Institutiones grammaticae (page 8)
, audiui pro audio uel audiam. idem in Phormione :
cur non, inquam, Phormio,
uides inter uos?
Terentius, phorm.
620-621: inter nos Lindsay (AP : uos cett.)
inquam pro inquio dixit, quod in raro est usu. sic enim solent plerique ponere inquam, quod est futuri, loco praeteriti uel praesentis accipientes. diuersae personae, ut Virgilius in II Aeneidis :
diuellimur inde
Iphitus et Pelias mecum
Vergilius, Aen.
2,434-435
. Terentius in Andria :
tu si hic † esses, aliter sentias
Terentius, andr.
310: esses : sis Lindsay
. et nota, quod sese ostendens hic dixit, in qua demonstratione intellegitur etiam ego.
Liuius in XXXVII ab urbe condita : certare pio certamine cuiuslibet bonae artis et uirtutis ausi sumus cum parentibus quaeque ciuitas suis
Liuius 37,54,19
.
Virgilius:
ille ego, qui quondam gracili modulatus auena
carmen
[Vergilius], Aen. init.: (versus detractus); cf. Serv. in Aen.
1,30: .
unde et semiplenos eius invenimus versiculos, ut “hic cursus fuit”, et aliquos detractos, ut in principio; nam ab armis non coepit, sed sic “Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena carmen, et egressus silvis vicina coegi — Hertz: Verg.
Aen. I init. in libris dett.
, om.
Med. Rom. Ver. deficit Pal.
. idem in II Aeneidis :
quaeque ipse miserrima uidi
et quorum pars magna fui
Vergilius, Aen.
2,5-6
. idem in bucolico :
nec tuus hic Moeris nec uiueret ipse Menalcas
Vergilius, ecl.
9,16
. (vol. 2)
idem georgicon IIII:
illo Virgilium me tempore dulcis alebat
Parthenope, studiis florentem ignobilis oti
Vergilius, georg.
4,563-564: Vergilium Verg.
. Terentius in Phormione :
nam ego meorum solus sum meus
Terentius, phorm.
587
. Persius:
postquam meus a praetore recessi
Persius 5,88
. nec solum per genera et personas et numeros et casus et tempora, quae maxime declinabilibus accidunt, de quibus supra ostendimus, solent auctores uariare figuras, sed etiam per omnia unicuique partium orationis accidentia, ut puta nomini accidunt species, genus, numerus, figura, casus. per eos igitur quinque modos inueniuntur uariationibus, id est
ἀλλοιότησιν, usi auctores. per species, ut Ennius:
optima caelicolum, Saturnia, magna dearum
Ennius, ann.
491: = 445 Skutsch
, magna dixit pro maxima, positiuum pro superlatiuo, cum apertissime superius optima caelicolum dixisset. et Virgilius Aeneidis I:
tristior et lacrimis oculos suffusa nitentes
Vergilius, Aen.
1,228: et lacrimis oculos Verg. nitentis Verg.
, tristior pro subtristis.
Homerus:
τόνδ᾽ ἔκτανε Δάρδανος ἀνήρ, Dardanus pro Dardanius, primitiuum pro deriuatiuo, unde Virgilius quoque in IIII Aeneidis :
hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto
Dardanus
Vergilius, Aen.
4,661-662.
, et in II:
ipse deos in Dardana suscitat arma
Vergilius, Aen.
2,618
, pro Dardania; simile huic est Romulus populus et Romula gens pro Romuleus et Romulea. (vol. 2)
de generum et numerorum et casuum uariationibus in supra dictis ostendimus. figurae quoque aliae pro aliis solent ab auctoribus poni, ut Virgilius in I Aeneidis :
totumque a sedibus imis
una eurusque notusque ruunt
Vergilius, Aen.
1,84-85
, pro eruunt, simplex pro composito. similes inuenis uariationes constructionis per omnia ceteris quoque dictionibus accidentia. aliae quoque pro aliis partibus uel dictionibus ponuntur, ut nomen pro aduerbio, ut
sublime uolas
Vergilius, Aen.
10,664: uolans Geymonat *
et
sole recens orto
Vergilius, georg.
3,156
, et contra aduerbium pro nomine, ut
genus unde Latinum
Vergilius, Aen.
1,6
, pro ex quo. et Cicero pro Deiotaro : en crimen, en causa, cur regem fugitiuus, dominum seruus accuset
Cicero, Deiot.
17
, cur propter quae, et iuste pro uere uel uere pro iuste et satis pro sufficiens.
Euripides * Sophocles Αἴαντι· δίκαιος γόνος pro
ἀληθής.
Lucanus in I:
tu satis ad uires Romana in carmina dandas
Lucanus 1,66
. idem in VII:
quique necesse / putat
Lucanus 7,312-313: quicumque necesse / non putat Shackleton Bailey
, pro necessarium.
