Didascalicon de studio legendi (Eruditio didascalica) (page 6)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 19 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

latino sermone libros De republica ordinavit. Fronto quoque philosophus scripsit librum Stratagematon, id est militaris subtilitatis. Mechanica diversos habuit auctores. Hesiodus Ascraeus primus apud Graecos in describendis rebus rusticis studuit. Deinde Democritus; Mago quoque Carthaginensis XXVII, voluminibus studium agriculturae conscripsit; apud Latinos primus Cato opus De agricultura instituit, quod deinde Marcus Terentius Varro expolivit. Virgilius quoque Georgica fecit. Deinde Cornelius et Julius Atticus Aemilianus, sive Columella insignis orator, qui totum corpus disciplinae hujus complexus est. Palladius quoque De agricultura scripsit; Vitruvius autem De architectura. Lanificii usum apud Graecos primam Minervam monstrasse ferunt. Hanc etiam

primam telam ordinasse, lanasque colorasse, olivae quoque et fabricae inventricem fuisse credunt. Ab ipsa Daedalus didicit; et ipse post eam fabricam fecisse creditur. Apud Aegyptum autem Isis filia Inachi usum serendi lini reperit, et qualiter inde vestimenta fierent monstravit. Similiter lanae usum ibidem ipsa reperit. In Lybia primum usus lanae exortus est a templo Ammonis. Ninus rex Assyriorum primus bella movit. Vulcanum primum fabrum fuisse credunt. Divina autem historia asserit Tubal. Primus

Prometheus ferreo circulo lapidem imprimens, usum annuli invenit. Navigii usum Pelagi primi invenerunt. Ceres prima in Graecia apud Eleusim usum frumenti invenit; Isis in Aegypto. Pilumnus in Italia usum frumenti et farris, et ritum molendi et pinsendi. Tagus in Hispania ritum serendi. Osiris apud Aegyptum cultum vinearum reperit, Liber apud Indos. Daedalus primus mensam fecit et sellam. Apitius quidam Romanus primus composuit apparatum coquinae, qui tandem in ea re consumptis bonis morte voluntaria periit. Medicinae auctor apud Graecos Apollo fuit. Hanc filius ejus Esculapius laude et opere ampliavit qui postquam fulmine periit, diu medendi cura intermissa est, latuitque per annos pene quingentos, usque ad tempus Artaxerxis regis.

Tunc eam revocavit in lucem Hippocrates, Asclepio patre genitus in insula Co. Ludi a Lydis initium sumpsisse creduntur, qui ex Asia venientes, in Etruria consederunt sub Tyrreno duce; ibique inter caeteros, superstitionum suarum ritus, spectacula instituerunt; quem morem Romani imitati sunt, accersitis inde artificibus, indeque ludi a Lydis vocati sunt. Litterae Hebraeorum a Moyse per legem initium sumpsisse creduntur; Chaldaeorum et Syrorum per Abraham; Aegyptiorum litteras Isis invenit; Graecorum Phoenices, quas Cadmus a Phoenice in Graeciam attulit. Carmentis mater Evandri, quae proprio nomine Nicostrata vocabatur, Latinas litteras reperit. Divinam historiam primus Moyses scripsit. Apud gentiles primus Darhes Phrygius Trojanam historiam

edidit, quam in foliis palmarum ab eo scriptam esse ferunt. Post Darhetem in Graecia Herodotus historicus primus habitus est. Post quem Pherecides iisdem temporibus claruit; quibus Esdras legem scripsit. Fabulas primum invenisse creditur Alcinon [ al. Alcman]. Crotoniensis. Aegyptus mater est artium, inde in Graciam; deinde in Italiam venerunt. In ea primum grammatica reperta est tempore Osiris mariti Isidis. In ea quoque dialectica primum inventa est a Parmenide, qui civitates et coetus hominum fugiens in rupe consedit non modico tempore, sicque dialecticam excogitavit, unde et rupes Parmenidis appellata est.

amore sapientiae in Aegyptum migravit, ibique perceptis liberalibus disciplinis. Athenas rediit; et apud Academiam villam suam coadunatis discipulis philosophiae studiis operam dedit. Hic primus logicam rationalem apud Graecos instituit, quam postea Aristoteles discipulus ejus ampliavit, perfecit et in artem redegit. Marcus Terentius Varro primus dialecticam de Graeco in Latinum transtulit. Postea Cicero topica adjecit. Demosthenes Fabri filius, apud Graecos rhetorice princeps creditur. Tisias apud Latinos. Corax apud Syracusas. Haec ab Aristotele et Gorgia et Hermagora in Graeco scripta est, translata in Latinum a Tullio, Quintiliano et Titiano.

