Institutiones grammaticae (page 4)
[Ribbeck³] 117 : ex incertis fabulis frg.
XIII Ribbeck³ (si salliturus) = X, 112 Frassinetti
.
Mummius:
istaec sum multo sale
salsurus
Mummius, Atell.
[Ribbeck³] 6-7 : ex incertis fabulis frg.
III Ribbeck³ = III, 4-5 Frassinetti
. sed et praeteriti participium sallitus et salsus.
Cornelius Seuerus (vol. 1)
in VIII de statu suo : ad quem salliti pumiliones afferebantur . ambio ab eo compositum solum mutauit paenultimam e in i; itaque in io quidem desinentium regulam seruauit in participio et in supino, quippe producta paenultima: ambītus ambīta ambītum, in nomine autem siue uocabulo rei, differentiae causa in eo terminantium regulam seruans, corripuit paenultimam ambĭtus (ut Ouidius in I metamorphoseon :
iussit et ambītae circumdare litora terrae
Ouidius, met.
1,37
. Lucanus in I:
letalisque ambĭtus urbi
annua uenali referens certamina campo
Lucanus 1,179-180
), quamuis Scaurus in utroque similem esse tenorem putauit. sed Velius Celer respondens Hadriano imperatori per epistulam de hoc interroganti, declinatione et tenore ambitus nomen a participio ostendit discerni, quod usu quoque, ut ostendimus, confirmatur.
liber undecimus: de participio
[de participio]
(vol. 1)
qui tertio loco participium posuerunt, rectius fecisse uidentur. cum enim nomen et uerbum primum et secundum tenuerunt locum, participium, quod ex utroque nascitur, sequentem iure exigit. quaesitum est tamen, an bene separauerint id ab aliis partibus grammatici et primus Trypho, quem Apollonius quoque sequitur, maximus auctor artis grammaticae. stoici enim quomodo articulum et pronomen unam partem orationis accipiebant, infinitum articulum uocantes, quem grammatici articulum, eique adiungentes etiam infinita nomina uel relatiua, quod etiam Didymus facit tractans de Latinitate (finitum autem articulum dicebant idem stoici, quod nunc pronomen uocamus finitum, quod et uera ratione solum pronomen est dicendum. ergo Romani quoque artium scriptores stoicorum secuti magis traditionem pronomina finita dixerunt et infinita; nam articulos non habent), sic igitur supra dicti philosophi etiam participium aiebant appellationem esse reciprocam, id est
ἀντανάκλαστον προσηγορίαν, hoc modo: legens est lector et lector legens, cursor est currens et currens cursor, amator est amans et amans amator, (vol. 1)
uel nomen uerbale uel modum uerbi casualem. unde uidentur nostri asciuisse inter uerba gerundia uel participialia, cum uideantur ea diuersos assumere casus. ideo autem participium separatim non tradebant partem orationis, quod nulla alia pars orationis semper in deriuatione est nullam propriam positionem habens, nisi participium; ceterae enim partes primo in positione inuentae sunt, ad quam etiam deriuatiua aptantur.
omnis enim pars orationis quocumque modo deriuatiua uel in eadem notione siue definitione primitiui sui accipitur et eandem habet ei diuisionem et eadem accidentia, uel in aliud, quod iam ante erat suppositum in propria naturali positione, unde etiam deriuatiuum propter similitudinem eius, quod iam erat ante ex se ortum, ei addebatur, ut pater nomen et paternus nomen, similiter rex et regalis, taurus et taurinus nomina: quidquid enim accidit primitiuo, accidit etiam deriuatiuo. ferueo uerbum et feruesco uerbum, similiter facio et facesso, uideo et uiso uerba sunt ab eodem in idem. sed etiam bene, male deriuata aduerbia a nominibus ab alio ad aliud ad similitudinem nata sunt ante in propria positione inuentorum, ut paene, nempe, fere; haec enim a se orta sunt: quidquid enim accidit his, accidit etiam illis et, quod suum est aduerbiorum, per omnia uerba percurrunt. quantum ergo ad hoc, id est quod in primitiuis et in sua positione non inueniuntur participia, uidentur stoici bene fecisse. sed rursus prohibet ea esse nomina temporum diuersorum assumptio, quae fit in propriis transfigurationibus ad similitudinem uerborum. sed si quis dicat, quod nomina quoque multa inueniuntur tempus significantia, respondebimus, quod hoc interest inter participia et nomina temporalia, quod nomina illa nihil aliud significant nisi ipsum tempus per se, ut annus, mensis, dies, meridies, hodiernus, hesternus, crastinus, nec in propriis sunt transfigurationibus, participia uero actionem uel passionem aliquam in diuerso fieri tempore demonstrant, non (vol. 1)
tempus ipsum per se, et quod eos sequuntur casus, quos et uerba, ex quibus nascuntur, et quod uerborum significationes habent et quod pro uerbo ponuntur, quorum nihil est suum nominis. omne enim nomen a quocumque uerbo natum uel genetiuum sequitur casum uel datiuum figurate per compassionem, quam Graeci συμπάθειαν uocant, ut amicus illius, speculator illius, auditor illius, uictor illius, et datiuum, ut amicus illi est, lector illi est, speculator illi est, uictor illi est. et nota, quod plerumque substantiuum uerbum, quod Graeci
ὑπαρκτικόν uocant, solet adiungi huiuscemodi figurae. inueniuntur tamen pauca etiam ablatiuum sequentia, ut dignus illa re, mactus uirtute, accusatiuum uero figurate: exosus bella, praescius futura; participiorum enim loco uidentur posita illorum constructionem seruasse. uerba autem et participia genetiuo uel datiuo uel accusatiuo uel ablatiuo solent associari: misereor illius, miserens illius; parco illi, parcens illi; oro illum, orans illum; careo illo, carens illo. et actiua quidem plerumque accusatiuum sequuntur, passiua uero ablatiuum uel datiuum figurate, genetiuum uero admodum pauca. sed de his, si deus annuerit, cum de dispositione uel constructione partium orationis scripserimus, id est περὶ συντάξεως, exponere latius conabimur. ergo si uerborum seruauerint consequentiam, participia sunt, sin amissis temporibus casus quoque, quos nomina solent uerbalia sequi, attrahant, transeunt in ea, ut amans illum participium est, amo enim illum dicimus, amans autem illius nomen, ut amator illius; itaque et tempus amittit et comparationem assumit, ut amantior amantissimus; acceptus ab illo participium, quia et accipior ab illo, acceptus illi nomen, ut amicus illi, ideoque tempore quidem caret, comparationem uero asciscit, ut acceptior acceptissimus. et ea quidem sunt, quibus (vol. 1)
ostenditur participium aliud esse quam nomen. uerbum autem id esse non potest, cum casus habeat et declinationes et genera ad nominum formam; nullum enim uerbum haec habere potest.
itaque cum et uerbi quaedam sua prohibent hoc esse nomen, id est tempora et significationes, et nominis propria prohibent esse uerbum, id est genera et casus (quaecumque enim pars orationis habet genera apud Graecos uel Latinos, habet et casus, et quaecumque habet casus, habet et genera, exceptis paucis indeclinabilibus), mansit participium medium inter nomen et uerbum. unde rationabiliter hoc nomen est ei a grammaticis inditum per confirmationem duarum partium orationis principalium. nec solum participium non ab aliqua propria ui, sed ab affinitate nominis et uerbi nominatum est, sed aliae quoque quinque partes orationis non a sua ui, sed ab adiunctione, quam habent ad nomen uel uerbum, uocabulum acceperunt: pronomen enim dicitur, quod pro nomine ponitur, et aduerbium, quod uerbo adiungitur, et praepositio, quae tam nomini quam uerbo praeponitur, et coniunctio, quae coniungit ea, et interiectio, quae his interiacet. unde est dicendum, quod, si non sit nomen et uerbum, nec alia pars orationis constare poterit. itaque quibusdam philosophis placuit nomen et uerbum solas esse partes orationis, cetera uero adminicula uel iuncturas earum, quomodo nauium partes sunt tabulae et trabes, cetera autem, id est stuppa et claui et similia uincula et conglutinationes partium nauis [hoc est tabularum et trabium], non partes nauis dicuntur. sed est obiciendum ad hoc, quod cera et stuppa non ex eadem constat materia, ex qua tabulae et trabes, coniunctiones autem et praepositiones et similia ex eadem sunt materia, ex qua et nomen et uerbum constat, hoc est literis et syllabis et accentibus et intellectu. itaque etiam per se (vol. 1)
prolatae, quod partes sunt orationis, ostendunt. quid enim est aliud pars orationis nisi uox indicans mentis conceptum, id est cogitationem?
quaecumque igitur uox literata profertur significans aliquid, iure pars orationis est dicenda. quod si non essent partes, numquam loco earum nomina ponerentur, cum loco cerae uel stuppae in naui tabula fungi non potest; inuenimus enim loco aduerbii nomen, ut una, multum, falso, qua, et pronomen similiter: eo, illo, et loco coniunctionis tam nomen quam pronomen: quare, ideo, et aduerbium loco nominis, ut
mane nouum
Vergilius, georg.
3,325
et
sponte sua
Vergilius, Aen.
7,204: sic Priscianus GL 3,84,27: cf. etiam Aen.
6,82; ecl.
4,45; 8,106; georg.
2,11; 2,47.
et euge tuum et belle et cras alterum. sed si, quia compaginem uidentur praestare nomini et uerbo, non sunt partes orationis dicendae, ergo nec partes corporis debemus accipere neruos, quia ligant membra et articulos, quod penitus uidetur absurdum. multo melius igitur, qui principales et egregias partes nomen dicunt et uerbum, alias autem his appendices. quod autem participium nomen accepit a confirmatione nominis et uerbi, nihil mirum, cum inueniuntur quaedam nominationes etiam ex abnegatione nascentes, ut neutrum genus, quod nec masculinum est nec femininum, et infinitum uerbum, quod personam non habet. participium est igitur pars orationis, quae pro uerbo accipitur, ex quo et deriuatur naturaliter, genus et casum habens ad similitudinem nominis et accidentia uerbo absque discretione personarum et modorum. ideo autem repertum est participium, quod nomini uerbum adiungitur, sed non aliter, nisi sit nominatiuus casus ei personae adiunctus, secundum quam profertur uerbum, ut facio ego bonus, facis tu bonus, facit ille bonus. cum igitur flectas nomen in obliquos casus, uerbum adiungi ei non potest intransitiuum, id est ἀμετάβατον, hoc est in sua manens persona. nam μεταβατικά dicuntur, id est transitiua, quae ab alia ad aliam transeunt personam, in quibus solent obliqui casus adiungi uerbis, ut misereor tui, moderatur imperator militibus: hic enim, quia ab alia persona ad aliam transit uerbi significatio, utimur obliquis. (vol. 1)
cum igitur sunt intransitiua, quia non possunt obliqui casus his adiungi, loco uerbi subit participium, ut bonus homo loquebatur, boni hominis loquentis orationem audiui, bono homini loquenti dedi, bonum hominem loquentem audiui, bono homine loquente delectatus sum; ubique enim participium loco uerbi intransitiui accipitur. uocatiuus quoque, quomodo nominatiuus, intransitiuis adiungitur, ut doctus loquens proficis et docte loquens proficis uel profice. sicut igitur pronomen ideo est inuentum, ut adiungi primae et secundae uerbi personae possit (nomina enim tertiae personae coniungi uolunt absque uocatiuo casu, qui semper secundae adiungitur personae), sic participia inuenta sunt, ut quod deest uerbis, id est casus, compleant coniuncta nominibus.
nec solum per obliquos casus est utile participium, sed etiam per nominatiuum. diuersa enim uerba absque coniunctione adiungere non potes, ut lego disco uel doceo discis non est dicendum, sed lego et disco uel doceo et discis: nam hoc proprium est tam transitiuorum quam intransitiuorum; participium autem si proferas pro aliquo uerbo et adiungas ei uerbum, bene sine coniunctione profers, ut legens disco pro lego et disco et docente me discis pro doceo et discis. contra autem nomina diuersa, si ad unum referantur, sine coniunctione oportet ea proferre, nisi si adiectiua geminentur, ut pius Aeneas, Marcus Tullius Cicero; si enim dicas pius et Aeneas uel Marcus et Tullius et Cicero, quasi de alio et alio dicis. accidentia uero siue adiectiua si geminabuntur, necesse est interponi coniunctionem, ut bonus et pius et iustus et fortis Aeneas. uerba quoque et participia si sequantur sese, egent coniunctione, ut legit et scribit doctor, loquens et currens fecit. nec mirum, propria, quae insecabilem substantiam demonstrant, ut Socrates, Scipio, nec non appellatiua, quae secabilem [id est] generalem uel specialem [quae diuidi potest] substantiam indicant, ut animal, corpus, homo, taurus, equus, aurum, lapis, non egere coniunctione: diuersae enim (vol. 1)
substantiae in uno coniungi non possunt. itaque cum dicam Publius Cornelius Scipio Africanus, non egeo coniunctionibus: unam enim his indico esse omnibus substantiam. similiter homo est animal rationale, mortale, disciplinae capax, cum unam substantiam significo quamuis multorum communem, non egeo coniunctionibus, quae diuersas solent res coniungere; diuersae enim substantiae in eodem esse non possunt. accidentia autem, quae substantiae iam ante suppositae accidunt, possunt esse diuersa in eadem substantia, ut si dicam Marcus Tullius Cicero, quia una est substantia, non eget coniunctionibus, sin autem dicam sapiens et eloquens et felix Cicero, diuersa ostendo accidentia in una substantia, itaque egent coniunctione. illud quoque admonendum, quod, quemadmodum coniungitur aduerbium uerbo, sic etiam participio. nec mirum, cum pro uerbo ponitur, ut bene legens delectat pro bene legit et delectat.
et quamuis ab indicatiuis deriuantur uerbis participia, potestate tamen et ui significationis omnes continent modos hoc pacto: exponens doce pro expone et doce, utinam exponens docerem pro utinam exponerem et docerem, cum exponens doceam pro cum exponam et doceam, exponens docere uolo pro exponere et docere uolo. ergo eius obtinet uim modi, cuius uerbo coniungitur; et in hoc quoque quantam habeat cum infinito coniunctionem ostenditur. infinita enim similiter cum ab indicatiuo nascuntur, pro omni accipiuntur modo: dico enim scribere me indico pro scribo, scribere te impero pro scribe, scribere me opto pro utinam scribam, scribere uolo, tum legere pro cum scribam legere. nec mirum in his una uoce tam diuersas inueniri significationes, cum in multis aliis quoque dictionibus hoc inuenitur, ut circum nomen et aduerbium, eo pronomen et uerbum et aduerbium et coniunctio. similiter in aliis plurimis hoc inuenis, sicut supra dictum est.
igitur participium inuentum est, ut nominatiuus quidem sine (vol. 1)
coniunctione proferatur cum alio uerbo, ut legens doceo pro lego et doceo, quae compositio intransitiua est, hoc est ipsam in se manere ostendit personam; obliqui uero casus participiorum ad hoc sunt utiles, quod non solum sine coniunctione proferuntur cum obliquis casibus nominum, sed etiam ad alias transeunt personas, ut docentis potior et docenti respondeo et docentem audio et illo docente didici. ergo nominatiuus et uocatiuus intransitiuus solet esse, ut legens ego homo facio pro lego ego homo et facio, et similiter uocatiuus: o homo bene legens fac, id est o homo bene lege et fac; ceteri uero magis transitiui sunt, ut praedictum est, ut bellantis hominis misereor pro bellat homo et eius misereor, imperanti homini oboedio pro imperat homo et ei oboedio, docentem hominem audio pro docet homo et eum audio, lucente sole uideo pro lucet sol et uideo. nisi si ipsa in sese faciat, id est κατὰ ἰδιοπάθειαν proferatur: tunc enim utimur consuetudine transitiuorum, quae
ἀλλοπάθειαν significant, ut misereor mei legentis, praebeo mihi legenti, accuso me legentem, fruor me legente, et ad eum casum maxime coniunguntur, quem uerba desiderant, ut supra dictum est: misereor tui, miserens tui; ut inuideo tibi, inuidens tibi; accuso te, accusans te; dignor te illa re, dignans te illa re.
de accidentibus participiis sed primum de generibus
accidunt autem participio sex: genus, casus, significatio, tempus, numerus, figura. genus masculinum, ut amatus, femininum, ut amata, neutrum, ut amatum, commune trium generum, ut hic et haec et hoc amans; nam commune duum generum et epicoenum in participio inueniri natura ipsa prohibet. cum enim uerba, ex quibus nascuntur participia, pariter omnibus adiunguntur generibus: legit uir, legit mulier, legit mancipium, necessario participium, quod ex eo proficiscitur, eisdem generibus (vol. 1)
associatur. et siquidem in ns desinat, quod fit in praesenti tempore, quod est etiam praeteritum imperfectum, sine dubio trium est generum commune ad formam nominum adiectiuorum, quae cum in duas desinunt consonantes, trium sunt generum communia. sin uero in us fianiantur masculina, pariter ad similitudinem adiectiuorum in a finiunt feminina et in um neutra, quod fit in omni praeterito tempore et futuro. nec mirum ad formam adiectiuorum haec dirigi, cum paene uim habeant participia quoque nominum adiectiuorum; accidentia enim propriis uel appellatiuis nominibus significant, uelut illa, ut bonus homo, scribens homo, et illud accidit et hoc accidit: fortis Scipio, legens Scipio. nec nos moueat, quod sunt quaedam uerba, quae naturaliter ad mares pertinent uel ad feminas, quae uidentur exigere, ut participia uel masculina sint solum uel feminina, ut futuo, nubo, futuens, nubens (nam illud ad mares, hoc ad feminas pertinet solum), sed illud attendamus, quod adeo natura ipsius uerbi et participii communis est trium generum, quod siue uituperationis causa siue figurate licet maribus aptum uerbum uel participium feminis quoque adiungere et contra facere, utputa bona anima futuit illam feminam pro bonae animae uir. ergo et bona anima futuens feminam gignit bonam animam et bonum corpus futuens gignit bonum corpus. nec uitiosam facio orationem, adiungens et feminino et neutro generi hoc uerbum et participium, quod ad mares solos uidetur attinere. et contra uituperationis causa possum dicere, ut Iuuenalis in I:
nubit amicus
Iuuenalis 2,134
, et nuptus uir, et figurate bonus mulieris animus nubit mihi et nuptus est mihi. ergo sine dubio omne participium uel in duas desinens consonantes trium est generum uel mobile, id est in us masculinum, in a femininum, in um neutrum terminat. (vol. 1)
de temporibus
tempora coniuncta habent praesentis et praeteriti imperfecti, praeteriti perfecti et plusquamperfecti tam participia quam infinita uerba ad similitudinem optatiuorum. nascitur autem participium praesentis et praeteriti imperfecti a prima persona praeteriti imperfecti in omni coniugatione. nec mirum, cum prima persona honestior est ceteris. ipsa enim sine illis esse potest, illae autem sine hac esse non possunt, et ea illas sibi coniungere potest, illae autem minime. ego enim et tu et ille facimus licet dicere, tu autem et ego facitis uel ego et ille faciunt nemo dicit.
Virgilius in II Aeneidos :
diuellimur inde
Iphitus et Pelias mecum
Vergilius, Aen.
2,434-435
. fit autem participium mutatione extremae syllabae supra dicti temporis et personae, id est bam in ns, ut amabam amans, docebam docens, legebam legens, faciebam faciens, muniebam muniens, exceptis in eo desinentibus quartae coniugationis uerbis, quae contra aliorum regulam i habent ante bam productam (quam tamen antiqui diphthongum scribentes transmutationem uocalium factam ostendebant: adeibam, queibam pro adiebam, quiebam), quod etiam in aliis uerbis saepe solet fieri, ut polibam pro poliebam, insignibam pro insigniebam. nec tamen id prohibuit participia ad perfectorum regulam nasci; dicimus enim iens, adiens, quiens, poliens, insigniens. haec tamen eadem participia, quae a uerbis in eo desinentibus quartae coniugationis nascuntur, anomale per obliquos casus pro ie eu habuerunt: iens euntis, quiens queuntis. futuri uero temporis participia, si sint a uerbis actiuis uel neutris uel deponentibus, fiunt ab extremo supinorum addita rus: amatu amaturus, doctu docturus, lectu lecturus, auditu auditurus, statu staturus, locutu locuturus. a communi quoque uerbo, quod in futuro tempore duo habet participia, unum quidem actiuum in rus, alterum uero (vol. 1)
passiuum in dus, illud, quod in rus desinit, secundum praedictam fit regulam: criminatu criminaturus, osculatu osculaturus. passiua uero eiusdem temporis participia fiunt a genetiuo participii praesentis temporis tis finali in dus conuersa: amans amantis amandus, docens docentis docendus, legens legentis legendus, audiens audientis audiendus, praeteriens praetereuntis praetereundus, transiens transeuntis transeundus. praeteriti uero temporis participia, quae in tus uel sus uel xus desinunt, similiter a supino extremo fiunt, addita s et correpta u. nascuntur autem a uerbis passiuis et communibus et deponentibus et neutropassiuis et quibusdam neutris: a passiuis, ut amatu amatus, domitu domitus, doctu doctus, deletu deletus, mersu mersus, pexu pexus, auditu auditus; a communibus: criminatu criminatus, osculatu osculatus; a deponentibus: for fatu fatus, reor ratu ratus, uereor ueritu ueritus, loquor locutu locutus, molior molitu molitus; a neutropassiuis: gauisu gauisus, factu factus; a neutris uero paucis praeteritum nascitur: caenatu caenatus, pransu pransus, placitu placitus, nuptu nuptus. excipitur mortuus a morior, cuius supinum cum secundum analogiam moritu et hinc moriturus facere futurum debeat et praeteritum moritus, mortuus, non moritus facit. praeterea dubitatur, utrum potatu potaturus et potatus secundum analogiam, an potu potus poturus per syncopam melius dicatur, quae in usu non sunt.
Virgilius in bucolico :
huc ipsi potum uenient per prata iuuenci
Vergilius, ecl.
7,11
. idem IIII georgicon :
quoque modo potis gauderent intiba † fibris
Vergilius, georg.
4,120: riuis Verg.
. Lucanus in V:
Strymona sic gelidum bruma pellente relinquunt
poturae te, Nile, grues
Lucanus 5,711-712
, ex quo ostenditur potus quoque participium esse; nec mirum, cum lautus et lauturus pro lauatus et lauaturus in usu est. nam secundum (vol. 1)
Terentium lauatus et lauaturus debet proferri, qui supinum protulit lauatum in eunucho :
uix elocuta est hoc, foras simul omnes proruunt se,
abeunt lauatum, perstrepunt
Terentius, eun.
599-600
. unde Ouidius in III fastorum :
Siluia Vestalis (quid enim uetat inde moueri?
)
sacra lauaturas mane petebat aquas
Ouidius, fast.