Homerus ἐν Γ:
αὐτὴ δ᾽ αὖθ᾽ Ἑλένην καλέουσ᾽ ἴε· τὴν δ᾽ ἐκίχανε
πύργῳ ἐφ᾽ ὑψηλῷ, περὶ δὲ Τρωαὶ ἅλις ἦσαν, (vol. 2)
ἅλις dixit, quod est satis, pro multae.
Virgilius in I Aeneidis :
multum ille et terris iactatus et alto
ui superum
Vergilius, Aen.
1,3-4
, nomen pro aduerbio. praepositiones est quando abundant, est quando deficiunt, est quando aliae pro aliis ponuntur, tam apud Graecos quam apud nos. abundant, ut Isocrates Aeginetico : ἐν αὐτοῖς γὰρ τούτοις
ἔτι σαφέστερον καὶ μᾶλλον ἐνεπεδειξάμην τὴν εὔνοιαν. nostri quoque frequenter hac utuntur abundantia praepositionis.
Terentius in
Andria :
accedo ad pedisequas
Terentius, andr.
123
. idem in eunucho :
numquam accedo ad te, quin † doctior abeam
Terentius, eun.
791: accedo quin abs te abeam doctior Lindsay
. in eadem:
edicit, ne uir quisquam ad eam adeat
Terentius, eun.
578
. idem in Andria :
adeon ad eum?
Terentius, andr.
315: Cf. andr. 639
. in eadem:
ad te aduenio
Terentius, andr.
319: auxilium consilium expetens Lindsay
.
Ἰσοκράτης
πανηγυρικῷ· ἀπεστερημένους δὲ τοῦ στρατηγοῦ,
μεθ᾽ οὗ συνηκολούθησαν.
Ἀριστομένης
βοηθοῖς·
εὖ γάρ ,
εὖ
πράττειν σε βούλομαι
᾽γώ :: πῶς λέγεις; ::
ὅπως
μετ᾽ ἐμοῦ ξυνέσῃ.
(vol. 2)
Κρατῖνος ἐν
Νεμέσει·
μεθυστέρῳ χρόνῳ.
Virgilius in V:
spatio post deinde relicto
tertius Euryalus
Vergilius, Aen.
5,321-322: 322: vers. semiplen.
. Isocrates πρὸς Νικοκλέα· φίλους κτῶ, μὴ πάντας τοὺς
βουλομένους, ἀλλὰ τοὺς τῆς σῆς φύσεως ἀξίους ὄντας, μηδνὲ μεθ᾽
ὧν ἥδιστα συνδιατρίψεις, ἀλλὰ μεθ᾽ ὧν ἄριστα τὴν
πολιτείαν διοικήσεις.
Ὑπερείδης ἐν τῷ
περὶ τοῦ ταρίχους μετὰ
ταῦτα ὕστερον ἦλθον ἀναθησόμενοι τὸ τάριχος.
Virgilius in VIII:
post hinc ad naues graditur sociosque reuisit
Vergilius, Aen.
8,546: nauis Verg.
. praepositiones deficiunt, ut Virgilius in VIIII:
euolat infelix et femineo ululatu,
scissa comam, muros amens atque agmina cursu
prima petit
Vergilius, Aen.
9,477-479
, deest cum: cum ululatu.
Homerus:
αὐτῇ κεν γαίῃ ἐρύσαιμ᾽ αὐτῇ κε θαλάσσῃ, deest σύν σὺν αὐτῇ γῇ.
Virgilius in V:
his magnum Alciden contra stetit, his ego suetus
Vergilius, Aen.
5,414
, deest cum. aliae pro aliis ponuntur, ut Virgilius in I Aeneidis : (vol. 2)
multa super Priamo rogitans, super Hectore multa
Vergilius, Aen.
1,750
, super Priamo pro de Priamo. idem in I georgicon :
sub lucem densa inter nubila sese
Vergilius, georg.
1,445
. idem in III georgicon :
sub lucem exportant calathis
Vergilius, georg.
3,402
, pro ante lucem. coniunctiones quoque tam apud nos quam apud illos modo abundant, modo deficiunt, modo aliae pro aliis accipiuntur. abundant, ut:
multa quoque et bello passus, dum conderet urbem
Vergilius, Aen.
1,5
. Horatius in epodo :
at o deorum quicquid in caelo regit
terras et humanum genus
Horatius, epod.
5,1-2: quidquid Shackleton Bailey
. deficiunt, ut Virgilius in IIII Aeneidis :
ferte citi flammas, date tela, impellite remos
Vergilius, Aen.
4,594
. aliae pro aliis accipiuntur, ut Virgilius in II Aeneidis :
aut pelago Danaum insidias suspectaque dona
praecipitare iubent subiectisque urere flammis
Vergilius, Aen.
