Institutiones grammaticae (page 6)

Priscien · Langues

Texte latin, domaine public · Source : Corpus Corporum (mlat.uzh.ch) — Ars Prisciani (Priscianus Caesarensis) · 10 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

ad quartae quoque imitationem, quae per ζ uel duplicatam ς profertur et praeteritum per ς facit, ut φράζω ἔφρασα, πλάσσω ἔπλασα, nos quoque pitisso pitissaui, patrisso patrissaui, musso mussaui. quinta per liquidas apud illos profertur easque seruat in omni praeterito, ut τίλλω ἔτιλα, νέμω ἔνειμα, τείνω ἔτεινα, σπείρω ἔσπειρα. nos quoque in plerisque seruamus liquidas, non tamen in omnibus, ut caelo caelaui, doleo dolui, uolo uolui, domo domui, timeo timui, emo emi, tono tonui, teneo tenui, cano cecini, aro araui, terreo terrui. ideo autem diximus in plerisque, quia inueniuntur et m et n et r in praesenti, quae in praeterito perfecto uel abiciuntur uel mutantur, ut rumpo rupi, premo pressi, sterno straui, temno tempsi, tero triui, uro ussi. sextam coniugationem dicunt, quae per ω puram effertur, ut ἱππεύω,

πλέω, βασιλεύω, qualia sunt apud nos omnia secundae et quartae coniugationis uerba, quippe in eo uel in io desinentia. inueniuntur tamen etiam primae et tertiae coniugationis, non solum e uel i antecedentibus, sed et aliis uocalibus, ut inchoo inchoas, mutuo mutuas, meo meas, hio hias. tertia tamen a uel e ante aspirationem inuenitur habere paenultimas, ut traho traxi, ueho uexi, i uero uel u puras sine aspiratione, ut facio facis, ruo ruis. sed de omnibus formis praeteriti perfecti quattuor coniugationum et generalibus regulis ad omnem uerbi declinationem pertinentibus latius in sequenti libro disseremus. nunc de personis tractemus, quas ideo cum numero in extrema parte accidentium posuimus, quod non omni uerbo, quomodo supra dicta accidentia, adhaerent, sibi autem semper sociantur in uerbo et in omnibus quae declinari possunt partibus; nam in aduerbio (vol. 1)

possunt et numeri sine personis et personae sine numeris inueniri: numeri, ut quinquies, decies, personae, ut meatim, tuatim; quamuis enim a singulari pronomine deriuantur, indifferenter tamen tam singulari quam plurali numero uerborum coniunguntur, ut meatim dicis et meatim dicitis. sed in aduerbio species quaedam inuenitur haec habens diuisa, in uerbo uero et nomine et pronomine et participio omnes uoces uel singulares habent numeros uel plurales et personas simul cum numero uel finitas uel infinitas. nomen tamen et participium in omni casu tertiae sunt personae absque uocatiuo, qui solus ad secundam profertur personam.

de personis

sunt igitur personae uerborum tres. prima est, quae de se loquitur uel sola uel cum aliis, ut dico dicimus, secunda, ad quam loquitur, de ipsa uel sola uel cum aliis, ut dicis dicitis, tertia, de qua extra se et illam, ad quam dirigit sermonem, posita loquitur prima, ut dicit dicunt. et prima quidem et secunda uerborum personae finitae sunt, praesentes enim demonstrantur, tertia uero infinita est itaque eget plerumque pronomine, ut definiatur. et prima quidem et secunda persona uerborum pronominibus iungi possunt solis, tertia uero etiam nominibus, quae per se tertiae sunt personae, absque uocatiuo casu, quod ante diximus, ut lego ego, legis tu, legit ille uel legit Cicero. nam si dicam lego Cicero, soloecismus est, nisi addidero pronomen, dicens lego ego Cicero uel legis tu Cicero, exceptis illis uerbis, quae sunt substantiae uel uocandi, ut Priscianus sum, Priscianus uocor, Priscianus nominor, Priscianus nuncupor. et prima quidem potest sibi et secundam et tertiam coniungere, ut ego et tu facimus, ego et ille facimus, secunda uero non potest coniungere sibi nisi tertiam, ut tu et ille facitis, tertia uero nec primam nec secundam, sed alteram tertiam, ut iste et ille faciunt. et prima quidem potest etiam secunda et tertia absentibus per se loqui, ut saepissime apud comicos uidemus induci personas, quae ipsae ad se loquantur, ut Simo in

Andria :

non dubium est, quin uxorem nolit filius

Terentius, andr.

172

. secunda uero uel tertia sine prima non potest esse; potest tamen prima et (vol. 1)

secunda sine tertia, et prima et tertia sine secunda inueniri. est enim ubi ipsa prima persona ad se quasi ad secundam loquitur personam, sed figurate, ut Dido in IIII Virgilii:

infelix Dido!

nunc te facta impia tangunt?

tunc decuit, cum sceptra dabas

Vergilius, Aen.

4,596-597: tum Verg.

. et quoniam sunt quaedam uerba, in quibus naturaliter uel omnes uel quaedam deficiunt personae, de his breuiter dicamus. in imperatiuis prima persona singularis non potest esse, quod naturaliter imperans ab eo, cui imperat, diuiditur; cum ergo prima persona est, quae loquitur, ipsa sibi imperare non potest. unde hic modus et uocatiuum casum asciscit, qui in secunda tantum persona inuenitur, ut doce grammatice; nam tertiae quoque personae imperantes internuntia utimur secunda persona, ut grammatice legat discipulus tuus. ergo si absit secunda persona, non possumus imperare tertiae nisi figurate ad nosmet ipsos loquentes quasi ad secundam personam. itaque quae Latini in plurali numero imperatiua primae personae accipiunt, haec Graeci ὑποθετικά uocant, id est suppositiua siue hortatiua. dicunt enim, quod superior debet ostendi qui imperat eo cui imperat, hic autem suam quoque coniungens personam, similem se sociumque in hac ipsa re, de qua imperat, ostendit futurum illis, quibus imperat, ut pugnemus, legamus, quasi ad socios uidetur hoc modo uti; itaque melius illis uisum est hanc personam numeri pluralis separare ab imperatiuis. sciendum tamen, quod frequentissime iste modus pro optatiuo ponitur uel deprecatiuo, ut:

Musa, mihi causas memora, quo numine laeso

Vergilius, Aen.

1,8

, et apud Terentium:

fac amabo

Terentius, eun.

534

. ergo si ad deos, qui omnibus superiores sunt, imperatiuo utimur modo, cur non etiam ad socios uel ad eiusdem naturae quoscumque homines, quamuis maiores nobis uel similes, per connumerationem nostri quoque, quae fit in prima persona plurali, hoc modo [id est imperatiuo] utamur?

(vol. 1)

infinita quoque et impersonalia et gerundia uel supina carent personis naturaliter. praeterea in nominationibus, id est ὀνοματοποιΐαις, siue nominum seu uerborum nouis conformationibus, non omnes declinationis motus sunt quaerendi, ut tinniat (Persius:

ne qua subaerato mendosum tinniat auro

Persius 5,106

), taratantara (Ennius:

at tuba terribili sonitu taratantara dixit

Ennius, ann. [Vahlen²] 140: = 451 Skutsch

), ut etiam apud Graecos σίζε ὀφθαλμός, ἔκλαγξαν δ᾽ ἄρ᾽ ὀϊστοί, φλοῖσβος. pluit et tonat et fulminat et multa similia, quae ad homines non pertinent, proprie quidem ad tertiam dicuntur personam, possunt tamen etiam in prima inueniri persona et secunda per poetarum

προσωποποιΐας, id est conformationes, uel per responsa dei et per apostrophas, quasi ad ipsum Iouem praesentem, et sunt quasi propria uerborum, quae ad solum Iouem pertinent. reperiuntur tamen et alia uerba, quae in usu deficiunt personis, ut cedo, sodes, salue, furis, aue, infit, foret. quamuis et infio et furo apud Varronem inueniuntur et forem apud Terentium in hecyra :

nam si utrumuis horum, mulier, umquam tibi uisus forem

Terentius, hec.

525

. fore quoque dicitur, ex quo confore Terentius in Andria

compositum protulit:

et id spero confore

Terentius, andr.

167: et spero Lindsay

. (vol. 1)

de numero

numerus accidit uerbis uterque, quomodo et omnibus casualibus, singularis, ut lego, pluralis, ut legimus. necesse est autem in omnibus declinabilibus utrumque simul inueniri, sicut supra dictum est, numerum et personam. sciendum tamen, quod, quamuis et in nominibus et pronominibus et in participiis inueniantur uoces communes singularis et pluralis numeri (ut poetae, uiri, fluctus genetiui singulares et nominatiui plurales sunt, similiter caedes, uerres, dies, res nominatiui tam singulares sunt quam plurales, ipsi uero et isti et illi datiui singulares et nominatiui plurales), in uerbo numquam hoc inuenitur apud Latinos, quamuis apud Graecos in multis, ut ἔτυπτον tam singulare est primae personae quam plurale tertiae praeteriti imperfecti, similiter ἔχαιρον,

ἔψεγον, ἔπραττον, ἐλάλουν, ἐποίουν. (vol. 1)

liber nonus: de generali uerbi declinatione

[de generali uerbi declinatione]

dictionum aliae sunt uniformes, id est indeclinabiles, ut aduerbia, coniunctiones, praepositiones, interiectiones, aliae declinabiles, ut nomina, uerba, participia, pronomina. earum ergo aliae in principio mouentur, ut pronomina transeundo in personas, mei tui sui, mihi tibi sibi, me te se; meus tuus suus, mei tui sui, meo tuo suo; in genera uero et numeros et in casus transeuntia finem mouent, sicut nomina, pronomina quoque, quae discernunt genera, ut ille illa illud, ipse ipsa ipsum, nec non etiam participia, quibus omnia fere accidunt tam nominibus quam uerbis accidentia, unde non solum in fine per genera et casus et numeros, sed etiam in principio est quando mouentur per tempora, ut lauans lauturus, fŏuens fōturus, mŏuens mōturus. uerba autem et in principio et in fine et in medio mouentur, non tamen per singula tempora omnes motus necesse est pati, sicut ostendetur. oportet igitur de his ratione congrua exponere. cur tamen a praesenti, sicut a nominatiuo, declinationis exordium sumimus, superius tractatum est, quod scientes de ceteris dicemus.

praeteritum imperfectum apud Latinos principium numquam mouet, sed finem, ut amo amas amabam, doceo doces docebam, lego legebam, facio faciebam, munio muniebam. et in prima quidem coniugatione a habet ante bam (secunda enim persona in as desinens abiecta s assumit bam: amo amas amabam, meo meas meabam), in aliis uero omnibus e productam: docēbam, legēbam, audiēbam. in quarta enim coniugatione est quando antiqui transmutantes locum (vol. 1)

uocalium pro i et e ei diphthongum proferre solebant, quam postea in i longam uerterunt, ut polībam pro poliebam, munībam pro muniebam. in eo uero desinentibus uerbis eiusdem quartae coniugationis nec possumus aliter proferre praeteritum imperfectum nisi i ante bam seruantes, ut eo ibam, adeo adibam, ueneo uenibam, queo quibam; nec mirum, cum haec uerba ex secunda persona faciunt tam praeteritum imperfectum quam futurum ad similitudinem primae et secundae coniugationis; nam tertia et quarta coniugatio solet ex prima persona gignere tam praeteritum imperfectum quam futurum: praeteritum imperfectum mutatione o in e productam et additione bam, ut lego legēbam, facio faciēbam, audio audiēbam, futurum mutatione o in am: lego legam, facio faciam, audio audiam, exceptis in eo desinentibus, quae, sicut supra diximus, a secunda persona faciunt supra dicta tempora.

praeteritum perfectum tres habet motus, in principio et in medio plerumque, non tamen semper, in fine uero semper; in principio et in medio et in fine: caedo cecīdi, cado cecĭdi; in medio et in fine: decerno decreui, porrigo porrexi; in fine tantum: pando pandi, defendo defendi. est etiam inuenire quaedam uerba, in quibus principium mouetur et finis medio integro manente: mordeo momordi, tondeo totondi. plusquamperfectum eosdem motus habet, quos et praeteritum perfectum, a quo et nascitur.

futurum principium quidem seruat in omnibus uerbis, finem autem mouet, ut amo amas amabo, doceo doces docebo, eo is ibo, lego legam, audio audiam.

positio actiuorum uel neutrorum uerborum in o desinit. et in prima quidem coniugatione pares habet syllabas prima et secunda persona: prima enim mutat o in as et facit secundam, ut amo amas, meo meas, hio hias. in secunda uero coniugatione prima persona in eo desinit, quas in es productam mutans facit secundam, itaque necessario una syllaba minor est secunda: doceo docēs, moneo monēs. in tertia uero, si i ante o habuerit prima persona, abiecta o assumit s et facit secundam, itaque minuitur una syllaba, ut cupio cupis, facio facis, sapio sapis. alia uero quacumque litera ante o posita o in is conuertens facit secundam, ut ueho uehis, ruo ruis, lego legis, gero geris.

(vol. 1)

excipiuntur fero, uolo, edo, quae inaequalem habent declinationem, ut Iuppiter Iouis, iter itineris, femur feminis; sic etiam in uerbis, ut fero tuli, uolo uis uult, edo es est, de quibus non incongruum esse uidetur in praesenti quae possumus rationabiliter tractare. fero per concisionem, id est syncopen, i literae secundam et tertiam facit personam: fero fers fert pro feris ferit, quod puto differentiae causa fieri, ne, si feris ferit diceremus, putaretur ab eo esse, quod est ferio feris, cum nulla scripturae esset differentia, quamuis temporum syllabicorum esset. hoc autem in multis solet fieri dictionibus, ut praeter regulam habeant declinationes uel accentus differentiae causa, ut coniunx coniugis pro coniungis, ne uerbum putetur esse, et nostrâs ultima circumflexa quando est nominatiuus singularis ad differentiam pluralis accusatiui. pluralia supra dicti uerbi in prima et tertia persona secundum rationem tertiae coniugationis proferuntur: ferimus ferunt, in secunda uero per concisionem: fertis pro feritis. in praeterito quoque imperfecto et in futuro regulam seruat tertiae coniugationis: ferebam feram feres feret. in omnibus quoque aliis modis seruat rationem eiusdem coniugationis, exceptis illis, quae solent a secunda persona nasci. in his enim seruat eiusdem personae concisionem, ut fers fer ferte ferto fertote ferrem ferre. nam quae a prima persona accipiunt regulam, rectam declinationem sequuntur: fero ferebam feram.

a uolo quoque secundam personam per concisionem l consonantis et mutationem o in e et adiectionem is per diphthongum proferebant antiquissimi: uolo ueis pro uolis, sed ei diphthongum in i longam postea conuerterunt more Boeotio. et possumus in hoc quoque dicere, quod in fero fers uerbo diximus, differentiae causa hoc esse factum, ne, si uolis diceretur, datiuus et ablatiuus pluralis existimari posset nominis, quod est uola, uel quod in Graecis dictionibus plerumque Latini gaudentes breuitate faciunt concisiones, ut in uocatiuis in ie desinentibus tam (vol. 1)

Graecorum quam Latinorum nominum: Palladi pro Palladie et Terenti pro Terentie, similiter Πολυδεύκης Pollux, διδῶ do, ἐμέ me, et in nominibus literarum pro alpha, beta a, b dicentes, et in his anomalis uerbis, quae sine dubio a Graecis sumpsimus: fero, uolo, edo, sum quoque per abscisionem i finalis et additionem s in principio loco aspirationis, sicut ἕξ sex, ἑπτά septem, ἥμισυ semis, et mutatione ει in u: εἰμί sum, ut διδῶ do; βούλομαι quoque forte breuitatis causa uolo fecerunt diphthongo mutata, ut βοῦς bos, ut πούς pes. tertia quoque persona per concisionem i profertur: uolt pro uolit. in hac quoque o in u conuertentes uult dicimus, quamuis rationabilius sit uolt dicere, quo magis uetustissimi utuntur. in pluralibus prima quidem persona pro i u habet paenultimam: uolumus pro uolimus. secunda uero per concisionem i profertur tertiae personae singulari addita is, sicut in aliis quoque solet uerbis: amat amatis, docet docetis, legit legitis, fert fertis, est estis, uolt uel uult uoltis uel uultis. tertia secundum formam supra dictae tertiae coniugationis a prima persona o in unt conuersa profertur: uolo uolunt. per cetera quoque tempora indicatiui hoc uerbum seruat regulam tertiae coniugationis: uolebam uolui uolueram uolam uoles uolet. in imperatiuo deficit; nec mirum, quippe corrupta secunda persona indicatiui, ex qua solet imperatiui secunda nasci, tertia quoque, quamuis in hac coniugatione ex prima persona indicatiui fieri solet mutata o in at: lego legat, dico dicat, fero ferat. et poteramus ab eo, quod est uolo, dicere uolat, tamen, ne dubitatio fieret significationis, non est ab auctoribus usitatum; utimur ergo subiunctiuo pro hoc: uelis uelit. aliam quoque quidam rationem de hoc conati sunt reddere, (vol. 1)

quod imperatiuus modus necessitatem significat, uoluntas autem libera debet esse: itaque hoc uerbum, quod carere debet necessitate, caret imperatiuo. ex hoc tamen compositum habet imperatiuum in secunda persona in i desinente: noli. licet tamen et subiunctiuo, ut supra diximus, uti pro imperatiuo, id est uelis, fac uelis. in prima enim et tertia persona omnium uerborum imperatiuus praesens similis est subiunctiuo. optatiuus quoque eius uerbi tam in praesenti siue in praeterito imperfecto quam in futuro similiter corrumpit regulam, ut uellem et uelim. et praesentis quidem, quod et praeteritum est imperfectum, causa est corruptionis corruptio secundae personae indicatiui, ex qua oritur, futuri uero synonymia, id est anceps significatio, quae fieret, si uolam uolas uolat uolamus uolatis uolant diceremus. itaque pro uolam uelim auctoritas non irrationabiliter tradidit dicere. et uolim tamen pro uelim proferebant.

Cicero in II de natura deorum : quo facilius id, quod docere uolimus, intellegi possit

Cicero, nat. deor. 2,81: uolumus codd.

Cic.

. alia uero omnia, quae a prima persona supra dictae coniugationis solent nasci, integram seruant declinationem exceptis supra dictis synonymiae causa. edo quoque per syncopam [id est per concisionem] d literae facit secundam personam et per synaeresim e et i in ei diphthongum coacta et ei diphthongo in e productam conuersa differentiae causa, ne, si eis diceretur, aliud significare putaretur: edo ēs. quod non dubito differentiae causa esse factum, ne, si edis diceretur, dubitationem faceret scriptura, quomodo deberemus pronuntiare e, productam an correptam. huic opponitur: cur ergo in prima persona, cum similis esset dubitatio, hoc non est factum?

ad quod dicendum, quod, etsi concisio d literae facta esset, multo maior fieret erratio. si enim eo diceretur pro edo, nulla esset, (vol. 1)

non dico scripturae, sed nec temporis differentia inter eo is, et eo quod pro edo poneretur. itaque iure mansit integra prima persona. tertia uero nascitur a secunda addita t, quod in hoc solo et alio uno inuenitur: sum es est. et certum est, id quoque fieri differentiae causa, ne, si secundum proportionem aliorum uerborum secunda persona s in t conuertente tertia proferretur es et, ut doces docet, coniunctio, non uerbum esse putaretur. non solum autem in omnibus aequalibus uerbis secunda persona s in t uertit et facit tertiam, sed etiam fero fers fert facit, quod est inaequale. edo tamen in plurali numero seruat regulam tertiae coniugationis: edimus editis edunt. similiter in praeterito imperfecto et futuro: edebam edam, et in omnibus, quae solent in hac coniugatione a prima nasci persona, hoc est in tertia persona imperatiui: edat, et in futuro optatiui, qui est etiam subiunctiui praesens: edam edas edat. in omnibus uero, quae solent a secunda nasci persona, corruptam inuenies regulam coniugationis, es tamen productam, quam a secunda acceperunt persona, seruatam ubique: ēs, ēst ēste ēsto ēstote ēssent ēsse.

nec mireris, si non ubique differentiam faciat uel defectionem anceps significatio; non solum enim in uerbis, sed etiam in nominibus et aliis partibus orationis est quando faciunt differentiam uel accentuum uel literarum mutatione auctores, est quando non faciunt. ergo, quia de praeterito imperfecto loquentes anomalorum ratio coegit pluribus uti per medium uerbis, breuiter de illo repetamus, ut ad cetera facili uia peruenire possimus.

praeteritum imperfectum diximus a praesenti fieri sic: in prima quidem et in secunda coniugatione et quarta in eo desinente a secunda persona ablata s finali et addita bam: amas amabam, doces docebam, is ibam; in tertiae uero omnibus uerbis et quartae in io desinentibus (vol. 1)

prima persona mutat o in e productam et assumit bam: lego legēbam, facio faciēbam, uenio ueniēbam. et in prima quidem coniugatione et tertia et quarta io desinente una syllaba uincitur prima praesentis persona a praeterito imperfecto: meo meabam, dico dicebam, munio muniebam; in secunda uero et quarta in eo desinente pares habet syllabas: doceo docebam, eo ibam. nec mirum, cum haec minuunt secundam personam una syllaba, sicut supra dictum est: doceo doces, eo is, prima autem pares habet in utraque persona syllabas: curo curas, tertia uero in omnibus aliis absque in io desinentibus, ut lego legis, ruo ruis, traho trahis. sed quamuis in io desinentia solent minui in secunda persona tam tertiae quam quartae coniugationis: facio facis, aperio aperis, tamen non a secunda, sed a prima faciunt praeteritum imperfectum, sicut docuimus.

de praeterito perfecto

praeteriti perfecti multiplices et uariae sunt regulae. itaque commodum putauimus primo quae in eo generalia esse contemplati sumus disserere, postea uero per singulas syllabas tractare de eo. omne igitur praeteritum perfectum primam personam in i terminat: amaui, docui, dixi, comperi, et assumpta sti facit secundam: amauisti, docuisti, dixisti, comperisti, t uero ascita et correpta i tertiam: amauĭt, docuĭt, dixĭt, comperĭt, mus primam pluralem: amauĭmus, docuĭmus, dixĭmus, comperĭmus, i tamen paenultima correpta. secunda pluralis a sua singulari fit addita s: amauistis, docuistis, dixistis, comperistis, tertia autem ex prima singulari nascitur, i finali conuersa in e productam et addita runt uel re: amauērunt uel amauēre, docuērunt uel docuēre, dixērunt uel dixēre, comperērunt uel comperēre. et nascitur hoc quoque tempus a praesenti, sicut mox docebimus, et (vol. 1)

uel pares habet cum eo syllabas, ut iuuo iuui, moneo monui, lego legi, munio muniui, uel minuitur una syllaba, ut facio feci, fugio fugi, uenio ueni, uel uincit una syllaba, ut oro oraui, curro cucurri. si sint primae coniugationis, abundat praeteritum una syllaba: accuso accusaui, domo domui, sto steti, exceptis duobus: iuuo iuui, lauo laui. antiqui tamen haec quoque secundum analogiam saepe proferebant, unde Terentius in eunucho :

dum haec mecum † puto, accersitur lauatum interea uirgo

Terentius, eun.

