Didascalicon de studio legendi (Eruditio didascalica) (page 15)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 19 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Quatuor diximus, situm, motum, speciem et qualitatem. Primum ergo primo discutiamus. Situs est in compositione et ordine, id est in compositione et dispositione. Compositio duo habere debet: aptitudinem et firmitatem, hoc est ut componenda apte et competenter coeant; et composita firmiter cohaereant: laudabilis est compositio talis. Aptitudo consideratur in quantitate et qualitate. In quantitate ne nimis tenuia et exilia grossis et corpulentis. In qualitate, ne nimis humida siccis, nimis calida frigidis, nimis levia ponderosis; et si qua sunt talia, inordinate conjungantur. Vide si pulchritudini divinorum operum aliquid horum desit, et si nihil deesse videris, jam aliquid habes unde etiam in hac parte mireris. Et primum quidem si universitatis hujus

machinam intuitus fueris: invenies quam mirabili ratione et sapientia compositio rerum omnium perfecta sit, quam apta, quam congrua, quam decora, quam cunctis partibus suis absoluta, in qua non solum concordiam servant similia, sed etiam quae creante potentia diversa atque repugnantia adesse prodierunt, dictante sapientia in unam quodammodo amicitiam et foederationem conveniunt. Quid repugnantius esse potest aqua et igne? quae tamen in rerum natura ita Dei contemperavit prudentia, ut non solum ad invicem commune societatis vinculum non dissipent, verum etiam nascentibus cunctis ut subsistere possint vitale nutrimentum subministrent. Quid de humani corporis compage loquar, ubi omnium membrorum juncturae tantam adinvicem servant

concordiam, ut nullum omnino possit inveniri membrum, cujus officium alteri non videatur praestare adminiculum? Sic omnis natura se diligit, et miro quodam modo plurium dissimilium et in unum redactorum concordia unam in omnibus harmoniam facit. Apta est ergo et conveniens rerum omnium compositio, sed quomodo est firma? Quis non videat? quis non miretur? Ecce coeli qui ambitu suo concludunt omnia, quomodo solidi sunt, et quasi ex aere fusiles desuper circumquaque oppansi. Terra vero in medio, suo pondere librata, semper immobilis perseverat, ut caetera in medio fluctuantia, hinc soliditas coelorum, illinc terrae stabilitas in unum coarctent et constringant, citra legitimos terminos

diffusa concordiam universitatis disrumpant. Ecce quomodo per viscera telluris intrinsecus tracones aquarum sparsi et foris per alveos suos in diversa deducti, intus fatiscentem ne dissolvatur conglutinant, et foris ne fatiscat arentem rigant. Ecce quomodo in humani corporis fabrica juncturas ossium vincula nervorum ligant, et medullis intus per fistulas tibiarum diffusis, canales etiam vitalem venarum sanguinem per omne corpus deducunt, ac deinde teneritudinem carnium cutis tegmen involvit, ut et rigor ossium intrinsecus corpus sustineat, et pellis munimen foris defendendo custodiat. Quis duritiam lapidum, quis soliditatem metallorum, quis nodositatem roborum, quis tenacitatem glutinum, quis caetera innumerabilia enumerare queat?

Ex quo claret quam sint firma rerum vincula, cum singula quaeque condita tanto nisu naturam et esse suum defendant, simul vero omnia a concordia societatis suae dissolvi omnino non queant.

Post compositionem sequitur ut de dispositione rerum qualis sit consideremus. Neque enim minima fiet admiratio, si quis diligenter attendat, quod sic singulis locis, singulis temporibus, singulis rebus, divina providentia causas suas distribuit, ut in nullo penitus ordo rerum perturbetur. Ecce coelum sursum est, et terra deorsum. In coelo stellas et luminaria collocavit, ut subjecta omnia illustrarent. In aere ventis et nubibus viam fecit, ut cogitationibus suis dispersae pluviam deorsum funderent. In gremium

