Didascalicon de studio legendi (Eruditio didascalica) (page 14)
CAP. I. De tribus invisibilibus Dei, a quibus emanant omnia, quae sunt potentia sapientia, benignitas.
CAP. II. De immensitate divinae potentiae, quomodo eam perspicimus ex creaturarum multitudine.
CAP. VII. De ordine qui in unaquaque re consideratur ex dispositione partium.
CAP. XV. De tribus similibus: et quanta sit divini opificii supra humanum excellentia.
CAP. XVI. Quod inter tria invisibilia Dei sapientia sit prima investiganda.
CAP. XVII. Quomodo per rationalem creaturam ostenditur rerum Creator esse aeternus.
CAP. XVIII. Ex motu rerum quadruplici Creatoris quoque aeternitatem comprobari.
CAP. XX. Mutationem secundum quantitatem aut qualitatem Deo competere non posse.
CAP. XXI. Ex anima rationali divinam ostendi posse Trinitatem.
CAP. XXII. Quod in divinis Pater suam sapientiam propter seipsam diligit.
CAP. XXIV. Summi Patris ad homines ut Filium suum audiant exhortatio, et per eam antedictorum probatio.
CAP. XXV. Quod ordo conditionis et cognitionis rerum e diverso se habeat.
CAP. XXVII. Quod dicti dies mystici prius in genere humano completi sint, et in nobis compleri debeant, et quomodo.
CAP. I. De tribus invisibilibus Dei, a quibus emanant omnia, quae sunt potentia, sapientia, benignitas.
Verbum bonum et vita sapiens, quae mundum fecit, contemplato mundo conspicitur. Et verbum ipsum videri non potuit; et fecit quod videri potuit, et visum est per id quod fecit. Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur . Tria sunt invisibilia Dei, potentia, sapientia, benignitas. Ab his tribus procedunt omnia, in his tribus consistunt omnia, et per haec tria reguntur omnia. Potentia creat, sapientia gubernat, benignitas conservat. Quae tamen tria sicut in Deo ineffabiliter unum sunt, ita in operatione omnino separari non possunt. Potentia per benignitatem sapienter creat. Sapientia per potentiam
benigne gubernat. Benignitas per sapientiam potenter conservat. Potentiam manifestat creaturarum immensitas, sapientiam decor, benignitatem
utilitas. Immensitas creaturarum in multitudine et magnitudine. Multitudo in similibus, in diversis, in permistis. Magnitudo in mole et spatio. Moles in massa et pondere. Spatium est in longo, et lato, et profundo, et alto. Decor creaturarum est in situ, et motu, et specie, et qualitate. Situs est in compositione et ordine. Ordo est in loco, et tempore, et proprietate. Motus est quadripertitus, localis, naturalis, animalis, rationalis. Localis est ante et retro: dextrorsum et sinistrorsum, sursum, et deorsum, et circum. Naturalis est in cremento, et decremento. Animalis est in sensibus et appetitibus. Rationalis est in factis et consiliis. Species est forma visibilis, quae oculo discernitur, sicut colores, et figurae corporum. Qualitas est proprietas interior, quae caeteris
sensibus percipitur, ut melos in sono auditu aurium, dulcor in sapore gustu faucium, fragrantia in odore olfactu narium, lenitas in corpore tactu manuum.
Utilitas creaturarum constat in grato, et apto, et commodo, et necessario. Gratum est quod placet, aptum quod convenit, commodum quod prodest, necessarium sine quo quid esse non potest. Nunc propositas partitiones a principio repetamus; et in unoquoque divisionis genere qualiter vel ex universitate creaturarum Creatoris manifestetur potentia, vel ex decore sapientia, vel ex utilitate benignitas, perquiramus. Et quia immensitas prima fuit in partitione, prima esse debet in prosecutione.
CAP. II. De immensitate divinae potentiae quam perspicimus ex creaturarum multitudine.
Diligenter igitur audite, et considerate quae dicturus sum. Quando nihil erat facere, ut aliquid
esset, qualis potentia erat. Quis sensus potest comprehendere, quae virtus sit de nihilo, etiam unum aliquid facere, quamvis exiguum. Si ergo unum aliquid, quamlibet parvum, de nihilo facere tanta potentia est, ut comprehendi non possit, quanta existimanda est potentia tam multa facere? Quam multa? Quot sunt? Numera stellas coeli, arenam maris, pulverem terrae, guttas pluviae, pennas volucrum, squammas piscium, pilos animalium, gramina camporum, folia sive fructus arborum, et caeterorum innumerabilium innumerabilia numera. Innumerabilia in similibus, innumerabilia in diversis, innumerabilia in permistis. Quae sunt similia? Quae sub eodem genere continentur: ut homo unus et alter; leo unus et alter; aquila una et altera; honoruscopa
una et altera: haec singula, et caetera talia in suis generibus similia sunt. Quae sunt diversa? Quae dissimilibus differentiis informantur, ut homo et leo. Leo et aquila. Aquila et honoruscopa: haec invicem diversa sunt. Quae sunt permista? Omnia simul considerata. Quomodo ergo in similibus infinita? Quomodo in diversis infinita? Quomodo in permistis infinita? Audi. Homo unum genus est, sed unus homo non est. Quis eos numerare potest? Leo unum genus est, sed unus leo non est. Quis eos numerare potest? Aquila unum genus est, sed aquila una non est; quis eas numerare potest? et ita in caeteris innumerabilibus innumerabilium rerum generibus, infinita, rerum genera, et in singulis generibus
Sed fortassis qui tot fecit, parva fecit, multa simul et magna facere non potuit, quanta tamen? Metire moles montium, tractus fluminum, spatia camporum, altitudinem coeli, profunditatem abyssi. Miraris, quia deficis; sed melius deficiendo miraris. Meditantibus de creaturarum immensitate, quasi seminarium quoddam jecimus; nunc ad contemplandam earum pulchritudinem transeamus.