Ex his autem omnibus scientiis supra enumeratis septem specialiter decreverant antiqui in studiis suis ad opus erudiendorum, in quibus tantam utilitatem esse prae caeteris omnibus perspexerunt, ut quisquis harum disciplinam firmiter percepisset, ad aliarum notitiam postea inquirendo magis et exercendo, quam audiendo perveniret. Sunt enim quasi optima quaedam instrumenta et rudimenta quibus via paratur animo ad plenam philosophicae veritatis notitiam. Hinc trivium et quadrivium nomen accepit, eo quod ii quasi quibusdam viis vivax animus ad secreta sophiae introeat. Nemo tunc temporis nomine magistri dignus videbatur; qui non harum VII scientiam profiteri posset. Pythagoras hanc in

studiis suis consuetudinem servasse legitur, ut usque ad septenium secundum numerum videlicet septem artium liberalium nullus discipulorum suorum de iis quae ab ipso dicebantur rationem poscere auderet; sed fidem daret verbis magistri quousque omnia audivisset, sicque jam per semetipsum rationem eorum posset invenire. Has septem quidam tanto studio didicisse leguntur, ut plane ita omnes in memoria tenerent, ut quascunque scripturas deinde ad manum sumpsissent, quascunque quaestiones solvendas aut comprobandas proposuissent, ex his regulas et rationes ad definiendum, id de quo ambigeretur, folium librorum non quaererent, sed statim singula corde parata haberent. Hinc profecto incidit eo tempore tot fuisse sapientes ut plura ipsi scriberent

quam nos legere possimus. Scholastici autem nostri aut nolunt aut nesciunt modum congruum in discendo servare, et idcirco multos studentes, paucos sapientes invenimus. Mihi vero videtur non minori cura providendum esse lectori ne in studiis inutilibus operam suam expendat, quam ne in bono et utili proposito tepidus remaneat. Malum est bonum negligenter agere, pejus est in vanum labores multos expendere. Sed quia non omnes hanc discretionem habere possunt, ut intelligant quod sibi expediat, idcirco quae Scripturae mihi utiliores videantur, lectori breviter demonstrabo, ac deinde de modo quoque disserendi pauca adnectam.

Duo sunt genera scripturarum. Primum genus est earum quae propriae artes appellantur. Secundum est earum quae sunt appendentia artium. Artes sunt quae philosophiae supponuntur, id est quae aliquam certam et determinatam philosophiae materiam habent, ut est grammatica, dialectica, et caeterae hujusmodi. Appendentia artium sunt, quae tantum ad philosophiam spectant, id est quae in aliqua extra philosophiam materia versantur; aliquando tamen quaedam ab artibus discerpta sparsim et confuse attingunt, vel si simplex narratio est, viam ad philosophiam praeparant. Hujusmodi sunt omnia poetarum carmina, ut sunt tragoediae, comoediae, satirae, heroica quoque et lyrica, et iambica, et didascalica quaedam; fabulae quoque et historiae; illorum etiam

scripta, quos nunc philosophos appellare solemus, qui et brevem materiam longis verborum ambagibus extendere consueverunt, et facilem sensum perplexis sermonibus obscurare, vel etiam diversa simul compilantes, quasi de multis coloribus et formis, unam picturam facere. Nota quae tibi distinxi. Duo sunt artes et appenditia artium. Sed inter haec tanta mihi distantia esse videtur, ut ille ait: Lenta salix quantum pallenti cedit olivae, Puniceis humilis quantum saliunca rosetis. Ita ut quicunque ad scientiam pertingere cupit, si relicta veritate artium reliquis se implicare voluerit, materiam laboris nedum plurimam sed et infinitam sustinebit, et fructum exiguum. Denique

