Institutiones grammaticae (page 7)
quousque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?
Cicero, Catil.
1,1
. o quoque diuersas significationes habet. est enim aduerbium uocandi, ut Virgilius in I Aeneidos :
o regina, nouam cui condere Iuppiter urbem
Vergilius, Aen.
1,522
; est admirandi, ut Iuuenalis in IIII:
o qualis facies et quali digna tabella
Iuuenalis 10,157
; est indignandi, ut Cicero in I inuectiuarum :
o tempora, o mores
Cicero, Catil.
1,2
; est optandi, ut Virgilius in VIII:
adsis o tantum et propius tua numina firmes
Vergilius, Aen.
8,78
; est etiam nomen ipsius literae. in aliis quoque multis aduerbiis inuenis diuersas significationes in una eademque uoce, quomodo etiam ex contrario in diuersis uocibus unam significationem, ut quando, olim, dudum, aliquando, cito, propere, celeriter, actutum. de ordine quoque aduerbiorum quaeritur, utrum praeponi an supponi uerbis aptius possint. et manifestum est, quod aptius quidem praeponuntur, quomodo adiectiua nomina, ut bonus homo bene agit, fortis imperator fortiter pugnat. licet tamen tam haec quam illa praepostere proferre, exceptis monosyllabis quidem omnibus, ut non, ne, dum, cum temporali, per, quod aduerbium est quando affirmationem significat, sicut etiam uel cum pro ualde ponitur. demonstratiua quoque et interrogatiua praeponuntur uerbis, ut en, ecce, cur, quare, quamobrem. similiter hortatiua et similitudinis et uocandi et optandi, ut heia, age, quasi, ceu, ueluti, heus, o, utinam.
Terentius in adelphis :
utinam * quod cum salute † illius fiat, uelim ita se defetigarit .
Virgilius in bucolico : (vol. 2)
sic tua Cyrneas fugiant examina taxos
Vergilius, ecl.
9,30
. Virgilius in VIIII:
non; ita me referat tibi magnus ouantem
Iuppiter
Vergilius, Aen.
9,208-209
.
de interiectione
(vol. 2)
interiectionem Graeci inter aduerbia ponunt, quoniam haec quoque uel adiungitur uerbis uel uerba ei subaudiuntur, ut si dicam papae, quid uideo?
uel per se papae, etiamsi non addatur miror, habet in se ipsius uerbi significationem. quae res maxime fecit, Romanarum artium scriptores separatim hanc partem ab aduerbiis accipere, quia uidetur affectum habere in se uerbi et plenam motus animi significationem, etiamsi non addatur uerbum, demonstrare. interiectio tamen non solum quem dicunt Graeci σχετλιασμόν significat, sed etiam uoces, quae cuiuscumque passionis animi pulsu per exclamationem intericiuntur. habent igitur diuersas significationes: gaudii, ut euax; doloris, ut ei.
Virgilius in II
Aeneidos :
ei mihi qualis erat, quantum mutatus ab illo
Hectore
Vergilius, Aen.
2,274-275: mihi qualis erat Verg.
, et:
o dolor atque decus magnum rediture parenti
Vergilius, Aen.
10,507
, Virgilius in X; et in bucolico doloris:
a silice in nuda conixa reliquit
Vergilius, ecl.
1,15: a!
silice Verg.
. idem in eodem:
a tibi ne teneras glacies secet aspera plantas
Vergilius, ecl.
10,49
; timoris, ut:
attat † :: mi homo, num formidulosus es?
Terentius, eun.
756: num formidulosus obsecro es, mi homo ?
Lindsay
(vol. 2)
Terentius in eunucho ; admirationis, ut idem in eodem:
papae * haec superat ipsam Thaidem
Terentius, eun.
229+231
. inter has ponunt etiam sonituum illiteratorum imitationes, ut risus ha ha hae et phy et euhoe et au. possunt tamen esse quaedam dubiae inter aduerbia et interiectiones, ut o, quando indignationem significat uel dolorem uel admirationem, interiectionem hoc accipiunt, quando uero uocandi est uel optandi, aduerbium. potest tamen etiam nomen esse ipsius literae, ut supra diximus. a quoque et praepositio est et interiectio et nomen: praepositio, ut a summo ad imum; interiectio, ut praemonstrauimus in bucolico esse positum; nomen, ipsius literae. pro quoque tam praepositio est quam interiectio: praepositio, ut Virgilius in XII:
pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum
Vergilius, Aen.
12,820
, et in V:
pro se quisque uiri, et depromunt tela pharetris
Vergilius, Aen.
5,501
; interiectio, ut Lucanus in III:
pro, si remeasset in urbem,
Gallorum tantum populis Arctoque subacta
Lucanus 3,73-74
. optime tamen de accentibus earum docuit Donatus, quod non sunt certi, quippe, cum et abscondita uoce, id est non plane expressa, proferantur et pro affectus commoti qualitate, confunduntur in eis accentus. aliae tamen quoque partes orationis singulae uel plures solent interiectiue proferri, ut Virgilius in I Aeneidos :
nauibus, infandum, amissis unius ob iram
Vergilius, Aen.
1,251: nauibus (infandum!
) amissis …
, infandum pro interiectione protulit. proprie tamen uoces interiectionum primitiuae sunt, ut papae, euax, ei, heu, euhoe, ohe et similia. (vol. 2)
liber sextus decimus: de coniunctione
(vol. 2)
coniunctio est pars orationis indeclinabilis, coniunctiua aliarum partium orationis, quibus consignificat, uim uel ordinationem demonstrans: uim, quando simul esse res aliquas significat, ut et pius et fortis fuit Aeneas, ordinem, quando consequentiam aliquarum demonstrat rerum, ut si ambulat, mouetur. sequitur enim ambulationem motus, non tamen etiam motum omnimodo sequitur ambulatio. potest enim aliquis et sedens et accumbens moueri, ambulare autem sine motu non potest. accidunt igitur coniunctioni figura et species, quam alii potestatem nominant, quae est in significatione coniunctionum, praeterea ordo. figura simplex quidem, ut at, et, sed; composita uero atque, etenim, sedenim. haec enim ex accentu composita esse noscuntur. species sunt: copulatiua, continuatiua, subcontinuatiua, adiunctiua, causalis, effectiua, approbatiua, disiunctiua, subdisiunctiua, disertiua, ablatiua, praesumptiua, aduersatiua, abnegatiua, collectiua uel rationalis, dubitatiua, completiua. copulatiua est, quae copulat tam uerba quam sensum, ut et, que, ac, atque, quidem, quoque, quando pro que ponitur, at, ast, sed, autem, uero, quando pro autem accipitur. haec enim copulant cum confirmatione intellectum. inueniuntur tamen multae tam ex supra dictis quam ex aliis coniunctionibus diuersas significationes una eademque uoce habentes, sicut usibus ostendemus; ut que inuenitur etiam completiua, ut Virgilius: (vol. 2)
Alcandrumque Haliumque Noëmonaque Prytanimque
Vergilius, Aen.
9,767
. ac non solum pro et, sed etiam pro quam accipitur, ut Virgilius in III Aeneidos :
haud secus ac iussi faciunt, tectosque per herbam
Vergilius, Aen.
3,236: haud : haut Verg.
. Terentius in Phormione :
numquam aeque, inquit, ac modo
paupertas onus uisa est mihi et miserum et graue
Terentius, phorm.
93-94: mihi onu' uisumst Lindsay
.
Sallustius in Iugurthino : praeterea transuersis itineribus cotidie castra mouere, iuxta ac si hostis adesset, uallo atque fossa munire
Sallustius, Iug.
45,2
. similiter atque Terentius in Phormione :
ne simili utamur fortuna atque usi sumus
Terentius, phorm.
31
. continuatiuae sunt, quae continuationem et consequentiam rerum significant, ut si, cum εἰ Graecum significat, quando enim ἐάν, causalis est. similiter siue, sin, seu tam continuatiuae sunt quam causales. proprie autem continuatiuae sunt, quae significant ordinem praecedentis rei ad sequentem, ut si stertit, dormit et si aegrotat, pallet et si febri uexatur, calet. non enim conuerso ordine in his consequentiam sententiae seruat oratio: non enim qui dormit omnimodo stertit, quomodo qui stertit omnimodo dormit, nec qui pallet omnimodo aegrotat, quomodo qui aegrotat omnimodo pallet, nec qui calet omnimodo et febri uexatur. et hae quidem [id est continuatiuae] qualis est ordinatio et natura rerum, cum dubitatione aliqua essentiam rerum significant; subcontinuatiuae uero causam continuationis ostendunt consequentem cum essentia rerum, ut quoniam, quia, ut quoniam ambulat, mouetur; quia sol super terram est, dies est: utrumque enim significat fieri ordine consequenti. quidam tamen et has et (vol. 2)
continuatiuas inter species causalium posuerunt, quomodo et adiunctiuas et effectiuas, nec irrationabiliter; et continuationis enim et subcontinuationis et adiunctionis et effectionis per has causa ostenditur reddi: continuationis, ut si ambulat, mouetur; subcontinuationis: quia ambulat, mouetur; adiunctionis: ut moueatur, ambulat; effectionis: mouetur, ambulat enim (est autem quando ut etiam pro ὅτι Graeca ponitur.
Terentius in
Phormione :
si est, patrue, culpam ut Antipho in se admiserit,
non causam dico
Terentius, phorm.
270+272
). sunt etiam causales quasi proprio nomine: quoniam prodest tibi, lege, et
quianam tanti cinxerunt aethera nimbi
Vergilius, Aen.
5,13: tanti om.
[Serg.] expl. in Don.
, 559,6.
, Virgilius in V, et quamobrem discede. causales igitur, quas alii in una specie posuerunt, Apollonius, pater Herodiani, in quinque species diuidit, quas supra ostendimus, id est continuatiuas, subcontinuatiuas, causales, adiunctiuas, effectiuas. adiunctiuae sunt, quae uerbis subiunctiuis adiunguntur, ut si, cum, ut, dum, quatenus, quando ἵνα Graecam coniunctionem significat, similiter cum, quando
ἐπάν Graeca intellegitur, ut si uenias, faciam et ut prosit tibi, facio et
multa quoque et bello passus, dum conderet urbem
inferretque deos Latio
Vergilius, Aen.
1,5-6
. similiter quatenus id libenter faciat, et Virgilius in bucolico :
cum faciam uitulam pro frugibus, ipse uenito
Vergilius, ecl.
3,77: uitula Geymonat ex Macrob.
3,2,15; frg.
Bob.; schol.
Iuuen. 9,117; Seru.
: -am codd.
, Non. 313,31
. inueniuntur tamen ex his quaedam et causales, ut exerceo te, ut sis sanus; eris doctus, si legas. et hoc interest inter adiunctiuas et proprie causales, quod hae cum affirmatione, illae cum dubitatione proferuntur. inueniuntur tamen nomina uel pronomina uel etiam praepositiones uel aduerbia, quae loco causalium accipiuntur coniunctionum: pronomina, ut ideo, eo; nomina, qua causa, qua gratia, quapropter, quamobrem et (vol. 2)
quas ob res. ne quoque, quando ἵνα μή significat, coniunctio est causalis, ut Virgilius in II Aeneidos :
ne recipi portis aut duci in moenia possit
neu populum antiqua sub religione tueri
Vergilius, Aen.
2,187-188
. et nota, aut quoque et neu hic pro copulatiuis esse coniunctionibus. inuenitur etiam ne pro neque, quae copulatiua est coniunctio; sub una enim abnegatione copulat res, quomodo et nec.
Lucanus in I:
nec se Roma ferens
Lucanus 1,72
.
Cicero in III inuectiuarum : ne dici quidem opus est, quanta deminutione ciuium
Cicero, Catil.
3,24: deminutione] demutatione CV ; dimicatione x
. Terentius in eunucho :
non eam?
ne nunc quidem,
cum accersor ultro?
Terentius, eun.
46-47
pro neque nunc. hoc autem, id est ne, quando μή uel πάνυ significat, aduerbium est. inuenitur tamen etiam uerbum pro aduersatiua coniunctione cum aduerbio, ut quamuis pro quamquam et pro etsi, quomodo et licet et licebit.
Virgilius in XI:
dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur
Vergilius, Aen.
11,348
, pro quamquam minetur.
Lucanus in VII:
omnia maiorum uertamus busta licebit,
et stantes tumulos et qui radice uetusta
effundere suas uictis conpagibus urnas,
plus cinerum Haemoniae sulcis telluris aratur
Lucanus 7,855-858
. et proprie causales sunt, quae [causam antecedentem] causatiua, id est res ex causa antecedente euenientes, significant, ut doctus sum, nam legi;
Aeole, namque tibi diuum pater atque hominum rex
et mulcere dedit fluctus et tollere uento
Vergilius, Aen.
1,65-66: signe de lacune mal placé?
: tibi * pater atque et mulcere Verg.
, (vol. 2)
Virgilius in I Aeneidos , et:
hic tibi, fabor enim, quando haec te cura remordet
Vergilius, Aen.
1,261: hic Verg.
, idem in eodem. approbatiuae sunt, quae approbant rem; Virgilius in XII:
equidem merui nec deprecor, inquit
Vergilius, Aen.
12,931
. Terentius in Phormione :
ita, cognatam quidem, at nos unde?
Terentius, phorm.
418: ita, proxumo quidem Lindsay
. inueniuntur et causales pro approbatiuis, ut Virgilius in II Aeneidos :
di, si qua est caelo pietas, quae talia curat
Vergilius, Aen.
2,536: curet Verg.
. idem in I:
si quid
usquam iustitiae est
Vergilius, Aen.
1,603-604
. idem in V:
si concessa peto, si dant ea moenia parcae
Vergilius, Aen.
5,798: Parcae Verg.
. et sciendum, quod, quando approbatiuae sunt, indicatiuo modo coniunguntur. disiunctiuae sunt, quae, quamuis dictiones coniungunt, sensum tamen disiunctum et alteram quidem rem esse, alteram uero non esse significant, ut ue, uel, aut.
Virgilius in VII:
siue errore uiae seu tempestatibus acti
Vergilius, Aen.
7,199
, et uel dies est uel nox.
Iuuenalis in I:
aut dic, aut accipe calcem
Iuuenalis 3,295
.
Virgilius in II Aeneidos :
aut aliquis latet error, equo ne credite, Teucri
Vergilius, Aen.
2,48
. in eodem:
aut haec in nostros fabricata est machina muros
Vergilius, Aen.
2,46
. et est quando indicatiue dicuntur, est quando dubitatiue: indicatiue, ut (vol. 2)
aut lux est aut tenebrae; dubitatiue, ut aut prodest aut non prodest diuitias quaerere. subdisiunctiuae sunt, quae uoce disiunctiuarum utrumque tamen esse significant, uel simul, ut copulatiuae, uel discrete. simul, ut Terentius in eunucho :
uel rex semper maximas
mihi gratias agebat
Terentius, eun.
397-398: maxumas / mihi agebat quidquid Lindsay (ma. gratias mi. ag. A)
, pro etiam rex. idem in Phormione :
uel oculum † excludito, est ubi uos ulciscar locus
Terentius, phorm.
989: exclude … ulciscar probe (locus Σ) Lindsay Craig (1930: 69) "Clearly locus has been suggested as the complement of ubi.
"
, et Alexander siue Paris pro Alexander, qui et Paris dicitur; similiter Mars siue Mauors, Gradiuus uel Maspiter, praesul est bellorum. discrete utrumque tamen esse significat, ut toto die uel legit iste uel cogitat; significat enim et legere et cogitare, sed non simul utrumque facere, sed aliis horis legere, aliis cogitare. similiter remex uel expellit remum uel attrahit, cum simul paene utrumque fieri intellego, sed distincte. alius enim motus pellentis, alius trahentis. similiter si dicam uel tunicam mihi accommoda uel etiam paenulam, subdisiunctiuum est; uideor enim in alterius petitione libenter utrumque accipere. sed potest hic etiam disiunctiua esse, aliud est enim alterutrum petere, aliud utrumque. ergo si dicam uel tunicam uel paenulam, alterutram ostendo; cum uero addam uel etiam tunicam, ostendo uel unam rem uelle uel duas, quod est disiunctiuum. inuenitur tamen uel coniunctio etiam deminutionem significans, ut Lucanus in VII:
o felix, si te uel sic tua Roma uideret
Lucanus 7,29
. disertiuae uel electiuae sunt, quando diuersis propositis aliquid ex eis nos eligere ostendimus, ut diues esse uolo quam pauper.
Terentius in Andria : (vol. 2)
† quae inhoneste hic uoluit diuitias parere
* quam honeste in patria pauper uiuere
Terentius, andr.
797-798: quae sese inhoneste optauit parere hic ditias / potius quam … uiueret (uiuere δEv) Lindsay
. est autem quam et accusatiuus quae infiniti nominis et aduerbium similitudinis, ut Terentius in Phormione :
quam inique conparatum est
Terentius, phorm.
41
pro ut; et duplicatum pro coniunctione aduersatiua quoque accipitur, ut Virgilius in V:
quamquam o, sed superent quibus hoc, Neptune, dedisti
Vergilius, Aen.
5,195
. idem in II Aeneidos :
quamquam animus meminisse horret
Vergilius, Aen.
2,12
. aduersatiuae sunt, quae aduersum conuenienti significant, ut tamen, quamquam, quamuis, etsi, etiamsi, saltem. haec etiam diminutiuam significationem habent, ut Virgilius in IIII Aeneidos :
saltem si qua mihi de te suscepta fuisset
ante fugam suboles
Vergilius, Aen.
4,327-328: saltem si qua Verg.
. idem in II:
et magis atque magis, quamquam secreta parentis
Anchisae domus arboribusque obtecta recessit,
clarescunt sonitus
Vergilius, Aen.
2,299-301
, aduersum enim conuenienti significat. at quoque pro saltem et uel et aut inuenitur.
Virgilius in VI:
si te nulla mouet tantae pietatis imago,
at ramum hunc (aperit ramum, qui ueste latebat)
agnoscas
Vergilius, Aen.
6,405-407: adgnoscas Verg.
, et si non uis ediscere, uel intellege pro saltem intellege; similiter si non factis debitum reddis, aut uerbis age gratias pro saltem uerbis. ne quoque in eadem inuenitur significatione.
Sallustius in
Catilinario : quippe secundae res sapientium animos fatigant, (vol. 2)
ne illi corruptis moribus uictoriae temperarent
Sallustius, Catil.
11,7
. inuenitur etiam in hac significatione nec et neque, ut nec unam horam auarus neglegit lucrum neque pius iustitiam, neque unum assem praestat ille egenti nec hic abnegat petenti aliquid prorsus, quod potest et decet. abnegatiue sunt apud Graecos κέν et ἄν, quae uerbis coniunctae posse fieri rem ostendunt, sed propter causam aliquam impediri, ne fiat, ut ἐποίησα ἄν, εἰ ἠδυνήθην et « καί κεν γηθήσῃ Πρίαμος Πριάμοιό τε παῖδες. nos autem sine coniunctionibus subiunctiuis utimur uerbis in huiuscemodi sensibus, ut fecissem, si potuissem et gaudeat Priamus, si audiat.
Virgilius in XI:
tu quoque nunc stares inmanis truncus in armis,
esset par aetas et idem si robur ab annis
Vergilius, Aen.
11,173-174
, stares ἕστηκας ἄν. collectiuae uel rationales sunt ergo, igitur, itaque, quando antepaenultima acuitur, quin, alioquin, immo, utique, atqui. hae enim per illationem colligunt supra dictum, hoc est ratione confirmant, ut Cicero
pro Q(uinto) Ligario : habes igitur, quod est accusatori maxime optandum, confitentem reum
Cicero, Lig.
2: habes igitur, Tubero (Cic.)
. Lucanus in VIIII:
ergo pari uoto gessisti bella, iuuentus
Lucanus 9,256
. inuenitur tamen etiam pro expletiua, ut Terentius in Andria :
mihine?
:: tibi ergo
Terentius, andr.
850
. Virgilius in X: (vol. 2)
quin occidit una
Sarpedon, mea progenies
Vergilius, Aen.
10,470-471
. Terentius in eunucho :
atqui ita opus est
Terentius, eun.
758
. Cicero pro Ligario : itaque quo me uertam nescio
Cicero, Lig.
1
. dicuntur tamen eaedem illatiuae, quod praepositis aliis inferuntur, ut etenim Catilinam Cicero solus sapientia domuit, solus igitur seruauit Cicero patriam. dubitatiuae sunt, quae dubitationem significant, ut an, ne correpta, necne, ut Virgilius in III Aeneidos :
eloquar an sileam?
gemitus lacrimabilis imo
Vergilius, Aen.
3,39
. idem in I Aeneidos :
an Phoebi soror an nympharum sanguinis una?
Vergilius, Aen.
1,329
. idem in XI:
iustitiane prius mirer belline laborum?
Vergilius, Aen.
11,126: iustitiaene Geymonat (Pωγ: iustitiane MRa)
. frequentissime tamen eaedem interrogatiuae sunt, ut Virgilius in III
Aeneidos :
Hectoris Andromache Pyrrhin conubia seruas?
Vergilius, Aen.
3,319: Andromache Prisc. (cum codd.
FMP etc.) : -en Verg.
Pyrrhin Verg. ponct.: Andromache?
. idem in X:
tanton’ me crimine dignum?
Vergilius, Aen.
10,668
. haec eadem inuenitur et pro confirmatiua, ut Horatius in II
sermonum :
clarus erit, fortis, iustus, sapiens, ne etiam et rex
Horatius, sat.
2,3,97: (a verifier)
. idem in I:
o seri studiorum, qui ne putetis (vol. 2)
difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti
contigit
Horatius, sat.
1,10,21-23
. Terentius in Andria :
† nuncine demum istud uerbum in te incidit
Terentius, andr.
882+885: hem modone id demum sensti, Pamphile ?
/ … / … / eodem die istuc uerbum uere in te accidit Lindsay
. hic enim ne coniunctio nec interrogatiua nec dubitatiua, sed confirmatiua est.
Virgilius in X:
tantane me tenuit uiuendi, nate, uoluptas,
ut pro me hostili paterer succumbere dextra?
Vergilius, Aen.
10,846-847: succedere dextrae Verg.
est enim pro etiam. sola haec apostrophum accipit apud Latinos. necne quoque pro an non accipitur, ut sit sensus in morte necne, prodest recte uiuere. completiuae sunt uero, autem, quidem, equidem, quoque, enim, nam, namque, et fere quaecumque coniunctiones ornatus causa uel metri nulla significationis necessitate ponuntur, hoc nomine nuncupantur. omnes tamen hae inter alias species inueniuntur, ut si dicam Aeneas uero et pius et fortis fuit, completiua est, quia et si tollatur uero, significatio integra manet; sin autem dicam Aeneas quidem pius fuit, Vlixes uero astutus, pro copulatiua accipitur, quia utriusque rei simul sententiam significat cum substantia. potest tamen et distributiua dici, quia distribuit diuersas res diuersis personis. completiuam esse, etiam Sallustius ostendit in
Catilinario : uerum enim uero is demum mihi uiuere et frui anima uidetur
Sallustius, Catil.