2,36-37
, pro subiectisue.
Euripides * Sophocles:
ὦ θεοὶ πατρῷοι, συγγένεσθέ γ᾽ ἀλλὰ νῦν, at dixit pro saltem [et nostri.
Terentius in eunucho :
si nequeas † paulo, at quanti queas
Terentius, eun.
75: paullulo Lindsay (paulo Iov.
, schol.
D fortasse recte)
]. aduerbiorum uero quaedam sunt, quae cum supra dictis omnibus (vol. 2)
accidentibus, id est diuersis numeris et generibus et casibus et temporibus et personis, indifferenter ponuntur, ut non bonus uir, non bona mulier, non bonum mancipium offendit me; non boni uiri, non bonae mulieris, non boni mancipii est uituperare innocentem; non ego, non tu, non ille non facio, non facis, non facit. similiter bene, male, recte, praue possunt supra dictis omnibus apte adiungi. sunt autem alia aduerbia, quae non possunt omnibus copulari, ut o, quando est uocatiuum (ut Virgilius in I Aeneidis :
o regina, nouam cui condere Iuppiter urbem
Vergilius, Aen. 1,522
), et heus (idem in eodem:
heus, iuuenes, monstrate, mearum
uidistis si quam hic errantem forte sororum
Vergilius, Aen.
1,321-322: heus, inquit, iuuenes Verg.
) alii casui non adiuguntur nisi uocatiuo, alia uero soli accusatiuo, ut pone tribunal uel pone domum, ultra fines, quaedam ablatiuo, ut coram iudicibus, quod etiam in praepositionibus uidemus fieri. proprie autem illae sunt praepositiones accipiendae, quae sine casualibus proferri non possunt separatae, ut in illum, per illum, pro illo, sub illo, de illo, ab illo, ex illo. nam pone et coram possunt etiam sine casualibus proferri, quia aduerbia sunt, ut Virgilius in II Aeneidos :
pone subit coniunx, ferimur per opaca locorum
Vergilius, Aen.
2,725: coniunx Verg.
. idem in primo Aeneidos :
coram, quem quaeritis, adsum
Troïus Aeneas
Vergilius, Aen.
1,595-596
. sunt aduerbia, quae diuersis personis non conueniunt (ut heia: Virgilius in IIII Aeneidis :
heia, age, rumpe moras, uarium et mutabile semper
femina
Vergilius, Aen.
4,569-570: heia Verg.
), ad secundam dicuntur enim solam; sunt aduerbia, quae proprie diuersis (vol. 2)
temporibus adiungi non possunt: ut heri feci, nunc facio, cras faciam; sunt alia, quae singulis modis sociantur per omnes personas et numeros et tempora, ut utinam optatiuis. sed haec de aduerbio in loco latius tractabuntur.
coniunctio quoque communiter cum omnibus supra dictis inuenitur, id est generibus, casibus, numeris, temporibus, personis, ut uir et mulier, uirorum et mulierum; doceo et docui et docebo ego et tu et ille; si facio et si faciam, si facerem et si faciebam, si fecerim et si feci, si fecissem et si feceram, si fecero et si faciam.
sed ad pronominis ordinandi tractationem redeamus. sciendum, quod coniugata pronomina, quae σύζυγα Aristarchus uocat, trium personarum primitiua seu deriuatiua inuicem pro se poni per confusionem personarum ideo nec figurate possunt, quomodo nec uerba, quia tres solas uoces in tribus personis habent mei, tui, sui; mihi, tibi, sibi; me, te, se; a me, a te, a se, quomodo nec pluralia eorum nos, uos; nostrum uel nostri, uestrum uel uestri; nobis uobis; nos uos, nec deriuatiua meus, tuus, suus, noster, uester. ipse autem et ille et hic et iste et is figurate et pro prima et pro secunda solent accipi, quippe cum non habeant sibi coniugatas primas et secundas, quibus impediantur pro illis accipi. quod autem sui proprie coniugatum est primae et secundae personae, ipsa declinatio consimilis illi cum eis ostendit: mei, tui, sui; mihi, tibi, sibi; me, te, se; a me, a te, a se. itaque ea tria pronomina suas defendentia proprias personas ad iura suae significationis non admittunt sibi coniugatas uoces, idque comprobatur etiam ex deriuatiuis eorum: meus enim, tuus, suus, quia sibi sunt coniugata similitudine declinationis et maxime quod singulae sunt in unaquaque persona eorum uoces quomodo etiam in uerbis, pro sese poni inuicem uel sibi coniungi in una eademque persona possessorum non possunt. nemo enim dicit ego tu nec sui mei nec tuus meus nec suus meus nec nostras uestras nisi addita coniunctione dicam seruus tuus et meus est, ciuis nostras et uestras, in quo tamen possessio quidem communis significatur, (vol. 2)
possessorum uero personae diuersae. potest tamen et sine coniunctione dici mea res tua est, animus meus tuus est, in quo tamen diuersas intellego personas possessorum. ille autem ego et tu ipse et hic ego et iste ego et omnia tertiae personae pronomina exceptis sui et eius deriuatiuo suus licet et primae et secundae figurate uni eidemque coniungere personae; in uerbis uero, quia una est sola uox tertiae personae, cum secunda uel prima in una eademque persona accipi non potest, nemo enim dicit facio tu uel ille uel facis ego uel ille uel facit ego uel tu, singulis enim uerba uocibus singulas significantia personas eas extra se aliis accommodare personas non patiuntur.
