Didascalicon de studio legendi (Eruditio didascalica) (page 8)
Postremo terra aliena posita est, quae et ipsa quoque hominem exercet. Omnis mundus philosophantibus exsilium est. Quia tamen, ut ait quidam: Nescio qua natale solum dulcedine cunctos Ducit, et immemores non sinit esse sui.
Magnum virtutis principium est, ut discat paulatim exercitatus animus visibilia haec et transitoria primum commutare, ut postmodum possit etiam derelinquere. Delicatus ille est adhuc cui patria dulcis est. Fortis autem jam cui omne solum patria
est, perfectus vero cui mundus totus exsilium est. Ille mundo amorem fixit, iste sparsit, hic exstinxit. Ego a puero exsulavi, et scio quo moerore animus arctum aliquando pauperis tugurii fundum deserat, qua libertate postea marmoreos lares et tecta laqueata despiciat.
Scripturae quae vel de Deo vel de bonis invisibilibus loquuntur, nec omnes, nec solae divinae appellandae sunt. In libris siquidem gentilium multa de aeternitate Dei, animarum immortalitate et de virtutum praemiis sempiternis, poenisque malorum, satis probabili ratione scripta invenimus, quos tali vocabulo indignos esse nemo dubitat. Rursus Veteris et Novi Testamenti seriem percurrentes, rotam pene de praesentis vitae statu et rebus in tempore gestis contextam cernimus, raro aliqua de dulcedine aeternorum bonorum et coelestis vitae gaudiis manifeste deprimi. Tamen has scripturas divinas appellare fides catholica solet. Philosophorum scripturae, quasi luteus paries dealbatus, nitore eloquii foris
pollent. Quae si quando veritatis praetendunt speciem, falsa admiscendo, quasi quodam colore superducto lutum erroris operiunt. Contra, divina eloquia aptissime favo comparantur, quae et propter simplicitatem sermonis arida apparent, et intus dulcedine plena sunt; unde constat quod merito tale vocabulum sortita sunt, quae sola sic a falsitatis contagione
aliena inveniunt, ut nihil veritati contrarium continere probentur. « Scripturae divinae sunt, quas a catholicae fidei cultoribus editas, auctoritas universalis Ecclesiae ad ejusdem fidei corroborationem in numero divinorum computandas recepit, et legendas retinuit. Sunt praeterea alia quam plurima opuscula a religiosis viris et sapientibus diversis temporibus conscripta, quae licet auctoritate universalis Ecclesiae probata non sint, tamen quia a fide catholica non discrepant, et nonnulla etiam utilia docent, inter divina computantur eloquia, quae fortasse enumerando melius quam definiendo ostenderimus.
Omnis divina Scriptura in duobus Testamentis continetur, in Veteri videlicet et Novo. Utrumque
Testamentum tribus ordinibus distinguitur. Vetus Testamentum continet legem, prophetas, agiographos. Novum autem Evangelium, apostolos, Patres.
Primus ordo Veteris Testamenti, id est lex quam Hebraei , thorath nominant, Pentateuchum habet, id est quinque libros Moysi. In hoc ordine primus est , bresith, qui est Genesis; secundus , Hellesmoth, qui est Exodus; tertius vajetra, qui est Leviticus; quartus Vajedaber, qui est Numeri; quintus Adabarim, qui est Deuteronomius.
Secundus ordo est prophetarum, hic continet octo volumina. Primum Josue bennun, id est filium Nun, qui et Josue et Jesus, et Jesu Nave nuncupatur; secundum Sophtim, qui est liber Judicum; tertium Samuel, qui est primus et secundus Regum; quartum Malachim, qui est tertius et quartus Regum; quintum Isaiam; sextum Jeremiam; septimum Ezechielem; octavum Thareasra, qui est duodecim prophetarum.