3,11-12
(quaeritur ortum ortu, unde ortus, an oritum oritu, unde oriturus, Horatius in II epistularum :
nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes
Horatius, epist. 2,1,17
; partum partu, unde partus, an paritum paritu, unde pariturus, erutum erutu, unde erutus, an eruitum eruitu, unde eruiturus, Lucanus in IIII:
ruituraque semper
stat, mirum, moles
Lucanus 4,455-456
; cassum cassu, unde cassus, an caritum caritu, unde cariturus, Iuuenalis in II:
tollere dulcem
cogitat heredem, cariturus turture magno
Iuuenalis 6,38-39
.
Virgilius in II Aeneidos :
demisere neci, nunc cassum lumine lugent?
Vergilius, Aen.
2,85
. quibusdam tamen hoc, id est cassus, magis nomen esse uidetur, ut lassus). in anomalis quoque supra dictae regulae seruantur: latu laturus latus, ferens ferentis ferendus, esu esurus esus, edens edendus. et sciendum, quod, si deficiant supina, deficiunt etiam participia tam futuri temporis in rus desinentia quam praeteriti, quae ex ipsis nascuntur, quod inuenis in omnibus meditatiuis et inchoatiuis, in quibus deficiunt supina duo extrema, quibus deficientibus supra dictorum quoque temporum deficiunt participia. rarissime inueniuntur supra dicta supina in usu a (vol. 1)
neutris secundae coniugationis uel tertiae in uo desinentibus, quae in ui diuisas faciunt praeteritum perfectum, ut lecturio, parturio, esurio, horresco, calesco, feruesco, amasco, miseresco, labasco, hisco, horreo, tepeo, egeo, caleo, ferueo, stupeo, lateo, candeo, niteo, albeo, luo. rarissime tamen, ut diximus, inueniuntur ex quibusdam huiuscemodi uerbis supina uel futuri temporis participia, ut doleo doliturus, careo cariturus. et alia tamen multa inueniuntur deficientia in aliis quoque significationibus uel generibus uerborum tam supina quam ex eis nascentia, ut urgeo, spuo, metuo, timeo, medeor, disco, posco, compesco, cresco, et quocumque tempore defectiua sint uerba, deficiunt etiam participia, ut ambigo, scando, niteo, uergo, arceo, mando mandis, strideo, quamuis apud uetustissimos eorum quoque praeterita inueniuntur. ferio quoque et uescor quia praeteritum tempus non habent, deficiunt etiam participiis eiusdem temporis. coepi non habet praesens et futurum nec participium, sed tantummodo coeptus. similiter odi, noui, osus, ex quo perosus et exosus, notus (Plautus in
Amphitrione :
inimicos semper osa sum optuerier
Plautus, Amph.
900
. et uerbale tamen nomen ex eo protulit idem Plautus in asinaria :
madidum, nihili, incontinentem atque osorem uxoris suae
Plautus, Asin.
859
), et memini meminens.
Laeuius erotopaegnion in IIII:
meminens Varro corde uolutat
Laeuius, carm.
[Morel] frg.
3: (Erotopaegnia, lib. IV)
, quia memini tam praesentis quam praeteriti uim habet, quomodo odi. unde et osus pro praesenti, et meminens pro praeterito licet accipere, nam noui praesens nosco noscens facit. similiter impersonalia deficiunt in supinis et participiis, quae ex supinis nascuntur, ut piget, pudet, quamuis quidam puditum posuerunt, ut Plautus in
Bacchidibus : (vol. 1)
neque mei neque † tui te intus puditum est factis, quae facis
Plautus, Bacch.
379
, taedet, paenitet, liquet, licet, libet, oportet; sed compositum pertaesum inuenitur et paenitens, unde paenitentia, et libens et licens, unde licentia, et licitus.
Virgilius in VIII:
et licito tandem sermone fruuntur
Vergilius, Aen.
8,468
. Horatius:
licentum Satyrorum greges
. sciendum tamen, quod haec omnia inueniuntur perfectorum declinationem habentia in usu ueterum teste Capro: pigeo, taedeo, pudeo, paeniteo, liqueo, liceo, libeo, oporteo, quomodo placeo, contingo, euenio, uaco, attineo, accido, iuuo, delecto, quorum tertiae personae impersonalium uice funguntur: placet, contingit, euenit, uacat, accidit, attinet. non tamen etiam si participia deficiant, deficiunt et uerba; illa enim ex eis, non ista ex illis nascuntur. sunt tamen quaedam participia, quorum quamuis deficiant uerba in usu, ratio tamen analogiae quod dici possunt ostendit, ut triumphatus, erratus, regnatus, laboratus, decursus.
Virgilius in VI:
ille triumphata capitolia ad alta Corintho
Vergilius, Aen.
6,836
. idem in VI:
regnata per arua
Saturno quondam
Vergilius, Aen.
6,793-794
, et in I:
arte laboratae uestes
Vergilius, Aen.
1,639
. idem in III:
errata retrorsus
litora Achaemenides, comes infelicis Vlixi
Vergilius, Aen.
3,690-691
. Terentius in adelphis : (vol. 1)
decurso iam spatio
Terentius, ad.
860: iam decurso spatio Lindsay
. quid enim prohibet uerbis quoque eorum uti, nisi auctoritas deficeret?
nec mirum hoc fieri in participiis: in nominibus quoque inueniuntur et in uerbis quaedam deriuatiua [uel composita], quorum primitiua [uel simplicia] in usu non sunt, ut dicimus puella diminutiuum, quod uidetur a puera nasci (ut enim tener tenera tenella, sic puer puera puella debuit dici), quo tamen, quia auctores, quorum maxime usus regnauit, non sunt usi, nec nos utimur, licet inueniantur uetustissimi protulisse et haec puera et hic et haec puer; ocior quasi ab oco, quod in usu non est, licet a Graeco est ὠκέως; offendo quasi a uerbo fendo componitur, quod non est lectum, sicut aspicio, inspicio, despicio, suspicio, conspicio a specio [non est in usu]. similiter hoc idem in plurimis aliis inuenies. sunt quaedam, quae cum formam habeant participiorum, tamen carentia tempore nomina esse ostenduntur, ut galeatus, scutatus, pilatus, tunicatus, manuleatus, caligatus, baccatus, paludatus, togatus, praetextatus, trabeatus, comatus, braccatus, paenulatus, soleatus, cristatus, hastatus, lunatus, stellatus, literatus, cerritus, turritus, pellitus, cornutus, astutus, hirsutus. quaedam enim primae coniugationis participiorum formam obtinent, id est in atus desinentia, quaedam uero tertiae, id est in itus uel utus terminantia. sunt alia eadem et nomina et participia: armatus ὁ ὁπλισθείς καὶ ὁ ὁπλίτης, doctus
ὁ παιδευθείς καὶ ὁ εὐπαίδευτος, sanctus ὁ θεσπισθείς καὶ ὁ
θεσπέσιος ἤτοι ἅγιος, acutus ὁ ὀξυνθείς καὶ ὁ ὀξύς, sapiens ὁ φρονῶν (vol. 1)
καὶ ὁ φρόνιμος ἤτοι σοφός, monitus ὁ ὑπομνησθείς καὶ ἡ
ὑπόμνησις, iudicatus ὁ κριθείς καὶ ἡ κρίσις, armatura ἡ ὁπλίσουσα καὶ
ἡ ὅπλισις, scriptura ἡ γράψουσα καὶ ἡ γραφή, usura ἡ χρησομένη
καὶ ὁ τόκος, litura ἡ ἀπαλείψουσα καὶ ἡ ἀπαλοιφή, factum τὸ
γενόμενον καὶ τὸ ἔργον, dictum τὸ λεχθέν καὶ ὁ λόγος, uisum τὸ ὁραθέν
καὶ τὸ ὅραμα, legendus ὁ ἀναγνωσθησόμενος καὶ ὁ ἀναγνωστέος, amandus ὁ φιληθησόμενος καὶ ὁ φιλητέος; sic et alia plura, quae cum temporibus participia sunt, absque his nomina. illud quoque attende, quod, cum a nominibus nomina et uerba et aduerbia et coniunctiones soleant per deriuationes uel compositiones proficisci, ut ab Aenea Aeneius, a patre patrisso, a claro clare, a qua et re quare, et a uerbis similiter nomina et uerba et participia et aduerbia, ut a lego, lector, lecturio et legens, a curro, cursim, ab aduerbiis nomina et aduerbia: ultra, ulterior ulterius, a participiis participia non possunt nasci nec uerba, sed uel nomina, ut indulgens, indulgentia, uel aduerbia, indulgenter.
de casibus participiorum
casus quoque participia sex habent, quomodo nomina, nec sunt in ipsis deficientia aliquo casu. nec mirum, nam in eo quoque imitantur adiectiua, quae nullo deficiunt casu, siue sint mobilia siue in duas (vol. 1)
consonantes desinentia. quae enim deficiunt, fixa sunt, ut fas, dicione, Iuppiter, Iouis, iter, preci et prece, uicem et uice, tabi et tabo, maria, aera. nam frugi et nihili et mancipi et huiuscemodi et similia non deficiunt aliquo casu certo, sed pro omni casu eadem terminatione funguntur, quamuis possunt haec eadem figurate magis prolata, ut dictum est, per genetiuum uel datiuum quam indeclinabilia esse uideri, ut si dicam cordi homo est mihi, cordi hominis, hoc est hominis qui mihi est cordi, cordi homini, cordi hominem, et possum cum omnibus casibus figurate iungere datiuum. sic frugi homo, id est qui frugi est, hoc est utilitati, similiter omnibus casibus adiungitur figurate et est magis datiuus. sed haec etiam de nomine latius tractauimus. declinantur autem participia ad similitudinem et regulam nominum in ns desinentium uel in us mobilium, exceptis, ut supra dictum est, illis, quae nascuntur a uerbis quartae coniugationis in eo desinentibus, quorum genetiuus uocales nominatiui ie mutat in eu: iens euntis, quiens queuntis, quamuis Plautus abiendi dixit pro abuendi in
Amphitryone :
abiendi nunc tibi etiam occasio est
Plautus, Amph.
[Lindsay] frg.
III: post 1034 insertum
.
de temporibus
tempora participiis accidunt eadem, quae et uerbis infinitis, id est praesens, quod est etiam praeteritum imperfectum, ut osculari et osculans, praeteritum perfectum, quod est etiam praeteritum plusquamperfectum, ut osculatum esse uel fuisse et osculatus, futurum, ut osculatum iri et osculaturus. et sciendum, quod non ex omni significatione omnia tempora inueniuntur. nam cum quinque sint significationes, id est actiua, neutra, passiua, communis, deponens: ab actiua quidem et neutra praesentis et futuri ueniunt participia, ut amans, amaturus. in quibus quia praeteritum deficit, loco participii uerbo utimur et nomine infinito, ut qui amauit,
ὃς ἐφίλησεν, id est ὁ φιλήσας. quomodo enim loco uerbi participium (vol. 1)
accipitur necessitatis causa cum uerbo substantiuo, sic etiam, ubi participium deficit, necessario uerbum infinito nomini substantiuo iunctum participii officio fungitur.
passiuum quoque praeteritum et futurum habet, amatus, amandus;
in praesenti autem deficit, pro quo similiter uerbum cum praedicto nomine proferimus dicentes qui amatur, ὃς φιλεῖται, pro ὁ φιλούμενος. ex quo quoque ostenditur significatio participii, quod tam nominis quam uerbi uim obtinet, quod et hoc pro illis et illa pro hoc ponuntur. dicimus enim legens est, qui legit et qui legit, est legens, caenatus est, qui caenauit et qui caenauit, caenatus est.
illud quoque sciendum, quod saepe et praesenti pro praeterito et praeterito pro praesenti utuntur auctores necessitatis causa, cum deficiant et in or desinentia praesenti et in o terminantia praeterito. praesentis tamen participium, quod etiam praeteritum imperfectum significat, solet coniungi uerbis praeteriti perfecti et plusquamperfecti et significationem eorundem temporum complere, quomodo uerba praesentis temporis, si adiungantur participiis praeteriti, praeteritum significant, ut caenatus sum, caenatus es, caenatus est pro caenaui, caenauisti, caenauit. sic ergo, si dicam caenans fui, fuisti, fuit pro caenaui, caenauisti, caenauit, caenans fueram, fueras, fuerat pro caenaueram, caenaueras, caenauerat potest accipi. itaque quod deest Latinitatis linguae naturaliter, completur iuncturae ratione. multa tamen in his quoque, quae regula exigit dici, siue euphoniae causa deficiunt siue quod in usu non sunt, sicut et in aliis partibus orationis.
a neutris, ut diximus, sicut ab actiuis, duum temporum participia ueniunt, praesentis, stans, futuri, staturus. inueniuntur tamen quaedam ex eis etiam praeteriti temporis, ut caeno caenatus, prandeo pransus, placeo placitus, nubo nupta, pateo passus (et a patior tamen passus (vol. 1)
facit), assuesco assuetus, quod quibusdam nomen esse magis uidetur, sicut quiesco quietus. iuro etiam iuratus, quod etiam in passiua significatione inuenitur, quippe etiam uerbum ipsum Lucanus in V protulit:
et laetae iurantur aues bubone sinistro
Lucanus 5,396
.
Statius etiam in VII:
captiuis etiam iurabere Thebis
. coniurato Virgilius in II georgicon :
aut coniurato descendens Dacus ab Histro
Vergilius, georg.
2,497
. addunt quidam etiam a careo cassus, quod si esset, deberet cassurus facere futurum, non cariturus, quod Iuuenalis in II protulit:
tollere dulcem
cogitat heredem cariturus turture magno
Iuuenalis 6,38-39
, ut supra memorauimus. ergo cassus magis nomen est, sicut lassus, et maxime cum uanum significat, ut:
cassa fraude parat
Lucanus 5,130
. titubo quoque titubatus facit.
Virgilius in V:
uestigia presso
haud tenuit titubata solo
Vergilius, Aen.
5,331-332: haut Verg.
. et in aliis multis neutrorum praeteriti participia uetustissimi protulisse inueniuntur, ut discessus, interitus, obitus, occasus, potus, senectus. neutropassiua quoque, quae sunt quinque, trium temporum habent participia, ut gaudeo gaudens gauisus gauisurus, audeo audens ausus ausurus, soleo solens solitus soliturus, fio fiens factus futurus differentiae causa, ne, si facturus dicamus, simile sit participio, quod uenit a facio uerbo, quod uim actiuam possidet fio uerbi, unde a supino eius nascitur passiuum praeteriti participium et futuri actiuum: factum factu, factus facturus; fido quoque fidens fisus fisurus. a communi uerbo quattuor nascuntur participia, praesentis siue (vol. 1)
praeteriti imperfecti, quod actiuam solum habet significationem, ut criminor criminans, ὁ διαβάλλων οὐκέτι καὶ ὁ διαβαλλόμενος, praeteriti perfecti et plusquamperfecti, quod communem habet significationem tam passiui quam actiui, ut criminatus ὁ διαβαλών καὶ ὁ διαβληθείς, futuri unum actiuum in rus desinens, ut criminaturus, et unum passiuum in dus, ut criminandus. omnia tamen in dus desinentia participia eadem etiam nomina esse possunt, cum amittunt tempus, ut amandus ὁ
φιληθησόμενος καὶ ὁ φιλητέος, docendus ὁ διδαχθησόμενος καὶ ὁ διδακτέος, legendus ὁ ἀναγνωσθησόμενος καὶ ὁ ἀναγνωστέος. a deponenti trium temporum ueniunt participia, praesentis uel praeteriti imperfecti, sequens, praeteriti perfecti uel plusquamperfecti, secutus, futuri, secuturus. multa tamen ex huiuscemodi uerbis inueniuntur apud antiquissimos participia praeteriti temporis tam actiuam quam passiuam significationem habentia, ut meditor μελετῶ, meditatus μελετήσας
καὶ μελετηθείς (Terentius in Phormione :
meditata mihi sunt omnia mea incommoda
Terentius, phorm. 248
), auxilior auxiliatus βοηθήσας καὶ βοηθηθείς.
Lucilius:
a me auxiliatus
. sic et amplector amplexus καὶ περιπλακείς καὶ περιπλεχθείς (Petronius: (vol. 1)
animam nostro amplexam pectore
.
Cicero pro Roscio : quo uno maleficio scelera omnia uideantur conplexa esse
Cicero, S. Rosc. 37: complexa esse uideantur (Cic.)
), adminiculor adminiculatus βοηθήσας καὶ
βοηθηθείς.
Varro: tribunicio auxilio adminiculatus . sed sciendum, quod uerbis quoque plurimis, quae nunc in usu deponentia sunt, ueteres sicut communibus usi sunt, de quibus, cum de uerbo tractabamus, docuimus. a uerbo sum, quod est anomalum, ueteres praesentis temporis proferebant participium ens, unde componitur potens; nam futurus magis a fio uerbo uidetur nasci, potest tamen etiam a fui esse existimari.
de numero
numerus participiis accidit uterque, singularis, ut currens, pluralis, ut currentes. et sicut non deficiunt casibus, sic nec numeris defectiua inuenies participia.
de figuris
figuras habent, quas a uerbis accipiunt. nam per se numquam componitur participium, nisi prius uerbum eius componatur. ergo uel simplicia sunt uel decomposita plerumque, quae Graeci παρασύνθετα uocant, id est a compositis uerbis deriuata, ut efficio efficiens, intellego intellegens; si enim ipsa per se componantur non prius uerbis compositis, transeunt in nominum uim, sicut etiam, si comparentur: nocens innocens, sapiens insipiens. simplicia enim eorum possunt et participia esse et nomina, composita uero sine dubio nomina sunt. ideo autem addidimus plerumque, quod sunt quaedam, quae non seruant compositionis uerborum compaginem, unde apparet, ea ex se composita, ut effringor effractus, contingor contactus et similia (indulgens, amans, acceptus, si (vol. 1)
comparentur, nomina sunt: indulgentior, amantior, acceptior; sic et similia).
de diuersis quoque consonantibus, quae ante us in praeteriti temporis participiis inueniuntur, quamuis per singulas uerbi terminationes, cum de supinis tractabamus, docuimus, tamen hic etiam generaliter comprehendere non incongruum uidetur esse. omnia igitur participia praeteriti temporis uel in tus desinunt, ut amatus, adiutus, datus, domitus, solitus, cultus, munitus, conuentus; uel in ctus, ut sectus, doctus, lectus, sanctus; uel in ptus, ut raptus, captus, sumptus; uel in stus, ut quaestus; uel in sus, ut risus, morsus, lusus, iussus; uel in psus, ut lapsus; uel in xus, ut fluxus, flexus, pexus.
in tus desinunt omnia, quae praeteritum in ui syllabam terminant, mutatione ui in tus, ut amaui amatus, oraui oratus, adiuui adiutus, deleui deletus, cupiui cupitus, lacessiui lacessitus, decreui decretus, straui stratus, muniui munitus, audiui auditus. excipiuntur differentiae causa tria a longam in au conuertentia: lāui lautus, fāui fautus, cāui cautus, ne, si latus, fatus, catus diceremus, alias significationes habere putarentur.
et sciendum, quod haec omnia paenultimas productas habent tam in uerbis praeteriti quam in participiis, exceptis seui sătus et siui sĭtus, quae in participiis paenultimas corripiunt, et lini uel liui lĭtus. a ciui quoque citus licet et corripere et producere paenultimam; ab iui quoque uel ii composita et quiui uel quii corripiunt in participiis i ante tus, ut adĭtus, obĭtus, praeterĭtus, nequĭtus. solui enim solūtus et uolui uolūtus abiecta i produxerunt tamen u. a uero correptam ante tus in quattuor solis participiis inueni, duobus primae coniugationis, quae duplicant in praeterito priorem syllabam, dedi dătus et steti stătus, quod participio simile nomen est, unde futurum staturus; secundae quoque unum inueni a deponenti reor, rătus, et tertiae unum, de quo supra diximus, seui sătus. unde Virgilius in II georgicon :
(vol. 1)
mutatamque insita mala
ferre pirum
Vergilius, georg.
2,33-34
. sepeliui etiam notandum, quod sepultus facit (antiqui tamen et sepelitus dicebant), et salliui sallitus et salsus. praeterea notanda sunt a saliui uel salii saltus et salturus. ab halo halas halaui halitus nomen participiale, non halatus, et a spiro spiras spiraui spiritus similiter nomen participiale factum [non spiratus facit]; a paui pastus, non patus, ab ambio ambĭtus correpta paenultima, quando nomen est; nam in participio producitur.
Ouidius in I
metamorphoseon :
iussit et ambītae circumdare litora terrae
Ouidius, met.
1,37
. quod autem halaui est ab halo, ostendit usus.
Iuuenalis in IIII:
et omni
bellorum pompa animam exhalasset opimam
Iuuenalis 10,280-281
, pro exhalauisset. i uero correptam habent ante tus omnia, quae praeteritum in ui diuisas terminant, nisi sint ex praesentibus in lo uel uo diuisas desinentibus, ut domui domĭtus, uetui uetĭtus, attonui attonĭtus, habui habĭtus, elicui elicĭtus, genui genĭtus, strepui strepĭtus. excipiuntur primae quidem coniugationis duo, quae per synaeresin i proferuntur, secui sectus et fricui frictus. a neco quoque uerbo necatus et nectus inuenitur participium. sed necatus proprie dicitur ferro, nectus alia ui. illud quoque est notandum, quod Horatius ponit in epodo :
non me Lucrina iuuerint conchylia
magisue rhombus aut scari,
si quos Eois intonata fluctibus
hiemps ad hoc uertat mare
Horatius, epod.
2,49-53
, (vol. 1)
intonata dixit, non intonita, cum Virgilius:
adtonitus magno imperio monituque deorum
Vergilius, Aen.
4,282: attonitus tanto monitu imperioque de- Verg.
. sonaturus quoque pro soniturus Horatius in I sermonum protulit:
ingenium cui sit, cui mens diuinior atque os
magna sonaturum, des nominis huius honorem
Horatius, sat.
1,4,43-44
. Virgilius in VI:
dum flammas Iouis et sonitus imitatur Olympi
Vergilius, Aen.