et quid mirum in personarum discretione coniugatarum hoc fieri, cum liceat etiam ex contrario ex indiscretis generibus uel numeris uel casibus uel temporibus hoc manifesto intellegere, quippe cum ipsa confusione licentia datur in diuersis ea significationibus accipere. nam mihi, tibi, sibi; me, te, se cum non discernant genera, licet quibuscumque placet generibus ea coniungere, ut me ipsum et me ipsam; te ipsum et te ipsam. clari, clarae non secernit numerum: licet ergo et singularibus et pluralibus ea sociare.
senatus, currus, uultus, facies, res, spes similiter diuersorum sunt casuum communia: s32 licet ergo quibuslibet eorum aptissime ea copulare. omnia uerba praeteriti perfecti subiunctiua et futuri easdem uoces habent absque prima persona: nihil igitur prohibet in utrouis tempore ea accipere. participia praesentis temporis et infinita eadem etiam praeteriti imperfecti sunt: licet igitur utrobique ea proferre, ut scribens hodie proficio et scribens heri proficiebam, et scribere uolo hodie et scribere uolebam heri. sciendum tamen, quod licet etiam praeteritis perfectis et plusquamperfectis participia uel infinita supra dicta sensum praeteriti imperfecti (vol. 2)
significantia coniungere, ut scribens profeci uel profeceram, id est cum in scribendo eram, profeci uel profeceram; scribere uolui uel uolueram, id est incipere scriptionem uolui uel uolueram. scimus enim, quod praeteritum imperfectum inceptionem quidem rei significat, nondum tamen perfectionem, idque usus auctorum comprobant. communia uerba tam actiuam quam passiuam constructionem concipiunt, ex qua discernitur uarietas significationis: criminor te et a te, hortor te et a te. amet, doceat, legat, audiat sunt imperatiui praesentis, sunt optatiui futuri et subiunctiui praesentis, nec aliter possunt eorum significari uarietates nisi per constructionem eis accidentium aduerbiorum uel temporum, ut imperantes quidem sine aduerbio dicimus amet, doceat, legat, audiat, optantes uero cum aduerbio utinam amet, doceat, legat, audiat, subiungentes quoque cum amet, doceat, legat, audiat. amato, doceto, legito, audito et secundae sunt et tertiae personae: additione igitur pronominum discernuntur: amato tu, amato ille.
in omnibus igitur huiuscemodi dictionibus, quae diuersas habent significationes, constructio maxime ad eas explanandas est necessaria, sicut etiam in nominibus, in quibus similes inueniuntur uoce, diuersi casus uel genera uel numeri: ut poetae genetiuus et datiuus singularis huius poetae et huic poetae et nominatiuus et uocatiuus pluralis hi poetae et o poetae. similiter docti genetiuus singularis huius docti et nominatiuus et uocatiuus plurales hi docti et o docti. similiter caedes, res, facies nominatiui singulares et uocatiui haec facies et o facies, haec caedes et o caedes, haec res et o res, plurales uero et nominatiui et accusatiui et uocatiui hae facies, has facies et o facies.
multa quoque etiam in aliis partibus inuenies similia nec aliter ea discernes nisi ex consequentia ordinationis, id est casus casibus et genera generibus et numeros numeris et personas personis et tempora (vol. 2)
temporibus, congrue disponendo. non igitur, si quid simile est uoce, hoc eisdem necesse est omni modo accidentibus coniungi, sed ad intellectum referri, utputa omnis datiuus et ablatiuus pluralis mobilium nominum uel pronominum uel participiorum similis est per tria genera, ut bonis, illis, accusatis. et tamen cum de maribus loquimur, masculinis ea coniungimus, cum de contrario sexu, femininis, cum extra utriusque significationem, neutris, ut bonis uiris loquor et bonis mulieribus et bonis mancipiis, et accusatis uiris, accusatis mulieribus, accusatis mancipiis. sic et similia, quae confusionem significationis per ordinationis iuncturam et accidentium discutiunt. omnis enim constructio, quam Graeci σύνταξιν uocant, ad intellectum uocis est reddenda. itaque per diuersas figuras uariare solent auctores in constructione accidentia, de quibus iam supra docuimus, quae, quamuis quantum ad ipsas dictiones incongrue disposita esse uideantur, tamen ratione sensus rectissime ordinata esse iudicantur, utputa prima persona et tertia in unam figurate coeunt, ut Virgilius:
ille ego, qui quondam gracili modulatus auena
carmen
[Vergilius], Aen. init.: (versus detractus); cf. Serv. in Aen.