Deinde tertius ordo, octo libros babet. Primus est Job; secundus David; tertius Masloth,
quod Graece parabolae, Latine proverbia sonat, videlicet Salomonis; quartus Coelech, qui est Ecclesiastes; quintus, , Sira Sirim, id est Cantica canticorum; sextus Daniel; septimus , dabra iamin, qui est Paralipomenon; octavus Esdras; nonus Esther. Omnes ergo numero sunt viginti duo. Sunt praeterea alii quidam libri, ut Sapientia Salomonis, liber Jesu filii Sirach, et liber Judith, et Tobias et libri Machabaeorum, qui leguntur quidem, sed non scribuntur in canone.
Primus ordo Novi Testamenti, quatuor habet Evangeliorum volumina, Matthaei, Marci, Lucae et Joannis. Secundus similiter quatuor: Epistolas Pauli numero quatuordecim sub uno volumine contextas et canonicas Epistolas, Apocalypsim et Actus apostolorum.
In tertio ordine primum habent locum Decretalia, quos canones, id est regulas appellamus; deinde sanctorum Patrum, et doctorum scripta, Hieronymi, Augustini, Gregorii, Ambrosii, Isidori, Origenis, Bedae, et aliorum multorum orthodoxorum, quae tam infinita sunt, ut numerari non possint. Ex quo profecto apparet quantum in fidem Christianam fervorem habuerunt, pro cujus assertione tot et tanta opera memoranda posteris reliquerunt. Unde nostra quoque pigritia arguitur, qui legere non sufficimus quae dictare illi potuerunt. In his autem ordinibus maxime utriusque apparet convenientia, quod sicut post legem prophetae et post prophetas agiographi, ita post Evangelium apostoli, et post apostolos doctores ordine successerunt. Et mira
quadam divinae dispensationis ratione actum est, ut cum in singulis plena et perfecta veritas consistat, nulla tamen superflua sit. Haec breviter de ordine et numero divinorum librorum perstrinximus, ut quae sibi sit praescripta materia lector agnoscat.
Quinque libros legis Moyses scripsit. Libri Josue, id est Josue cujus nomine inscribitur, auctor fuisse creditur. Librum Judicum a Samuele editum dicunt. Primam partem libri Samuelis ipse Samuel scripsit; sequentia vero usque ad calcem, David. Malachim Jeremias primum in unum volumen collegit, nam antea sparsus erat per singulorum regum historias. Isaias, Jeremias, Ezechiel, singuli suos libros fecerunt,
qui inscripti sunt nominibus eorum. Liber etiam duodecim prophetarum, auctorum suorum nominibus praenotatur, quorum nomina sunt Osee, Joel, Amos, Abdias, Jonas, Michaeas, Nahum, Habacuc, Sophonias, Aggaeus, Zacharias et Malachias. Qui propterea minores dicuntur, quia sermones eorum breves sunt, unde et uno volumine comprehenduntur. Isaias autem et Jeremias, et Ezechiel, et Daniel, hi quatuor majores, sunt singulis suis voluminibus distincti. Librum Job, alii Moysen, alii unum ex prophetis, nonnulli ipsum Job scripsisse credunt. Librum Psalmorum David edidit; Esdras autem postea ita ut nunc sunt ordinavit, et titulos addidit. Parabolas autem et Ecclesiasten et Cantica canticorum Salomon composuit. Daniel sui libri
auctor fuit. Liber Esdrae auctoris sui titulo praenotatur, in cujus textu ejusdem Esdrae Neemiaeque sermones pariter continentur. Librum Esther Esdras conscripsit. Liber Sapientiae apud Hebraeos nusquam est, et ipse stylus Graecam magis eloquentiam redolet. Hunc quidam Judaei Philonis esse affirmant. Librum ecclesiasticum certissime Jesus filius Sirac Jerosolymita, nepos Jesu sacerdotis magni (cujus meminit Zacharias) composuit. Hic apud Hebraeos reperitur, sed inter apocryphos habetur. Judith vero et Tobias, et libri Machabaeorum quorum, ut testatur Hieronymus, secundus magis Graecus esse probatur, quibus auctoribus scripti sint minime constat.