Quamvis multis ac variis modis creaturarum pulchritudo perfecta sit, quatuor tamen praecipue sunt, in quibus earumdem decor consistit. Hoc est
in situ, in motu, in specie, in qualitate. Quae quidem si quis investigare sufficeret, mirabilem in eis sapientiae Dei lucem inveniret. Et hoc utinam ego tam possem subtiliter perspicere, tam competenter enarrare, quam possum ardenter diligere. Delectat enim me quia valde dulce et jucundum est de his rebus frequenter agere, ubi simul et ratione eruditur sensus, et suavitate delectatur animus, et aemulatione excitatur affectus, ita ut cum Psalmista stupeamus, et admirantes clamemus: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti ; et alibi: Delectasti me in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo. Quam magnificata sunt opera tua, Domine! nimis profundae factae sunt cogitationes tuae. Vir insipiens non cognoscet,
et stultus non intelliget haec . Universus enim mundus iste sensibilis quasi quidam liber est scriptus digito Dei, hoc est virtute divina creatus, et singulae creaturae quasi figurae quaedam sunt non humano placito inventae, sed divino arbitrio institutae ad manifestandam invisibilium Dei sapientiam. Quemadmodum autem si illiteratus quis apertum librum videat, figuras aspicit, litteras non cognoscit: ita stultus et animalis homo, qui non percipit ea quae Dei sunt , in visibilibus istis creaturis foris videt speciem, sed intus non intelligit rationem. Qui autem spiritualis est, et omnia dijudicare potest, in eo quidem quod foris considerat pulchritudinem operis, intus concipit quam miranda sit sapientia Creatoris. Et ideo nemo est cui opera
Dei mirabilia non sint, dum insipiens in eis solam miratur speciem; sapiens autem per id quod foris videt profundam rimatur divinae sapientiae cogitationem, velut si in una eademque Scriptura alter colorem seu formationem figurarum commendet; alter vero laudet sensum et significationem. Bonum ergo est assidue contemplari et admirari opera divina, sed ei qui rerum corporalium pulchritudinem in usum novit vertere spiritualem. Nam et ideo Scriptura tantopere nos ad desideranda mirabilia Dei excitat, ut per ea quae foris credimus intus ad agnitionem veritatis veniamus. Unde Psalmista, quasi pro magno aliquo se jam et hoc fecisse commemorat, et adhuc facturum promittit, dicens. Memor
fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis, et in adinventionibus tuis exercebor . Hinc est etiam quod quibusdam ignorantibus Creatorem suum, et cultum Deo debitum idolis exhibentibus in Isaia dicitur: Quis mensus est pugillo aquas, et coelos palmo ponderavit? Quis appendit tribus digitis molem terrae, et libravit in pondere montes, et colles in statera? Qui sedet super gyrum terrae, et habitatores ejus sunt sicut locustae. Qui extendit velut nihilum coelos, et expandit eos sicut tabernaculum . Et Psalmista iterum in quodam loco cum argueret idolorum cultores, ait: Omnes dii gentium daemonia; Dominus autem coelos fecit . Quid est ergo putatis, quod in assertionem verae divinitatis opera Dei ita in medium
deducuntur, et dicitur: Dominus autem coelos fecit, nisi quia creatura recte considerata homini Creatorem suum ostendit? Consideremus et nos quanta sint mirabilia Dei, et per pulchritudinem rerum conditarum quaeramus pulchrum illud, pulchrorum omnium pulcherrimum; quod tam mirabile et ineffabile est, ut ad ipsum omnis pulchritudo transitoria, etsi vera sit, comparabilis esse non possit. Et quia superius omnem pulchritudinem visibilium in quatuor constare diximus; nunc ordine per singula currentes, qualiter ex ipsis invisibilis Dei sapientia clarescat videamus. Scio quidem quod minus erit quidquid dixerimus, sed tamen decens non est ut ideo omnino taceamus, ibi praecipue, ubi si fieri posset, maxime decenter loqui deberemus.