Didascalicon de studio legendi (Eruditio didascalica) (page 16)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 19 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Post figuram sequitur color. De colore rerum multum disserere opus non est, cum ipse visus probet quantum naturae decoris additur, cum tam variis distincta coloribus adornatur. Quid luce pulchrius, quae cum colorem in se non habeat, omnium tamen colores rerum ipsa quodammodo illuminando colorat? Quid jucundius ad videndum coelo cum serenum est, quod splendet quasi sapphirus; et gratissimo

quodam suae claritatis temperamento visum excipit et demulcet aspectum? Sol sicut aurum rutilat, luna pallet quasi electrum, stellarum quaedam flammeo aspectu radiant; quaedam luce rosea micant, quaedam vero alternatim nunc roseum, nunc viridem, nunc candidum fulgorem demonstrant. Quid de gemmis et lapidibus pretiosis narrem? quorum non solum efficacia utilis, sed aspectus quoque mirabilis est. Ecce tellus redimita floribus, quam jucundum spectaculum praebet, quomodo visum delectat, quomodo affectum provocat? Videmus rubentes rosas, candida lilia, purpureas violas, in quibus omnibus non solum pulchritudo sed origo quoque mirabilis est. Quomodo scilicet Dei sapientia de terrae pulvere talem producit speciem. Postremo

super omne pulchrum viride, quomodo animos intuentium rapit; quando vere novo, nova quadam vita germina prodeunt, et erecta sursum in spiculis suis quasi deorsum morte calcata ad imaginem futurae resurrectionis in lucem pariter erumpunt. Sed quid de operibus Dei loquimur? cum etiam humanae industriae fucos adulterina quadam sapientia fallentes oculos tantopere miramur?

Post speciem de qualitate rerum disserere debemus, ob hoc providentia Creatoris tam diversas qualitates rebus indidit, ut omnis sensus hominis sua oblectamenta inveniat. Aliud percipit visus, aliud auditus, aliud odoratus, aliud gustus, aliud tactus. Visum pascit pulchritudo colorum; suavitas cantilenae demulcet

auditum, fragrantia odoris olfactum, dulcedo saporis gustum, aptitudo corporis tactum. Et quis omnes delicias sensuum enumerare queat? Quae tam multiplices sunt in singulis, ut si quis quemlibet sensum per se confideret quemlibet per se ditatum putet. Quot enim oblectamenta oculorum in diversitate colorum monstravimus, tot oblectamenta aurium in varietate sonorum invenimus. Inter quae prima sunt dulcia sermonum commercia, quibus homines ad invicem suas voluntates communicant; praeterita narrant, praesentia indicant, futura nuntiant, occulta revelant, adeo ut si his careat vita humana, bestiis comparabilis videatur. Quid autem concentus avium? quid humanae vocis melos jucundum? quid dulces modos sonorum omnium commemorem? Quia tam multa

sunt harmoniae genera, ut ea nec cogitatus percurrere, nec sermo facile explicare possit, quae tamen cuncta auditui serviunt, et ad ejus delicias creata sunt, sic est de olfactu. Habent thimiamata odorem suum, habent unguenta odorem suum, habent rosaria odorem suum, habent rubeta, prata, tesqua, nemora, flores odorem suum, et cuncta quae suavem praestant fragrantiam et dulces spirant odores, olfactui serviunt, et in ejus delicias creata sunt. Eodem modo gustus et tactus varia habent oblectamenta, quae ex similitudine priorum satis perpendi possunt.

earum quomodo potuimus non quomodo debuimus locuti sumus, nunc restat ut ad considerandam earumdem utilitatem transeamus. Utilitas rerum quatuor complectitur: necessaria, commoda, congrua et grata. Necessarium unicuique rei est, sine quo ipsa subsistere commode non potest, utpote in victu hominis panis et aqua, in vestitu lanea sive pellicea, aut quaelibet ejusmodi indumenta. Commodum est quod, licet aliquando amplius delectet, sine ipso tamen vita duci potest, utpote in victu hominis, poculum vini et esus carnium; in vestitu byssus et sericum, vel quodlibet aliud mollius indumentum. Aptum et congruum est quod, licet utentibus non prosit, ad utendum tamen convenit, quales sunt tincturae colorum, pretiosi lapides, et