592: reputo Lindsay

lauatum dixit, quod est a lauaui, pro lautum uel lotum. in secundae uero coniugationis et tertiae uerbis in io desinentibus et in omnibus quartae numquam crescit praeteritum perfectum, sed uel pares habet praesenti syllabas uel minuitur: pares, ut pareo parui, habeo habui, cupio cupiui, munio muniui, aperio aperui; minuitur una syllaba, ut augeo auxi, ardeo arsi, uideo uidi, facio feci, comperio comperi; in aliis uero omnibus uerbis tertiae coniugationis modo pares habet, modo una syllaba uincit, numquam autem minuitur: pares, ut ago egi, frango fregi, uinco uici; uincit: credo credidi, accerso accersiui, occulo occului, curro cucurri. et notandum est in omnibus uerbis disyllabis, quibus interposita est consonans, quod, si pares sint in praeterito et in praesenti syllabae, paenultima uel natura uel positione producitur, siue sit in praesenti longa siue non, ut iŭuo iūui, rĕgo rēxi, lĕgo lēgi, frāngo frēgi, scāndo scāndi, lūdo lūsi, exceptis scindo scĭdi, findo fĭdi, bibo bĭbi. si enim pura sit paenultima, in plerisque corripitur etiam in praeterito, ut luo lŭi, nuo nŭi, spuo spŭi, suo sŭi, ruo rŭi, eo ĭi (inuenitur et īui); in paucis producitur, ut struo strūxi, fluo flūxi, neo nēui. idem fit etiam, cum a trisyllabis praesentibus disyllaba fiunt praeterita, ut sedeo sēdi, uideo uīdi, facio fēci, capio cēpi, iacio iēci, augeo aūxi, ardeo ārsi, foueo fōui, faueo fāui. in crescentibus uero, in quibus repetitio fit principii per praeteritum, paenultimae (vol. 1)

uel antepaenultimae principalis syllabae praesentis tempora seruantur in praeteriti paenultima, ut caēdo cecīdi, cūrro cucūrri, mōrdeo momōrdi, tōndeo totōndi, spōndeo spopōndi, fāllo fefēlli, pēdo pepēdi, cădo cecĭdi, părio pepĕri, căno cecĭni, tēndo tetēndi, pōsco popōsci. excipiuntur pēllo pepŭli, tāngo tetĭgi, pāngo pepĭgi, pūngo pupŭgi, dīsco didĭci, percēllo percŭli et tūndo tutŭdi, unde Horatius in epistularum libro II:

speratum meritis. diram qui contŭdit hydram

Horatius, epist. 2,1,10

. et in prima quidem coniugatione principium immobile manet in supra dicto tempore exceptis quattuor uerbis: sto steti, do dedi, lăuo lāui, iŭuo iūui. illa enim duplicant consonantem, haec uocalem in praesenti correptam paenultimam in praeterito perfecto producunt, quod in nullo alio supra dictae coniugationis accidit uerbo. in secunda uero et tertia in omni loco est, ubi inuenimus moueri literas uel syllabas praesentis. per singulas igitur tam uocales quam consonantes per ordinem ostendemus solitas fieri mutationes. a breuis modo manet eadem, ut căreo cărui, răpio răpui, uăleo uălui, modo producitur: făueo fāui, modo mutatur in e correptam, ut cădo cĕcidi, tăngo tĕtigi, modo in e productam, ut ăgo ēgi, făcio fēci, iăcio iēci, frăngo frēgi. producta uero non mutabitur: rādo rāsi, pāreo pārui. et sciendum, quod, cum a breuis in e productam conuertitur, uel disyllabum est tam praesens quam praeteritum, ut ăgo ēgi, frăngo frēgi, uel a praesenti trisyllabo praeteritum disyllabum fit, ut făcio fēci, iăcio iēci; in e uero correpta m ex contrario, quando a praesenti disyllabo praeteritum fit trisyllabum: cădo cĕcidi, tăngo tĕtigi. e correpta modo eadem manet, ut ĕgeo ĕgui; modo producitur, ut (vol. 1)

lĕgo lēgi, sĕro sēui, cĕrno crēui, sĕdeo sēdi, uĕnio uēni; modo mutatur in a productam, ut stĕrno strāui; modo in i correptam, ut ĕo ĭi; productam, ut tĕro trīui; modo in u correptam, ut docĕo docŭi, monĕo monŭi. producta si fuerit, in praeterito quoque producitur uel natura uel positione, ut cēdo cēssi, crēdo crēdidi.

i correpta modo manet eadem, ut nĭteo nĭtui; modo producitur, ut uĭdeo uīdi, cupĭo cupīui; modo in e conuertitur uel natura uel positione longam: incĭpio incēpi, aspĭcio aspēxi; modo in u, ut rapĭo rapui. producta manet eadem, ut fīgo fīxi, rīdeo rīsi, nītor nīsus, fīdo fīsus.

o correpta modo manet eadem, ut dŏceo dŏcui, cŏndo cŏndidi; modo producitur, ut mŏueo mōui, fŏueo fōui, fŏdio fōdi. o producta in quibusdam manet, ut ōro ōraui, dōno dōnaui, in aliis corripitur, ut pōno pŏsui, cōgo cŏegi.

u correpta modo manet eadem, ut rŭo rŭi; modo producitur natura uel positione, ut fŭgio fūgi, strŭo strūxi, flŭo flūxi. producta quoque modo manet modo mutatur, ut excūdo excūdi, lūdo lūsi, tūndo tutŭdi.

ae diphthongus in quibusdam manet: quaero quaesiui, laedo laesi; in aliis mutatur in i productam: caedo cecīdi.

au manet eadem, ut augeo auxi, haurio hausi; mutatur in uno anomalo in abs: aufero abstuli.

b manet: bibo bibi, habeo habui; mutatur in ps uel duas s:

scribo scripsi, nubo nupsi, iubeo iussi (quaeritur tamen de scripsi et nupsi, cur non per b, sed per p scribantur; et est causa euphoniae, quod in principio syllabae b ante s uel ante t inueniri non potest, ut ipse, aptus. nam absonus, abstinens et similia non in principio syllabae habent coniunctas b et s, cum praepositio separatim est syllaba (vol. 1)

accipienda. igitur participia quoque supra dictorum uerborum rationabiliter per p et t scribuntur: scriptus, nuptus, et nomina ex his deriuata: scriptor, nuptiae).

c modo manet, ut a doceo docui, facio feci; modo duplicatur, ut cano cecini, cado cecidi, caedo cecidi; modo transit in s, ut mulceo mulsi, farcio farsi; modo in x, ut duco duxi, sancio sanxi. d manet eadem: candeo candui, defendo defendi; duplicatur: perdo perdidi, credo credidi; transit in s: laedo laesi; uel in duas s: cedo cessi.

f manet: ferueo ferui, frango fregi; duplicatur: fallo fefelli. g seruatur eadem: egeo egui, lego legi; uel mutatur in s, ut algeo alsi, turgeo tursi, mergo mersi; uel in x: frigeo frixi, augeo auxi, tingo tinxi, pingo pinxi; subtrahitur: gigno genui. h est ubi manet integra: habeo habui; est ubi mutatur in x: traho traxi, ueho uexi.

l manet per se, ut oleo olui, alo alui, occulo occului; uel mutatur in s, ut uello uulsi; uel subtrahitur, ut percello perculi, pello pepuli.

m manet: timeo timui, emo emi; assumit ps: demo dempsi, como compsi, promo prompsi; geminatur, ut mordeo momordi; subtrahitur: rumpo rupi.

n seruatur eadem, ut moneo monui; assumit s, maneo mansi; mutatur in s: pono posui; uel in ps: temno tempsi; uel in u loco consonantis: sterno straui, decerno decreui; subtrahitur: linquo liqui, uinco uici.

p manet: sapio sapui, rapio rapui, pareo parui, peto petiui; repetitur: pello pepuli, parco peperci, pendeo pependi; assumit s: repo repsi, scalpo scalpsi; conduplicatur: reperio repperi. q manet eadem: quaero quaesiui, queo quiui; transit in s: torqueo torsi.

(vol. 1)

r manet: curro cucurri, terreo terrui; transit in s: quaero quaesiui, uro ussi, haurio hausi; uel in u loco consonantis: tero triui. s manet: censeo censui, arcesso arcessiui.

t manet: uerto uerti; transit in s: mitto misi, concutio concussi. x manet: texo texui, nexo nexui.

sunt igitur formae generales praeteriti perfecti octo: in ui syllabam, ii, ui diuisas, si, xi et i antecedente consonante, quae in praesenti tempore ante o uel eo uel io inuenitur, et quae in principio geminat consonantem et quae in fine.

et in ui quidem quattuor coniugationum sunt uerba, quae terminant praeteritum, ut amo amas amaui, fleo fles fleui, cupio cupis cupiui, munio munis muniui.

in ii uero tertiae et quartae, quae in iui desinentia intercepta u consonante corripiunt i paenultimam, ut cupiui cupĭi, arcessiui arcessĭi, siui sĭi, muniui munĭi, audiui audĭi.

in ui diuisas omnium coniugationum uerba inueniuntur terminantia: primae, ut tono tonas tonui, seco secas secui; secundae: teneo tenes tenui, habeo habes habui; tertiae: annuo annuis annui, pono ponis posui, alo alis alui; quartae: aperio aperis aperui, prosilio prosilis prosilui.

in si secundae et tertiae et quartae; secundae: ardeo arsi, rideo risi, suadeo suasi; tertiae: ludo lusi, cedo cessi, uro ussi, scalpo scalpsi; quartae: raucio rausi, haurio hausi, farcio farsi. in xi similiter secundae et tertiae et quartae; secundae: augeo auxi, frigeo frixi, mulgeo mulxi; tertiae: duco duxi, pingo pinxi, coquo coxi, uiuo uixi; quartae: sancio sanxi.

i habent post consonantem ante o uel eo uel io praesentis temporis et in prima, ut iuuo iuui, lauo laui; et in secunda, ut prandeo prandi, sedeo sedi, uideo uidi, foueo foui; et in tertia: bibo bibi, lego legi, defendo defendi, fugio fugi, fodio fodi; et in (vol. 1)

quarta: reperio repperi, comperio comperi. geminant consonantem in prima quidem coniugatione duo monosyllaba: do dedi, sto steti; in secunda principales modo syllabas: mordeo momordi, tondeo totondi; in tertia alia principales, alia finales: principales quidem, ut disco didici, cano cecini, pello pepuli; finales uero, ut credo credidi, uendo uendidi.

formis igitur generalibus praeteriti cognitis nunc necessarium esse existimo de paenultimis quoque uniuscuiusque formulae syllabis generaliter tractare. non minus enim hae quoque ad omnem rationem declinationis tam praeteriti perfecti quam plusquamperfecti nec non etiam participiorum eiusdem temporis necessariae sunt.

in ui terminantium omnis paenultima longa est uel natura uel positione, et uel in praesenti quoque habent u loco consonantis, ut iuuo iūui, lauo lāui, moueo mōui, caueo cāui, paueo pāui, faueo fāui, foueo fōui, uoueo uōui, uoluo uōlui, soluo sōlui; uel a secunda persona praesentis nascuntur abiecta s et assumpta ui: amas amāui, oras orāui, fles flēui, comples complēui, cupis cupīui, audis audīui; uel pro n uel r uel sc, quae in praesenti tempore inueniuntur ante o, u habent loco consonantis principalem extremae syllabae in praeterito perfecto, ut sino sīui, decerno decrēui, tero trīui, quiesco quiēui, pasco pāui.

et primae quidem coniugationis et tertiae uerba in ui syllabam facientia praeteritum perfectum, quae a prima persona nascuntur, pares habent tam in praesenti quam in praeterito perfecto syllabas, ut iuuo iuui, lauo laui, sterno straui, sino siui, tero triui, ascisco asciui, excepto quaero quaesiui, pono posiui antique, quod nunc dicimus posui. quae uero a secunda persona nascuntur, superant in praeterito eandem secundam personam una syllaba, ut accusas accusaui, deles deleui, cupis cupiui, munis muniui.

(vol. 1)

secundae uero, quae u loco consonantis ante eo habent, producunt paenultimam, quae in praesenti corripitur, et eo in i conuertentia una syllaba minuuntur in praeterito perfecto, ut căueo cāui, mŏueo mōui, păueo pāui, uŏueo uōui, făueo fāui, fŏueo fōui.

in ui diuisas praeteritum perfectum exire in omni coniugatione inuenitur, et si uocalis sit paenultima ante o in praesenti, pares habet syllabas eius praeteritum. inueniuntur autem eiusdemmodi uerba in secunda uel tertia uel quarta coniugatione, ut doceo docui, moneo monui, rapio rapui, annuo annui, aperio aperui, cooperio cooperui; sin uero consonans sit ante o in praesenti, praeteritum una syllaba abundat, quod in prima quidem coniugatione in omnibus in ui diuisas terminantibus praeteritum inuenies, ut domo domui, ueto uetui, sono sonui, seco secui; in tertia uero hoc idem obseruatur in iis omnibus, quae non habent uocalem ante o, ut occulo occului, tremo tremui, pono posui, succino succinui, quod in secunda uel quarta coniugatione non potest inueniri, cum haec i, illa e semper habent ante o finalem. et attendendum, quod paenultimae uel antepaenultimae praesentis tempora seruant in huiuscemodi praeterito, siue pares habeant syllabas siue abundent ut dŏmo dŏmui, uĕto uĕtui, trĕmo trĕmui, nōlo nōlui, pāreo pārui, cāndeo cāndui, hăbeo hăbui, apĕrio apĕrui, excepto uno: pōno pŏsui, quod cum in praesenti producit paenultimam po, in praeterito eandem antepaenultimam factam corripit; nec mirum, cum solum hoc in no desinens et n in s mutauit in praeterito et in ui diuisas terminauit et, sicut supra diximus, ueteres in ui quoque syllabam hoc protulerunt. omnis autem paenultima supra dictae formae (hoc est in ui diuisas desinentium) corripitur; raro enim in Latinis dictionibus uocalem paenultimam ante alteram uocalem productam inuenies. ideo autem diximus raro, quia in fio uerbo auctores producunt paenultimam, ut Virgilius in bucolico :

omnia uel medium fīant mare; uiuite siluae

Vergilius, ecl.

8,58: fiat Verg.

, (vol. 1)

in ius enim terminantis genetiui paenultima anceps est. in Graecis autem dictionibus saepe hoc inuenitur, ut Menelāus, spondēus, dīa Camilla

Vergilius, Aen.

11,657

.

in si terminantium perfectum paenultimae uel natura uel positione producuntur. natura, ut rideo rīsi, ludo lūsi, raucio rausi, haurio hausi; positione uel geminata s, ut gero gēssi, cedo cēssi, premo prēssi, uro ūssi, percutio percūssi; uel l n r p ante si positis, ut algeo ālsi, maneo mānsi, ardeo ārsi, tergeo tērsi, repo rēpsi, scalpo scālpsi. et secundae quidem uel quartae minuunt unam syllabam in praeterito, ut rideo risi, suadeo suasi, urgeo ursi, ardeo arsi, farcio farsi, raucio rausi, sarcio sarsi; tertiae uero pares habent tam in praesenti quam in praeterito, nisi si uocalem habeat ante o, ut ludo lusi, mitto misi, rado rasi, rodo rosi. si enim uocalem habeat, minuit ea quoque unam syllabam, ut concutio concussi, excutio excussi; secunda enim quoque et quarta ideo minuunt, quia uocales habent ante o.

in xi terminantia praeteritum perfectum secundae et tertiae et quartae coniugationis inueniuntur. et tunc tantum natura quoque producunt paenultimam, quando sit e, ut rego rēxi, tego tēxi, illicio illēxi. in aliis enim positione sunt longae tantum, ut traho trāxi, uincio uīnxi, duco dūxi, quod ostenditur esse correptum ex nomine, quod ab eo deriuatur et corripitur, dux dŭcis, sicut rēxi produci approbatur ex nomine, quod ab eo nascitur, rex rēgis (quaeritur igitur, an luceo lūxi debeat natura producta accipi, cum lūx producatur. in quo etiam illud quaeritur, nomen a uerbo an magis ex nomine uerbum natum sit, quod esse mihi uerius uidetur, quomodo ab igne igneo et ignesco et a flamma flammo).

quae praesentis temporis consonantes seruantia ante o uel eo uel io positas easdem ante i habent finalem in praeterito, paenultimas uel natura uel positione habent productas, siue sint in praesenti correptae siue productae, ut iŭuo iūui, lăuo lāui, uĭdeo uīdi, sĕdeo sēdi, făueo fāui, (vol. 1)

lĕgo lēgi, defēndo defēndi, fŏdio fōdi, fŭgio fūgi, uĕnio uēni. excipiuntur quae in praesenti paenultimam i habent correptam eamque seruant in praeterito quoque paenultimam. ea enim non producitur in praeterito per hanc formam, etiamsi in praesenti positione fit longa, ut bĭbo bĭbi, fīndo fĭdi, scīndo scĭdi. et sciendum, quod in his quoque in eo uel in io desinentia uerba una syllaba minuuntur in praeterito, ut sedeo sēdi, foueo fōui, moueo mōui, paueo pāui, prandeo prāndi, uenio uēni, reperio rēppĕri, quod notandum est, quod antepaenultimam, non paenultimam produxit positione; alia uero pares habent syllabas cum praesenti, ut iuuo iūui, lego lēgi, frango frēgi, defendo defēndi, ago ēgi. repetunt consonantes primae quidem coniugationis duo monosyllaba: do dĕdi, sto stĕti, et ex his composita: reddo reddĭdi, resto restĭti; habent autem paenultimas breues. secundae uero in principio repetunt quaedam et habent paenultimas positione longas, sicut in praesenti antepaenultimas, ut tōndeo totōndi, mōrdeo momōrdi, spōndeo spopōndi, pēndeo pepēndi. tertiae autem quaedam in principio repetunt, quaedam in fine: in principio repetentia, si in praesenti paenultimam breuem habuerint, in praeterito quoque corripiunt eam: cădo cecĭdi, căno cecĭni, parĭo pepĕri. sin longa sit in praesenti, paenultima naturaliter in praeterito quoque producitur, ut caēdo cecīdi, pēdo pepēdi. sin positione sit in praesenti paenultima longa, est quando seruatur in praeterito, est quando abiecta consonante corripitur; seruatur in his: pōsco popōsci, pārco pepērci, fāllo fefēlli, tēndo tetēndi, pēndo pepēndi, cūrro cucūrri; abiecta consonante corripitur in his: dīsco didĭci, pēllo pepŭli, tāngo tetĭgi, pāngo pepĭgi, pūngo pupŭgi, tūndo tutŭdi. et attendendum, quod omnia ea, quae geminant principalem, seruant non solum consonantem, uerum etiam uocalem primae syllabae praesentis temporis tam in prima quam in secunda syllaba, nisi si a sit; ea enim in e (vol. 1)

conuertitur, ut posco poposci, tendo tetendi, pendo pependi, curro cucurri, disco didici, pungo pupugi; excipitur pello pepuli. a uero in e mutatur, ut fallo fefelli, parco peperci, tango tetigi, pango pepigi, cano cecini, cado cecidi. et uide, quod si paenultima longa sit, ea quoque seruat e, ut parco pepērci, fallo fefēlli, sin breuis, in i conuertitur: tetĭgi, pepĭgi, cecĭdi, cecĭni. in hac enim coniugatione (id est tertia) etiam in fine fit repetitio eiusdem syllabae ubique paenultima correpta: uendo uendĭdi, credo credĭdi, reddo reddĭdi. et sciendum, quod una syllaba abundat praeteritum, in quo fit repetitio principalis uel finalis, tam in prima quam in tertia coniugatione, nisi si i sit ante o, ut do dedi, sto steti, resto restiti, curro cucurri, parco peperci, cano cecini, caedo cecidi; pario uero, quia i habuit ante o, pares habuit syllabas tam in praesenti quam in praeterito perfecto: pario peperi.

de praeterito perfecto primae coniugationis

quoniam igitur de generalibus praeteriti perfecti temporis uerborum formis collectim docuimus, nunc separatim per singulas coniugationes de uariis eiusdem temporis speciebus, cuius difficillima est tractatio omnium uerbi quaestionum, disserere conemur. primae coniugationis uerba a secunda persona indicatiui modi, quae in as desinit, tam in actiua quam in neutrali significatione abiecta s et addita ui faciunt praeteritum perfectum, ut amo amas amaui, oro oras oraui, accuso accusas accusaui, meo meas meaui, hio hias hiaui, flo flas flaui, no nas naui. excipiuntur haec, quae in ui diuisas faciunt praeteritum subtracta a: domo domas domui, crepo crepas crepui, frico fricas fricui, mico micas micui, seco secas secui, sono sonas sonui, tono tonas tonui, ueto uetas uetui. plico plicas plicui uel (vol. 1)

plicaui, quod maxime ex compositis dinoscitur. nam cum praepositione magis per ui diuisas, cum nomine uero compositum per aui terminat perfectum, ut implico implicui, applico applicui, explico explicui, replico replicui, complico complicui; duplico uero duplicaui, triplico triplicaui, multiplico multiplicaui. inuenitur tamen etiam cum praepositione in aui faciens praeteritum, sed in raro usu.

Pacuuius:

qua te adplicauisti tam aerumnis obruta

Pacuuius, trag.

[Ribbeck³] 356: (inc. sedis)

. Cicero rhetoricon II: quod in itinere tam familiariter se adplicauerit

Cicero, inu.

2,43: se tam adplicauerit (Cic.)

. Varro de poetis libro I: deinde ad Siculos se adplicauit . cubo quoque cubui facit, a quo composita tam primae quam tertiae coniugationis inueniuntur, eundem tamen habent perfectum: incubo incubas incubui et incumbo adiecta m incumbis incubui. nexo quoque nexas uel nexis, ut Probo placet, nexui.

Virgilius tamen in V:

nexantem nodis seque in sua membra plicantem

Vergilius, Aen.

5,279

, secundum primam protulit coniugationem.

Liuius uero in Odissia :

nexebant multa inter se flexu nodorum

dubio

.

Accius in Deiphobo :

nos continuo ferrum eripimus, omnibus manicas neximus

Accius, trag.

[Ribbeck³ ] 130: (Deiphobus)

. (vol. 1)

necto tamen eius est primitiuum; nam quomodo a participio amplexus, quod ex uerbo nascitur amplector, fit uerbum frequentatiuum amplexor amplexaris, sic a participio nexus, quod nascitur a uerbo necto, fit frequentatiuum nexo nexas, unde manifestum, quod rationabilius hoc secundum primam coniugationem protulit Virgilius. a necto tamen similiter nexui protulerunt plerique, quidam tamen etiam nexi, necto nexi dicentes et nexus, ut flecto flexi et flexus.

Virgilius in V:

et paribus palmas amborum innexuit armis

Vergilius, Aen.

5,425

. Lucilius in V:

hic solus uigilauit, opinor,

et cum id mi uisus facere est, tum retia nexit

. supra dictis addunt quidam neco necaui uel necui, sicut et Probus et Charisius et Diomedes, ideo quod participium praeteriti passiuum et necatus a necaui et nectus a necui facit.

Horatius in I

epistularum :

spem mentita seges, bos est enectus arando

Horatius, epist. 1,7,87

. Liuius ab urbe condita XXI: fame, frigore, illuuie, squalore enecti

Liuius 21,40,9

.

Cicero Tusculanarum I:

enectus siti

Tantalus

Cicero, Tusc.

1,10: "mento summam aquam attingens enectus siti" (trag. inc. frg. 111 Ribbeck³) Tantalus (Pohlenz) adtinget senextus (Nonius)

. sed proprie necatus ferro, nectus uero alia ui peremptus dicitur.

Ennius:

hos pestis necuit, pars occidit illa duellis

Ennius, ann.

[Vahlen²] 559: = 573 Skutsch

. (vol. 1)

excipiuntur praeterea haec quattuor: sto steti, do dedi, iuuo iuui, lauo laui, quod antiqui tertiae quoque coniugationis declinatione proferunt, lauo lauis lauit.

Plautus in Pseudulo :

gestas tabellas † eas lacrimis lauis

Plautus, Pseud.

10

. Virgilius in X:

lauit inproba taeter

ora cruor

Vergilius, Aen.

10,727-728: accumbens Verg.

. idem in III:

fluidum lauit inde cruorem

Vergilius, Aen.

3,663: fluuidum Verg.

. a do quoque composita et a monosyllabis praepositionibus tertiae sunt coniugationis, ut addo addis, reddo reddis, trado tradis, prodo prodis. nam circumdo circumdas facit, quia circum et disyllabum est et magis aduerbium. et hoc solum uerbum primae coniugationis a paenultimam in praesenti et in praeterito imperfecto et futuro et infinito et participio praeteriti corripit: dămus dătis dăris dătur dăbam dăbo dăre dătus dăturus et quae ex hoc solent fieri, ut dăbamini. da enim ubique ante finem corripitur in hoc uerbo simplici, ut dăturus dătum dătu dător.

Virgilius in I Aeneidos :

uix e conspectu Siculae telluris in altum

uela dăbant laeti

Vergilius, Aen.

1,34-35

. in eodem:

adsit laetitiae Bacchus dător et bona Iuno

Vergilius, Aen.

1,734

. in eodem:

o passi grauiora, dăbit deus his quoque finem

Vergilius, Aen.

1,199

. idem in eodem:

si dătur Italiam sociis et rege recepto

Vergilius, Aen.

1,553

. idem in VI:

cui dătus haerebam custos cursusque regebam

Vergilius, Aen.

6,350

. idem in III:

et pater Anchises dăre fatis uela iubebat

Vergilius, Aen.

3,9

. (vol. 1)

Persius:

quin dămus id superis, de magna quod dare lance

non possit magni Messalae lippa propago?

Persius 2,71-72

. a sto quoque composita seruant duplicationem praeteriti, ut resto restiti, consto constiti, prosto prostiti.

Ouidius tamen abstit pro abstitit protulit in XI metamorphoseon :

Alcyonae lacrimas et quae pars admonet abstit

Ouidius, met.