partes sine appendiciis suis perfectum lectorem facere possunt; illa sine artibus nihil perfectionis conferre valent. Maxime autem cum nihil in se expetendum habeant unde lectorem invitent, nisi traductum ab artibus et accommodatum; neque quisquam in eis quaerant nisi quod artium est. Quapropter mihi videtur primum opera danda esse artibus ubi fundamenta sunt omnium; et pura simplexque veritas aperitur; maxime his VII quas praedixi, quae totius philosophiae instrumenta sunt. Deinde caetera quaeque, si vacat, legantur, quia aliquando plus delectare solent seriis admista ludicra, et raritas pretiosum facit bonum. Sic in medio fabulae cursu inventam sententiam avidius aliquando retinemus. Verumtamen in septem liberalibus artibus fundamentum

est omnis doctrinae, quae prae caeteris omnibus ad manum habendae sunt, utpote sine quibus nihil solet aut potest philosophica disciplina explicare aut definire.

Hae quidem ita sibi cohaerent, et alternis vicissim rationibus indigent, ut si una defuerit, caeterae philosophum facere non possint. Unde mihi errare videntur, qui non attendentes talem in artibus cohaerentiam, quasdam sibi ex ipsis eligunt, et caeteris, intactis, his se posse fieri perfectos putant.

Est rursum alius error non multo minor isto, quem summopere vitare oportet. Sunt enim quidem, quae licet ex iis quae legenda sunt nihil praetermittant,

nulli tamen arti quod suum est tribuere norunt, sed in singulis legunt omnes. In grammatica de syllogismorum ratione disputant; in dialectica inflexiones casuales inquirunt, et quod magis irrisione dignum est, in titulo totum pene legunt librum, et incipit tertia vix lectione expediunt. Non alios docent hujusmodi, sed suam ostentant scientiam. Sed utinam quales mihi, tales omnibus apparerent! Attende quam perversa sit haec consuetudo; cum profecto quanto magis superflua aggregaveris, tanto minus ea quae utilia sunt capere possis vel retinere. In qualibet igitur arte duo nobis maxime discernenda

sunt et distinguenda: primum, qualiter oporteat in ipsa arte agere; secundum, qualiter oporteat ipsius artis rationes quibuslibet aliis rebus accommodare. Duo sunt agere de arte, et agere per artem. Verbi gratia, agere de arte, ut est agere grammatice. De grammatica agit, qui regulas de vocibus datas, et praecepta ad hanc vocem pertinentia tractat; grammatice agit omnis qui regulariter loquitur vel scribit. Agere igitur de grammatica, quibusdam, tantummodo, ut Prisciano, Donato, Servio, et similibus, convenit. Agere vero grammatice, omnibus. Cum igitur de qualibet arte agimus, maxime in docendo ubi omnia ad compendium restringenda sunt, et ad facilem intelligentiam revocanda, sufficere debet id de quo agitur, quanto

brevius et aptius potest explanare, ne si alienas nimium rationes multiplicaverimus, magis turbemus quam aedificemus lectorem. Non omnia dicenda sunt quae dicere possumus, ne minus utiliter dicantur ea quae dicere debemus; id tandem in unaquaque arte quaeras quod ad eam specialiter pertinere constiterit. Deinde cum legeris artes, et quod uniuscujusque sit proprium agnoveris disputando et conferendo, tunc demum rationes singularum invicem conferre licebit; et ex alterna consideratione vicissim quae minus prius intellexeras investigare. Noli multiplicare diverticula quoadusque semitas didiceris: securus discurres cum errare non timueris.

Tria sunt necessaria studentibus. Natura, exercitium, disciplina. In natura consideratur ut facile audita percipiat, et percepta firmiter teneat. In exercitio, ut labore et sedulitate naturalem sensum excolat. In disciplina, ut laudabiliter vivens, mores cum scientia componat. De his tribus per singula modo introductionis pauca perstringemus.

CAP. VIII. De ingenio et memoria, quae duo pertinent ad naturam.