6,586
. in secunda quoque coniugatione excipiuntur in ui diuisas praeteritum desinentia, quae paenultimam i in participiis non habent, haec: docui doctus, tenui tentus, censui census; tertiae quoque rapui raptus et ex eo composita, corripui correptus, praeripui praereptus. similiter a canendo composita absque i faciunt participia secundum primitiui formam: canor cantus, occinor occentus, accinor accentus, quamuis occinui, accinui faciant praeteritum. in rui etiam et in xui per idem tempus exeuntia non habent i in participiis: desero deserui desertus, dissero disserui dissertus, insero inserui insertus, aperio aperui apertus, nexui nexus, pexui pexus. messui quoque messus facit, ut censui census. in lui uero desinentia ui in tus conuertunt in participio, ut colo colui cultus, occulo occului occultus, consulo consului consultus, alo alui altus et alitus. unde etiam uolo uolui uultus facit, quod nomen est participiale, quomodo colui cultus, quando quartae est declinationis, quae etiam o uerbi in u conuertunt. quae uero in praesenti in uo desinunt, i extrema praeteriti in tus conuersa faciunt participia: polluo pollui pollutus, acuo acui acutus, suo sui sutus, tribuo tribui tributus, eruo erui erŭtus, quod solum paenultimam corripit. apud antiquiores tamen etiam ab hoc compositum producit paenultimam, diruo dirui dirūtus. a do quoque composita i breuem habent ante tus in participio (vol. 1)
praeteriti, ut reddo reddĭtus, credo credĭtus, prodo prodĭtus, perdo perdĭtus, uendo uendĭtus.
in ctus faciunt participia praeteriti passiua, quae uerba per idem tempus actiuorum in xi faciunt, ut intellexi intellectus, duxi ductus, uexi uectus, auxi auctus, traxi tractus, pexi pectus, iunxi iunctus; excipitur flexi, quod flexus facit participium. similiter in ci uel qui uocali longa antecedente desinentia in praeterito: fēci factus, iēci iactus, uīci uictus, relīqui relictus; similiter in gi, ut legi lectus, tetigi tactus, fregi fractus.
in ptus exeunt participia praeteriti passiua, cum actiua eiusdem temporis in pi uel in psi uel mi terminantur, ut cepi captus, coepi coeptus, rupi ruptus, scalpsi scalptus, compsi comptus, sumpsi sumptus, prompsi promptus, dempsi demptus, scripsi scriptus, nupsi nupta (nuptus enim naturaliter siletur nisi per irrisionem uel figuram dicatur, quamuis uetustissimi nouus nuptus protulisse inueniantur, quod nunc in usu non est), emi emptus, ademi ademptus, redemi redemptus.
rapui quoque raptus et ex eo composita, ut corripui correptus, praeripui praereptus.
in stus unum inueni deponens, queror questus, et passiuum, pascor pastus, cum alia eiusdem formae soleant abicere s: nascor natus, irascor iratus, obliuiscor oblitus, paciscor pactus, nanciscor nactus, proficiscor profectus, ulciscor ultus, expergiscor experrectus; defetiscor solum duplicauit s in participio, defessus. x quoque antecedente unum inuenio in tus, a texui textus.
in sus desinunt participia, quae ex uerbis ueniunt in si uel in di praeteritum actiui terminantibus, nisi sint a do composita, de quibus superius diximus, uel quartae coniugationis, quae nullum participium in sus terminant, ut laesi laesus, mersi mersus, iussi iussus, mordeo momordi morsus, prandeo prandi pransus, tondeo totondi tonsus, obsideo obsedi obsessus, uideo uidi uisus, fodio fodi fossus, tendo (vol. 1)
tetendi tensus, tundo tutudi tunsus, prehendo prehendi prehensus, scindo scidi scissus, findo fidi fissus; excipiuntur ussi ustus, gessi gestus, torsi torsus et tortus antique; a torreo quoque tostus fit. similiter faciunt participia, quae in li uel ri uel ti terminant praeteritum actiuorum, ut uelli uel uulsi uulsus, fefelli falsus, pepuli pulsus, perculi perculsus. sustuli anomalum est et sublatus facit. decucurri decursus, uerri uersus, uerti uersus. excipitur peperi partus differentiae causa; peperci enim parsus facit.
quartae coniugationis in si uel ri praeteritum terminantia in tus non antecedente i faciunt participia: farcio farsi fartus, sarcio sarsi sartus, fulcio fulsi fultus, haurio hausi haustus, reperio repperi repertus, comperio comperi compertus.
in psus unum inuenio a deponenti labor: lapsus.
in xus tria inuenio passiua: nexus a nexui, pexus a pexui, flexus a flexi. similiter faciunt participia amplector amplexus, complector complexus.
supra dictas formas seruant in participio praeteriti communia et deponentia, quae facile ex simili terminatione passiuorum dinosci possunt, quomodo faciant per singulas coniugationes participia praeteriti temporis. neutra pauca habent praeteritum, ut supra dictum est: caeno caenatus, prandeo pransus, iuro iuratus, careo cassus, quod et nomen est, passus a pateo, titubo titubatus, placeo placitus, quiesco quietus. a neutropassiuis quinque sunt: gaudeo gauisus, audeo ausus, soleo solitus, fio factus, fido fisus. uetustissimi tamen et ex aliis plurimis neutris inueniuntur protulisse participia praeteriti, quomodo superius ostendimus, quae nunc in usu non sunt.
participium quoque futuri actiuum uel neutrale a supino fit: amatu amaturus, domitu domiturus, doctu docturus, flexu flexurus, fultu (vol. 1)
fulturus, factu facturus, sanctu sancturus. pleraque tamen neutrorum secundae coniugationis in ui diuisas desinentia praeterito deficiunt in supinis, ut horrui, rubui, tepui, ferbui, senui, egui, frigui, rigui, durui, stupui et similia. et quia superius diximus, quod uerba actiua uel neutra carent praeteriti temporis participio, sicut et passiua et communia et deponentia deficiunt in participiis instantis temporis, sed pro his substantiuo nomine et uerbo utimur, ut ὁ φιλήσας qui amauit, ὁ
φιλούμενος qui amatur, sciendum, quod antiqui in actiuis et neutris uerbis pro praeteriti temporis participiis etiam instanti tempore utebantur: ὁ
ἐρχόμενος καὶ ὁ ἐλθών ueniens dicentes, similiter ὁ παραγενόμενος
καὶ παραγινόμενος adueniens.
Virgilius in X:
Caeculus, et ueniens Marsorum montibus Vmbro
Vergilius, Aen.
10,544
, hic enim ueniens ὁ ἐλθών significat.
Terentius in Phormione :
offendi adueniens,
quicum uolebam et ut uolebam † collocatam filiam
Terentius, phorm.
758-759: conlocatam amari Lindsay (co. filiam Σ)
, hic enim quoque adueniens παραγενόμενος significat.
Statius in I
Thebaidos :
et caligantes abrupto sole Mycenas
Statius, Theb.
1,325
, caligantes pro caligatas dixit. a19 appendix libro undecimo 'primitiua sunt.
' ; pb=575 (vol. 1)
liber duodecimus: de pronomine
[de pronomine]
(vol. 1)
pronomen est pars orationis, quae pro nomine proprio uniuscuiusque accipitur personasque finitas recipit. pronomini accidunt sex: species, persona, genus, numerus, figura, casus. species pronominum bipertita est; alia enim sunt primitiua, alia deriuatiua. primitiua: ego, mei, tu, tui, sui; deriuatiua: meus, tuus, suus. et primae quidem personae primitiuum est ego et reliqui casus sequentes; secundae tu et eius obliqui; tertiae uero ille, ipse, iste, hic, is, sui, quod nominatiuo caret, quomodo ἑαυτοῦ apud Graecos. et ea quidem octo pronomina sunt primitiua uel simplicia. deriuatiua sunt septem: meus, tuus, suus, noster, uester, nostras, uestras. in his igitur quindecim pronominibus nulla fit controuersia, quin omnes fateantur, ea esse pronomina. quaeritur tamen, cur prima quidem persona et secunda singula habeant pronomina, tertiam uero sex diuersae indicent uoces?
ad quod respondendum, quod prima quidem et secunda persona ideo non egent diuersis uocibus, quia semper praesentes inter se sunt et demonstratiuae, tertia uero persona modo demonstratiua est, ut hic, iste, modo relatiua, ut is, ipse, modo praesens iuxta, ut iste, modo absens uel longe posita, ut ille. si enim super omnes alias partes orationis finit personas pronomen, rectissime tertiarum quoque personarum differentia distincte profertur, quae plurimas habet diuersitates. unde non (vol. 1)
irrationabiliter tertias uerborum personas infinitas Apollonius dicit, cum nulla in eis certa finiatur persona et profundae multitudinis sint capaces, quomodo et pluralis numerus nominum, nisi adiungas eis uel nomen uel pronomen, cum prima et secunda persona eis non egeat. si enim dicam scribo uel scribis, in ipsa uoce definiui etiam personam scribentis et ostendi; sin dicam scribit, incertum quis, donec addam uel nomen uel pronomen. et primae quidem personae pronomen et secundae et tertiae cum non discernunt genera, inaequalem habent etiam casuum declinationem tam in singulari quam in plurali numero, ut ego mei uel mis mihi me a me, nos nostrum uel nostri nobis nos a nobis;
similiter secunda; nam tertia, quae est sui sibi se a se non solum genera, sed etiam numeros confundit; nec mirum: nam cum relatiua sit, ex antecedente cognitione possumus ad quod genus uel numerum refertur scire, quod facit in genere primae et secundae personae ipsa demonstratio et praesentia utriusque. illa uero, quae distinguunt genera, certam habent et aequalem per utrumque numerum declinationis et casuum regulam, ut ille, iste, ipse et reliqua nouem.
sunt autem eorum alia demonstratiua, alia relatiua, alia et demonstratiua et relatiua, unde notabiles et certae fiunt personae. et primae quidem et secundae personae pronomina sunt semper demonstratiua (utraque enim, ut dictum est, praesens ostenditur persona, et eius, qui loquitur, et illius, ad quem loquitur), tertiae uero alia sunt demonstratiua, ut hic, iste, alia relatiua, ut is, sui, alia modo demonstratiua modo relatiua, ut ille, ipse. ille demonstratiuum Terentius in eunucho :
uiden tu illum, Thais?
Terentius, eun.
754
. relatiuum Virgilius in VII:
sic Iuppiter ille monebat
Vergilius, Aen.
7,110: ipse Geymonat (MPRωγ: ille M²n)
. (vol. 1)
ipse uero, si per se proferatur in tertia persona, relatiuum est (Virgilius in III:
ipse arduus altaque pulsat
sidera
Vergilius, Aen. 3,619-620
), si uero cum aliis pronominibus iungatur, eorum accipit significationem, ut idem poeta in V:
ipse ego paulisper pro te tua munera inibo
Vergilius, Aen.
5,846
; est enim hic demonstratiuum, quoniam et ego, cui adiungitur, est demonstratiuum. inuenitur tamen saepissime absque aliis per ellipsin prolatum et tamen eorum habet significationem, quae cum eo subaudiuntur, ut Virgilius in II Aeneidos :
quaeque ipse miserrima uidi
Vergilius, Aen.
2,5: ipse Verg.
; subauditur enim ego, quamuis uerbum ipsum primae personae [id est uidi] habet in se intellectum pronominis eiusdem personae. interest autem inter demonstrationem et relationem hoc, quod demonstratio interrogationi reddita primam cognitionem ostendit (quis fecit?
ego), relatio uero secundam cognitionem significat: is, de quo iam dixi. iure igitur hic, quod primam cognitionem indicat, praeponitur, unde et praepositiuum nominatur, is autem, quod secundam cognitionem significat, subiungitur, unde et subiunctiuum pro merito nuncupatur, quod redigat in memoriam primae cognitionis, ut si dicam: Aeneas filius fuit Veneris; is est qui uicit Turnum. ipse quoque in tertia persona, ut dictum est, per se positum ad recordationem personae refertur iam cognitae; recte igitur demonstrationem, quae significatur per ille et iste pronomina, reparat memoriae pronomen, quod est ipse; non tamen etiam ille et iste referri ad pronomen ipse possunt: prima enim cognitio est per demonstratiua pronomina, secunda uero per relatiua. hoc idem pronomen, hoc est ipse, quidam commune existimauerunt, quia tribus adiungitur personis: ego ipse, tu ipse, ille ipse; non est tamen uerum; figurate enim uel discretionis uel significantiae causa primae et secundae adiungitur. quod autem tertiae est, ostenditur ex eo quod dicimus ego feci, tu (vol. 1)
fecisti, ipse fecit, et quod tertiae personae in id transferri possunt, quod maxime in interrogationibus animaduerti potest. numquam enim interrogante aliquo quis dixit?
quis fecit?
quis audiuit?
respondemus ipse pro ego uel pro tu, sed pro aliqua tertia persona. quidam etiam nomen hoc putauerunt, quia est quando pro solus accipitur, ut Virgilius in VI:
ipse ratem conto subigit uelisque ministrat
Vergilius, Aen.
6,302
. sed hic quoque per significantiam uel discretionem profertur. nam cum pro nomine accipitur, quod suum est pronominis implet. uerba primae et secundae personae adiuncta pronominibus perfectionem faciunt: ego scripsi, tu docuisti, nominibus autem non, nisi sint uerba substantiua uel uocatiua, ut Trypho dicor, Cicero sum; ipse uero omnibus uerbis adiunctum perfectionem habet: ipse dedi, ipse dedisti. ergo hoc pronomen [id est ipse] ἐπιταγματικόν, hoc est impositiuum uel subiunctiuum, uocant Graeci, quod uel subiungit uel subiungitur alteri pronomini. deriuatiua septem diximus. a prima persona deriuantur tria; a singulari genetiuo unum, mei meus, a plurali duo, nostrum uel nostri, noster et nostras; a secunda quoque tria, a singulari unum, tŭi tŭus, unde et corripitur paenultima, quomodo in primitiuo, a plurali pariter duo, uestrum uel uestri, uester et uestras; a tertia uero persona unum, sui suus. et quia primitiuum tam singularis quam pluralis est numeri commune, deriuatiuum quoque intrinsecus, ex qua parte possessoris persona significatur per genetiuum primitiui, ex quo nascitur, utriusque est numeri commune, ut suus illius et suus illorum; in omnibus enim deriuatiuis pronominibus duae intelleguntur personae, intrinsecus possessoris, extrinsecus possessionis. unde intrinsecus personae, in quibus genetiui primitiuorum, sicut dictum est, intelleguntur, ex quibus et deriuantur, (vol. 1)
confundunt genera, quomodo et primitiua eorum, extrinsecus uero distinguunt ea pro generibus nominum, quibus adiunguntur: meus seruus, mea ancilla, meum mancipium. numerus uero intrinsecus hic intellegitur, quem habent genetiui primitiuorum, ex quibus deriuantur. genera etiam possessorum demonstratio ostendit, quemadmodum in primitiuis. extrinsecus uero terminatio distinguit numerum, quomodo et genera et casus possessionum; in quibus regula eorum consequentiam seruat mobilium nominum (quaeritur cur nostras et uestras a plurali tantummodo numero deriuantur?
ad quod respondendum, quod patriam seu gentem significant, patria autem uel gens unius esse non potest, sed semper multorum possessio. itaque nostras dicimus, qui est a nostra patria uel gente, quam multi possidemus, hoc est tam mea quam meorum ciuium). et possessiua quidem egent adiectione nominum ad plenam significationem, primitiua uero non semper. itaque perfectum ad discretionem est ego quidem affui, tu autem non aderas, deficiens uero quantum ad discretionem affui quidem, non aderas autem. iure igitur apud Graecos prima et secunda persona pronominum, quae sine dubio demonstratiuae sunt, articulis adiungi non possunt nec tertia, quando demonstratiua est: nam ὁ
αὐτός quando dicunt, relatiuo utuntur, non demonstratiuo. cum igitur et articulus relationem et pronomen relationem habet, bis eundem ad cognitionem referri ostendunt. ergo illos secuti nos quoque declinando pronomina non addimus his articularia. quid enim absurdius quam, cum Graeci articulos pronominibus non praeponant, nos pronomina pronominibus praeponere in declinatione, ad quam dumtaxat hic haec hoc loco articulorum accipiuntur: nam in omni oratione pronomina sunt; nihil enim aliud nisi οὗτος αὕτη τοῦτο significant. nec mirum, loco articulorum ea nos accepisse in declinatione, cum apud Graecos quoque isdem uocibus et in (vol. 1)
articulis et in pronominibus solent uti, ὅς ἥ ὅ, ex quibus apud nos hic haec hoc nascuntur pronomina articularia. itaque quia illa apud Graecos aspirantur, quae a uocali incipiunt, ea quoque apud Latinos et a uocali incipiunt et aspirationem habent. possessiuis solent praeponi articuli, sed ad sequentia nomina necessario intelleguntur. ὁ ἐμὸς δοῦλος, id est ὁ
δοῦλός μου; sic hic meus seruus, hoc est hic seruus meus. et primitiuorum quidem nominatiui, si cum uerbis iunguntur, perfecti sunt: ego scribo, tu uides, ille facit; possessiua uero transitiua sunt semper: meus scribit, tuus dicit. quemadmodum autem nomina tertiae sunt personae absque uocatiuo, tunc uero etiam primae et secundae, quando uerbis substantiuis uel uocatiuis iunguntur, sic etiam ea, ut meus es amicus, meus diceris cognatus, tuus sum filius, tuus nominor pater, tuus uocor socius, tuus nuncupor patronus. et sciendum, quod uocatiuum non habet aliud pronomen nisi secundae personae primitiuum: o tu, o uos, et primae possessiuum, quando ad secundam transit personam; nam possessio est, quae uocatur ab ipso possessore, ad quam loquitur prima persona, ut Terentius in eunucho :
o mea tu
Terentius, eun.
664: o add.
Gramm.
, idem in Andria :
o noster Chremes
Terentius, andr.
846: Chreme Lindsay
, uno enim eodemque pronomine tam prima quam secunda in hoc significatur persona. et primae quidem personae possessiuum tam ad secundam quam ad tertiam transit personam, secundae uero ad primam uel ad tertiam, ut tuus sum, tuus est; ipsa enim sese possidere non potest, quomodo nec prima; nam possessiua necessario in duabus diuersis intelleguntur personis et sunt transitiua. si igitur transit a secunda persona possessiuum, necesse est, cum separatur ab ea, uel primae adiungi uel tertiae, quae (vol. 1)
carent uocatiuo, qui semper inter primam et secundam inuenitur personam: prima enim uocat, secunda uocatur. et quaeritur, cur, si prima non potest possidere primam nec secunda secundam, tertia possidet tertiam?
in quo pariter ostenditur multitudo diuersa, quae significatur per tertiam personam, unde et uarias habuit uoces et loca, sicut docuimus. quamuis ergo alia sit possidens et alia, quae possidetur, et in diuersis personis et transitiuis intellegatur, tamen potest in tertia simul utraque inueniri in diuersis, quod in prima et secunda non potest, ut ipsa habeat et possessorem una et possessionem, nisi figurate dicamus meus sum et tuus es, hoc est meae potestatis et tuae, uel pro reciprocis, quae apud Graecos compositae sunt: ἐμαυτοῦ φίλος εἰμί, meus amicus sum, ut Persius:
uindicta postquam meus a praetore recessi
Persius 5,88
, et Terentius in Phormione :
ego meorum solus sum meus
Terentius, phorm.
587
. nec mirum, cum etiam tertia persona solet figurate primae adiungi, ut Virgilius:
ille ego, qui quondam gracili modulatus auena
[Vergilius], Aen. init.: (versus detractus); cf. Serv. in Aen.
1,30.
, et Cicero in IIII inuectiuarum : ego sum ille, patres conscripti, cui non forum, in quo omnis aequitas continetur
Cicero, Catil.
4,2: ille consul (Cic.)
. et primae quidem possessiuum personae transit tam ad secundam quam ad tertiam, sicut supra dictum est, ut tu meus es et ille meus est; secundae quoque possessiuum tam ad primam dicitur quam ad tertiam, ut ego tuus sum et ille tuus est; tertiae uero ad primam uel secundam transire non potest nisi figurate, ut suus illius sum uel suus illius es filius, sed ad aliam tertiam, suus illius iste uel suus istius ille. et attendendum, quod, quomodo sui, sibi, se, a se, quod est primitiuum, ad omnes uoces tertiae personae potest esse relatiuum, ut sui causa facit iste et ille et ipse et hic et is, sic suus, quod ab (vol. 1)
eo deriuatur, possessiuum est omnis tertiae personae, ut suus illius, istius, ipsius, huius, eius. illud quoque sciendum, quod sui non solum
ἑαυτοῦ uel ἑοῦ, sed etiam αὐτοῦ uel οὗ significat, id est non solum tunc refertur ad tertiam personam, quando ipsa in se agit per reciprocationem, id est κατ᾽ ἀντανακλασμόν uel αὐτοπάθειαν, ut ille sui miseretur uel sibi prodest uel se custodit, sed etiam cum ipsa agit et sic alia in ipsam, id est cum retransitiue dicitur, ut Terentius in
Andria :
orare iussit † era, si se ames, ut ad se uenias
Terentius, andr.
687: si se ames, era, iam ut ad sese uenias Lindsay (se L)
.
de personis
personae pronominum sunt tres, prima, secunda, tertia. prima est, cum ipsa, quae loquitur, de se pronuntiat; secunda, cum de ea, ad quam directo sermone loquitur; tertia, cum de ea, quae nec loquitur nec ad se directum accipit sermonem. nam si dicamus, prima est, quae loquitur, potest nihil de se loqui, sed de secunda uel tertia, et fit dubitatio; similiter de secunda si dicamus, ad quam loquitur, potest intellegi et ad primam et ad tertiam: nam locutio ipsa pertinet non solum ad secundam, sed etiam ad primam et ad tertiam; de tertia quoque si dicamus, de qua loquitur, commune inuenitur trium personarum: nam et de prima et de secunda et de tertia loquitur. melius igitur Apollonius, quem nos, quantum potuimus, sequi destinauimus, praepositis personarum definitionibus est usus. enucleatim tamen in singulari numero prima dicitur persona: nam in plurali conceptionem facit aliarum personarum, hoc est secundarum uel tertiarum; secundarum quidem, quando ad ipsas praesentes loquitur, ut (vol. 1)
ego et uos facimus, tertiarum uero, quando ad alios loquens, id est ad secundam personam, alios sibi uel praesentes adiungit uel absentes, ut ego et isti facimus uel ego et illi fecimus; potest tamen et utrasque simul sibi adiungere, ut ego et uos et illi fecimus. secunda uero tertiam concipit solam, tu et ille uel uos et illi fecistis, tertia autem tertiam solam isti et illi fecerunt. itaque etiam in hoc ostenditur late patens tertiae personae copia, quae omnibus adiungi potest. quid igitur quod multi simul loquentes dicunt, nos fecimus?
non est supra dicto contrarium: unusquisque enim loquentium conceptionem facit eorum, qui una secum loquuntur, quippe cum unusquisque pars est totius, qui si uelit ceteros indicare secum loquentes, necessario secundae uel tertiae eos attribuit personae. idque tam in pronominibus quam in uerbis contingit, in quibus et finiuntur personae. et sciendum, quod in prima quidem et secunda persona pronomen ponitur, in tertia uero non, nisi demonstratione egeat uel relatione. nam plerumque nomen in eius locum ponimus, ut si Pompeius dicat ad Caesarem ego et tu et Crassus teneamus rempublicam; sin autem egeat demonstratione uel relatione, tunc ponimus pronomen, ut ego et tu et ille, quem uides uel ego et tu et is, de quo dixi; nam omne nomen tertiae est personae absque uocatiuo, sicut supra dictum est, nisi substantiuo uel uocatiuo uerbo coniungatur, et iure, quia ipsa positio prima nominum non ad aliquem, sed de aliquo habet locutionem; dicimus enim nominetur hic, qui natus est, Virgilius, nominatiuum proferentes; prima enim et secunda, nisi figurate, adiunctione nominis non egent, cum et substantiam et qualitatem tam suam ipse qui loquitur, quam eius, ad quem praesens praesentem loquitur, uidetur scire uel aspicere. tertiae uero personae ideo congrue adiunguntur nomina, quia potest uel abesse persona uel spatio eius qualitas obscurari. itaque pronomine quidem substantia per se, nomine uero etiam qualitas manifestatur, de qua saepe fit dubium in ea persona, ut Virgilius in VI:
quis, pater, ille, uirum qui sic comitatur euntem?