2,9
; hic enim ornatus causa uero adiuncta est, quamuis possit etiam approbatiua esse. similiter Virgilius in XII:
equidem merui nec deprecor, inquit
Vergilius, Aen.
12,931
. poterat sensus etiam sine equidem stare, si dixisset ego merui nec deprecor, sed siue metri causa siue ornatus addidit equidem. unde nec intulit autem uel uero subiunctiua eius uel tamen, quae ipsa quoque (vol. 2)
saepissime completiua inuenitur, ut Statius in XI:
me miseram, uinces!
prius haec tamen arma necesse est,
experiare domi
Statius, Theb.
11,338-339
. sciendum tamen, quod quidam equidem coniunctionem compositam esse existimant ab ego et quidem; sed errant, simplex enim est, et hoc maxime ex ipsa quoque constructione orationis possumus intellegere. nam equidem facio, equidem facis, equidem facit dicimus, et potest ad primam et ad secundam et ad tertiam transferri personam, quod minime fieret, si esset compositum ex ego et quidem. nemo enim dicit ego quidem facis, ego quidem facit, sed ego quidem facio tantummodo ad primam personam. et hoc usus etiam auctorum approbat, qui equidem praepositiua ego subiungunt, ut Sallustius in Catilinario : equidem ego sic existimo, patres conscripti, omnes cruciatus
Sallustius, Catil.
51,15
; si esset enim composita equidem ex ego et quidem, minime ei ego subiungeretur. quoque quando pro etiam uel et accipitur, copulatiua est, ut Virgilius in VII:
tu quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix
Vergilius, Aen.
7,1
; quando autem superuacua ponitur, completiua est (ut Virgilius in I:
multa quoque et bello passus, dum conderet urbem
Vergilius, Aen. 1,5
; non egeret enim ea sensus, si dixisset multa et bello passus), nisi, quod quidam existimant, pro aduerbio similitudinis accipiatur, quomodo item. enim quoque, cum sit causalis, τὸ γάρ significat, ut cole pudicitiam, haec enim fundamentum est omnium animi uirtutum. inuenitur tamen etiam completiua, quando δή significat Graecam coniunctionem, ut:
progeniem sed enim Troiano a sanguine duci
audierat
Vergilius, Aen.
1,19-20
, Virgilius in I. inuenitur eadem etiam pro affirmatiua, ut Terentius in Andria : (vol. 2)
enim uero, Daue, nihil loci est segnitiae neque socordiae
Terentius, andr.
206
, et maxime praepositiua hanc habet significationem, ut idem in adelphis :
enim non sinam
Terentius, ad.
168: enim non Lindsay
. similiter nam est quando γάρ, est quando δή Graecam coniunctionem completiuam uel affirmatiuam significat, ut Virgilius in IIII
georgicon :
nam quis te, iuuenum confidentissime, nostras
Vergilius, georg.
4,445
,
τίς δή, hic repletiuae uim habet. idem in V:
heu, quianam tanti cinxerunt aethera nimbi?
Vergilius, Aen.
5,13: tanti om.
[Serg.] expl. in Don.
, 559,6.
. idem in I Aeneidos :
Aeole, namque tibi diuum pater atque hominum rex
Vergilius, Aen.
1,65
; hic causalis est coniunctio. ordo accidere dicitur coniunctionibus, qui communis est paene omnibus dictionibus. quaedam enim naturaliter praeponuntur, ut praepositiones casualibus et aduerbia pleraque uerbis; et interrogatiuis uel infinitis relatiua subiunguntur uel redditiua nomina uel aduerbia; et adiectiua nomina praeponuntur appellatiuis, ut sapiens homo et citus equus. est tamen quando auctoritas praepostere his utitur. similiter igitur coniunctiones pleraeque tam praeponi quam supponi possunt. sunt tamen quaedam, quae semper praeponuntur, ut at, ast, aut, ac, uel, nec, neque, si, quin, quatenus, sin, seu, siue, ni; aliae, quae semper supponuntur, ut que, ne, ue, quae etiam encliticae sunt, quidem, quoque, autem, quod tamen antiqui solebant etiam praeponere. aliae paene omnes indifferenter et praeponi et supponi possunt, ut et, atque, quae poëtice postponuntur, alias non (ut Virgilius in VIIII:
suspiciens altam lunam et, sic uoce precatur
Vergilius, Aen.
9,403
. Horatius in I sermonum : (vol. 2)
cum me hortaretur, parce, frugaliter atque
uiuerem uti contentus eo, quod mi ipse parasset
Horatius, sat.
1,4,107-108
), et equidem, saltem, tamen, quamquam, quando, quatenus, nam, enim, itaque, quoniam, quapropter, ergo, igitur. et sciendum, quod pleraeque coniunctiones, quomodo praepositiones, diuersas habent in una eademque uoce significationes, quod in multis iam ostendimus. hoc quoque non est praetermittendum, quod coniunctiones sibi praepositae inueniuntur, tam eiusdem potestatis cum sint, quam alterius, ut Cicero in prognosticis :
ast autem tenui quae candet lumine Phatne
Cicero, progn.
[Soubiran] frg.
I: cf. Aratus ph.
892-893
. Virgilius in I:
atque equidem Teucrum memini Sidona uenire
Vergilius, Aen.
1,619
. idem in III:
nam neque erant astrorum ignes nec lucidus aethra
siderea polus
Vergilius, Aen.
3,585-586
.
‹additamentum›
(vol. 2)
[ut uel pro uelut. Horatius in II sermonum : « ut uel continuo patuit cum passeris atque
ingustata mihi porrexerit ilia rhombi ». proprietates Latinorum. ante te cognitium pro antequam tu cognoscaris. Sallustius in
Iugurthino : « et mehercule, Sulla, ante te cognitum multis orantibus, aliis ultro egomet opem tuli ». ab urbe condita pro a tempore, in quo urbs est condita. opus est consulto pro consulendi. Sallustius in Catilinario : « nam et prius quam incipias, consulto, et ubi consulueris, mature facto opus est ». occepi pro occipiam et dixi pro dicam. Terentius in Andria : « si quid tibi narrare occepi » pro occipiam. in eadem: « nam quae dixi uera an falsa audieris, iam sciri potest » intercedo tibi. Terentius in Andria : « si nulla aegritudo huic gaudio intercesserit ». exprobro casus. Cicero in VII Verrinarum : « num casus bellicos exprobrare aut obicere uideor? » amare inter se, φιλεῖν ἀλλήλους. Terentius in adelphis : « † uideo amare inter se ».]
prologium libro septimo decimo 'ut uel pro uelut .
' (vol. 2)
liber septimus decimus: de constructione
quoniam in ante expositis libris de partibus orationis in plerisque Apollonii auctoritatem sumus secuti, aliorum quoque siue nostrorum siue Graecorum non intermittentes necessaria et si quid ipsi quoque noui (vol. 2)
potuerimus addere, nunc quoque eiusdem maxime de ordinatione siue constructione dictionum, quam Graeci σύνταξιν uocant, uestigia sequentes, si quid etiam ex aliis uel ex nobis congruum inueniatur, non recusemus interponere. in supra dictis igitur de singulis uocibus dictionum, ut poscebat earum ratio, tractauimus; nunc autem dicemus de ordinatione earum, quae solet fieri ad constructionem orationis perfectae, quam admodum necessariam ad auctorum expositionem omnium diligentissime debemus inquirere, quod, quemadmodum literae apte coëuntes faciunt syllabas et syllabae dictiones, sic et dictiones orationem. hoc enim etiam de literis tradita ratio demonstrauit, quae bene dicuntur ab Apollonio prima materies uocis esse humanae indiuidua. ea enim non quocumque modo iuncturas ostendit fieri literarum, sed per aptissimam ordinationem, unde et literas uerisimiliter dicunt appellari, quasi legiteras, quod legendi iter praebeant ordine congruo positae. nec non etiam auctiores literis syllabae idem recipiunt, cum ex eis coëuntes iuncturae pro debito dictionem perficiunt. igitur manifestum, quod consequens est, ut etiam dictiones, cum partes sint per constructionem perfectae orationis, id est τοῦ κατὰ σύνταξιν αὐτοτελοῦς
λόγου, aptam structuram [id est ordinationem] recipiant: quod enim ex singulis dictionibus paratur sensibile [id est intellegibile], quodammodo elementum est orationis perfectae, et quomodo elementa iuncturis syllabas efficiunt suis, sic etiam ordinatio intellegibilium imaginem quandam syllabae perficit adiunctione dictionum. est enim oratio comprehensio (vol. 2)
dictionum aptissime ordinatarum, quomodo syllaba comprehensio literarum aptissime coniunctarum; et quomodo ex syllabarum coniunctione dictio, sic etiam ex dictionum coniunctione perfecta oratio constat. possumus autem ex accidentium quoque similitudine hoc contemplari. bis idem elementum accipitur, ut relliquias, reddo, sed etiam syllaba, Leleges, tutudi, peperi, similiter et dictio, ut:
me, me!
adsum qui feci
Vergilius, Aen.
9,427
;
fuit, fuit ista quondam in hac re publica uirtus
Cicero, Catil.
1,3
, Cicero in I inuectiuarum . peruenit tamen hoc usque ad plenas orationes, cum semel dicta iterum repetantur uel necessario uel morae causa, ut si dicamus: magnus poëta Virgilius fuit, magnus poëta Virgilius fuit.
Iuuenalis in II:
tune duos una saeuissima uipera cena?
tune duos?
Iuuenalis 6,641-642
. abundat litera non eadem, ut prodest pro proest et sicubi pro siubi; abundat etiam syllaba, ut huiuscemodi pro huiusmodi, induperator pro imperator, nec non etiam dictio tam in compositione quam in appositione: in compositione, ut Terentius in Phormione :
exaduersum ei loco
Terentius, phorm.
88: ilico Lindsay (ei loco Iov.
Σ fortasse recte, cf. etiam Don.)
pro aduersum, et in Andria :
abhinc triennium
Terentius, andr.
69
pro hinc, et in eunucho :
† emori satius est
pro mori; in appositione quoque: Virgilius:
sic ore locuta est
Vergilius, Aen.
1,614
, (vol. 2)
abundat enim ore. idem in XI:
lacrimis ita fatur obortis:
Vergilius, Aen.
11,41
et
tene, inquit, miserande puer, cum laeta ueniret,
inuidit fortuna mihi?
Vergilius, Aen.
11,42-43
. nam cum dixisset fatur, superuacuum est inquit, nec mirum, cum expletiuae coniunctiones quantum ad sensum plerumque superuacue ponuntur. nec non orationes inuenimus similiter superuacue positas, ut:
ibant, qua poterant, et qua non poterant, non ibant
Incertus auctor [Morel] frg.
4: (uersus fortasse Luciliani)
. contrariae similiter passiones per defectionem fiunt literae et syllabae et dictionis et orationis: literae, ut siit pro siuit, audacter pro audaciter; syllabae, ut commorit pro commouerit.
Horatius in II sermonum :
at ille,
qui me commorit (melius non tangere, clamo),
flebit
Horatius, sat.
2,1,44-46
; deum pro deorum, accestis pro accessistis.
Horatius in IIII
carminum :
quae me surpuerat mihi
Horatius, carm.
4,13,20
pro surripuerat; dictionis, ut:
urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni
Vergilius, Aen.
1,12
, deest enim quam; similiter:
haec secum: mene incepto desistere uictam?
Vergilius, Aen.
1,37
deest enim dicebat. in compositis quoque idem solet fieri, ut:
incubuere mari, totumque a sedibus imis
una eurusque notusque ruunt
Vergilius, Aen.
1,84-85
pro eruunt; deest enim praepositio ad perfectionem plenae orationis. in his sunt etiam illa, quibus deest in fine uerbum, ut Virgilius in III Aeneidos : (vol. 2)
o mihi sola mei super Astyanactis imago
Vergilius, Aen.
3,489
; deest enim uerbum ad perfectionem orationis. nec enim apocopam possumus eam dicere, quae fit in plena dictione, sed quae in litera uel syllaba sensu per se carentibus. orationis quoque fit defectio, ut apud Terentium in eunucho :
egone illam, quae illum, quae me quae non?
Terentius, eun.
65
. deest enim unicuique constructio plenae orationis: egone illam digner aduentu meo, quae illum praeposuit mihi, quae me non suscepit heri?
[et si semel dicta oratio bis uel saepius eadem intellegatur, ut magna uiris gloria est prudentia et fortitudo et pudicitia et iustitia: ubique enim subauditur magna uiris gloria est, quod semel est dictum]. quomodo autem literarum rationem uel scripturae inspectione uel aurium sensu diiudicamus, sic etiam in dictionum ordinatione disceptamus rationem contextus, utrum recta sit an non. nam si incongrua sit, soloecismum faciet, quasi elementis orationis inconcinne coëuntibus, quomodo inconcinnitas literarum uel syllabarum uel eis accidentium in singulis dictionibus facit barbarismum. sicut igitur recta ratio scripturae docet literarum congruam iuncturam, sic etiam rectam orationis compositionem ratio ordinationis ostendit. dicimus praepositiua elementa tam in consonantibus quam in uocalibus; sed etiam in syllabis sunt quaedam praepositiua elementa, ut in diphthongis a et e et o praepositiuae sunt, ut ae, au, eu, oe, i uero et u postponuntur, et aspirationes uocalibus adiunctae in principio syllabarum inueniuntur, ut habeo, Hermus, hircus, homo, hora, humus, humanus, et u loco consonantis posita et q et k semper initio syllabarum ponuntur. syllabae quoque praeponuntur, ut prae in principio inuenitur semper (vol. 2)
dictionum: praemium, praeco, praetor, praedium, praelum. postpositiuae quoque, quae a gm uel cm uel chm incipiunt, ut agmen, Pyracmon, Menaechmus; finales quoque, quae in ls uel rs uel ms uel ns terminant, ut puls, cohors, hiems, sapiens. idem etiam in dictionibus inuenis. unde et praepositiones nominantur et praepositiua pronomina et subiunctiua uel relatiua, nec non uerba subiunctiua, quae magis ab ordinatione nomen acceperunt quam a demonstratione, quomodo imperatiua, optatiua. in oratione quoque hunc modum possumus inuenire, quando antecedentia, si coniuncta sequentibus fuerint, uera esse ostenduntur, dum anteponuntur consequentibus per primam orationis coniunctionem, ut si aliquis dicat: si ambulat Dionysius, mouetur Dionysius; si enim conuertas, non est uerum; non enim, si mouetur Dionysius, et ambulat Dionysius necessario, nam potest et moueri et non ambulare. elementum est quando in duo diuiditur modo syllabico, id est contemplatione temporum, ut fĭĕri pro fīri, longa enim uocalis in duas breues diuisa est; similiter admittier pro admitti, farier pro fari. sed etiam duo in unum coëunt, ut tibīcen pro tibiicen. unde et solum hoc ex similiter compositis paenultimam productam habet, et bīnae pro biunae. syllaba quoque in duas diuiditur, ut aulae: aulaï; Virgilius in III Aeneidos :
aulaï medio libabant pocula Bacchi
Vergilius, Aen.
3,354: aulai medio Verg.
, et silüa pro silua: Horatius in epodo :
niuesque deducunt Iouem, nunc mare nunc silüae
Horatius, epod.
13,2
; (vol. 2)
est enim dimetrum iambicum coniunctum penthemimeri heroicae. sed etiam duae syllabae in unam coëunt, ut Virgilius in VI:
fixerit aeripedem ceruam licet aut Erymanthi
placarit nemora
Vergilius, Aen.
6,802-803: pacarit Verg.
, aeripedem pro aëripedem, tetrasyllabum protulit pro pentasyllabo. sed etiam dictio diuiditur, ut si dicam: res publica felix est et res felix est publica; magister militum fortis, militum fortis magister.
Virgilius in III georgicon :
septem subiecta trioni
Vergilius, georg.
3,381: subiecta trioni Verg. cf. Verg. ecl. 2,36: «septem compacta cicutis» .
, pro septemtrioni subiecta. etiam diuisa possunt coniungi, ut malefida, argiletum, huiusmodi, malesana. orationibus similiter accidentes coniunctiones est quando coniungunt duas uel plures orationes, est quando subtractae dissoluunt, ut:
conticuere omnes intentique ora tenebant
Vergilius, Aen.
2,1
, Virgilius in II. idem in eodem:
Acamasque Thoasque
Pelidesque Neoptolemus primusque Machaon
Vergilius, Aen.
2,262-263
; contra:
alii naualibus ite,
ferte citi ferrum, date tela, impellite remos!
Vergilius, Aen.
4,593-594: flammas Verg.
: ferrum ex Verg.
Aen. 9,37
(vol. 2)
idem in IIII. literae transmutantur, ut Teucer pro Teucre; sic etiam syllabae, ut displicina pro disciplina, nec non etiam dictio, ut plebis tribunus pro tribunus plebis, et publica res pro res publica; orationes quoque, ut nutriuit filios ac peperit pro peperit ac nutriuit.
Virgilius in II Aeneidos :
moriamur et in media arma ruamus
Vergilius, Aen.
2,353
, pro in media arma ruamus et moriamur. praeterea, quemadmodum elementorum alia sunt uocalia, quae per se uocem perficiunt, alia consonantia, quae sine uocalibus perficere uocem nequeunt, sic etiam in dictionibus animaduertimus quasdam ad similitudinem uocalium per se esse dicendas, ut in uerbis maxime imperatiuis uel nominibus uel pronominibus saepe uocatiuis uel aduerbiis, quae adiciuntur antecedentibus actionibus uel orationibus, cum clamamus bene, recte, diserte ad illos, qui oportune aliquid agunt uel dicunt. aliae uero dictiones sunt, quae ad similitudinem consonantium sine adiumento aliarum partium orationis, quae imitantur in hoc uocales, proferri ad perfectionem sensus non possunt, ut praepositiones uel coniunctiones. eae etenim semper consignificant, id est coniunctae aliis significant, per se autem non. itaque uariatur earum significatio ad uim coniunctorum eis, ut in aliud significat, cum accusatiuo iungitur, et aliud, cum ablatiuo, in urbem et in urbe, ad locum et in loco. coniunctiones quoque copulatiuae et disiunctiuae esse dinoscuntur ab aliis partibus orationis, quae eis sociantur, ut uel, aut non solum disiunctiuae, sed etiam copulatiuae reperiuntur, ut Terentius in eunucho : (vol. 2)
uel rex semper maximas
mihi [gratias] agebat quicquid feceram; aliis non item
Terentius, eun.
397-398: maxumas / mihi agebat quidquid Lindsay (ma. gratias mi. ag. A)
, pro et rex.
Virgilius in IIII Aeneidos :
aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras
Vergilius, Aen.
4,62
, aut pro et. que etiam non solum copulatiua, sed etiam disiunctiua inuenitur, ut Virgilius in II Aeneidos :
aut pelago Danaum insidias suspectaque dona
praecipitare iubent subiectisque urere flammis
Vergilius, Aen.
2,36-37
, que pro ue. nec non etiam aliae pro aliis partibus accipiuntur, neque id aliter possumus scire nisi ex adiunctis, ut per, si uerbo apponatur, pro ualde accipitur, id est loco aduerbii; etiam si nomini coniungatur sub eadem intentionis significatione, ut Terentius in eunucho :
perpulchra, credo, dona aut nostris similia
Terentius, eun.
468: credo dona aut nostri Lindsay (nostris γD²G²Lp²)
. atque et ac quoque, si aduerbio aliter uel secus uel similibus subiungantur, uim aduerbii obtinent, ut Virgilius in III Aeneidos :
haud secus ac iussi faciunt
Vergilius, Aen.
3,236: haud : haut Verg.
, pro quam iussi, et
horrendum clamat
pro horrende, nomen pro aduerbio,
sublime uolat
Vergilius, Aen.
10,664: uolans Geymonat *
pro sublimiter. solet quaeri causa ordinis elementorum, quare a ante b et cetera; sic etiam de ordinatione casuum et generum et temporum et ipsarum partium orationis solet quaeri. restat igitur de supra dictis tractare, et primum de ordinatione partium orationis, quamuis quidam suae solacium imperitiae quaerentes aiunt, non oportere de huiuscemodi rebus quaerere, (vol. 2)
suspicantes fortuitas esse ordinationum positiones. sed quantum ad eorum opinionem, euenit generaliter nihil per ordinationem accipi nec contra ordinationem peccari, quod existimare penitus stultum. si autem in quibusdam concedant esse ordinationem, necesse est etiam omnibus eam concedere. sicut igitur apta ordinatione perfecta redditur oratio, sic ordinatione apta traditae sunt a doctissimis artium scriptoribus partes orationis, cum primo loco nomen, secundo uerbum posuerunt, quippe cum nulla oratio sine iis completur, quod licet ostendere a constructione, quae continet paene omnes partes orationis. a qua si tollas nomen aut uerbum, imperfecta fit oratio; sin autem cetera subtrahas omnia, non necesse est orationem deficere, ut si dicas: idem homo lapsus heu hodie concidit, en omnes insunt partes orationis absque coniunctione, quae si addatur, aliam orationem exigit. ergo si tollas nomen aut uerbum, deficiet oratio, desiderans uel nomen uel uerbum, ut si dicam idem lapsus heu hodie concidit uel idem homo lapsus heu hodie; sin subtrahas aduerbium, non omnino deficiet oratio, ut idem homo lapsus heu concidit. nec non etiam participium si adimas, neque sic deficiet, ut: idem homo heu hodie concidit, nec si praepositionem et interiectionem: idem homo cecidit, nec si etiam pronomen: homo cecidit. s24 non tamen dico, quod non etiam ex pronomine et uerbo perfecta constat oratio, cum dicimus: ego ambulo, tu ambulas. tum enim constat perfectio orationis, cum loco nominis sumatur pronomen et uim nominis compleat ordinatione; quando autem loco nominis per se ponitur, in partibus ostendetur consequentibus, et quae uerba ad nominatiuos coniunguntur solos et quae obliquos desiderant casus. ante uerbum quoque necessario ponitur nomen, quia agere et pati substantiae est proprium, in qua est positio nominum, ex quibus proprietas uerbi, id est actio et passio, nascitur. inest igitur intellectu nominatiuus in ipsis uerbis, quo sine substantia significari non (vol. 2)
poterat, in prima quidem persona et secunda definitus, in tertia uero, quia innumerabiles sunt personae tertiae, infinitus, nisi excepta fiat actio, sicut fulminat, tonat; ea enim, quamuis non addamus nomen, definita esse uidentur, cum ad solum pertineant Iouem. obtinuit itaque, ut eius [id est uerbi] nominatione aliae quoque partes uerba uocentur, uel ex contrario illarum communem nominationem per excellentiam haec pars quasi egregia propriam possedit. non irrationabiliter tamen illud quaeritur, quare post nominis positionem non eam partem, quae pro ipso nomine accipitur, ponimus, id est pronomen, quae uice nominis cum uerbo continet orationem: de quo manifesta probatio erit haec, quod uerborum quoque causa inuenta sunt pronomina. nomina enim tertiarum sunt personarum indicatiua [id est tertias indicant personas], quippe quae nomina substantiam et qualitatem uel generalem uel propriam significantia similiter in omnibus possunt intellegi personis inesse. omnis enim persona et generalis et specialis capax est substantiae et qualitatis; potest enim homo esse, qui loquitur et ad quem loquitur et de quo aliquis loquitur, et Cicero dici, qui loquitur et ad quem loquitur et de quo aliquis loquitur. itaque quia confusio infinitam faciebat personam, concessit ad sibi aptam, id est tertiam. unde uerborum quoque tertiae personae infinitae sunt. nam prima et secunda et praesentes sunt tantum et demonstratiuae semper et figurate assumunt nomina, ut Virgilius ego, sicut
ille ego
[Vergilius], Aen. init.: (versus detractus); cf. Serv. in Aen.