telluris moles aquarum recipi jussit, ut per gurgites suos huc illucque quo nutus ferret jubentis discurrerent. Volucres in aere suspendit, pisces aquis immersit, terram bestiis et serpentibus et aliorum reptilium vermiumque generibus replevit. Quasdam regiones ditavit ubertate frugum, quasdam opulentia vinearum, alias fertilitate olerum, alias fecunditate pecorum, alias potentibus herbis, alias gemmis pretiosis, alias animalibus et bestiis monstruosis, alias coloribus variis, alias diversarum artium studiis, alias metallorum, alias thimiamatum diversis generibus, ut nulla prorsus regio sit, quae non aliquid prae caeteris novum et speciale possideat; nulla item quae non aliquid novum et speciale ab aliis accipere queat. Quid quod etiam ea

quae humanis usibus necessaria sunt, in communi hominum frequentia ipsa Creatoris providentia constituit; ea vero quae non natura propter necessitatem, sed cupiditas expetit propter speciem; in abditis terrarum sinibus abscondit, ut quem amor virtutis ab immoderato appetitu non castigat saltem laboris taedio victus conquiescat.

Haec de dispositione locorum diximus, quid de dispositione temporum dicemus? Quis satis admirari potest, quam mira ratione providentia divina cursus temporum distinxit? Ecce post noctem venit dies, ut torpentes in otio labor exerceat; post diem sequitur nox, ut fessos ad refocillandum quies excipiat.

Non semper dies, non semper nox, non semper aequalis dies et nox, ne vel immoderatus labor debilitatos frangat, vel quies continuata naturam inficiat, vel identitas perpetua animo taedium gignat. Item quemadmodum vicissitudo dierum ac noctium animantia renovat, ita quatuor tempora anni ordine sibi succedentia, totius mundi speciem immutant. Primum per teporem veris quadam innovatione mundus nascitur. Deinde per fervorem aestatis, quasi in juventutem roboratur. Post haec superveniente autumno ad maturitatem conscendit. Postremo succedente hieme, ad defectum vergit. Idcirco autem semper deficit, ut semper post defectum renovari possit, quia nisi prius a statu suo deficerent vetera, quasi illis locum occupantibus non valerent

exsurgere nova. Hoc quoque satis mirabile in hac dispositione cernitur, quod ipsa tempora ita immutabili lege suae mutabilitatis vices custodiunt, ut nec aliquando ab explendo ministerio suo deficiant, neque secus currentia ordinem primae institutionis confundant.

CAP. VII. De ordine qui in unaquaque re consideratur ex dispositione partium.

Haec de dispositione temporum exempli causa dicta sufficiant. Nunc illum ordinem prosequamur, qui in unaquaque re consideratur, secundum congruam dispositionem partium. Hic vero intrinsecus est; alii, scilicet secundum locum et tempus, extrinseci sunt. Et hic quoque non minus miranda est sapientiae efficacia, quae ita congrue in universitate singula distribuit

ut nusquam omnino junctura partium generet repugnantiam qualitatum. Ecce, ut exempli causa de multis pauca ponamus, in compositione humani corporis, quanta elucet sapientia Creatoris? Sursum est homo uniformis, deorsum bifariam divisus; quia et uniforme est principale mentis, id est ratio quae invisibilia respicit; et ut gemina est animae qualitas, ita et concupiscentia quae deorsum ad terrena descendit. Item brachiis in latum extenditur, tibiis deorsum figitur statura humani corporis; quia et intentio operationis animum extendit, et affectus desideriorum figit. Item secundum latitudinem hinc inde per digitos pedum in quinque finitur humani corporis protensio; quia sive in latum tendatur animus per intentionem operis, sive deorsum figatur per

desiderium affectionis, quinque sensus sunt per quos foris exit. Item digiti ternis articulorum intervallis distinguuntur, qui de una palma in manibus, in pedibus de una planta prodeunt; quia de una sensualitate quinque sensus exeunt, in quibus prima distinctione primum sensus, deinde sentire, postmodum sensibile invenitur. Postremo in singulis digitis extremorum articulorum capita superpositis unguibus, quasi galeata cernuntur, ut quocunque, sive manus extensa, seu pes promotus offendiculum invenerit, ipsi suo munimine protecti, illae si permanere possint. Similiter terrena illa ad similitudinem unguium foris sensibus inhaerentia, quasi in necessitate nos muniunt; sed quantum non pertinent ad