libri recondantur. Nam βιβλίων librorum, θήκη repositorium interpretatur. Bibliothecam Veteris Testamenti Esdras scriba post incensam legem a Chaldaeis, dum Judaei regressi sunt in Jerusalem, divino afflatus spiritu reparavit, cunctaque legis ac prophetarum volumina quae fuerant a gentibus corrupta, correxit, totumque Vetus Testamentum in viginti duos libros constituit, ut tot libri essent in lege, quot habeantur et litterae. Porro quinque litterae duplices apud Hebraeos sunt, caph, mem, nun, phe, sade. Aliter enim per has scribunt principia medietatesque verborum, aliter fines. Unde et quinque libri a plerisque duplices existimantur. Samuel, Malachim, dabre iamin, Esdras, Jeremias cum cynoth, id est, lamentationibus
Interpretes Veteris Testamenti, primum Septuaginta quos Ptolemaeus cognomento Philadelphus rex Aegypti omnis litteraturae sagacissimus, cum Pisistratum Atheniensium tyrannum, qui primus apud Graecos bibliothecam instituit, et Seleucum, Nicanorem, et Alexandrum, et caeteros priores qui sapientiae operam dederant, in studio bibliothecarum aemularetur, non solum gentilium scripturas, sed etiam divinas litteras in suam bibliothecam conferens, ita ut septuaginta millia librorum in tempore ejus Alexandriae invenirentur, ab Eleazaro pontifice petens Scripturas Veteris Testamenti in Graecam
vocem ex Hebraea lingua interpretari fecit. Sed singuli in singulis cellis separati, ita omnia per Spiritum sanctum interpretati sunt, ut nihil in alicujus eorum codice inventum esset, quod in caeteris vel in verborum ordine discreparet; propter quod una est eorum interpretatio, sed Hieronymus dicit huic rei non esse adhibendam fidem. Secundam et tertiam et quartam faciunt Aquila, Symmachus et Theodocion, quorum primus, id est Aquila, Judaeus fuit. Symmachus vero et Theodocion Ebionitae haeretici. Obtinuit tamen usus ut post Septuaginta interpretes Ecclesiae Graecorum eorum reciperent exemplaria, et legerent. Quinta est vulgaris, cujus auctor ignoratur, unde specialiter sibi vindicavit, ut quinta appellaretur. Sexta et septima est Origenis, cujus codices
Eusebius et Pamphilus vulgaverunt. Octava est Hieronymi, quae merito caeteris antefertur, nam et verborum tenacior est, et perspicuitate sententiae clarior.
Plures Evangelia scripserunt, sed quidam sine Spiritu sancto magis conati sunt ordinare narrationem, quam historiae texere veritatem. Unde sancti Patres per Spiritum sanctum docti, quatuor tantum in auctoritatem receperunt caeteris reprobatis, id est Matthaei, Marci, Lucae et Joannis ad similitudinem quatuor fluminum paradisi, et quatuor vectium arcae, et quatuor animalium in Ezechiele. Primus Matthaeus Evangelium suum scripsit Hebraice; secundus Marcus Graece; tertius Lucas inter omnes evangelistas Graeci
sermonis eruditissimus, quippe ut medicus, in Graecia Evangelium scripsit Theophilo episcopo, ad quem etiam Actus apostolorum idem scripsit; quartus et ultimus Joannes Evangelium scripsit. Paulus quatuordecim scripsit Epistolas, decem ad Ecclesias, quatuor ad personas. Ultimam autem ad Hebraeos plerique dicunt non esse Pauli; eamdemque alii Barnabam scripsisse; alii Clementem suspicantur. Canonicae epistolae septem sunt: una Jacobi, duae Petri, tres Joannis, una Judae. Apocalypsim scripsit Joannes apostolus in Pathmos insulam exsilio relegatus.