1,30.
. possumus tamen etiam illud dicere, quoniam eorum, id est nominum, positiones cum fiunt, neque in persona indicatiua sunt, id est loquentis, quod est suum primae personae, neque enim sibi imponunt infantes nomina, neque ad ipsos pronuntiantes nominationes facimus, quod est (vol. 2)
secundae personae [ergo tertiae sunt nomina personae]. uerba autem in tribus erant personis, ideoque excogitabantur pronomina in personas definitas discreta, ut et nominis positionem et uerbi ordinationem, id est et substantiam et definitas personas indicarent, ut ego scribo, tu scribis: et substantiam enim significat loco nominis positum pronomen et personam uerbo sibi adiuncto congruam indicat; itaque nihil prohibet in tertia persona dicere: Aristarchus legit, quippe cum duae tertiae coniunguntur personae. non tamen ideo tertiae pronominum personae superuacuae sunt, quia possumus in tertia persona ponere nomina. quare enim in tertiis etiam personis inueniuntur pronomina, in partibus ostendetur conuenientibus. ergo si supra dicta ratio uera est, manifestum est, quod iure praeponitur uerbum pronomini, quod uerbi quoque causa excogitatum est. sed quod est maius, uerba personarum, quae per nominatiuum intelleguntur et sunt indicatiua, absolute accipiuntur. qui enim pronuntiat ambulo uel scribo, non ad discretionem alterius personae definit. pronomina uero nominatiui primae et secundae personae ad discretionem alterius personae excogitata sunt, ut si dicam ego scribo, tu legis, uel ego et tu scribimus, ille legit, tu et ille scribitis, ego lego, et si dicam ego et tu intellegimus nihil addens, ad ceteras omnes personas discernitur. nisi enim discernere aliam personam uelimus, non opus est nominatiui casus pronomina addere uerbo: obliqui enim casus pronominum apud Latinos absoluti sunt omnes. nam Graeci compositum ἐμαυτοῦ absolute dicunt, ἐμοῦ αὐτοῦ uero discretiue, similiter alios casus obliquos. absoluti autem dicuntur, quibus licet et sine discretione aliarum uti personarum et cum discretione: sine discretione, ut da mihi panem, en hoc nullam discretionem habet alterius personae; sin autem dicam da mihi panem, illi autem uinum, discretionem (vol. 2)
feci. in quo nominatiuus maxime ualet, cum additur uerbo, ut ego facio hoc, tu facis illud. cum enim per se facio primam personam ostendat et habeat in se uim nominatiui absolutam, additio pronominis discretionem aliquam desiderat alterius personae, ut ego lego, tu scribis.
Terentius in Andria :
uos istaec intro auferte, abite.
Sosia,
adesdum
Terentius, andr.
28-29
. idem in adelphis :
ego † ibo intro, ut quae opus sunt parentur; tu fac, ut dixi
Terentius, ad.
706: ego eo (ibo δ) intro Lindsay
. tamen etiam adiunctionem alterius recipit, ut ostendimus, personae, ut ego et tu facimus. participium etiam oportune post uerbum ponitur, ex quo et nascitur, sicut de uerbo tractantes ostendimus, quod necessario translationes uerborum fiebant in casuales figuras cum generibus, quae eis accidunt, cum uerba non possent consequentiam sui praesentare, ut etiam per obliquos casus adiungi possent et sine coniunctione consociari, ut me legente proficio pro lego et proficio. manifestum autem, quod ipsius quoque positio nominationis, qua participium nominatum est, non bene seruaretur, nisi post nomen et uerbum poneretur participium, cum ex eis utrisque per confirmationem pendens ea pars accipiebatur, quomodo post masculinum et femininum eorum abnegatiuum neutrum. nisi enim praepositarum partium patiamur priorem positionem, reliquum est, ut nec participium uocare possimus neque tamen neutrum, quoniam duorum praepositorum generum fit abnegatiuum. participium quoque necesse est ex quibusdam praepositis partem capiens constare, sed neque aliam recte interponimus partem, id est pronomen uel aduerbium uel coniunctionem uel aliam aliquam, cum nullam ex earum proprietate partem capiat participium. post participium Graeci articulum ponunt, quem nos, sicut (vol. 2)
in pronomine ostendimus, non habemus. nam idem, quod significat
ὁ αὐτός, et qui, ὅστις, quamuis uideantur quantum ex interpretatione et praepositiuos et subiunctiuos habere articulos, tamen, sicut latius docuimus, cum de pronomine tractabamus, non sunt articuli; hic uero et haec et hoc indubitanter pronomina sunt, quae nisi in declinatione nominum a grammaticis loco articulorum non recipiuntur. nec mirum, cum apud Graecos quoque articuli inueniantur loco pronominum positi, ut apud Homerum: « ὁ γὰρ ἦλθε θοὰς ἐπὶ νῆας Ἀχαιῶν, pro οὗτος γάρ, «
ὃς γάρ ῥα μάλιστα
ἥνδανε κηρύκων, pro οὗτος γάρ,
τὸν δ᾽ ἀπαμειβόμενος προσέφη πόδας ὠκὺς Ἀχιλλεύς, pro τοῦτον δέ. quod autem post participium pronomen sequi debet, non est quaestio, cum paene post nomen debeat poni, nisi propter supra dictas causas. apparet autem etiam, quod praepositio non primam habens positionem neque antiquiorem aliis dictionibus post supra dictas ponitur, unde neque nominationem a propria aliqua significatione accepit, sed quia supra dictis praeponitur partibus, quae si non ante sint, neque ea constare possit (quod etiam de participio diximus), ex quibus etiam ordinationem accepit: scilicet cum modo per appositionem, modo per compositionem praeponitur (vol. 2)
ante dictis partibus. ergo natura quidem posterior est, constructione uero principalis. aduerbium uero quod uerbi est ui adiectiuum, positio, id est nominatio, quoque eius ostendit. quomodo igitur in secundo loco uerbum post nomen, sic etiam aduerbium in secundo loco post praepositionem bene ponitur, quae per appositionem dictionis uim sibi defendens praeponitur nominibus uel aliis casualibus: composita enim uim dictionis non habet, concedens in eam, cui adiungitur. post supra dicta uero omnia coniunctio iure accipitur, cum nullum possit per se significare sensum absque supra positarum dictionum materia, quomodo corporum quoque uincula inutilia sunt, si non sint corpora, quae ab eis uinciantur. possumus autem et amplioribus rationibus de ordinatione partium demonstrare; sed quia non de ea propositum nobis est, sufficiat hucusque dicere. illud etiam primum quaerendum, antequam de constructione singularum orationis partium tractemus, quare interrogatiua dictionum in duas partes orationis solas concesserunt, id est in nomen et in aduerbium, et quare non in unum nomen et in unum aduerbium, sed in ampliora, ut quis, qualis, uter, quantus, quot, quotus, quotenus, cuius, cuias, qualiter, qua, quo, ubi, quando, unde?
an haec etiam approbatio est, principales duas esse partes orationis nomen et uerbum, quae quando in notitia non sunt, habent de se interrogationem frequenter accipiendam?
inueniuntur autem in pluribus, sicut ostendimus, et nominibus et aduerbiis propter rationem huiuscemodi, quod in his solis (vol. 2)
dubitatio potest fieri substantiae uel qualitatis. nam substantiam alicuius suppositi quaerentes dicimus quis mouetur?
quis ambulat?
quis loquitur?
cum manifestus sit actus, id est motus uel ambulatio uel loquella, persona uero agens incerta; ideo subiectiones nominatiuae fiunt appellatiuorum uel propriorum, propriis manifestantibus etiam generalem substantiam. respondemus enim uel homo ambulat uel equus uel Trypho, in quo etiam homo intellegitur, uel etiam pars subicitur, quae pro nomine accipitur, sed nomine proprio, id est pronomen, quando dicimus ego. et quia incerta erant accidentia praepositis nominibus (ipsum enim per se quis interrogatiuum nomen substantiam solam quaerebat, cui accidebat quale et quantum), excogitabatur etiam de his interrogatio, cum qualitatem quaerentes dicimus qualis, quantitatem uero quantus, numerum uero quot et quotus et quotenus, et per deriuationem, quae apud Graecos non est, possessiuum cuius, cuia, cuium et gentile cuias, cuius nominatiuum etiam cuiatis communi genere antiqui proferebant.
Plautus in Poenulo :
quid sit, cuiatis, unde sit, ne parseris ::
quid est?
cuiates estis?
aut quo ex oppido?
Plautus, Poen.
993-994: qui sit Lindsay parseris etiam Lindsay ex Prisciano auo. quoiates estis Lindsay
. idem in Menaechmis :
rogitant, cuiatis sit [aut quo ex oppido]
Plautus, Men.
341: rogitant quoiatis sit, quid ei nomen siet Lindsay *
. ergo si praenoscitur, quis sit, id est si de substantia sciamus et qualitatem quaerimus, tunc supra dictis utendum est, ut puta quis legit?
Trypho; qualis?
sapiens, doctus; uel uter, grammaticus an orator?
et in omnibus quaerendis, quae possunt accidere per adiectiuam significationem eis, quae ad interrogationem quis referuntur, (vol. 2)
nominibus. est tamen et cum substantia et qualitate in ore posita et aliis coaccidentibus additur interrogatio, pertinens ad proprietatem nominis, ut si dicam quis est ille Romanus formosus et magnus?
possum enim, uidens aliquem, scire eius et substantiam et gentem et qualitatem et quantitatem, proprietatem uero solam quaerere. quod ostendit Virgilius in VI:
atque hic Aeneas (una namque ire uidebat
egregium forma iuuenem et fulgentibus armis,
sed frons laeta parum et deiecto lumina uultu):
quis, pater, ille, uirum qui sic comitatur euntem?
Vergilius, Aen.
6,860-863: uoltu Verg.
et substantiam enim et qualitatem uidens et quantitatem, tamen proprietatem quaerens quis dixit. aduerbia quoque feruntur ad ignotos affectus uel per qualitatem, cum dicimus qualiter legit?
reddentesque ei aduerbium, quod adiectiui uice fungitur uerbo, respondemus bene, rhetorice, sapienter. sin autem non qualitatem quaerimus, sed tempus, in quo actum est aliquid, dicimus quando?
eique iterum redditur heri, nuper, pridem; uel locum, in quo aliquid geritur, ubi?
quo?
qua?
unde?
sed ubi in loco, quo ad locum, qua per locum, unde de loco significat. uidemur tamen etiam substantiam ipsius actus quaerentes dicere quid agit?
cui respondetur nihil uel currit, loquitur [quomodo et quantitatem quaerentes dicimus quantum currit?
multum, parum. causam quoque quaerentes interrogatiuis utimur, ut cur?
quare?
numerum etiam, ut quotiens?
ad quod ex omnibus numeris aduerbia reddi possunt, ter, quater et reliqua, praeterea totiens et multotiens et saepe, saepius, saepissime, quae sunt infinita]. (vol. 2)
quamobrem igitur praepositae partes [id est interrogatiuae] uel nominatiuae fiunt uel aduerbiales, ostendimus. quorum de constructione in sequentibus demonstrabitur. ergo quia reliquae partes orationis ad nominis et uerbi constructionem referuntur, ex quibus etiam nominationem habuerunt, oportet de singulis tractare, id est et de eo, quod in loco sumitur uel assumitur, ut pronomen loco nominis sumitur, ut ego feci, assumitur nomini, ut Virgilius scripsit bucolica , ipse scripsit etiam georgica , et de eo, quod assumitur solum, ut aduerbium uerbo uel coniunctio uerbo et nomini, et praeterea de participio, quod loco uerborum sumitur et cum uerbis assumitur. sed quoniam Apollonius de constructione, id est
περὶ συντάξεως, scribens ab articulis, qui nominibus adhaerent, coepit, nos quoque ab eis, quae loco articulorum sumi possunt apud nos, incipiamus. articulus secundam notitiam suppositorum demonstrat. si enim dicam
ἄνθρωπος ἦλθεν, primam notitiam ostendo; sin ὁ ἄνθρωπος ἦλθεν, secundam. deficit autem praepositiuis articulis lingua Latina. nam pronomen hic, quod grammatici in declinatione nominum loco praepositiui, ut dictum est, ponunt articuli, numquam in oratione sensum articuli habet. unum solum pronomen compositum inuenitur apud nos, τὸ idem, quod secundam notitiam eiusdem personae significat, cuius interpretatio apud Graecos cum praepositiuo articulo relatiuum pronomen habet, ὁ
αὐτός. et apud illos quidem duae partes orationis sunt ὁ αὐτός, ὁ, quod (vol. 2)
est articulus praepositiuus, et αὐτός, quod est pronomen relatiuum; apud nos uero una pars est composita ab is et demum per apocopen um, quomodo exin pro exinde et dein pro deinde. qui uero, quod interpretatur ὅστις (quod est subiunctiuus articulus cum nomine infinito apud illos, apud nos uero una pars et simplex, quae relatiua est τοῦ quis infiniti uel interrogatiui), potest subiunctiui loco articuli accipi, quomodo et Graeci τὸ ὅστις frequentissime ponunt loco ὅς articuli subiunctiui, nisi in diuidendis: in illis enim nec nos qui nec illi ὅστις ferunt. sed illi articulis subiunctiuis utuntur, nos uero pronominibus uel nominibus, ut τῶν ἀνθρώπων οἱ μέν εἰσιν ἀγαθοί, οἱ δὲ πονηροί; nos dicimus hominum hi sunt boni, illi mali uel alii sunt boni, alii mali;
τῶν δύο Αἰάντων ὃς μὲν Τελαμῶνος, ὃς δὲ Ὀϊλέως υἱὸς ἐγένετο, duorum Aiacum alter Telamonis, alter Oïlei filius fuit uel hic Telamonis, ille Oïlei filius fuit (et sciendum, quod in huiuscemodi constructione diuiduorum, si per praesumptionem, id est κατὰ πρόληψιν, praeponitur plurale uerbum ad utrumque sequens, licet nominatiuum anteferre, ut aquilae deuolauerunt, haec ab oriente, illa ab occidente; sin ad ea, quae diuiduntur, singulariter uerba consequentur, genetiuum oportebit praeponi pluralem diuidendum, ut aquilarum altera deuolauit ab oriente, altera ab (vol. 2)
occidente; s25 nec mirum hoc fieri, cum uerbum siue praepositum siue consequens iure sibi exigat nominatiuum. itaque si et quod diuiditur et illa, in quae diuiditur, uolumus per obliquos casus proferre, necesse est participio uti, quod loco uerbi accipitur obliquis adiungendum, et transitionem facere, ut aquilarum uolantium, alterius ab oriente, alterius ab occidente, similis est celeritas uel per datiuum: aquilis uolantibus, huic oriens, illi relinquitur occidens et accusatiuo: aquilas uolantes, hanc oriens, illam misit occidens. auctoritas tamen ueterum est, quando pro genetiuo plurali nominatiuum praeponit, quamuis ad sequentes res, id est diuisas, singulariter uerba redduntur, ut Homerus: « οἱ δὲ δύο σκόπελοι ὁ μὲν οὐρανὸν εὐρὺν ἱκάνει, cum ars exigeret genetiuum dicere, id est τῶν δὲ δύο σκοπέλων, pro eo nominatiuo est usus. similiter si quis dicat duo fratres, alter maior, alter minor est, uitium facit, debet enim dicere duorum fratrum alter maior, alter minor est et duorum oculorum alter dexter, alter sinister est, non duo oculi alter dexter, alter sinister est.
Liuius in XXXXI: periti religionum iurisque publici, quando duo ordinarii consules eius anni, alter morbo, alter ferro periisset, suffectum consulem negabant recte comitia habere posse
Liuius 41,18,15-16
). sed interest etiam hoc, quoniam apud illos ὅς loco (vol. 2)
etiam pronominis accipitur demonstratiui, quod significat apud nos hic,
οὗτος. ἀοριστῶδες quoque hoc idem, id est τὸ ὅς, nominant μόριον, id est infinitam particulam, quando pro ὅστις accipitur, quod proprie est apud nos qui, ut qui interficiet tyrannum, praemium accipiat. et necesse est, eandem hanc esse partem orationis quam quis, cum etiam obliqui in omnibus similes sunt eorum casus absque accentibus. et qui quidem pro quis infinito uel interrogatiuo accipitur, quis uero pro relatiuo numquam. quomodo ergo qualis et quantus, siue interrogatiua sint siue infinita siue relatiua, quamuis mutent accentus, non sunt diuersae partes, sic neque supra dicta. sed latius de eorum potestate, cum de pronomine scribebamus, tractauimus.
hoc idem, id est qui, quotiens subiungitur nomini, quomodo ὅς apud Graecos, necesse est non solum ad nomen praepositum, sed etiam ad id subiunctum alterum uerbum proferri, ut uirum cano, qui uenit. si nominatiuo nominatiuus adiungitur, ad eandem personam uerba referuntur: homo uenit, qui scripsit; sin duo obliqui sunt, ad aliam personam transitio fit uerborum uel in se reciprocatur, ut hominem, quem uitupero, accuso et memet, quem uitupero, accuso; sin alterum sit nominatiui, alterum uero obliqui, ad nominatiuum non fit transitio uerbi ab alia persona ad aliam, ad obliquum uero fit, ut homo uenit, quem accuso uel hominis misereor, qui uenit. omnia tamen, quae in transitione fiunt, possunt etiam in reciprocatione fieri, et quomodo qui et eius obliqui omnes ad nominatiuos omnium casualium bene referuntur, ut Virgilius, qui scripsit, Virgilius, cuius scripta (vol. 2)
extant, Virgilius, cui gloria contigit, Virgilius, quem laudant, Virgilius, quo docente bene proficitur, sic et ex contrario nominatiuo eius omnes aliorum casus bene adiunguntur, ut qui scripsit bucolica
Virgilius magnus poëta fuit; qui scripsit Aeneida Virgilii sunt georgica ; qui scripsit Aeneida Virgilio gloria contigit; qui scripsit Aeneida
Virgilium laudo; qui scripsisti Aeneida , Virgili, uiuis memoria; qui scripsit Aeneida Virgilio florent studia. licet autem et praepostere haec dicere. sciendum tamen, quod per ellipsin aliorum casualium haec saepe inueniuntur relatiua, ut Terentius in Andria :
ita tum discedo ab illo, ut qui se filiam
neget daturum
Terentius, andr.
148-149: ita tum Lindsay Craig (1930: 66) "In II 333 tunc (tum N) … is doubtless a scribal corruption which Hertz should not have put in his text.
"
, deest enim ut ab eo, qui neget, et uenit, cuius causa est, deest iste, et exigit, cui debeo, et minatur, quem timeo, et floret, quo ualeo [in omnibus enim nominatiuus subaudiendus est]; nam uocatiuum relatiua non habent. qualis quoque et quantus et quot relatiua per defectionem talis et tantus et tot frequenter inueniuntur; nec mirum relatiuis positis, quae secundam cognitionem significant, etiam antecedentia uel redditiua intellegi, licet non sint dicta, ut qualis Homerus, fuit (vol. 2)
Virgilius. s26 relatiua autem, nisi sint posita, intellegi minime possunt, nisi in demonstratione. tunc enim et sine relatiuis possumus redditiua proferre, ut si ostendentes Virgilium aiamus talis fuit Homerus uel Thesea demonstrantes dicamus tantus fuit Hercules. huic nomini, id est quis, quod est interrogatiuum uel infinitum, redditur qui relatiuum: quis scripsit bucolica ?
qui etiam georgica . hoc tamen, id est quis interrogatiuum, proprio quoque adiungitur cum uerbis substantiuis uel uocatiuis similem uim habentibus. et pronomen etiam redditur huic: quis est Trypho?
uel quis nominatur Trypho?
ego uel tu uel ille, uel e contrario cum pronomine adiunctum τὸ quis nomen desiderat sibi reddi: quis est ille?
uel quis uocatur?
Achilles. et manifestum ex hoc quoque, quod, quando nomini adiungitur, substantiam definitam in aliqua certa persona quaerimus suppositi; hanc enim solam ostendunt pronomina, quorum demonstratio sibi quoque accidentia consignificat, unde ad omne suppositum pertinent. quando uero pronominibus iungitur quis, substantiam quidem intellegimus, non etiam proprietatem qualitatis, quae nomine explanatur. et est manifestum, quod loco propriorum nominum pronomina accipiuntur, cum ex eorum interrogatione propria intelleguntur. cum enim dico quis es tu?
uel ille?
sine dubio de quibusdam finitis hoc dico substantiis, in quibus etiam proprietates desidero scire, et cum a propriis quoque (vol. 2)
pronominatiuae redditiones fiunt: quis est Trypho?
ego uel ille. cum autem per se quis ponitur interrogatiuum, potest cuicumque uerbo adiungi, ut quis ambulat?
quis loquitur?
quis legit?
et si pronomen redditur, s27 non eget altera interrogatione; sin uero nomen potius, eget altera interrogatione propter multorum similitudinem nominum, ut quis currit?
Aiax. quis Aiax?
Telamonius uel Locrus. qui uero dicit qualis homo uicit?
de hominis qualitate adiectiua dubitat, cum substantiam atque actum cognouerit; qui autem dicit quis homo uicit?
generalem quidem scit substantiam et qualitatem personae, specialem autem desiderat, quae proprio redditur nomine, ut quis homo uicit Pompeium?
