Didascalicon de studio legendi (Eruditio didascalica) (page 4)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 19 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

sed plus spiritus, ut foveatur, corpus, non perimatur virtus.

Musica instrumentalis: alia in pulsu, ut fit in tympanis et chordis; alia in flatu, ut in tibiis et organis; alia in voce, ut in carminibus et cantilenis. Tria quoque sunt genera musicorum: unum quod carmen fingit, aliud quod instrumentis agit, tertium quod instrumentorum opus carmenque dijudicat.

Geometria tres habet species: planimetriam, altimetriam, cosmimetriam. Planimetria, planum metitur, id est, longum et latum, et extenditur ante et retro, dextrorsum et sinistrorsum. Altimetria altum metitur, et extenditur sursum et deorsum. Nam et

mare altum dicitur, id est, profundum; et arbor alta, id est sublimis. Κόσμος mundus interpretatur, et inde dicta est cosmimetria, id est mensura mundi: haec metitur sphaerica, id est, globosa, rotunda, sicut est pila et ovum, unde etiam a sphaera mundi propter excellentiam dicta est cosmimetria, non quia tantum de mundi mensura agat, sed quia mundi sphaera inter omnia sphaerica dignissima sit.

Nec contrarium est, quod superius immobilem magnitudinem geometriae attribuimus, et mobilem astronomiae quia hoc secundum primam inventionem dictum est; secundum quam etiam geometria mensura terrae dicitur. Vel possumus dicere quod

id quod geometria in sphaera mundi considerat, id est dimensio regionum et circulorum coelestium, immobile sit, secundum hoc quod ad geometricam considerationem pertinet. Geometria enim non considerat motum, sed spatium. Quod autem astronomia speculatur mobile sit, id est, cursus astrorum et intervalla temporum. Sicque universaliter dicemus immobilem magnitudinem geometriae esse subjectam: mobilem astronomiae; quia, licet ambae de eadem re agant, una tamen contemplatur id quod permanet, altera id quod transit speculatur.

Arithmetica est igitur numerorum scientia; musica est divisio sonorum et vocum varietas. Aliter, musica sive harmonia est plurium dissimilium in

unum redactorum concordia. Geometria est disciplina magnitudinis immobilis formarumque descriptio contemplativa, per quam uniuscujusque termini declarari solent. Aliter, geometria est fons sensuum et origo dictionum. Astronomia est disciplina investigans spatia, motus et reditus coelestium corporum certis temporibus.

Physica causas rerum in effectibus suis et effectus in causis suis investigando considerat: Unde tremor terris; qua vi maria alta tumescant, VIRGIL. Georg. lib. II, v. 479. Herbarum vires, animos irasque ferarum: Omne genus fruticum, lapidum quoque reptiliumque.

Φύσις natura interpretatur, unde etiam superiori divisione theoricae, physicam naturalem Boetius nominavit. Haec etiam physiologia dicitur, id est, sermo de naturis differens quod ad eamdem causam spectat. Physica aliquando large accipitur aequipollens theoricae: secundum quam acceptionem, philosophiam quidam in tres partes dividunt, id est physicam, ethicam, logicam: in qua divisione mechanica non continetur; sed restringitur philosophia circa physicam, ethicam et logicam.

Cum vero omnes artes ad unum philosophiae tendant terminum, non una tamen via omnes currunt,

sed singulae suas proprias quasdam considerationes habent, quibus ab invicem differunt. Logica consideratio est in rebus, attendens intellectus rerum, sive per intelligentiam: ut neque sint haec, neque horum similitudines, sive per rationem, ut neque sint haec; sed horum tamen similitudines. Considerat ergo logica species et genera rerum. Mathematicae autem proprium est, actus confusos inconfuse per rationem attendere: verbi gratia, in actu rerum non invenitur linea sine superficie et soliditate (nullum enim corpus sic solummodo longum est, ut latitudine vel altitudine careat; sed in omni corpore haec tria simul sunt): ratio tamen attendit sine superficie et crassitudine lineam pure per se: quod est mathematicum,