necessitatem, quasi extra carnem sine sensu praecidi possunt. Ecce in humana facie quam rationabili distinctione instrumenta sensuum collocata sunt. Supremum locum obtinet visus in oculis. Deinde auditus in auribus; post hunc in naribus olfactus, atque post hunc in ore gustus. Scimus autem quod reliqui omnes sensus foris intro veniunt, solus visus intus foras exit, et eminus posita mira prae caeteris agilitate percipit. Bene ergo quasi speculator, eminentiorem cunctis locum obtinuit, ut quae caeteris sensibus superventura sunt, ante periculum praevidere possit. Post hunc auditus, et loco et nobilitate secundus est. Deinde olfactus. Gustus autem qui nil sentire potest nisi id quod tangit, merito (tardior caeteris sensibus) in imo resedit. Tactus specialem

sedem non habet, qui ideo universalis est, quia cunctis cooperatur sensibus. Unde et in digitis pollex, qui tactum significat, coadunatis in unum digitis solus omnibus respondet, quia sine tactu nullus sensuum esse potest. Vide etiam quomodo in humano corpore ossa intrinsecus collocata sunt, quatenus robur eorum corpus sustineat; deinde caro ossa vestit, ut duritia eorum molliter tactum excipiat. Ad ultimum pellis carnem induit, ut sua quodammodo tenacitate ab incommodis foris accidentibus corpus muniat. Attendite quomodo illud quod molle est et infirmum, in medio quasi in loco tutiore ponitur; ne vel intrinsecus fulcimento carens concidat, vel extrinsecus munimentum non habens fatiscat. Quod autem in uno exemplificatum est, in

cunctis generibus rerum inveniri potest. Sic enim cortex munit arborem, sic pennae et rostra volucres, sic squammae pisces, rebusque singulis secundum competentiam naturae suae, providentia Creatoris munimenta instituit. Hucusque de situ locuti sumus nunc ad motum transeamus.

Motus est quadrifarius. Localis, naturalis, animalis, rationalis. De quibus quia per singula multa dicere non possumus, breviter singula perstringamus. Vide quomodo in motu locali sapientia Conditoris appareat. Cogita nunc unde defluentibus semper aquis indeficiens semper vena ministratur, unde

motus ventorum educitur, quis infatigabilem astrorum cursum moderatur, quis solem per hiberna descendere signa praecipit, quis rursum per aestiva eum signa ascendere facit, quis eum ab oriente in occidentem ducit, et iterum ab occidente ad orientem revehit. Haec cuncta mirabilia, et soli Deo posibilia sunt. Quid etiam de naturali motu dicam? Quis putas nascentibus cunctis incrementum tribuit, et quasi de quodam occulto naturae sinu in apertum germinantia educit, rursumque eadem marcentia illuc unde venerant reverti facit? Satis haec diligenter intuentibus mirabilia apparebunt. Deinde sequitur motus animalis, qui est in sensibus et appetitibus. Cogita ergo qualis esse possit, qui sensus omnium viventium fabricat, appetitus creat, et

in singulis quibusque animantibus quid appetere et quantum appetere debeant, ordinat. Denique motus rationalis qui est in factis et consiliis satis admirationis tibi ingerit, si attendere volueris, quam ineffabilis sit sapientia quae omnia hominum facta, omnes voluntates, omnes denique cogitationes cordium; ita ad suae voluntatis arbitrium intorquet, ita imperat et moderatur ut nihil in universitate possit fieri quod non ipsa ad decorem operum suorum aut praecipiendo, aut permittendo fieri velit.

Haec de motu pro brevitate dicta sufficiant. Deinde sequitur species. Species est forma visibilis, quae continet duo, figuras et colores. Figurae autem rerum multis modis apparent mirabiles. Aliquando ex

magnitudine, aliquando ex parvitate, aliquando quia rarae, aliquando quia pulchrae, aliquando, ut interim ita loquar, quia quodammodo convenienter ineptae, aliquando quia in multis una, aliquando quia in uno diversa, singula ordine suo prosequamur. Figura secundum magnitudinem attenditur, quando res quaelibet sui generis modum in quantitate excedit; sic miramur gigantem inter homines, cetum inter pisces, gryphonem inter volucres, elephantem inter quadrupedes, draconem inter serpentes. Figura secundum parvitatem consideratur quando res quaelibet sui generis quantitati aequari non potest, ut est succerio in capillo, tinea in indumento, vermes et sciniphes, et similia, quae inter caetera quidem animalia vivunt, sed caeteris omnibus

