Didascalicon de studio legendi (Eruditio didascalica) (page 7)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 19 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

suis particularibus. Quando ergo discimus, ab iis incipere debemus quae magis sunt nota et determinata et complectentia; sicque paulatim descendendo, et per divisionem singula distinguendo, eorum quae continentur naturam investigare.

Meditatio est cogitatio frequens cum consilio, quae causam et originem, modum et utilitatem uniuscujusque rei prudenter investigat. » Meditatio principium sumit a lectione; nullis tamen regulis stringitur aut praeceptis lectionis. Delectatur enim quodam apto decurrere spatio, ubi liberam contemplandae veritati aciem affigat; et nunc has, nunc illas rerum causas perstringere; nunc autem profunda quaeque penetrare: nihilque anceps, nihilque obscurum

relinquere. Principium ergo doctrinae est in lectione, consummatio in meditatione. Quam si quis familiarius amare didicerit, eique saepius vacare voluerit, jucundam valde reddit vitam, et maximam in tribulatione praestat consolationem. Ea enim maxima est, quae animam a terrenorum actuum strepitu segregat, et in hac vita etiam aeternae quietis dulcedinem quodammodo praegustare facit. Cumque jam per ea quae facta sunt, eum qui fecit omnia quaerere didicerit, et intelligere: tunc animam pariter et scientia erudit et laetitia perfundit, unde fit, ut maximum sit in meditatione oblectamentum. Tria sunt genera meditationis. Unum constat in circumspectione morum, aliud in scrutatione

mandatorum, tertium in investigatione divinorum operum. Mores sunt in vitiis et virtutibus. Mandatum divinum, aliud praecipiens, aliud promittens, aliud terrens. Opus Dei est, et quod creat potentia, et quod moderatur sapientia, et quod cooperatur gratia. Quae omnia quanta sint admiratione digna, tanto magis quisque novit, quanto attentius Dei mirabilia meditari consuevit.

De memoria hoc maxime in praesenti praetermittendum non esse existimo, quod sicut ingenium dividendo investigat et invenit, ita memoria colligendo custodit. Oportet ergo ut quae discendo divisimus. commendando memoriae ea colligamus. Colligere est ea de quibus prolixius vel scriptum vel disputatum

est ad brevem quamdam et compendiosam summam redigere, quae a majoribus epilogus, id est, brevis recapitulatio supradictorum appellata est. Habet namque omnis tractatio aliquod principium cui tota rei veritas et vis sententiae innititur, et ad ipsum cuncta alia referuntur: hoc quaerere et considerare colligere est. Unus fons est, et multi rivuli, qui anfractus fluminum sequeris, tene fontem et totum habes. Hoc idcirco dico, quoniam memoria hominis hebes est, et brevitate gaudet, et si in multa dividitur, fit minor in singulis. Debemus ergo in omni doctrina breve aliquid et certum colligere, quod in arcula memoriae recondatur, unde postmodum cum res exigit aliqua deriventur. Hoc etiam saepe replicare, et de ventre memoriae ad palatum revocare necesse est,

ne longa intermissione obsolescat. Unde rogo te, o lector, ne nimium laeteris, si multa legeris, sed si multa intellexeris, nec tantum intellexeris, sed etiam retinere potueris. Alio qui nec legere multum prodest, nec intelligere. Quare superius me dixisse recolo, eos qui doctrinae operam dant, ingenio et memoria indigere.

Sapiens, quidam cum de modo et forma discendi interrogaretur: « Mens, respondit, humilis, studium quaerendi, vita quieta, scrutinium tacitum, paupertas, terra aliena: haec reserare solent nonnulla obscura legenti. » Audierat puto quod dictum est: « Mores ornant scientiam, » et ideo praeceptis legendi, praecepta quoque vivendi adjungit, ut et modum

vitae suae et studii rationem lector agnoscat. Illaudabilis est scientia, quam vita maculat impudica. Et idcirco summopere cavendum est ei qui quaerit scientiam, ut non negligat disciplinam.