non quia in re ita vel sit, vel esse possit; sed quia ratio saepe actus rerum considerat, non ut sunt, sed sicut esse possunt; non in se, sed quantum ad ipsam rationem, id est, ut ratio pateretur esse. Secundum quam considerationem dictum est continuam quantitatem in infinita decrescere, et discretam crescere in infinitum. Talis est enim vivacitas rationis ut omne longum in longa dividat, latum in lata, et caetera: utque ipsi rationi nihil carens intervallo intervallum generet. Physicae autem est proprium, actus rerum per mistos, impermiste attendere. Actus enim corporum mundi, non sunt puri; sed compositi ab actibus purorum, quos physica cum per se non inveniantur pure tamen et per se considerat: purum scilicet actum ignis: sive

terrae, sive aeris, sive aquae, et ex natura uniuscujusque per se considerata, de concretione et efficientia totius judicat. Hoc etiam non praetereundum est, quod sola physica proprie de rebus agit, caeterae omnes de intellectibus rerum. Logica tractat de ipsis intellectibus, secundum praedicamentalem constitutionem. Mathematica vero secundum integralem compositionem, et ideo logica quandoque utitur pura intelligentia, mathematica autem nunquam sine imaginatione est: ideoque nihil vere simplex est. Quia enim logica et mathematica priores sunt ordine discendi quam physica, et ad eam quodammodo instrumenti vice funguntur, quibus unumquemque primum informari oportet antequam physicae speculationi operam det: necesse fuit, ut non

in actibus rerum ubi fallax experimentum est; sed in sola ratione, ubi inconcussa veritas manet suam considerationem ponerent, deinde ipsa ratione praevia, ad experientiam rerum descenderent. Postquam igitur demonstravimus quomodo divisio theoricae quam ponit Boetius superiori conveniat, breviter nunc utrasque repetemus, ut singula utriusque verba divisionis invicem conferamus.

Theorica dividitur in theologiam, mathematicam et physicam, vel ita: Theorica dividitur in intellectibilem, et intelligibilem, et naturalem; vel aliter: Theorica dividitur in divinalem; et doctrinalem, et philologiam. Eadem est igitur haec theologia,

intellectibilis et divinalis. Eadem mathematica, intelligibilis et doctrinalis. Eademque physica, philologia, et naturalis. Sunt qui has tres theoricae partes mystice quodam Palladis nomine, quae dea sapientiae fingitur esse, significari putant. Dicitur enim tritonia, quasi τρίτη γνῶσις, id est tertia cognitio, videlicet Dei, quam intellectibilem nominavimus, et animarum: quam intelligibilem diximus, et corporum quam naturalem appellamus. Et ab his tribus tamen sapientia vocabulum sumit: quia licet tres reliquas, id est ethicam, mechanicam, logicam congrue ad sapientiam referre possimus, expressius tamen logicam propter vocis eloquentiam: mechanicam, et ethicam propter circumspectionem morum, et operum prudentiam sive scientiam

appellamus: solam autem theoricam propter speculationem veritatis rerum sapientiam nominamus.

Practica dividitur in solitariam privatam, et publicam. Vel aliter: In ethicam, oeconomicam, et politicam, vel aliter: moralem et dispensativam, et civilem. Una est solitaria, ethica, et moralis. Una rursum, privata, oeconomica et dispensativa. Eademque publica, politica, atque civilis. Oeconomus interpretatur dispensator. Inde oeconomica dicta est dispensativa. Πόλις Graece, Latine civitas dicitur, inde politica dicta est, id est civilis. Quando ethicam partem constituimus practicae, stricte accipienda est ethica in moribus uniuscujusque personae, et est

eadem quae solitaria. Solitaria igitur est quae sui curam gerens cunctis sese erigit, exornat augetque virtutibus, nihil in vita admittens, quo non gaudeat, nihilque faciens poenitendum. Privata est, quae rei familiaris officium mediocri componens dispositione distribuit. Publica est, quae reipublicae curam suscipiens cunctorum saluti suae providentiae solertia, et justitiae libra, et fortitudinis stabilitate, et temperantiae patientia medetur. Solitaria igitur convenit singularibus, privata patribusfamilias, politica rectoribus urbium. Practica actualis dicitur, eo quod res propositas operationibus suis explicet. Moralis dicitur, per quam mos vivendi honestus expetitur vel acquiritur, et instituta ad virtutem tendentia

praeparantur. Dispensativa dicitur, cum domesticarum rerum sapienter ordo disponitur. Civilis dicitur; per quam totius civitatis utilitas administratur.