Caesar. cum dico uero quid est animal rationale mortale?
speciem mihi uolo manifestari, id est hominem, quae quamuis uideatur esse communis omnium hominum, tamen est etiam propria ipsius speciei incorporalis. qui uero interrogat qualiter homo uicit?
de homine non dubitat, sed de modo actus. et nomini quidem tam substantiua quam uocatiua adiunguntur uerba, pronomini uero tantum substantiua, quia in his, quae nominantur, inest substantiuum, ut Trypho sum uel Trypho uocor. non tamen substantiuis, quae sunt pronomina, inest propria positio nominum, id est uerba uocatiua; nemo enim dicit ego nominor uel tu uocaris uel ille nuncupatur ad pronomen referens uerba, quomodo Trypho nominor uel Cicero uocaris, Virgilius nuncupatur bene dicimus. nec mirum, diuersae potestatis uerba diuersis conuenire constructionibus, cum uoluntaria (id est affectiua) quoque uidemus solere infinitis adiungi, ut uolo legere, cupio scire, studeo discere. quaeritur hic, quamobrem, cum nominatiuae interrogationes per nomina soleant fieri, non etiam uerbales fiant per uerba. ad quod dicendum, quod nominum quidem et substantiae et qualitates et quantitates et numeri (vol. 2)
et omnia accidentia his in ipsis sunt speciebus nominum: substantiae, ut animal, homo; qualitates, ut bonus, prudens; quantitates, ut maximus, paruus; numeri, ut multus, paucus. itaque sunt nomina generalem significantia uel substantiam uel qualitatem uel quantitatem uel numerum, quae necessario et infinita sunt, quippe cum omnia suarum generaliter specierum comprehendant in se nomina; unde quidam ea et pronomina esse existimauerunt, quia generaliter pro omnibus aliis accipiuntur nominibus, quomodo et pronomina. sed pronomina et finita uolunt esse et loco propriorum accipiuntur et substantiam solam sine qualitate significant, quantum in ipsa uoce est eorum, cum supra dicta generalia nomina penitus sint infinita confusione omnium sub se specierum. itaque eis utimur ad speciales interrogationes substantiae uel qualitatis uel quantitatis uel numeri: substantiae, ut quis, qualitatis, ut qualis, quantitatis, ut quantus, numeri, ut quot. uerba uero generalem substantiam uel qualitatem uel quantitatem uel numerum per se significare non possunt, ideoque, quemadmodum officio adiectiui funguntur aduerbia ad significandum uerborum qualitatem uel quantitatem uel numerum uel tempus uel locum, sic etiam ad generales eorum interrogationes eadem accesserunt. quomodo igitur nominum substantiam quaerentes quis?
dicimus, sic etiam uerbi actum uel passionem quaerentes quid agit?
uel quid patitur?
dicimus. cum enim deficiunt aduerbia, loco eorum subeunt nomina, ut Terentius in eunucho :
quid agitur?
:: statur
Terentius, eun.
271
; qualitatem uero cum quaerimus, qualiter?
dicimus uel quomodo?
uel ut?
Horatius in II sermonum :
ut Nasidieni iuuit te cena beati?
Horatius, sat.
2,8,1
. quantitatem uero, quantum?
numerum, quotiens?
(vol. 2)
et notandum, quod non solum aduerbia, sed etiam nomina loco aduerbiorum, ut dictum est, posita frequentissime inuenimus cum uerbis. et quomodo supra dicta generalia nomina sunt infinita uel interrogatiua uel relatiua uel redditiua, sic aduerbia quoque inueniuntur, ut nomen infinitum quis et aliquis, aduerbium aliquo et alicunde et alicubi et aliqua; nomen interrogatiuum et relatiuum qualis, ποῖος καὶ
ὁποῖος, et quot, πόσοι καὶ ὁπόσοι, similiter aduerbium interrogatiuum et relatiuum ποίως καὶ ὁποίως ut πῶς καὶ ὅπως, quotiens, ποσάκις καὶ ὁσάκις; nomen redditiuum talis et tot aduerbium taliter et totiens. et quemadmodum nomina interrogatiua generalem accentuum legem seruant, relatiua uero in fine acuuntur, sed in contextu orationis praeposita ipsum quoque acutum in grauem conuertunt, ut qui, cuius, cui, qualis, quantus, sic aduerbia qualiter, quotiens.
Lucanus in I:
qualitèr expressum uentis per nubila fulmen
Lucanus 1,151
. idem in eodem:
cursumque furoris
Teutonici. quotièns Romam fortuna lacessit,
hac iter est bellis
Lucanus 1,255-257
. hoc idem localia et temporalia seruant aduerbia, quae omnes generaliter species localium uel temporalium tam aduerbiorum quam nominum sibi subiungunt, quae tam interrogatiua sunt quam relatiua, quattuor differentias habentia: ad locum, ut quo, in loco, ubi, de loco, unde, per locum, qua. haec enim quoque relatiua quidem grauantur per omnes syllabas, quando praeponuntur aliis dictionibus, quomodo et supra (vol. 2)
dicta nomina, de quibus in libro, qui est de accentibus, latius tractauimus. nec mirum tamen, aduerbia in interrogatione uerborum poni, quae loco adiectiuorum eis sunt. quomodo enim dico bonus homo, celer equus, sapiens uir, sic dico bene uiuit, celeriter currit, sapienter disputat, cum et pronomina, quae loco nominum sunt, ad interrogationes nominatiuas soleant loco nominum reddi, ut quis dixit?
Virgilius uel Homerus uel ego, tu, ille. et sciendum, quod omnibus paene dictionibus possumus interrogatiue uti, sed isdem sufficienter respondetur uel aduerbio negatiuo uel confirmatiuo, ut si interrogem homo est ille?
et respondeatur homo est, uel legitne?
legit uel non uel etiam, doces?
et doceris?
et doceris et doceo uel non uel etiam. supra dictis uero nominibus uel aduerbiis, quia generaliter omnes in se species comprehendunt, omnibus sibi subiectis speciebus bene respondetur, ut si dicam quis est ille?
potest ad hoc omnis substantiae species responderi, quae est supposita interrogationi, ut homo, equus, coruus, piscis. similiter si dicam qualis?
omnes species qualitatis huiuscemodi interrogationi bene redduntur, ut bonus, malus, albus, niger et similia. similiter quantus?
interrogantibus omnes species quantitatis aptissime subiciuntur, ut longus, breuis, magnus, paruus et similia. numeri quoque omnes, si interrogatiue proferatur quot, congrue referuntur, ut quot homines?
tres, decem, mille et similia. similiter possessiuum infinitum cuius cuia cuium ad omnes species possessiuorum pertinet, ut si dicam cuia est filia haec?
recte respondeas mea uel tua uel sua illius uel Priameia, Euandria. nec non etiam infinito gentili oportune respondemus (vol. 2)
nominibus cunctis gentilibus, ut cuias est iste?
si quis interroget, perite respondetur nostras, uestras uel Graecus, Romanus, Syrus et similia. sic igitur etiam aduerbiorum supra dictorum ad omnes species sibi subiectas intendere possumus interrogationem, ut qualiter?
interroganti respondeo bene uel male uel cito uel tarde et similia, quotiens?
uero interroganti semel uel bis uel centies et similia subicio. sic etiam localia. si interrogem quo?
respondes huc uel illuc, domum uel militiam, Romam uel in Italiam; sin uero ubi?
respondes hic uel illic, domi uel militiae, Romae uel in Italia. non solum enim aduerbia huiuscemodi localibus interrogationibus, sed etiam omnia nomina locos significantia licet subicere, ad locos quidem praecedente quo, in locis uero ubi, de locis unde, per loca qua. eodem modo et temporalia. infinitum aliquando, interrogatiuum et infinitum et relatiuum quando, ad quod omnia non solum aduerbia, sed et nomina temporalia bene respondemus, ut quando?
hodie, heri, cras, ante decem dies et similia. appellatiua quoque nomini infinito, quod est quis, solent subiungi, sed magis generalia aut specialia, ut quis inuenit literas?
homo; quis utilis est aratro?
bos; quis natat in mari?
piscis; sed uidetur hic quoque res indiuidua esse, cum de ipso generaliter animali est interrogatio. similiter, si dicam multis praesentibus quis est de nobis grammaticus?
quis orator?
quis medicus?
et respondeatur ego quidem sum grammaticus, tu orator, ille medicus, loco propriorum hic accipiuntur nominum, cum de propria unius personae, quam ipsa habet, grammatica uel rhetorica uel medicina responderit. (vol. 2)
in definitionibus quoque solet ad interrogationem omnium rerum, quae definiri possunt, neutrum substantiui praeponi et multa appellatiua differentiarum nomina ad id referri, ut quid est animal?
substantia animata, et per conuersionem quid est substantia animata?
animal; quid est homo?
animal rationale mortale, et per conuersionem quid est animal rationale mortale?
homo. idem licet facere per omnes definitiones, quamuis quantum ad generales et speciales formas rerum, quae in mente diuina intellegibiliter constiterunt antequam in corpora prodirent, haec quoque propria possint esse, quibus genera et species naturae rerum demonstrantur (est praeterea notandum, quod tam nomina infinita quam aduerbia, si generalem habent pronuntiationem colligentem uniuersitatem numerorum, de quibus loquitur, geminantur apud Latinos uel assumunt cumque, ut quisquis uel quicumque, qualisqualis et qualiscumque, quantusquantus et quantuscumque.
Terentius in adelphis :
tu quantusquantus nihil nisi sapientia es
Terentius, ad.
394: quantu' quantu's nil Lindsay
, pro quantuscumque, quotquot et quotcumque.
Horatius in II sermonum :
uiuere, Vertumnis, quotquot sunt natus iniquis
Horatius, sat.
2,7,14: Vortumnis (Hor.)
, utut et utcumque, ubiubi et ubicumque, undeunde et undecumque, quaqua et quacumque). inter aliquis et ullus, et alicubi et usquam, et aliquando et umquam hoc interest, quod aliquis et alicubi et aliquando absolute proferuntur, ut aliquis uenit ad me, similiter alicubi fuimus, id est aliquo loco, et aliquando contigit, id est aliquo tempore; sin autem dicam ullus, pendet ex infinito omnium numero. necesse est enim ullus omnium intellegere et cunctos posse (vol. 2)
numeros ad hoc referri, nec incongrue diminutiuum esse unius dicitur. et uidetur hoc ad aliquid esse, quomodo summus et imus, primus et ultimus ad omnia dicuntur, tam locis quam temporibus uel ordinibus subiecta uel superposita. similiter usquam ad omnia loca refertur et umquam ad omnia tempora. et sciendum, quod composita quoque eorum abnegatiua sunt omnium generaliter, quae per ea possunt significari, ut nullus omnium deorum uel hominum uel eorum quae sunt, id est quae cadunt sub homine, similiter nusquam omnium locorum est abnegatiuum, et numquam omnium temporum. eandem habent differentiam ad simplicia infinita illa, quae componuntur ex eis geminatis uel quae assumunt cumque, ut quis infinitum ad unum per se intellegendum pertinet (Horatius in II sermonum :
et leporum auulsos, ut multo suauius, armos,
quam si cum lumbis quis edat
Horatius, sat. 2,8,89-90: edit Shackleton Bailey
, pro aliquis), quisquis uero uel quicumque ad uniuersos dicitur. similiter quot certum desiderat numerum, quotquot uero uel quotcumque ad uniuersos confuse dicitur. et quis quidem simplex potest et infinitum et interrogatiuum esse, compositum uero ab eo aliquis tantummodo infinitum. similiter aduerbia quo, ubi, unde, qua et quando possunt interrogatiua et relatiua et infinita esse (Virgilius in X:
aspera quis natura loci dimittere quando
suasit equos
Vergilius, Aen.
10,366-367: aquis Geymonat (ex Madvig et Mynors) : quis MRωγ¹
, quando pro aliquando), aliquo uero et alicubi et alicunde et aliqua et aliquando sine dubio infinita sunt tantum. et quis uero, quod est substantiae infinitum, pro qualis et pro quantus inuenitur, qualis uero et quantus pro quis non.
Virgilius in IIII
Aeneidos : (vol. 2)
quis nouus hic nostris successit sedibus hospes?
Vergilius, Aen.
4,10: nouos Geymonat (P): nouus P² cett.
quis pro qualis. idem in VI:
qui iuuenes!
quantas ostentant, aspice, uires!
Vergilius, Aen.
6,771
qui pro quales. similiter aduerbium qui, quod est a nomine substantiuo quis, pro qualiter accipitur, qualiter uero pro qui, cuius propria significatio est propter quid, non accipitur.
Terentius in
Andria :
quis [tibi] uideor?
:: miser aeque atque ego
Terentius, andr.
702: quis uideor Lindsay
, quis pro qualis dixit. idem in Phormione :
quot me censes homines iam deuerberasse usque ad necem,
hospites † tunc ciues?
quo magis noui, tanto saepius
Terentius, phorm.
327-328: tum … mage Lindsay
, quo pro quanto. idem in eunucho :
qui istuc?
Terentius, eun.
121
qui pro quomodo. idem in Andria :
qui?
quia te noui
Terentius, andr.
502: noram Lindsay
, qui id est propter quid?
et hoc tamen et alia quoque omnia aduerbia interrogatiua ad multas tendunt species interrogationum, quomodo et supra dicta localia et temporalia. et sunt eadem et relatiua, ut cur, quia, διὰ τί καὶ διότι.
Horatius in I carminum interrogatiue:
cur apricum
oderit campum?
Horatius, carm.
1,8,3-4: deserit campum Shackleton Bailey
. idem in eodem relatiue:
et altis urbibus ultimae (vol. 2)
stetere causae, cur perirent
funditus
Horatius, carm.
1,16,18-20
, cur διόπερ. idem in eodem:
neu miserabiles
decantes elegos, cur tibi iunior
laesa praeniteat fide
Horatius, carm.
1,33,2-4
, cur διότι. quia similiter Virgilius in V interrogatiue:
heu quianam tanti cinxerunt aethera nimbi?
Vergilius, Aen.
5,13: tanti om.
[Serg.] expl. in Don.
, 559,6.
. Terentius uero in adelphis :
quia praeter spem euenit
Terentius, ad.
815: quae pr. sp. Lindsay
, relatiue dixit, διότι. omnes enim species causarum eis respondentur, quomodo illis omnes species localium uel temporalium aduerbiorum uel nominum. quae uero non ad diuersas pertinent species, aduerbia interrogatiua esse non possunt, ut hortandi heia, uocandi heus, respondendi hem et similia. inuenitur quisque pro quicumque, qualisque pro qualiscumque. similiter aduerbia quoque pro quocumque, quaque pro quacumque, quandoque pro quandocumque [Virgilius in VII:
o matres, audite ubi quaeque, Latinae
Vergilius, Aen.
7,400: io Verg.
, pro quaecumque; potest tamen hic ubi pro ubicumque accipi]. quorsum quoque ex quo et uersum compositum tam interrogatiuum quam relatiuum et infinitum esse potest omnium localium ad regionem aliquam uergere demonstrantium, ut si interrogem quorsum uadis?
bene redditur horsum, istorsum, sursum, deorsum, dextrorsum, sinistrorsum, orientem uersus, occidentem uersus et similia. idem et relatiuum est, cum grauatur, ut si dicam quorsùm ille ierat, et ego ii, et infinitum, ut quorsùm ille uadit, et tu uade. (vol. 2)
quoad quoque et infinitum et interrogatiuum et relatiuum est. accipitur enim pro quousque et pro quando, quod triplicem habet significationem, ut ostendimus.
Terentius in Phormione :
quid?
senem
quoad expectatis uestrum?
Terentius, phorm.
147-148
interrogatiue dixit. idem et relatiuum est, ut quoad iussisti, parui, infinitum: quoad libet, scribo. similiter quousque, usque ad quod tempus uel usque ad quem locum, et interrogatiuum et relatiuum et infinitum potest esse: interrogatiuum, ut Cicero in I inuectiuarum :
quousque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?
Cicero, Catil.
1,1
, relatiuum, ut quousque uisum est doctori, didici, infinitum, ut quousque uideatur tibi, uenio. et localia quidem aduerbia frequentissime pro temporalibus ponunt auctores, temporalia uero pro localibus nusquam, ut Virgilius in V:
hic patris Aeneae suspensam blanda uicissim
gaudia pertemptant mentem
Vergilius, Aen.
5,827-828
, hic pro tunc. idem in II Aeneidos :
inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto
Vergilius, Aen.
2,2
, inde pro postea et deinde. quoniam de his, quae loco articulorum accipi possunt apud Latinos, in supra dictis ostendimus et de generaliter infinitis uel relatiuis uel interrogatiuis nominibus, quae relationis causa stoici inter articulos ponere solebant, et de aduerbiis, quae uel ex eis nascuntur uel eorum diuersas sequuntur significationes, consequens esse existimo, de pronominum quoque constructione disserere. articuli enim cum nominibus in oratione accipiuntur, ea uero pro nominibus. neque apud Graecos tamen pronomina demonstratiua, quippe praesentes ostendentia personas, quae in prima sunt cognitione, articulorum esse possunt capacia praepositiuorum, quibus Latinitas caret, sicut docuimus. et manifestum, quod ideo et casus recipiunt pronomina, ut pro toto nomine subeant, id est pro omnibus eius casibus, (vol. 2)
personarumque omnium discretiua sunt, ut quod deest nomini, id est personarum discretionem, ea loco illorum prolata compleant, et nominis quidem habent casus, uerbi uero personas. itaque undique declinantur duas generales declinationes assumentia, unam nominis, alteram uerbi, nec per confusionem, sed per aptissimam partitionem: terminationi enim iniecerunt casualem declinationem, principio uero personarum diuisionem. est enim planum, quod, si in eadem parte duae fierent declinationes, contingebat casus mutationem impedimento fieri personarum discretioni, et contra personarum transitione corrumpi casuum proprietatem, quare casum quidem discernens efficit mei, mihi, me, personam uero mei, tui, sui, personam uero et casum mei, tibi. et in omnibus definitum est supra dictis, id est personis et casibus, in quibus etiam numeri manifestantur propter distributionem, quae in utramque partem eorum discessit, id est principium et finem. utraque tamen declinatio tam casuum quam personarum ad proprias partes absistens, id est ad nomen et ad uerbum, fine utebatur, ut bonus, bona, bonum, boni, bonae, boni, scribo, scribis, scribit. non arbitror necessarium esse, si quis quaerat: quare autem in pronomine non concedebat personis magis terminatio, quaemadmodum in uerbis, quam principium?
quia oportebat semel uni concedere parti finem et, si est dicendum, rationabiliter casuali, quippe cum prius est nomen uerbo, quemadmodum ostendimus, et manifestum, quod eius proprietas, id est casus, iure obtineat finem. praeterea pronomen est, quod pro nomine accipitur et imitatur nomen. et certum quod accidentium est eius significationi, id est substantiae, quae innascitur, persona. et si terminatio obtinet maxime partes orationis, finis autem pronominis casus est, obtinebit per finem, ut pronomen uocetur, quippe quo imitatur nominis (vol. 2)
proprietatem, id est casum, quamuis etiam uerbi subiit proprietas, id est persona. oportere iudico, antequam de singulorum constructione pronominum dicam, disserere de eorum proprietatibus, ex quibus manifestum tradendae fiat documentum constructionis. quoniam igitur praedictum est de praecipua et singulari demonstratione pronominis, quae fit in utraque parte, in principio personarum, in fine casuum, de ceteris uideamus. apud Graecos alia sunt demonstratiuorum pronominum absoluta, alia discretiua. absoluta dicuntur, quae non egent alterius adiunctione personae, quae ἐγκλιτικά, id est inclinatiua apud illos sunt, ut εἶδέν με, ἐλάλησέν μοι; discretiua sunt, quae egent adiunctione aliarum personarum, quae ὀρθοτονούμενα uocant, ut εἶδεν
ἐμέ, οὐκ ἐκεῖνον: necesse est enim aliam inferre personam, quomodo in comparatiuis nominibus necesse est ad alias ea fieri personas, absoluta uero eorum, id est positiua, per se proferuntur. apud nos autem pronomina eadem et discretiua sunt, ut uidit me uel uidit me, illum autem non. nominatiuus tamen primae uel secundae personae pronominum, si uerbo iungatur, quia uerbum per se absolutam magis personam significat, plerumque discretiuus est, ut ego dico, ille autem non. accidit pronomini relatio in tertia persona, per quam praedicta nomina per recordationem pronominantur, id est per pronomen significantur, ut Iuppiter postquam Troas et Hectora nauibus appulit, ipse reiecit oculos claros. et sciendum, quod demonstratiua (vol. 2)
pronomina non aliquorum praedictorum loco nominum, quomodo relatiua, sed eorum, quae proferri demonstratiue non possunt, accipiuntur, relatiua uero praedictorum quidem loco nominum, sed quae iterum accipi non possunt. si quis enim pro ipse reiecit oculos claros, ponat iterum Iuppiter, non colligit duas orationes ad Iouem, sed quasi principium alterius facit orationis. potest autem proprium nomen et ad diuersas proferri personas, ut si dicam Aiax uenit ad Troiam, Aiax fortiter pugnauit contra Troianos, dubium, an de eadem dicam persona, cum duo eiusdem nominis fuerint, ad quos supra dicti actus pertinere possunt; sin autem dicam Aiax uenit ad Troiam, idem fortiter pugnauit contra Troianos, de una intellego persona. in omnibus igitur relatiuis pronominibus una eademque est oratio ex supra dicto nomine pendens. licet autem pro relatiuis pronominibus nomina ponere et orationem mutare, ut Iuppiter tonat, Iuppiter fulminat; eae enim orationes singulae per se possunt proferri et inuicem conuerso ordine praepostere dici, cum non ad priorem refertur secunda, quod facit pronomen relatiuum, quod ad praedictum nomen refertur. quotiens uero ille uel hic non ostendendum ante oculos aliquid referunt, oportet intellegere, quod eorum demonstratio ad intellectum refertur; itaque quaedam sunt oculorum demonstratiua, ut ego et tu, quaedam et oculorum et intellectus: oculorum, ut:
hic uir, hic est, tibi quem promitti saepius audis
Vergilius, Aen.
6,791
; intellectus, ut:
hic pietatis honos?
sic nos in sceptra reponis?
Vergilius, Aen.
1,253
. praeterea sola pronomina diuersis uocibus diuersas tertias faciunt personas, cum uerba una uoce ad plures personas pertineant tertias: dicimus enim scribit Probus uel Seruius, uel quicumque potest hunc actum suscipere, non tamen hoc etiam in pronominibus. nam relatiua quidem sunt ipse uel is uel sui, quod est primitiuum, demonstratiua uero hic, iste uel ille. sed interest, quod ille spatio longiore (vol. 2)
intellegitur, iste uero propinquiore, hic autem non solum de praesente, uerum etiam de absente possumus dicere, ad intellectum referentes demonstrationem, ut praedictum est, ut:
hoc regnum dea gentibus esse
Vergilius, Aen.
1,17
Virgilius in I [ad absentem Carthaginem retulit demonstrationem]; iste uero plerumque ad oculorum demonstrationem profertur.
Virgilius in VI:
non hoc ista sibi tempus spectacula poscit
Vergilius, Aen.
6,37
; inueniuntur tamen etiam hoc de absentibus protulisse auctores, uel de eis, quae cerni non possunt, ut supra dictum est.
Virgilius in XI:
sed nunc est omnia quando
iste animus supra
Vergilius, Aen.
11,509-510
. Terentius in adelphis :
iste tuus ipse sentiet
posterius
Terentius, ad.