Principium autem disciplinae humilitas est, cujus cum multa sint documenta, haec tria praecipue ad lectorem pertinent. Primum ut nullam scientiam, nullam scripturam vilem teneat; secundum, ut a nemine discere erubescat; tertium, ut cum scientiam adeptus fuerit, caeteros non contemnat. Multos hoc decepit, quod ante tempus sapientes videri volunt. Hinc namque in quemdam elationis tumorem prorumpunt; ut jam et simulare incipiant quod non

sunt et quod sunt erubescere; eoque longius a sapientia recedunt quod non esse sapientes, sed putari volunt. Cujusmodi multos novi, qui cum primis adhuc elementis indigeant, non nisi summis interesse dignantur, et ex hoc solummodo se magnos fieri putant, si magnorum et sapientium, vel scripta legerint, vel audierint verba. Nos, inquiunt, vidimus illos; nos ab illis legimus. Saepe nobis loqui solebant. Illi summi, illi famosi, cognoverunt nos. Sed utinam me nemo cognoscat, et ego cuncta noverim! Platonem vidisse, non intellexisse gloriamini; puto indignum vobis est deinceps ut me audiatis. Non ego sum Plato, nec Platonem videre merui; sufficit vobis ipsum, philosophiae fontem potastis, sed utinam adhuc sitiretis! Rex post aurea pocula, de vase bibit testeo. Quid

erubescitis? Platonem audistis, audietis et Chrysippum. In proverbio dicitur: « Quod tu non nosti, fortassis novit asellus. » Nemo est cui omnia scire datum sit, nec quisquam rursum cui aliquid spirituale a natura accepisse non contigerit. Prudens igitur lector omnes libenter audit, omnia legit, non scripturam, non personam, non doctrinam spernit. Indifferenter ab omnibus quod sibi deesse videt, quaerit; nec quantum sciat, sed quantum ignoret considerat. Hinc illud Platonicum aiunt: « Malo aliena verecunde discere, quam mea impudenter ingerere. » Cur discere erubescis, et nescire non verecundaris; pudor iste, major est illo. Aut quid summa affectas, cum tu jaceas in imo; considera potius quid vires tuae ferre valeant. Aptissime incedit,

qui incedit ordinate. Quidam dum magnum saltum facere volunt, praecipitium incidunt. Noli ergo nimis festinare, hoc modo citius ad sapientiam pertinges. Ab omnibus libenter disce quod tu nescis; quia humilitas commune tibi facere potest, quod natura cuique proprium fecit; sapientior omnibus eris, si ab omnibus discere volueris. Qui ab omnibus accipiunt, omnibus ditiores sunt. Nullam denique scientiam vilem teneas, quia omnis scientia bona est. Nullam si vacat scripturam vel saltem legem contemnas, quia si nihil lucraris, nec perdes aliquid, maxime cum nulla scriptura sit secundum meam existimationem, quae aliquid expetendum non proponat, si convenienti loco et ordine tractetur; quae non aliquid etiam speciale habeat quod diligens

verbi scructator alibi non inventum, quanto rarius, tanto gratius carpat. Nihil tamen bonum est quod melius tollit. Si omnia legere non potes, ea quae sunt utiliora lege etiam si omnia legere potueris, non omnibus tamen idem labor impendendus est; sed quaedam ita legenda sunt ne sint incognita, quaedam vero ne sint inaudita, quia aliquando pluris esse credimus quod non audivimus, et facilius existimatur res cujus fructus agnoscitur. Videre nunc potes quam necessaria tibi sit haec humilitas, ut nullam scientiam vilipendas et ab omnibus libenter discas. Similiter tibi quoque expedit, ut cum tu aliquid sapere coeperis, caeteros non contemnas, hoc autem tumoris vitium hinc quibusdam accidit,