quaecunque ejusmodi censentur. Gratum est ejusmodi, quod ad usum quidem habile non est; et tamen ad spectandum delectabile, qualia sunt fortasse quaedam herbarum genera et bestiarum, volucrum quoque et piscium, et quaevis similia. Sed dignum valde inquisitione est, quare Deus haec creare voluit, quae usui hominis (propter quem omnia fecit) non necessaria fore praevidit? Sed hoc citius cognoscetur, si causa et modus humanae conditionis attendatur. Deus hominem propter se fecit, cuncta alia propter homines condidit. Propter se fecit hominem, non quod ipse indigeret homine, sed ut homini quia melius dare nil potuit, seipsum fruendum daret; alia vero creatura sic facta est, ut et subjecta homini esset per conditionem, et deserviret ad utilitatem.

Homo ergo quasi in quodam medio collocatus, habet super se Deum, sub se mundum, et corpore quidem deorsum mundo conjungitur; spiritu autem sursum ad Deum sublevatur. Necesse autem fuit ut visibilium conditio ita ordinaretur, quatenus homo in eis foris agnosceret, quale esset invisibile bonum quod intus quaerere deberet: hoc est, ut sub se videret, quid supra se appeteret. Non igitur decebat ut rerum visibilium copia in parte aliqua defectum sentiret, quae ob id maxime instituta est, ut inaestimabilem aeternorum bonorum affluentiam nuntiaret. Hoc est quod diximus: cur Deus illa etiam creare voluit, quae humanis usibus necessaria non esse praevidit. Si enim sola necessaria tribueret; bonus quidem esset, sed

dives non esset. Cum vero necessariis etiam commoda adjungit, divitias bonitatis suae ostendit. Cum autem commoda congruis superadditis cumulantur, abundantia divinae bonitatis ejus demonstratur. Sed dum postremo congruis etiam grata et jucunda adjicit; quid aliud quam superabundantes divitias bonitatis suae notas facit?

CAP. XV. De tribus similibus et quanta sit divini opificii supra humanum excellentia.

Haec de utilitate Scripturarum breviter dicta sufficiant; sed libet adhuc ad cumulum divinae laudis paulisper attendere, quam mire tria haec simul in opere suo conservaverit Deus. Quod quanta admiratione dignum sit; sic facilius fortasse cognoscemus; si prius haec qualiter in opere humano simul

esse non possint consideremus. Certe homo cum multa facere desiderat; magna facere non potest, quia tanto minus praevalet in singulis, quanto plura sunt per quae intentionis suae conatus dividit. Rursus cum ad magnitudinem innititur, a multitudine retardatur, quia multis praestare non sufficit vires quas ad unius effectum specialiter effundit. Simili modo minor diligentia decori operis impenditur, quoties ad multitudinem solam sive ad magnitudinem perficiendam animus occupatur. Videmus quod scriba eas figuras quae exiles sunt, promptius format, in magnis figurandis propensius desudat, et calamus quanto velocius trahitur, tanto deformiores sunt litterae quae exprimuntur. Nam et in formandis vestibus, ii qui nimis pulchritudinem diligunt, saepe

utilitatem perdunt; et qui utilitatem conservare cupiunt, pulchritudinem habere non possunt. Sed in opere Dei nec multitudo magnitudinem minuit, nec magnitudo multitudinem stringit, neque simul vel multitudo vel magnitudo pulchritudini officit, neque pulchritudo utilitatem tollit, sed sic facta sunt omnia, quasi facta sint singula, ut cum universa aspexeris, singula mireris. Haec de visibilibus dicta alicui fortassis quantum ad compendium tractandi pertinuit plurima videbuntur, sed attendere debet quod tam operosa materia non facile paucis verbis explicatur. Nam, cum dicat Apostolus, quod per ea quae sunt in mundo, manifestantur ea quae invisibilia sunt in Deo , necesse est ut quisquis per visibilia ad agnitionem invisibilium pervenire desiderat,

prius ipsa visibilia agnoscat. Propter quod et ego cum haec pro posse meo investigare proponerem, tribus invisibilibus in exordio enumeratis; et tribus itidem visibilibus contra haec dispositis, ratus sum hunc esse competentissimum ordinem narrandi, ut prius ipsorum visibilium aliquam notitiam in medium afferrem; ac sic deinde quasi reserato contemplationis aditu, per investigationem invisibilium procederem. Postquam igitur iis quae de visibilibus dicenda erant finem fecimus, nunc quomodo vel quo ordine per haec ad invisibilia ascendatur, considerare debemus.