Vergilius, Aen.
6,863
cum ignoratur propria eius qualitas, quaeritur nomen. solam enim (vol. 1)
substantiam, non etiam qualitatem significant pronomina, quantum est in ipsius prolatione uocis.
de generibus pronominum
genera pronominum sunt quinque: masculinum, hic, femininum, haec, neutrum, hoc, commune, nostras, uestras, trium generum, ut ego, tu. cum igitur omnia pronomina, ut supra docuimus, sint quindecim, alia omnia mobilia sunt, id est ex masculinis feminina et neutra faciunt, absque tribus primitiuis primae et secundae personae, ego et tu, in quibus demonstratio ipsa secum genus ostendit, et sui, quod cum sit relatiuum, ut docuimus, tam genus quam numerum non uocis discretione, sed priore cognitione subicit. relatio enim est cognitionis ante latae repraesentatio, ut scribit Virgilius ad laudem sui, rogat te ille, ut sui causa facias. quodsi quis dicat cur ergo etiam is, cum sit semper relatiuum, non est commune trium generum?
respondemus, quod sui, sibi, se, a se, non solum relationis causa, quod supra diximus, sed etiam ipsius terminationis singulorum casuum, qui consimiles sunt primae et secundae, hoc habuit, ut confundat genera. quomodo enim Graeci per tres personas primitiuorum obliquos casus similiter habent terminantes, qui et communes sunt omnium generum: ἐμοῦ σοῦ οὗ,
ἐμοί σοί οἷ, ἐμέ σέ ἕ, sic nos quoque illorum auctoritatem in plerisque secuti per tres personas habemus pronomina similiter terminantia per obliquos casus et omnis communia generis: mei tui sui, mihi tibi sibi, me te se, a me a te a se; alia uero omnia, sicut apud Graecos, mobilia sunt, ut ille illa illud, iste ista istud, hic haec hoc, is ea id, ipse ipsa ipsum; deriuatiua quoque: meus mea meum, tuus tua tuum, suus sua suum, noster nostra nostrum, uester uestra uestrum. duo tantum inueniuntur communia nostrâs et uestrâs, quorum perfecta nostrâtis erant et uestrâtis. unde quia ti syllabae syncopa facta est, (vol. 1)
mansit in a accentus perfecti, quomodo et in aliis multis, ut Arpinâs pro Arpinâtis, fumât pro fumâuit, cupît pro cupîuit, illîc pro illîce; itaque neutrum quoque eorum in e finitur: nostrate, uestrate, ex quo ostenditur illorum quoque nominatiuus in tis secundum analogiam a uetustissimis prolatus esse.
Cassius Emina in III annalium : hos libros si quis nostratis sapiens
Hemina, hist.
[Peter] frg.
30: (ex libro III, annales)
.
M(arcus) Cato in legis Meuiae
suasione : rex Seleucus arma nostratia facit
Cato, or.
[Malcovati] frg.
228: (legis Maeuiae suasio)
.
Plautus in
Sticho :
ergo oratores populi summates uiri
summi accubent, ego infimatis infimus
Plautus, Stich.
492-493
, pro infimas. necesse est autem omnia pronomina tria habere genera uel in una eademque uoce confusa uel in diuersis distincta terminationibus ideo, quia pro uniuscuiusque rei propriis accipiuntur nominibus, quae tam in masculinis et femininis quam in neutris inueniuntur generibus, quae in pronominibus quoque necesse est ostendi, seu demonstratione siue relatione. quaeritur tamen, cur habeat genus neutrum prima et secunda persona, cum naturaliter sermo nonnisi inter mares aut feminas exercetur, quorum sunt primae et secundae personae, id est a quibus profertur et ad quos dirigitur loquella?
ad quod dicemus, quod possunt equidem etiam hominum inueniri nomina neutri generis, ut in maribus hoc Basion, Heliconion, quomodo etiam in feminis Glycerium, Dorcium. possumus tamen etiam ad res, quae non habent naturam loquendi uel audiendi, per conformationem, id est προσωποποιΐαν, primas et secundas adiungere personas, etiamsi sint generis neutri, ut foro, mari, caelo. illud (vol. 1)
quoque notandum, quod deriuatiua pronomina, quae sunt septem, ut supra ostendimus: meus, tuus, suus, noster, uester, nostras, uestras, alterius suut intrinsecus generis, hoc est communis trium generum, in quo possessor ostenditur, et alterius extrinsecus, hoc est mobilis, in quo possessio denuntiatur, quod terminatione consequenti discernitur, quomodo et numerus, sicut supra docuimus, quamuis qualitatem ipsius possessionis non declarant, nisi adiungas nomen. et sciendum, quod intrinsecus proprii loco funguntur, extrinsecus uero magis appellatiui. nec solum in pronominibus deriuatiuis, sed etiam in nominibus possessiuis et quae a propriis deriuantur, infinitae possunt intellegi possessiones, nisi adiectione nominis alicuius discernantur, ut meus filius, Telamonius natus, Euandrius ensis, et uide, quod appellatiua magis asciscunt, quae communis sunt qualitatis. tam autem possessiua pronomina quam nomina in genetiuum primitiuorum resoluuntur. quid est enim meus filius?
mei filius; Euandrius ensis?
Euandri ensis. commune habent possessiua pronomina cum possessiuis nominibus, quod in utrisque possessio subauditur, quod binae intelleguntur personae, quod in genetiuos primitiuorum similiter resoluuntur cum possessione; non commune, quod pronomina possessiua omnis sunt communia possessoris, nomina uero possessiua non omnis (Hectoreus enim clipeus unius est proprium possessoris; nec non ab appellatiuis quoque deriuata, quamuis sint multorum communia possessorum, non tamen sic possunt esse communia, quomodo pronomina, ut humanus, marinus), et quod nomina tertiae intelleguntur personae, nisi adiungantur uerbis substantiuis uel uocatiuis, pronomina uero et primae et secundae inueniuntur personae. (vol. 1)
dubitatur numerus possessoris in nominibus possessiuis, quae ab appellatiuis deriuantur, ut, si dicam taurina uestigia, possunt et unius et multorum intellegi taurorum, in pronominibus uero non, quia tam per singularem quam per pluralem numerum positiones sunt, excepto suus, cuius primitiuum, id est sui, commune est utriusque numeri. possessiua nomina ascendentibus non solent adiungi, ut Hectoreus pater non dicimus, frater uero uel seruus dicimus; pronomina uero adiunguntur, ut meus pater.
de figuris
figura pronominum duplex est; aut enim simplicia sunt pronomina aut composita. simplicia sunt omnia alia per nominatiuos, tria tantum componuntur unam interpretationem apud Graecos habentia οὗτος: iste, hic, is. componuntur igitur iste et hic secum, ut istic istaec istoc; is uero cum aduerbio idem, quod significat is demum, ex quibus et componitur [hoc est iterum is]. eius femininum eadem, neutrum ĭdem i correpta, quae in masculino producitur.
Virgilius in IIII Aeneidos :
īdem ambas ferro dolor atque eadem hora tulisset
Vergilius, Aen.
4,679
. Iuuenalis in I:
et tamen alter
si fecisset ĭdem, caderet sub iudice morum
Iuuenalis 4,11-12
. in neutro tamen praeterea geminatur compositio: dicimus enim identidem, id est idem et idem, cuius obliqui deficiunt casus. et nominatiuus quidem tam masculini quam neutri ex duobus est corruptis nec non accusatiuus tam masculini quam feminini: mutatur enim m in n ante d euphoniae causa, ut eundem, eandem, quod in aliis quoque compositis fieri solet propter eandem consonantem, ut quendam, quandam; quorundam, quarundam, quae tamen possunt et per adiectionem habere extremam syllabam. ceteri uero casus supra dictorum pronominum, hoc est eadem, eiusdem, eidem, eodem, eadem, eisdem, easdem, eosdem, ex integro et (vol. 1)
corrupto inueniuntur. itaque regula exigit per duas i uel per e et i tam nominatiuum pluralem masculini quam datiuos et ablatiuos omnium plurales scribi, id est iidem uel eidem et iisdem uel eisdem.
Iuuenalis in V saturarum :
dat eisdem ferre cinaedis
Iuuenalis 14,30: moechum (Iuu.)
. solent autem auctores etiam per synaeresin unam i ponere pro duabus, ut Virgilius in I:
et crudelia secum
fata Lyci
Vergilius, Aen.
1,221-222
, pro Lycii, et
ille urbem Pataui
Vergilius, Aen.
1,247
, pro Patauii, Iuuenalis in IIII:
Antoni gladios potuit contemnere, si sic
Iuuenalis 10,123
, pro Antonii. iste uero et hic non componitur nisi per eos casus, qui in c desinunt, absque datiuo, id est per nominatiuum, accusatiuum, ablatiuum singularem, per pluralem uero nullum nisi nominatiuum neutri, qui est et accusatiuus. nam hic solus in plurali numero c habet finalem ut hic istic, haec istaec, hoc istoc, hunc istunc, hanc istanc (Terentius in heautontimorumeno :
suspicionem istanc ex illis quaere
Terentius, haut. 994
), hoc istoc, hac istac, haec istaec, qui semper singularem sequitur feminini. quidam tamen haec quoque per metaplasmum finis quam compositionem proferri confirmant, unde nec aspirationem seruant, quomodo nec illic illaec; quod autem composita seruant, ostendunt aduerbia adhuc, abhinc. nam egomet et cetera, quibus adiungitur met, magis per porrectionem uel assumptionem, quam Graeci uocant ἐπέκτασιν uel παραγωγήν, (vol. 1)
solent proferri. et primae quidem personae omnibus adiungitur casibus: egomet, meimet, mihimet, memet, secundae uero personae obliquis solis: tuimet, tibimet (Statius in VIIII Thebaidos :
ceu tibimet sceptra et proprios laturus honores
Statius, Theb. 9,67
), temet; nominatiuo autem ideo non additur, ne dubitationem faciat, cum etiam uerbum intellegi possit, si dicamus tumet. itaque breuem te syllabam pro met ei addere solent auctores uel temet.
Lucretius in primo:
accipe praeterea, quae corpora tutĕ necesse est
Lucretius 1,269
. idem in eodem:
tutĕmet a nobis iam quouis tempore uatum
Lucretius 1,102
.
Ennius:
o Tite tutĕ Tati tibi tanta tiranne tulisti
Ennius, ann.
[Vahlen²] 109: = 104 Skutsch
.
Alphius Auitus in II excellentium :
seu tutĕ malis hospites,
seu tutĕ captiuos habes
Alfius Auitus, carm.
[Morel] frg.
3,1-2: (liber II librorum excellentium)
; sunt enim dimetri iambici. unde neque in alio casu eandem te syllabae adiectionem inuenies. nec non pluralis numeri casibus additur met aliis absque genetiuo: nosmet, nobismet et uosmet, uobismet (Cicero
de domo sua : uobismet ipsis pontifices
Cicero, dom. 45
), tertiae quoque personae triptoto, id est suimet, sibimet, semet. pte quoque ablatiuum [trium] pronominum possessiuorum inuenio asciscere: meapte, tuapte, suapte, nostrapte, uestrapte. sciendum tamen, quod met et te adduntur supra dictis pronominibus uel discretionis causa plerumque uel significantiae, ut Terentius in adelphis : (vol. 1)
egomet rapui
Terentius, ad.
628
, intellegimus enim ego et non alius.
Cicero pro Murena : quid?
quod, cum admoneris, tamen quasi tute noris, ita salutas?
Cicero, Mur.
77: quid quod cum] quid quod V ; quid quom siue cum ω
tute dixit pro tu ipse per te et non per alium. nam tētē utraque producta accusatiuus esse geminatus ostenditur uel ablatiuus, quod et in prima et in tertia solet fieri persona, ut méme, sése; composita tamen ostenduntur accentu paenultimo acuto. nec mirum, eam compositionem in his solis casibus inueniri, qui soli inter obliquos supra dictorum pronominum singulares sint monosyllabi: supra dicta enim geminatio in aliis casibus fieri non solet. et sciendum, quod hoc quoque ad Graecorum imitationem facimus, ut inueniantur quidam casus adhibentes compositionem uel adiectionem, alii uero abnegent. solent enim apud illos Attici ἔγωγε, ἔμοιγε per duos casus, id est nominatiuum et datiuum, addere, quae παραγωγή per alios casus non inuenitur; ἐμαυτοῦ,
σαυτοῦ deficiunt nominatiuo. ce quoque solebant per omnes casus uetustissimi addere. articularibus uel demonstratiuis pronominibus, hoc est ab aspiratione incipientibus, ut hicce, huiusce, haecce, hocce, unde hoc quasi duabus consonantibus sequentibus solent poetae producere, ut:
hōc erat alma parens, quod me per tela, per hostes
eripis
Vergilius, Aen.
2,664-665: ignis Verg. (hostes recc.)
. et sic in antiquissimis codicibus inuenitur bis c scriptum, quomodo est apud Terentium in Andria :
hoccine est credibile aut memorabile?
Terentius, andr.
625
. (vol. 1)
nunc uero eorundem pronominum his casibus frequenter additur ce, qui in s desinunt, euphoniae causa: huiusce, hisce, hosce, hasce. nec solum poetae, sed etiam oratores his utuntur supra dictis adiectionibus.
Cicero in II inuectiuarum : hosce ego non tam milites acris quam infitiatores lentos esse arbitror
Cicero, Catil.
2,21: hosce] hos B non tam] iam non B quam om. codd. Cic., add.
Halm, Maslowski
. inueniuntur tamen etiam nominatiuum pluralem hisce proferentes antiqui, ut Terentius in
eunucho :
hisce hoc munere arbitrantur
suam Thaidem esse
Terentius, eun.
269-270
, in quo uidentur euphoniae causa s interposuisse. nec non similiter illicce, unde illíc quasi apocopa facta in fine seruat accentum.
Terentius in
Andria :
illíc est huic reí caput
Terentius, andr.
458
. illiusce, istiusce, illucce, istucce ueteres dicebant teste Papiriano, qui de orthographia hoc ostendit.
Terentius in
heautontimorumeno :
illancine mulierem alere cum illa familia
Terentius, haut.
751
. haec igitur, hoc est met te pte ce adiectiones esse ipse sensus arguit, qui nullus in his separatis potest inueniri: nihil enim compositum diuiditur, quod cum separetur, quamuis sit ex corruptis, non tamen haec eadem corrupta ab integris esse ostendat, ut expers ab ex praepositione et pars, conficio a con et facio, idem is demum. ergo egomet, tute, suapte, huiusce minime dicenda sunt composita, quia additio, si separetur, nihil significare possit per se. quaeritur, eccum, eccam, ellum, ellam, eccos, eccas, mecum, tecum, secum, nobiscum, uobiscum pronomina sint composita an aduerbia?
ad quod dicendum, quod aduerbia personas simul et numeros et (vol. 1)
casus in eodem habere non possunt. sunt enim quaedam personas tantum significantia, ut meatim facis et facitis, quaedam casus uidentur certos nominum habere, carent autem personis, ut domi, domo, domum, quaedam numeros, ut semel, bis; omnia autem simul supra dicta nisi in pronominibus, inueniri non possunt. sunt igitur sine dubio pronomina. adeo autem non est idem dicere ecce et eccum, quod ecce aduerbium licet tam mares quam feminas et unum et plures demonstrantibus dicere, eccum autem non nisi marem et unum et eccam non nisi feminam et unam, eccos et eccas non nisi plures. quid est enim aliud eccum nisi ecce eum?
eccam nisi ecce eam?
eccos nisi ecce eos?
eccas nisi ecce eas?
ellum nisi ecce illum?
quae omnia tam genera diuersa quam casus habent accusatiuos utriusque numeri, quos exigit uerbum uide uel aspice uel cerne, quod saepe per ellipsin solet intellegi. mecum autem et tecum, secum, nobiscum, uobiscum per anastrophen cum pronomine praepositio est, unde et casus, qui seruiunt praepositioni cum, id est ablatiui, in utroque numero trium personarum componuntur; quomodo igitur, si dicam propter te et te propter, idem significo et eum quibus et quibuscum, sic cum me et mecum. nam antiquissimi utrumque dicebant, sed in plurali primae personae cacemphati causa solebant per anastrophen dicere nobiscum pro cum nobis. itaque propter hoc reliquarum quoque personarum ablatiuos similiter praepostere proferre coeperunt teste Plinio, qui hoc in II
sermonis dubii ostendit, et Cicerone, qui de oratore his utitur uerbis:
noluimus cum me et cum te dicere, ne eadem conputatione adiungendum esset cum nobis, sed potius mecum et tecum et nobiscum diximus, cum praepositione, (vol. 1)
quae facit obscenum, assidue postposita
Plinius, dub. serm. [Della Casa] frg.
7,1-6: (ex lib. II)
. antiqui tamen absque obseruatione naturali ordine haec protulisse inueniuntur. nulla tamen monosyllaba praepositio anastrophen patitur nisi ea, et fortassis ideo enclitici uice fungitur, quia enclitica monosyllaba sunt: que, ue, ne. nec mirum, supra dicta pronomina unius causa idem pati, cum in aliis quoque quibusdam structuris haec eadem sola communes habent quasdam proprietates. interest et refert genetiuo solent adiungi omnium casualium absque supra dictis quinque pronominibus, pro quorum genetiuis ablatiuos ponimus possessiuorum, ut interest et refert mea, tua, sua, nostra, uestra. cuia quoque infiniti possessiuum cum supra dictis uerbis pro genetiuo primitiui ponitur (Cicero pro Vareno : ea caedes si potissimum crimini datur, detur ei, cuia interfuit, non ei, cuia nihil interfuit
Cicero, or. frg. [Crawford] 6 : pro Vareno
), cuius gentile non solum cuias, sed etiam cuiatis proferebant communi genere.
Plautus in Poenulo :
quid sit, cuiatis, unde sit, ne parseris ::
quid est?
cuiates estis?
aut quo ex oppido?
Plautus, Poen.
993-994: qui sit Lindsay parseris etiam Lindsay ex Prisciano auo. quoiates estis Lindsay
. pte quoque ea sola in eodem ablatiuo assumere solent: meapte, tuapte, suapte, nostrapte, uestrapte. sed si quem forte tangit, quod in fine sit cum praepositio, in compositione autem plus dicatur ualere ea pars, quae in fine sit, sciat, quod coniunctiones et praepositiones et aduerbia uim nominum uel pronominum ante se positorum in compositione non mutant, ut uterque, quisque, quicumque, qualiscumque, totidem, idem, tantundem, cuius genetiuus solus ex obliquis in usu inuenitur, tantidem (Terentius in adelphis :
tantidem emptam
Terentius, ad. 199
), quod quamuis uideatur pro eiusdem poni, tamen significat quantitatem, quae in pronomine esse minime potest, quod substantiam solum, ut saepe diximus, significat. est igitur nomen, quomodo et simplex eius, tantus tanta tantum. usus quoque hoc confirmat. tantidem dixit emptam, (vol. 1)
quantitatem similem pretii ostendens. tantundem ergo nihil aliud significat nisi relationem et similitudinem quantitatis, quod etiam si posset pro idem accipi, non tamen iam et pronomen esset. non enim id, quod pro aliquo accipitur, omnimodo etiam ex eadem specie accipiendum est. componuntur nomina cum pronominibus, ut huiusmodi, istiusmodi, huiuscemodi, sicut et apud Graecos αὐτοκασίγνητος, αὐτοδίδακτος,
φίλαυτος, et sunt omnia nomina, etiam quae in fine pronomen habuerint: cum enim qualitatem significant, pronomina esse non possunt. componuntur etiam cum aduerbiis pronomina: eccum, eccam, eccos, eccas, ellum; cum praepositione etiam secundum Donatum: mecum, tecum. nec mirum, per singulos quosdam casus ea componi, quomodo et meme, tete, sese, cum nomina quoque supra dicta per genetiuos composita sint solos; quos enim casus separata per appositionem habere exigebat structura, eos in compositione seruauere. quid est enim eiusmodi nisi modi eius?
eccum nisi ecce eum?
mecum nisi cum me?
quod uetustissimis erat in usu, sicut supra dictum est.
de numero
numerus pronominibus accidit, qui et nominibus et uerbis et participiis, id est singularis et pluralis. sola enim declinabilia possunt habere ex eisdem uocibus tam singularem quam pluralem numerum, id est quae sub personas finitas cadere solent, sine quibus numeri declinabiles, id est singulares et plurales, inueniri non possunt. itaque si careat uerbum persona, quod dictum est iam, caret necessario etiam numero, ut infinita et impersonalia et gerundia. principales igitur duae partes, nomen et uerbum, et quae loco eorum funguntur, hoc est participium et pronomen, supra dictos numeros habent in declinatione. aliae autem quattuor partes, hoc est praepositio, coniunctio, aduerbium, interiectio, declinatione carentes numeros supra dictos habere non possunt. quamuis igitur aduerbia sunt (vol. 1)
quaedam numerorum, tamen non ex eadem uoce singularem et pluralem significant nec ad personas uel singulas singularem uel plures pluralem, quomodo supra dictae partes, reddunt numeros, sed similiter uel uni uel pluribus eadem adiunguntur, siue singularis sint numeri siue pluralis, ut semel facio, facis, facit, facimus, facitis, faciunt, similiter bis, quater, saepe, cum declinabiles partes necessario sibi adiunctae eosdem numeros seruant, ut facimus nos, faciunt homines, faciunt scribentes: ecce omnes plurales. et iterum facio ego, facit homo, facit scribens: en ubique singularibus utimur. cum igitur duo in pronomine quoque, quomodo in nomine, sint numeri, singularis et pluralis, sunt quaedam numero communia, ut idem, dicimus enim idem uir et idem uiri; sunt alia non solum numero, sed etiam diuerso genere communia, ut haec mulier et haec mancipia. possessiua autem, quemadmodum iam diximus, duplicem significant numerum. et intrinsecus quidem eundem habent, quem primitiua eorum, extrinsecus autem pro terminationis forma singularem et pluralem: meus mei, noster nostri. unde suus, quia et primitiuum eius utriusque est numeri commune, id quoque intrinsecus utriusque est numeri commune tam per singularem quam pluralem declinationem: dicimus enim suus illius et suus illorum.
liber tertius decimus: de casibus
[de casibus]
(vol. 2)
casus quoque accidit pronominibus, quemadmodum nominibus. et prima quidem persona et tertia plus quinque casibus habere non possunt, quippe cum uocatiuus in eis nullo modo possit inueniri, qui proprius est secundae, quae sola habens uocatiuum sex casus potest habere, scilicet ad quam sermo rectus dirigitur. unde nomina quoque et participia in uocatiuo casu secundae sunt personae sine dubio et finitae. itaque etiam in appellatiuis nominibus ipsa demonstratione secundae personae propriorum loco fungi uidentur in eo casu, ut si dicam grammatice, neminem alium significo nisi eum ad quem loquor. si igitur in illis partibus, quae tertiae sunt plerumque personae, tanta uis est uocatiui, ut transferat illas ad secundam personam, quomodo in pronomine, quod totum est secundae personae, hic deficiat casus uel ad aliam transferatur personam, cum nulla alia pars sic discernat trium personarum differentias, quomodo pronomen?
primae quoque personae possessiuum, quod solum etiam secundae potest adiungi personae, sicut supra dictum est, habet uocatiuum, non possessoris, qui est in prima persona, quae intrinsecus secundum genetiuum intellegitur primitiui, sed possessionis, quae cum extrinsecus declinatur, uocatiuum quoque propter secundam assumit personam, cum ad eam dirigatur.