139-140: tuos Lindsay
, cum de absente Aeschino dicat. ille quoque, cum est etiam relatiuum, potest tam de absente quam de praesente accipi, ut:
sic Iuppiter ille monebat
Vergilius, Aen.
7,110: ipse Geymonat (MPRωγ: ille M²n)
, et:
tune ille Aeneas?
Vergilius, Aen.
1,617
, et:
ille ego, qui quondam gracili modulatus auena
carmen
[Vergilius], Aen. init.: (versus detractus); cf. Serv. in Aen.
1,30: .
unde et semiplenos eius invenimus versiculos, ut “hic cursus fuit”, et aliquos detractos, ut in principio; nam ab armis non coepit, sed sic “Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena carmen, et egressus silvis vicina coegi — Hertz: Verg.
Aen. I init. in libris dett.
, om.
Med. Rom. Ver. deficit Pal.
. licet tamen per figuram conuersionis, id est κατ᾽ ἀποστροφήν, absentis quasi praesentis loquendo uti secunda persona, ut Iuuenalis in II:
tune duos una, saeuissima uipera, cena,
tune duos?
Iuuenalis 6,641-642
. quomodo tamen apud Graecos additur ι quibusdam pronominibus ad (vol. 2)
uim significationis intendendam, ut ἐκεινοσί, οὑτοσί, ὁδί, sic etiam apud nos met, te, pte, ce appositae intendunt significationem, ut egomet, tute, meapte, nostrapte, huiusce, de quibus, cum de pronomine tractabamus, latius diximus.
definiuntur autem personae pronominum non solum demonstratione, quae praesentium cognitionem sub oculis ostendit, sed etiam relatione, quae absentium recognitionem habet. itaque bene dicebat Aristarchus, coniuga esse personis pronomina, cum similiter et coniuncte per omnes personas definiuntur uel demonstratione uel relatione, uerba uero inconiuga, cum in prima quidem et secunda persona finiuntur, in tertia uero non, nisi praecipuus sit ad aliquem unum pertinens actus, ut fulminat et tonat de Ioue solo intellegimus, non quod uerbum tertiae personae finitum est, sed quod is, qui eius significationem agit, proprium habet hunc actum. manifestum est igitur, quod ideo diuersae sunt pronominis positiones in tertia persona, ne una uoce diuersae significentur personae. consequebatur enim, ut ipsae quoque infinitae essent, quomodo in uerbis tertiae personae, quod contrarium erat proprietati pronominum, quippe, cum una dictio plura significat, infinitatis causa fit; praeterea aliae quidem partes casuales a nominatiuo genetiuum et ceteros casus ad consequentiam nominatiui solent perficere.
principalia uero pronomina, id est ego, tu, mei, tui, sui, mihi, tibi, sibi, positiue magis per singulos casus declinantur, cum non potest ego secundum rationem casualium mei genetiuum adhibere, neque tamen mei genetiuus mihi et me oportune asciscit, numeris quoque positiue commutatis, ego, mei, nos; tu, tui, uos. nullus enim genetiuus, qui non ex nominatiuo fit, conuenienter declinatus potest (vol. 2)
numerum pluralem nominatiuo consequentem exhibere; declinatus enim a nominatiuo congrue huic condeclinat tam sequentes casus quam numeros. itaque ἑτερόκλιτα, id est diuersiclinia, necessario consequetur aliquis nominatiuus aptus genetiuo, ex quo reliquae figurationes tam numerorum quam casuum redduntur, ut itineris genetiuus fecit itineri et itinera, et ex hoc nominatiuus quoque itiner necessario accipitur; similiter precis et uicis et frugis et lateris, qui sunt genetiui, faciunt preci et uici et frugi et lateri, et preces, uices, fruges, lateres; quapropter oportune inerunt nominatiui supra dictis nominibus et prex et uix et frux uel frugis et later. ergo mei genetiuus non declinatus, sed positiue factus consequentiam tam casuum quam numerorum recusauit, ille autem et iste et similia, cum genetiuum a nominatiuo habent declinatum, habuerunt etiam reliquos casus et numeros consequentes. sed forte quaerat aliquis cur consequentiam euitarunt pronomina et cur non omnia?
nominum positio inuenta est ad significationem qualitatum uel communium uel propriarum, quae sunt innumerabiles, ut homo, Plato. et quoniam neque demonstrationem habent ea neque relationem, quibus finiuntur personae pronominum, innumerabilis in eis, id est nominibus, positio fiebat, ut singulorum figuratio nominum singulis reddat suppositorum suam qualitatem, quare non mediocriter disturbant qualitatis significationem, cum in unam concidant uocem nominum positiones tam in propriis quam in appellatiuis. inde caruit definitione persona ea, quae in nomine ipso intellegitur; nec mirum, cum propria quoque nomina, (vol. 2)
quamuis ideo ponantur, ut unumquemque ab aliis omnibus discernant, incerta sint tamen, cum non possint omnes eius qualitates, quae illum separant ab aliis omnibus, ostendere absque demonstrationis auxilio, quae fit per pronomen. quamuis enim sciamus, quod poëta sit Virgilius et filius Maronis, cernentes eum, si posset fieri, nesciebamus, eius esse hoc nomen, nisi si qui nobis eum demonstrans dixisset: hic est Virgilius.
propter quod per singulas figurationes separatus nominatiuus exigebat obliquos casus congruos proprietatis suae, ne fieret significatio tam confusa. inde etiam genera necessario subeunt, ut cum qualitate figurationis discernant etiam genus. inde inuentae sunt etiam adiectiuae positiones, ut consequentia nominibus communibus uel propriis compleantur, ut equo albus uel fortis, Platoni uero sapiens uel bonus adicitur, Marti Gradiuus et alia multa, quae possunt accidere. unde etiam compositiones sunt inuentae, ut beneficus, maleficus, omnipotens, quae ex accidentibus conficiebantur [quae sunt qualitatis uel quantitatis]. pronomina uero ea, quae ad nihil aliud aspiciunt per demonstrationem nisi ad propriam aliquam substantiam et ad ei accidentes qualitates, quae possunt oculis conspici, ut album uel nigrum, longum uel breue (uoce autem ipsa pronominis non manifestantur nisi substantiae), iure plurimas recusauerunt uocum figurationes, quippe cum singulae earum per singulos casus pro omnibus accipiantur nominibus: in omnibus enim rebus substantiae quidem singulae sunt, qualitates uero multae, quae nomine uolunt intellegi. quod si uerum est, naturaliter abstitit ab eis nominum consequens declinatio, ne, cum pro omnibus accipiantur nominibus, uni eorum terminationi succedant. et cum unicam ad omnia, quae sunt, habeant significationem, ut una uoce generali proprietates omnium (vol. 2)
demonstrent, unicam habuerunt etiam uocis declinationem, ut singulas uarient personarum et casuum prolationes, nulli obnoxia regulae, quae in unicis nec locum habere uocibus poterat. manifestum est autem, quod et prima et secunda persona, in quibus sola est demonstratio, singulas habent uoces. itaque genera quoque omnia non abscisa propriis terminationibus, sed per eundem finem congruam habuerunt positionem, quippe cum per ea demonstratio substantiam per se significat absque discretione generum. ille autem et ipse et hic et iste et is, quia in diuersis tertiis poterant esse personis absentibus uel praesentibus et longe uel iuxta positis, definitionis causa manifestandae etiam genus cum consequenti declinatione acceperunt. quemadmodum nomina, sic etiam pronomina per singulos casus similiter cum uerbis construuntur. et nominatiuis quidem intransitiue, obliquis uero transitiue uerba coniunguntur, ut Theoctistus uel iste currit, Theoctisti uel istius misereor, Theoctisto uel isti praebeo, Theoctistum uel istum uideo. ablatiuus etiam ceteros obliquos sequitur, Theoctisto uel isto gaudeo; nam uocatiuus quoque intransitiue secundis adiungitur uerborum personis, cum proprius sit naturaliter secundae personae, ut Theoctiste uel tu noster doctor legis uel lege.
Virgilius in X:
uigilasne deum gens
Aenea?
uigila
Vergilius, Aen.
10,228-229
. obliqui tamen constructionem uerborum, quae fit intransitiue cum nominatiuis, excipiunt transitiue, nisi sint uerba absoluta, ut Theoctistus uel iste uiuit, spirat, floret, uiget et similia: ea enim non egent (vol. 2)
obliquorum adiunctione, id est transitione in alias personas, affectus tamen singulorum ostendentibus uerbis, ut ego doceo illum uel Theoctistus docet Priscianum, ego doceor ab isto, tu doceris ab illo. sciendum autem, quod impersonalia, siue transitiue siue intransitiue proferantur, obliquis casibus iunguntur, nisi per defectionem proferantur: intransitiue, ut curritur a me pro curro uel statur a te pro stas uel sedetur ab illo pro sedet ille; quamuis in eis quoque potest ipsa res intellegi uoce passiua, ut curritur cursus et bellatur bellum, unde etiam, si non addatur a quo, potest tamen sensum complere ipsius rei, quae agitur.
Virgilius in VII:
certatur comminus armis
Vergilius, Aen.
7,553: pugnatur Geymonat
.
Terentius in eunucho :
quid agitur?
:: statur
Terentius, eun.
271
. transitiue, ut miseret me tui, pudet te mei, paenitet illum sui. mei autem et tui et sui genetiuos hic intellegimus primitiuorum, qui iidem et possessiuorum sunt genetiui. nec mirum, eandem uocem mutatione significationis ad aliam speciem transire, cum soleat diuersa significatio easdem uoces etiam ad alias partes transferre, ut nomina in aduerbia,
sublime uolat
Vergilius, Aen.
10,664: uolans Geymonat *
pro sublimiter,
sole recens orto
Vergilius, georg.
3,156
pro recenter, et contra aduerbia in nomina, ut
sponte sua
Vergilius,
Aen.
7,204: sic Priscianus GL 3,84,27: cf. etiam Aen.
6,82; ecl.
4,45; 8,106; georg.
2,11; 2,47.
, et
mane nouum
Vergilius ,
Rud.
265
,
aequiter
Plautus ,
inc. fab. [Goetz et Schoell] frg.
LXIII: a verifier
,
asperiter
Plautus , georg.
3,325
, et participia in nomina, ut amans ὁ ἐραστής, sapiens ὁ σοφός, doctus ὁ εὐπαίδευτος, factum τὸ ἔργον; carent enim tempore in his significationibus. igitur non uoces magis ualent in partitione dictionum quam earum significationes. loco nominum pronomina ponuntur, non, ut quidam existimant, propter nominum ignorantiam. quae enim ignorantia nominum est, cum dicat Aeneas ad Didonem: (vol. 2)
ego te, quae plurima fando
enumerare uales
Vergilius, Aen.
4,333-334
?
sed manifestum, quod quia non possunt nomina in prima et secunda esse persona, ut ostendimus. at dicet aliquis: quid igitur?
non etiam ignoratis nominibus dicimus ego et tu?
ad quem respondendum est, quod ex accidente hoc fit [id est demonstratione propriae qualitatis], cum similiter etiam cognita nomina pronominalem saepe exigunt constructionem. non minus tamen sic quoque loco eorum accipiuntur. ui enim proprium nomen intellegitur per pronomen: non dico uocis nomen, sed quod ex ea ostenditur, id est propria qualitas suppositi, in qua sunt propria nomina. quamobrem ad nihil utile pertinent pronomina, si carent personis ostendentis et eius, qui ostenditur. itaque cum scribuntur per se pronomina, nimium infinita sunt, scilicet cum sua materia excidunt [id est demonstratione qualitatis propriae]. unde rationabiliter, qui sibi inuicem scribunt, solent nomina praeponere propria, quibus sine perfectio orationis non constaret, cum ponantur pronomina tam primae quam secundae personae propter accidentes actus tam scribenti quam illi ad quem scribit. praepositis igitur nominibus propriis, ut Cicero Bruto, ui ad ea demonstrationes faciunt pronomina. si enim ponam ego tibi et dudum scripsi, ostendit per pronomen ego nominis praepositum nominatiuum, per tibi autem datiuum secundae personae, qui loco datiui nominis praepositi accipitur. nec dubium est, quod sublatis nominibus antepositis etiam pronomina infinita fiunt.
est autem causa, propter quam nomina non possunt accipi in prima et secunda persona, quam superius quoque diximus, uel quod substantiae et qualitates generales et communes et speciales et indiuiduae, in quibus sunt nomina, non habent certam discretionem personarum, ut puta omnis homo et substantia potest dici et animal et homo, et nominari Plato uel Cicero uel Virgilius uel quodcumque ex propriis nominibus potest imponi uni alicui ex omnibus. prima autem persona ad nullum pertinet nisi ad ipsum qui loquitur; nec secunda ad alium nisi ad eum (vol. 2)
in quem intenditur sermo uel propter hoc autem uel etiam propter illud, quod non ipsi nobis imponimus nomina, quod suum est primae personae, nec ad eos qui nascuntur intendentes sermonem, quod est secundae personae, eorum positionem (id est nominationem) facimus. necesse est ergo in tertiam personam concedere nomina per omnes casus absque uocatiuo, qui primus transfert positionem a tertia persona ad secundam, propterea quod per eum fit demonstratio praesens eius, in quem facta sit positio nominis. illud quoque manifestum, quod a nobis uerba facientes, id est proferentes, ad alias debemus ea personas intendere. et apparet, quod non licet nominibus uti, quod tertiarum sunt ea personarum, sed ratio exigit a prima ad secundam fieri uerba; quamobrem subierunt pronomina, hoc quod non poterat nomen complentia, cum dicimus ego tibi scripsi.
praedicta autem est causa, quapropter pronomen unum pro omnibus accipitur nominibus, id est quod demonstrationem uel relationem habet alicuius certae substantiae, quae in omnibus propriis est nominibus, una eademque uoce significanda. nemo tamen putet, quod nihil usus habeant tertiae pronomina personae, cum omnia nomina in eam possunt personam accipi, et dicat: si possent in prima et secunda inueniri nomina persona, fortassis nec excogitarentur pronomina. nam possumus ad hoc dicere, quod pronomina semel nominum loco nata ex accidente habuerunt etiam demonstrationem; sub oculis enim omnes eorum personae plerumque cernuntur. itaque praecipuum habuerunt accidens demonstrationem, quae profecta per coniunctionem primae et secundae personae peruenit etiam ad tertiam. non igitur quod non habet tertias personas nomen, ideo excogitata sunt pronomina, sed quoniam expers est demonstrationis, quae est in pronominibus. itaque inest utrumque in illo Virgiliano:
hic Caesar et omnis Iuli
progenies
Vergilius, Aen.
6,789-790
, (vol. 2)
satis necessarium. quia enim cernitur Augustus, demonstratione usus est per pronomen, quae nomine fieri non poterat hic; ut autem qualitatem quoque propriam ostenderet personae, quam demonstraret, addidit Caesar. his itaque ita se habentibus certum est, quod, si dicam Priscianus scribo et his similia, sine dubio incongrue dico, nec propter aliud quid nisi propter personarum inconsequentiam: tertiae enim personae est nomen, uerbum uero primae; est igitur consequens, quod in duabus tertiis profertur, ut Priscianus scribit. non tamen omnino ubique hoc obseruamus; quae enim substantiam significant uerba uel nominationem, asciscunt aptissime nomina et in prima et in secunda persona, id quod est in aliis inconsequens, ut
sum pius Aeneas
Vergilius, Aen.
1,378
, Cicero nominor et his similia, quamuis auctores inueniantur licentia solita utentes et aliis quoque uerbis primae uel secundae personae coniungentes nomina, ut Homerus: «
Φοῖβον Ἀπόλλωνα χρυσάορον ,
ὅς σε πάρος γε
ῥύομαι.
Euripides in Hecuba : «
ἥκω νεκρῶν κευθμῶνα καὶ σκότου πύλας
λιπὼν * Πολύδωρος. idem in Bacchis : «
ἥκω Διὸς παῖς τήνδε Θηβαίαν κατὰ
Διόνυσος.
(vol. 2)
Thucydides: ἥκω Θεμιστοκλῆς παρά σε, in quibus omnibus deest ego; nostri quoque, ut Iuuenalis in IIII:
nam cum sis conuiua mihi promissus, habebis
Euandrum, uenies Tirynthius aut minor illo
hospes
Iuuenalis 11,60-62
, deest enim tu. supra dictis uero, id est substantiuis, et sine pronomine bene omnes adiunguntur personae et uocatiuis uerbis. cum enim ipsa uerba per se substantiam uniuscuiusque propriam colligant uel substantiae nominationem, necessario relictis pronominibus, quae ipsa quoque substantiam quantum ad uocem solam significant, ad nomina se applicant, quae propriam qualitatem demonstrant, ut homo sum, Apollonius uocor; unde ego sum uel ego uocor per se nemo dicit, cum duplicata substantiae demonstratio sine qualitate nihil perfectum significaret. non erat enim possibile propriam positionem, quae significatur nomine proprio, attribuere uoci communi, id est ad omnes generaliter pertinenti, quod est pronomen, si diceremus ego sum, ego nominor, uerba ad pronomen referentes. nam significationem non propriae qualitatis, sed quae communiter omnibus accidit essentiae demonstratiuae faceremus, ad quam pertinet ego. eadem est ratio in ceteris quoque personis. manifestum est igitur, quod, quia confitentur suam positionem nominum supra dicta uerba, id est nominationem, euocant ea a tertia ad primam, quando dico Priscianus sum uel Cicero uocor, cum specialem substantiam, quam pronomen additum demonstraret, habeat in se ipsum uerbum substantiuum uel uocatiuum. itaque frequenter inuenimus, demonstratiuis pronominibus sitis non posita supra dicta uerba tamen intellegi, ut Virgilius in VI: (vol. 2)
hic Caesar et omnis Iuli
progenies
Vergilius, Aen.
6,789-790
. adeoque demonstratio huius est causa, quod aduerbiis quoque demonstratiuis saepe positis, non est necesse addere supra dicta uerba, ut Virgilius in I Aeneidos :
tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae?
Vergilius, Aen.
1,617
. idem in III:
nam Polydorus ego
Vergilius, Aen.
3,45
. idem in eodem:
ecce tibi Ausoniae tellus, hanc arripe uelis
Vergilius, Aen.
3,477
. nec non etiam nomine substantiae posito frequenter deficiunt uerba substantiua.
Lucanus in I:
quis furor, o ciues, quae tanta insania ferri!
Lucanus 1,8
. Virgilius in IIII Aeneidos :
quis tibi tum, Dido, cernenti talia sensus!
quosue dabas gemitus!
Vergilius, Aen.
4,408-409
. et qualis tamen et quantus positis infinitis, pro quibus etiam quis ponitur, saepius deficiunt uerba substantiua, quomodo etiam participiis, ut Iuuenalis in IIII:
o qualis facies et quali digna tabella!
Iuuenalis 10,157
. Virgilius in I Aeneidis :
certe hinc Romanos olim, uoluentibus annis,
hinc fore ductores reuocato a sanguine Teucri,
qui mare, qui terras omni dicione tenerent,
pollicitus
Vergilius, Aen.
1,234-237: omnis Geymonat (F: omni MγRΠ₆ω, Tiberius Claudius Donatus, Seruius)
(non tamen etiam, si dicamus Cicero accuso, bene dicitur, ut si dicam Cicero sum; non enim accusationis uerbum proprietatem sic significaret substantiae, quomodo substantiuum uerbum, uel nominationis, (vol. 2)
quae per uocatiuum uerbum indicatur). participiis quoque, quae tertiae sunt personae, quomodo nomina, substantiua bene sociamus uerba, ut possint loco trium uerbi personarum fungi, ut amatus sum, es, est, doctus sum, es, est. quae si deficiant, infinita pro his subeunt nomina substantiae cum uerbo, ut ego sum, qui amor, id est ὁ
φιλούμενος, uel tu es, qui amasti, id est ὁ φιλήσας; haec enim desunt apud nos participia. et attende in his quoque quanta uis est substantiam significantium, quod et loco participii, quod et substantiam ipsius, qui agit uel patitur, et actum uel passionem significat, accipitur nomen substantiuum cum uerbo (ut quid est amans?
qui amat, quid est nascens?
qui nascitur) et loco uerbi participium cum uerbo substantiuo, ut pransus sum pro prandi, meritus sum pro merui. et nota, quod, cum et nomen, ut supra diximus, et uerbum substantiuum inuicem, hoc cum participio positum loco uerbi, illud cum uerbo loco participii fungitur, ad omnes quoque personas pronominum refertur: ego qui scripsi, tu qui scripsisti, ille qui scripsit. quomodo autem pronominibus uocatiua uerba non adiunguntur, sic nec participiis, quippe ad nominationem pertinentia. substantiua uero aptissime adiunguntur, cum actus uel passionis essentiam cum participiis significant, ut amatus sum, es, est. deinde dicendum de constructione pronominum ad uerba. obliqui casus pronominum omni modo ad uerba feruntur, quomodo et nominum, ut illius misereor, illi noceo, illum accuso, illo nitor. ex qua constructione intellegitur, qualis nascitur affectus personae, sed non reciprocatur, quod dicimus. non enim omnia uerba obliquos desiderant casus nominum uel pronominum, quomodo omnes obliqui casus uerba desiderant, quoniam quaedam ex his perfecta sunt et absoluta, quaedam defectiua, ut si dicam ambulat homo, uiuit, currit, sedet, similia, (vol. 2)
quae sunt absoluta, non egent obliquis casibus; sin dicam accusat, uidet, insimulat, imperfecta sunt et egent obliquorum casuum adiunctione ad perfectionem sensus. sed de his oportunius separatim, cum de uerbi constructione tractemus, dicetur.
quidam tamen putauerunt, perfectiorem esse uerborum constructionem, si pronomina assumant: ego scripsi tibi, ego loquor tibi et similia, cuius approbationem dicunt esse eam, quod, cum dicam ego quidem affui, tu uero non, si tollas pronomen, incongrua erit locutio. sed hoc facit hic maxime coniunctio quidem. itaque ego non arbitror, quod dicunt, uerum esse generaliter; non enim omnimodo egent pronominibus uerba, idque affirmatur non ex poëtica solum constructione, cui licet et deficere et abundare, sed ex communi elocutione doctorum et maxime a scriptorum constructione, qui sine metris scribentes perspicaci magis ea utuntur et ex ui ipsius orationis solent quod necessarium est apponere.
cum manifestum est de obliquorum constructione, sciendum, quod insunt in quibusdam partibus orationis aliarum partium intellectus, ut, si dicam Aiax, intellego et unum per numerum singularem; si dicam Anchisiades, intellego genetiuum singularem primitiui et filius cum nominatiuo singulari; si dicam diuinitus, intellego nomen cum ex praepositione [id est ex diis]; si dicam fortior, intellego magis et positiuum primitiui [id est fortis]. innumerabilis est huiuscemodi exemplorum copia.
nec est dicendum, quod, si dicam Anchisiades, deest et debet ei addi filius (et si addatur, poëtica est licentia, quomodo et praepositiones solent addere et minuere, ut Terentius in Andria :
ad te aduenio spem, salutem, auxilium * expetens
Terentius, andr.