Multi sunt, quos ipsa adeo natura ingenio destitutos reliquit, ut ea etiam quae facilia sunt, intellectu vix capere possint, et horum duo genera esse videntur. Nam sunt quidam, qui licet suam hebetudinem non ignorent, eo tamen quo valent conamine ad scientiam anhelant; et indesinenter

studio insudantes, quod minus habent effectu operis, obtinere videntur affectu voluntatis. Ast alii quoniam summa se comprehendere nequaquam posse sentiunt, minima etiam negligunt; et quasi in suo torpore securi quiescentes eo amplius in maximis lumen veritatis perdunt, quo minima quae intelligere possent, discere fugiunt. Unde Psalmista: Noluerunt, inquit, intelligere ut bene agerent . Longe enim aliud est nescire atque aliud nolle scire. Nescire siquidem infirmitatis est; scientiam vero detestari, pravae voluntatis. Est aliud genus hominum, quos admodum

natura ingenio ditavit, et facilem ad veritatem veniendi aditum praestitit; quibus, etsi par sit valetudo ingenii, non eadem tamen omnibus virtus aut voluntas est per exercitia et doctrinam naturalem sensum excolendi. Nam sunt plerique qui negotiis hujus saeculi et curis supra quam necesse sit impliciti aut vitiis et voluptatibus corporis dediti, talentum Dei terra obruunt, et ex eo nec fructum sapientiae, nec usuram boni operis quaerunt, quae profecto valde detestabiles sunt. Rursus aliis rei familiaris inopia et tenuis census discendi facultatem minuit. Quos tamen plene per hoc excusari minime posse credimus, cum plerosque fame, siti, nuditate laborantes, ad scientiae fructum pertingere videamus. Et tamen aliud est cum non possis, aut ut verius

dicam, non facile possis discere, atque aliud posse et nolle scire. Sicut enim gloriosius est, cum nullae suppetant facultates, sola virtute sapientiam apprehendere, sic profecto turpius est vigere ingenio, divitiis affluere, et torpere otio.

Qui doctrinae operam dant, ingenio simul et memoria pollere debent, quae duo in omni studio et disciplina ita sibi cohaerent, ut si desit alterum, neminem alterum ad perfectum ducere possit, sicut nulla prodesse possunt lucra, ubi deest custodia; et incassum receptacula munit, qui quod recondat non habuerit. Ingenium invenit et memoria custodit sapientiam. Ingenium est vis quaedam naturaliter animo insita per se valens. Ingenium a natura proficiscitur, usu juvatur, immoderato labore retunditur,

et temperato acuitur exercitio. Unde satis eleganter a quodam dictum est: « Volo tandem tibi parcas; labor est in chartis, curre per aera. » Duo sunt quae ingenium exercent: lectio et meditatio. Lectio est, cum ex his quae scripta sunt, regulis et praeceptis informamur. Trimodum est lectionis genus docentis, discentis, vel per se inspicientis. Dicimus enim lego librum illi, et lego librum ab illo, et lego librum. In lectione maxime consideranda sunt ordo et modus.

Ordo consideratur, alius in disciplinis, ut si dixerim grammaticam dialectica antiquiorem, vel arithmeticam priorem musica. Alius in libris, ut si

dixero Catilinarium Jugurthino priorem. Alius in narratione, quae est in continua serie. Alius in dispositione. Ordo in disciplinis attenditur secundum naturam; in libris secundum personam auctoris, vel subjectam materiam. In narratione secundum dispositionem, quae duplex est: naturalis, scilicet quando res eo refertur ordine qua gesta est; et artificialis, id est, quando id quod postea gestum est prius narratur: et quod prius, postmodum dicitur. In expositione consideratur ordo secundum inquisitionem. Expositio tria continet: litteram, sensum, sententiam. Littera est congrua ordinatio dictionum, quam etiam constructionem vocamus. Sensus est facilis quaedam et aperta significatio, quam littera prima fronte praefert. Sententia est profundior intelligentia,

quae nisi expositione vel interpretatione non invenitur. In his ordo est, ut primum littera, deinde sensus, deinde sententia inquiratur: quo facto, perfecta est expositio.

Modus legendi in dividendo constat. Omnis divisio incipit a finitis, et ad infinita usque progreditur. Omne autem finitum magis notum est, et scientia comprehensibile. Doctrina autem ab his quae magis nota sunt incipit; et per eorum notitiam ad scientiam eorum quae latent pertingit. Praeterea ratione investigamus; ad quam proprie pertinet dividere, quando ab universalibus ad particularia descendimus dividendo, et singulorum naturas investigando. Omne namque universale magis est determinatum

Tous les livres