Terentius in Andria :
† pater mi
Terentius, andr.
889: Cf. andr. 890
. idem in eunucho :
o mea tu
Terentius, eun.
664: o add.
Gramm.
. in eodem:
o † mea Thais,
meum sauium
Terentius, eun.
455-456: o Thais mea Lindsay
. (vol. 2)
idem in adelphis :
o noster Demea
Terentius, ad.
961: uel ad.
831
. nostras quoque gentile eundem habet nominatiuum et uocatiuum. alia uero, sicut docuimus, possessiua pronomina, quia secundae adiungi non possunt, carent uocatiuo. sunt igitur alia monoptota, ut istuc; eccum, eccos, ellum; mecum, tecum, secum, nobiscum, uobiscum; alia triptota, ut sui, sibi, se, meum, tuum, suum, nostrum, uestrum; alia tetraptota, ut tuus, suus; illud, istud; alia pentaptota, ut ille, ipse, iste. nam hexaptota pronomina non inueniuntur, quia secunda persona, in qua sola sex casus inueniri possunt, similem habet nominatiuo uocatiuum, ut Virgilius in IIII nominatiuum protulit:
tuque puerque tuus
Vergilius, Aen.
4,94
, Terentius uocatiuum in eunucho :
o mea tu
Terentius, eun.
664: o add.
Gramm.
. deriuatiua quoque primae personae habent uocatiuos, quia possunt secundae adiungi personae, ut dictum est, non tamen in omnibus uariantur casibus. nec in nominibus tamen hoc inuenies nisi tribus, quae nominatiuum in us et genetiuum in ius terminantia secundum quorundam pronominum declinationem flectuntur. unde quidam decepti pronomina ea esse putauerunt, ut unus unius, solus solius, totus totius; nam ullus, nullus, alius uocatiuos habere non possunt, cum abnegant praesentium demonstrationem personarum, uocatiuus autem praesentem solet demonstrare personam. sunt igitur in pronominibus modi declinationum quattuor. primus, qui in tribus primitiuorum personis cernitur per obliquos casus (nam nominatiuus primae personae dissonus est a genetiuo, tertiae uero deficit), ut ego mei uel mis, tu tui uel tis, sui quod debuit secundum analogiam esse sui uel sis, quod dubitationis causa, ne uerbum esse putetur, recusauerunt proferre. nam ad Graecorum imitationem his quoque utimur duplicibus genetiuis pronominum, apud illos enim ἐμοῦ et ἐμοῦς (vol. 2)
Dorice et σοῦ et σοῦς et οὗ et οὗς dici solet. in ους autem desinens genetiuus solet apud nos in is definiri, ut Δημοσθένους Demosthenis,
Ἑρμογένους Hermogenis, in ου uero in i: Πριάμου Priami, Κύρου Cyri. sic ergo ἐμοῦ, σοῦ, οὗ mei, tui, sui, ἐμοῦς δὲ σοῦς, οὗς mis, tis, sis. sed propter supra dictam causam tacitus est tertiae huiuscemodi genetiuus.
Ennius in II:
ingens † cura mis concordibus aequiperare
Ennius, ann.
[Vahlen²] 132: = 133 Skutsch
, mis dixit pro mei. datiuus mihi, tibi, sibi. nec mirum in easdem uocales genetiuum et datiuum exire, cum in nominibus quoque inueniantur similiter desinentes genetiui et datiui tam in prima quam in quinta declinatione. accusatiuus me, te, se. ablatiuus similis est accusatiuo in singulari numero; nec dubium, hoc quoque a Graecis esse acceptum. illi enim
ἐμέθεν, σέθεν, ἕθεν accusatiuos cum adiectione proferentes loco genetiui accipiunt eumque quidam ex ipsis sextum esse casum existimauerunt. nec non etiam in nominibus simili modo plurima inueniuntur prolata,
οὐρανόθεν ἀπ᾽ οὐρανοῦ, οἰκόθεν ἀπ᾽ οἴκου, et cum praepositione ἐξ
οὐρανόθεν καὶ ἐξ οἰκόθεν. unde Romani sextum casum assumpserunt. in plurali uero numero, quia tertia persona, id est sui, tam singularis communis est quam pluralis numeri, prima et secunda sibi congruunt, nos uos, nostrum uel nostri uestrum uel uestri, nobis uobis, nos uos, a nobis a uobis. ex primis igitur syllabis tam primitiuorum quam possessiuorum personae intelleguntur, ab extremis casus et numeri, nec non etiam in possessiuis genera, quae in possessione sunt, cum uerba soleant (vol. 2)
personas in fine magis ostendere: amo amas amat. quod igitur habent nominum, id est casus et genera, in fine ostendunt; quod uero uerborum, in principalibus syllabis uitandae causa confusionis. quaeritur, inter mei, tui, sui, nostri, uestri genetiuos possessiuorum et primitiuorum quid interest?
ad quod dicendum, quod primitiuorum genetiuis omnes casus adiungi possunt et numeri, ut mei ager est et mei agri instrumentum et mei agro dedi et mei agrum colo; similiter mei agri et mei agrorum et mei agris et mei agros dicimus; similiter tui agrum et tui agros, sui agrum et sui agros, nostri agrum et nostri agros, uestri agrum et uestri agros. quando autem sunt possessiua, genetiuis adiunguntur solis eiusdem numeri: mei serui filius, tui serui uestis, sui serui ministerium, nostri serui frater, uestri serui soror; nec mirum, cum in nominibus quoque hoc idem seruatur. nam primitiuorum genetiuis omnes casus adiungi possunt uel numeri, ut Tullii ager, agri, agro, agrum, agri, agrorum, agris, agros. in possessiuis uero similis casus adiungitur et numerus, ut Tulliani agri, Tullianum agrum, Tullianos agros. in omnibus autem concidentibus hoc sciendum, quod structura uel ordinatio orationis dubitationem repellit. nulla enim alia re discernuntur a se tam partes orationis quam accidentia eis nisi significatione, ad quam et constructio fit. nam inueniuntur uoce saepe similia, ut amator, accusator, orator et nomina sunt et uerba; similiter poetae, Musae, diei, rei et genetiui sunt et datiui. significatione igitur discernuntur a se, quae attentissime est in omnibus inspicienda. quaeritur etiam illud, cur, cum apud Graecos tertia persona pronominum primitiuorum et in singulari numero habeat nominatiuum, ut ἐγώ,
σύ, ἵ, et in plurali, apud Latinos sui et nominatiuo deficit et pluralia separatim non habuit?
et existimo, eam esse causam, quod necesse erat uel cum aspiratione proferre nominatiuum et hi dicere, qui pluralis erat alterius pronominis, uel loco aspirationis s praeponere et si dicere, quod est coniunctio. ergo iure deficit, ne dubitationem faceret, sicut et sis in genetiuo pro sui. pluralis quoque, qui est οἵ apud Graecos, in hi transfertur. omnia enim pluralia apud Graecos οι desinentia mutant eam (vol. 2)
in i: Λατῖνοι Latini, sic οἵ hi. et quomodo Λατίνων Latinorum, sic ὧν horum, et sicut Λατίνοις Latinis, sic οἷς his, et quemadmodum Λατίνους Latinos, sic οὕς hos. femininum quoque Λατῖναι Latinae, sic αἵ hae, Λατινῶν Latinarum, ὧν harum, Λατίνας Latinas, ἅς has, unde aspirationem quoque ubique seruauit, quae est et in Graecis, ex quibus nascuntur, pronominibus. hoc tamen interest, quod tertia persona primitiui apud Graecos relatiua est, quomodo et sui sibi se a se et is eius ei. hic uero et haec et hoc apud nos demonstratiua sunt proprie et praepositiua, quamuis a relatiuo Graeco uideantur genita. necessario igitur, cum tria pronomina pro uno habuimus, deficit sui nominatiuo et communes habuit numeros; nec mirum, cum apud Graecos nominatiuus supra dicti pronominis [id est ἵ ] rarus est in usu, propterea quod non solum οὗ uel αὐτοῦ, sed etiam ἑαυτοῦ significat frequentius, quod nec apud Graecos habet nominatiuum, quia ipse in se agere qui patitur per hoc pronomen ostenditur. nec eget recto casu, quem uerbum habet in se.
secundus est modus eorum, quae in ius terminant genetiuos, quorum datiui abiecta us genetiuorum solent proferri: ille illius illi, ipse ipsius ipsi, iste istius isti, is eius ei, hic huius huic, quod solum assumpsit c per omnes casus singulares absque illis, quibus tamen frequenter auctores solent addere ce syllabam: huiusce, quomodo et pluralibus eius in eandem terminantibus consonantem, ut hisce hosce hasce, quamuis reliquis quoque casibus uetustissimi addebant eandem ce syllabam: hicce huncce hocce. unde uocali quoque sequente ablata per (vol. 2)
synaloepham, manentibus duabus c solebant producere hoc, ut Virgilius in II Aeneidos :
hocc erat alma parens, quod me per tela, per ignes
eripis
Vergilius, Aen.
2,664-665: ignis Verg. (hostes recc.)
. sed scriptorum neglegentia praetermisit unum c. et sciendum, quod accusatiui casus singulares et genetiui plurales m in n conuertunt c consequente: hunc hanc, horunce harunce. genetiuus et datiuus supra dictae declinationis in ius terminantium communis est trium generum: ille illius illi, et producitur paenultima i genetiui, quam tamen poetae etiam corripiunt absque uno alterĭus, quod quia solum duabus uincit syllabis proprium nominatiuum, corripit semper paenultimam i. reliqui uero casus secundum mobilium regulam nominum declinantur: illum illam illud, ab illo ab illa ab illo, similiter plurales: illi illae illa, illorum illarum illorum, illis, illos illas illa, ab illis; sic cetera eiusdem formae tam pronomina quam nomina. et sciendum, quod in e quidem terminantia masculina mutatione e in a faciunt feminina: ille illa, ipse ipsa, iste ista; is uero ea facit, quod solum literam principalem mutauit in feminino; masculinum enim ab i, femininum ab e incipit. hic enim et haec ab eadem uidentur litera incipere, cum aspiratio in principio utriusque ascribitur, quomodo et apud Graecos οὗτος et
αὕτη uel ἥ et ὅς, quamuis diuersas habeant uocales, ab eodem tamen incipiunt spiritu. eorum neutrum hoc, quia et principium et finem seruauit masculini, mediam uocalem mutauit. illud etiam attendendum, quod, cum ille illud, iste istud, is id faciant neutra, ipse solum, quod et ipsus inuenitur a uetustissimis prolatum, neutrum in um desinens facit.
Terentius in Andria :
ipsus mihi Dauus, qui intimus est eorum consiliis, dixit
Terentius, andr.
576
. idem in eadem:
† hoc ipsum :: atque † hoc ipsum nihil pericli est, me uide
Terentius, andr.
350: istoc … istoc ?
istuc ipsum atque istuc ipsum Lindsay
. (vol. 2)
illa enim quae quibusdam uisa est ratio non adeo firma uidetur, ideo in um facere neutrum, quia in us desinit masculinum: nam alius, cum in us terminetur, neutrum tamen aliud facit. omnia neutra pluralia similia sunt singularibus femininis, ut illa, ea, haec. supra dictorum pronominum declinationem sequuntur nomina octo. in us quidem desinentia quinque: unus, solus, totus, alius, ullus (quod tamen ab uno diminutiuum esse plerisque uidetur, sicut a uino uillum) et quod ab eo componitur nullus; in er duo: uter, alter et ex eis composita: uterque, alteruter, neuter; in is uel i unum, quis uel qui et quae ex eo componuntur. haec tamen ipsa secundum mobilium regulam nominum solebant apud uetustissimos terminare etiam genetiuos et datiuos, ut Terentius in Andria :
tam iners, tam nulli consili
Terentius, andr.
608: iners tam Lindsay
, pro nullius consilii. idem in heautontimorumeno :
† dum loquitur alterae
Terentius, haut.
271-272
, pro alteri, et in eunucho :
solae mihi ridiculo fuit
Terentius, eun.
1004: mihi solae Lindsay
, pro soli, et cuicuimodi pro cuiuscuiusmodi Cicero pro Sexto
Roscio : uereor enim, cuicuimodi es, Titi Rosci, ne ita hunc uidear seruare, ut tibi omnino non pepercerim
Cicero, S. Rosc. 95: cuicuimodi (Prisc.), Kasten : quidquidmodi Ω es T. uulg., Kasten : est Ω, codd.
Prisc. uidear uoluisse servare (Cic.)
. cum igitur iuniores frequentius supra dicta nomina secundum in ius terminantium pronominum formam declinauerint, in uno ex eis magis nominum declinationem sequuntur, neuter neutri neutro dicentes, cum apud ueteres etiam in ius secundum simplicis sui declinationem inueniatur desinens genetiuo et in i datiuo.
Plautus in uidularia :
neutri reddibo,
donicum res † diiudicata sit
Plautus, Vid.
[Lindsay] frg.
V,2-3
. cum igitur supra dictae formae nomina soleant in um facere neutra: unus unum, solus solum, totus totum, ullus ullum, uter utrum, alter alterum, (vol. 2)
duo tantum in d finiunt ea: quis quid, alius aliud. alis quoque antiquissimi pro alius protulerunt; eius genetiuus rarus est in usu et, cum debuit una syllaba uincere suum nominatiuum et datiuum, tamen par est syllabis, sed producit i paenultimam semper. nec non etiam secundum nominum secundae declinationis regulam in i quoque inuenitur.
Marcus Cato de uestitu et uehiculis : nam periniurium siet, cum mihi ob eos mores, quos prius habui, honos detur, ubi datus sit, tum uti eos mutem atque alii modi sim
Cato, or.
[Malcovati] frg.
93: (de uestitu et uehiculis)
.
G(aius) Licinius in II: peruersum esse, alii modi postulare Pyrrum in te atque in ceteris fuisse .
Caelius in I: neque ipsi eos alii modi esse atque Amilcar dixit, ostendere possunt aliter
Coelius, hist.
[Peter] frg.
3: (ex libro I; belli punici alterius historiae ad L. Aelium)
. idem in quinto: nullius alius rei nisi amicitiae eorum causa
Coelius, hist.
[Peter] frg.
37: (ex libro V; belli punici alterius historiae ad L. Aelium)
. G(aius) Caesar in Anticatone priore: uno enim excepto, quem alius modi atque omnis natura finxit, suos quisque habet caros .
G(aius) Fannius in I annalium : cum in uita agenda didicimus, multa, quae inpraesentiarum bona uidentur, post pessima inuenta et multa amplius alius modi atque ante uisa essent
Fannius, hist.
[Peter] frg.
1: (ex libro I annalium)
. sed quod est mirum, feminini etiam generis genetiuum quidam in i protulerunt.
Caelius in I: antequam Barcha perierat alii rei causa in Africam missus
Coelius, hist.
[Peter] frg.
4: (ex libro I; belli punici alterius historiae ad L. Aelium)
. quis etiam communis esse generis putauerunt uetustissimi, sicut apud Graecos τίς.
Terentius in eunucho :
hunc oculis * (vol. 2)
nostrarum † quisquam non uidit, Phaedria
Terentius, eun.
677-678: hunc oculis suis / nostrarum numquam quisquam uidit Lindsay
, nostrarum quisquam dixit pro quaequam.
Plautus in aulularia :
dic mihi, si audes, quis ea est, quam uis ducere uxorem?
Plautus, Aul. 170
. et obliquos eius casus tam secundum tertiam quam secundam declinationem terminabant, unde nunc quoque accusatiuus masculini in em secundum tertiae proportionem profertur, quamuis feminini in am, ut quem quam, ablatiuus quoque non solum in o, sed etiam in i: a quo uel a qui et a qua uel a qui.
Virgilius in XI:
Accam ex aequalibus unam,
quicum partiri curas
Vergilius, Aen.
11,820+822
, pro quacum.
Terentius in eunucho :
quicum?
:: cum Parmenone
Terentius, eun.
698
. nominatiuum quoque pluralem non solum in i et ae, sed etiam in es, qui, quae uel ques, accusatiuum etiam quos, quas uel ques, ut Pacuuius in Medo :
ques sunt isti?
Pacuuius, trag.
[Ribbeck³] 221: (Medus)
.
Cato: quescumque Romae regnauissent
Cato, orig.
[Peter] 64: (ex libro II)
.
Accius in Neoptolemo :
sed quesdam
Accius, trag.
[Ribbeck³ ] 477: (Neoptolemus)
. nam datiuum et ablatiuum nunc quoque tam per is quam per bus proferimus, quis uel quibus. sciendum autem, quod qui, quando pro interrogatiuo uel infinito, id est pro quis ponitur, circumflectitur, quando autem pro relatiuo, acuitur per se, in lectione uero grauatur. similiter obliqui casus generalem accentuum regulam seruant, quando sunt infinita uel interrogatiua, quando uero relatiua, acuuntur per se, idem in lectione grauantur per omnes syllabas. quaeritur in hoc modo declinationis, cum omnis datiuus una syllaba (vol. 2)
minor sit genetiuo (illius illi, istius isti, ipsius ipsi, unius uni, solius soli, utrius utri, alterius alteri), an huius huic, cuius cui, eius ei monosyllaba sint accipienda in datiuo, quod regula exigit et plerique poetarum metris comprobant, ut Virgilius in IIII Aeneidos :
cuique loci leges dedimus, conubia nostra
reppulit
Vergilius, Aen.
4,213-214
, idem in I georgicon :
huic a stirpe pedes temo protentus in octo
Vergilius, georg.
1,171
, et ubique hoc seruat. inueniuntur tamen, sed raro, bisyllaba, et maxime ei differentiae causa, ne interiectio esse putetur, quod de nomine quoque tractantes memorauimus. unde pluralis etiam datiuus et ablatiuus secundum analogiam in ius terminantium genetiuum singularem, quorum datiuus singularis in i terminans et pluralis in is desinens pares habent syllabas, ei, eis uel iis, ut cui, quis, huic, in quo c per adiectionem differentiae causa accedit, his, quamuis et hibus pro his antiqui protulerunt.
Plautus in Curculione :
eodem hercle uos † paro et pono, parissimi estis hibus
Plautus, Curc.
506
. quod per diaeresin autem ei et eis inuenitur bisyllabum, ostendit Iuuenalis in V:
implet et ad moechos dat eisdem ferre cinaedis
Iuuenalis 14,30: moechum (Iuu.)
. Statius quoque huic uidetur protulisse per diaeresin in primo siluarum :
laetus huic dono uideas dare tura nepotes
Statius, silu.
1,1,107
. idem in eodem:
falsus huic pinnas et cornua sumeret aethrae
. cui quoque Terentianus de literis : uerum ut cuique est proximitas loci soniue; est enim sotadeum ex duobus ionicis a maiore et tribus trochaeis. in eodem: (vol. 2)
ex ordine fulgens cui dat nomen sinopes. tertius modus declinationis pronominum est, qui sequitur per omnia mobilium declinationem nominum, meus mea meum, tuus tua tuum, suus sua suum, noster nostra nostrum, uester uestra uestrum. notandum tamen, quod meus, cum secundum regulam uocatiuum deberet facere o mee, euphoniae causa duas e breues in i longam conuertit.
Terentius in adelphis :
o mī Aeschine,
o mī germane
Terentius, ad.
268-269
. idem in eunucho :
eho, Parmeno mī, nostin?
Terentius, eun.