319: auxilium consilium expetens Lindsay
.
Virgilius in I Aeneidos :
scelere ante alios immanior omnes
Vergilius, Aen.
1,347
; (vol. 2)
ante enim cum comparatiuo positum auctionem auctioni addit.
Terentius in Andria :
post deinde,
quod iussi, ei † dare bibere
Terentius, andr.
483-484: iussi dari Lindsay (iussi ei dare v)
, abundat post. idem in eadem:
per * nimium, non laudo
Terentius, andr.
455
, per superuacuum esse uidetur, quamuis amplioris significationis causa potest accipi. idem in eadem:
abhinc triennium
Terentius, andr.
69
pro hinc.
Virgilius in I:
Italiam fato profugus
Vergilius, Aen.
1,2: Lauiniaque Verg.
, deest ad praepositio), neque si dicam Aiax, quod est singulare, deest unus. in uerbis igitur similiter accidunt, quae una cum eis intelleguntur, ut in indicatiuis ipsa indicatio et, quae ex ea intellegitur, affirmatio. unde ad interrogationes respondentes etiam aduerbium confimatiuum uel non uel uerbum indicatiuum reddimus, utpote habens in se affirmationem, ut interrogandi legis?
etiam uel non respondemus uel lego. sed et de his in constructione uerborum subtilius tractabimus. inest etiam singularis numerus in uerbo scribo nec eget, ut addatur unus, manifestumque, quod etiam nominatiuus pronominis inest in uerbo. ergo si supra dicta non desunt, quia intelleguntur, nec pronomen deest, nec tamen, si addatur, uituperanda fit constructio. est enim quando amplioris causa significationis adduntur ea, quae possunt, etsi non addantur, intellegi, ut legis?
etiam lego; ecce enim hic, quamuis aduerbium etiam per se positum intellectum uerbi habeat praedicti in interrogatione, tamen additum non fecit uitiosam orationem, sed magis (vol. 2)
certiorem; firmior enim fit promissio duplici confirmatione. similiter unum hominem dicimus ambulare ad diuersorum multitudinem, non quod ipsi homini, cum singulariter dicimus, non inhaereat etiam unius numeri intellectus. iterum ad omnium abnegationem dicimus nullus ambulat, neminem inueni, singulari numero numerum adiungentes singularem. eodem igitur modo, cum absoluta et non discretiua inest prolatio, dicimus absque pronomine disputo, disputas; sin autem alicuius rei discretionem uolumus manifestare, addimus pronomen, cuius proprium est discernere personas: non enim, ut indicemus personam, hoc facimus, eam enim habent in se uerba. unde infinita eorum, quia deficiunt personis, egent uerbis indicatiuis, ut quod deest ex his assumant. ergo discretionis causa, et maxime si coniunctio assumitur, pronomen additur uerbo, ut ego quidem affui, tu uero non uel ego quidem scripsi, ille uero legit, uel amplioris causa significantiae, in quo tamen ad alios omnes uidetur fieri discretio, ut Cicero in I inuectiuarum : nos, nos, dico aperte, nos consules desumus
Cicero, Catil.
1,3
, intellegimus enim, quod nemo alius nisi nos.
Terentius in Andria :
† ego tibi, furcifer, si uiuo,
† ostendam, quid sit pericli dominum fallere,
et illi patrem
Terentius, andr.
866-868: ego pol hodie, si uiuo, tibi / ostendam erum quid sit pericli fallere Lindsay
. et prima quidem uel secunda persona uerborum, nisi discretionis uel significationis causa, non egent pronominibus, quippe cum sint finitissimae singulisque uocibus pares habeant et praesentes demonstrationes; tertiae uero cum sint innumerabiles, una uerbi uoce utentes necessario confusionem faciunt infinitam. itaque conuenienter ad eam discernendam pronomina, quae sunt finita, adiunguntur tertiis uerbi personis, ut per eorum adiectionem incerta significatio finiatur, ut scribit hic, scribit ille, scribit ipse, scribit is, scribit idem.
Sallustius in (vol. 2)
Catilinario : uerum enimuero is demum mihi uiuere atque frui anima uidetur
Sallustius, Catil.
2,9
. is in hoc loco et relatiuum et discretiuum est ad omnes. impersonalia quoque uerba, cum per se infinita sint, personarum et numerorum additione pronominum definiuntur et loco perfectorum per omnes modos accipiuntur uerborum, ut curritur a me, a te, ab illo, a nobis, a uobis, ab illis; imperatiuo, curratur a te, ab illo, a nobis, a uobis, ab illis; similiter optatiuo, utinam curreretur a me, a te, ab illo, a nobis, a uobis, ab illis; sic etiam per cetera, frequentissime tamen sine additione pronominum proferuntur et ipsum actum significant, licet deficiant pronomina, ut Iuuenalis in III:
curritur ad uocem iucundam et carmen amicae
Thebaidos
Iuuenalis 7,82-83
.
Virgilius in I Aeneidos :
o dea, si prima repetens ab origine pergam,
et uacet annales nostrorum audire laborum
Vergilius, Aen.
1,372-373
, deest enim tibi. idem in eodem:
mecumque fouebit
Romanos, rerum dominos, gentemque togatam.
sic placitum
Vergilius, Aen.
1,281-283
, deest mihi. et passiuam quidem uocem habentia ablatiuo uel datiuo more passiuorum coniunguntur et intransitiue intelleguntur, ut curritur a me uel mihi; actiuam uero, si sint a perfectis uerbis, eorum constructionem seruant, ut iuuat me, quia iuuo te (Virgilius in II
georgicon :
et iuuat undantem buxo spectare Cytorum
Vergilius, georg. 2,437
); placet mihi, quia placeo tibi; contingit mihi, quia contingo tibi. similiter euenit, accidit, cetera quoque datiuo copulantur et intransitiua sunt, ut licet, uacat, libet mihi, exceptis his, quae accusatiuum simul et genetiuum assumunt: paenitet, pudet, taedet, piget, miseret me illius. (vol. 2)
duo inueniuntur, quae, cum genetiuis aliorum omnium casualium applicantur, quinque tamen solis pronominibus, quorum similes sunt genetiui primitiuorum genetiuis deriuatiuorum, ne concidant, ablatiuo possessiui pro genetiuo primitiui construuntur, ut interest mea, tua, sua, nostra, uestra, similiter refert mea, tua, sua, nostra, uestra (in quibus subauditur in re, id est in utilitate mea, tua, sua, nostra, uestra). nam si dicamus, interest uel refert mei, tui, sui, nostri, uestri, non ad primitiuam personam, sed ad possessionem intellegitur: interest mei filii uel fratris uel tui uel sui uel nostri uel uestri. cum ceteris enim quoque omnibus casualibus, id est nominibus, pronominibus, participiis, supra dicta uerba coniuncta genetiuum exigunt casum, ut diximus, ut interest imperatoris, interest meorum natorum, interest docentis (id est pro docenti). nam participia tam nominum quam uerborum sibi defendunt structuram.
et uerborum quidem constructionem seruant, quando uel absoluta uel transitiua sunt ad alia casualia, quibus ad consequentiam uerbi coniunguntur: absoluta, ut spirans uiuo, ambulans cogito, quia et spiro et ambulo absoluta sunt; transitiua, misereor tui, miserens tui; noceo tibi, nocens tibi, laudo te, laudans te; potior illa re, potiens illa re. et haec quidem secundum uerbum; secundum nomen autem participia construuntur, quod, quemadmodum uerba uel intransitiue cum nominatiuo uel transitiue cum obliquis nominum ponuntur, sic etiam cum participiis intransitiue, ut Virgilius scribens floret, ego intellegens delector, transitiue, ut egeo miserantis, consentio miseranti, uideo miserantem, potior miserante. hae enim constructiones quoque obliquorum ad similitudinem nominum et pronominum fiunt, ut indigeo illius, indigeo pascentis, faueo legenti, quomodo faueo amico, faueo illi; accuso illum, accuso hominem, similiter accuso legentem; dignor te laude, dignor te illa, dignor (vol. 2)
te celebrante. est tamen quando in nominum uim transeunt participia et genetiuo coniunguntur relicta uerborum ordinatione, ut fugitans lites participium est,
fugitans litium
Terentius, phorm.
623
nomen; amans illum similiter participium, amans illius nomen, unde et comparatur amantior, amantissimus; praefectus urbi participium, quia et praeficior urbi, praefectus urbis nomen. participium autem comparationem habere non potest, cum loco uerbi fungatur, quod comparatione penitus caret, quantum in sua uoce: nam adiectione aduerbii possunt comparari, ut Virgilius in I:
quam Iuno fertur terris magis omnibus unam
posthabita coluisse Samo
Vergilius, Aen.
1,15-16
, magis coluisse; similiter participio additur, magis hunc colens quam illum. et ad nomen quidem loco uerbi fungitur, ad uerbum uero loco nominis, ut faciens eloquentem dico pro qui facit eloquentem, et laudo legentem, quomodo laudo lectorem; nec mirum pro utroque fungi, cum utrique accidentia possideat. et sciendum, quod, si praeponatur coniunctio casuali, necesse est aliam quoque partem casualem copulari et ad utramque uerbum referri, ut et Dionysius loquitur et Trypho, et Apollonius scripsit et ego, et uigilans proficit et legens; et contra, si uerbo praeponatur coniunctio, necesse est aliud uerbum ei coniungi et ad utrumque aliquid casuale referri, ut et scribit et legit Trypho, et pugnat et uincit Aeneas. licet tamen uerba primae uel secundae personae repetenti nihil casualium adiungere et perfectam orationem ostendere, ut et lego et intellego, et doceo et doceor, et scribis et cogitas; nam ipsa demonstratio loco casualis alicuius fungitur, cum et pronomen et nomen per eam intellegitur, tam in prima quam in secunda persona; nam tertia uerbi persona, quae infinita est, eget aliquo casuali. quod autem fit in nomine, hoc etiam in aduerbio, quod ui adiectiuum est uerbi, exigit ratio fieri, ut et bene et docte scribit. necesse est enim, coniunctiones praepositas uel diuersas personas coniungere, quae (vol. 2)
sunt in casualibus, uel qualitates, quae sunt in aduerbiis, communiter autem actum uel passionem consequi, quae est in uerbo uel in participio, uel actus copulari, communes autem personas consequi, uel qualitates ipsi actui accidentes geminari, et tunc actum inferre. si enim non praeponatur coniunctio, licet diuersas inferre partes, ut scribit Dionysius et Trypho; scribit Dionysius et legit. si enim praeponam coniunctionem dicendo et scribit Dionysius, necesse est alterum uerbum subiungere et dicere et scribit Dionysius et legit; rursus si dicam et Dionysius scribit, necesse est alterum casuale inferre et dicere et Dionysius scribit et Apollonius, quippe cum praeposita coniunctio copulatiua uel disiunctiua omnimodo consimilem cogit partem repetere, id est uel casualem uel carentem casu, et eundem casum uel modum, ut et scribo et intellego, uel scribo uel intellego; et meus seruus et tuus, uel meus seruus uel tuus. sciendum tamen, quod licet genetiuis in huiuscemodi constructione copulare nominatiuos possessiuorum, quippe qui uim genetiuorum primitiuorum suorum possident, ut pulcherrimi sunt et Homerici uersus et Virgilii; similiter licet dicere Agamemnonius filius et Menelai filia sociati sunt; frater noster et uestrum; meus seruus et illius. nec solos nominatiuos possessiuorum, sed quoscumque casus bene possumus cum genetiuis possessiue prolatis coniugare, ut meus est ager et fratris; tua est ciuitas et omnium; mei filii est hereditas et cognatorum; meo seruo et fratris; meum amicum et patris; mi fili et uxoris meae; meo filio delector et castae matris. similiter omnia possessiua possunt proferri, tam nomina quam pronomina. genetiuos quoque et ablatiuos inuenimus coniungi uerbo impersonali, quod est interest et refert, de quibus supra diximus, ut interest mea et patris, refert tua et imperatoris.
(vol. 2)
modos quoque, ut diximus, necesse est supra dictis coniunctionibus praepositis eosdem plerumque adiungi, ut et legis et discis, aut legis aut discis; et lege et disce, aut lege aut disce; utinam et legeres et disceres, utinam aut legeres aut disceres; cum et legas et discas, cum aut legas aut discas; cupis et legere et discere, cupis aut legere aut discere. licet tamen uariare, ut et legisti et lege; et legisti et utinam legas. casus quoque eosdem sociari exigunt copulatiuae uel disiunctiuae, praepositae uel interpositae coniunctiones, quando unum uerbum ad eos refertur, ut et ego et tu legimus, uel mei uel tui miseretur, et mihi et tibi prodest, uel me uel te laedit, uel Virgilio uel Cicerone delector. his constructionibus inueniuntur contraria quaedam apud auctores, licet non repetantur coniunctiones supra dictae, sed interponantur, quomodo si repetantur.
Virgilius in I Aeneidos :
succinctam pharetram et maculosae tegmine lyncis
Vergilius, Aen.
1,323: pharetram Prisc.
Non. (350,8) : -a Geymonat (R) ; cf. Prisc. ibid. sed melius in quibusdam codicibus sine m pharetra ablatiuus inuenitur
; sed melius in quibusdam codicibus sine m pharetra ablatiuus inuenitur; quidam tamen lyncis cursum a communi accipiunt. idem in VII:
quod scelus aut Lapithis tantum aut Calydona merentem
Vergilius, Aen.
7,307: Lapithis (-as M²) … Calydone (MRω: -a F¹M¹γbfrst) merente (γ¹Rω: -em FM²γcfs) Geymonat
; sed melius hic quoque in quibusdam inuenitur:
quod scelus aut Lapithis tantum aut Calydone merente
Vergilius, Aen.
7,307: Lapithis (-as M²) … Calydone (MRω: -a F¹M¹γbfrst) merente (γ¹Rω: -em FM²γcfs) Geymonat
, uel:
aut Lapithas tantum aut Calydona merentem
Vergilius, Aen.
7,307: Lapithis (-as M²) … Calydone (MRω: -a F¹M¹γbfrst) merente (γ¹Rω: -em FM²γcfs) Geymonat
. eandem quaestionem habet etiam illud: (vol. 2)
iustitiane prius mirer, belline laborum
Vergilius, Aen.
11,126: iustitiaene Geymonat (Pωγ: iustitiane MRa)
. sed inuenitur etiam:
iustitiaene prius mirer
Vergilius, Aen.
11,126: iustitiaene Geymonat (Pωγ: iustitiane MRa)
, quod est aptius; similes enim haec quoque coniunctio dubitatiua uel interrogatiua exigit casus; hoc autem saepe fit, ubi anceps est constructio dictionum; nam et succingor hanc rem et succingor hac re dicimus.
Virgilius in VI:
palla succincta cruenta
Vergilius, Aen.
6,555
, idem in IIII Aeneidos :
tuumque dulce caput, magicas inuitam accingier artes
Vergilius, Aen.
4,492-493: artis Geymonat (-es Π₅)
. [et:
Mars perdere gentem
immanem Lapithum ualuit, concessit in iras
ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae,
quod scelus aut Lapithis tantum aut Calydone merente
Vergilius, Aen.
7,304-307: Lapithis (-as M²) … Calydone (MRω: -a F¹M¹γbfrst) merente (γ¹Rω: -em FM²γcfs) Geymonat
, et:
quod scelus aut Lapithas tantum aut Calydona merentem
Vergilius, Aen.
7,307: Lapithis (-as M²) … Calydone (MRω: -a F¹M¹γbfrst) merente (γ¹Rω: -em FM²γcfs) Geymonat
]. utrumque bene dicitur et miror te iustitia et iustitiae. et rectius quidem, ad praepositum casum esse etiam consequentem interposita coniunctione, non tamen penitus absque ratione esse uidetur, si quid tale inueniatur apud auctores. pronominum obliquis casibus coniuncta uerba duas exigunt personas, afficientis et afficiendi, id est agentis et patientis, ut misereris mei, das (vol. 2)
mihi, uides me, dignaris me. similiter in omnibus casualibus et in reciprocationibus personarum, hoc est quando eadem persona et agit et patitur, utimur eisdem constructionibus, ut misereor mei, inuides tibi, orat se ille et similia.
nulla praepositio per compositionem potest pronomini adiungi.
itaque per solam appositionem obliquis casibus eorum praeponitur: apud Graecos quidem fere omnibus, apud nos uero accusatiuo soli uel ablatiuo, ut ad nos, in nobis. s28 nominibus uero praepositiones adiciuntur, tam per appositionem quam per compositionem: compositionem quidem, quae fit in nominatiuo, cuius seruant compositionem etiam obliqui, ut indoctus, indocti, indocto, indoctum, indocte, per appositionem uero supra dictis duobus obliquis casibus. uerbis uero et aduerbiis per solam compositionem adiunguntur praepositiones, participiis autem tam secundum uerbi compositionem quam secundum nominis appositionem, ut perlegens a perlego, efficiens ab efficio, ad legentem, a legente ut ad puerum, a puero. sciendum tamen, quod recta ordinatio exigit, ut pronomen uel nomen praeponatur uerbo, ut ego et tu legimus, Virgilius et Cicero scripserunt, quippe cum substantia et persona ipsius agentis uel patientis, quae per pronomen uel nomen significatur, prior esse debet naturaliter quam ipse actus, qui accidens est substantiae. licet tamen et praepostere ea proferre auctorum usurpatione fretum.
prima et secunda persona uel in se reciprocantur, id est refringuntur, uel in alias diuersas transeunt, cum non absolutis uerbis adiunguntur. in sese quidem reciprocantur, ut misereor mei, misereris tui; noceo mihi, noces tibi; laudo me, laudas te; in alias uero diuersas transeunt, ut misereor illius, misereris mei; noceo tibi, noces illi; laudo te, laudas illum. tertia uero persona non solum eadem patitur, sed etiam in aliam tertiam (vol. 2)
extrinsecus potest transire, quippe cum diuersae in ea possunt esse personae, quod in prima et secunda non inuenitur, quippe cum sint et uocibus unicae, ut iste accusat illum et ille hunc, et in se reciprocatur eadem, ut ille accusat se. prima autem in aliam primam transire non potest nec secunda in aliam secundam, scilicet quia nec possunt esse diuersae primae et secundae, sed uel in se reciprocantur, ut supra dictum est, uel transit prima in secundam uel tertiam et secunda in primam uel tertiam, ut uideo te et uideo illum; uides me et uides illum. tres igitur personae eandem quidem habent constructionem: reciprocam unam, ut prosum mihi, prodes tibi, prodest sibi, transitiuam uero prima quidem et secunda ad binas personas, ut prosum tibi, prosum illi, prodes mihi, prodes illi, tertia uero ad tres, superat enim hac una, quod tertia in aliam tertiam transitiue profertur, ut ille prodest mihi, prodest tibi, prodest isti.
possessiua tamen, quia duas continent personas, id est possessoris et possessionis, necessario tribus constructionibus ordinantur, cum eorum primitiua duas habent, reciprocam uel sui passam, quam Graeci ἰδιοπαθῆ uocant et transitiuam: sui passam, ut uideo memet, transitiuam, uideo te uel illum.
possessiua uero modis construuntur tribus, cum uerba uel a possessore in possessionem uel a possessione in possessorem uel extrinsecus transferantur: a possessore in possessionem, ut doceo meum filium, doces tuum discipulum, docet ille suum auditorem; a possessione uero in possessorem, ut paret mihi meus filius, paret tibi tuus cliens, paret illi suus seruus; extrinsecus, ut doces tu uel docet ille meum filium, doceo ego uel ille tuum filium, doceo ego uel tu suum illius filium. sed melius hoc per retransitionem dicitur, ut rogat ille, ut doceam suum (vol. 2)
filium. cum sit enim relatiuum, exigit, ut prius cognoscatur persona possessoris sui, ad quam referatur. et sciendum, quod omnia ista possessiua possessoris quidem personam secundum primitiuum significant, possessio uero ipsa tertiae est personae, ut meus, tuus, suus, quomodo et nomina, quibus coniunguntur, ut meus pater, tuus filius, excepto uocatiuo, qui solus in primae personae possessiuis inuenitur, cum secundae copulatur personae, ut mi
Terentius, andr.
889: Cf. andr. 890
pater ,
o mea tu
Terentius,
eun.
664: o add.
Gramm.
,
o noster Chremes
Terentius, andr.
846: Chreme Lindsay
. omnia tamen possessiua in genetiuos primitiuorum etiam uerbis sociata possunt resolui, ut amicum meum moneo pro amicum mei, et Euandrium filium Turnus interfecit pro Euandri filium, et Daunius filius ab Aenea uictus est pro Dauni filius; hoc autem interest, quod uoce possessiui genus et casus et numerus ipsius possessionis ostenditur. et substantiua quidem uerba possessiuis coniuncta ad possessores referuntur, ut tuus sum filius, meus es pater, suus est illius seruus, in una autem eademque persona possessor simul et possessio intransitiue intellegi non potest, nisi figurate dicat aliquis meus ego sum et seruus et dominus et similia.