Mechanica septem scientias continet: lanificium, armaturam, navigationem, agriculturam, venationem, medicinam, theatricam. Ex quibus tres ad extrinsecum vestimentum naturae pertinent, quo seipsa natura ab incommodis protegit, quatuor ad intrinsecum, quo se alendo et fovendo nutrit, ad similitudinem quidem trivii et quadrivii; quia trivium de vocibus quae extrinsecus sunt, et quadrivium de intellectibus qui intrinsecus concepti sunt pertractat. Hae sunt septem ancillae quas Mercurius a philologia

in dotem accepit; quia nimirum eloquentiae cui juncta fuerit sapientia, omnis humana actio servit, sicut Tullius in libro Rhetoricorum de studio eloquentiae dicit: haec tuta, haec honesta, haec illustris, haec eadem vita jucunda fit. Nam hinc ad rempublicam plurima commoda veniunt, si moderatrix omnium praesto est sapientia. Hinc ad eos qui ipsam adepti sunt, laus, honos, dignitas, confluit. Hinc amicis quoque eorum certissimum, tutissimumque praesidium est. Hae mechanicae appellantur, id est adulterinae: quia de opere artificis agunt quod a natura formam mutuatur. Sicut aliae septem liberales appellatae sunt; vel quia liberos, id est, expeditos et exercitatos animos requirunt, quia subtiliter de causis rerum disputant; vel quia liberi tantum

antiquitus, id est, nobiles in eis studere consueverant: plebei vero et ignobilium filii in mechanicis propter peritiam operandi. In quo priscorum apparet diligentia, qui nihil intentatum linquere voluerunt; sed omnia sub certis regulis et praeceptis stringere. Mechanica est scientia ad quam fabricae omnium rerum concurrere debent.

Lanificium continet omnia texendi, consuendi, retorquendi genera, quae fiunt manu, acu, fuso, subula, girgillo, pectine, alibro, calamistro, chilindro, sive aliis quibuslibet instrumentis: ex quacunque lini vel lanae materia, et omni genere pellium erasarum vel pilos habentium, canabis quoque vel suberis juncorum, pilorum, floccorum, aut alia

qualibet re hujusmodi, quae in usum vestimentorum, operimentorum, linteorum, sagorum, saginarum, substratoriorum, cortinarum, matularum, filtrorum, telarum, cassium, funium, redigi potest. Stramina quoque ex quibus galeros et sportellas texere solent homines: haec omnia studia ad lanificium pertinent.

Secunda est armatura. Arma aliquando quaelibet instrumenta dicuntur; sicut dicimus, arma belli, arma navis, id est instrumenta belli et navis. Caeterum proprie arma sunt quibus tegimur, ut scutum, thorax, galea, vel quibus percutimus, ut gladius bipennis, sarissa. Tela autem sunt quibus jaculari

possumus, ut hasta, sagitta. Dicta autem arma ab armo, id est brachio, quia brachium muniunt, quod ictibus opponere solemus. Tela autem dicuntur a Graeco telon, id est longum, eo quod longa sint hujusmodi, inde et protelare, id est prolongare dicitur. Armatura igitur quasi instrumentalis dicitur scientia, non tam ideo quod instrumentis operando utatur, quam quod de praejacenti alicujus massae materia aliquod, ut ita dicam, instrumentum efficiat. Ad hanc omnis materia lapidum, lignorum, metallorum, arenarum, argillarum pertinet. Haec duas habet species, architectonicam et fabrilem. Architectonica dividitur in coementariam, quae ad latomos et coementarios; et in carpentariam, quae ad carpentarios et tignarios pertinet, aliosque hujusmodi

utriusque artifices, in dolabris et securibus, lima et asciculo, serra et terebra, runcinis, artavis, trulla, examussi, polientes, dolantes, sculpentes, limantes, scalpentes, compingentes, linientes, in qualibet materia, luto, latore, lapide, ligno, osse, sabulo, calce, gypso, et si qua sunt similia operantium. Fabrilis dividitur in malleatoriam, quae feriendo massam in formam redigit. Et in exclusoriam, quae fundendo massam in formam redigit. Unde exclusores dicti sunt, qui de confusione massae noverunt formam vasis exprimere.

Navigatio continet omnem in emendis, vendendis, mutandis, domesticis sive peregrinis mercibus negotiationem.

Tous les livres