1,30: .
unde et semiplenos eius invenimus versiculos, ut “hic cursus fuit”, et aliquos detractos, ut in principio; nam ab armis non coepit, sed sic “Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena carmen, et egressus silvis vicina coegi — Hertz: Verg.
Aen. I init. in libris dett.
, om.
Med. Rom. Ver. deficit Pal.
, est enim intellectus ego Virgilius ille, qui quondam scripsi bucolica et
georgica . diuersi quoque numeri hoc modo figurati reperiuntur, ut Virgilius in I Aeneidis :
pars in frusta secant ueribusque trementia figunt
Vergilius, Aen.
1,212
plurale singulari non ad dictionem, sed ad sensum retulit, quia pars Troianorum multi intelleguntur; et per diuersa genera:
qualis eram, cum primam aciem Praeneste sub ipsa
Vergilius, Aen.
8,561
, Virgilius in VIII. quamuis enim Praeneste neutrum sit, sed quia urbs intellegitur, ad id quod intellegitur quam ad uocem nominis reddidit dicens sub ipsa. similiter per omnia accidentia omnium partium (vol. 2)
orationis frequenter inuenimus huiuscemodi figuras: et casus pro casibus, ut:
corniger Hesperidum fluuius regnator aquarum
Vergilius, Aen.
8,77
Virgiliius in VIII fluuius pro fluuie et:
tu mihi quodcumque hoc regni, tu sceptra Iouemque
concilias
Vergilius, Aen.
1,78-79
, regni pro regnum. de quibus sufficienter in superioribus diximus. de tu quoque quidam dubitauerunt, nominatiuus sit tantum an uocatiuus: sed uterque in eo esse ostenditur, quomodo et in omnibus fere Latinis nominibus in us terminatibus secundae declinationis. et quondam Trypho, quod Apollonius arguit, uocatiuum eum solum putauit, deceptus a nominum uocatiuis, qui coniunguntur secundae personae uerborum, quod dicimus tu legis et discipule legis, sed et cum prima et tertia uerbi persona coniungitur bene uocatiuus, qui suus est secundae, nec tamen ideo dicimus, primam uel tertiam uocatiuos habere nec secundae uocatiuum non esse, ut lego discipule et legit discipule. necesse est illos maxime casus habeant pronomina, quibus deficiunt in utraque persona nomina, et maxime nominatiuum. uocatiuo enim pronomina non egent, qui nec demonstrationem nec relationem, quibus funguntur pronomina, possidet, sed solam conuersionem, id est ἀποστροφήν, sed hoc ipso, quia uel nutu uel uocis directione non solum ad eos, quos uidemus, sed etiam ad illos, ad quos uox nostra potest peruenire etiam absentes, uocare solemus uel ignorantes propria eorum nomina uel confuse hoc utentes etiam ad multos, ut unus ex eis respondeat, ut ad seruos tu dicimus. illud quoque sciendum, quod suum est pronominis in prima et (vol. 2)
secunda persona habere nominatiuum, uocatiuum uero non solum pronomina, sed etiam nomina et participia habent, qui casus proprius est secundae personae, ut scribe Virgili et scribis Virgili. sed quod etiam nominatiui omnium casualium secundis uerborum est quando coniunguntur personis, ostendunt substantiua uerba et uocatiua, quae nisi nominatiuis non sociantur, ut ego grammaticus sum, tu orator es, ille philosophus est; ego Priscianus nominor, tu Apollonius uocaris, ille Virgilius nuncupatur.
Virgilius in I Aeneidis :
tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae
alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam?
Vergilius, Aen.
1,617-618
. ergo sine dubio haec constructio ostendit hic nominatiuum esse. praeterea hoc approbatur, cum distinctiue ipse qui est nominatiuus trium personarum nominatiuis necessario coniungitur, ut ipse ego facio (Virgilius in V:
ipse ego paulisper pro te tua munera inibo
Vergilius, Aen. 5,846
), tu ipse facis (idem in eodem:
ipsa egomet dudum Beroen digressa reliqui
Vergilius, Aen.
5,650
. Virgilius in bucolico :
uerum id quod multo tute ipse fatebere maius
Vergilius, ecl.
3,35
. Cicero in III Verrinarum : tu ipse ex edicto Siculo hoc sustulisti
Cicero, Verr.