CAP. XVI. Quod inter tria invisibilia Dei, sapientia sit prima investiganda.

Tria diximus invisibilia, potentiam, sapientiam, benignitatem. Quaerendum est ergo quod horum caeteris prius contemplantibus in agnitione occurrat. Et credo quod illud invisibile prius in contemplatione comprehenditur, quod in suo visibili simulacro expressius et manifestius declaratur. Simulacra autem invisibilium ipsa visibilia dicuntur, utpote invisibilis potentiae simulacrum est, creaturarum immensitas. Invisibilis sapientiae simulacrum est, creaturarum immensitas. Invisibilis sapientiae simulacrum est, creaturarum decor. Invisibilis benignitatis simulacrum est, creaturarum utilitas. Omnis autem creatura quanto vicinius similitudini Creatoris appropinquat, tanto evidentius Creatorem suum declarat. Illud ergo visibile simulacrum, invisibile

exemplar prius ostendere debet, quod divinae similitudinis imaginem perfectius in se expressam retinet. Immensitas autem creaturarum magis ad essentiam; decor vero creaturarum magis pertinet ad formam. Essentia vero absque forma considerata, informitas est. Quod autem informe est, in hoc quidem quod est, Deo simile est; sed in hoc quod forma caret, a Deo dissidet. Quod ergo formatum est, magis Deo simile est, quam id quod formam non habet. Unde constat quod plus evidens simulacrum est decor creaturarum, quae ad solam spectat essentiam. Item decor creaturarum propter formam naturalem pertinet ad habitum, utilitas vero ad actum; quia in hoc creaturae utiles sunt, quod subjectae homini serviunt et obsequium reddunt. Quod

ad habitum pertinet, magis proprium est; et magis certum quam id quod pertinet ad actum, quia habitum natura indidit, actum vero institutio adjunxit. Simulacrum ergo decoris immensitatem pariter et utilitatem in cognitione praecedit, et propterea in cognitione prius est, quia in manifestatione est evidentius. In hoc igitur simulacro primum vestigium contemplationis ponere debemus, ut, dum primum inquisitionis ingressum recte tenuerimus, ipso quem quaerimus duce pede inoffenso ad reliqua procedamus. Pulchre autem in inquirenda sapientia ab ipso sapientiae simulacro inquisitionis exordium sumitur, quia per sapientiam suam Pater manifestatur, non solum quando sapientiam suam in carnem misit, sed tunc quoque quando per sapientiam suam

mundum creavit. Decor creaturarum quem simulacrum sapientiae Dei esse diximus, quatuor complectitur, situm, motum, speciem, qualitatem. Sed in his quatuor, motum excellentiorem locum habere dubium non est, quia viciniora vitae sunt mobilia, quam ea quae moveri non possunt. Motus autem quadripertitus est, localis, naturalis, animalis, rationalis. Sed motus naturalis localem motum superat, quia in naturali motu, non solum imago vitae exprimitur, sed ipsa quodammodo vita inchoatur. Rursus animalis motus tantum naturali praecellit, quantum in sensibili id quod sentit. Postremo rationalis cunctis superponitur, quia in eo non solum sensus ad animandum, sed ratio quoque ad intelligendum

movetur. Hoc simulacro nullum in creaturis esse potest evidentius, quia invisibilem sapientiam ostendit cunctis manifestius id quod sapit.

CAP. XVII. Quomodo per rationalem creaturam ostenditur rerum Creator esse aeternus.