11,473

. et absisto enim et absto abstiti facit. supinum uel participiale in um desinens omnia primae coniugationis uerba, quae in aui praeteritum terminant, ui in tum conuertentia faciunt, ut amaui amatum, oraui oratum, flaui flatum. quae uero in ui diuisas desinunt, si c ante o habuerint, mutant ui in tum, ut frico fricui frictum, unde Iuuenalis in II:

si prurit frictus ocelli

angulus

Iuuenalis 6,578-579

. similiter seco secui sectum. sic ergo necui nectum fecit.

Ouidius in IIII metamorphoseon :

nec tu iam poteras enectum pondere terrae

tollere, nympha, caput

Ouidius, met.

4,243-244

. mico quoque micui mictum debet facere. sed dubitationis causa, quia mingo quoque mictum facit, in usu non inuenitur, quamuis ab eo uerbo compositum dimico dimicaui facit et dimicatus (Liuius in † XXXIII:

iusta quoque acie et collatis signis dimicatum, quidam auctores sunt

Liuius 22,24,11

), quamquam emico emicui faciat.

Lucanus libro I:

qualiter expressum uentis per nubila fulmen

emicuit

Lucanus 1,151+153

. (vol. 1)

plico etiam et plicatum et plicitum facit, quia et plicaui et plicui. ex eo igitur composita paenultimam a uel i habent in supino: duplicaui duplicatum, explicui explicitum, implicui uel implicaui, quod in raro usu est, implicitum et implicatum. unde Lucanus in III:

implicitas magno Caesar torpore cohortes

Lucanus 3,432

, Cicero uero in Pisonem : quid auaritiae, quae criminibus infinitis implicata est, summam nunc explicem?

Cicero, Pis.

86

. in eodem:

familiaritate implicatus

Cicero, Pis.

70

. Sallustius in IIII historiarum :

inplicatae rates ministeria prohibebant

Sallustius, hist.

[Maurenbrecher] 4,frg.

31

. alia uero in ui diuisas praeteritum desinentia ui in itum conuertunt in supino paenultima correpta: domui domĭtum, cubui cubĭtum, sonui sonĭtum, tonui tonĭtum (Horatius tamen in epodo intonata protulit secundum analogiam pro intonita:

non me Lucrina iuuerint conchylia

magisue rhombus aut scari,

si quos Eois intonata fluctibus

hiemps ad hoc uertat mare

Horatius, epod. 2,49-53

), uetui uetĭtum, crepui crepĭtum [accubui accubĭtum].

Statius in I

Achilleidos :

quem quisque sacrasset

accubitu genioque locum

Statius, Ach.

1,109-110: sacrarit (Stat.)

. haec tamen ipsa et secundum tertiam uetustissimi protulisse inueniuntur coniugationem, ut Ennius in XI annali : (vol. 1)

tunc clipei resonunt et ferri stridit acumen

Ennius, ann.

[Vahlen²] 363: = 355 Skutsch

. idem in XIIII:

litora lata sonunt

Ennius, ann.

[Vahlen²] 389: = 375 Skutsch

.

Accius in Clytaemnestra :

sed ualuae resonunt regiae

Accius, trag.

[Ribbeck³ ] 29: (Clutemestra)

.

Lucretius:

caligare oculos, sonere aures

Lucretius 3,156

. steti uero stātum supinum paenultima producta debet facere, unde Lucanus in II:

constātura fides superum

Lucanus 2,17

, cum dătum et dătus, sicut superius ostendimus, corripiant a paenultimam. est tamen in hoc quoque notandum, quod nomina ab eo deriuata a paenultimam corripiunt uel antepaenultimam, ut stătus stăta stătum stăbilis.

Lucanus in X:

quorum stăta tempora flatus

Lucanus 10,240

. idem in V:

quam non e stăbili, tremulo sed culmine cuncta

despiceret

Lucanus 5,250-251

. composita ab eo uarie uetustissimi protulerunt, asto astitum et astatum, praesto praestitum et praestatum.

Aemilius Porcina orator in

oratione, uti lex Aemilia abrogetur : tempore adstiturum atque petiturum me esse .

Brutus in epistulis : occiso Gaio Caesare, postquam mare transierat, praestatum est . u uero longam ante tum unum habet: iūtum et ab eo (vol. 1)

compositum adiūtum. au quoque unum: lautum, quamuis uetustissimi etiam lauatum solebant dicere. unde Terentius in eunucho :

abeunt lauatum, perstrepunt

Terentius, eun.

600

, pro lautum, et Ouidius in III fastorum :

Siluia Vestalis (quid enim uetat inde moueri?

)

sacra lauaturas mane petebat aquas

Ouidius, fast.

3,11-12

. potum quoque pro potatum.

Virgilius in bucolico :

et potum pastas age, Tityre, et inter agendum

Vergilius, ecl.

9,24

. Terentius autem in Phormione perfecte protulit:

nam potaturus † apud me est

Terentius, phorm.

837: est apud me Lindsay

.

Virgilius in bucolico :

huc ipsi potum uenient per prata iuuenci

Vergilius, ecl.

7,11

. idem in georgicon IIII:

quoque modo potis gauderent intiba † fibris

Vergilius, georg.

4,120: riuis Verg.

. Lucanus in V:

Strymona sic gelidum bruma pellente relinquunt

poturae te, Nile, grues

Lucanus 5,711-712

. sciendum autem, quod in um desinens supinum accepto uerbo infinito, quod est ire, facit infinitum futuri, ut oratum ire, domitum ire, lautum ire uel lauatum ire, statum ire. frequenter tamen antiquissimi neutro participio futuri addebant esse et infinitum futuri significabant, oraturum esse pro oratum ire dicentes et facturum esse pro factum ire.

Cato in V originum : illi polliciti sese facturum omnia

Cato, orig.

[Peter] 104: (ex libro V)

, per ellipsin esse pro factum ire, quod Graeci dicunt ποιήσειν, quod est infinitum futuri.

Lucilius in XVII ad Penelopam conuersus: (vol. 1)

nupturum te nupta negas, quod uiuere Vlixen

speras

Lucilius, sat.

[Marx] 17,538-539

. in hoc quoque subaudiendum est esse, id est nupturum esse pro nuptum ire, γαμηθήσεσθαι.

Sulla in uicesimo primo rerum suarum :

ad summam perniciem rempublicam peruenturum esse , pro peruentum ire, ἐλεύσεσθαι.

de praeterito perfecto secundae coniugationis

secunda coniugatio in eo desinit. et ea terminatio propria est secundae coniugationis, exceptis paucis primae coniugationis: meo meas, beo beas, laqueo laqueas, nauseo nauseas, enucleo enucleas, creo creas, screo screas, calceo calceas, quod alii calcio calcias, et quartae duobus: eo is, queo quis et quae ex eis componuntur, ut adeo, redeo, pereo, ueneo, nequeo. in eo i antecedente unum inuenitur, cieo. unde Virgilius in I:

bella cient primaque uetant consistere terra

Vergilius, Aen.

1,541

. idem in VI:

aere ciere uiros Martemque accendere cantu

Vergilius, Aen.

6,165

. inuenitur tamen hoc idem etiam in io desinens quartae coniugationis. unde Statius in IIII Thebaidos :

suus excit in arma

antiquam Tiryntha deus

Statius, Theb.

4,146-147

. Lucanus in II:

nunc urbes excite feras, date gentibus arma

Lucanus 2,47

.

Lucretius: (vol. 1)

aurarum cimus ad ortus

Lucretius 5,211: terraique solum subigentes cimus ad ortus (Lucr.)

. Liuius in CXVIII: aduersus interfectores Gai Caesaris ultoribus manum conparans concibat

Liuius [Jal] frg.

58: (ex libro CXVIII)

. praeteritum eius tam in ui quam in ii desinit, ciui uel cii.

Lucanus in VII:

quantas in proelia numquam

conciuere manus

Lucanus 7,361-362: conciuere : exci- (Lucan.)

. Virgilius in V:

famaque finitimos et clari nomen Acestae

excierat

Vergilius, Aen.

5,106-107

. obseruandum autem in omnibus est uerbis, quod si minuat praesentis syllabas praeteritum, necessario paenultimam producit, siue producta siue correpta sit in praesenti, nisi syncopam patiatur, ut cieo cīui et per syncopam cĭi, rideo rīsi, faueo fāui, augeo auxi, moueo mōui, sedeo sēdi, facio fēci, fugio fūgi, fodio fōdi, uenio uēni. ergo liqueo licŭi et langueo langŭi pares habent in praeterito et in praesenti syllabas, corripiunt enim paenultimas praeteriti, idque usus comprobat.

Ouidius in VI metamorphoseon :

inposito fratri moribunda relangŭit ore

Ouidius, met.

6,291

. idem in IIII:

nectare corpus

delicŭit

Ouidius, met.

4,252-253

. idem in VII:

delicŭit stagnumque suo de nomine fecit

Ouidius, met.

7,381

. u loco consonantis ante eo habentia eo in i conuersa faciunt praeteritum et producunt paenultimam necessario secundum praemonstratam (vol. 1)

regulam, ut moueo mōui, foueo fōui, faueo fāui. inueniuntur autem auctores, qui, quomodo in praeterito primae coniugationis in ui syllabam terminante faciunt in secunda tam singulari quam plurali et in tertia plurali in unt desinente persona paenultimae syncopam syllabae, sic etiam in secunda coniugatione, quando praeteritum in ui desinit, ut Virgilius in IIII:

Hyrcanaeque admorunt ubera tigres

Vergilius, Aen.

4,367

, pro admouerunt.

Horatius in sermonum I:

hunc hominem uelles si tradere, dispeream, ni

summosses omnes

Horatius, sat.

1,9,47-48

. coniueo, quod etiam coniuo secundum tertiam protulerunt ueteres, praeteritum tam in ui quam xi habuit.

Ninnius Crassus in XXIIII

Iliados :

nam non coniui oculos ego deinde sopore

Ninnius Crassus, carm.

[Morel] frg.

2: (Ilias, lib. XXIV)

. Turpilius uero in paraterusa :

dum ego conixi somno, hic sibi prospexit uigilans uirginem

Turpilius, com.

[Ribbeck³] 173 : Paraterusa frg.

V

. ferueo quoque etiam feruo inuenitur, ab utroque tamen praeteritum ferui dicitur.

Terentius in adelphis : (vol. 1)

sperabam iam deferuisse adulescentiam

Terentius, ad.

152

. nec solum ea diuersarum coniugationum inueniuntur uerba, sed multa praeterea, ut strideo strides et strido stridis, fulgeo fulges et fulgo fulgis, denseo denses et denso densas, oleo oles et olo olis.

Caluus coniuere infinitum secundum tertiam coniugationem correpta paenultima protulit:

cum grauis ingenti coniuĕre pupula somno

Caluus, carm.

[Morel] frg.

11: (Io)

. s17 Persius uero secundae protulit:

uae, nisi coniues!

oleum artocreasque popello

largior

Persius 6,50-51

. a ferueo Virgilius in I:

feruet opus redolentque thymo fragrantia mella

Vergilius, Aen.

1,436: etiam: georg.

4,169. feruet gramm. (et codd.

MPF1 etc.) : feruit Verg. (cod. F) fragrantia : fraglan- Verg.

. idem in VIII a feruo:

feruere Leucaten auroque effulgere fluctus

Vergilius, Aen.

8,677

. Lucilius:

feruit nunc, feruet ad annum

Lucilius [Marx] 357: (satura 9)

. Terentius in adelphis :

† cum maxime feruit, tam placidum quasi ouem reddo

Terentius, ad.

534: feruit maxume … quam ouem Lindsay (quasi G², schol. E) Craig (1930: 72) "It is evident that the second hand of G and the scholiast of E took quasi from Priscian.

They cannot possibly represent a text of Terence current in the time of Priscian.

"

. unde feruesco. dicitur tamen etiam per b ferbeo, ex quo ferbui.

Horatius in I sermonum :

uelatumque stola, mea cum conferbuit ira

Horatius, sat.

1,2,71

. unde et ferbesco. a strideo Lucanus in VI:

auribus incertum feralis strideat umbra

Lucanus 6,623

, a strido Virgilius in VIII:

striduntque cauernis

stricturae Chalybum et fornacibus ignis anhelat

Vergilius, Aen.

8,420-421

. (vol. 1)

a fulgeo Virgilius in V:

ductores auro effulgent

Vergilius, Aen.

5,133+132: 132-133: auro / ductores longe effulgent Verg.

; ductores auro Prisc. ex Aen.

12,126.

, a fulgo idem in VIII:

auroque effulgere fluctus

Vergilius, Aen.

8,677

. a denso Ennius in VIII annalium :

densantur campis horrentia tela uirorum

Ennius, ann.

[Vahlen²] 285: = 267 Skutsch

, a denseo Virgilius in X:

extremi addensent acies

Vergilius, Aen.

10,432: extremi Verg.

. ab oleo Terentius in adelphis :

olet unguenta de meo

Terentius, ad.

117

, ab olo Plautus infiniti uerbi secundam syllabam corripuit in

mustellaria :

non omnes possunt olĕre unguenta exotica

Plautus, Most.

42

. supinum a praeterito fit mutata ui in tum, ut ciui citum, moui motum, foui fotum. nec solum in secundae coniugationis uerbis in ui praeteritum facientibus, sed etiam in aliis est obseruandum, ut amaui amatum, accusaui accusatum, adiuui adiutum, s18 cupiui cupitum, accersiui accersitum, arcessiui arcessitum. excipiuntur laui lautum, caui cautum, faui fautum, quae differentiae causa pro a longa au diphthongum habuerunt, propter latum, catum, fatum, quae alias habent significationes. et sciendum, quod in omnibus huiuscemodi supinis paenultima producitur, exceptis sătum a sero seui (quod etiam serui habuit in usu antiquitas, unde (vol. 1)

sertum) et a sino siui sĭtum, et a pono posui, uel posiui secundum antiquos, posĭtum. lĭtum quoque et ĭtum notanda sunt.

Virgilius

georgicon IIII:

et paribus lita corpora guttis

Vergilius, georg.

4,99

. in deo exeuntia, longa uocali naturaliter antecedente uel ar syllaba, deo in si conuersa faciunt praeteritum perfectum, ut suādeo suasi, rīdeo risi, ardeo arsi, e uero uel i breuibus ante d positis, producunt easdem uocales et eo in i mutata faciunt praeteritum: sĕdeo sēdi et ex eo composita, insĭdeo insēdi, subsĭdeo subsēdi, resĭdeo resēdi; uĭdeo uīdi, inuĭdeo inuīdi, prouĭdeo prouīdi. et notandum, quod a sedeo composita, quamuis in praesenti e in i conuertant, in praeterito tamen eandem e productam seruant, ut possideo possēdi. strideo quoque stridi facit, quod etiam strido stridis tertiae coniugationis inuenitur, i autem tam in praesenti quam in praeterito productam habet.

Virgilius in VIII:

strīduntque cauernis

stricturae Chalybum et fornacibus ignis anhelat

Vergilius, Aen.

8,420-421

. Lucanus in VI:

auribus incertum feralis strīdeat umbra

Lucanus 6,623

.

Statius in IIII:

huius inaspectae luco strīdere sagittae

Statius, Theb.

4,428

. Accius in Alcestide :

cum strīderat retracta rursus inferis

Accius, trag.

[Ribbeck³ ] 57: (Alcestis)

. sin autem prima syllaba in deo terminatorum post mutam aliquam uel m semiuocalem e uel o correptas habuerit in aliquam liquidam desinentes, duplicatur, sic tamen, ut priori geminatarum extrema consonans subtrahatur, et sic eo in i conuersis fit praeteritum perfectum, ut pĕndeo pependi, tŏndeo totondi, mŏrdeo momordi, spŏndeo spopondi, a quo etiam s in secunda demitur syllaba euphoniae causa. in compositione (vol. 1)

tamen haec eadem non geminant supra dictam syllabam, ut respondeo respondi, dependeo dependi, demordeo demordi, praemordeo praemordi, detondeo detondi. uetustissimi tamen etiam detotondi protulerunt.

Ennius in annalibus :

et detondit agros laetos atque oppida cepit

Ennius, ann.

[Vahlen²] 495: = 468 Skutsch

. at Varro in magno talento :

detotonderat forcipibus uitiarium feris

Varro, Men.

[Bücheler] frg.

246: uitariferis (Varro)

. au ante deo habentia per participium in praeterito declinantur nunc: audeo ausus sum, gaudeo gauisus sum; uetustissimi tamen et ausi pro ausus sum et gauisi pro gauisus sum protulerunt.

Cato censorius in oratione pro Lucio Autronio : beneficii postridie iussisti adesse. in diem ex die non ausi recusare

Cato, or.

[Malcovati] frg.

207: (pro L. Autronio) beneficii : uenefici (Malcovati)

.

Liuius in

Odissia :

quoniam audiui, paucis gauisi

Liuius Andronicus, carm.

[Morel] frg.

24: (Odyssia, lib. IX)

. L(ucius) Cassius Emina in II annalium : idque admiratum esse gauisi

Hemina, hist.

[Peter] frg.

25: (ex libro II, annales)

. in hoc uerbo etiam illud animaduertendum, quod ausim ausis ausit pro subiunctiuo audeam audeas audeat inuenimus.

Virgilius in II georgicon :

ausim uel tenui uitem committere sulco

Vergilius, georg.

2,289

. Ouidius in VI metamorphoseon :

et nihil est, quod non inopino captus amore

ausit, nec capiunt inclusas pectora flammas

Ouidius, met.

6,465-466: inopino : effreno (Ou.)

. (vol. 1)

omnia autem supra dicta uerba deo in sum conuertentia faciunt supina: rideo risum, ardeo arsum, uideo uisum, mordeo morsum, pendeo pensum, tondeo tonsum, respondeo responsum, audeo ausum: gaudeo uero etiam i post u assumpsit euphoniae causa gauisum. a sedeo praeterea geminat s sessum, et fortasse differentiae causa, ne, si sesum diceretur, duae partes esse putarentur. alia uero omnia in deo desinentia per ui diuisas proferunt praeteritum, ut candeo candui, studeo studui, frondeo frondui, splendeo splendui, quorum supina mutatione eo in i et assumptione tum debent fieri, ut canditum, studitum, fronditum, splenditum. rarissime tamen ab omnibus neutris secundae coniugationis, quae in ui diuisas faciunt praeteritum, inuenio uel huiuscemodi supinum uel participium futuri, ut caleo calui, tepeo tepui, horreo horrui, langueo langui, flacceo flaccui, rubeo rubui, palleo pallui; si qua tamen inueniantur, i breuem ante tum habent. unde Iuuenalis a careo carui in II:

tollere dulcem

cogitat heredem carĭturus turture magno

Iuuenalis 6,38-39

, et Cicero ualĭturus a ualeo. excipitur prandeo prandi.

Plautus in Menaechmis :

prandi et potaui, scortum accubui

Plautus, Men.

476

. id tamen quoque in sum facit supinum, quomodo superiora, ut pransum, quod tamen, quamuis neutrum sit, habet participium praeteriti pransus, ut caeno caenatus, iuro iuratus, careo cassus, pateo passus, titubo titubatus. et multa praeterea a uetustissimis similiter sunt prolata participia praeteriti a neutralibus uerbis, ut a seneo senectus, ὁ

γηράσας; discedo discessus, ὁ ἀναχωρήσας; intereo interitus, ὁ ἀναιρεθείς; (vol. 1)

obeo obitus, ὁ τεθνεώς; occido occasus, ὁ δύνας; potus, ὁ πεπωκὼς καὶ ὁ ποθείς, ut iuratus ὁ ὀμόσας καὶ ὁ ὀμοθείς.

Catullus:

sed haec * fuere; nunc recondita

senet quiete

Catullus 4,25-26

; senesco enim inchoatiuum est.

Sallustius in IIII historiarum :

omnes quibus senecto corpore animus militaris erat

Sallustius, hist.

[Maurenbrecher] 4,frg.

21: omnis (Sall.)

. Caelius in IIII: custodibus discessis multi interficiuntur

Coelius, hist.

[Peter] frg.

32: (ex libro IV; belli punici alterius historiae ad L. Aelium)

. Claudius: pugna acriter commissa multis utrimque interitis

Quadrigarius, hist.

[Peter] 96: (incert. sedis)

. Laeuius in Protesilao :

cupidius miserulo obito

Lucilius, carm.

[Morel] frg.

19: (Protesilaudamia)

.

Lucilius in II:

quae horis sublata duabus

omnia sunt sole occaso ductoque

Lucilius, sat.

[Marx] 2,67-68

. a decresco quoque decretum Laeuius protulit in III

erotopaegnion :

nocte dieque

decretum et auctum

Laeuius, carm.

[Morel] frg.

2: (Erotopaegnia, lib. III)

. Terentius in hecyra :

quid ais?

cum uirgine una adulescens cubuerit

plus potus

Terentius, hec.

138-139

. hoc tamen idem Iuuenalis passiue protulit in IIII:

epotaque flumina Medo

prandente

Iuuenalis 10,177-178

, (vol. 1)

sicut et iuratus tam actiue quam passiue profertur.

Cicero in II

Verrinarum : malo ei iurato suam quam iniurato aliorum tabellas committere

Cicero, Verr.

1,32: malim et iurato (Cic.)

. Lucanus in VIII:

mihi per Latium iurata tonantem

Lucanus 8,219

. a titubo quoque titubatus.

Virgilius in V:

uestigia presso

haud tenuit titubata solo

Vergilius, Aen.

5,331-332: haut Verg.

. idem in II:

nunc cassum lumine lugent

Vergilius, Aen.

2,85

, quamuis a careo futuri participium non cassurus, sed cariturus faciat, ut supra ostendimus Iuuenalem in II protulisse. a pateo quoque passus nascitur teste Virgilio, qui ponit in III Aeneidos :

et pater Anchises passis de litore palmis

Vergilius, Aen.

3,263: et Verg.

. idem in II:

passis Priameia uirgo

crinibus

Vergilius, Aen.

2,403-404

. in geo desinentia, l uel r antecedentibus, geo in si conuersa faciunt praeteritum perfectum, ut indulgeo indulsi, fulgeo fulsi, algeo alsi, urgeo ursi, turgeo tursi, tergeo tersi, quod Probus et Charisius et Celsus et Diomedes comprobant et ipse omnibus ualidior usus.

Iuuenalis in I:

sed mox et pocula torques

saucius et rubra deterges uulnera mappa

Iuuenalis 5,26-27

. idem in V:

uasa aspera tergeat alter

Iuuenalis 14,62

.

Horatius in II sermonum : (vol. 1)

posito pauone uelis quin

hoc potius quam gallina tergere palatum

Horatius, sat.

2,2,23-24

. Terentius in eunucho :

egone?

imperatoris uirtutem noueram et uim militum,

sine sanguine hoc non posse fieri: qui abstergērem uulnera?

Terentius, eun.

778-779

. est enim quaternarius iambus, qui stare non potest, nisi paenultima abstergērem producatur. mulgeo quoque mulsi facit, quamuis differentiae causa quidam mulxi protulerunt, quia mulceo quoque mulsi facit. sed Virgilius in III georgicon :

quod surgente die mulsere horisque diurnis,

nocte premunt

Vergilius, georg.

3,400-401

. Ennius in VII annalium :

mulserat huc nauem conpulsam fluctibus pontus

Ennius, ann.

[Vahlen²] 225: = 217 Skutsch (urserat huc nauim compulsam)

. idem in VIIII:

Ciclopis uenter uelut olim turserat alte

carnibus humanis distentus

Ennius, ann.

[Vahlen²] 321-322: = 319-320 Skutsch

.

Lucilius in XX:

purpureo tersit tunc latas gausape mensas

Lucilius, sat.

[Marx] 20,568

. idem in IIII:

obtursi ebrius

Lucilius, sat.

[Marx] 4,172

. syllaba uero naturaliter longa ante geo posita, mutant geo in xi et faciunt praeteritum perfectum, ut lūgeo luxi, augeo auxi, frīgeo frixi. alia uero omnia in geo desinentia eo in ui diuisas mutant in praeterito, ut egeo egui, indigeo indigui, rigeo rigui, uigeo uigui. quaedam supina in si praeteritum terminantia i in um conuertentia faciunt, siue secundae seu tertiae sint coniugationis (nam quartae in tum (vol. 1)

faciunt supinum), ut indulsi indulsum uel indultum, unde Marcellinus rerum gestarum XIIII: tamquam licentia crudelitati indulta , fulsi fulsum, alsi alsum, tersi tersum, arsi arsum, laesi laesum, lusi lusum, mulsi mulsum et mulctum.

Sallustius in IIII historiarum : dein lenita iam ira postero die liberalibus uerbis permulcti sunt

Sallustius, hist.

[Maurenbrecher] 4,frg.

58

(unde Cicero in contionem Metelli :

permulsa atque recreata est

Cicero [Crawford] or. frg. 6 : (contra contionem Q. Metelli)

. Varro in satura : capite permulso ). torsi quoque et tortum et torsum facit, itaque tortores et torsores dicuntur.