quod suam scientiam nimis diligenter inspiciunt, et cum sibi aliquid esse visi fuerint, alios quos non noverunt, tales nec esse nec potuisse fieri putant. Hinc etiam ebullit quod nugigeruli nunc quidam nescio unde gloriantes, priores patres simplicitatis arguunt, et secum natam, secum morituram credunt sapientiam. In divinis eloquiis ita simplicem modum loquendi esse aiunt, ut in eis magistros audire non oporteat; posse satis quemque proprio ingenio veritatis arcana penetrare. Corrugant nasum, et valgium torquent in lectores divinitatis, et non intelligunt quod Deo injuriam faciunt, cujus verba pulchro quidem vocabulo simplicia, sed sensu pravo insipida praedicant. Non est mei consilii hujusmodi imitari. Bonus enim lector humilis debet esse et

mansuetus, a curis inanibus et voluptatum illecebris prorsus alienus, diligens et sedulus, ut ob omnibus libenter discat, nunquam de scientia sua praesumat, perversi dogmatis auctores quasi venena fugiat, diu rem pertrectare antequam judicet discat, non videri doctus, sed esse discat vel quaerat, dicta sapientium intellecta diligat, et ea semper coram oculis quasi speculum vultus sui tenere studeat. Et si qua forte obscuriora intellectum ejus non admiserint, non statim in vituperium prorumpat, ut nihil bonum esse credat nisi quod ipse intelligere potuit. Haec est humilitas disciplinae legentium.

exhortatione magis quam doctrina lector indiget. Qui enim diligenter inspicere voluerit, quid antiqui propter amorem sapientiae pertulerint, quam memoranda posteris virtutis suae monimenta reliquerint, quamlibet suam diligentiam inferiorem esse videbit. Alii calcaverunt honores, alii projecerunt divitias, alii acceptis injuriis gaudebant, alii poenas spreverunt, alii contubernia hominum deserentes et intimos recessus et secreta eremi penetrantes, soli se philosophiae dedicaverunt, ut eo contemplationi vacarent liberius, quod nullis quae virtutis iter impedire solent cupiditatibus, animum subjecissent. Parmenides philosophus quindecim annis in rupe Aegyptia consedisse legitur. Et Prometheus ob immodicam meditandi curam in monte Caucaso vulturi

expositus memoratur. Quia enim sciebant verum bonum non in aestimatione hominum sed in pura conscientia esse absconditum; et eos jam non homines esse, qui rebus perituris inhaerentes bonum suum non agnoscerent, ideo quantum mente et intelligentia a caeteris differrent, ipsa locorum distantia demonstrabant, ne una teneret habitatio, quos non eadem sociabat intentio. Quidam philosopho cuidam referebat dicens: « Nunquid non vides quod te derident homines. » Et ille: « Ipsi me, » inquit, « derident, et eos asini. » Cogita si potes quanti aestimaverit laudari ab eis a quibus nec vituperari timuit. De alio rursum legitur, quod post omnia disciplinarum studia et artium acumina ad opus figuli descenderit et alterius cujusdam discipuli

cum laudibus magistrum suum efferrent, inter caetera nec sutoriae peritia eum carere gloriati sunt. Hanc igitur diligentiam in nostris lectoribus esse vellem, ut nunquam in eis senesceret sapientia. Sola Abisag Sunamitis senem David calefecit , quia amor sapientiae etiam marcescente corpore dilectorem sui non deserit. Omnes pene virtutes corporis mutantur in senibus, et crescente sola sapientia decrescunt caetera. Senectus enim illorum qui adolescentiam suam honestis artibus [ al. actibus] instruxerint, aetate fit doctior, usu tritior, processu temporis sapientior, et veterum studiorum dulcissimos fructus metit. Unde et sapiens ille vir Graeciae Themistocles cum repletis centum septem

annis se mori cerneret, dixisse fertur: « sese dolere quod egrederetur de vita quando sapere coepisset. » Plato octoginta unius annorum scribens mortuus est. Socrates nonaginta novem annos in docendi scribendique doloreque labore complevit. Taceo caeteros philosophos, Pythagoram, Democritum, Xenocratem, Zenonem, et Eleatem, qui jam aetate longaeva in sapientiae studiis floruerunt.