corporis exiguitate dispares sunt. Vide ergo quid magis mireris, dentes apri, an tineae, alas gryphis an sciniphis? caput equi an locustae? crura elephantis an culicis? rostrum suis an succerionis? aquilam an formicam? leonem an pulicem? tigridem an testudinem? Ibi miraris magnitudinem, hic miraris parvitatem; corpus parvum magna sapientia conditum. Magna sapientia cui nulla subrepit negligentia. Illis dedit oculos, quos vix comprehendere potest oculus; et in tam exiguis corporibus sic omnifariam lineamenta naturae suae congrua plenissime distribuit, ut nihil videas deesse in minimis eorum omnium quae natura formavit in magnis.

Restat nunc dicere de iis quae rara sunt, et ob hoc magis mira videntur. Sunt quaedam in rebus conditis quae idcirco cum videntur magis mira sunt, quia ad hominum notitiam raro perveniunt, vel ob hoc quod in suo genere pura creata sunt, vel quia remotis sedibus et in abditis naturae sinibus abstrusa. Haec autem idcirco Creatoris providentia seorsum collocare voluit, ut illorum consortio quae noxia sunt non laedatur humana societas, eorum quae pretiosa sunt specie probetur humana cupiditas, eorum quae rara sunt novitate excitata admirari discat humana tarditas; postremo ut haec bona simul et mala quasi eminus posita quodammodo alloquantur hominem, ut attendat quanto studio mala aeterna fugere et bona aeterna appetere debet, si pro his temporalibus

bonis adipiscendis et malis evitandis tantos labores sustinet.

Sequitur de iis quae mirabilia sunt propter pulchritudinem. Quarumdam rerum figurationem miramur quia speciali quodam modo decorae sunt et convenienter coaptatae, ita ut ipsa dispositio operis quodammodo innuere videatur specialem sibi adhibitam diligentiam Conditoris. Rursus alia idcirco miramur quia monstruosa sunt vel ridicula; quorum quidem psalmatio quantum ab humana ratione aliena est, tanto facilius humanum animum in admirationem compellere potest. Quare crocodilus manducans inferiorem molam non movet? et quomodo salamandra in igne illaesa permanet? quis dedit ericio spinas,

et docuit eum, ut se pomis turbine discussis involvat, quibus onustus incedens stridet quasi plaustrum? et formicam quae hiemis superventurae praescia granis horrea sua replet? araneam quae de visceribus suis laqueos nectit unde praedam capiat? isti sunt testes sapientiae Dei. Est adhuc aliud verum et evidens divinae sapientiae argumentum, quod omne genus simile sibi procreat, et in tam multis similitudo una propagata primae originis formam non mutat; non ovis vitulum, non vacca agnum, non cerva leporem, non leo vulpem, sed in sibi simile propaginem suam extendit omne quod est. Hoc quoque insensibilis natura custodit, aliud genus arboris est tilia, aliud fagus, aliud quercus, unumquodque speciem suam habet, et unumquodque generis

sui servat similitudinem. Vide folium quomodo ferratis dentibus per gyrum distinguitur, quomodo intrinsecus productis costulis huc illucque intexitur. Numera unum, numera aliud. Omne quod est unius generis, unius invenies et multitudinis et similitudinis, tot dentes in uno quot dentes in alio, tot costulas in uno quot costulas in alio, talem formam in uno qualem formam in alio, talem colorem in uno qualem colorem in alio. Ecce quomodo mora, quomodo fraga, quibusdam granulis ad invicem compactis circumquaque distinguuntur; tale unumquodque quale alterum, et omnis natura quasi cujusdam intrinsecus dictantis praeceptum acceperit, nusquam terminos suos excedere praesumit. Hoc quoque mirabile est quod in uno corpore tot constituuntur

membra, tot membrorum formae, tot loca, tot officia. Ecce in uno hominis corpore quot membra? Aliud auris, aliud oculus, aliud lingua, aliud nasus, aliud pes, aliud manus; singulis sua forma, sua loca, sua officia, et cum sint ita diversa in se, singula invicem tamen cooperantur omnia.

Tous les livres