Cato in IIII originum : Marsus hostem occidit prius quam Paelignus, propterea Marrucini uocantur, de Marso detorsum nomen

Cato, orig.

[Peter] 53: (ex libro II)

.

Terentius in Phormione :

† bonorum contortor, legum distortor

Terentius, phorm.

374: bonorum extortor, legum contortor Lindsay (bon. cont. le. dist. G², schol.

¹ E)

. Cicero in IIII Verrinarum : quod fanum denique, quod non auersum atque extersum reliqueris?

Cicero, Verr.

2.2,52: euersum (Cic.)

. a tergeo tersi tersum dixit secundum supra dictam proportionem. excipitur ussi ustum faciens supinum. in xi uero proferentia praeteritum, cuiuscumque sint coniugationis, xi in ctum uertentia faciunt supinum, ut luxi luctum, auxi auctum, frixi frictum, aspexi aspectum, illexi illectum, duxi ductum, dixi dictum, neglexi neglectum, traxi tractum, struxi structum. finxi (vol. 1)

fictum et pinxi pictum et strinxi strictum et minxi mictum euphoniae causa n in supino abiciunt, quamuis iunxi iunctum et tinxi tinctum et uinxi uinctum et cinxi cinctum et punxi punctum et sanxi sanctum seruent in supino quoque n. excipiuntur flexi, fluxi, quae in supinis quoque seruauerunt x: flexum, fluxum, quamuis uetustissimi et fluctus pro fluxus et flucturus pro fluxurus soliti sunt dicere, unde et fluctus ipse motus aquarum. in gui uero facientia praeteritum, quia neutralia sunt, non habent in usu supina, debent autem secundum analogiam in itum ea facere, sicut supra dictum est. in queo desinens unum inuenitur secundae coniugationis in si terminans praeteritum, torqueo torsi, et ex eo composita distorqueo distorsi, contorqueo contorsi, extorqueo extorsi. supina secundum paulo ante expositam regulam in sum proferunt: torsum, distorsum, contorsum, extorsum; inueniuntur tamen etiam in tum, et frequentius. in leo desinentia, si ante l aliam consonantem habuerint coniunctam ei in eadem syllaba, et ab oleo uel leo composita per ui syllabam faciunt praeteritum perfectum, ut impleo impleui, compleo compleui, suppleo suppleui, cuius simplex uerbum non legi, fleo fleui, defleo defleui, cleo cleui, oleo oleui, aboleo aboleui, adoleo adoleui, exoleo exoleui, deleo deleui, releo releui, quamuis oleo et olui et oleui faciat, et similiter redoleo et redolui et redoleui, quia non mutauit significationem.

Horatius in I epistularum :

uina fere dulces oluerunt mane Camenae

Horatius, epist. 1,19,5

. Lucilius uero in XXX:

quis totum scis corpus iam perolesse bisulcis

Lucilius, sat.

[Marx] 30,1067

, pro peroleuisse.

Virgilius in XII: (vol. 1)

mox cum matura adoleuerit aetas

Vergilius, Aen.

12,438

. Varro tamen etiam adolui protulit in libro III rhetoricorum :

postquam adoluerunt haec iuuentus

Varro [Mirsch] 3,frg.

5: (Antiquitates Rerum Humanarum)

.

Cassius ad Tiberium II:

at contra Aegyptiis sacrificium, ubi integrum anserem adoleuerunt

Cassius Seuerus frg.

: (frg. seruatum apud.

Diom. et Prisc.

; epist. II ad Tiberium)

. passiui quoque participium adultus pro adolitus prolatum est.

Antias in LXXIIII: eo omnes hostiae, uituli uiginti et septem coniecti, et ita omnia adulta sunt

Valerius Antias, hist.

[Peter] frg.

61: (Annales, ex libro LXXIV)

. obsoleo quoque obsoleui facit. non est enim a soleo, quod solitus sum uel solui secundum Sallustium facit perfectum, qui in II historiarum ponit:

neque subsidiis, uti soluerat, compositis

Sallustius, hist.

[Maurenbrecher] 2,frg.

102

, sed ab obs et oleo, sicut obscenus ab obs et canendo uel caeno uel ἀπὸ τοῦ κοινοῦ, unde et inquino.

Cicero de imperio Gn(aei) Pompei : obsoleuit iam ista oratio, re multo magis quam uerbis refutata

Cicero, Manil.

52

. idem in I

rhetoricon : hoc uero a plerisque eorum desertum obsoleuisse

Cicero, inu.

1,4

. idem pro Caelio : chartae quoque, quae illam pristinam seueritatem obtinebant, obsoleuerunt

Cicero, dom.

40: quoque ex queque corr. uid. Π² quae illam ΠTˢCˢPGEH : ille que Cᵇ continebant (Cic.) obsoleuerunt TˢPGEH : obsoluerunt CᵛCⁱ (ngc) ; absoluerunt Cᵇ

. exoleo quoque exoleui, unde exoletus exoleta exoletum.

Plautus in medico : (vol. 1)

domi reliqui † exoletam uirginem

Plautus, Par. med. [Lindsay] frg.

IV: Parasitus medicus

, id est grandem, quae exoleuerat. aboleo uero, uelut redoleo, et abolui et aboleui facit praeteritum, unde et aboletum et abolitum et abolitio dicitur.

Liuius in VIII: etsi omnis diuini humanique moris memoria aboleuerit

Liuius 8,11,1

.

Persius:

hoc iuuat?

hic, inquis, ueto quisquam faxit oletum

Persius 1,112

.

Cicero in Verrem de praetura urbana : uereor, ne haec cuipiam nimis antiqua et iam obsoleta uideantur

Cicero, Verr.

2.1,56: forte [om.

G¹] cuipiam (Cic.)

. a deleo, cuius simplex [id est leo] in usu non est, deletum, a delino delitum nascitur, quod Probus et Caper comprobant, usu quoque adiuuante.

Virgilius in IIII georgicon :

et paribus lita corpora guttis

Vergilius, georg.

4,99

. Cicero epistularum ad Caluum primo: tuli moleste, quod literae delitae mihi a te redditae sunt

Cicero, epist. [Weyssenhoff] frg.

VI 1: = IX 1 Shackleton Bailey

. idem in IIII

Verrinarum : tabulae sunt in medio, quae se corruptas atque interlitas esse clamant

Cicero, Verr.

2.2,104

. Accius in Atreo :

epularum fictor, scelerum fratris delitor

Accius, trag.

[Ribbeck³ ] 119: (Atreus)

. supina secundum iam praedictam regulam in ui syllabam praeteritum terminantium faciunt, ut completum, defletum, obsoletum, aboleui aboletum, abolui abolitum, deletum a deleo. unde et letum ipsa res, quae delet, quasi a leo simplici, quod in usu non est, profertur. alia uero omnia uerba in leo desinentia eo in ui diuisas (vol. 1)

transferentia faciunt praeteritum, ut doleo dolui, calleo callui, palleo pallui, excelleo excellui, quod et excello inuenitur. alia quoque omnia secundae coniugationis uerba, quacumque consonante ante eo posita, eo in ui diuisas conuertentia faciunt praeteritum perfectum, ut habeo habui, rubeo rubui, doceo docui, arceo arcui, timeo timui, iaceo iacui, teneo tenui, caneo canui, candeo candui, stupeo stupui, tepeo tepui, pareo parui, careo carui, horreo horrui, floreo florui, censeo censui, pateo patui, liqueo licui, ex quo liquesco inchoatiuum.

Ouidius in IIII

metamorphoseon :

protinus inbutum caelesti nectare corpus

delicuit terramque suo madefecit odore

Ouidius, met.

4,252-253

. a liceo quoque licui facit. excipiuntur haec: iubeo iussi, sorbeo uel etiam sorbo, ut Probo placet, sorpsi uel sorbui (Lucanus in IIII:

absorpsit penitus rupes et tecta ferarum

Lucanus 4,100: et : ac (Lucan.)

. Cicero in II Philippicarum : sanguinem ciuilem exhausit uel potius exsorbuit

Cicero,

Phil. 2,71: gustaras ciuilem sanguinem uel potius exsorbueras (Cic.)

. idem pro Murena : difficultatem exsorbuit

Cicero , Mur.

19

), mulceo mulsi, maneo mansi, neo neui, haereo haesi, luceo luxi, polluceo polluxi.

Plautus in Sticho :

ut decimam partem † Herculi polluceam

Plautus, Stich.

233

. Naeuius in colace : (vol. 1)

quid decimas partes?

quantum mi alieni fuit,

polluxi tibi iam publicando epulo Herculis

decimas

Naeuius, com.

[Ribbeck³] frg.

27-29 : Colax frg.

I

. supino in ui quidem diuisas facientia praeteritum neutra deficiunt, sicut supra diximus, ut canui, stupui, tepui, horrui, parui, egui; deficit etiam metui, timui; nam a carui uel caritum uel cassum uidetur posse dici, quia futuri participium cariturus, praeteriti cassus inuenitur.

Iuuenalis in II, quomodo ante relatum est:

tollere dulcem

cogitat heredem cariturus turture magno

Iuuenalis 6,38-39

.

Virgilius in II Aeneidos :

demisere neci, nunc cassum lumine lugent

Vergilius, Aen.

2,85

. actiua uero plerumque ui uocales in i correptam conuertentia assumunt tum, ut habeo habui habitum, inhibeo inhibui inhibitum, praebeo praebui praebitum, moneo monui monitum. pauca autem ui in tum uertunt, nisi consonantium natura prohibeat, ut tenuo tenui tentum, doceo docui doctum. censui uero censum, quia in simplici dictione n antecedente s et t sine r sequi non possunt. iussi uero et mulsi et mansi et haesi secundum praenuntiatam regulam in si proferentium praeteritum i in um conuertentia faciunt supinum: iussi iussum, mulsi mulsum, mansi mansum, haesi haesum. a sorbui sorbitum, a sorpsi uero sorptum debet fieri supinum, ut ab habeo habitum et praebeo praebitum et a scripsi scriptum et nupsi nuptum, quorum neutrum adhuc in usu inueni (id est nec sorbitum nec sorptum). a luxi quoque luctum et a polluxi polluctum exigit ratio in xi terminantis praeteriti, sed auctoritas deficit. neui uero in ui terminantium seruat regulam, in supino conuertens ui in tum, ut neui netum. (vol. 1)

liber decimus: de praeterito perfecto tertiae coniugationis

[de praeterito perfecto tertiae coniugationis]

in io a antecedente unum inuenitur aio, quod in prima quidem persona i loco consonantis habet duplicis, quae et geminabatur a uetustissimis aiio, in secunda uero et tertia transit in uocalem necessario, quia consonans sequitur, ais ait. itaque pares habet in tribus personis syllabas, cum omnia in io desinentia tertiae uel quartae coniugationis una syllaba minores habent prima persona secundam et tertiam, ut facio facis facit, audio audis audit. sed in hoc primae personae paenultima positione producitur, secundae uero et tertiae corripitur [sicut quibusdam uidetur, tertiae est coniugationis] nec per totam in usu inuenitur declinationem. cuius praeteritum, cum ait in tertia inueniatur persona, debuit ai primam facere, quae in usu non est; potest tamen ait quoque praesens intellegi pro praeterito. sed cum imperatiuus in i terminans reperiatur, quartae magis ostenditur esse coniugationis.

Naeuius:

an nata est sponsa praegnas?

uel ai uel nega

Naeuius, com.

[Ribbeck³] frg.

125 : ex incertis fabulis XIX

. e quoque antecedente in io unum inuenio meio tertiae, in quo similiter i loco consonantis est.

Iuuenalis eius infinitum profert in I: (vol. 1)

cuius ad effigiem non tantum meiere fas est

Iuuenalis 1,131

.

Persius:

pinge duos angues: pueri, sacer est locus, extra

meite

Persius 1,113-114

. quidam tamen etiam meio meias dici putauerunt. sed mingo quoque dicitur, ex quo praeteritum in usu est minxi, unde Horatius:

hunc perminxerunt calones

Horatius, sat.

1,2,44

, ex quo secundum regulam in ctum nascitur supinum mictum.

Horatius in I sermonum :

mentior at si quid, merdis caput inquiner albis

coruorum, atque in me ueniant mictum atque cacatum

Horatius, sat.

1,8,37-38

. unde etiam meditatiuum micturio, ut lectum lecturio, partum parturio, esum esurio; a supinis enim meditatiua solent fieri. in io quoque u antecedente unum inuenio inquio, quod plerique artium scriptores putant in usu non esse. sed Cicero ponit hoc in secundo de oratore : adtendere et aucupari uerba oportebit, inquio, ut ea quae sunt frigidiora uitemus

Cicero, de orat.

2,256: inquio (Prisc.) : in quo L(Rᵛ)M² ; in quio M¹ ; in quibus ϛ

. in eodem: tu uero, inquisti, molestus non eris

Cicero, Catil.

2,259: non eris] non ero eris R

. idem : qui me ubi uiderunt, ubi sunt, Pamphile, inquiunt, scyphi?

Cicero, Verr.

2.4,32: me ubi] simul ut me δ

. idem in IIII ad Herennium : quid enim tibi uis?

aliquis inquiat

Cornificius, rhetorica Her.

4,3,5

. ex quo apparet, secundum analogiam inquiam quoque debere dici. idem ad eundem in V: at non Africani nepotes, inquit, istiusmodi (vol. 1)

fuerunt

Cornificius, rhetorica Her.

4,31,42: inquit : inquiet (rhet.

Her.)

. in eodem: uidete nunc, inquis, iudices, quemadmodum me Plagioxippus iste tractarit

Cornificius, rhetorica Her.

4,31,42: inquis : inquit (rhet.

Her.)

. Persius:

hoc iuuat?

hic, inquis, ueto quisquam faxit oletum

Persius 1,112

.

Terentius quoque imperatiuum eius inque in Phormione posuit:

tum autem Antiphonem uideo ab sese amittere

inuitum eam, inque

Terentius, phorm.

918-919: t. a. A. u. ab s. a. / i. e. i. Lindsay

. ergo secundum analogiam tertiae coniugationis inuenitur eius tota fere declinatio uerbi; supinum uero ab eo non inueni nec quae solent ab eo nasci. in cio a antecedente mutant eam in e productam et abiecta o productaque i faciunt praeteritum perfectum, ut facio fēcī, iacio iēcī. ex his composita cum praepositione quamuis in praesenti mutent a in i, tamen praeteriti regulam seruant, quae est in simplicibus, ut efficio effeci, proficio profeci. ideo autem dixi, cum praepositione composita mutare a in i, quia, si cum alia parte componantur, seruant a, ut calefacio calefeci, tepefacio tepefeci, tremefacio tremefeci, stupefacio stupefeci. abicio quoque abieci facit, conicio conieci, inicio inieci, proicio proieci; inuenitur tamen etiam simplex, icio icis. unde Virgilius in XII:

ictum iam foedus et omnes

conpositae leges

Vergilius, Aen.

12,314-315

. alia uero i ante cio habentia eandem i in e conuertunt et cio in xi, ut aspicio aspexi, conspicio conspexi, illicio illexi, pellicio pellexi; excipitur elicio elicui (Liuius ab urbe condita libro V: ad colloquium uatem elicuit

Liuius 5,15,7

), et puto ideo, ne, si elexi diceremus, necessario participium electus fieret et esset dubitatio significationis. pellicui quoque pro pellexi ueteres protulerunt.

Laeuius in

Laudamia : (vol. 1)

† aut nunc quaepiam alia te illo

Asiatico ornatu affluens,

aut Sardiano ac Lydio

fulgens decore et gratia

pellicuit

. sed Terentius in Phormione :

is senem per epistolas

pellexit, modo non montes auri pollicens

Terentius, phorm.

67-68: per epistulas Lindsay

. inuenitur etiam allicuit et pellicuit.

Piso historiarum I: cuius unius praemio multorum allicuit animos

Calpurnius, hist.

[Peter] frg.

17

. Publius Varro belli

Sequanici libro II:

deinde ubi pellicuit dulcis leuis unda saporis

Varro Atacinus, carm.

[Morel] frg.

23: (Bellum sequanicum, lib. II)

. supina ex illis quidem, quae a habent ante cio, fiunt a praesenti io conuersa in tum, ut facio factum, iacio iactum. in omni enim uerbo, siue paenultima siue antepaenultima sit, a seruatur etiam in supino, quamuis mutetur in praeterito perfecto, ut facio feci factum, iacio ieci iactum, capio cepi captum, ago egi actum, frango fregi fractum, cado cecidi casum. ex his composita, quae in praesenti mutant a in i, ut facio inficio, capio incipio, et in supino a in e conuertunt, ut factum infectum, captum inceptum; illa uero, quae componuntur a uerbis in go desinentibus, quamuis mutent a in i, tamen in supino immutabilem seruant eam, ut ago exigo exactum, frango infringo infractum, tango contingo contactum, pango impingo impactum; quae uero in xi terminant praeteritum secundum praemonstratam regulam, xi in ctum conuertentia faciunt supinum, aspexi aspectum, illexi illectum; elicui uero elicitum facit, unde Lucanus in VIIII: (vol. 1)

uirus et elicitum iussumque exire repugnat

Lucanus 9,932

, et Statius in IIII Thebaidos :

tam penitus durae quam mortis limite manes

elicitos

Statius, Theb.

4,413-414

.

in dio desinens unum inuenio, fodio fōdi et ex eo composita, perfodio perfōdi, effodio effōdi, quod paenultimam praeteriti produxit necessario secundum praedictam regulam, qua ostendimus, quod, si minuantur praesentis syllabae, in praeterito producitur paenultima, nisi per syncopam uel apocopam proferatur. supinum in sum facit geminata s, ut fodi fossum. omnia enim uerba, quae in di finiunt praeteritum perfectum, in sum faciunt supina, ut prandi pransum, momordi morsum, tetendi tensum, pandi pansum, defendi defensum, ascendi ascensum, sedi sessum, excepto dedi, quia primae est coniugationis, quae numquam in sum facit supinum, et ex eo compositis, quae in tertiam transeunt coniugationem et a paenultimam simplicis supini in i conuertunt, ut do dedi datum, reddo reddidi redditum, perdo perdidi perditum, uendo uendidi uenditum, credo credidi creditum, condo condidi conditum. in dior quoque deponentia in sum faciunt supinum: ordior orsum, ingredior ingressum.

in gio similiter producta antepaenultima et ablata o extrema faciunt praeteritum perfectum, ut fugio fūgi, confugio confūgi, perfugio perfūgi, refugio refūgi. supinum o in tum conuertit: fugio fugitum, confugio confugitum, perfugio perfugitum, refugio refugitum. in pio ca antecedente mutant a in e productam et abiecta o productaque i faciunt praeteritum perfectum, ut capio cēpī. ab eo composita in praesenti quidem mutant a correptam simplicis in i breuem, praeteritum uero integrum manet, ut incĭpio incēpi, recĭpio recēpi, suscĭpio suscēpi. supinum tam eius quam omnium in pi uel psi uel mi terminantium praeteritum per ptum profertur, ut cepi captum, incepi (vol. 1)

inceptum, coepi coeptum, rupi ruptum, scalpsi scalptum, compsi comptum, prompsi promptum, dempsi demptum, scripsi scriptum, nupsi nuptum, emi emptum, ademi ademptum. rapui quoque raptum facit; similiter ex eo composita, corripui correptum, arripui arreptum. cu uero ante pio habentia o in ui conuertunt et producunt paenultimam in praeterito, ut cupio cupīui uel cupii et ex eo composita, concupio concupīui uel concupii. uetustissimi autem etiam secundum quartam coniugationem solent proferre hoc uerbum.

Lucretius:

effringere ut arta

naturae primus terrarum claustra cupiret

Lucretius 1,70-71: terrarum : portarum (Lucr.) || cupiret O corr.

, Prisc.

, Non. 506, 37 : cuperet OQG

. in ui diuisas faciens praeteritum unum inuenio supra dictae terminationis, rapio rapui et ex hoc composita, eripio eripui, surripio surripui; nam surpui per syncopam protulerunt quidam poetarum, ut Horatius in IIII

carminum :

quae me surpuerat mihi,

felix post Cinaram

Horatius, carm.

4,13,20-21

. sapio tam sapui uel sapii quam sapiui protulisse auctores inueniuntur; Probo tamen sapui placet dici, Charisio sapui uel sapiui, Aspro sapiui et sapii secundum Varronem, quod Diomedes etiam approbat.

Nonius tamen Marcellus de mutatis coniugationibus sic ponit: sapiui pro sapui.

Nouius uirgine praegnante : (vol. 1)

quando ego

plus sapiui, qui fullonem conpressi Quinquatribus

Nouius, Atell.

[Ribbeck³] 94-95 : Virgo praegnans frg.

I Ribbeck³ (quanto … quin fullonem) = I, 94-95 Frassinetti (quanto … quin fullonem) *

.

Terentius similiter:

cum intellego

resipisse

Terentius, haut.

843-844: cum te, gnate (gn. cum te Σ), intellego Lindsay

, pro resipiuisse.

Caper utrumque in usu esse contendit.

Afranius in

Brundisinis :

equidem nunc resipiui, postquam pectus est laetitia onustum

Afranius, com.

[Ribbeck³] 16 : Brundisinae frg.

II Ribbeck³ = III, 19 Daviault = II, 17 Lopez

.

Plautus in rudente :

pol magis sapisset, si dormiuisset domi

Plautus, Rud.

899

. coepio, quod in usu non est, coepi facit praeteritum.

Terentius tamen in adelphis praeteritum imperfectum subiunctiui eius uerbi, quod nascitur ex praesente, profert:

sinerem [ego] illum?

ac non sex totis mensibus

prius olfecissem, quam ille quicquam coeperet?

Terentius, ad.

396-397: aut non Lindsay

. supinum a cupiui et sapiui secundum supra dictam analogiam mutata ui in tum profertur, cupitum et sapitum. in rio unum inueni, pario peperi. uetustissimi tamen et secundum quartam coniugationem hoc protulisse inueniuntur.

Ennius:

oua parire solet genus pinnis condecoratum

Ennius, ann.

[Vahlen²] 10: = 8 Skutsch

. sed Terentius in Phormione :

neque parere iam diu haec per aetatem potest

Terentius, ad.

931: (neque om.) per annos Lindsay Phormioni perperam trib.

Priscianus Craig (1930: 68) "(it) is curious, because it scans neatly.

"

. (vol. 1)

idem in Andria :

hanc simulant parere, quo Chremetem absterreant

Terentius, andr.

472

. supinum partum debet esse, unde et partus et parturio meditatiuum. plerumque enim regulam supini sequuntur tam meditatiua quam frequentatiua, exceptis quibusdam, de quibus in significatione uerbi diximus, ut lectum lecturio et lectito, mictum micturio et mictito, dictum dicturio et dictito. sic ergo partum parturio et partito.

Statius tamen in XII Thebaidos participio futuri addidit i:

misceat atque hosti ueniat paritura marito

Statius, Theb.

12,539

. deponentia in rior desinentia, orior et morior, tam secundum tertiam quam secundum quartam coniugationem declinauerunt auctores, orior oreris et oriris, morior moreris et moriris.

Lucanus in IIII:

non gratis moritur, iugulo qui prouocat hostem

Lucanus 4,275: non gratis moritur : uincitur haut gratis (Lucan.)

. Ennius in XIIII annalium :

nunc est ille dies, cum gloria maxima sese

nobis ostendat, si uiuimus siue morimur

Ennius, ann.

[Vahlen²] 391-392: = 382-383 Skutsch

.

Terentius in eunucho :

risu † emoriri omnes denique

Terentius, eun.

432: risu omnes qui aderant emoriri. denique Lindsay

.

Virgilius in II Aeneidos :

telis

nostrorum obruimur, oriturque miserrima caedes

Vergilius, Aen.

2,410-411

. Lucilius in III:

conturbare animam potis est, quicumque adoritur

. eorum supina ortum et moritum, quamuis oriturus, non orturus inueniatur participium futuri, sed praeteriti ortus, non oritus dicitur.

Horatius epistularum libro II: (vol. 1)

nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes

Horatius, epist. 2,1,17

. a morior quoque notandum, quod, cum moriturus secundum analogiam faciat participium futuri, mortuus fecit praeteritum geminata u, quod in nullo alio participio inuenies, pro mortus uel moritus, quod proportio magis exigebat. in tio desinens per si facit praeteritum geminata s: quatio quassi, quod teste Charisio in usu non est, percutio percussi, incutio incussi. supinum secundum regulam in si terminantium perfectum in sum exit, quassum, unde frequentatiuum quasso quassas; similiter percussum, incussum. nam ussi ustum et torsi tortum uel torsum excipiuntur et quae quartae coniugationis in si terminant praeteritum perfectum: farcio farsi fartum, sarcio sarsi sartum, fulcio fulsi fultum, haurio hausi haustum. p uero ante si posita, sicut supra dictum est, per ptum faciunt supinum: demo dempsi demptum, promo prompsi promptum, nubo nupsi nuptum, scribo scripsi scriptum. in tior deponens tam tertiae quam quartae coniugationis unum inuenitur, potior.