Ad poetas venio Homerum, Hesiodum, Simonidem, Tersilochum, qui grandes natu cycnaeum nescio quid et solito dulcius vicina morte cecinerunt. Sophocles cum post nimiam senectutem, et rei familiaris negligentiam a suis accusaretur amentiae; Oedippi fabulam quam nuper scripserat, recitavit judici, et tantum sapientiae in aetate jam fracta specimen

dedit, ut severitatem tribunalium in favorem theatri converteret. Nec mirum cum etiam Cato censorius et Romani generis disertissimus jam senex graecas litteras discere, nec erubuerit, nec desperaverit. Certe Homerus refert quod de lingua Nestoris jam vetuli et pene decrepiti dulcior oratio fluxerit. Animadverte igitur quantum amaverint sapientiam, quos nec decrepita aetas ab ejus inquisitione revocare. Iste igitur tantus amor sapientiae, tanta in senibus abundantia congrue etiam ex ipsius supradicti nominis interpretatione colligitur. Interpretatur enim Abisag pater meus superfluus vel patris mei rugitus, ex quo ostenditur abundantissimum, et ultra humanam vocem in sensibus divini sermonis tonitruum commorari. Verbum namque superfluum

in hoc loco plenitudinem non redundantiam significat. Porro Sunamitis in lingua nostra coccinea dicitur, quod satis convenienter fervorem sapientiae significare potest.

Quatuor quae sequuntur sic alternatim disposita sunt, ut alterum semper ad disciplinam, alterum ad exercitium spectet.

Vitae quies, sive interior, ut mens per illicita desideria non discurrat; sive exterior, ut otium et opportunitas honestis et utilibus studiis suppetat; utraque ad disciplinam pertinet.

spectat. Videtur autem scrutinium sub studio quaerendi contineri. Quod si verum est superfluo repetitur, cum in superiori parte annumeratum sit. Sed sciendum est hanc inter haec duo esse differentiam, quod studium quaerendi instantiam significat operis, scrutinium vero diligentiam meditationis. Opus peragunt labor et amor, consilium pariunt cura et vigilia. In labore est ut agas; in amore ut perficias; in cura est, ut provideas; in vigilia, ut attendas. Isti sunt quatuor pedissequi qui portant lecticam philologiae, quia mentem exercent, cui sapientia praesidet. Cathedra quippe philologiae sedes est sapientiae, quae his suppositis gestari dicitur, quoniam in his se exercendo promovetur. Unde pulchre juvenes

propter robur a fronte lecticam tenere dicuntur; videlicet, φίλος καὶ κόπος, id est amor et labor, quia foris opus peragunt, a posteriori puellae, videlicet ἐπιμέλεια καὶ αγρυπνία, quae interpretantur cura seu diligentia et vigilia, quia intus in secreto consilium pariunt. Sunt quidam qui putant per cathedram philologiae humanum corpus significari, cui anima rationalis praesidet, quod ministri quatuor portant, id est, quatuor elementa componunt. De quibus duo superiora, id est ignis et aer, actu et nomine masculina sunt. Duo vero inferiora, id est terra et aqua, feminina.

Parcitatem quoque lectoribus suadere volunt, id est superflua non sectari, quod maxime ad disciplinam

spectat. Pinguis enim venter, ut dicitur, sensum non gignit acutum. Sed quid ad hoc scholastici nostri temporis respondere poterunt, qui non solum in studiis suis frugalitatem sequi contemnunt, sed etiam supra id quod

sunt divites videri laborant. Nec jam quid didicerit quisque jactitat, sed quid expenderit. Sed fortassis suos magistros imitari volunt, de quibus quid digne dicam non invenio.

Tous les livres