Primum ergo est ac principale sapientiae sacramentum sapientia creata, id est rationalis creatura quae, quia secundum aliquid visibilis est, secundum aliquid invisibilis janua contemplationis facta est pariter et via. In quantum visibilis, est janua; in quantum invisibilis, est via. Janua est, quia ingrediendi ad contemplationem animo primum aditum pandit. Via est, quia currentem in contemplationem ad finem animam perducit. Janua est, quia quodammodo invisibilia visibiliter ostendit. Via est, quia de visibilibus per invisibilia

euntes usque ad visibilium pariter et invisibilium Creatorem videndum perducit. Hoc in semetipso potest agnoscere homo. Nemo enim est sane sapiens, qui se esse non videat. Et tamen homo si vere quod ipse est attendere coeperit, omnium quae in se vel videntur, vel videri possunt, nihil se esse intelligit. Illud namque quod in nobis rationis capax est, quamvis, ut ita dicam, infusum et commistum carni sit; ipsum tamen se a substantia carnis propria ratione secernit, et alienum esse intelligit. Cur ergo homo invisibilia esse dubitet, qui idipsum quod vere homo est de cujus existentia nequaquam dubitat, invisibile esse videtur. Janua ergo contemplationis homini aperitur, quando ipse sua se ratione ducente ad se cognoscendum ingreditur.

Ingresso autem via usque ad finem currenda restat, ut scilicet quisque ex consideratione propria ad agnitionem Creatoris sui perveniat. Illud namque in nobis quod carnis non habet essentiam, a carne non potest habere materiam; sed sicut diversum est a carne, ita alienum se sentit a carnis origine. Initium tamen se habere in hoc verissime agnoscit, quod cum se intelligat esse, semper se fuisse non meminit, cum tamen nesciens intellectus [ al. intelligens] esse non possit. Si ergo intellectus esse non potest, nisi intelligens, restat ut quem non semper intellexisse cognoscimus, non semper fuisse, ac per hoc aliquando coepisse credamus. Sed, sicut jam dictum est, quod spiritalem habet essentiam, non potest originem habere corpoream, quia quidquid ex materia praejacente

traducitur, corporeum esse comprobatur. Si igitur invisibile nostrum initium habuerit, superest ut non de praejacenti materia, sed de nihilo factum sit. Quod autem nihil est, esse sibi dare non potest: et idcirco quidquid initium habuerit, dubium non est quin ab alio esse acceperit. Quod autem a semetipso non est, esse aliis dare non potest. Igitur quisquis ille est qui rebus esse contulit, ab alio esse non accepit. Quod inde quoque liquido comprobatur, quia, si quidquid est, creaturam esse credimus; nullum in rebus finem invenimus. Nostra ergo nos natura instruit quod Creatorem habemus aeternum, cui suum et proprium est quod subsistit; quia si ab alio esse accepisset, prima rerum origo veraciter dici non posset. Si enim aliquando non erat a seipso

initium non habuit, sed nec primus dici potest, si ab alio esse accepit. Igitur, si Creator est, semper fuit. Item quod a semetipso est, non esse non potest. Quidquid enim a semetipso est, huic idem est esse, et id quod est et constat, quia nulla res a semetipsa dividi aut separari potest. Cui igitur idem est esse, et id quod est, necessario semper est, quia a semetipso separari nihil potest. Si igitur quidquid a semetipso est, huic idem est esse; et id quod est, qui aliunde esse non accepit, sequitur necessario ut semper sit, utque aliunde auferri non possit, quod aliunde datum non sit. Necesse est ergo ut quem Creatorem credimus, hunc nec principium, nec finem habere posse confiteamur. Principium

enim non habet quod semper fuit; nec finem, quod nunquam desinit. Neque ergo aeternus praeter solum Creatorem est, neque Creator nisi aeternus esse potest.

CAP. XVIII. Ex motu rerum quadruplici Creatoris quoque aeternitatem comprobari.

Hanc cognitionem in rationali motu invenimus, quod scilicet Creatorem aeternum habemus, qui principio caret, quia semper fuit; finem non patitur, quia semper erit. Huic autem cognitioni caeteri quoque motus attestantur: hoc est animalis, naturalis, localis. In animali namque motu sunt sensus et appetitus. Omnis autem naturalis appetitus in rebus explementum invenit, neque aliquis est ordinatus affectus, quem suus effectus consequi non possit.

Tous les livres