Virgilius in III Aeneidos :

fas omne abrumpit, Polydorum obtruncat et auro

ui potĭtur

Vergilius, Aen.

3,55-56

. i secundum tertiam coniugationem corripuit paenultimam.

Lucilius uero in V:

deficit alma Ceres nec plebes pane potītur

Lucilius [Marx] 200: (satura 5)

secundum quartam coniugationem producta paenultima protulit. similiter Ninnius in Iliadis secundo: (vol. 1)

penetrat penitus thalamoque potītur

Naeuius, carm.

[Morel] frg.

2: (Ilias, lib. II)

. infinitum tamen secundum quartam semper inuenitur.

Cicero in II

inuectiuarum : rerum potiri uolunt

Cicero, Catil.

2,19: potiri CAaβγ, Maslowski : perfrui B ; potui V

. supinum in itum desinit paenultima producta, potītum. in uo diuisas quacumque antecedente consonante desinentia mutant o in i, ut acuo acui, imbuo imbui, induo indui, diluo dilui, annuo annui, spuo spui, suo sui, metuo metui, arguo argui.

Virgilius in VIIII:

Nisus ad haec: me nulla dies [umquam] tam fortibus ausis

dissimilem arguerit; tantum fortuna secunda

Vergilius, Aen.

9,281-282: Nisus ad haec Prisc.

: Euryalus Verg.

. idem in XI:

uerba redarguerit

Vergilius, Aen.

11,688: redargueret Verg.

. excipiuntur struo struxi, fluo fluxi, pluo pluui.

Liuius in I ab urbe

condita et in XXI et in XXII: lapidibus pluuisse

Liuius 1,31,2: etiam, 21, 62, 5; 21, 62, 6; 22, 36, 7; 26, 23, 5; 34, 45, 8; 36, 37, 3.

et in XXIIII:

sanguine pluuit

Liuius 40,19,2: uide 24, 10, 8: sanguine pluuisse

. nam unguo Nisus quidem et Papirianus et Probus tam ungui quam unxi dicunt facere praeteritum, Charisius (vol. 1)

uero unxi tantum. coquo uel, ut alii, coco coxi, linquo liqui, tinguo uel tingo tinxi. haec tamen non uidentur in uo diuisas terminare, in quibus u uim literae amittit, unde in guo quidem syllabam terminantia huiuscemodi seruant regulam in go terminatorum, sicut et quae in quo finiuntur, rationem sequuntur in co desinentium: dicimus igitur unguo unxi et linguo linxi, ut pingo pinxi, et linquo liqui, ut uinco uici, ninguo quoque ninxi, unde et nix, sicut a duxi dux, a rexi rex.

Virgilius in III georgicon :

interea toto non setius aequore niuguit

Vergilius, georg.

3,367: setius aere ninguit Verg.

. Accius in Andromeda :

cum ninxerint caelestium molem mihi

Accius, trag.

[Ribbeck³ ] 101: (Andromeda)

. extinguo etiam extinxi, cuius simplex stinguo in raro est usu.

Virgilius in IIII:

cum genere extinxem, memet super ipsa dedissem

Vergilius, Aen.

4,606: exstinxem Verg.

pro extinxissem protulit.

Cicero tamen in Arato stinguens participio usus est, quod a uerbo stinguo nascitur:

quem neque tempestas perimet neque longa uetustas

interimet stinguens praeclara insignia caeli

Cicero, Arat.

[Soubiran] frg.

II: cf. Aratus Ph.

10-11

. idem passiuum eius uerbi in prognosticis protulit:

ut cum luna means Hyperionis officit orbi,

stinguuntur radii caeca caligine tecti

Cicero, progn.

[Soubiran] frg.

I: cf. Aratus ph.

864-865

. illud quoque sciendum, quod in ui diuisas terminantia praeteritum perfectum cum soleant corripere paenultimam, tamen uetustissimi inueniuntur etiam produxisse eandem paenultimam, in his maxime, quae a praesenti in uo desinente diuisas proficiscuntur, ut eruo erūi, arguo argūi, annuo annūi.

Ennius in II:

adnūit sese mecum decernere ferro

Ennius, ann.

[Vahlen²] 133: = 132 Skutsch

. supina eorum i praeteriti in tum conuertunt et producunt u paenultimam: acui acūtum, imbui imbūtum, indui indūtum, annui annūtum, (vol. 1)

innui innūtum, argui argūtum, unde et participium argutus (id est conuictus.

Plautus in Pseudulo :

argutus malorum facinorum

Plautus, Pseud.

746

) et futurum arguturus et deriuatiuum ex hoc uerbum argutor argutaris. inuenitur tamen in usu etiam arguiturus pro arguturus.

Sallustius in II historiarum : quod aduersum multi ex Bithynia uolentes adcurrere, falsum filium arguituri

Sallustius, hist.

[Maurenbrecher] 2,frg.

71: quod : quos (Sall.)

. [Plautus iterum in

Pseudulo de sycophanta:

ecquid argutus † es?

Plautus, Pseud.

746

pro conuictus]. excipitur rŭtum uel ruitum, quod u corripuit uel quod i seruauit; nam secundum futuri participium, id est ruiturus, debet ruitum esse (Lucanus in IIII:

ruituraque semper

stat mirum moles

Lucanus 4,455-456

), secundum praeteritum uero debet rŭtum dici paenultima correpta.

Virgilius in XI:

nec mihi cum Teucris ullum post erŭta bellum

Pergama

Vergilius, Aen.

11,279-280

. et uidetur hoc per syncopam i uocalis in praeterito prolatum, erutus pro eruitus, ideoque tempus perfecti simplex, quod habuit u ante i, seruasse. a spuo et metuo et pluo secundum analogiam sputum et metutum uel metuitum et plutum a pluui, uelut adiutum ab adiuui, debent facere, sed in usu ea non inueni. alia uero supra dictae terminationis uerba extremam syllabam praeteriti in ctum conuertunt, ut struxi structum, unxi unctum, liqui lictum; excipitur fluxum, ut iam supra dictum est. deponentia in quor mutant eam in cu et assumentia tum faciunt (vol. 1)

supinum: loquor locutum, sequor secutum; fruor uero fructum facit, sicut struo structum.

Cicero in Hortensio : et amoenitate summa perfructus est

Cicero, Hort.

[Straume-Zimmermann] frg.

43

. Vlpianus tamen ad Sabinum futurum fruiturum dixit, non fructurum, quomodo ortum oriturum, erutum eruiturum, mortuum moriturum, quae cum in praeterito non habeant i, in futuro habent. in uo, u loco consonantis posita, in i quidem desinente paenultima, o extremam in i conuertunt et faciunt praeteritum, ut soluo solui, uoluo uolui, caluo calui, unde Sallustius in III historiarum infinitum passiui protulit: contra ille calui ratus , calui pro decipi. uocali uero natura longa antecedente uo in xi conuertitur in praeterito, uīuo uixi. supinum i in tum conuertentia faciunt, u necessario in uocalem redeunte, solui solutum, uolui uolutum. sic debet etiam calui calutum facere, quod tamen in usu non inueni, et puto calumnias ex hoc esse deriuatum. uixi autem in xi terminantium regulam in supino seruat uictum. in bo desinentia uerba uocali longa antecedente b in ps conuertentia faciunt praeteritum perfectum, ut scrībo scripsi, nūbo nupsi: numquam enim b ante s in principio syllabae potest inueniri, ut Pseudulus, ipse. alia uero o in i mutant in praeterito, ut bĭbo bibi.

Cicero in Verrinarum II: an iste umquam de se bonam spem habuisset, nisi de uobis malam opinionem animo inbibisset?

Cicero, Verr.

1,42

. Ouidius in VI metamorphoseon :

uberaque ebiberant auidi lactantia nati

Ouidius, met.

6,342

. lambo quoque lambi.

Lucilius in XXIII:

iucundasque puer qui lamberat ore placentas

Lucilius, sat.

[Marx] 23,585

. (vol. 1)

similiter scabo scabi. idem Lucilius in VIIII:

scaberat ut porcus contritis arbore costis

.

unum excipitur incumbo incumbis, quod etiam incubo incubas secundum primam coniugationem profertur, quod incubui facit praeteritum, et omnia a cubo composita, siue primae siue tertiae sint coniugationis, ut accumbo uel accubo accubui, incubo uel incubo incubui. et nunc quidem simplex eorum, id est cubo cubas, primae est coniugationis, uetustissimi tamen et hoc et omnia, quae in ui faciunt diuisas praeteritum perfectum in prima coniugatione, etiam secundum tertiam solebant declinare. supina uero in psi quidem terminantium praeteritum si in tum conuertunt, ut scripsi scriptum, nupsi nuptum, in bi uero assumunt tum, bibitum, lambitum, accubitum, unde et cubitus dicitur. et notandum, quod, cum omnia in si terminantia praeteritum, sicut supra docuimus, in sum terminant supinum, exceptis quartae coniugationis uerbis, haec quoque, quae p uel m ante si habuerint, si in tum conuertunt, ut nupsi nuptum, scalpsi scalptum, scripsi scriptum, demsi demptum, sumsi sumptum, in quibus etiam p euphoniae causa interponitur, quod etiam in praeterito quibusdam placuit ascribere. in bor deponentia mutant bor in psum et faciunt supinum, ut labor lapsum. nulla autem alia causa est mutandae b in p ante s uel t in principio syllabae positae, nisi euphonia, cuius ratio apud Graecos quoque obseruantissimos eius seruata est in supra dictarum consonantium scriptura, ut κρύβω ἔκρυψα κέκρυπται, λείβω ἔλειψα λέλειπται. pro ψ enim Graeca nos in principio syllabae ps scribimus, ut nubo nupsi nuptum, scribo scripsi scriptum, scalpo scalpsi scalptum.

in co, n antecedente, abiecta n et o in i conuersa faciunt praeteritum, paenultima quoque producta, ut uinco uīci, conuinco conuīci (vol. 1)

(linquo quoque, quod consimilem uidetur habere terminationem, liqui facit praeteritum abiecta n, sicut supra quoque docuimus); s uero praecedente mutant sco in ui, nisi sint inchoatiua (illa enim carent praeterito perfecto): quiesco quieui, pasco paui, cresco creui, ascisco asciui, consuesco consueui uel consuetus sum (Charisius tamen etiam consueo ponit). omnia tamen, quae praeteritum perfectum in ui terminant adiectam, frequenter inuenimus per secundas et tertias personas syncopam paenultimae pati syllabae, cum ab u loco consonantis incipit, ut amaui amauisti uel amasti amauit amauimus amauistis uel amastis amauerunt uel amarunt; neo neui neuisti uel nesti neuit neuimus neuistis uel nestis neuerunt uel nerunt. ideo autem addidimus adiectam, quoniam, si in positione sit u consonans, syncopam pati non potest, ut lauo laui lauisti, non possumus dicere lasti nec pro lauistis lastis nec pro lauerunt larunt. similiter faueo faui fauisti, nemo dicit fasti, nec pro fouisti fosti, nec pro soluisti solsti. sed inuenio, Horatium auctoritate fecisse in quibusdam concisionem, quamuis positio uerbi habeat u consonantem: moueo moui mouisti, ex quo summosses posuit Horatius pro summouisses in I sermonum :

hunc hominem uelles si tradere, dispeream, ni

summosses omnes :: non isto uiuimus illic,

quo tu rere modo

Horatius, sat.

1,9,47-49

. item commorit pro commouerit idem Horatius ponit in II

sermonum :

at ille,

qui me commorit (melius non tangere, clamo)

flebit

Horatius, sat.

2,1,44-46

. unum inuenitur in sco desinens uerbum apud uetustissimos, cuius praeteritum perfectum in xi protulerunt teste Capro: conquinisco conquexi. (vol. 1)

est autem conquinisco caput inclino.

Pomponius in uacca uel

marsuppio ait:

simul intro ueni, accessi ad patrem, prendi manum;

in terram ut cubabat nudam ad eum ut conquexi, interim

mulieres conspiciunt

Pomponius, Atell.

[Ribbeck³] 170-172 : Vacca uel marsuppium: v. 170-172 Frassinetti

. excipiuntur praeterea eiusdem terminationis compesco compescui, dispesco dispecui, quod ponit Apuleius in dialogo, qui est de deo

Socratis : cum et habitacula summa ab infimis tanta intercapedine fastigii dispescant

Apuleius, Socr.

[Beaujeu] 4,13

, pro distent. excipitur praeterea disco didici, posco poposci et ex eis composita, quae similiter faciunt praeteritum, dedisco dedidici, deposco depoposci. uocali uero natura longa antecedente in co desinentia xi syllaba finiunt praeteritum, ut dūco duxi, dīco dixi. r antecedente unum inueni, parco, quod et perperci et parsi facit praeteritum.

Lucanus in II:

paruum sed fessa senectus

sanguinis effudit iugulo flammisque perpercit

Lucanus 2,128-129: pepercit (Lucan.)

. Terentius in hecyra :

heu me infelicem, hancine ego uitam parsi perdere?

Terentius, hec.

282: hancin ego Lindsay

. ico praeterea paenultima breui profertur in praesenti teste Capro, sed producit eam in praeterito perfecto et mutat o finalem in i: ĭco īci, unde ictus.

Cato censorius de Veturio : hostem num icit?

Cato, or.

[Malcovati] frg.

81: (in L. Veturium de sacrificio commisso cum ei equum ademit)

.

(vol. 1)

Caelius in I: qui cum is ita foedus icistis

Coelius, hist.

[Peter] frg.

6: (ex libro I; belli punici alterius historiae ad L. Aelium)

. Lucretius tamen etiam in praesenti producit paenultimam:

exim corpus propellit et īcit

Lucretius 3,160

. supina in ci quidem terminantium praeteritum i in tum conuertunt: uici uictum, conuici conuictum. eandem seruat regulam etiam liqui lictum et ex eo composita, reliqui relictum, deliqui delictum. nec mirum, cum post q u posita uim literae amittat, in ci desinentium regulam sequi. quae uero in ui syllabam proferunt praeteritum perfectum, mutant eam in tum et faciunt supinum, requieui requietum (unde participium futuri fit requieturus.

Cicero contra Metellum : nisi eorum exitio non requieturam

Cicero [Crawford] or. frg. 5 : (contra contionem Q. Metelli) requieturum r

), cresco creui cretum, ascisco asciui ascitum, descisco desciui descitum.

Liuius in XXVI ab urbe condita :

descitum ab Romanis

Liuius 26,14,9

(et notandum, quod ab inchoatiuo scisco composita primitiui, id est scio, habuerunt praeteritum, secundum rectam uero proportionem debent eorum quoque perfecta ab ascio et descio esse), nosco noui notum (similiter ex eo composita: ignosco ignoui ignotum.

Terentius in adelphis :

ignotum est, tacitum est, creditum est

Terentius, ad.

474

, unde et participium futuri ignoturus.

Cicero in Catone (maiore) :

ignoturum alteri, quod patrem, alteri, quod tutorem secutus esset

Cicero [Puccioni] or. frg. 3 : (laudatio funebris) patri Puccioni

.

Cato in V originum : quod eorum nemo quisquam quicquam mihi ignoturus est

Cato, orig.

[Peter] 98: (ex libro V)

; quidam tamen contra regulam a praesenti tempore hoc deriuatum protulerunt, ignosco ignosciturum.

Piso (vol. 1)

Frugi in II annalium : quodcumque deliquisset, ignosciturum adfirmabat

Calpurnius, hist.

[Peter] frg.

18: (ex libro secundo)

. notandum tamen, quod cognosco cognoui cognĭtum et agnosco agnoui agnĭtum in frequentiore usu faciunt, pro o paenultima producta, quam uetustissimi seruabant analogiam sequentes, i correptam adhibentia. unde Iuuenalis in I:

agnĭtus accipies, iubet a praecone uocari

ipsos Troiugenas

Iuuenalis 1,99-100

, Lucanus in II:

calida mihi cognĭtus axis

Aegypto atque umbras numquam flectente Syene

Lucanus 2,586-587: calida medius mihi (Lucan.)

. Sallustius tamen secundum analogiam in II historiarum : neque inermos ex proelio uiros quemquam agnōturum

Sallustius, hist.

[Maurenbrecher] 2,frg.

61

. Pacuuius secundum utrumque protulit:

in turba Oresti cognĭta agnōta est soror

Pacuuius, trag.

[Ribbeck³] 384: (inc. sedis)

). pasco paui seruauit in supino s solum: pastum. compesco compescui et dispesco dispescui et posco poposci et disco didici a praesenti tempore faciunt supinum mutatione o in i correptam et additione tum: posco poscĭtum, compesco compescĭtum, disco discĭtum. unde Apuleius participium futuri protulit in Phaedone de anima : sic auditurum, sic disciturum, qui melius sit, haec omnia et singula sic agere aut pati, ut patiuntur atque agunt

Apuleius [Beaujeu] frg.

9: (Phaedo)

. in xi finientia praeteritum perfectum faciunt supinum secundum praedictam regulam: dixi dictum, duxi ductum; peperci uero uel parsi parsum facit supinum secundum in si terminantium regulam, unde parsurus participium futuri.

Varro in laterensi : (vol. 1)

parsurus pecuniis bene partis

Varro [Bolisani] frg.

67: (Laterensis)

.

Liuius in XXVI ab urbe condita : nedum eos Capuae parsuros credam

Liuius 26,13,16

. senesco inchoatiuum est: nam positiuum eius seneo inuenitur in usu.

Accius in Telepho :

iamiam stupido Thessala somno

pectora languentque senentque

Accius, trag.

[Ribbeck³ ] 611-612: (Telephus)

.

Pacuuius in Periboea :

quamquam aetas senet, satis habeam uirium, ut te ara arceam

Pacuuius, trag.

[Ribbeck³] 304-305: (Periboea)

. a seneo igitur, non a senesco fit praeteritum senui.

Sallustius in I historiarum : nisi cum ira belli desenuisset

Sallustius, hist.

[Maurenbrecher] 1,frg.

145

. idem etiam participium praeteriti temporis ex eo protulit, quamuis sit neutrale, in IIII: omnis, quibus senecto corpore animus militaris erat

Sallustius, hist.

[Maurenbrecher] 4,frg.

21: omnis (Sall.)

; nec mirum, cum in aliis quoque plurimis eiusdem significationis uerbis inueniantur ueteres praeteriti temporis participia proferentes, ut prandeo pransus, caeno caenatus, placeo placitus, mereo meritus, pateo passus, careo cassus, poto potus pro potatus, titubo titubatus. iuro quoque iuratus tam in actiua quam in passiua inuenitur significatione. et haec quidem etiam iunioribus in usu manserunt, illa uero obsoluerunt: discedo discessus, hoc est qui discessit; similiter intereo interitus, occido occasus. sed eorum usus in libro, qui inscriptus est de participio, inuenies. deponentia uero in scor desinentia, in antepaenultima quidem syllaba a uel i correptas habentia, in ctum faciunt supinum, ut pacĭscor pactum, proficĭscor profectum, expergĭscor experrectum facit, quamuis uetustissimi etiam expergitus dicebant.

Lucilius in III: (vol. 1)

e somno pueros cum mane expergitus clamas

.

Caecilius uero secundum analogiam protulit in imbriis :

surdo mihi

dormitum suadet ut eam quisquam?

et si ego obdormiuero,

tute idem ubi eris experrectus?

Caecilius, com.

[Ribbeck³] 95-97 : Imbrii frg.

III Ribbeck³ (attention: numération des vers !

mihi †sordi / d. ut eam q. suadet) = V, 95-97 Guardì *

. nanciscor etiam nactum facit absque n, ut Probo et Capro et Pollioni et Plinio placet. sicut et pangor pactum et fingor fictum et tangor tactum. sciendum tamen, quod sunt uerba, quae seruant n in participiis praeteriti siue in supinis, ut iungor iunctus, pungor punctus, fungor functus, emungor emunctus, extinguor extinctus, tingor tinctus, plangor planctus, angor anctus; quae autem seruant uel quae non, de participio tractatum reperies; quod autem corripitur antepaenultima păciscor et nănciscor et profĭciscor et expĕrgiscor, ex compositis siue primitiuis eorum potest dinosci: păciscor depĕciscor, profĭciscor a făcio, expĕrgiscor a pĕrgo pergis, nănciscor uero a năncio est, quod in usu fuit uetustissimis.

Gracchus pro se : si nanciam populi desiderium, conprobabo reipublicae commoda

Gracchus, or.

[Malcovati] frg.

30: (pro se)

. alia uero absque c in tum fiunt supina, ut irascor iratum, ulciscor ultum, nascor (vol. 1)

natum, obliuiscor oblitum. excipitur defetiscor defessum faciens supinum et participium praeteriti defessus, ut Terentius in adelphis :

defessus sum ambulando

Terentius, ad.

713

. idem in Phormione :

neque defetiscar usque adeo experirier

Terentius, phorm.

589

; nam ab eo quod est deficio defectus fit participium praeteriti. excipiuntur etiam duo composita, quae quamuis antepaenultimam i habeant correptam, in tum tamen, non in ctum faciunt supinum: commĭniscor commentum, adĭpiscor adeptum. nam a reminiscor supinum uel participium praeteriti uel futuri in usu non inueni, quamuis ratio hoc quoque rementum, quomodo commentum, exigat dici. in do desinentia, si paenultimam naturaliter longam habuerint, do in si conuertentia faciunt praeteritum perfectum, ut lūdo lusi, rādo rasi, laedo laesi, rōdo rosi, uādo uasi, euādo euasi, illīdo illisi, claudo uel clūdo clausi uel clusi. inuenitur tamen etiam claudeo, sed et claudo pro claudico.

Sallustius in III historiarum :

coniuratione claudit .

Caecilius in epiclero :

an, ubi uos sitis, ibi consilium claudeat?

Caecilius, com.

[Ribbeck³] 32 : Epicleros frg.

II Ribbeck³ (ubi non sitis) = II, 19 Guardì

. cedo cessi geminauit s in praeterito, ex quo Virgilius accestis pro accessistis posuit in I Aeneidos :

penitusque sonantes

accestis scopulos

Vergilius, Aen.

1,200-201: sonantes gramm. (cf. Serv.) : -is Verg.

. excipitur caedo cecidi (Lucanus in IIII: (vol. 1)

donec uetuerunt castra, cecidit

Lucanus 4,714

), pedo pepedi.

Horatius in I sermonum :

uin tu

curtis Iudaeis obpedere?

:: nulla mihi, inquam,

religio est

Horatius, sat.

1,9,69-71

. idem in eodem:

nam displosa sonat quantum uesica, pepedi

Horatius, sat.

1,8,46

. ab eo quod est sīdo praeteritum non inueni.

Lucanus in III:

sidentia pessum

corpora caesa tenent

Lucanus 3,674-675

.

Virgilius ex eo compositum in V:

subsidunt undae tumidumque sub axe tonanti

sternitur aequor aquis

Vergilius, Aen.

5,820-821

. eius passiuum Statius protulit in II Thebaidos :

summisque insiditur astris

Statius, Theb.

12,128: Priscianus consarcinauit duos Statii uersus: Stat.

Theb. 12, 128 (summisque irascitur astris) et 2, 36 (tantum fessis insiditur astris).

. cūdo secundum Diomeden et Charisium et Phocam cusi, secundum alios cudi. et uidetur etiam Virgilius sic protulisse in I

Aeneidos :

ac primum silicis scintillam excudit Achates

suscepitque ignem foliis

Vergilius, Aen.

1,174-175: silici Verg. succepitque Verg. (cf. Serv. in Aen.

1, 144, 9)

. excudit enim tam praesens quam praeteritum potest intellegi, sed quia suscepit subiunxit, melius praeteritum intellegitur. idque etiam Seruius in commentario Aeneidos comprobat his uerbis: excudit autem (vol. 1)

feriendo eiecit, quia cudere est ferire. unde et incus dicitur, quod illic aliquid cudamus, id est feriamus

Seruius, in Aen.

1,174

. sciendum autem, quod eius frequentatiuum cuso cusas est, ex quo composita incuso incusas et recuso recusas et accuso accusas et excuso excusas. a do uerbo, quod simplex primae est coniugationis, composita cum praepositione tertiae sunt et primitiui seruant perfectum duplicantia di, quamuis in illo paenultimam e habeat, ut do dedi, reddo reddidi, prodo prodidi, perdo perdidi. credo quoque ab eo componitur, quasi cretum do, et uendo uenum do, et condo compositum a do et ex eo abscondo. itaque omnia idem praeteritum perfectum seruant: credidi, uendidi, condidi, abscondidi.