Hi sunt scriptores sacrorum librorum, qui per Spiritum sanctum loquentes ad eruditionem nostri
praecepta vivendi regulamque conscripserunt. Praeter haec alia volumina apocrypha nuncupantur. Apocrypha autem dicta, id est secreta, quia in dubium veniunt. « Est enim eorum occulta origo, nec patet Patribus, a quibus usque ad nos auctoritas veracium Scripturarum certissima et notissima successione pervenit. » In his apocryphis etsi invenitur aliqua veritas, tamen propter multa falsa nulla est in eis canonica auctoritas, quae recte judicantur non esse eorum credenda, quibus ascribuntur. Nam multa et sub nominibus prophetarum et recentiora sub nominibus apostolorum ab haereticis proferuntur, quae omnia nomine apocryphorum ab auctoritate canonica diligenti examinatione remota sunt.
Pentateuchum, a quinque voluminibus dicitur. Πέντε enim Graece quinque, τεῦχος volumen vocatur. Genesis eo dicitur quod generatio saeculi in eo continetur. Exodus ab exitu filiorum Israel de Aegypto. Leviticus eo quod levitarum ministeria et diversitatem victimarum exsequitur. Numerorum liber vocatur, eo quod in eo egressae de Aegypto tribus enumerantur, et quadraginta duae per eremum mansiones. Δεύτερος, verbum Graecum est trissyllabum, et interpretatur secundus, νόμος interpretatur lex. Inde dictus est Deuteronomius, quasi secunda lex, quia in eo replicantur ea quae in praecedentibus tribus diffusius dicta sunt. In libro Josue quem Hebraei Josue, bennum, dicunt, terra promissionis populo
dividitur. Liber Judicum dictus est a principibus qui judicabant populum Israel, antequam reges essent in eodem populo. Huic quidam compingunt historiam Ruth sub uno volumine. Liber Samuel dictus est, quia nativitatem ejus et sacerdotium et gesta describit. Qui licet etiam historiam Saul et David contineat, utrique tamen ad Samuelem referuntur, quia unxit utrumque. malach Hebraice, latine regum interpretatur, unde dictus est malachim, pro eo quod reges Judae et Israeliticae gentis, gestaque eorum per ordinem digerat. Isaias evangelista potius quam propheta edidit librum suum, cujus omne contextum eloquentiae prosa incedit. Canticum vero hexametro et pentametro versu discurrit. Jeremias similiter librum suum cum Threnis quos lamenta
vocamus, eo quod in tristioribus rebus funebribusque adhibeantur, in quibus quadruplex diverso metro composuit alphabetum, quorum duo prima quasi sapphico metro scripta sunt, quia tres versiculos qui sibi nexi sunt, et ab una tantum littera incipiunt, heroicum comma concludit. Tertium alphabetum trimetro scriptum est, et a ternis litteris, iidem terni versus incipiunt. Quartum alphabetum simile primo et secundo habetur. Ezechiel principium et finem, obscuriora habet. Unum est volumen duodecim Prophetarum. Principia et fines libri Job apud Hebraeos prosa oratione contexta sunt. Media autem ipsius ab eo loco quo ait: Pereat dies in qua natus sum usque ad eum locum ubi ait: Idcirco ipse me reprehendo et ago poenitentiam (Job
XLII), omnia heroico metro discurrunt. Psalmorum liber Graece psalterium, Hebraice , nabla, Latine organum dicitur. Ideo autem vocatur psalterium quod uno propheta canente ad psalterium chorus consonando responderit. Hunc librum quinque incisionibus et uno psalmorum volumine comprehendunt. Psalmos David composuit, sed Esdras postea ordinavit. Omnes autem psalmi et lamentationes Jeremiae et omnia ferme Scripturarum cantica, apud Hebraeos metrice composita sunt, ut testantur Hieronymus, Origenes, Josephus, Eusebius Caesariensis. Nam in mortem Quinti Flacci Latini, et Pindari Graeci, nunc alii iambo currunt, nunc sapphico nitent, trimetro vel tetrametro incendentes.