351: nostin Lindsay
. adeo autem masculini est uocatiuus possessiui, et non genetiuus uel datiuus primitiui per syncopam, quod quibusdam uidetur, quod numquam uocatiue positum feminino uel neutro adiungitur. cuius quidam nominatiuum etiam in ius dixerunt, quod et Charisius et Celsus ostendunt. quartus modus est, qui sequitur per omnes casus tertiae declinationis nomina, nostrâs nostrâtis, quod ideo in extrema circumflectitur syllaba, quod per syncopam profertur; uetustissimi enim similem genetiuo nominatiuum quoque proferebant. o non esse pronomen, multis modis ostenditur. nam ex quo sit nominatiuo?
tu enim, quod est secundae personae, eundem habet nominatiuum et uocatiuum, qui assumit o, ut o tu. hic, haec, hoc tertiae sunt personae, quae caret uocatiuo. non est igitur pronomen: nec articulus uero, cum semper in demonstratione ponitur o, quae contraria est relationi, quam articulus significat. deinde articulum Romani non habent. nam idem, quamuis ὁ αὐτός, quod est articulus praepositiuus cum pronomine, significet, apud nos tamen non ex articulo et pronomine componitur, quemadmodum apud Graecos, sed ex pronomine et aduerbio, is et demum. qui quoque, ὅστις, significatione interpretationis uidetur habere articulum subiunctiuum, simplex (vol. 2)
tamen est nomen apud Latinos, quomodo plurima quoque alia inueniuntur apud nos simplicia, quae apud Graecos composita sunt, ut felix εὐτυχής, sanctus εὐαγής, pius εὐσεβής, et alia mille. non tamen ideo significationem Graecam attendentes debemus ea composita dicere uel quae ex contrario inueniuntur simplicia apud illos, apud nos composita, ut incestus
μεμολυμμένος, ineptus μωρός, superfluus περιττός, sicut et multa alia. sine dubio igitur o aduerbium est uocandi et optandi, est etiam interiectio. nihil tamen interest inter o, hoc est uocatiuum, et heus, quomodo enim dicimus heus iuuenes, sic o iuuenes. itaque omnibus uocatiuis praeponitur: o tu, o mi, o noster, quippe aduerbium uocandi, quod nulli alii casui nisi uocatiuo huiuscemodi aduerbia possunt adiungi, sicut etiam uerba secundae personae, ut uenisti ad me Virgili, et pronomina, fecisti tu Homere, uenisti tu Terenti, nisi cum substantiuis uel uocatiuis adiungantur uerbis. tunc enim etiam nominatiuis utimur, quomodo et in prima et in tertia persona, ut tu es doctus, ego sum prudens, Priscianus ego uocor, tu uocaris Herodianus. male igitur quidam secundam personam nominatiuum non putauerunt habere. si enim nomina, quae semper tertiae sunt personae, tamen, si cum supra dictis uerbis sint iuncta, possunt etiam primam et secundam significare, ut Socrates sum, Socrates es, Socrates est; Socrates uocor, Socrates uocaris, Socrates uocatur, quomodo non in pronominibus quoque, quae maxime discernunt personas, accipiamus nominatiuum etiam in secunda persona: ego sum bonus, tu es bonus, ille est bonus?
non igitur nominatiui nominum uel participiorum semper tertiae sunt personae, sed quando carent substantiuo uerbo uel uocatiuo. nemo enim recte dicit Apollonius ambulo, Aristophanes ambulas. pronomina enim primae et secundae personae ideo maxime accipiuntur, ut loco propriorum fungantur nominum cum uerbis earundem personarum, ut ego ambulo, tu ambulas. itaque loco tertiae personae melius nomen ponitur, et maxime si (vol. 2)
abest: ego facio, tu facis, Tullius facit, nisi uel praesens sit iuxta et demonstratiue hoc ipsum uolentes indicare dicamus hic uel iste, uel longe uideatur et dicamus ille, uel, si absit, quasi de iam cognito utamur relatiuo is, dicentes de quo iam nouimus aliquid uel locuti ante sumus. cum igitur semper in demonstratione sit prima et secunda persona, hoc autem nominis careat nominatiuus, iure ad tertiam retruditur personam. substantiuis autem et uocatiuis solis ideo adiunguntur uerbis et primae et secundae personae nominatiui nominum, quod uidentur ipsa haec uerba uim demonstratiuam habere. ostendunt enim substantiam ipsarum personarum uel nominationem, in qua similiter substantia demonstratur, nec egent pronominibus, quae demonstrationem substantiae significant.
cum igitur omnia quae sibi coniunguntur in diuersis posita personis casualia, siue disiungantur seu copulentur, eundem seruant casum, uocatiuus hoc solus seruare non potest. dicimus enim uel Probus uel Donatus, et Priscianus et Theoctistus, et ego et ille, uel mei uel tui, et mihi et tibi, uel me uel te, et a me et a te; uocatiuus autem, nisi in una eademque persona conferantur diuersa nomina, iungi non potest, ut bone et caste et formose; quia enim alia persona hunc casum habere non potest nisi secunda, eo diuersas iungere personas non possumus, ceteris uero casibus diuersas personas iungimus, quippe cum in omnibus illi inueniuntur personis (ergo quando dicimus et ego et ille et tu, sine dubio nominatiuus est tu. idque maxime dinoscitur in plurali numero, quod pluralia conceptionem habent personarum. ergo quando dicimus ego et tu docti sumus, sine dubio tu nominatiuus intellegitur), et quod pronomina isdem casibus adiunguntur in nominibus: ego Virgilius, tu Virgilius, ille Virgilius; mei Virgilii, tui Virgilii, illius Virgilii, et quod ad interrogationes nominatiui redduntur: quis scripsit?
ego, quis scripsit?
tu, quis scripsit?
ille. et quicquid habet uocatiuum, hoc et nominatiuum habet, quicquid autem nominatiuum, non omnimodo et uocatiuum neque enim interrogatiua nomina nec infinita nec abnegatiua nec distributiua uel impertitiua nec relatiua, quae (vol. 2)
omnia carent demonstratione, uocatiuos pollicentur, ut quis uel qui, qualis, talis, quantus, tantus, alius, nullus, alter, alteruter, uter, uterque, singuli, bini, terni, quaterni et similia, nec primae et tertiae personae pronomina. cetera uero nomina per uocatiuos casus, etiam si sint appellatiua, loco propriorum funguntur, cum demonstratio ipsa definit praesentem secundam personam et habet in se uim et significationem pronominis tu uocatiui. illud etiam sciendum, quod omnia pronomina apud Latinos absoluta sunt et tam praepositiua quam subiunctiua rectique accentus, id est
ὀρθοτονούμενα, cum apud Graecos sint quaedam inclinatiua, ut μοῦ, μοί, μέ, ego dico, dico ego; tu dicis, dicis tu; ille dicit, dicit ille; absoluta autem dicuntur, quae cum aliis sociari possunt uel non; nam dicendo ego dico possum et solus intellegi et cum alio. solet tamen met addita plerumque significantiam uel discretionem ostendere, quam Graeci διαστολήν dicunt: egomet, ego et non alius. nec non etiam ipse ego uel egomet ipse, ut Terentius in adelphis :
egomet rapui, ipse egomet solui argentum
Terentius, ad.
628
, id est ego et nullus alius. sui solum apud Latinos reciprocum fit in eadem tertia persona, quod Graeci ἀντανάκλαστον uocant, id est quando ipsa in se actum reflectit persona, ut eadem sit et agens et patiens, potest significare
ἑαυτοῦ sui. nam τὸ ἐμαυτοῦ et σαυτοῦ, quod est primae et secundae personae, non habemus, sed pro eis simplicibus primitiuis utimur, quae tam in reciprocatione quam in transitione poni possunt, ut mei misereor et mei misereris, similiter tui misereris et tui misereor. nec mirum, cum apud Graecos quoque uetustissimus omnium fere auctorum Homerus simplicibus utitur pro compositis, ut:
ἐμὲ λύσομαι (vol. 2)
pro ἐμαυτόν. sui quoque tam ἑαυτοῦ quam οὗ significat, quod semper est relatiuum. nec mirum, cum hoc quoque apud Homerum inueniatur saepe simplex pro composito, ut:
πρόσθεν ἕθεν φεύγοντα, id est ante se fugientem, αὐτοῦ pro ἑαυτοῦ dixit. nominatiuum autem ideo non habet hoc pronomen (id est sui sibi se a se) quia necesse est, quando τὸ ἑαυτοῦ significat tam actionem quam passionem, in eadem intellegi persona. non aliter igitur potest proferri is, in quem aliquid agitur, nisi per obliquos casus. euenit enim, ut a nominatiuis actus proficiscentes ad obliquos siue in transitione personarum intellegantur siue in una eademque persona. in transitione, ut Aristophanes Aristarchum docuit, ego te honoraui, tu mihi dixisti, et per sola quoque uerba nominatiuus intellegitur et transit rursus ad obliquos, dedi tibi, honoraui te. in una quoque eademque persona hoc idem fit, ut Phemius se docuit, docendi enim transitio non ad alteram fit personam, sed ad ipsum Phemium reciprocatur, Aiax se interfecit, rursum enim interfecit ad ipsum Aiacem reciprocatur. huiuscemodi igitur structuris primitiuorum pronominum cum uerbis accidit, una eademque uoce et transitiuam demonstrare personam et reciprocam. unde Homerus quoque, antiquitatis auctor, in simplicibus semper pronominibus et intransitiuas ponit, ut dictum est, personas et transitiuas, ut
ἐμὲ λύσομαι pro ἐμαυτόν, unus enim et idem loquitur; ἐμέ autem ἔγνω transitiue: alter enim cognouit et alter est cognitus. postea iuniores addiderunt composita pronomina, quae intransitiuas significarent personas, simplicibus uero usi sunt transitiuis. itaque αὐτοπαθεῖς compositas, id est ipsas agentes easdemque patientes dixerunt, illas uero, hoc est simplices, ἀλλοπαθεῖς, hoc est in alias passionem facientes nominauerunt. iure igitur nos, qui in (vol. 2)
plerisque antiquitatem seruauimus Graeciae, in pronominibus quoque secundum Homericam auctoritatem simplicibus utimur etiam pro compositis, id est non solum cum in aliam personam agit, sed etiam cum ipsa in se. in aliam, ut Virgilius in IIII Aeneidos :
cui me morituram deseris, hospes?
Vergilius, Aen.
4,323: moribundam Verg.
. Terentius in adelphis :
facio te apud illum deum
. in se idem in Andria :
nec quid nunc me faciam scio
Terentius, andr.
614: ne quid nunc me f. Lindsay
. idem in adelphis :
edepol, Syrisce, te curasti molliter
Terentius, ad.
763
. quaeritur igitur, cur, si mei pro ἐμοῦ et ἐμαυτοῦ et tui pro σοῦ et σεαυτοῦ accipiantur, tamen nominatiuos habeant, sui, cum pro οὗ et
ἑαυτοῦ accipiatur, non habeat nominatiuum?
ad quod multa sunt dicenda. primum quod, si loco aspirationis, ut supra diximus, quae est in principio tertiae personae apud Graecos, id est ἵ, s praeponeretur nominatiuo, esset dubitatio ad coniunctionem si; quomodo enim οὗ sui et οἷ sibi et ἕ se, sic nominatiuus ἵ si debuit esse. et in aliis enim dictionibus quibusdam solent Aeolis sequentes uel in digamma uel in s conuertere aspirationem: ἥμισυ semis, ἕξ sex, ἑπτά septem. et fortasse ideo ex eo per anastrophen factum est is aliud pronomen, quod propterea puto et relatiuum esse, quomodo ἵ apud Graecos; deinde quod huius ipsius, id est ἵ nominatiui, rarus est etiam apud Graecos usus; postremo quod numquam potest hoc pronomen inueniri (hoc est sui sibi se a se) siue (vol. 2)
reciprocum siue transitiuum, ut non intellegatur actus uel ab ipsa in se uel et ab ipsa in aliam simul et ab alia in ipsam, nisi possessiuis uel adiunctis copuletur; tunc enim agere solum, non etiam pati significat, ut ille miseratur sui seruum et sibi similem et se sequentem et se ducentem. ab ipsa in se, ut Terentius in Andria :
ipsus sibi esse iniurius uideatur
Terentius, andr.
377
; s20 in aliam ab ea et in eandem ab alia, ut idem in eadem:
hanc fidem
sibi me obsecrauit, qui se sciret non deserturum, ut darem
Terentius, andr.
401-402
. huiuscemodi uero structura nominatiuum habere quantum ad transitionem non potest. omnis enim genetiuus uel uerbo adiungitur ad perfectionem sensus, ut mei uel illius potior, uel possessioni, ut mei seruo loquor; alii uero casus non ad possessiones, sed ad uerba solum referuntur. igitur sui pronomen uel ad uerbum semper ponitur reciprocum, id est sui passionem significans, uel retransitiuum uel ad possessionem, ut sui seruo loquitur uel sui miseretur uel rogat me uidua, ut sui miserear, numquam autem absolute, quomodo alia, ut ego loquor et tu loqueris et ille loquitur. cum enim, sicut diximus, necesse sit, actum uel a semet ipsa in se uel ab alia in eam intellegi, numquam potest uerbum uel reciprocari uel transire, nisi in obliquos casus. omnis autem obliquus nominatiuo adiungitur transitionem personae ad personam significans uel uerbo in se nominatiuum demonstranti, ut ego te docui, ille mihi profuit, uel docui te, profuisti mihi; similiter per reciprocationes: ego mihi profui, tu tibi profuisti, ille profuit sibi uel me accuso, te uituperas. nominatiuus enim per se positus transitionem non significat, ut ego scripsi; una enim eademque persona intellegitur. nec potest esse nominatiuus, cuius etiam obliquus (vol. 2)
eidem uerbo possit sine transitione uel reciprocatione adiungi, ut ego scribo mei autem scribo dicere non possumus, ille facit, illius facit nemo dicit. cum igitur sibi loquitur dicimus, in uerbo loquitur nominatiuum intellegimus ille, cum sibi uero coniungimus, ad eum casum, hoc est datiuum, qui est unus ex obliquis, ferri actum significamus. non mirum autem, sui pronomen et reciprocum et transitiuum aliquando esse, cum ἐμαυτοῦ quoque et σαυτοῦ apud Graecos et ἑαυτοῦ, quandoquidem ad actum, hoc est ad uerbum, proferuntur, reciproca sunt, ut ἐμαυτοῦ ἀκούω, id est egomet ipse me audio, quando autem ad possessionem adiunguntur, quod fit per solum genetiuum, transitiua sunt, ut ἐμαυτοῦ δοῦλον ἔτυψα, id est mei seruum cecidi. hoc autem (id est sui sibi se a se) tertiae esse personae primitiuum, coniunctum illis personis, quod σύζυγον Apollonius uocat, comprobat etiam ipsa declinatio, in qua sequitur declinationem primae et secundae personae, quomodo apud Graecos ἐμοῦ σοῦ οὗ, ἐμοί σοί οἷ, ἐμέ σέ ἕ, sic etiam apud nos mei tui sui, mihi tibi sibi, me te se, a me a te a se, et quod, quemadmodum praediximus, loco aspirationis, quam habet tertia apud Graecos persona, s habet principalem per omnes casus. in hoc autem quoque, id est, ut hoc pronomine modo transitiuo modo reciproco utamur, Homerum sumus, ut iam dictum est, secuti, qui tertia quoque persona primitiui modo reciproca modo transitiua utitur, ut:
δεύτερον αὖ θώρηκα περὶ στήθεσσιν ἔδυνεν
οἷο † κασιγνήτου,
οἷο dixit pro ἑοῦ. idem: (vol. 2)
πάρ τε κασιγνήτῳ Θρασυμήδεϊ καὶ πατέρι ᾧ, pro αὐτοῦ. idem:
οὕνεκ᾽ ἄρ᾽ οὐχ ᾧ πατρὶ χαριζόμενος θεράπευον
ἀντὶ τοῦ τῷ πατέρι αὐτοῦ. idem:
τὸν καὶ ἀνηρείψαντο θεοὶ Διὶ οἰνοχοεύειν
κάλλεος εἵνεκα οἷο,
ἀντὶ τοῦ τοῦ κάλλους αὐτοῦ. itaque apud nos quoque modo pro οὗ modo pro ἑοῦ potest sui accipi. similiter sibi pro οἷ et ἑοῖ, se pro ἕ et ἑέ. et sciendum, quod, quotiens hoc pronomen reciprocum est, eiusdem personae uerbum habet conuenienti casui adiunctum, ut sui meminit, sibi placet. et manifestum est, quod adiunctio uerbi uim habet nominatiui casus cum actione aliqua. si igitur pronominis quoque huiuscemodi significationem habentis, hoc est in se recurrentis, ponas nominatiuum et cum eo uerbum eiusdem personae, erunt duo nominatiui. duo autem nominatiui per se, ubi et actio et passio ostenditur, coniungi non possunt, sed obliquus et nominatiuus, nec solum in reciprocis, sed etiam in illis, quae in transitione habent alteram personam. non igitur sui nominatiuus potest constare. quis ideo quibusdam pronomen esse putatur, quod declinatur ad similitudinem quorundam pronominum (quis cuius cui, sicut ille illius illi); et quod pro omni nomine ignoto nobis tam proprio quam appellatiuo poni potest, ut quis fecit?
quis dixit?
unde respondentes ad huiuscemodi interrogationem uel proprio utimur uel appellatiuo: quis fecit?
Virgilius uel poeta; et quod substantiam significat sine aliqua certa qualitate, quod est suum pronominis. ad quae dicendum, quod non similitudo declinationis omnimodo (vol. 2)
coniungit uel discernit partes orationis inter se, sed uis ipsius significationis. nam et pronomina multa declinationem nominum sequuntur, ut omnia deriuatiua: meus tuus suus, noster uester, nostras uestras, et rursus nomina declinationem pronominum, ut unus unius uni, solus solius soli, totus totius toti, ullus ullius ulli, nullus nullius nulli, alius alīus alii, cuius genetiuus, quia par est syllabis nominatiuo, producit semper paenultimam, cum alterius contra, quia duabus uincit syllabis nominatiuum suum, semper corripit paenultimam, alter alterĭus alteri. uter uero utrius, quia una superat syllaba, licet in metris et producere et corripere, et quae ex eis componuntur; quamuis haec quoque quidam eodem errore declinationis inducti pronomina esse putauerunt. cum enim omnia haec ad certum numerum uel quantitatem referuntur, quomodo possint esse pronomina, quae et omnia qualitate uel quantitate carent et loco propriorum, quae sunt indiuidua, hoc est nihil commune uel generale habentia, accipi solent?
supra dicta igitur cum generalem substantiam uel quantitatem significent neque loco propriorum finitorum accipiantur, sine dubio nomina sunt appellatiua; similiter illa, quae infinitam qualitatem significant: qualis, talis. quomodo enim infinita uel interrogatiua pro nominibus accipiantur propriis, quae ignorationem ipsius propriae unius cuiusque substantiae uel qualitatis uel quantitatis significant?
quis quoque quamuis substantiam sine aliqua certa qualitate demonstret, hoc tamen interest inter substantiam illam, quam pronomina significant, quod illa pro speciali et propria unius cuiusque accipiuntur substantia, quae demonstratione praesentium uel relatione absentium personarum intellegitur, hoc autem generalem et infinitam substantiam, quae pertinet ad uniuersarum rerum genera et species et partes, demonstrat. quomodo igitur numeros et quantitates inter species qualitatis nominum accipimus, sic etiam infinitam et generalem substantiam, quae est in hoc nomine, hoc est quis uel qui et quae ex eo componuntur, in hoc esse dicimus qualitatem. habet igitur etiam qualitatem, quam desiderat nomen. ut breuiter igitur totum colligamus, pronomina loco propriorum (vol. 2)
accipiuntur nominum, itaque finitas exigunt sibi personas, quas nullum ex supra dictis potest habere nominibus. quid autem sic incongruum quam omnia numerorum nomina sine dubio ab omnibus nomina accipi, unus autem et alter et uter et solus declinationis causa pronomina esse putare?
sin autem in declinatione uel deriuatione quaedam inaequalitas inuenitur, ut quis quae quod, alius alia aliud, nihil mirum, cum in omnibus partibus orationis, de quibus nulla dubitatio est, hoc inueniatur, ut in nominibus: supellex supellectilis, hospes hospita, gracilis gracila, in pronominibus ipse uel ipsus ipsa ipsum, in uerbis sum fui, fero tuli.
illud quoque quidam obiciunt, quod demonstratio propria est pronominum, ut hic, ergo et talis, tantus, sed falso. nam aduerbia quoque inueniuntur demonstratiua, ut en, ecce; ergo et nomina possunt esse demonstratiua, et pronomina tamen inueniuntur carentia demonstratione, quae sunt relatiua, ut is sui. hoc autem interest inter demonstrationem nominum et pronominum, quod id, quod demonstratur per pronomen, solum ostenditur per se nec ad alium pertinet extrinsecus, quod uero per nomen, non solum ipsorum, quae ostenduntur, sed etiam illorum, ad quos referuntur, demonstrationem habet, ut talis Pyrrhus apparet, qualis pater eius, et quod pronomina demonstratiua in eodem genere et numero manent, qui demonstratur, nomina uero demonstratiua possumus diuersa ostendentes ad diuersa referre, ut si aspicientes mare dicamus, talem esse Nilum, cum sit Nilus masculini, mare autem neutri, uel si quis dicat statuam Herculis cernens, tanti fuerunt mei parentes, quantus iste Hercules; cum enim unum aspiciat, plurali uti potest numero. si igitur similitudinis causa huiuscemodi nominum demonstrationes proferuntur, quae est in communi qualitate uel quantitate, qua carent pronomina, quae dubitatio est, nomina magis haec esse appellatiua?
itaque interpretantes: quid est talis uel tantus?
dicimus similis huic, de quo loquimur. ergo cum adiungimus substantiam qualitati, (nam huic (vol. 2)
substantiam significat, similis uero qualitatem) tantus, talis pronomina esse non possunt neque pronominibus redduntur, sed nominibus, hoc est quantus uel qualis.
tria autem sunt demonstratiua nomina: talis, tantus, tot, et quod a pronomine et nomine componitur: huiusmodi uel huiuscemodi. unde hoc quoque aliud intrinsecus demonstrat, id est substantiam, et aliud extrinsecus intellegitur, id est qualitas, quam per se pronomen sine adiunctione nominis habere non potest. sciendum tamen, quod talis et tantus et tot, si ad praesentes dicantur, etiam demonstratiua sunt, sin autem ad absentes, relatiua uel redditiua tantum, ut qualis Hercules, talis Theseus fuit.
illud quoque notandum, quod in uocatiuo omnia nomina eius capacia possunt esse demonstratiua; itaque in hoc solo finitam uidentur secundam habere personam: nam in aliis casibus infinitae sunt personae et tertiae, nisi quando substantiuo uel uocatiuo adiunguntur uerbo; tunc enim et secundae et primae copulantur personae, ut supra memorauimus: Priscianus sum, Priscianus uocor; Virgilius es, Virgilius diceris. omnia autem infinita uel relatiua uel interrogatiua, cum semper de tertia dicantur ad secundam, (ea est enim, ad quam naturaliter interrogatio dirigitur) non possunt habere uocatiuos, qui proprii sunt secundae.
alius quoque caret uocatiuo, cum abnegationem habet tam primae quam secundae. dicimus enim neque ego neque tu, sed alius; igitur quod caret demonstratione praesenti, uocatiuum habere non potest; ergo nec pronomen hoc esse certum est, non solum enim non finit personas, sed etiam abnegationem habet finitarum. tertiam quoque incertam significat, quod est illi pro qualitate, et quod in amplioribus solet dici quam duo. pronomina loco nominum accipiuntur propriorum, ut Cicero scribit, idem recitat, et unum et idem significat; sin uero dicam Cicero scribit et alius recitat, non eadem est persona. illud quoque arguit, hoc non esse pronomen, quod ipse omni potest subici pronomini, ut ego ipse, tu ipse, ille ipse, non tamen alius ipse dicimus.