2.1,112: ex Siciliensi edicto (Cic.)
), ille ipse facit. cum igitur nomina primae et secundae personae nominatiuos non habeant nec ceteros obliquos, uocatiuum tamen habeant pleraque, loco deficientium, ut paulo ante ostendimus, funguntur pronomina. relatio quoque cum ad ceteros fiat casus, ad uocatiuum non fit, ut ego lego, qui scripsi, tu legis, qui scripsisti, ille legit, qui scripsit; meus est seruus, cuius aere emptus est, uocatiuus autem ideo in relatiuis esse non potest, quia antecedentem cognitionem significare non potest. similiter quando diuersae uno sociantur uerbo personae, necesse est (vol. 2)
nominatiuos coniungi: ego et tu et ille docemus; nemo enim dicit ego et grammatice et ille docemus, nisi si attentionis causa ponens nominatiuum pronominis adiungam ei uocatiuum nominis, ut ego et tu, grammatice, et ille docemus. et nomina quidem quamuis tertiae sint personae, tamen habent pleraque, ut diximus, uocatiuum. nec mirum, cum uerbis quoque uocatiuis, quomodo et substantiuis coniuncta, possunt tam primae quam secundae esse personae. quomodo ergo, si dicam Virgilius uocaris, a tertia in secundam transfero nomen persona, sic uocando eundem intellectu ipso uocandi facio secundam personam o Virgili, id est te uoco Virgili. excipiuntur infinita nomina uel interrogatiua uel relatiua uel redditiua uel distributiua, quae, quia incertae sunt personae uel diuersae, uocatiuum habere non possunt, ut quis, qui; qualis, talis; quantus, tantus; quot, tot; uterque, alter; singuli, bini, terni et similia. ad huiuscemodi enim nomina uocatio fieri non potest, quamuis licet etiam ad secundam ea coniungere personam, sed per nominatiuos, ut qui estis?
quales estis?
uterque Scipiones uocamini, singuli ueniatis ad me, terni prandete apud me.
Virgilius in I:
sed uos qui tandem, quibus aut uenistis ab oris?
Vergilius, Aen.
1,369
. pronomina uero primae uel tertiae personae minime possunt habere uocatiuum nisi possessiua primae, quando coniunguntur uel diriguntur ad secundam personam, quippe cum possit aliquis ad suam loqui possessionem, id est ad filium uel ad seruum uel ad matrem uel ad uxorem et dicere o mi, o mea, o meum; o noster, nostra, nostrum. et est proprium possessiuorum pronominum, duas significare personas, ipsam quidem, quae possidet, per genetiuum ubique, eam uero, quae possidetur, per omnes casus. itaque secundae personae possessiuum, cum in genetiuo sit ipse possessor intellegendus, ad quem dirigitur sermo, uocatiuum quoque (vol. 2)
habere non potest, nisi figurate uelimus dicere, tue et non aliene, id est tui potestatem habens, quomodo ego meus sum.
Euripides: « ἐγὼ δ᾽ ἐμός εἰμι. sed quamuis non careat ratione, tamen in usu non est, quomodo nec sue illius nate, ut proprie illius nate. cum igitur in omnibus possessiuis tam possessor quam possessio intellegatur nec alii possint casus quantum ad possessores nisi genetiui intellegi, non possunt habere uocatiuos nisi per ipsas possessiones, cum in secunda esse intellegantur eae persona. nec prima tamen primam nec secunda secundam potest possidere, nisi, sicut ostendimus, figurate dicat aliquis ego sum meus dominus et seruus, tu es tuus et doctor et discipulus, ut Persius:
uindicta postquam meus a praetore recessi
Persius 5,88
. tertia uero tertiam potest possidere, quia multae et diuersae possunt esse tertiae. uocatiuum tamen aliud pronomen in usu non habet nisi primitiuum secundae personae et possessiuum primae, quando ad id sermo dirigitur, id est quando secundae sociatur personae; licet enim naturaliter ad suam loqui possessionem. tertia uero possessiua, etsi naturam habeat, ut per uocatiuum dici possit, ut praedictum est (possumus enim etiam ad alienam possessionem dirigere sermonem, ut:
o genitor noster Saturnie maxime diuum
Ennius, ann. 456: = 444 Skutsch