Plautus in carbonaria :

secundum † ipsam aram aurum abscondidi

Plautus, Carb.

[Lindsay] frg.

III: Carbonaria

. n uero ante do habentia o in i mutant in praeterito perfecto et, si ante n u uel i habuerint, amittunt n, ut fundo fudi, scindo scidi. uetustissimi tamen etiam scicidi proferebant, quod solum quoque in usu esse putat Asmonius in arte, quam ad Constantium imperatorem scribit, sed errat. nam Lucanus in III scidit ponit:

qua mare tellurem subitis aut obruit undis

aut scidit et medias fecit sibi litora terras

Lucanus 3,60-61

.

Statius in VIIII Thebaidos :

oraque pectoraque et uiridem scidit horrida uestem

Statius, Theb.

9,354

. idem in XI:

alloquio; scidit ipsa nouo terrore cruenta

Eumenis

Statius, Theb.

11,582-583

. Martialis in III epigrammaton : (vol. 1)

unguentum, fateor, bonum dedisti

conuiuis here, sed nihil scidisti

Martialis, epigr.

3,12,1-2

. sed Afranius more antiquo dixit in homine :

satis fortiter † paulo uestras scicidistis colus

Afranius, com.

[Ribbeck³] 227 : Omen frg.

VI Ribbeck³ (fortiter, puellae, palo) = VI, 230 Daviault = V, 225 Lopez

.

Accius sotadicorum I:

num ergo aquila ita, ut hi praedicant, sciciderat † pectus?

Accius, carm.

[Morel] frg.

19,1: (Sotadica)

.

Naeuius in testicularia :

immo quos scicidimus, conscindam atque abiciam

Naeuius, com.

[Ribbeck³] frg.

94 : Testicularia

.

Ennius in Melanippa :

cum saxum sciciderit

Ennius, scaen.

[Vahlen²] 293: = 251 Jocelyn (Melanippa frg. CXXIII)

. et uidentur hi rationabilius protulisse, ne minorum sit temporum praeteritum quam praesens, quod rarissime inuenitur. findo quoque fidi facit, licet quidam fissi putauerunt. sed Virgilius in VIIII:

et media aduersi liquefacto tempora plumbo

diffidit ac multa porrectum extendit arena

Vergilius, Aen.

9,588-589: harena Verg.

. Horatius in III carminum :

demersa exitio, diffidit urbium

portas uir Macedo et subruit aemulos

Horatius, carm.

3,16,13-14

. cetera uero seruant n, ut pando pandi, defendo defendi, scando scandi, accendo accendi. excipiuntur duplicantia principalem syllabam: pendo pependi, tendo tetendi, tundo tutudi, paenultima a plerisque (vol. 1)

correpta, a quibusdam autem etiam producta propter supra dictam rationem (id est ne uincatur in compositis ab eo temporibus syllabarum a praesenti praeteritum).

Horatius in IIII carminum correpte protulit:

quod regum tumidas contŭderit minas

Horatius, carm.

4,3,8

; est enim contuderit choriambus. idem in III:

non auspicatos contŭdit impetus

nostris

Horatius, carm.

3,6,10-11: inauspicatos… / nostros (Hor.)

; est enim dactylus contudit.

Virgilius in VIII:

et lapsa ancilia caelo

extŭderat

Vergilius, Aen.

8,664-665

. solent autem composita seruare simplicium tempora: cădo cecĭdi, concĭdo concĭdi, paenultima correpta; caedo cecīdi, concīdo concīdi, paenultima producta. uetustissimi tamen tam producebant quam corripiebant supra dicti uerbi [id est tutudi] paenultimam.

Ennius in XIIII:

infit: o ciues, quae me fortuna ferox sic

contŭdit, indigno bello confecit acerbo

Ennius, ann.

[Vahlen²] 394-395: 385-386 Skutsch

. ecce hic corripuit. idem in XVI:

ingenio forti dextra latus pertŭdit hasta

Ennius, ann.

[Vahlen²] 414: = 410 Skutsch

. idem in annalibus :

uiresque ualentes

contūdit crudelis hiems

Ennius, ann.

[Vahlen²] 448-449: = 520-521 Skutsch

. hic produxit paenultimam. cado quoque cecidi facit, ne, si cadi dicamus, nomen esse putetur. composita tamen non duplicant paenultimam syllabam, ut perpendo perpendi, extendo extendi, pertundo pertudi, incido incidi, concido concidi, exceptis a do et a sto compositis et a disco, posco, ut prodo prodidi, resto restiti, dedisco dedidici, (vol. 1)

deposco depoposci. a curro composita utroque modo prolata inueniuntur ab auctoribus, ut decurro decurri et decucurri. excipitur etiam diuido, quod praeteritum diuisi facit. supina illa quidem, quae a do componuntur, mutant o in i correptam et assumunt tum, ut reddo redditum, credo creditum, perdo perditum. alia uero omnia do in sum conuertunt, ut ludo lusum, rado rasum, caedo caesum, defendo defensum, tundo tunsum.

Virgilius in IIII georgicon :

profuit et tunsum gallae admiscere saporem

Vergilius, georg.

4,267: proderit Verg.

. idem in I eorundem:

durum procudit arator

uomeris obtunsi dentem, cauat arbore lintres

Vergilius, georg.

1,261-262: lyntres Verg.

. cudo similiter cusum. idem in eodem:

lapidemque reuertens

incusum aut atrae massam picis urbe reportat

Vergilius, georg.

1,274-275: incussum Verg.

. cado quoque cāsum facit, ca tamen paenultima producta. in omni enim supino siue participio praeteriti producitur a paenultima, exceptis dătum et stătum et sătum et rătum. illud etiam sciendum, quod n ante do habentia, quae amittunt n in praeterito, amittunt eandem in supino et geminant s, si sit paenultima breuis in praeterito, ut findo fĭdi fissum, scindo scĭdi scissum. sin producatur, unam s habet, fundo fūdi fusum; composita simplicium terminationes sequuntur. cedo etiam cessum et pando passum faciunt, quamuis etiam a patior et a pateo passum dicimus. unde Virgilius in III:

at pater Anchises passis de litore palmis

Vergilius, Aen.

3,263: et Verg.

. idem in I:

crinibus Iliades passis peplumque ferebant

Vergilius, Aen.

1,480

. (vol. 1)

ab eo quod est pedo supinum in usu non inueni. a comedo, quod est anomalum, comesum et comestum inuenitur.

Cicero pro

Cluentio : abditum aliqua in parte panis, quam si totum colliquefactum in potione esset, celerius potius comestum quam epotum in uenas atque in omnes partes corporis permanaret?

Cicero, Cluent.

173: abditum C (= Σδ [exc. O²]) : aditum M potius (Prisc.) : potuit (Cic.) comestum] comesum M ẹ̇potum M permanare (Cic.)

. Virgilius autem ab eo, quod est adedor, adesus protulit in VIIII:

et postibus haesit adesis

Vergilius, Aen.

9,537: adesis Verg.

. tendo praeterea et tentum et tensum facit.

Virgilius in VII:

audiit, et si quem tellus extrema refuso

submouet Oceano, et si quem extenta plagarum

quattuor in medio dirimit plaga solis iniqui

Vergilius, Aen.

7,225-227: summouet Verg.

. Lucanus in I:

et uarias ignis tenso dedit aere formas

Lucanus 1,531: tenso : denso (Lucan.)

. idem in II:

tensisque rudentibus actae

Lucanus 2,683

. ostendo quoque ab eo compositum similiter facit ostentum et ostensum.

Lucanus in II:

ut scelus hoc Sullae caedesque ostensa placeret,

agnoscendus erat

Lucanus 2,192-193

.

Apuleius in Phaedone : et causam gignendi ostensurum et inmortalitatem animae reperturum

Apuleius [Beaujeu] frg.

10: (Phaedo)

.

Varro rerum

rusticarum I: ostentus soli

Varro, rust.

[Goetz] 1,25,1

. idem diuinarum III: salute ostenta .

Cato pro Lucio Caesare ad populum : quod ego me spero (vol. 1)

ostenturum

Cato, or.

[Malcovati] 209: (pro L. Caesetio)

. ostentum quoque, quando monstrum significat, nomen est participiale, quomodo factum et dictum et uisum, ab ostendendo futura dictum. strido et strideo tam tertiae quam secundae coniugationis inuenitur.

Virgilius in VIII:

striduntque cauernis

stricturae Chalybum et fornacibus ignis anhelat

Vergilius, Aen.

8,420-421

. Lucanus in VI:

auribus incertum feralis strideat umbra

Lucanus 6,623

.

Iuuenalis in IIII:

iam strident ignes, iam follibus atque caminis

Iuuenalis 10,61

.

Horatius sermonum libro II:

stridĕre secreta diuisos aure susurros

Horatius, sat.

2,8,78

, correpta paenultima.

Statius uero eandem productam protulit in VIII:

nil stridēre domi

Statius, Theb.

8,256

. idem in VIIII:

stridebit uestros Tydeus inhumatus ad ignes

Statius, Theb.

9,299

. praeteritum perfectum eius debet secundum analogiam in do uel in deo desinentium et paenultimam uel antepaenultimam naturaliter longam habentium in si terminari, ut rādo rasi, trūdo trusi, lūdo lusi, rīdeo risi, sed puto euphoniae causa non esse in usu strisi, sed stridi, quod, ut superius diximus, usus quoque comprobat.

Statius in IIII:

huius inaspectae luco stridere sagittae

Statius, Theb.

4,428

. Accius in Alcestide :

cum striderat retracta rursus inferis

Accius, trag.

[Ribbeck³ ] 57: (Alcestis)

. sīdo praeterea sidis facit, cuius etiam passiuum sidor sideris inuenitur.

Lucanus in III: (vol. 1)

sidentia pessum

corpora caesa tenent

Lucanus 3,674-675

.

Statius in II:

summisque insiditur astris

Statius, Theb.

12,128: Priscianus consarcinauit duos Statii uersus: Stat.

Theb. 12, 128 (summisque irascitur astris) et 2, 36 (tantum fessis insiditur astris).

. cuius praeteritum in usu non est dubitationis uel alternitatis causa; debuit sisi esse. sed utimur praeterito sedeo uerbi, id est sedi, pro supra dicti quoque uerbi praeterito. in do unum anomalum inuenitur, edo es est. uetustissimi tamen etiam ĕdo ĕdis ĕdit dicebant correpta prima syllaba.

Naeuius in

carbonaria :

tibi serui multi apud mensam adstant, ille ipse adstat, quando ĕdit

Naeuius, com.

[Ribbeck³] frg.

26 : Carbonaria

. non potest enim in hoc iambo paenultima syllaba longa esse, ut intellegatur praeteritum, ne sit scazon.

Plautus in lipargo :

nil moror mihi fucum in alueo, apibus qui perĕdit cibum

Plautus, Lip.

[Lindsay] frg. unicum: Lipargus

, corripitur enim paenultima.

Lucilius in IIII:

† qui ĕdit se, hic comĕdit me

Lucilius, sat.

[Marx] 4,171

. supinum eius tam esum, ut supra dictum est, quam estum usus exigit ut possit dici.

Virgilius in VIIII:

et postibus haesit adesis

Vergilius, Aen.

9,537: adesis Verg.

. idem in II:

ambesas subigat malis consumere mensas

Vergilius, Aen.

3,257: subigat malis absumere Verg.

. Cicero pro Cluentio : abditum aliqua in parte panis, quam si totum conliquefactum in potione esset, celerius potius (vol. 1)

comestum quam epotum in uenas atque in omnes partes corporis permanaret?

Cicero, Cluent.

173: abditum C (= Σδ [exc. O²]) : aditum M potius (Prisc.) : potuit (Cic.) comestum] comesum M ẹ̇potum M permanare (Cic.)

. in go r antecedente, si non sint a regendo composita, go in si conuertentia faciunt praeteritum perfectum, ut mergo mersi, spargo sparsi, tergo tersi. dicitur tamen et tergeo. alia uero in xi conuertunt go praesentis et faciunt supra dictum tempus, ut rego rexi, cingo cinxi, ango anxi, tingo tinxi, pingo pinxi. a regendo composita, quamuis in praesenti syncopam e paenultimae patiantur, tamen in praeterito perfecto eam euphoniae causa seruant, ut porgo porrexi, pergo perrexi, surgo surrexi. nam porrigo et corrigo et arrigo e in i conuertentia aptissime seruant secundum proportionem simplicis declinationem. excipiuntur frango fregi, ago egi, lego legi, quorum composita sequuntur simplicium declinationem: confringo confregi, perfringo perfregi, exigo exegi, subigo subegi, cogo coegi, perlego perlegi, relego relegi. excipiuntur ex hoc composita: neglego neglexi et intellego, quod antiqui interlego proferebant, intellexi et diligo dilexi. pango quoque pegi et ex eo impingo impegi facit.

Pacuuius in Medo :

tonsillam pegi laeuo in litore

Pacuuius, trag.

[Ribbeck³] 218: (Medus) tosillam … lecto (Pacuu.)

. Lucanus in V:

sufficit ad fatum belli fauor iste laborque

fortunae, quod te nostris inpegit arenis

Lucanus 5,696-697

. simplex tamen pango etiam pepigi facit secundum Charisium et panxi. sed antiqui pago quoque dicebant pro paciscor.

Cicero in II ad Herennium : pacta sunt, quae legibus obseruanda sunt, (vol. 1)

hoc modo: rem ubi pagunt orato, ni pagunt

Cornificius, rhetorica Her.

2,13,20

. tango praeterea tetigi facit et pungo pupugi uel punxi.

Varro in I humanarum :

ut habent Parii, qui uocantur ὀφιογενεῖς, et in Africa Psylli, quorum ophiogenis cum arbitrantur subpositum esse in stirpe aliquem, ei admouent, ut pungat, colubram: cum pupugerit, si de genere sit, uiuere, si non sit, mori . in eodem:

admota aspis cum pupugerit, si non occidat, sciat, ex Psyllorum esse stirpe .

Naeuius in glaucoma :

quod de opsonio

stilo mihi in manum pupugit

Naeuius, com.

[Ribbeck³] frg.

50-51 : Glaucoma

. expungo uero expunxi dicimus, at repungo repupugi et repunxi, ut Capro uidetur. cum ei, qui nos pupugit, talionem, id est uicem a nobis redditam ostendimus, repupugi dicimus, quando uero de ratione uel calendario loquimur, repunxi dicimus. a tango composita non duplicant primam syllabam: contīngo contĭgi, attīngo attĭgi, in quibus notandum, quod paenultima praeteriti corripitur, praesentis uero producitur. ab ago et frango et lego composita seruant simplicium praeteritum, ut exigo exegi, prodigo prodegi, dego degi, abigo abegi, infringo infregi, perfringo perfregi, colligo collegi, relego relegi, quod differentiae causa non mutauit le in li, quamuis etiam perago (vol. 1)

a immutabilem seruauit et dego syncopam euphoniae causa protulit. excipiuntur mutantia simplicis significationem, quae superius posuimus: neglego neglexi, diligo dilexi, intellego intellexi, quamuis Aemilius Macer in XVI annalium : omnium nostrum neglegerit auctoritatem , pro neglexerit ait. supina in si quidem facientia praeteritum per sum proferunt secundum supra dictam regulam, ut mergo mersi mersum, spargo sparsi sparsum, tergo uel tergeo tersi tersum. alia uero omnia go in ctum conuertunt, ut rego rectum, iungo iunctum, tingo tinctum, lego lectum, pungo punctum, ago actum. abiciunt tamen n euphoniae causa haec quae paenultimam a habent uel i, ut frango fractum, pango pactum, tango tactum, fingo fictum, pingo pictum, stringo strictum, ringo rictum. excipitur cingo cinctum, tingo tinctum et stingo stinctum et ex eis composita: succingo succinctum, extingo extinctum. ango quoque differentiae causa seruauit n in supino anctum, nam ab ago actum fit. quidam tamen etiam anxus eius participium protulerunt. et omnia in compositione integras seruant simplicis literas, quamuis in aliis modis mutentur, ut rego rectum, pergo et porgo perrectum et porrectum, ago actum, cogo coactum, abigo abactum, tango tactum, contingo contactum, frango fractum, defringo defractum; pango pactum, impingo impactum. et possumus hoc existimare differentiae causa in plerisque fieri, ne, si perrictum et abictum et defrictum et impictum diceremus, alias significationes monstrare putarentur.

Lucanus in V:

inpactae cessere fores

Lucanus 5,209

. (vol. 1)

in gor deponentia mutant eam in ctum et faciunt supinum, ut fungor functum. in ho desinentia mutant ho in xi et faciunt praeteritum, ut ueho uexi, traho traxi, et secundum supra dictam regulam in xi terminantium praeteritum perfectum [per ctum] proferunt supinum, ut uectum, tractum. in lo finientia praesens per lui exeunt in praeterito, ut alo alui, colo colui, molo molui, consulo consului, occulo occului.

Statius in V Thebaidos :

raptum quae sola parentem

occului

Statius, Theb.

5,35-36

. excipiuntur duplicantia l, quae si a muta incipiant, geminant principalem syllabam, etsi non seruent ubique eandem uocalem, ut pello pepuli, fallo fefelli, tollo tetuli, pro quo nunc in usu frequenti est sustuli a tulo quoque, quod ueteribus in usu fuit, tetuli dicebatur. in compositione tamen non geminant principalem syllabam, ut refello refelli, compello compuli. alia quoque eiusdem terminationis o in i conuertunt, ut uello uelli, sed et uulsi dicitur, percello quoque perculi et excello uel excelleo exculi uel, ut alii, excellui, quorum simplex in usu non est. psallo etiam psalli facit praeteritum.

Cicero de

suppliciis : reuellistis atque in profundum abiecistis

Cicero, Verr.

2.4,26: neque in (Cic.)

. Virgilius in bucolico :

cum canerem reges et proelia, Cynthius aurem

uellit et admonuit

Vergilius, ecl.

6,3-4

. Lucanus in IIII:

castrorum siccas de cespite uulserat herbas

Lucanus 4,414

. idem in VI:

percussaque uiscera nimbis

uulsit

Lucanus 6,545-546

. (vol. 1)

idem in eodem:

illa genae florem primaeuo corpore uulsit

Lucanus 6,562

. idem in VIIII:

auulsitque manu telumque affixit arenae

Lucanus 9,765: telumque : piloque (Lucan.)

. Lucretius ab excello excellis infinitum protulit excellĕre paenultima correpta:

omnibus ornatum uoluisti excellĕre rebus

Lucretius 1,27

; Cicero uero in I epistularum ad filium : quare effice et elabora, ut excelleas

Cicero, epist. [Weyssenhoff] frg.

VIII A 1: = VIII 1 Shackleton Bailey

, quod est ab excelleo excelles, cuius praeteritum debet excellui esse, ut calleo callui, secundum proportionem secundae coniugationis. idem tamen Cicero in Verrinis : praecellunt protulit secundum tertiam coniugationem et in I pro Cornelio : qui eloquentia ceteris antecellit

Cicero, or. frg. [Crawford] 23 : (pro Cornelio I)

. ex quo debet exculi quoque esse praeteritum perfectum, sicuti percello perculi.

Virgilius in V:

perculit et fulua moribundum extendit harena

Vergilius, Aen.

5,374

. Bassus in II lyricorum :

Calliope princeps sapienti psallerat ore

. supina in tum quidem exeunt, quae nascuntur ab unam l habentibus, ut occulo occultum, colo cultum, consulo consultum; quae uero duplicant, per sum, ut fallo falsum, pello pulsum, uello uulsum, excello excelsum, percello perculsum. a psallo supinum non legi, ab alo uero tam altus quam alitus dicitur.

Cicero pro Plancio :

ubi altus est

Cicero, Planc.

81: ubi altus [A² : alitus AEFOPRST] aut doctus est [om.

E] (Cic.)

. similiter Sallustius in Iugurthino : et omnem aetatem Arpini altus

Sallustius, Iug.

63,2

; in quibusdam autem codicibus etiam alitus (vol. 1)

inuenitur. a tollo quoque deficit supinum, sed pro eo utimur sublatum. uolo quoque anomalum uolui facit praeteritum, ex quo nomen participiale nascitur uultus, quomodo ex colo cultus et ex occulo occultus. in mo desinentia, si uocalis longa antecedat, o in psi conuersa proferunt praeteritum, ut promo prompsi, demo dempsi, como compsi. haec autem si in tum conuertentia faciunt supina, ut sumo sumpsi sumptum, promo prompsi promptum, demo dempsi demptum, como compsi comptum; alia uero in mo desinentia per ui diuisas exeunt in praeterito, ut uomo uomui, gemo gemui, fremo fremui, tremo tremui. excipiuntur emo emi et premo pressi. et in ui quidem terminantium supina fiunt ui in itum conuersis correpta paenultima, quomodo in omnibus, quae ex huiusmodi praeteritis nascentia i habent ante tum, ut uomui uomĭtum, gemui gemĭtum, fremui fremĭtum, tremui tremĭtum. emi uero emptum facit, quod ideo assumpsit p, quia non potest m ante tum sine p inueniri euphoniae causa, ut sumptus, promptus, comptus. pressi uero secundum in si terminantium regulam i in um conuertens facit supinum, ut pressi pressum. in no o uel g antecedentibus per ui diuisas faciunt praeteritum, ut pono posui et ab eo composita, suppono supposui, compono composui. antiqui tamen et posiui protulisse inueniuntur.

Plautus in

uidularia :

nunc apud sequestrum uidulum posiuimus

Plautus, Vid.

[Lindsay] frg.

X

. Apuleius in I Hermagorae : et cibatum, quem iucundum esse nobis animaduerterant, eum adposiuerunt

Apuleius [Beaujeu] frg.

7: (Hermagoras)

. gigno genui, pro quo geno uetustissimi protulisse inueniuntur (Varro in andabata :

sed quod haec loca aliquid genunt ), cuius infinitum passiuum Lucretius in III protulit, geni: (vol. 1)

tanto magis infitiandum est,

totum posse extra corpus durare genique

Lucretius 3,796-797: est (Prisc. add.)

. a canendo quoque composita similiter praeteritum in ui diuisas finiunt: succino succinui, occino occinui. quidam autem et occano occanui protulerunt, ut Sallustius in I historiarum : iussu Metelli cornicines occanuere . sed Probus occini quoque existimat posse dici, cum simplex cano cecini faciat, quomodo a cado cecidi: incido incidi et a tango tetigi: contingo contigi. m antecedente no in psi conuersa facit praeteritum perfectum, ut temno tempsi. alia omnia per ui coniunctas proferunt praeteritum: sino siui, sterno straui, cerno creui. non solum enim τὸ κοσκινίζων κρίνω sic facit praeteritum, sed etiam cum pro uideo accipitur.

Titinius in :

simul ut pueras

has nocte suspirare creui

Titinius, com.

[Ribbeck³] 50 : Gemina frg.

X Ribbeck³ (hasce) = XV, 58 Daviault = XII, 53-54 Lopez = XII, 55-56 Guardì

, pro uidi.

Plautus in cistellaria :

† cum ego te amaui, mea Antiphila, et mihi amicam esse creui

Plautus, Cist.

1: cf. Ritschl Opusc. phil. II, adn.

, similiter pro uidi. sperno quoque spreui facit et lino liui uel magis differentiae causa ad nomen Liui leui, quod a leo quoque simplici nascitur, quod in usu non est, ex quo deleo deleui. unde et letum dicitur, quod delet uitam.

Iuuenalis in III:

nam quis plura linit uicturo dolia musto?

Iuuenalis 9,58

. Terentius in heautontimorumeno :

releui dolia omnia, omnes serias

Terentius, haut.

460

. uetustissimi tamen etiam lini in praeterito protulisse inueniuntur, ut (vol. 1)

Varro rerum rusticarum : cum oblinerunt uasa

Varro, rust.

[Goetz] 3,7,7: cum se obleuerunt uisco (Varro)

. supina in ui quidem diuisas terminantium praeteritum subtracta u et addita tum proferuntur, correpta tamen paenultima, ut posui posĭtum, genui genĭtum. a cano tamen composita primitiui seruant in supino terminationem; cantum enim et succentum dicimus, quamuis in ipso uerbo a in i conuertunt ex eo composita, sed in supino iterum i in e transferunt: succino succentum, occino occentum; tempsi uero temptum facit, sicut omnia in psi per praeteritum exeuntia. in ui uero syllabam desinentia mutant eam in tum secundum praedictam regulam, ut siui situm, straui stratum, creui cretum, spreui spretum. ergo liui quoque uel lini litum, unde Virgilius in IIII georgicorum :

et paribus lita corpora guttis

Vergilius, georg.

4,99

. Sallustius in Iugurthino : simul gladium sanguine oblitum ostentas

Sallustius, Iug.