(vol. 2)
alter quoque et uter et quae ex eis componuntur et ambo uocatiuos habere non possunt, cum uel partiuntur uel referuntur. quod autem partitur, in diuersis est personis, uocatiuus autem ad unam dirigi uult personam itaque in his esse non potest, quae partiuntur. quid est enim uter?
ego uel tu siue tu uel ille?
similiter alter ex me et te uel te et illo?
quomodo ergo in significatione diuersarum personarum possit esse uocatiuus, qui ad unam pertinet solam secundam?
relatiua quoque cum demonstratione carent, uocatiuum habere non possunt, ut ambo, uterque, alteruter. ullus etiam et nullus, cum semper cum abnegatione ponitur, et nemo carent uocatiuo.
liber quartus decimus: de praepositione
[de praepositione]
(vol. 2)
quoniam de omnibus, ut potui, declinabilibus supra disserui, id est de nomine et uerbo et participio et pronomine, nunc ad indeclinabilia ueniam, quae iure extrema ponuntur: ea enim sine illis sententiam complere non possunt, illa uero sine istis saepissime complent. itaque cum mihi bene uideantur praepositionem ceteris indeclinabilibus Graecorum doctissimi praeposuisse, et maxime Apollonius, cuius auctoritatem in omnibus sequendam putaui, ego quoque ab ea incipiam. nomini enim, quae principalis est omnium orationis partium, et ceteris, quae casus ad nominis similitudinem sumunt, praeposita uim potest sibi dictionis defendere, aliis uero, id est carentibus casu, adiuncta unitur cum eis iusque dictionis proprium perdit.
est igitur praepositio pars orationis indeclinabilis, quae praeponitur aliis partibus uel appositione uel compositione.
est autem quando per appositionem prolatae praepositiones praepostere ponuntur, poetica plerumque auctoritate; nam sine metris scribentes rarissime hoc inuenies facere nisi in cum, quae solet quibusdam pronominibus apud omnes similiter postponi. quando autem ordinem mutant, mutant etiam accentum, nisi differentia prohibeat, quod etiam coniunctiones apud Latinos praepositiuae uel communes, si postponantur, facere solent, ut igitur, quoniam, saltem; praepositae autem grauantur omnibus syllabis, postpositae acuuntur in principio.
sed hoc interest inter praepositiones et coniunctiones, quod coniunctiones praepositae numquam componi possunt cum declinabilibus nisi infinitis, ut (vol. 2)
siqua, nequa, praepositiones uero, quamuis in transitione ponantur personarum separatae, id est per appositionem prolatae, non coniungunt duas substantias cum uno accidente, quod est proprium coniunctionis, ut ego et tu facimus, homo et taurus arant, uel duo accidentia cum una substantia, ut scribit et legit homo uel iustus et fortis homo. et ut hoc ipsum plenius absoluam, non copulat praepositio duas casuales dictiones uel duo aduerbia cum uno uerbo, ut ego et tu facimus, doctus et sapiens fuit Cicero, bene et splendide loquitur, uel duo uerba cum una casuali uel uno aduerbio: uir docet et docetur, recte scribit et legit. et praepositiones quidem ante casuales tam in compositione quam in appositione ponuntur, coniunctio uero nisi in appositione praeponi aliis partibus non potest, nec supponi quidem, excepto que, ut ubique, plerumque, undique, uterque, in quo tamen possumus additionem magis uel deriuationem que syllabae, quomodo ce quoque solet fieri, factam accipere, quam coniunctionem esse, cum nec significationem suam coniunctionis seruat nec legem inclinationis in omnibus: undique, utique. deriuatiua autem per additionem finalis alicuius syllabae apud Graecos quoque solent inueniri, ut οὐρανός οὐρανόθεν, ἔξω ἔξωθεν, Ἀθῆναι Ἀθήνηθεν. sic igitur uter uterque, ubi ubique, unde undique, plerum plerumque, quis quisque, utrum utrumque. nihil mirum tamen, coniunctionis similem syllabam que addi, cum apud Graecos quoque δέ in eundem modum in fine additur nec tamen coniunctio accipitur, ut ὅδε τοῦδε τῷδε.
sed redeamus ad differentiam coniunctionum et praepositionum.
coniunctio praeponitur etiam carentibus casu per appositionem solam, cum contra praepositio per compositionem dumtaxat potest illis praeponi. sunt autem uel unius syllabae praepositiones uel duarum uel trium. et aduerbia quidem deriuatiua possunt esse, praepositiones uero positiuae sunt omnes, si sequimur Graecorum auctoritatem. itaque aduersum, (vol. 2)
extra, infra, inter, intra, cum sint deriuatiua, magis aduerbia esse uidentur praepositiua quam praepositiones. possunt enim haec etiam sine casualibus uerbis adiungi, ut ego in campo curro, tu extra, ego supra aspicio, tu infra; sic etiam similia. sciendum tamen, quod omnia aduerbia, quae solent casibus adiungi, Romani artium scriptores inter praepositiones posuerunt, quia sunt praepositiua casualium et grauantur omnibus syllabis uel quia interpretatio eorum apud Graecos modo praepositionis modo aduerbii uim obtinet, ut:
ante ora patrum
Vergilius, Aen.
1,95
; hic ante τὸ πρό significat, quod est praepositio Graeca. at uero:
ante leues ergo pascentur in aethere cerui
Vergilius, ecl.
1,59
et:
ante pererratis amborum finibus exul
Vergilius, ecl.
1,61
, hic ante τὸ πρότερον significat et est sine dubio aduerbium. similiter contra quando κατά significat, loco praepositionis est accipiendum, ut
contra contionem Metelli ; cum uero τὸ ἐξεναντίας, quod proprium est eius, significat, aduerbium est sine dubio, ut ego in hanc partem specto, tu contra.
Iuuenalis in I:
stat contra starique iubet
Iuuenalis 3,290
; aduersum quoque ideo praepositionem esse putauerunt, quia pro ἐπί praepositione Graeca solet aliquando poni, ut Terentius in Andria :
† idque aduersum te gratum fuisse habeo gratiam
Terentius, andr.
42: et id gratum fuisse aduorsum te Lindsay
; quando autem τὸ ἐναντίως significat, magis aduerbium ostenditur, ut Terentius in Phormione :
† ei loco exaduersum
tonstrina erat quaedam
Terentius, phorm.
88-89: exaduorsum ilico (ei loco Iov.
Σ, cf. etiam Don.
) Lindsay Craig (1930: 71) "(1) ei loco is not attested ; (2) Priscian (II 26) calls exaduersum an Adverb …, whereas he might rather have called it a Preposition if he had thought of it as accompanied by the Dative ei loco.
"
. secundum quoque, quando pro κατά et μετά accipitur, loco praepositionis est.
Sallustius in Iugurthino : secundum ea, uti (vol. 2)
debitis uterer
Sallustius, Iug.
14,3
. Lucanus in VIII:
secundum
Emathiam lis tanta datur
Lucanus 8,332-333
. accentum habent praepositiones acutum in fine, tam apud Graecos quam apud nos, qui tamen cum aliis legendo in grauem conuertitur, nisi praepostere proferantur, quod Aeolis quoque, quamuis fugiant in fine acutum, in hac parte solent seruare, quos in plerisque secuti in hoc quoque sequimur. cum uero praepostere ponuntur, monosyllabae acuto, disyllabae paenultimo acuto proferuntur, nisi aliqua differentia, ut praedictum est, impediat, ut Virgilius in I Aeneidos :
maria omnia circúm
Vergilius, Aen.
1,32
; finalem enim acuimus syllabam, ne, si paenultimam acuamus, nomen uel aduerbium putetur esse. tantam autem praepositioni tenorum mutationem facit ordinis commutatio, quod quibusdam pronominibus etiam enclitici uice fungitur, quae sunt haec: mecum, tecum, secum, nobiscum, uobiscum, de quibus in pronomine latius tractatum est. nec mirum, in hac parte orationis Romanos in fine reponere accentus, quamuis sint disyllabae, nec non Aeolis contra consuetudinem suam idem facere, cum annititur semper praepositio sequenti dictioni et quasi una pars cum ea effertur, quamuis per appositionem proferatur, unde et acutum in grauem conuertit. idque Donatus etiam in secunda arte de praepositione se intellegere confirmat his uerbis: separatae praepositiones acuuntur, coniunctae casibus aut loquellis uim suam saepe commutant et graues fiunt.
Censorinus uero plenissime de his docet in libro, quem de accentibus
scribit. et compositae quidem tam in nominatiuo quam in obliquis casibus ab eo nominatiuo composito flexis inueniuntur, ut indoctus indocti indocto indoctum indocte, appositae autem non nisi cum accusatiuo uel ablatiuo, ut in hostem, pro patria; cum uerbo semper in compositione, ut (vol. 2)
induco, extorqueo, percurro, cum participiis in compositione quidem secundum uerborum figuram, ex quibus nascuntur, ut inducens, extorquens, percurrens, et praeterea per appositionem in accusatiuo et ablatiuo secundum nomina, ut in amantem, pro docente. pronominibus uero per appositionem solam praeponitur duobus supra dictis casibus obliquis, ut in illum, de illo, et sibi praeponitur in compositione, ut imperterritus, inexpugnabilis. nec non etiam coniunctioni inuenitur praeposita, sed non seruat uim suam, ut absque, unde, ut supra memorauimus, additio magis putatur que. ergo a praepositione abs deriuatum est aduerbium absque, quomodo ab ex extra; similiter aduerbiis praeponitur per compositionem, ut perinde, subinde, deinceps, abhinc. igitur nomini quidem et per appositionem et per compositionem, pronomini uero per appositionem solam, licet quibusdam mecum, tecum, secum, nobiscum, uobiscum composita esse uideantur, participio per deriuationem uel consequentiam compositorum uerborum uel per appositionem, ceteris autem partibus per solam compositionem praepositio iungitur. loco etiam coniunctionis accipi solet causalis, ut per desidiam malitiae nascuntur, id est causa desidiae. similiter propter. sunt autem apud nos multo plures quam apud Graecos. apud illos enim cum sint decem et octo praepositiones, diuersas singulae habent significationes, quae complent multarum apud nos demonstrationem, ut
περί pro circum et circa et erga et de et super, quando memoriae est, ponitur; similiter παρά pro apud et prope et praeter et propter. nec solum id, sed etiam illud causa fit, ut sint ampliores apud nos, quod omnia aduerbia localia, quae solent casualibus praeponi, inter praepositiones nostri posuerunt, ut supra diximus, tenoremque earum in eis quoque seruauerunt, ut pone tribunal, aduersum hostes, citra forum, contra inimicos, infra tectum, supra montem, extra muros, intra urbem, ultra Alpes. huiuscemodi enim omnia Graeci aduerbia dicunt esse, quia et certam aliquam habent significationem etiam per se posita, quod (vol. 2)
praepositiones habere nolunt per se prolatae, aduerbia uero habent. et pleraque eorum componi non possunt, omnes autem praepositiones apud illos et componi et apponi solent. praeterea haec, quae certissimam locorum habent significationem etiam per se posita, possunt apud Latinos quoque sine casualibus proferri, quod rarissime patitur praepositio.
Virgilius in II Aeneidos :
pone subit coniunx, ferimur per opaca locorum
Vergilius, Aen.
2,725: coniunx Verg.
. inueniuntur igitur apud Latinos in praepositionibus tria contraria obseruationi Graecorum, quod certae sunt significationis quaedam praepositiones, ut apud, erga, circa, inter, et quod quaedam numquam componuntur, ut eae ipsae, quaedam numquam separantur, ut con, re, di, dis. nulla praepositio habet aspirationem, sicut nec coniunctio, cum in aliis sex partibus orationis sunt, quae habeant aspirationem, sunt, quae non habeant, ut hara, habeo, habens, hic, huc, heu. rarissime apud prosam scribentes praepostere proferuntur praepositiones, monosyllabae uero etiam apud poetas difficile mutant ordinem, ut apud Terentium in Andria :
i prae, sequor
Terentius, andr.
171: sequar Lindsay (P, schol.
G, Evη : -or cett.
) Craig (1930: 66) "If we ask which is Terentian it is impossible to dogmatize, but Donatus' citation at Ad.
167 should perhaps be thrown in on the side of sequor (Present).
"
, nisi cum. ea enim sola tam apud poetas quam apud reliquos praepostere cum pronominibus ponitur, ut dictum est, his: mecum, tecum, secum, nobiscum, uobiscum, nec non etiam quocum, quicum, quacum, quibuscum. mediae quoque ponuntur, ut qua de re, quam ob rem, quas ob res, qua in parte. nec non habent quandam cognationem cum aduerbiis localibus plerumque praepositiones, ut in: ad locum et in loco, a et ab et e et ex: de loco (sciendum tamen, quod nulla alia pars in x desinit apud Latinos nisi nomina et ex praepositio, quae Graeca est, et uix et mox et
pax
Terentius, haut.
291: cf. etiam haut.
717
aduerbium comicum, quo utitur Terentius, quod similiter Graecum est). sunt quae in compositione elisionem patiuntur, ut con sequente uocali: coeo, coarguo, coarto, cohaereo, coaequo. contra pro sequente (vol. 2)
uocali d assumit: prodes, prodest, proderam, prodesse. quaedam etiam syncopam passa sunt, ut supra pro supera et infra pro infera et extra pro extera. nam antiqui trisyllabae ea proferebant, ut Cicero in
Arato :
toruus Draco serpit supter superaque retorquens
sese
Cicero, Arat.
[Soubiran] frg.
VIII,2-3: supra … reuoluens Cic. nat. deor. 2,106; cf. Aratus Ph.
45-47
. tenuit tamen, ut disyllaba magis ea proferantur. nec solum praepositiones, sed etiam aduerbia sunt ea pro uaria significatione accipienda. oportet autem scire, quod Graeci proprium dicunt esse praepositionis, ut nihil certum per se positae sine aliis partibus orationis significare possint, ut supra dictum est, quales sunt paene apud nos quoque omnes monosyllabae, ut ad, ob, per, pro, prae, a, ab, abs, cum, de, e, ex, nec non etiam disyllabarum quaedam, ut ante, praeter. hae enim ad sensus sequentium significationes suas accommodant, ut ad modo personae modo loco, est quando tempori adiungitur uel numero: personae, ut Virgilius in I:
ad te confugio et supplex tua numina posco
Vergilius, Aen.
1,666
; loco, ut idem in I:
prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis
Vergilius, Aen.
1,24: prima Verg.
; tempori, ut Sallustius in I historiarum : ad bellum Persi Macedonicum
Sallustius, hist.
[Maurenbrecher] 1,frg.
8: Texte de Maurenbrecher: nam a principio urbis ad bellum Persi Macedonicum
; numero: ad quinquaginta milia. in compositione quoque modo intentiuum est, ut approbat, affirmat; modo ad personam aliquam uel rem dirigitur, ut alloquitur, arridet. similiter et aliae supra dictae diuersas habent significationes. quae uero certae alicuius sunt significationis, quamuis secundum Graecorum rationem pleraeque inter aduerbia poni debent, id est supra, infra, extra, pone et huiuscemodi alia, tamen, quia et casualibus plerumque praeponuntur et grauantur more praepositionum et loco plerumque (vol. 2)
Graecarum accipiuntur, ut dictum est, praepositionum, ut supra caelum,
ὑπὲρ τὸν οὐρανόν, infra terram, ὑπὸ τὴν γῆν, ideo non penitus irrationabiliter ab artium scriptoribus Latinarum inter praepositiones quoque sunt receptae. inueniuntur tamen in aliis etiam partibus praepositiuae, non tamen semper nec omnes ad eandem speciem pertinentes, ut ne aduerbium dehortandi et hic pronomen praepositiuum, quod tamen licet etiam postponere, ut hic homo et homo hic nulla ordinis confusione tam a poetis quam a sine metro scribentibus bene dicitur. iure igitur sola haec pars, id est praepositio, a loco, quem proprium possidet, nomen accepit. saepe et uerbis desunt praepositiones, ut Virgilius in I:
una eurusque notusque ruunt
Vergilius, Aen.
1,85
, pro eruunt, et praepositionibus uerba, ut idem in III:
o mihi sola mei super Astyanactis imago
Vergilius, Aen.
3,489
, super pro superes. compositae praepositiones cum aliis partibus in illarum potestatem concedunt, ut incuruus, adoro, abhinc, proinde; nam in absque magis additio est que syllabae, ut diximus, quam coniunctio. uerba, quia nominatiuum semper significant uel uocatiuum, ideo in compositione semper habent praepositiones, quomodo et nominatiui nominum et uocatiui. est quando praepositio loco coniunctionis, ut dictum est, accipitur tam apud Graecos quam apud nos, ut propter te, hoc est tui causa; tunc enim loco causalis coniunctionis accipitur, quando διά Graecam significat.
Virgilius in IIII Aeneidos :
te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni
odere
Vergilius, Aen.
4,320-321: Libycae Verg.
; quando uero παρά significat, praepositionis uim sine dubio defendit. idem poeta in VIIII:
siue Padi ripis Athesim seu propter amoenum
Vergilius, Aen.
9,680
. (vol. 2)
similiter ob loco causalis poni solet coniunctionis (Virgilius in XI:
cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros
Vergilius, Aen. 11,347
), cum in compositione semper praepositionis habeat significationem, ut idem in VI:
magnas obeuntia terras
tot maria intraui duce te
Vergilius, Aen.
6,58-59
. nec non cum aliis partibus coniuncta simul cum illis loco coniunctionis causalis accipitur, ut quamobrem pro quapropter.
Cicero in I
inuectiuarum : quamobrem, ut saepe iam dixi, discede
Cicero, Catil.
1,23: proficiscere (Cic.)
. cum apud Graecos separata praepositio tribus soleat casibus praeponi, id est genetiuo, datiuo, accusatiuo, apud nos duobus solis praeponitur, id est accusatiuo et ablatiuo, nisi Ἑλληνισμῷ utatur auctoritas, ut Virgilius in III georgicon :
et crurum tenus a mento palearia pendent
Vergilius, georg.
3,53: pendent Verg.
, genetiuo est usus secundum Graecos pro ablatiuo, quamuis apud Graecos
τὸ ἄχρις, quod est tenus, non praepositio, sed aduerbium esse ostenditur; itaque apud nos quoque raro praeponitur. idem in II georgicon :
hactenus aruorum cultus et sidera caeli
Vergilius, georg.
2,1
. idem in II Aeneidos :
capulo tenus abdidit ensem
Vergilius, Aen.
2,553
. nominatiuo uero per compositionem addita praepositio per omnes manet et obliquos casus. ideo autem nominatiui per appositionem non recipiunt praepositiones, quia per intransitiuam dicuntur elocutionem, id est non transeuntem ab alia ad aliam personam, ut percurrit homo excelsus; ecce, quia nominatiui sunt, nullam habent transitionem. accusatiuus uero et ablatiuus, cum transitiui sunt, recipiunt separatas praepositiones: separatae enim eae semper transitionem significant. itaque uerba quoque, quia semper adiuncta sunt quantum ad intellectum uel nominatiuo uel uocatiuo et carent casibus, iure non possunt per appositionem adiungi praepositioni; nihil enim carens casu per se transitiuum potest esse. (vol. 2)
praepositio, quando per defectionem uerborum profertur, generalem seruat accentuum regulam: [ab acuto incipit] ut Virgilius in III
Aeneidos :
o mihi sola mei súper Astyanactis imago
Vergilius, Aen.
3,489
, et Terentius in Andria :
adeo modesta, adeo uenusta, ut nihil súpra
Terentius, andr.
120: modesto … uenusto Lindsay
; et hoc ad similitudinem Graecorum.
Homerus:
ἀλλ᾽ ἄνα, « ἔνι τοι φρένες, « πάρα δ᾽ ἀνήρ, « χαλεπὴ δὲ θεοῦ ἔπι μῆνις. nec non etiam si praepostere proferatur, ut Virgilius in XII:
decus imperiumque Latini
te pénes
Vergilius, Aen.
12,58-59
. hoc quoque a Graecis.
Homerus: « μάχῃ ἔνι κυδιανείρῃ, « ᾧ ἔπι πόλλ᾽ ἐμόγησα, « νεῶν ἄπο καὶ κλισιάων. est tamen quando postposita quoque grauatur, si genetiuus sequatur redditus ad supra positum accusatiuum uel ablatiuum, ut si dicam: uirtutem proptèr imperatoris uel iustitia \'ecn legum. sin autem in fine sit praepositio sensus, omni modo generalem seruat accentuum legem [ab acuto incipit], ut homines mille uenerunt súpra, nisi differentia prohibeat, sicut dictum est, ut circum (Virgilius in I Aeneidos :
maria omnia circúm
Vergilius, Aen. 1,32
), in fine acuitur, ne aduerbium uel nomen esse putetur, sicut et apud Graecos διά. et si loco aduerbiorum uel interiectionum accipiuntur, similiter (vol. 2)
mutant accentum sibi destinatum.
Terentius in eunucho :
pèrpulchra credo † munera aut nostris similia
Terentius, eun.
468: credo dona aut nostri Lindsay (nostris γD²G²Lp²)
, et Lucanus in II:
prô tristia fata!
quis fuit ille dies, Marius quo moenia uictor?
Lucanus 2,98-99
. hoc tamen quoque Graecis auctoribus facimus. sicut enim praepositiones loco aduerbiorum, sic etiam aduerbia loco praepositionum solent poni.
Homerus: « γέλασσε δὲ πᾶσα περὶ χθών,
περί pro πέριξ, praepositionem posuit pro aduerbio. idem: « Ἴλιον εἴσω, pro εἰς Ἴλιον, aduerbium pro praepositione. nihil igitur mirum, apud nos quoque praepositiones pro aduerbiis uel aduerbia pro praepositionibus inueniri, cum etiam loco nominis ea soleant accipi, ut Virgilius:
mane nouum
Vergilius, georg.
3,325
;
sponte sua
Vergilius, Aen.
7,204: sic Priscianus GL 3,84,27: cf. etiam Aen.
6,82; ecl.
4,45; 8,106; georg.
2,11; 2,47.
. Statius in XI:
at tu, pudet, hostia regni,
hostia nate iaces, ceu mutus et e grege sanguis.
ei mihi primitiis ararum et rite nefasto
libatus
Statius, Theb.
11,283-286
, rite pro ritu posuit. praepositiones quoque tam pro aduerbiis quam pro coniunctionibus inueniuntur, ut ostendimus. non bene tamen stoici praepositionem inter coniunctiones ponebant, praepositiuam coniunctionem eam nominantes, cum coniunctio et nominibus et uerbis et omnibus tam declinabilibus quam indeclinabilibus per appositionem soleat adiungi; nec solum praeponitur, sed etiam subiungitur tam apud poetas quam apud (vol. 2)
sine metris scribentes; praepositio uero, ut saepe dictum est, et praeponi uult semper, cum recto ordine ponitur, et uerbis ceterisque partibus indeclinabilibus nisi in compositione non adiungitur.
de potestate praepositionum
separatae praepositiones uel accusatiuo uel ablatiuo adiunguntur, compositae uero tam nominatiuo quam ceteris omnibus obliquis, qui ex composito nascuntur nominatiuo. et est quando eandem habent tam in compositione quam in appositione significationem, ut inuado hostem et in hostem uado, in utroque enim contra significat; est quando diuersam, ut de te loquor, id est tui causa loquor, deprimo, hoc est infra premo; est quando abundant syllabice, id est auctionis syllabarum causa tantummodo nulla significationis additione, ut emori pro mori; est quando localem uim possident quadripertitam, ut uenio per forum, proficiscor ad Graeciam, in Italia sum, a Sicilia uenio (cum apud Graecos praepositio composita cum dictionibus aliis quibusdam paenultimam habentibus acutam antepaenultimam eam facit, si addit significationi aliquid, ut πλησίος
παραπλήσιος, apud nos in uno aduerbio hoc solet facere, índe, déinde, éxinde, próinde, súbinde, ne, si grauetur praepositio, per appositionem esse putetur ante aduerbium, quod fieri non licet); est quando significantiae causa assumitur praepositio, ut Virgilius in I georgicon :
numquam inprudentibus imber
offuit
Vergilius, georg.
1,373-374
; est quando priuationem, id est abnegationem, significat, ut impius, expes. sunt quae similem habent potestatem, ut ab a, ex e, quae etiam localem possident significationem. ex uero et pro causali coniunctione potest accipi, ut ex insidiis illius hoc patior, id est insidiarum illius causa; priuationem quoque significat, ut supra dixi, ut expes, exlex, et ordinem, ut Virgilius in VII:
exin Gorgoneis Allecto infecta uenenis
Vergilius, Aen.