, et Euandrie fili uel Telamonie Aiax) itaque quamuis quantum ad ipsam rerum naturam recte uideatur posse dici o sue fili Euandri et o sua uxor Euandri, ut si dicam Euandrie fili et Euandria uxor, cum in hoc duae tertiae intellegantur personae possessoris et possessionis: usus tamen deficit, quomodo etiam apud Graecos teste Apollonio σφέτερε, cum rationabiliter possit dici, in usu tamen non inuenitur. de hoc enim ἐν τῷ (vol. 2)
περὶ συντάξεως tertio clarius tractat. secundae autem personae, ut supra dictum est, deriuatiuum ideo non potest habere uocatiuum, quia necesse est genetiuum primitiui in eo intellegi in possessore ipso, ad quem loquimur, et uocatiuum in possessione, sed possessio secundae personae necessario uel ad primam uel ad tertiam personam refertur, quae naturaliter carent uocatiuo: tuus filius sum uel tuus filius est ille. et quamuis figurate, ut supra dictum est, dicam tu ipse tuus es et dominus et seruus, tamen uocatiuum non inuenies nec figurate in hoc pronomine prolatum, ut eundem et possessorem et possessionem in una eademque persona uideatur aliquis affari dicendo tue, quomodo apud Graecos σὲ
ἀπὸ τοῦ σός, teste eodem Apollonio. quemadmodum igitur nomina tertiae sunt personae, sic etiam possessiua pronomina, quamuis quantum ad personas possidentium finita sint et primae et secundae et tertiae, tamen quantum ad possessiones ipsas tertiae sunt personae, nisi substantiuis uel uocatiuis adiungantur uerbis, sicut et nomina: meus es filius, meus uocatur seruus; tuus nominor parens, tuus est pater; suus illius sum filius, suus illius es filius, suus illius est filius. pronomen ipse tribus aptissime, ut supra diximus, coniungitur personis. itaque Apollonius ἐπιταγματικόν hoc uocat, id est appositiuum, quod aliis pronominibus apponitur, ut ipse ego uel ego ipse, tu ipse, ille ipse. et quamuis inueniantur etiam alia pronomina figurate sic coniuncta per diuersas personas, ut ego ille, tu ille, hic ille (ut Virgilius:
ille ego, qui quondam gracili modulatus auena
carmen
[Vergilius], Aen. init.: (versus detractus); cf. Serv. in Aen.
1,30: .
unde et semiplenos eius invenimus versiculos, ut “hic cursus fuit”, et aliquos detractos, ut in principio; nam ab armis non coepit, sed sic “Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena carmen, et egressus silvis vicina coegi — Hertz: Verg.
Aen. I init. in libris dett.
, om.
Med. Rom. Ver. deficit Pal.
. idem in I Aeneidis :
tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae
Vergilius, Aen.
1,617
. Terentius in Andria :
hic est ille, ne te credas Dauum ludere
Terentius, andr.
787: non te Lindsay
), (vol. 2)
non tamen, quomodo ipse sine alio pronomine possunt primae et secundae personae uerbis adiungi, ut ipse facio, ipse facis.
Virgilius in II:
quaeque ipse miserrima uidi
Vergilius, Aen.
2,5: ipse Verg.
. idem in bucolicon :
cum faciam uitulam pro frugibus, ipse uenito
Vergilius, ecl.
3,77: uitula Geymonat ex Macrob.
3,2,15; frg.
Bob.; schol.
Iuuen. 9,117; Seru.
: -am codd.
, Non. 313,31
. alias autem uoces tertiae pronominum personae per se sic uerbis primae et secundae personae non possumus copulare. nemo enim dicit ille facio et ille facis, nisi addas et pronomina primam et secundam demonstrantia personam, ut Cicero inuectiuarum II: hic ego uehemens ille consul, qui uerbo ciues in exilium eicio, quaesiui a Catilina
Cicero, Catil.
2,13: nocturno (Prisc.) : in nocturno Bβγ, Maslowski ; an nocturno α ; an in nocturno o Laecam f, Maslowski : om. a ille consul αβγ, Maslowski : illi consul ; consul ille o ; consul B
. sed ille ego uel ille tu cum dicimus, relationem significamus antecedentis cognitionis, ipse ego uero discretionem, id est ipse ego per me et non alius. hoc autem appositiuum pronomen, id est ipse, quamuis et imperatiuo societur (dicimus enim ipse facis et ipse fac), non habet tamen uocatiuum. nullum enim pronomen potest habere uocatiuum, ut diximus, nisi primitiuum secundae personae, ad quod dirigitur sermo, et deriuatiuum primae, quando coniungitur primitiuo secundae uel uoce uel intellectu, ut
o mea tu
Terentius,
eun.
664: o add.
Gramm.
et
o noster Chremes
Terentius , andr.