101,6

. et sciendum, quod tam lĭtum quam sĭtum et ĭtum, quĭtum, cĭtum, sătum corripiunt paenultimas, quod in aliis supinis, quae a praeteritis in ui terminantibus nascuntur, non inuenitur, ut amaui amātum, moui mōtum, neui nētum, faui fautum, cupiui cupītum, muniui munītum (Caper: ut sino sĭtus, sic nequeo nequĭtus corripit paenultimam, quod usus ubique approbat.

Cicero pro Cornelio :

coeptum igitur per eos, qui agi uolebant, desitum est per hunc, qui decessit

Cicero, or. frg. [Crawford] 61 : (pro Cornelio I)

. ecce hic manifestissime ostendit orator, a desinor esse desitum; sic ergo et a sinor situs). quod autem paenultimae supra dictorum supinorum corripiuntur, poetarum exempla docebunt.

Virgilius a praetereor in VIII:

o mihi praeterĭtos referat si Iuppiter annos

Vergilius, Aen.

8,560

. idem in X ab obeor:

morte obĭta qualis fama est uolitare figuras

Vergilius, Aen.

10,641

. Ouidius in fastis : (vol. 1)

sol adĭtus, quam quaeris, ait, ne uana labores,

nupta Iouis fratri tertia regna tenet

Ouidius, fast.

4,583-584

. Terentius in hecyra :

nam cum compressa est nata, forma in tenebris nosci non quĭta est

Terentius, hec.

572

; est enim quaternarius iambicus.

Lucanus in VIII:

hic situs est Magnus. placet hoc, fortuna, sepulchrum

Lucanus 8,793

. idem in eodem:

illita tela dolis nec Martem comminus usquam

Lucanus 8,382

.

Virgilius in IIII georgicon , ut praedictum est:

et paribus lita corpora guttis

Vergilius, georg.

4,99

. a cio composita tam corripientia quam producentia paenultimam inueniuntur. in po desinens m antecedente unum inuenio rumpo, quod subtracta m et o in i conuersa facit praeteritum paenultima producta tam in simplici quam in compositis ab eo: rumpo rūpi, abrumpo abrūpi, corrumpo corrūpi. e uero breuem paenultimam habentia mutant o in ui diuisas in praeterito, ut strĕpo strepui, obstrĕpo obstrepui; r uero uel l uel e productam ante po habentia o in si conuertentia faciunt praeteritum, ut scalpo scalpsi, sculpo sculpsi, carpo carpsi, rēpo repsi, serpo serpsi, sarpo sarpsi.

Lucanus in III:

sed per iter longum causa repsere latenti

Lucanus 3,458

. supina in pi quidem terminatorum fiunt mutata i in tum, ut rupi (vol. 1)

ruptum; in ui uero separatas subtracta u et addita tum: strepui strepitum; in psi autem exeuntia secundum supra dictam regulam mutata si in tum, ut scalpsi scalptum, sculpsi sculptum, repsi reptum, carpsi carptum. in ro finita per ui syllabam terminant praeteritum, ut tero triui, quaero quaesiui, sero seris seui, nam sero seras, a sera obdita natum, seraui facit. a sero seris tamen composita, quando mutant simplicis significationem, per ui separatas proferunt praeteritum o in ui conuersa. desero pro relinquo deserui, insero pro immitto inserui. si enim de arbore dicam, insero inseui facit et participium insitus, non insertus.

Virgilius in bucolico :

insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine uites

Vergilius, ecl.

1,73: uitis Verg.

. idem in II georgicon :

mutatamque insita mala

ferre pirum

Vergilius, georg.

2,33-34

. uetustissimi tamen etiam in simplici serui protulisse inueniuntur, pro ordinaui et pro seui.

Ennius in praeceptis :

ubi uidet auenam lolium crescere inter triticum,

selegit, secernit, aufert; sedulo ubi operam addidit,

† quam tanto studio seruit

Ennius [Vahlen²] frg. var. 31-33: quoniam tanto Vahlen²

. duo inueniuntur supra dictae terminationis uerba, quae duplicant s ante i in praeterito: gero gessi et uro ussi; uerro enim secundum Seruium uersi facit, secundum Charisium autem uerri, quod et usus comprobat.

Licinius Macer pro Tuscis : quis oportuit amissa restituere, hisce etiam reliquias auerrerunt

Macer, or.

[Malcovati] frg.

5: (pro Tuscis)

.

Publius in

Murmidone : (vol. 1)

cellas seruorum conuerri

Publilius Syrus, mim.

[Ribbeck³] 1 : Mumurco: v. 188 Bonaria

. curro etiam repetita priori syllaba cucurri facit praeteritum, quod in compositione inuenitur apud quosdam auctorum geminationem primae syllabae seruans, apud alios autem minime, ut Virgilius in IIII

Aeneidos :

decurrere iugis, alia de parte patentes

transmittunt cursu campos

Vergilius, Aen.

4,153-154: patentis Verg.

. Liuius in XXII ab urbe condita : qua cuique proximum fuit, decucurrerunt

Liuius 22,4,6

. idem in XXV: et si ferocius procucurrissent

Liuius 25,11,3

.

Cato contra G(aium) Pisonem : uideo hac tempestate concurrisse omnes aduersarios

Cato, or.

[Malcovati] frg.

123: (contra C. Pisonem)

. Terentius in hecyra :

una illarum interea propere praecucurrit

Terentius, hec.

371

. Caesar ad Virgilium : excucurristi a Neapoli

Augustus, epist. [Malcovati] frg.

35: (ad Vergilium)

.

Plautus in

Sticho :

praecucurri, ut nuntiarem nuntium exoptabilem

Plautus, Stich.

395

. supina eorum, quae in ui syllabam terminant praeteritum, mutatione ui in tum proferuntur secundum supra dictam regulam: triui tritum, quaesiui quaesitum. seui uero secundum analogiam setum (vol. 1)

debuit facere, sed differentiae causa ueteres Setum pro Zethum dicentes hoc satum proferre tradiderunt. et sciendum, quod in nullo alio supino siue participio seu nomine participiali a paenultima corripitur, nisi in supra dicto et aliis tribus, id est sătus, rătus, dătus, stătus. reor quoque ratus facit participium, ut puto differentiae causa, quia ritus aliud significat et retus pro retitus dicebant, quomodo saucius pro sauciatus et lassus pro lassatus et lacerus pro laceratus et potus pro potatus; difficile enim inuenis e uerbi in a conuerti per participium siue supinum nisi in supra dictis. in compositione uero a supra dictorum supinorum siue participiorum in i conuertitur correptam: satus, insĭtus, obsĭtus.

Virgilius in II georgicon :

mutatamque insĭta mala

ferre pirum

Vergilius, georg.

2,33-34

. Cicero in frumentaria : ut cum obsĭtum Leontinum agrum uidisses

Cicero, Verr.

2.3,47: campus Leontinus, cuius antea species haec erat ut, cum obsitum uidisses (Cic.)

. deserui uero desertum et inserui insertum et exerui exertum faciunt supina; quae uero duplicant s ante i, mutant si in tum in supino: gessi gestum, ussi ustum. duplicantia uero r ante o in praesenti ro in sum conuertentia faciunt supinum, ut curro cursum, uerro uersum. in so desinentia o in i conuertentia assumunt ui et faciunt praeteritum perfectum: lacesso lacessiui, arcesso arcessiui.

Sallustius in I historiarum : Domitium proconsulem ex citeriore Hispania cum omnibus copiis, quas parauerat, arcessiuit

Sallustius, hist.

[Maurenbrecher] 1,frg.

111

. idem in II

historiarum : argentum mutuum arcessiuit .

Cicero pro

Roscio : arcessiuit aliquem. quem aut quando?

Cicero, S. Rosc. 76: arcessiuit πσχψ, Kasten : arcessi uita V ; arcessunt Aφ quem (Prisc.), Kasten : om.

Ω aut V, (Prisc.), Kasten : at ω

(lacesso lacessiui: sic Probus, et uidetur mihi melius dicere, participium enim passiuum (vol. 1)

lacessitus; Caper tamen lacessi dicit esse, ut facessi, et profert exemplum Lucilii, quo usus est in XIIII:

num uetus ille Cato † lacessisse appellari quod

conscius non erat ipse sibi?

. sed potest lacessisse per syncopam esse prolatum ui syllabae, ut cupisse, petisse dicimus pro cupiuisse et petiuisse).

Sallustius in III

historiarum : diuersa, uti solet rebus perditis, capessiuit

Sallustius, hist.

[Maurenbrecher] 3,frg.

84

. idem in IIII: igitur legiones pridie in monte positas arcessiuit

Sallustius, hist.

[Maurenbrecher] 4,frg.

5

. facesso uero et capesso et uiso, quae possumus desideratiua dicere (significat enim facesso desidero facere et capesso desidero capere et uiso desidero uidere; frequentatiua enim esse non possunt, cum primae coniugationis non sunt), haec eadem secundum Diomeden et Charisium o in i conuertentia faciunt praeteritum perfectum: facesso facessi, capesso capessi, uiso uisi; similiter quaeso quaesi; Probus tamen quaesiui dicit, et melius, quamuis primitiuum quoque eius, id est quaero, quaesiui facit praeteritum. sed Sallustius in I

historiarum : Curionem quaesit, uti adulescentior et a populi suffragiis integer aetati concederet Mamerci

Sallustius, hist.

[Maurenbrecher] 1,frg.

86

. Cicero in diuinatione :

ipse profecto metuere incipies, ne innocenti periculum facesseris

Cicero, diu. in Caec.

45: facesseris (Prisc.), pler. codd. : facessieris pq, Peterson

; inuenitur tamen in quibusdam codicibus facessieris. pinso pinsui facit praeteritum, quod Probus usu Pomponii comprobat:

neque malis molui neque palatis pinsui

Pomponius, Atell.

[Ribbeck³] 187/188 : ex incertis fabulis frg.

VI Ribbeck³ = III, 184 Frassinetti

. (vol. 1)

supina eorum in situm exeunt: arcessitum, lacessitum, capessitum, secundum in ui desinentium regulam, de qua saepe in superioribus diximus. a pinso autem pistum debet esse, unde pistor nomen uerbale, ut pastum pastor, ustum ustor, gestum gestor. in to c antecedente inuenio pecto, cuius praeteritum plerique pexui, Asper tamen pectui, Charisius pexi protulerunt.

Maecenas

in Octauiam : pexisti capillum naturae muneribus gratum . similiter necto nexui et nexi.

Virgilius in V:

et paribus palmas amborum innexuit armis

Vergilius, Aen.

5,425

. Sallustius in historiarum I: nexuit catenae modo

Sallustius, hist.

[Maurenbrecher] 1,frg.

144

. Lucilius in V:

hic solus uigilauit, opinor,

et cum id mi uisus facere est, tum retia nexit

.

Propertius:

at tibi, qui nostro nexisti retia lecto

. flecto uero flexi facit et plecto plexi antique.

Laeuius in V

erotopaegnion :

te, Andromacha, per ludum manu

lasciuola ac tenellula, (vol. 1)

capiti meo trepidans, libens

insolito plexi munere

. nunc enim plector et amplector dicimus. sed plector passiuum esse Terentius ostendit in Phormione :

ego plectar pendens

Terentius, phorm.

220

. e breui antecedente in to desinentia duo inueni: pĕto petiui et mĕto messui.

Cato in II originum : in campo Tiburti ubi hordeum demessuit, idem in montibus serit, ubi hordeum idem iterum metit

Cato, orig.

[Peter] 57: (ex libro II)

.

Cassius Emina in III annalium : in campo Tiburte ubi hordeum demessuerunt

Hemina, hist.

[Peter] frg.

29: (ex libro III, annales)

. r antecedente similiter duo inueni, uerto uerti, sterto stertui (Persius:

cor iubet hoc Enni, postquam destertuit esse

Maeonides, Quintus pauone ex Pythagoreo

Persius 6,10-11

), geminata uero t ante o unum, mitto misi, et in sto unum, sisto, cuius praeteritum quando actiuam habet significationem, tam in simplici quam in composito deficit; quando uero absolutam et similem sto uerbo, commune cum eo habet praeteritum, ut resisto uel resto restiti, consisto et consto constiti, persisto et persto perstiti. supina eorum, quae in xui uel xi praeteritum terminant, per xum exeunt, ut nexui nexum, pexui uel pexi pexum, flexi flexum. similiter faciunt supinum, quae in ctor desinunt deponentia: amplector amplexum; petiui uero secundum analogiam in ui terminantium praeteritum petitum facit paenultima producta; similiter messui messum, sicut censui censum. misi duplicauit s in supino: missum. a stertui enim supinum non inueni nec a sisto. deponentia in tor desinentia nulla antecedente consonante tor in sum conuertunt: utor usum, nitor nisum; inuenitur tamen etiam nixum. (vol. 1)

in xo duo inueniuntur o in ui conuertentia in praeterito: texo texui et nexo nexis uel nexas nexui.

Ouidius in VII

metamorphoseon :

luna quater plenum tenuata retexuit orbem

Ouidius, met.

7,531

. Cicero in II de oratore : sic omnia, quae fiunt quaeque aguntur, lenioribus principiis natura ipsa retexuit

Cicero, de orat.

2,317: aguntur acerrime C, Kumaniecki praetexuit AEL, Kumaniecki : protexuit H ; contexuit K

. Virgilius in V:

nexantem nodis seque in sua membra plicantem

Vergilius, Aen.

5,279

. idem in eodem:

et paribus palmas amborum innexuit armis

Vergilius, Aen.

5,425

. Liuius:

nexabant multa inter se flexu nodorum

dubio

.

Accius in Deiphobo :

nos continuo ferrum eripimus, omnibus manicas neximus

Accius, trag.

[Ribbeck³ ] 130: (Deiphobus)

. supina alterum per tum, alterum per xum finiunt: textum, nexum. unde Virgilius in VIII:

et clipei non enarrabile textum

Vergilius, Aen.

8,625

. idem in V:

qui primus nodos et uincula linea rupit,

quis innexa pedem malo pendebat ab alto

Vergilius, Aen.

5,510-511: qui primus Prisc.

: non ualuit Verg.

.

de praeterito perfecto quartae coniugationis

quartae coniugationis uerba omnia actiua uel neutralia in io desinunt, exceptis eo et queo et ueneo et ex eis compositis. in cio igitur desinentia duarum excedentia numerum syllabarum simplicia n antecedente cio in xi conuersa faciunt praeteritum perfectum, ut uincio uinxi, sancio sanxi (uetustissimi tamen etiam sanciui uel sancii proferebant. Pomponius Secundus ad Thraseam :

sancierat ius utile ciuitati ); sin autem n non habuerint, cio in si (vol. 1)

mutata faciunt praeteritum, ut sarcio sarsi, farcio farsi, raucio rausi, fulcio fulsi, quod et Probo placet, quamuis alii differentiae causa fulxi posuerunt.

Cicero in I de oratore : at Aesopum, si paulum inrauserit, explodi

Cicero,

de orat.

1,259: inrauserit] inracuerit VR ; inraucuerit PU (irr- O)

. in eodem: peranguste refersit in oratione sua

Cicero , epist. [Weyssenhoff] frg.

V 2: = V 1 Shackleton Bailey

. inueniuntur et alia, quibus tamen non est utendum.

Pomponius in

auctorato :

ludit nimium insaniter

, pro insane. seueriter quoque pro seuere Titinius in Prilia :

seueriter

hodie sermonem amica mecum contulit

Titinius, com.

[Ribbeck³] 67-68 : Prilia frg.

I Ribbeck³ = VIII, 76-77 Daviault = I, 67-68 Lopez = VII, 77-78 Guardì *

. idem

blanditer

Titinius,

com.

[Ribbeck³] 57 : Gemina frg.

XIV Ribbeck³ = XII, 54 Daviault = X, 51 Lopez = XVI, 62 Guardì

,

benigniter

Titinius, Curc.

126: uel Rud.

1238

, (vol. 2)

munditer

Plautus,

Poen.

235

,

saeuiter

Plautus ,

com.

[Ribbeck³] 49 : Gemina frg.

IX Ribbeck³ = frg.

XIII, 55 Daviault = XI, 52 Lopez = XI, 54 Guardì

; Plautus

amiciter

Plautus ,

Persa 255

,

auariter

Plautus ,

Poen.

335

,

maestiter

Plautus, inc. fab. [Goetz et Schoell] frg.

LXVIII: a verifier

; Nouius festiuiter; Lucilius ampliter, ignauiter; Varro probiter, mutuiter; Ennius proteruiter, ignauiter, inimiciter, iracunditer, superbiter, temeriter, praeclariter, toruiter, puriter, reuerecunditer, miseriter, properiter. dicitur etiam abunde ab abundo et abundanter ab abundans. (sciendum tamen, quod quaedam aduerbia non plane seruant significationem, quae in nominibus est, a quibus deriuantur, ut ferus fere, sanus sane, sensus sensim; ideo autem diximus non plane, quia potest esse aliqua ratio, ut ferae dicuntur, quae omni corpore feruntur, quippe cum quattuor pedibus utantur, fere ergo pro iuxta, quod celeribus omnia iuxta sunt; sanus pro ualidus accipitur. ergo et sane pro ualde [hoc quoque notandum, quod a ualido ualde pro ualide per syncopam profertur], sensim pro paulatim, quia ea maxime faciunt sensum, quae morantur; a rito uero uerbo uel ritu rite pro recte, quia nihil traditur ritibus, nisi quod rectum esse credatur). a quintae quoque declinationis nominibus composita e producunt, pridiē, hodiē, postridiē; meridiē quoque pro aduerbio accipitur, cum sit nomen. in i quoque desinentia inueniuntur aduerbia, sed pauca primitiua, ut heri, ibi, ubi. dicitur tamen et here.

Iuuenalis in I:

res hodie minor est, here quam fuit, atque eadem cras

deterit exiguis aliquid

Iuuenalis 3,23-24

.

Horatius in II sermonum :

nam mihi conuiuam quaerenti dictus here illic (vol. 2)

de medio potare die

Horatius, sat.

2,8,2-3: quaerenti conuiuam (Hor.)

. alia uero nomina sunt loco aduerbii posita, per genetiuum pleraque, ut domi, Taurominii, Lampsaci, Tyri, Ephesi, belli.

Liuius in III ab

urbe condita : duo nefanda facinora decemuiri belli domique adiciunt

Liuius 3,43,1

; inueniuntur etiam per datiuum uesperi et sorti.

Terentius in Andria :

quemne ego heri uidi ad uos afferri uesperi?

Terentius, andr.

768

. Virgilius georgicon IIII:

sunt quibus ad portas cecidit custodia sorti

Vergilius, georg.

4,165

; nec non etiam per ablatiuum, ut qui pro quomodo uel unde, ut Terentius in Andria :

nam qui tibi istaec incidit suspicio?

::

qui?

quia te noram

Terentius, andr.

501-502: istaec tibi Lindsay (ti. is. G)

. idem in eadem:

audiui et credo, multa concurrunt simul,

qui coniecturam hanc nunc facio

Terentius, andr.

511-512

; est enim ablatiuus a quo uel a qui. in o primitiua quidem, ut quando temporale et ex eo composita, síquando, néquando, alíquando (quae antepaenultimam habent acutam, ne duae partes, ut supra dictum est, esse putentur diuisae uel differentiae causa); deriuatiua uero: a cis citro, unde ultro citroque.

Cicero pro

Roscio : postea homines cursare ultro et citro non destiterunt

Cicero, S. Rosc. 60

; ab in quoque intra et intro et intus et inter. sunt etiam composita praesto, profecto. alia uero nomina sunt uel pronomina aduerbialiter prolata, ut falso, merito, sedulo, cito, sero, uero, utro, utroque (Liuius in VIII ab urbe condita : utroque exercitus missi

Liuius 8,37,3

), (vol. 2)

similiter quo, aliquo, eo, illo; sed quando pro aduerbiis accipiuntur, inueniuntur interdum corripientia o, sicut ostendimus. in u pauca inueniuntur denominatiua, ut diu et ex eo compositum interdiu et a nocte noctu. nam astu nomen est indeclinabile, quomodo cornu.

Terentius in eunucho :

hem, quid?

amat?

an scit ille, quid meretrix siet?

an in astu uenit?

Terentius, eun.

986-987: ill'iam quid Lindsay

quod nisi esset nomen, praepositio separata ei non praeponeretur. in ae diphthongum nomina sunt genetiui casus loco aduerbii posita, ut Romae, Cosae, Capuae.

Sallustius in Iugurthino : haec ubi Romae conperta sunt

Sallustius, Iug.

39,1

. idem in I historiarum : res populi Romani M(arco) Lepido Q(uinto) Catulo consulibus ac deinde domi et militiae gestas

Sallustius, hist.

[Maurenbrecher] 1,frg.

1

. in hoe, au, heu, ei, oh, ah terminantia interiectiones sunt, quas Graeci aduerbiis connumerant.

Horatius [in carminibus :

heu hoe Bacche precor

Horatius, carm.

2,19,7: euhoe parce Liber (Hor.), cf. 2, 19, 6 plenoque Bacchi pectore …

. idem] in II carminum :

heu hoe recenti mens trepidat metu

Horatius, carm.

2,19,5

. Terentius in eunucho :

au, [obsecro]

nec conferundus hic quidem ad illum est

Terentius, eun.

680-681: ne (nec ALEη¹) comparandus Lindsay

. idem in eodem:

oi ei

Terentius, eun.

716

. (vol. 2)

in eodem:

oh,

illud uide, os ut sibi distorsit carnifex

Terentius, eun.

669-670

. idem in Andria :

† dicturane es quod rogo?

:: au

Terentius, andr.

751: dictura es Lindsay (-uran/-urane CP¹D¹, GLEv)

.

Virgilius in II Aeneidos :

ei mihi, qualis erat, quantum mutatus ab illo

Hectore

Vergilius, Aen.

2,274-275: mihi qualis erat Verg.

. idem in eodem:

heu fuge, nate dea, teque his, ait, eripe flammis

Vergilius, Aen.

2,289

. in c primitiua inueniuntur sîc, donĕc (quod etiam donicum antiqui dicebant.

Plautus in captiuis :

ausculta, tum scies:

ego me amitti, donicum ille huc redierit

Plautus, Capt.

339-340

) et deriuatiua pronominum illîc, istîc, hûc, illûc, istûc, hīnc, illīnc, istīnc, hâc, istâc, illâc. et omnia uel natura uel positione producunt extremam syllabam excepto donĕc et in fine circumflectuntur, si uocalem longam habuerint natura. composita quoque inueniuntur, ut adhuc, abhinc, dehinc. in l pauca inueniuntur: semel, pol, edepol; uel etiam coniunctio pro ualde frequenter inuenitur.

Cicero pro Murena : uel maximum bellum populum Romanum cum rege Antiocho gessisse

Cicero, Mur.

31: cum Antiocho (Cic.)

. in am primitiua clam, coram; deriuatiua uel composita nequiquam, nequaquam, neutiquam. praeterea quam, quando est similitudinis uel comparationis siue electionis, aduerbium accipitur (Virgilius in XI:

quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto

Vergilius, Aen.

11,721

. Sallustius: mare Ponticum dulcius quam cetera

Sallustius, hist.

[Maurenbrecher] 3,frg.

65

), quamuis interpretatio eius, id est ἤπερ, apud Graecos coniunctio sit electiua. bifariam etiam et trifariam et omnifariam composita sunt a ferendo et praepositis dictionibus. (vol. 2)

in em primitiua item, tandem; composita, ut itidem, ibidem, indidem, identidem.

Cicero pro Roscio : indidemne Ameria?

Cicero, S. Rosc. 74: Ameria σχψ, Kasten : Ameriae VAπφ

. in im denominatiua inueniuntur et uerbalia siue participialia, ut a parte partim, a uiro uiritim, a uice uicissim, ab ostio ostiatim, a statu statim, a raptu raptim, a saltu saltuatim, a cursu cursim, a stricto strictim, a furto furtim, a sensu sensim, a singulis singillatim, a fatu affătim (uel magis a Graeco ἀφάτως, id est abunde, unde et corripitur fa), a priuato priuatim, a paulo paulatim, a singultu singultim (Horatius in I sermonum :

ut ueni coram singultim pauca locutus

Horatius, sat. 1,6,56

) [praesertim, confestim], a tractu tractim, a carptu carptim, a ductu ductim.

Plautus in Curculione :

sine ductim, sed haec abiit, hac persequar

Plautus, Curc.

109

. in um primitiua pauca sunt, iterum, sursum, rursum et rursus, prorsum et prorsus; deriuatiua uel composita dextrorsum, sinistrorsum (Horatius sermonum II:

ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit; unus utrique

error

Horatius, sat.

2,3,50-51

; sed antiqui etiam dextrouorsum dixerunt.