Persius:
uindicta postquam meus a praetore recessi
Persius 5,88
, et Euripides: « ἐγὼ δ᾽ ἐμός εἰμι. sin autem aliquibus ea uerbis sociamus ad ipsarum possessionum actum uel passionem pertinentibus, necesse est, cum in prima et secunda esse intelleguntur, primitiua quoque eis pronomina adiungi, quomodo etiam in omnibus solet fieri nominibus, ut tu meus filius legis, ego tuus pater doceo et tu Virgili doces, ego Priscianus doceor. in eis enim constructionibus uerba, quae non substantiam significant, ad ipsas possessiones, non ad possessores pertinent, id est quando nominatiuis possessiuorum adiunguntur uerba. sin autem in una eademque persona uerbum obliquo coniungatur pronominis casui, necesse est reciprocationem, id est sui passionem, fieri et eandem personam agere aliquid in se simul et a se (vol. 2)
pati, ut misereor mei, inuideo mihi, incuso me. et sciendum, quod Graeci quidem compositis utuntur pronominibus in sui passione, id est
ἰδιοπαθείᾳ, ut ἐμαυτὸν διδάσκω, σαυτὸν διδάσκεις, ἑαυτὸν διδάσκει. et hoc idem etiam in possessionem transitione facta a possessore faciunt, id est genetiuo composito primitiui pronominis utuntur pro obliquo possessionis, ut τοῦ ἐμαυτοῦ οἴκου ἀντιποιοῦμαι, τὸν σαυτοῦ δοῦλον τύπτεις, τὸν ἑαυτοῦ
υἱὸν παιδεύει. pro his autem omnibus Latini simplicibus utuntur pronominibus Homerum sequentes, qui simplicibus ubique etiam pro compositis utitur pronominibus: mei misereor et mei filii misereor; mihi noceo et mei filio noceo; me accuso et mei filium accuso. saepe tamen etiam in reciprocationibus solemus uti assumentibus syllabas pronominibus, quibus discretionis quoque causa utimur, ut mihimet inuideo, tibimet ipsi noces, sibimet ipsi prodest. illud quoque notandum, quod possessiua pronomina primae et secundae personae siue possessoris sui siue extrinsecus personis bene copulantur tam agentia quam patientia siue in se ipsa reflectantur [id est reciprocentur], ut meus filius uel tuus diligit me, diligit te, diligit illum, diligit se; filium meum uel tuum diligo ego, diligis tu, diligit ille. tertiae uero personae possessiuum sine uoce altera significante possessorem suum non potest adiungi alii personae per se: si enim dicam suus seruus ministrat mihi uel tibi, soloecismum facio, quod in possessiuo primae et secundae personae, sicut ostendimus, recte construitur, cum quacumque persona copuletur (nec mirum, cum primae et secundae possessiua finitas habeant possessorum personas, quippe in unicis uocibus (vol. 2)
primitiuorum constitutas et demonstratiuis), tertiae uero personae possessiuum non solum ad omnes uoces pronominum tertiae personae, uerum etiam nominum potest referri, ut suus istius, illius, ipsius, hominis, sine quibus additis perfectum sensum non habet. idem fit et per obliquos: ille uel iste uel homo suae opis indiget, suo filio parcit, suum morem sequitur. nec mirum hoc fieri in tertiae personae possessiuo, cum uim genetiui possideat sui primitiui, quod uel reciprocum [id est sui passum,
ἰδιοπαθές ] est, uel retransitiuum, in quo necesse est prius personae tertiae significationem uoce aliqua fieri, ad quam iste genetiuus uel reliqui eius casus referantur, ut ille sui miseretur, ille sibi donat, Virgilius se celebrat. et pro composito Graeco ἑαυτοῦ, ut diximus, accipitur, quod apud Graecos quidem in tribus inuenitur personis et uel in se reflectit actum suum uel in possessionem suam, ut ἐμαυτοῦ κήδομαι καὶ τοῦ ἐμαυτοῦ δούλου
κήδομαι, σαυτὸν τύπτεις καὶ τὸν σαυτοῦ δοῦλον τύπτεις, ἑαυτῷ χαρίζεται
καὶ τῷ ἑαυτοῦ ἀκροατῇ χαρίζεται. igitur apud Latinos supra dictorum compositorum pronominum nisi in tertia non habemus significationem persona, id est sui, sibi, se, a se, ideoque etiam nominatiuo caret, quomodo supra dicta apud Graecos composita. et illi quidem, siue ἰδιοπάθεια sit [id est reciprocatio uel sui passio], siue in possessiua transitio fiat, utuntur supra dictis compositis, ut ostendimus, nos uero primitiuis quidem sui, sibi, se, a se uel per reciprocationem, ut sui potitur, sibi indulget, uel per retransitionem utimur, ut hortatur me ille ut sui potiar, rogat te ille ut sibi indulgeas, possessiuis uero, cum in ea possessorum fiat transitio, ut sui serui miseretur et suo seruo prodest et suum seruum diligit. nec aliter tamen potest supra dictum possessiuum tertiae personae construi cum aliis extrinsecus personis nisi per retransitionem, (vol. 2)
quomodo et primitiuum eius, id est nisi prius a possessore eius proficiscatur in aliam uerbum personam et sic ab illa rursus ad possessionem tertiae, sicut et ad se, ut rogat me ille, ut suus seruus ministret mihi uel tibi; precatur, ut sui patris miserear; petit te, ut suo prosis filio; obsecrat Cicero Varronem, ut suum erudiat natum. et notandum, quod, cum a tertia in tertiam fit retransitio personam, in dubium uenit possessio, ad quam pertineat earum, ut rogat iste illum, ne suo noceat filio, ambiguum, cuius suo filio, istius an illius, id est rogantis an eius qui rogatur, quomodo et apud Graecos παρακαλεῖ Πλάτωνα Ἀριστοτέλης, ἵνα
τὸν ἑαυτοῦ φίλον παιδεύσῃ dubium fit, utrum Platonis an Aristotelis suum. omnium possessiuorum tam nominum quam pronominum per quemcumque casum prolatorum loco licet genetiuis uti primitiuorum, ut Euandri filius pro Euandrius filius et Euandri filii pro Euandrii filii et Euandri filio pro Euandrio filio et Euandri filium pro Euandrium filium et Euandri fili pro Euandrie fili et ab Euandri filio pro ab Euandrio filio. similiter per omnes casus tam singulares quam plurales licet tam pronominibus quam nominibus uti. itaque licet genetiuos quorumcumque casualium cum possessiuis per quemcumque casum prolatis coniungere, ut mea causa labora et illorum, meum patrem honora et Catonis, tuo patri pare et fratris, tuum imperatorem et commilitonum sequere, o noster et fratris mei pater, sua ille confidit et patris uirtute. similiter figuratur constructio in omnibus possessiuis.
Terentius in
Andria :
meo † studio atque hospitis
Terentius, andr.
843: studio : praesidio Lindsay
. est tamen aliqua differentia in possessiuo tertiae personae, cuius nominatiuo tunc utimur, quando ad suum possessorem possessio transitionem facit et non ad alium, ut indiget illius uel Ciceronis suus filius, praestat illi (vol. 2)
uel Ciceroni suus filius, uidet illum uel Ciceronem suus filius, bene meretur de illo uel de Cicerone suus filius. similiter passiua, quae a possessore solo fiunt, nominatiuum possessionis exigunt: amatur ab illo uel Cicerone suus filius. nec non tam nominatiuo quam aliis casibus possessiui licet uti, cum possessorem ostendimus extrinsecus facientem transitionem ad aliquam aliam personam pro sua possessione, ut rogat me ille, ut suus legat apud me filius et ut suus doceatur a me filius et ut sui miserear filii et ut suo donem filio et ut suum sequar filium et ut suo potiar filio, cum in possessiuis primae et secundae personae liceat etiam non possidentes construere sic. s29 discretionis quoque causa uel abundantiae solet cum genetiuo possessoris addi nominatiuus possessiui, ut suus est Homeri mos, intellegitur enim non alterius, et suus Ciceronis filius heres est patris constitutus, suus dicitur ad discretionem illius, qui secundum leges suus non est, id est sub potestate patris legitimi non est. quod autem suus pro uniuscuiusque proprio accipitur, usus confirmat.
Virgilius georgicon I:
molles sua tura Sabaei
Vergilius, georg.
1,57
. Terentius in Phormione :
quot homines, tot sententiae; suus cuique mos
Terentius, phorm.
454
. sin autem in possessionem fit a possessore transitio, obliquis possessiui utimur, ut Cicero miseretur sui filii, praebet suo filio, aspicit suum filium, potitur suo filio, sin extrinsecus fit transitus in possessionem tertiae personae, sufficit genetiuo uti ipsius possessoris: misereor filii Ciceronis, dono filio Ciceronis, accuso filium Ciceronis, potior filio Ciceronis. licet tamen addere etiam possessiui casus consequentes uel discretionis causa uel abundantiae, ut egeo ingenii sui Ciceronis, bene dico ingenio suo Ciceronis et similia. illud quoque sciendum, quod, cum in aliis omnibus possessiuis liceat genetiuo primitiui pro omni eorum uti casu, quod ostendimus, in hoc quoque possessiuo pronomine tertiae personae, quomodo in aliis tunc (vol. 2)
utimur, cum ipse possessor aliquid agat in possessionem suam et cum in aliam personam transitum ostendatur facere pro sua possessione, ut amat ille suum filium et amat sui filium; bene dicit suo filio et bene dicit sui filio; petit a me, ut prosim suo filio et ut prosim sui filio. si ipsa tamen possessio in possessorem faciat transitionem, non est congruum uti primitiui genetiuo pro possessiuo, quia uim habet compositi Graeci, ut Ciceroni reddit suus filius non satis commode pro hoc dicitur Ciceroni reddit sui filius, nec Ciceronem laudat sui filius pro suus filius, et similia, quia nec apud Graecos bene dicitur Κικέρωνα φιλεῖ ὁ ἑαυτοῦ
υἱός, nisi more Attico pro simplici accipiatur. et sciendum, quod, quia primitiuum eius tam singulare quam plurale est, licet in possessiuo et unum et plures possessores eius intellegere pro significatione genetiui ad possessorem pertinentis, et suus illius et suus illorum. nec mirum, si per retransitionem Romani utuntur his pronominibus, id est sui, sibi, se, a se, et eius possessiuo, ut ostendimus, nec non si ad coniunctionem sui etiam in alias personas aliquid agat, ut ille uocat me ad se, ducit te secum, trahit omnia in se, uel cum transitum faciat in aliquos sibi coniunctos, ut ille miseretur eorum, qui secum uiuunt uel sibi parentium, secum degentium; dat sibi fauentibus, incusat secum certantes, inuidet se indigentibus. et uidentur haec omnia possessiuorum uim habere et similia, nec incogrue huiuscemodi constructionem habuisse, cum Attici quoque soleant compositis in huiuscemodi uti constructionibus.
Xenophon ἀπομνημονευμάτων primo: ἀλλὰ Σωκράτης
γ᾽, ἔφη ὁ κατήγορος, τοὺς πατέρας προπηλακίζειν ἐδίδασκεν, πείθων μὲν
τοὺς συνόντας ἑαυτῷ σοφωτέρους ποιεῖν τῶν πατέρων. idem in eodem: (vol. 2)
ἀλλὰ Σωκράτης γ᾽, ἔφη ὁ κατήγορος, οὐ μόνον τοὺς πατέρας, ἀλλὰ καὶ τοὺς
ἄλλους συγγενεῖς ἐποίει ἐν ἀτιμίᾳ εἶναι παρὰ τοῖς ἑαυτῷ συνοῦσιν.
Demosthenes: καὶ ἀφεικότα τοῦτον ἐμαυτόν pro ἐμέ.
Xenophon
ἀπομνημονευμάτων secundo: Χαιρεφῶντα δέ ποτε καὶ Χαιρεκράτην, ἀδελφὼ μὲν
ὄντε ἀλλήλων, ἑαυτῷ δὲ γνωρίμω, αἰσθόμενος διαφερομένω. quod autem genetiuo uel datiuo, qui loco sit genetiui possessoris, bene additur etiam possessiuum, ut supra diximus, non solum nostrorum, sed etiam Atticorum usus approbat.
Virgilius in bucolico :
et me Phoebus amat, Phoebo sua semper apud me
munera sunt, lauri et suaue rubens hyacinthus
Vergilius, ecl.
3,62-63
. Terentius in adelphis :
suo sibi † hunc gladio iugulo
Terentius, ad.
958
.
Πλάτων Τιμαίῳ· μήτε ἄρα ἀργύριον μήτε χρυσίον μήτε ἄλλο ποτὲ κτῆμα
αὑτῶν ἴδιον νομίζων. et, quod mirum est, hoc ipsum [id est τὸ ἴδιον ] etiam primae et secundae adiungitur personae apud illos, ut Ἰσαῖος ἐν τῷ
πρὸς Εὐκλείδην· οὐκ ἂν τὰ ἴδια τὰ ἐμαυτοῦ.
Demosthenes ἐν τῷ
πρὸς Πολυκλέα· οὐ περὶ τῶν ἐμῶν ἰδίων μᾶλλον τιμωρήσεσθε Πολυκλέα ἢ (vol. 2)
οὐχ ὑπὲρ ὑμῶν αὐτῶν. καὶ ἐν τῷ αὐτῷ· οὐ περὶ πλείονος ἐποιησάμην τὰ
ἐμαυτοῦ ἴδια ἢ τὰ ὑμέτερα. ἐν δὲ τῷ πρὸς Καλλικλέα περὶ χωρίου βλάβης·
τὸ μὲν γὰρ χωρίον ὁμολογεῖται καὶ παρ᾽ αὐτῶν τούτων ἡμέτερον ἴδιον εἶναι.
Phroenichus ποαστρίαις·
ὥσπερ ἐμὸν αὐτῆς ἴδιον, pro quo nos dicimus meum proprium et tuum proprium. dicitur tamen etiam suum proprium illius, ut non putetur abundare suum, sed indubitabilem discretionem significare.
illud quoque notandum, quod tertiae personae possessiuum ad innumerabiles, ut diximus, refertur personas possessorum, quippe cum ad omnia tertiae personae pronomina et ad omnia nomina et participia potest referri, ut suus illius, suus istius, ipsius, huius, eius; suus Virgili uersus; sua discentis diligentia, primae autem personae possessiuum et secundae non egent per se prolata adiunctione alicuius genetiui, cum uim genetiui finiti in se habeant, quomodo nec suus eget genetiuo sui primitiui, quem in se possidet, sed extrinsecus alterius uocis propter multitudinem tertiarum personarum, ad quas necessario et primitiuum sui et ipsum possessiuum refertur, utraque enim relatiua sunt. nam meus et tuus, nisi ad suorum primitiuorum, quae sunt demonstratiua, non intelleguntur genetiuos, itaque extrinsecus genetiuis non egent. quaeritur, quae sit differentia inter genetiuum primitiui et possessiui mei, tui, sui, nostri, uestri. et quantum quidem ad uocem nulla, quantum uero ad sensum haec est differentia, quod genetiuus primitiui simplicem possessionem significat, possessiui uero duplicem. si enim dicam mei est seruus pro meus est seruus, simplicem demonstro possessionem; sin autem mei est filii seruus, duplex ostenditur possessio, mea quidem in filio, filii autem in seruo (frequenter tamen etiam sine nomine licet (vol. 2)
huiuscemodi possessiua proferre, et maxime cum de dominis uel coniugibus uel amicis mentio fit, ut Terentius in Andria :
cuius hic puerum apposuisti?
:: uestri :: cuius nostri?
Terentius, andr.
763 + 765: quoium puerum hic Lindsay
intellegitur enim domini uel erilis filii; idem in eadem:
cur meam tibi?
Terentius, andr.
635
subauditur coniugem uel sponsam; idem in eunucho :
o mea tu
Terentius, eun.
664: o add.
Gramm.
, subaudiendum amica uel soror. et omnibus maritis mos est de uxoribus suis dicere mea et inuicem uxoribus de suis maritis dicere meus per defectionem nominis). et primitiuorum quidem genetiuus per se profertur non egens alterius genetiui, ut mei filius ambulat, tui filium uideo; mei misereris, tui miseretur; nam et ad omnem numerum et genus et casum bene construitur primitiui genetiuus, possessiui uero genetiuus eget semper alterius genetiui eiusdem numeri et generis, ut mei filii miserere, tui filii misereor, sui filii miseretur ille, nisi per ellipsin, quomodo praediximus, proferatur. et non solum genetiuo primitiui pro omni casu possessiui licet uti, ut mei ager pro meus ager et mei agrum pro meum agrum et nostrum uel nostri filius uel filium pro noster filius uel nostrum filium et similia, ut ostendimus, sed etiam ipsorum possessiuorum genetiuus cum omni casu secundae possessionis, id est quae possessione possidetur, ponitur, ut si uxor loquens de agro mariti sui uel de alia re dicat iste ager mei est, τοῦ ἐμοῦ, semine mei praegnans sum, prolem mei diligo, thalamis mei caste pareo. nec aliter potest duplex possessio construi sine genetiuo possessiui. apud Graecos tamen etiam articulus huic coniunctus discernit ambiguitatem: ὁ τοῦ ἐμοῦ ἀγρός, ἡ τῆς
ἐμῆς σωφροσύνη. quo deficiente saepe Latini auctores faciunt quaestiones, ut Lucanus in IIII: (vol. 2)
ac reppulit aestus
fortior Oceani
Lucanus 4,102-103: et Shackleton Bailey
,
τῶν τοῦ ὠκεανοῦ. idem in I:
et Taranis Scythicae non mitior ara Dianae
Lucanus 1,446
,
τοῦ τῆς Ἀρτέμιδος. similiter dicitur minor uiginti annorum ἥττων τοῦ
τῶν εἴκοσι ἐτῶν. nec mirum tantam uim in possessionibus habere genetiuos, cum in compositis quoque immobilis maneat idem casus, ne, si declinetur, significatio quoque eius euanescat, ut tribunusplebis, plebisscitum, senatusconsultum. et si a duobus sit genetiuis, uterque manet immobilis, ut huiusmodi, istiusmodi, illiusmodi, quae tam composita quam separata omnibus adiunguntur casibus. sui, quando est primitiuum, nominatiuum, ut diximus, non habet, quia necesse est ad aliquem alium nominatiuum tertiae referri personae hoc pronomen et quia transitiuorum seruat constructionem. nam uel in se reciprocatur, id est ipse in se aliquid agere ostenditur [aut ipse pati a se], in quo necesse est obliquum aliquem poni casum, ut miseretur sui, dicat sibi, accusat se, potitur se, uel per retransitionem aliquam, ut praedictum est, construitur, id est quando ab ipsa in aliam fit transitio personam et ab illa in eam retransitio, quae similiter obliquum exigit, ut rogat me seruus, ut miserear sui; petit me amicus, ut sibi prosim; commouet me inimicus, ut se accusem; hortatur me uirtus, ut se potiar. et sciendum, quod, quomodo composita pronomina apud Graecos nominatiuo carentia omnimodo in actu sunt et hic actus uel ad easdem personas reciprocatur [id est reflectitur] uel ad possessiones earum, itaque necessario uerbis copulantur, in quibus nominatiuus earum intelligitur, ut ἐμαυτοῦ κήδομαι καὶ ἐμαυτοῦ δοῦλον τύπτω; σαυτοῦ κήδῃ καὶ (vol. 2)
σαυτοῦ δοῦλον τύπτεις; ἑαυτοῦ κήδεται καὶ ἑαυτοῦ δοῦλον τύπτει; sic apud nos in hoc pronomine necesse est fieri, ut sui miseretur uel sui filii miseretur aut, cum prius a tertia uerbum proferatur persona transitiue et iterum per retransitionem ab illa ad eandem actus aliquis referatur, ut supra ostendimus: rogat me ille, ut ad se ueniam; petit te ille, ut sui miserearis; rogat Turnus Aeneam, ut sibi parcat; necesse est enim obliquos casus ad nominatiuos referri interpositis uerbis actum quidem ad nominatiuos, passionem uero ad obliquos reddentibus, ut Caesar uicit Pompeium, ego te diligo. passio uero facta per obliquos actiuo coniunctos uerbo transfertur in nominatiuum pertinentem ad ipsam, quae patitur, personam passiuo coniunctum uerbo, praedictum uero nominatiuum, quia ad agentem pertinet, transfert in ablatiuum, ut Caesar uincit Pompeium, uincitur Pompeius a Caesare; ego te diligo, tu diligeris a me. et Graeci quidem composita inuenerunt pronomina [id est ἐμαυτοῦ,
σαυτοῦ, ἑαυτοῦ ], quibus utuntur, quando eadem persona in sese uel in suam, ut dictum est, possessionem facit aliquid, quae ἰδιοπαθῆ uel
ἀντανάκλαστα uocant, id est sui passa uel a se patientia siue refractiua translatiue a corporibus, quae in se refringuntur; simplicia uero
ἀλλοπαθῆ nominant, id est extrinsecus passionem facientia uel patientia, ut doceo te, doceor a te. nos autem, quo modo superius memorauimus, simplicibus quidem pro utrisque utimur tam in prima quam in secunda persona secundum Homericam, ut supra dictum est, consuetudinem; in tertia uero persona, id est sui sibi se a se quod illi seruant in compositis seruamus, quamuis hoc quoque sit simplex. itaque et nominatiuo caret, quomodo ἑαυτοῦ, et omni uerbo copulatur, quod ei uicem compleat nominatiui, ut sui eget, sibi nocet, se incusat. et in huiuscemodi (vol. 2)
quidem constructione, id est quando ipsa in se uel in possessionem suam agit, pro composito Graeco pronomine, id est ἑαυτοῦ, ἑαυτῷ, ἑαυτόν, accipitur, ut sui eget, ἑαυτοῦ χρῄζει, sibi indulget, ἑαυτῷ χαρίζεται, sui seruum uendit, τὸν ἑαυτοῦ δοῦλον πωλεῖ; quando uero etiam extrinsecus actus in eum aliquis fieri significatur pro simplici Graeco, id est
αὐτοῦ, αὐτῷ, αὐτόν, accipitur. nec aliter tamen hoc fit, nisi prius a tertia persona uerbum aliquod, ut diximus, proficiscatur ad aliam extrinsecus personam et sic ab illa per retransitionem ad eam reciprocetur aliud uerbum, ut rogat me ille, ut ad se ueniam; petit te, ut sibi des; hortatur milites imperator, ut se largo potiantur. illa quoque, quae tertiae personae acquisitionem aliquam significant, quamuis nec sui passionem nec retransitionem habeant, supra dicti pronominis casibus frequenter construuntur, ut auget ille substantiam sui, defendit Brutus sibi libertatem, uidet ille similem sui uel sibi hominem, ducit secum Aeneas Achaten. quamuis, si quis haec quoque altius inspiciat, sui passionis et possessionis uim aliquam ostendere ea etiam inueniet; itaque apud Graecos quoque cum compositis pronominibus proferuntur: ἄγει
μεθ᾽ ἑαυτοῦ τὸν φίλον. praeterea sciendum, quod illud quoque, quod apud Graecos dicitur per solos obliquos compositum casus, ἀλλήλων κήδονται, ἀλλήλοις
παρέχουσιν, ἀλλήλους φιλοῦσιν, necessario inuicem actum et passionem alterius in alteram personam uno eodemque casu significat nec potest nominatiuo proferri, sed habet eius intellectum in ipso uerbo. nostri uero frequenter pro accusatiuo huiuscemodi constructionis accusatiuis utuntur, antecedente inter, omnium personarum pluralibus, ut Terentius in adelphis :
† uideo amare inter se
Terentius, ad.
827-828: uideo [eos] (om. A) sapere intellegere, in loco / uereri, inter se amare Lindsay
, (vol. 2)
id est φιλεῖν ἀλλήλους; idem in eadem:
age inepte, quasi nunc non norimus nos inter nos, Ctesipho
Terentius, ad.
271
, pro οὐ γινώσκομεν ἀλλήλους; Virgilius in XI:
conuersique oculos inter se atque ora tenebant
Vergilius, Aen.