7,341: exim Verg. (cf. Serv. Aen. 1,689 et 7,341)
; (vol. 2)
et loco aduerbii extra fungitur, ut exul: extra solum et excludo:
extra cludo, quamuis extra quoque et omnia localia, ut saepe memorauimus, aduerbia, quae casibus solent adiungi, nostri inter praepositiones ponunt.
temporalia [et localia] quoque aduerbiorum quaedam in praepositiones transferuntur [et nomina], ut pridie kalendas [et aduersus uel aduersum hostes]. subtractae quoque nominibus quibusdam loco aduerbiorum ea faciunt accipi, ut domo uenio pro a domo et domi sum pro in domo et domum eo pro ad domum. et inuicem pro se ponuntur praepositiones, ut in urbem uenio pro ad urbem et per urbem sum pro in urbe. adeo autem plerumque localem habent significationem praepositiones, quod aduerbia quoque ex his quaedam localia nascuntur: ex, extra, extrinsecus; sub, subter; in, infra, intra, intus. sed etiam haec, ut supra dictum est, quia loco praepositionum saepe solent poni, cum casibus adiunguntur, artium scriptores inter praepositiones numerant.
cum igitur, ut supra memorauimus, per appositionem duobus casibus adiungantur praepositiones, accusatiuo et ablatiuo, de singularum significatione disseramus, et primo de his, quas accusatiuus sequitur. unisyllabae, ut plerisque Latinorum uidetur, sunt hae: ad, ob, per, post, cis, trans; bisyllabae: apud, ante, citra, circum, circa, contra, erga, extra, inter, intra, infra, iuxta, prope, pone, ultra, praeter, propter, supra, usque, penes; trisyllabae: circiter, aduersus, secundum. ex his pleraeque apud Graecos inter aduerbia ponuntur, ut saepe docuimus, quod certam habent significationem etiam per se positae, quod in praepositionibus abnegant esse per se positis, et quod licet tam poetis quam oratoribus sine reprehensione et praeponere et postponere ea casibus, cum praepositiones, de quibus nulla dubitatio est, nisi poetica auctoritas postponere non solet, et quod eorum pleraque componi non possunt, cum praepositiones omnes apud illos talem naturam habeant, ut et componi et separari (vol. 2)
possint. nostri uero ideo inter praepositiones eas dictiones posuerunt, quia semper praepositiuae sunt, nisi licentia hoc poetica mutauerit, et grauantur praepositae, quod praecipue suum est praepositionis. sunt autem pleraque huiuscemodi aduerbia localia, ut cis, trans, apud, ante, contra, circum et reliqua similia. de singularum igitur ui et significatione, ut ualemus, disserere conemur. ad tam in compositione quam in appositione plerumque proximitatem significat, ut adeo, adcurro, aduenio, assideo, ad Troiam pro iuxta Troiam, ad urbem pro iuxta urbem, ad balneas Pallacinas
Cicero, S. Rosc. 18: occiditur ad balneas Pallacinas rediens a cena Sex. Roscius (Ω, Kasten)
, hoc est iuxta balneas. est etiam causalis, ut ad quid hoc fecisti?
hoc est cuius causa, et similitudinis, ut accommodatus, adaequatus, assimilis, ad unguem. significat etiam contrarietatem, ut ad illum mihi pugna est, hoc est contra illum. pro temporali quoque accipitur, ut Sallustius in I historiarum : ad bellum Persi Macedonicum
Sallustius, hist.
[Maurenbrecher] 1,frg.
8: Texte de Maurenbrecher: nam a principio urbis ad bellum Persi Macedonicum
, hoc est usque ad bellum Persi. additionis quoque, ut ad haec mala. ob tam in appositione quam in compositione inuenitur, sed quando per appositionem ponitur, uim obtinet διά Graecae praepositionis, quae pro causali coniunctione accipitur, ut Virgilius in XI:
cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros
Vergilius, Aen.
11,347
, uel loco pro uel κατά Graecae, cum accommodatiua sunt, intellegitur. idem poeta in IIII georgicon :
haud quaquam ob meritum
Vergilius, georg.
4,455: autquaquam Verg.
, id est pro merito, κάτ᾽ ἀξίαν. in compositione uero significationem contra uel circum complet: contra, ut obuius, occurro, oppono, obicio; circum uero, ut obumbro, obambulo. per et componitur et separatur et significat διά Graecam localem, ut Virgilius in I georgicon : (vol. 2)
circum perque duas in morem fluminis Arctos
Vergilius, georg.
1,245
, et perrumpor διαρρήγνυμι. sciendum autem, quod omnia localia possunt eadem etiam temporalia esse, ut per medium forum et per medium diem dicimus. nec non etiam aliis rebus ad eandem figurationem omnia localia possunt adiungi, ut per uirtutem fio laudabilis, in quo quasi locus laudis ostenditur fuisse uirtus. est etiam iurandi, in quo uim obtinet
πρός Graecae, quae apud illos quoque in iureiurando accipitur, ut per Iouem πρὸς τοῦ Διός.
Virgilius in X:
per te, per qui te talem genuere parentes
Vergilius, Aen.
10,597
. est etiam perfectiuum plerumque in compositione, ut perficio, percurro, perseuero, percipio, peroro. aduerbii quoque uim obtinet, quando pro ualde accipitur, ut Terentius in Andria :
per ecastor scitus puer est natus Pamphilo
Terentius, andr.
486
. abnegationem quoque significat in compositione, ut perfidus, periurus. post et componitur et separatur et significat μετά Graecam praepositionem, sed non quando loco σύν accipitur, sed quando ordinem magis significat siue loci siue temporis siue cuiuscumque alius rei, ut Virgilius in III georgicon :
post montem oppositum
Vergilius, georg.
3,213
. similiter dicimus post multum tempus et post pietatem utilitas ponenda est. loco etiam aduerbii ponitur, ut Terentius in adelphis :
post faciet tamen
Terentius, ad.
110: faceret Lindsay
, pro postea.
Virgilius in VI:
ille admirans uenerabile donum
fatalis uirgae longo post tempore uisum
Vergilius, Aen.
6,408-409
; nam quando praepositio est, ablatiuo iungi non potest. deriuatur ex hoc posterus et postica. cis et componitur et separatur et magis localem habet significationem, ut Cisalpina Gallia et cis Rhenum. possumus tamen per translationem et in tempore et in aliis rebus ea uti, ut cis definitum tempus, (vol. 2)
sicut ultra definitum, uel cis naturae leges, ut ultra naturae. deriuatur ex hoc citra. trans quoque et componitur et separatur, ut transfero, transueho; trans Padum, trans Tiberim. est tamen quando in compositione amittit n et s, ut traduco, trado, traicio, trano. et composita quidem διά Graecae uel παρά uel ὑπέρ loco fungitur, ut transueho διακομίζω, trado
παραδίδωμι, transgredior ὑπερβαίνω, ut Sallustius: communem habitum transgressus, pro supergressus. πέραν uero significat, quod est aduerbium apud Graecos, separata, ut trans mare πέραν τῆς
θαλάσσης. sciendum, quod omnes monosyllabae praepositiones tam accusatiuo quam ablatiuo casui seruientes et componi et separari possunt, excepta cum, pro qua con in compositione semper inuenitur praepositiua, eandem significationem habens quam cum praepositio, ut concurro, conficio. nec scriptura tamen multum discrepat: antiqui enim pro cum com scribebant. et saepe tamen m in n, sicut et n in m, conuerti solet, ut communis, imperator; eundem, tantundem. praepostere tamen, ut quibusdam placet, cum ablatiuo pronominum componitur cum praepositio, ut mecum, tecum, secum, nobiscum, uobiscum; aliis uero ideo enclitici uice fungi postposita uidetur, ne, si acuatur, aduerbium esse putetur, de quo tamen in pronomine latius disseruimus. clam enim magis aduerbium est, cum nec localem habeat aliquam significationem, quam plerumque praepositiones possident, et qualitatem demonstret, quae in aduerbiis inueniri solet (et diminuitur, quod nulla praepositio habet, ut clanculum, et potest etiam absque casu proferri, ut bona aperte facit, mala clam) et quod apud Graecos absque ulla dubitatione aduerbium est. nihil mirum tamen, quod praeponatur casui, cum multa aduerbia, et maxime localia, et apud Graecos et apud nos soleant casibus praeponi, (vol. 2)
quorum pleraque nostri, ut praediximus, praepositiones esse dixerunt. sed sciendum, quod aduerbia quidem et sine casibus et cum casibus proferri possunt, ut contra, circum, clam, pone, cum eandem in utroque seruent significationem, praepositiones uero suam significationem seruantes semper casibus adiunguntur, ut per, quando praeponitur casui, διά significat, quando autem aduerbium est, mutat significationem et pro ualde accipitur. bisyllabae sunt praepositiones, quae accusatiuo iunguntur, secundum plerosque artium scriptores haec: apud, ante, citra, circum, circa, erga, contra, extra, inter, intra, infra, iuxta, prope, propter, pone, ultra, praeter, supra, usque, penes. apud unam habet significationem in loco, ut apud Numantiam, adiungitur tamen etiam personis, ut apud amicum, apud Athenienses, et significat παρά Graecam, quando locum apud illos demonstrat. ea autem praepositio in compositione non inuenitur. ante et componitur et separatur: antepono, ante domum, et significat πρό Graecam localem uel temporalem, ut anteeo προπορεύομαι, ante annum πρὸ ἐνιαυτοῦ. inuenitur etiam sine casu, quo loco aduerbii accipitur: significat enim antea, quod est apud Graecos πρότερον, ut Virgilius in bucolico :
ante, pererratis amborum finibus, exul
aut Ararim Parthus bibet aut Germania Tigrim
Vergilius, ecl.
1,61-62
. deriuatur ex hoc nomen antiquus et antiqua et antiquum, ex quo antiquarius. citra numquam componitur et paene eandem habet significationem quam cis. nam apud nos locum significat. sed inuenio, quod propriis nominibus fluminum uel montium cis solet praeponi plerumque, reliquis uero magis citra, ut cis Rhenum, cis Alpes, cis Padum; citra saniem, citra cruorem, citra forum. et a cis quidem deriuatur citra, a citra uero citer, citerior et citimus teste Capro.
Cato de agna
pascenda : citer ager alligatus ad sacra erit
Cato, or.
[Malcovati] frg.
90: (de agna musta pascenda)
. utriusque tamen (vol. 2)
interpretatio apud Graecos aduerbium est, id est τὸ ὧδε uel ἐπὶ
τάδε. circum quando περί significat, praepositio accipitur tam in compositione quam in separatione, ut circumfero περιφέρω, circum montem περὶ τὸ ὄρος; quando uero πέριξ demonstrat, aduerbium est locale.
Virgilius in IIII Aeneidos :
Anna, uides toto properari litore circum
Vergilius, Aen.
4,416
. ex hoc nascitur circitor ὁ περιφοράριος. circa quoque περί Graecam significat, quando pro iuxta accipitur, ut circa forum, circa templum, circa uiginti annos, et numquam praepositiua componitur, postposita tamen inuenitur apud Virgilium post ablatiuum quo, loco coniunctionis prolata causalis, ut in I Aeneidos :
quocirca capere ante dolis et cingere flamma
reginam meditor
Vergilius, Aen.
1,673-674
. est tamen quando circum praepositioni eam subiungimus et circumcirca dicimus, quod et Donatus in secunda arte docet his uerbis: aut uerbum praecedit, ut perfero, aut aduerbium, ut expresse, aut participium, ut praecedens, aut coniunctionem, ut absque, aut se ipsam, ut circumcirca. et hoc tum fit, quando ἀμφὶ περί significare uolumus, ut Hesiodus: « ἀμφὶ περὶ κρήνην ἰοειδέα. circiter uero cum similiter περί Graecam significat, tum pro iuxta accipitur; ad tempus tamen solum pertinet, ut circiter kalendas Ianuarias. erga etiam περί Graecam significat, sed quando affectum demonstrat, ut bonus est erga propinquos; quae separata inuenitur solum; contra et separatur et componitur, quando κατά uel ἀντί significat. (vol. 2)
et tunc proprie est praepositio, ut contra adulterum dico κατὰ μοιχοῦ
λέγω, contradico ἀντιλέγω, controuersia ἀντίρρησις; quando uero sine casu ponitur, τὸ ἐξεναντίας indicat, quod est aduerbium.
Iuuenalis in I:
stat contra starique iubet
Iuuenalis 3,290
. ex eo deriuatur contrarius. extra quoque, quod significat τὸ ἐκτός apud Graecos, aduerbium est deriuatum a praepositione ex tam apud illos quam apud nos. nostri autem ideo non solum inter aduerbia, sed etiam inter praepositiones acceperunt, quia et sine casualibus uerbo adiungitur et praepositum casualibus grauatur, ut Persius:
pinge duos angues: pueri, sacer est locus, extra
meite
Persius 1,113-114
.
Terentius in Phormione :
extrà unam aniculam
Terentius, phorm.
98
. nihil tamen mirum, loco praepositionis extra accipi, cum ex quoque in quibusdam dictionibus loco extra fungitur, ut exlex: qui extra leges est, exul: extra solum, exterminatus: extra terminos, expes: extra spem, exeo: extra eo. et sciendum, quod extra per appositionem aliis iungitur partibus orationis. ex eo deriuatur extraneus et externus. inter quoque et composita et apposita inuenitur, ut internuntius, intercapedo, interuallum, interpres, cuius simplex, id est pres, in usu non inueni; inter amicos, inter muros. hoc quoque apud Graecos sine dubio aduerbium est; significat enim τὸ μεταξύ. nec solum casualibus praeponitur apud nos et grauatur, quod suum est praepositionis, sed etiam uerbis potest adiungi et paenultima acui, ut si dicam: tu dextrorsum, ille sinistrorsum, ego curro inter. quomodo autem a sub: subter deriuatur et a cis: citra et ab ex: extra, a prae quoque praeter et (vol. 2)
a pro: propter, sic ab in: inter proficiscitur. significat autem modo
τὸ διά, ut interrumpit διαρήσσει, internuntius διάκτορος, intercapedo
διαχώρημα, interuallum διάστημα; modo τὸ ἐν, ut Virgilius in XI:
conuersique oculos inter se atque ora tenebant
Vergilius, Aen.
11,121
, inter se ἐν ἑαυτοῖς, interea loci ἐν τοσούτῳ [modo ἐν τοσούτῳ ]; modo
τὸ μεταξύ, ut interrex et inter uicinos. hic ergo quoque admoneo, quod saepe dixi, omnia ea, quae supra dicta apud Graecos sine dubio aduerbia sunt, Latinos etiam inter praepositiones ponere ea, quia frequentissime casualibus praeponuntur et grauantur, quod suum est praepositionum, et, quod interpretatio ostendit, etiam praepositionum quarundam loco eas poni, ut inter modo τὸ διά, modo τὸ ἐν ostendimus demonstrare. interea uero, quia numquam praeponitur casuali, sine dubio aduerbium accipitur; uerbo enim semper adiungitur [ex inter praepositione deriuatur interea, τὸ ἐνίχνιον ]. intra quoque uidetur ab in deriuatum, uelut ab ex: extra et a sub: subter, sic ab in: inter et intra, et significat τὸ ἐντός, quod est aduerbium apud Graecos.
Lucanus in V:
intra castrorum timuit tentoria ductor
Lucanus 5,241
. huic contrarium est τὸ ἐκτός, id est extra. quomodo autem inter et intra deriuatur ab in, sic etiam intus et intro, quae sine dubio aduerbia sunt etiam apud nos. sed intus et intro casualibus numquam praeponuntur, inter uero et intra frequentissime, sicut extra casibus praeponitur, foris autem uel foras minime. ab intra (vol. 2)
deriuatur et intriusecus, sicut ab extra: extrinsecus, et internus, sicut ab extra: externus et extraneus. uerbum etiam ab intra: intro intras. infra etiam ab in esse natum puto, et significat τὸ κάτω, quod est apud Graecos aduerbium. id quoque propter supra dictas causas inter praepositiones recipitur a Latinis; frequentissime enim praeponitur casualibus et grauatur.
Terentius in eunucho :
ego te esse infrà omnes infimos puto
Terentius, eun.
489: quem te ego (ego te p¹) … infimos omnis Lindsay
. ex hoc deriuatur inferus, ueluti nuperus, quod approbat Caper, uel infer, ut citer, exter, et infernus et inferior, infimus. et sciendum, quod omnia aduerbia locorum, quae solent casibus praeponi, ideo nostri inter praepositiones quoque numerauerunt, quia saepissime inueniuntur huiuscemodi aduerbia loco praepositionum accepta uel loco eorum praepositiones positae: intra uiscera pro in uiscera et absque laesione pro extra laesionem et in adulterum dicit pro contra adulterum et sub terram pro infra terram. iuxta etiam, quod significat τὸ ἐγγύς, quod apud Graecos sine dubio aduerbium est, quia loco prope siue propter, quod est παρά, fungitur (est autem praepositio τὸ παρά Graeca) et quia casum sequitur, nostri inter praepositiones posuerunt; quando uero uerbo per se coniungitur, aduerbium id esse existimant, ut Sallustius in
Catilinario : horum ego uitam mortemque iuxta aestimo
Sallustius, Catil.
2,8
. pridie quoque more praepositionis accusatiuo adiungitur.
Cicero in I
inuectiuarum : pridie kalendas Ianuarias, pridie nonas, pridie idus
Cicero, Catil.
1,15: pridie om.
A
Liuius ab urbe condita XVII.
de praepositionibus, quae ablatiuo casui coniunguntur
monosyllabae praepositiones, quae casui ablatiuo seruiunt, dumtaxat (vol. 2)
sunt hae: a, ab, abs, e, ex, de, pro, prae, cum, addunt etiam clam, quod apud Graecos aduerbium est. disyllabae autem coram, palam, sine, absque, tenus; quorum omnium interpretationes apud Graecos aduerbia sunt. sed dixi saepissime, quod nostri huiuscemodi dictiones, quando praeponuntur casibus accusatiuis uel ablatiuis, per transitionem personarum inter praepositiones accipiunt et grauant omnibus syllabis; quando uero uerbis coniunguntur et intransitiuae sunt et generalem seruant accentuum rationem, inter aduerbia numerant, et tunc licet ea nominatiuo uel praeponi uel supponi, ut legit Cicero et ultra nihil fecit, uel ultra Cato fecit quam Cicero. sine tamen et absque et tenus non inueni nisi cum ablatiuo et semper transitiue, ut Virgilius in XII:
aut quicquam mihi dulce meorum: te sine frater erit?
Vergilius, Aen.
12,882-883: manque le slash de fin de vers?
. suum uero est aduerbiorum, ut dixi, intransitiue posse proferri et similiter omnibus casibus adiungi, ut non bonus homo ille est, non boni hominis officium facit, non bono homini loquitur, sic et per reliquos casus, in quibus non aduerbii causa nulla transitio fieri ostenditur. at si dicam coram Cicerone dixit Catilina uel absque consule egit praetor, transitionem sine dubio facio diuersarum personarum, id est ab alia ad aliam transeo personam, quod suum est praepositionis. haec igitur quoque ratio compulit artium scriptores Latinos huiuscemodi dictiones, quamuis interpretationes earum aduerbia sint apud Graecos, tamen inter praepositiones ponere apud nos, quando casibus supra dictis praeponuntur. quae uero ex his possunt sine casibus uerbis adiungi, etiam inter aduerbia ponunt. quod Censorinus quoque de
accentibus approbat, sic dicens: super praepositio apud Virgilium in I:
multa super Priamo rogitans, super Hectore multa
Vergilius, Aen.
1,750
. (vol. 2)
Sallustius uero in historiis aduerbium hoc protulit: ubi multa nefanda casu super ausi atque passi
Sallustius, hist.
[Maurenbrecher (1893)] frg.
3,86
. sed mihi uidetur Sallustius quoque loco praepositionis hoc praepostere protulisse, sed Virgilius in II Aeneidos :
satis una superque
uidimus excidia
Vergilius, Aen.
2,642-643
, aduerbium sine dubio in hoc loco accepit. idem Censorinus haec etiam subiungit: post praepositio, Virgilius in III georgicon :
post montem oppositum
Vergilius, georg.
3,213
; idem in I Aeneidos aduerbium:
post mihi non simili poena commissa luetis
Vergilius, Aen.
1,136
. ante praepositio in I georgicon :
ante Iouem nulli subigebant arua coloni
Vergilius, georg.
1,125
; at in III Aeneidos aduerbium:
ante et Trinacria lentandus remus in unda
Vergilius, Aen.
3,384
; supra praepositio, Virgilius in V:
olli caeruleus supra caput astitit imber
Vergilius, Aen.
5,10
; aduerbium, Sallustius in Iugurthino : pauca supra repetam
Sallustius, Iug.
5,3
. contra praepositio apud Virgilium in VIII:
contra Neptunum et Venerem contraque Mineruam
Vergilius, Aen.
8,699
; idem aduerbium in II georgicon :
contra non ulla est oleis cultura
Vergilius, georg.
2,420: non om. ult. syll. ullast Verg.
. prope praepositio, in VIII Virgilius:
est ingens gelidum lucus prope Caeritis amnem
Vergilius, Aen.
8,597
; aduerbium in Terentii Andria :
prope adest, cum alieno more uiuendum est mihi
Terentius, andr.
152
. ultra praepositio apud Sallustium in Iugurthino : Maurique (vol. 2)
uanum genus, ut alia Africae, contendebant, antipodas ultra Aethiopiam cultu Persarum iustos et egregios agere ; aduerbium: lego assidue nihil ultra faciens. haec Censorinus, ut supra dixi, de accentibus tractans. nec mirum, accentum uel ordinationem differentiam facere praepositionibus et aduerbiis, quamuis easdem habeant syllabas, cum hoc in aliis quoque partibus inueniatur, ut pone uerbum et aduerbium siue praepositio accentu discernitur, similiter uerum coniunctio et nomen, sine praepositio et uerbum, ergo causalis et rationalis coniunctio; in multis quoque aliis hoc inuenies. nunc singularum uim praepositionum casus ablatiui inquiramus. a et ab et abs et e et ex eandem fere significationis uim habent; nam et locales et temporales et ordinales similiter inueniuntur. sed quando consonans sequitur, a et e magis praeponuntur in appositione, ut a domo, e iure, ab uero et ex saepissime in compositione non solum uocalibus, sed etiam consonantibus, ut abigo, abduco, exoro, excurro, in appositione uero uocali quidem sequente semper, ut ab illo, ex illo, consonante raro; nam a quidem et e uocali sequente non praeponuntur; ab autem et ex consonantibus sequentibus solent, ut dixi, praeponi, si nulla asperitas uocis prohibeat, ut Virgilius in II
Aeneidos :
ex quo me diuum pater atque hominum rex
Vergilius, Aen.