Plautus in rudente :

sed dextrouorsum auersa est in malam crucem

Plautus, Rud.

176

), deorsum, horsum, orientem uersum, occidentem uersum. deorsum uersum

Terentius, Ad.

575

Terentius in adelphis . similiter utroqueuorsum (vol. 2)

Plautus in captiuis :

utroqueuorsum rectum est ingenium meum

Plautus, Capt.

368

. haec enim quoque composita esse uidentur, cum sub uno accentu proferantur; melius tamen dicemus, quod inclinant sibi supra posita nomina. similiter actutum deriuatiuum est ab actu, id est celeritate.

Virgilius in VIIII:

tum cetera reddet

actutum pius Aeneas atque integer aeui

Ascanius

Vergilius, Aen.

9,254-256: reddet Verg.

. nomina quoque loco aduerbiorum in eadem terminatione inueniuntur, ut multum, primum, nimium, parum pro paruum.

Lucanus in V:

et quam nimiumque parumque

distulimus

Lucanus 5,741-742

pro et multum et paruum.

Cicero in IIII de re publica : non enim facile ualenti populo resistitur, si aut nihil iuris impertias aut parum

Cicero, rep.

4,8

, pro paruum. in n pauca inueniuntur, ut en, forsan, forsitan. in r primitiua cur et per, quando pro ualde accipitur, deriuatiua a nominibus uel participiis tertiae declinationis inueniuntur in ter exeuntia. sed si in ens desinat nominatiuus, is genetiui in er conuertunt, ut sapiens sapientis sapienter; prudens prudentis prudenter; indulgens indulgentis indulgenter; diligens diligentis diligenter. alia uero assumunt datiuo ter paenultima correpta, ut fortis forti fortĭter, utilis utili utilĭter, felix felici felicĭter, audax audaci audacĭter (sed per syncopam in usu est frequentiore audacter.

Terentius in Phormione :

minus multo audacter, quam nunc laedit, laederet

Terentius, phorm.

11

. Sallustius tamen historiarum II audaciter protulit secundum analogiam et Cicero pro Sexto Roscio : multa scelerate, multa (vol. 2)

audaciter, multa inprobe fecisti

Cicero, S. Rosc. 104: audaciter (Prisc.), Kasten : audacter Ω

). excipitur facilis, quod pro faciliter facile aduerbii loco habuit in usu (Virgilius in XI:

quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto

Vergilius, Aen. 11,721

; difficilis autem difficulter facit pro difficiliter), et ab omni omnino. praeterea et a tribus et quattuor nascuntur aduerbia ter et quater; obiter enim compositum est ab ob et iter; similiter paulisper, tantisper, parumper composita sunt. uetustissimi tamen quaedam contra supra dictam regulam protulerunt. sed si quidem sint nomina neutra pro aduerbiis, ut

sublime uolans

Vergilius, Aen.

10,664: uolans Geymonat *

, assumentur: aliter uero reiciantur, ut Pomponius de philosophia :

cum istaec memore meminit

Pomponius, Atell.

[Ribbeck³] 109 : Philosophia Ribbeck³ (ergo, mi Dossenne, cum istaec memore meministi, indica): v. 108 Frassinetti (ergo, mi Dossenne, cum istaec memore meministi, indica) *

pro memoriter. aliter quoque ab eo, quod est hic alis huius alis huic ali pro alius alius alii, secundum supra dictam analogiam profertur. in as denominatiua inuenio as extrema circumflexa aliâs. in es productam sodēs, Herculēs. pleraque tamen a numeris nascuntur, id est a quinque usque ad mille, ut quinquies, sexies, decies, uicies, centies, quingenties, milies. in is correptam nimĭs, quod etiam nimium dicimus, satĭs, quod etiam loco nominis positiui accipitur itaque etiam comparationem recipit satius.

Terentius in eunucho :

accede ad ignem hunc, iam calesces plus satis

Terentius, eun.

85: calesces Lindsay

.

Lucanus in I:

tu satis ad uires Romana in carmina dandas

Lucanus 1,66

.

Iuuenalis in III:

hoc satius, quam si dicas sub iudice uidi,

quod non uidisti

Iuuenalis 7,13-14

, satius pro melius. (vol. 2)

in us correptam penitŭs, rursŭs et rursum, prorsŭs et prorsum, secŭs, caelitŭs a caelo, stirpitŭs a stirpe, funditŭs a fundo (Virgilius in III Aeneidos :

rursus et alterius

Vergilius, Aen.

3,31

in eodem:

rursum ex diuerso caeli caecisque latebris

Vergilius, Aen.

3,232

), radicitŭs a radicibus (Virgilius in V Aeneidos :

radicitus eruta pinus

Vergilius, Aen. 5,449

), mordicŭs, diuinitŭs, humanitŭs. dicitur tamen et diuine et humane et humaniter, sed diuersas habent significationes. nam diuinitus a diuis et humanitus ab hominibus monstrat; diuine autem et humane uel humaniter similiter diuis et hominibus significant. eminus quoque et comminus localia sunt, aduersus quoque quod etiam et nominatiuus est, quomodo nullus pro minime.

Terentius in Andria :

liberatus sum, Daue, hodie tua opera :: ac nullus quidem

Terentius, andr.

370: hodie Daue Lindsay

. similiter fors, cum sit nominatiuus, accipitur pro aduerbio (Virgilius in XI:

fors et uota facit cumulatque altaria donis

Vergilius, Aen. 11,50

) et omnia comparatiua, quae nominum comparatiuorum generis neutri similia sunt, ut clarius, prudentius, ocius, satius. in ens totiens a tot et quotiens a quot et a multo multotiens et aliquotiens ab aliquot.

Sallustius in I historiarum : neque detrusus aliquotiens terretur

Sallustius, hist.

[Maurenbrecher (1893)] frg.

1,118

. in t sat pro satis et dumtaxat, quod ab aduerbio componitur et uerbo, et forsit pro forsitan.

Horatius sermonum I:

dissimile hoc illi est, quia non, ut forsit honorem

iure mihi inuideat quiuis

Horatius, sat.

1,6,49-50

. (vol. 2)

in x uix, mox, pax, quod est Graecum, quando significat tantummodo. in n et c nunc, hinc. in ps deinceps. inueniuntur diuersae aduerbia formae ex eisdem deriuatiua nominibus, ut a forte fors, forte, forsan, forsitan, forsit, fortasse, fortassis.

Virgilius in XI:

fors et uota facit cumulatque altaria donis

Vergilius, Aen.

11,50

. idem in bucolico :

forte sub arguta consederat ilice Daphnis

Vergilius, ecl.

7,1

. idem in I Aeneidos :

forsan et haec olim meminisse iuuabit

Vergilius, Aen.

1,203

. in bucolico :

forsitan illum,

aut herba captum uiridi

Vergilius, ecl.

6,58-59

. idem in X:

caeloque animum fortasse ferebat

Vergilius, Aen.

10,548

. et fors quidem et forsan et forsitan dubitandi sunt, forte uero euentus pro fortuitu, quod a fortuitus deriuatiuo nomine fit, fortasse autem et fortassis pro temere. quomodo a diuino quoque diuinitus θεόθεν, diuine θείως; similiter a fato fatuito μοίρηθεν [fato] et fataliter

μοιριδίως, ab omni omnino παντελῶς et omnifariam in omnem partem uel ex omni parte. deriuatiuorum aduerbiorum species est etiam in comparatiuis et superlatiuis, praeterea diminutiuis, quod apud Graecos non est; et plerumque denominatiua sunt haec, ut clarus clarior clarissimus: clare clarius clarissime; felix felicior felicissimus: feliciter felicius felicissime; bonus bellus: (vol. 2)

bene belle; primus primulus: primum primulum; longus longulus: longe longule. inueniuntur tamen pauca, quae quamuis a nominibus non deriuentur, tamen habent comparatiua [uel diminutiua], ut saepe saepius saepissime. antiqui tamen et saepior et saepissimus protulisse inueniuntur, sicut ultra ulterius ultime: ulterior ultimus. non enim aduerbia a nominibus, sed ab aduerbiis huiuscemodi nomina nascuntur: supra superius supreme; superior supremus; citra citerius citime: citerior citimus; extra exterius extreme: exterior extremus; infra inferius infime: inferior infimus; diu diutius diutissime: diutior diutissimus; nuper nuperius nuperrime: antiqui nuperus nuperior nuperrimus. ocior quoque ocissimus et ocius ocissime; a Graeco est ὠκύς, ideo habuit comparationem (satis quoque, quia pro sufficiens accipitur, quomodo supra diximus, ideo habuit comparationem). attendendum igitur, quod non inueniuntur comparatiua aduerbia, nisi sint adiuncta comparatiuis nominibus, diminutiua tamen rarissime, ut clam clanculum.

Terentius in eunucho :

cum in cellulam ad te patris penum omnem congerebam clanculum

Terentius, eun.

310

. deriuantur autem a nominibus, ut sapiens sapienter, a pronominibus, ab ille illic; a uerbis, detero deterius; a participiis, indulgens indulgenter; a praepositionibus, ex extra; sub subter; in inter. figurae aduerbiorum sunt tres, simplex, composita, decomposita. simplex, ut diu, huc; composita, ut interdiu, adhuc; decomposita, quae a compositis deriuatur, ut a potente potenter, a misericorde misericorditer, ab indocto indocte, ab imprudente imprudenter. haec tamen, quae et simplicia habent aduerbia, etiam composita possunt esse, ut docte indocte; prudenter imprudenter; nam efficaciter sine dubio decompositum est, cum a simplici aduerbio non componitur, sed a nomine composito deriuatur. significatio aduerbiorum diuersas species habet. sunt enim (vol. 2)

temporalia, quae praeteritum tempus significant solum, ut pridem, nuper, antea, nudiustertius; sunt alia, quae praesens, ut nunc, praesto, uel et praesens et non multo ante praeteritum perfectum, ut modo.

Terentius in adelphis :

modo dolores, mea tu, occipiunt primulum

Terentius, ad.

289

. idem in heautontimorumeno :

age modo; hodie sero ac nequiquam uoles

Terentius, haut.

344

. idem in Andria :

praeteriens modo

† mihi apud forum [dixit], uxor tibi ducenda est, Pamphile, inquit

Terentius, andr.

253-254: hodie inquit Lindsay Craig (1930: 68) "An unnecessary dixit has been interpolated after forum, no doubt by a scribe.

"

. idem in eunucho :

uenit Chaerea ::

fraterne?

:: ita :: quando?

:: hodie :: quam dudum?

:: modo

Terentius, eun.

696-697

. accipitur et pro infinito, quomodo et nunc. idem in eadem:

modo ait modo negat

Terentius, eun.

714

. inuenitur etiam pro dumtaxat.

Virgilius in IIII Aeneidos :

si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur

Vergilius, Aen.

4,109

. alia futurum, ut cras, postridie, perendie; alia communia diuersorum temporum, ut olim, dudum, quondam.

Virgilius in IIII

georgicon :

deprensis olim statio tutissima nautis

Vergilius, georg.

4,421

, infinite dixit olim, praeterito Horatius in I sermonum :

olim truncus eram ficulnus, inutile lignum

Horatius, sat.

1,8,1

; praesentis Virgilius in II georgicon :

ac iam olim seras posuit cum uinea frondes,

frigidus et siluis aquilo decussit honorem, (vol. 2)

iam tum acer curas uenientem extendit in annum

rusticus

Vergilius, georg.

2,403-406

, idem in V:

quod tumidis submersum tunditur olim

fluctibus

Vergilius, Aen.

5,125-126

; futuri idem in I Aeneidos :

forsan et haec olim meminisse iuuabit

Vergilius, Aen.

1,203

. dudum praeteriti Terentius in Andria :

ego dudum nonnihil ueritus sum, Daue

Terentius, andr.

583

; praesentis temporis Virgilius in II Aeneidos :

iam dudum sumite poenas

Vergilius, Aen.

2,103: iamdudum Verg.

. quondam praeteriti Cicero in I inuectiuarum : fuit, fuit ista quondam in hac re publica uirtus

Cicero, Catil.

1,3

; futuri Virgilius in

bucolico :

quondam tua dicere facta

tempus erit

Vergilius, ecl.

4,54+?

: spiritus et quantum sat erit tua dicere facta / non me carminibus.

Verg. (uide app. crit. ; de tempus erit, cf. Verg. ecl. 3,97 ; etiam Ov.

, Stat.

, et cet.

)

; idem in II Aeneidos :

quondam etiam uictis redit in praecordia uirtus

Vergilius, Aen.

2,367

. instantis temporis protulit similiter aliquando Cicero in I

inuectiuarum : ibis tandem aliquando

Cicero, Catil.

1,25

; idem in II: tandem aliquando, Quirites, L(ucium) Catilinam

Cicero, Catil.

2,1: tandem, tandem aliquando (Iul.

Tol.) : tandem aliquando (Cic.) ferro flammaque Bα, Maslowski : ferrum flammamque βγ minantem Vβγ : minitantem CAa, Maslowski ; mintantem B

. quando quoque simplex et ex eo composita omnia, alíquando, síquando, néquando, quae et infinita sunt et antepaenultimo acuto proferuntur, quomodo etiam ab inde composita, éxinde, périnde, súbinde, déinde, próinde. quando autem et interrogatiuum et relatiuum est et infinitum. interrogatiuum, ut quándo uenisti?

relatiuum, ut quandò eram iuuenis, peccaui; infinitum, quàndò ueniam, faciam. (vol. 2)

accentu tamen discernitur, quomodo et nomina interrogatiua et relatiua. inuenitur tamen etiam pro aliquando et pro causali coniunctione.

Virgilius in X:

aspera quis natura loci dimittere quando

suasit equos

Vergilius, Aen.

10,366-367: aquis Geymonat (ex Madvig et Mynors) : quis MRωγ¹

, quando dixit pro aliquando; idem in I Aeneidos :

hic tibi, fabor enim, quando haec te cura remordet

Vergilius, Aen.

1,261: hic Verg.

, quando pro quoniam accipitur. alia localia. haec quoque uel discretas uel communes habent locorum significationes. discretas ad locum, ut huc, illuc, quo; in loco, ut hic, illic, ubi (quod interrogatiuum paenultimam acuit, ut si dicam úbi est Pamphilus?

, relatiuum grauatur, ut Virgilius in I Aeneidos :

saeuus ùbì Aeacidae telo iacet Hector, ùbì ingens

Sarpedon, ùbì tot Simois correpta sub undis

Vergilius, Aen.

1,99-100

; quomodo et unde, ut Horatius in II sermonum :

únde et quo Catius?

Horatius, sat.

2,4,1

, interrogatiuum acutam paenultimam habet, relatiuum grauatur: Virgilius in I:

genus ùndè Latinum

Vergilius, Aen.

1,6

); de loco, ut hinc, illinc, inde; per locum, ut hac, illac, qua. hoc quoque, quomodo omnia infinita, id est quo, ubi, unde, [qua] quando relatiuum est, grauatur, aliter suum accentum seruat. communes, ut peregre sum, peregre abeo, peregre aduenio, peregre transeo. similiter pone, supra, infra, extra, ultra, citra, quae etiam casibus frequenter solent iungi grauarique atque ideo a quibusdam praepositiones esse putantur. sed illa proprie est praepositio, quae separata numquam potest sine casualibus proferri, ut e, ex, a, abs, de, pro, (vol. 2)

sub, in et similia; aduerbia uero, quae coniungi solent casualibus, etiam per ellipsin casualium licet proferre, ut

pone subit coniunx

Vergilius, Aen.

2,725: coniunx Verg.

et ultra citraque nihil est. et quod aduerbia etiam per se habent aliquam certam significationem, praepositiones uero non, ut si dicam de uel in, nescio per se quid significant, nisi coniungantur cum aliqua dictione. si enim dicam de partibus orationis, aliam habet significationem et si dicam de loco in locum aliam. in superiore enim τὸ περί, in sequenti τὸ ἀπό significat; similiter deduco κατάγω, descendo κατέρχομαι. extra uero et pone et supra indubitabilem habent loci significationem, ex quo ostenduntur magis aduerbia esse. sunt quaedam unam loci significationem habentia, quae est ad locum, ut horsum, istorsum, deorsum, sursum, sinistrorsum, dextrorsum. similiter aduerbia ostenduntur composita, Italiámuersus, Siciliámuersus, quae ipse accentus ostendit esse composita, nisi si dicamus, quod uersus inclinat sibi supraposita nomina. dehortatiuum est ne. hoc etiam accipitur pro neque et pro ut non et pro ualde: pro neque, ut Cicero in III inuectiuarum : ne dici quidem opus est

Cicero, Catil.

3,24: deminutione] demutatione CV ; dimicatione x

, pro neque opus est dici; pro ut non Terentius in adelphis :

ne dicam dolo

Terentius, ad.

375

, pro ut non dicam dolo; pro ualde, ut idem in Andria :

ne illa illum haut nouit, cuius causa haec incipit

Terentius, andr.

772

. abnegatiuum est, ut non, haut, numquam, minime. sciendum tamen, quod etiam aliae partes accipiuntur pro aduerbiorum diuersis significationibus, et est quando duae pro una, ut nullomodo, nullatenus, quomodo et aduerbia loco nominum posita inuenimus, ut Virgilius in VII:

sponte sua

Vergilius, Aen.

7,204: sic Priscianus GL 3,84,27: cf. etiam Aen.

6,82; ecl.

4,45; 8,106; georg.

2,11; 2,47.

. similiter et: (vol. 2)

mane nouum

Vergilius, georg.

3,325

; et Lucanus in I:

tu satis ad uires Romana in carmina dandas

Lucanus 1,66

; et Sallustius in Catilinario : satis eloquentiae, sapientiae parum

Sallustius, Catil.

5,4

. confirmatiua, ut profecto, scilicet, quippe, uidelicet, nempe, ut Persius:

nempe haec assidue

Persius 3,1

. duae quoque partes pro his ponuntur, ut quidni, curnon, sicest, quidistic, quo frequenter Terentius utitur in confirmatione, ut in adelphis :

quidistic?

accedo, ut † rectius dicis

Terentius, ad.

350: cedo (accedo ω) ut meliu’ dicas Lindsay

(similiter militiae in loco solum inuenitur, quomodo uesperi in tempore. et sciendum, quod pleraque aduerbia localia pro temporalibus accipiuntur, ut Virgilius in II Aeneidos :

inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto

Vergilius, Aen.

2,2

, pro deinde, et in I:

haec ubi dicta, cauum conuersa cuspide montem

Vergilius, Aen.

1,81

, pro postquam, et Terentius in eunucho :

hic ego illum contempsi prae me

Terentius, eun.

239

, pro tunc. temporalia autem pro localibus non accipiuntur, ut nunc, modo, nuper, postquam). iuratiua edepol, ecastor, mediusfidius. per quoque praepositio potest etiam pro aduerbio accipi iurandi, ut Virgilius in X:

per te, per qui te talem genuere parentes

Vergilius, Aen.

10,597

; idem tamen etiam confirmatiuum est aduerbium, ut Terentius in

Andria :

tu quoque per parce nimium, non laudo

Terentius, andr.

455

. sic quoque, quomodo per, coniunctum casualibus et graui accentu prolatum iuratiuum est; Virgilius in bucolico :

sìc tua Cyrneas fugiant examina taxos

Vergilius, ecl.

9,30

. (vol. 2)

optatiua utinam, o, si, ut.

Virgilius in I Aeneidos :

atque utinam rex ipse noto conpulsus eodem

adforet Aeneas

Vergilius, Aen.

1,575-576

. idem in VIII:

adsis o tantum et propius tua numina firmes

Vergilius, Aen.

8,78

. idem in VI:

si nunc se nobis ille aureus arbore ramus

ostendat nemore in tanto

Vergilius, Aen.

6,187-188

. ut autem et si sunt etiam coniunctiones causales. sed ut uero etiam similitudinis aduerbium; potest etiam pro temporali accipi:

ut uidi, ut perii

Vergilius, ecl.

8,41

. et ex hoc componitur utinam. inuenitur etiam pro utinam, ut Horatius in II sermonum :

o pater et rex

Iuppiter, ut pereat positum rubigine ferrum

Horatius, sat.

2,1,42-43

, pro utinam; uti enim et ut idem est. hortatiua heia, age. et notandum, quod uidetur hoc aduerbium etiam plurale habere agite, ut Virgilius in VIII:

quare agite, o iuuenes, tantarum in munere laudum

Vergilius, Aen.

8,273

. remissiua sunt superioribus contraria, ut pedetemptim, paulatim, sensim. qualitatis, ut bene, male. quantitatis, ut nimium, parum. haec autem plerumque a nominibus adiectiuis fiunt, ut disertus diserte, celsus celse, maximus maxime, paulus paulatim, nec non etiam a participiis siue uerbis, ut cursim, strictim, minutatim. dubitatiua forsan, fortassis et fortasse, fors, forte.

Virgilius in XI: (vol. 2)

fors et uota facit cumulatque altaria donis

Vergilius, Aen.

11,50

. idem in I Aeneidos :

forsan et haec olim meminisse iuuabit

Vergilius, Aen.

1,203

. Terentius in Andria :

forma :: bona fortasse

Terentius, andr.

119

. Horatius sermonum I:

dissimile hoc illi est, quia non, ut forsit honorem

iure mihi inuideat quiuis, ita te quoque amicum

Horatius, sat.

1,6,49-50

. congregatiua loci sunt et temporis communia, ut simul, una, in eodem loco et in eodem tempore, ut Virgilius:

simul hoc, simul ingens

Vergilius, Aen.

12,268

, et in I:

una eurusque notusque ruunt

Vergilius, Aen.

1,85

. discretiua seorsum, secus, separatim, secreto, utrimque, diuise, singillatim, bifariam, omnifariam. similitudinis, ut ceu, quasi, uelut, ueluti, sic, sicuti, ut, uti. haec etiam coniunctionum uim habent causalium, quando ἵνα uel ὅτι significant Graecas coniunctiones.

Virgilius in XI:

capias ut digna Camillae

praemia

Vergilius, Aen.

11,856-857

. Cicero in III inuectiuarum : illud uero nonne ita praesens est, ut nutu Iouis optimi maximi factum esse uideatur, ut, cum hodierno die mane per forum meo iussu et coniurati et eorum indices in aedem Concordiae ducerentur, eo ipso tempore signum statueretur?

Cicero, Catil.

3,21: optimi maximi Ahγ, Maslowski : optimi maximi omnium sb ; i omnium l ; om. a ; non liquet V eo ipso sbγ, Maslowski : et ipso AVaho ; et eo l

. ordinatiua deinde, continuo, protinus, postea, praeterea. intentiua, ut ualde, nimium, prorsus, penitus, omnino. (vol. 2)

comparatiua, ut magis, minus. hoc cum aduersa qualitate coniunctum contrariae qualitatis comparatiuum significat, ut minus prudens pro stultior et minus stultus pro prudentior. superlatiua maxime, minime, ocissime. et sciendum, quod omnia, quae ab aliis deriuantur, illorum significationem uel qualitatem generalem seu specialem seruant, ut a propriis: Demosthenes Demosthenice dixit, Tullius Tulliane, Sallustius Sallustiane. similiter ab appellatiuis generalibus, a corpore corporaliter, a quali qualiter, ab alio aliter, a genere generaliter, a specie specialiter, a Latino Latine, a Graeco Graece, a uiro uiriliter, a muliere muliebriter. et nota, quod pleraque ex nominibus fiunt deriuatiuis. a Graecis quoque nominibus deriuantur aduerbia, ut ὠκύς ocius ocissime; habent tamen nomina ocior ocissimus. praeterea quomodo apud Graecos anomale ἀπὸ

τοῦ εἷς ἅπαξ aduerbium dicitur, sic et apud nos inaequaliter ab uno semel profertur. a duobus quoque pro Graeco δίς nos bis dicimus; ceteri enim numeri a uocibus suis faciunt aduerbia, tres ter, quattuor quater. a quinque uero usque ad mille in es productam desinunt aduerbia, ut quinquies, sexies, septies; sic reliqui, ut supra dictum est. a quot uero et tot in ens terminantur, quotiens et totiens. sunt igitur haec numeralia. inueniuntur praeterea apud nos aduerbia diminutiua, quae apud Graecos non sunt, ut clam clanculum, bene belle, bellissime. quomodo autem sunt nomina homonyma et polyonyma, sic inueniuntur aduerbia uel in una significatione multas habentia uoces uel in una uoce multas habentia significationes, ut ubi ποῦ καὶ ὅπου. similiter quo, qua, quando et infinita sunt et interrogatiua et relatiua. quando autem etiam et pro coniunctione causali inuenitur. tandem quoque non solum pro aduerbio temporali, sed etiam pro coniunctione repletiua inuenitur, ut (vol. 2)

Cicero in I inuectiuarum

Tous les livres