11,121
, inter se, πρὸς ἀλλήλους. saepe tamen explanandi causa adicitur inuicem. nec solum hoc in tertia, sed etiam in prima, ut ostendimus, fit et secunda persona plurali, quippe quae possunt diuersas in se colligere personas. ad imitationem supra dicti Graeci pronominis, quod caret nominatiuo, simili utimur constructione, ut ego et tu nosmet ipsos inuicem amamus inter nos, tu et ille inuicem amatis inter uos. aliis autem casibus sine inter, quod accusatiuum exigit, utimur addentes inuicem, ut ego et tu nostri inuicem miseremur, ἀλλήλους ἐλεοῦμεν; tu et ille inuicem uobis indulgetis, ἀλλήλοις χαρίζεσθε; iste et ille inuicem se potiuntur, ἀλλήλων
ἀπολαύουσιν. quod si non addatur inuicem, dubitatio fit, utrum per sui passionem singulae in se agant, an altera in alteram, si dicam iste et ille se amant; dubium enim fit, utrum ἑαυτοὺς ἢ ἀλλήλους significet. et in prima quidem persona licet per conceptionem secundam assumere et tertiam, ut ego et tu legimus, ego et ille scribimus; a secunda uero prima concipi non potest, tertia uero potest, ut tu et ille uosmet ipsos laeditis. quaeritur cur nostras et uestras, id est ἡμεδαπός et ὑμεδαπός, a (vol. 2)
solis pluralibus tam apud nos quam apud Graecos ἡμεδαπός et ὑμεδαπός deriuantur?
ad quod dicendum, quod ideo a solis pluralibus fiunt, quia patria ad plures pertinet, non ad unum. et sciendum, quod, quomodo pronomina, quae finita sunt, habent et patria et possessiua, ut meus, tuus; noster, uester; nostras, uestras, sic etiam nomen infinitum quis uel qui habet apud nos non solum patrium cuias quomodo apud Graecos ποδαπός, sed etiam possessiuum, quod tam interrogatiuum esse potest quam relatiuum, ut cuius cuia cuium; sed masculinum in fine acuitur differentiae causa. quod autem tam relatiua quam interrogatiua possunt esse, quomodo et primitiua, eorum usus comprobat.
Virgilius in bucolico interrogatiue protulit:
dic mihi, Damoeta, cuium pecus, an Meliboei?
Vergilius, ecl.
3,1
. Terentius in eunucho :
quid uirgo, cuia est?
Terentius, eun.
321: uirgo Lindsay
. idem in Andria :
quid eam * ?
suamne esse † dicebat?
:: non!
:: cuiam igitur?
Terentius, andr.
932: quid eam tum (om. p) … aibat Lindsay
.
Cicero uero in Verrinis de praetura urbana relatiue posuit haec eadem: cuia res est, cuium periculum
Cicero, Verr.
2.1,142: sit pbδ Peterson : om.
V
. et necesse est omnibus ea grauari syllabis, quando sunt relatiua, quomodo et primitiua eorum relationem significantia. pronomina quasdam habent proprias obseruationes singula, quasdam communes, tam cum aliis pronominibus quam cum quibusdam partibus orationis. cum de propriis igitur maxime singulorum superius dictum est, nunc de communibus dicamus. ipse additiuum uel appositiuum dicitur, quod Apollonius ἐπιταγματικόν nominat, non quod solum hoc pronomen aliis pronominibus uel etiam nominibus apponitur, sed quod frequentius quam alia, ut ego ipse, tu ipse, ille ipse, Virgilius ipse, (vol. 2)
Cicero ipse. inueniuntur enim et alia pronomina appositiua [id est
ἐπιταγματικά ]: Virgilius:
ille ego, qui quondam gracili modulatus auena
[Vergilius], Aen. init.: (versus detractus); cf. Serv. in Aen.
1,30.
. idem in bucolico :
nec tuus hic Moeris, nec uiueret ipse Menalcas
Vergilius, ecl.
9,16
. idem [in I]:
tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae
alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam?
Vergilius, Aen.
1,617-618
. per excellentiam igitur hoc pronomen, id est ipse, quasi proprium, quod commune est multorum, appositionis nomen possidet. et sciendum, quod tertiae omnes personae pronominum possunt per supra dictam figuram apponi primae et secundae personae excepto sui, sibi, se, a se, prima autem uel secunda persona nec inuicem sibi nec tertiae apponi possunt. nemo enim dicit ego tu es uel tu ego sum nec ego ille facit uel tu ille facit; ille autem ego facio et tu ille facis dicitur. nam id est appositiuum, quod apponitur illi, ad quod uerbum redditur.
Graeci quoque primitiuam tertiam personam et ex ea compositam, id est ἑαυτοῦ, ἑαυτῷ, ἑαυτόν, primae et secundae personae non apponunt, quomodo nec nos sui, quod uim tam simplicis primitiui tertiae personae Graecae quam compositi possidet apud nos. pluralem tamen compositam tertiam, quia non habent composita a pluralibus primae et secundae personae, necessario adiungunt et primae et secundae, ut
ἑαυτῶν κηδόμεθα pro ἡμῶν αὑτῶν et ἑαυτῶν κήδεσθε pro ὑμῶν
αὑτῶν; nos autem nec in plurali numero possumus apponere primae uel secundae personae supra dictum tertiae personae pronomen [id est sui, sibi, se, a se], quia et singularis est uox, quae nec apud Graecos (vol. 2)
apponitur primae uel secundae personae nec apud nos, quamuis etiam pro plurali accipiatur. et quomodo simplex singulare accipimus etiam pro composito per omnes personas, sic etiam simplex plurale, ut mei causa facio, ἐμαυτοῦ χάριν ποιῶ, et nostri causa facimus, ἡμῶν (ἀντὶ τοῦ
ἑαυτῶν ) χάριν ποιοῦμεν. nec mirum diuersas aliquando personas figurate inter se copulari, cum etiam diuersos casus est ubi bene coniungimus, ut in illis, quae ex generalibus in specialia uel ex pluralibus in singularia distribuuntur, ut animalium quaedam sunt mortalia, quaedam immortalia; literarum aliae sunt uocales, aliae consonantes; trium Saturni filiorum unus in caelo, alter in mari, tertius apud inferos dicitur regnare; non enim bene dicitur animalia pars est mortalis, pars immortalis nec tres Saturni filii, unus in caelo, alter in mari, tertius apud inferos regnat, quamuis Homerus auctoritate poetica dixit:
οἱ δὲ δύο σκόπελοι ὁ μὲν οὐρανὸν εὐρὺν ἱκάνει, quomodo et alii quidam tam apud nos quam apud Graecos. cum autem non sit distributio, bene utimur nominatiuis, ut literae sunt notae uocum, uel cum uerbum ad illud, quod distribuitur, non ad ea, quae distribuuntur, redditur, ut homines oportuni sunt, alii quidem ad pacem, alii uero ad bellum. et hoc quidem quia in plurale distribuitur, a communi uerbum habet. sin uariaueris numerum, quod praediximus manifestatur, ut Virgilius in bucolico :
cur non, Mopse, boni quoniam conuenimus ambo,
tu calamos inflare leues, ego dicere uersus
Vergilius, ecl.
5,1-2: leuis Geymonat (leues R)
. potest tamen et singulare pluralem significationem habens uel in singularia uel in pluralia supra dicto modo distribui et eandem constructionis seruare rationem, ut gentis Romanae pars fuit fortis, pars sapiens uel gentis Romanae alii fuerunt fortes, alii sapientes uel gens Romana fuit, alii fortes, alii (vol. 2)
sapientes.
Liuius XXXXI ab urbe condita : periti religionum iurisque publici, quando duo ordinarii consules eius anni, alter morbo, alter ferro periisset, suffectum consulem negabant comitia habere posse
Liuius 41,18,15-16
. ecce hic Homeri auctoritatem secutus nominatiuum praeposuit pro genetiuo: duo ordinarii consules pro duorum ordinariorum consulum, ad distributa enim reddidit uerbum, non ad coniuncta. ex diuersis quoque casibus solent deriuatiua simul et composita fieri, ut a medio terrae mediterraneus et a medio amnis Mediamna, a causis et dicendo causidicus, a uana loquendo uaniloquus et similia, quae ex simplicibus deriuata simul et composita sunt. in huiuscemodi tamen deriuationibus frequenter inuenis transitionem etiam ex alteris in altera fieri genera, ut haec manus: centimanus.
Horatius:
centimanus † Gigas
Horatius, carm.
3,4,69: Cf. carm. 2, 17, 14; Gyges corr.
Shackleton Bailey
. hic sanguis: hic et haec exanguis et hoc exangue; hoc caput: hic et haec et hoc triceps; hoc cor: hic et haec et hoc uecors; haec mens: hic et haec et hoc amens, demens; haec arma: hic et haec inermis et hoc inerme et inermus, inerma, inermum. plurima similiter composita ex diuersis generibus uel casibus uel numeris in alia per deriuationem transeuntia inuenis. nihil igitur mirum tertias quoque personas pronominum tam primae quam secundae figurate adiungi, quomodo superius ostendimus. partium orationis quaedam habent inter generaliter sibi accidentia numeros et casus et genera, ut nomen, pronomen, participium; quaedam personas et numerum, ut uerbum et pronomen; quaedam tempora, ut uerbum et participium; quaedam nihil ex his, ut praepositio, aduerbium, coniunctio, interiectio, quae nec declinationem aliquam habent. s30 quae sunt igitur declinabiles, cum ex propriis figurationibus ad conuenientes (vol. 2)
supra dictorum numerorum uel generum uel casuum uel personarum uel temporum consequentias accipiuntur, orationis constructione, id est dispositione, ad aptam coniunctionem ferri debent, ut puta singulare ad singularem et plurale ad pluralem, cum ad unam eandemque refertur personam intransitiue, ut ego Priscianus scribo intellegens et nos oratores scribimus intellegentes. cum enim transitiua sunt uel refractiua, licet diuersis uti numeris, ut docemus discipulum et docemus discipulos; doceo discipulum et doceo discipulos; et accuso uos et prosum nobis. eadem est ratio et in generibus, ut bonus homo et iustus et rectus est ille, bona mulier et casta et pudica est illa, boni homines et iusti et recti sunt illi, bonae mulieres et castae et pudicae sunt illae. similiter et in casibus mei ipsius dolentis misereor et illius uel tui dolentis misereor; te ipsum legentem uideo et me ipsum intellegentem sentio. cum igitur ad unam eandemque personam et casus et genera et numeri referuntur, supra dicta consequentia est obseruanda. uariantur autem, ut dictum est, per transitiones et reciprocationes non solum casus et numeri, sed etiam genera, ut illos laedit mulier et illum laedunt mulieres. superuacuum est in re tam manifesta usus auctorum testimonia proferre; illud tamen sciendum, quod per figuram, quam Graeci ἀλλοιότητα uocant, id est uariationem, et per πρόληψιν uel
σύλληψιν, id est praeceptionem siue conceptionem, et per ζεῦγμα, id est adiunctionem et concidentiam, quam συνέμπτωσιν Graeci uocant, (vol. 2)
uel procidentiam, id est ἀντίπτωσιν, et numeri diuersi et diuersa genera et diuersi casus et tempora et personae non solum transitiue et per reciprocationem, sed etiam intransitiue copulantur, quae diuersis auctorum exemplis tam nostrorum quam Graecorum necessarium esse duximus comprobare. construuntur igitur diuersi numeri, ut Virgilius in I Aeneidos :
pars in frusta secant ueribusque trementia figunt
Vergilius, Aen.
1,212
; ad sensum enim, quia pars Troianorum plures in hoc loco intelleguntur, plurale reddidit uerbum secant, quomodo et Homerus: « ὣς φάσαν ἡ πληθύς.
Sallustius in Catilinario : interea seruitia repudiabat, cuius initio ad eum magnae copiae concurrebant
Sallustius, Catil.
56,5
. cuius enim singulare ad rem retulit, id est cuius rei seruitiorum.
Thucydides: « συνεπρεσβεύοντο αὐτοῖς καὶ Δωριῆς, ἡ μητρόπολις τῶν
Λακεδαιμονίων.
Terentius in eunucho :
si quisquam est, qui placere se studeat bonis
quam plurimis et minime multos laedere,
in his poeta hic nomen profitetur suum
Terentius, eun.
1-3: studeat / … / in îs Lindsay
, siquis enim ad multos intellegitur, quomodo idem:
aperite aliquis actutum
Terentius, ad.
634
. (vol. 2)
Σοφοκλῆς ἐν Ἀντιγόνῃ·
ὅστις γὰρ αὐτῶν εὖ φρονεῖν μόνος δοκῇ ,
ἢ γλῶτταν , ἣν οὐκ ἄλλος,
ἢ ψυχὴν ἔχειν ,
οὗτοι διαπτυχθέντες ὤφθησαν κενοί. diuersa genera similiter construuntur, ut Virgilius in bucolico :
dulce satis umor, depulsis arbutus haedis,
lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas
Vergilius, ecl.
3,82-83
; ad dulce enim, quod est neutrum, tam feminina quam masculina reddidit. idem in eodem:
triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres,
arboribus uenti, nobis Amaryllidis irae
Vergilius, ecl.
3,80-81
. idem in I Aeneidos :
nimborum in patriam, loca feta furentibus austris,
Aeoliam uenit
Vergilius, Aen.
1,51-52
. idem in II georgicon :
sunt et Aminaeae uites, firmissima uina
Vergilius, georg.
2,97: Aminneae Geymonat (amineae γ²ω)
. idem in I Aeneidos :
Cymothoe simul et Triton adnixus acuto
detrudunt naues scopulo
Vergilius, Aen.
1,144-145: nauis Geymonat (naues M)
. Lucanus in I:
hinc leges et plebisscita coactae
Lucanus 1,176
.
Virgilius in VIII:
qualis eram, cum primam aciem Praeneste sub ipsa
straui
Vergilius, Aen.
8,561-562
; cum enim Praeneste, nomen oppidi proprium, neutrum sit, ad (vol. 2)
intellectum urbis reddidit sub ipsa, quomodo Terentius in prologo
eunuchi :
in eunuchum suam
Terentius, eun.
32: personas transtulisse Lindsay
dixit, ad comoediam referens pronomen.
Virgilius in XII:
dictamnum *
puberibus caulem foliis et flore comantem
purpureo: non illa feris incognita capris
gramina, cum tergo uolucres haesere sagittae.
hoc Venus, obscuro faciem circumdata nimbo,
detulit, hoc fusum labris splendentibus amnem
inficit occulte medicans
Vergilius, Aen.
12,412-418: genetrix Cretaea carpit ab Ida Prisc. om.
. uide, quomodo et diuersa genera et diuersos numeros in supra posita figura ἀλλοιότητος, id est uariationis, confudit.
Graecorum quoque auctores frequenter huiuscemodi utuntur figurationibus.
Homerus:
πᾶσιν ὀρίνθη θυμός ,
ἐκίνηθεν δὲ φάλαγγες ,
ἐλπόμενοι παρὰ ναῦφι ποδώκεα Πηλείωνα .
Thucydides: αἱ μέν τινες τῶν νεῶν καθεῖσαι τὰς κώπας
ἀπέστησαν τοῦ πλοῦ, ἀξύμφορον δρῶντες πρὸς τὴν ἐξ ὀλίγου
ἀντεξόρμησιν, βουλόμενοι τὰς πλείους περιμεῖναι.
Demosthenes Φιλιππικῶν primo: καὶ ὅλως ἄπιστον, οἶμαι, ταῖς
πολιτείαις ἡ τυραννίς. idem ἐν τῷ περὶ τοῦ στεφάνου· πονηρὸν (vol. 2)
ὁ συκοφάντης καὶ πανταχόθεν βάσκανον καὶ φιλαίτιον.
Thucydides I * idem in IIII: τὴν δὲ ὑπὸ πάντων
ὁμολογουμένην ἄριστον εἶναι εἰρήνην.
Πλάτων
συμποσίῳ· ἐπειδὴ οὖν
ἡ φύσις δίχα ἐτμήθη, ποθοῦν ἕκαστον τὸ ἥμισύ τε ξυνῄει,
καὶ περιβάλλοντες τὰς χεῖρας καὶ συμπλεκόμενοι ἀλλήλοις
ἐπιθυμοῦντες ξυμφῦναι.
Αἰσχίνης ἐν
τῷ Ἀλκιβιάδῃ ὑπὲρ
Θεμιστοκλέους· αὗται μέγισται ἐλπίδες ἦσαν Ἀθηναίοις περὶ
τῆς σωτηρίας ἅσσα ἂν ἐκεῖνος περὶ αὐτῶν βουλεύσαιτο.
Homerus:
ἦλθε δ᾽ ἐπὶ ψυχὴ Θηβαίου Τειρεσίαο ,
χρύσεον σκῆπτρον ἔχων. diuersi quoque casus uel casus pro casibus figurate tam a nostris quam a Graecis saepissime ponuntur, ut Virgilius in I:
tu mihi quodcumque hoc regni, tu sceptra Iouemque
concilias
Vergilius, Aen.
1,78-79
, hoc regni pro hoc regnum. idem in I:
urbem quam statuo uestra est, subducite naues
Vergilius, Aen.
1,573: nauis Geymonat (γ: naues MR)
, pro urbs quam statuo.
Terentius in Andria :
di † inmortales!
quid turbae est apud forum?
quid illi hominum litigat?
Terentius, andr.
744-745: di uostram fidem / … litigant Lindsay (-gat D¹pE Don.)
pro quot homines. idem in eadem:
ex Andro conmigrauit huic uiciniae
Terentius, andr.
70: huc Lindsay ex Donato comm. ad loc. (huic uiciniae Σ, Nonius 499)
, (vol. 2)
pro in hanc uiciniam. in eadem:
quas credis esse has, non sunt uerae nuptiae
Terentius, andr.
47
. idem in Phormione :
cum eius aduenti [mihi] uenit in mentem?
Terentius, phorm.
154: ubi in mentem eius aduenti uenit Lindsay
genetiuum posuit pro nominatiuo.
Cicero Verrinarum I: nam ita mihi deos uelim propitios, ut, cum illius mihi temporis ueniat in mentem * non solum commoueor animo, sed etiam toto corpore perhorresco
Cicero, diu. in Caec.
41: tamen ita mihi deos uelim propitios ut, cum illius mihi temporis [π : illius temporis mihi DΨb] uenit in mentem quo die [om.
L] citator eo mihi dicendum sit, non solum commoueor animo, sed etiam toto corpore perhorresco (Cic.)
, illius temporis pro illud tempus. idem in II Verrinarum : fac tibi Aciliae legis ueniat in mentem
Cicero, Verr.
1,51: tibi paternae legis Aciliae (Cic.)
, pro Acilia lex.
Virgilius georgicon III:
et crurum tenus a mento palearia pendent
Vergilius, georg.
3,53: pendent Verg.
, pro cruribus tenus. idem in VIIII Aeneidis :
uolat hasta Tago per tempus utrumque
Vergilius, Aen.
9,418: it Verg.
, pro in Tagum.
Sallustius in Catilinario : praeter rerum capitalium condemnatis
Sallustius, Catil.
36,2
, pro condemnatos. idem historiarum I:
nam a primordio urbis ad bellum Persi Macedonicum
Sallustius, hist.
[Maurenbrecher] 1,frg.
8: Texte de Maurenbrecher: nam a principio urbis ad bellum Persi Macedonicum
, pro Persis.
Virgilius in I Aeneidis :
Troas, relliquias Danaum atque immitis Achilli
Vergilius, Aen.
1,30
, pro Achillis.
Horatius in III carminum :
hic dies anno redeunte festus (vol. 2)
corticem adstrictum pice dimouebit
amphorae
Horatius, carm.
3,8,9-11
, pro amphora.
Terentius in Andria :
quid mei faciam
Terentius, andr.
614: ne quid nunc me f. Lindsay
, quid me fiat. idem in eunucho :
quid illo faciemus, stulta?
Terentius, eun.
837
pro illi. similiter Cicero in Verrem de praetura urbana : quid illo myoparone factum est?
Cicero, Verr.
2.1,90: factum sit (Cic.)
. Virgilius in I Aeneidis :
parce metu, Cytherea, manent immota tuorum
fata tibi
Vergilius, Aen.
1,257-258: immota Verg.
, pro metui. idem in I georgicon :
libra die somnique pares ubi fecerit horas
Vergilius, georg.
1,208: dies Geymonat (b, Gell. 9,14,7: die AMPωγ)
, pro diei.
Horatius in III carminum :
hic dies uere mihi festus atras
exigit curas
Horatius, carm.
3,14,13-14: exiget Shackleton Bailey
, mihi pro a me.
Demosthenes ἐν τῷ
κατὰ Κτησιφῶντος· « ὁ
δῆμος * ἐν αὐτοῖς τοῖς φοβεροῖς καὶ δεινοῖς ἐμβεβηκώς, pro
εἰς αὐτὰ τὰ φοβερὰ καὶ δεινά.
Homerus:
πᾶν δ᾽ ἦμαρ φερόμην ,
ἅμα δ᾽ ἠελίῳ καταδύντι
κάππεσον ἐν Λήμνῳ. idem:
κάππεσεν ἐν κονίῃ.
Ξενοφῶν
ἀπομνημονευμάτων
ἀ· λέγεται γὰρ Ἀλκιβιάδην, πρὶν (vol. 2)
εἴκοσιν ἐτῶν εἶναι, Περικλεῖ ἐπιτρόπῳ μὲν ὄντι ἑαυτοῦ,
προστάτῃ δὲ τῆς πόλεως, τοιαῦτα διαλεχθῆναι περὶ νόμων,
λέγεται Ἀλκιβιάδην ἀντὶ τοῦ Ἀλκιβιάδης. et nostri hac figura saepe sunt usi, ut Terentius in eunucho :
apparet seruum hunc esse domini pauperis
miserique
Terentius, eun.
486-487
. s31 Homerus:
Ζεῦ ἄνα, δὸς τίσασθαι ὅ με πρότερος κάκ᾽ ἔοργε. huic simile Terentius in Andria :
ita tum discedo ab illo, ut qui se filiam
neget daturum
Terentius, andr.
148-149: ita tum Lindsay Craig (1930: 66) "In II 333 tunc (tum N) … is doubtless a scribal corruption which Hertz should not have put in his text.
"
. diuersa tempora, ut:
postquam res Asiae Priamique euertere gentem
inmeritam uisum superis ceciditque superbum
Ilium et omnis humo fumat Neptunia Troia,
diuersa exilia et desertas quaerere terras
auguriis agimur diuum classemque sub ipsa
Antandro et Phrygiae molimur montibus Idae
Vergilius, Aen.
3,1-6: diuum Prisc. (cum codd. FM): -uom Verg.
. cecidit praeteriti, fumat autem et agimur et molimur praesentis. idem Virgilius in IIII Aeneidis :
at regina graui iandudum saucia cura
uulnus alit uenis et caeco carpitur igni
Vergilius, Aen.
4,1-2: iamdudum Verg. uolnus Verg.
, (vol. 2)
pro alebat et carpebatur. et sciendum, quod tam poetae quam prosarum scriptores frequenter praesentibus utuntur tam pro praeteritis quam pro futuris, contra autem raro, ut Terentius in Andria :
sed si quid * narrare occepi, continuo dari
tibi uerba censes
Terentius, andr.
504-505: occepi Lindsay (coepi CP) Craig (1966: 66-67) "Andr.
504-505 is quoted four times explicitly for occepi in place of occipio or occipiam or occepero.
In II 191 and 336 Priscian's MSS. show occepi (with slight variants), but in II 243 and 244 most MSS. have coepi, which Hertz foolishly prints, though he has the warning of occepi N occoepi V hoc coepi M."
, occepi pro occipio uel occipiam. idem in eunucho :
quae uera audiui, taceo et contineo optime
Terentius, eun.
103