846: Chreme Lindsay
. praeterea uocatiuus substantiuo uel uocatiuo uerbo per se non coniungitur, sed nominatiuus. nemo enim dicit docte es, clare uocaris, Virgili diceris, sed doctus es, clarus uocaris, Virgilius diceris. ipse ergo nisi nominatiui uice nominis fungi non potest. nihil autem mirum secundae personae nominatiuo imperatiuum adiungi, cum et tertiae personae, quae prorsus uocatiuum non habet, adiungantur imperatiua, ut faciat et facito ille, faciant et faciunto illi. illud quoque sciendum, quod uocatiuis frequenter utimur sine uerbis secundae personae, ut miror te Virgili, intellego te Homere, nominatiuos uero nisi per ellipsin numquam sine uerbis proferimus eiusdem personae, ut bonus es, Apollonius nominaris. omnia autem pronomina, quae uocari possunt, similem habent nominatiuo uocatiuum excepto mi pro mee. nec mirum, cum etiam (vol. 2)
nomina pleraque apud Latinos, ut diximus, eosdem habent nominatiuos et uocatiuos.
Atticis quoque mos est nominatiuos pro uocatiuis proferre.
Homerus: « ἠέλιός θ᾽ ὃς πάντ᾽ ἐφορᾷς καὶ πάντ᾽ ἐπακούεις. quem secutus Virgilius in VIII:
corniger Hesperidum fluuius regnator aquarum
Vergilius, Aen.
8,77
fluuius pro fluuie dixit, et Lucanus in II:
degener o populus, uix saecula longa decorum
sic meruisse uiris
Lucanus 2,116-117
, pro popule.
Macedones autem et Thessali e contrario uocatiuos solebant pro nominatiuis proferre.
Homerus:
αὐτὰρ ὃ αὖτε Θύεστ᾽ Ἀγαμέμνονι δῶκε φορῆναι. hic uocatiuus est pro nominatiuo: Θύεστα dixit pro Θυέστης. unde Romani frequentissime huiuscemodi nomina, et maxime appellatiua per uocatiuum Graecum etiam pro nominatiuo suo proferunt: sophista, citharista, poeta, Scytha, Sarmata, Sosia.
Persius tamen indubitanter uocatiuum pro nominatiuo posuit:
censoremue tuum uel quod trabeate salutas?
Persius 3,29
trabeate pro trabeatus. et Horatius:
macte
uirtute esto
Horatius, sat.
1,2,31-32
pro mactus uirtute. (vol. 2)
liber octauus decimus: de constructione
[de constructione]
in superiore libro de articularium dictionum et pronominum tractantes constructionibus, necessario plurima etiam de nominis et uerbi constructionibus, sine quibus illa orationem perfectam complere nequeunt, diximus, quippe quae ex maxima parte communes eis sunt cum illis. in hoc quoque de nominibus et uerbis praecipue, quamuis et de ceteris partibus, cum eis etiam plurima inueniantur communia, exponemus. ergo minime mireris, si eadem exempla constructionum repetantur, cum in plerisque consimiles sint supra dictorum et dicendorum rationes. singulorum igitur casuum per ordinem constructiones uideamus. nominatiuus et uocatiuus absoluti sunt, id est per unam personam intransitiue possunt proferri, ut ego Priscianus ambulo, tu Plato philosopharis, Aristoteles disputat. et si substantiuis uerbis uel uocatiuis iungantur primae et secundae personae, non egent pronominibus, quippe essentiam sui uel nominationem significantes, ut homo sum, Cicero nominor; sin aliis consocientur uerbis, tunc necessario adiunguntur pronominibus, ut ipsius essentiae praesentis demonstratione transeant a tertia persona conexione pronominum ad primam uel secundam, ut ego Priscianus scribo, tu Apollonius (uel Apolloni) scribis. et sciendum, quod uocatiuus non eget pronomine, quippe cum secundam sua uoce finiat personam (ut Apolloni legis uel lege, Terenti scribis uel scribe.
Virgilius in X:
uigilasne deum gens?
Aenea uigila
Vergilius, Aen.
10,228-229
. (vol. 2)
Persius:
censoremue tuum uel quod trabeate salutas?
Persius 3,29
), quamuis ad perfectam significationem bene additur indicatiuo uerbo tu nominatiuus. si uero tollamus pronomina ab hac constructione, quae nominatiuo construitur, dicendo Priscianus scribo, Apollonius scribis, soloecismum facimus. nam nomina per se et participia absque uocatiuo casu tertiae sunt personae. quomodo ergo non dicimus ille lego uel ille legis, sic non dicimus Priscianus lego nec Apollonius legis; quomodo autem ille ego lego et tu ille legis recte dicitur, sic Priscianus ego lego et tu Apollonius legis uel Apolloni. licet enim et nominatiuum et uocatiuum nominis secundis adiungere pronominum personis.
Virgilius:
ille ego, qui quondam gracili modulatus auena
carmen
[Vergilius], Aen. init.: (versus detractus); cf. Serv. in Aen.
1,30: .
unde et semiplenos eius invenimus versiculos, ut “hic cursus fuit”, et aliquos detractos, ut in principio; nam ab armis non coepit, sed sic “Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena carmen, et egressus silvis vicina coegi — Hertz: Verg.
Aen. I init. in libris dett.
, om.
Med. Rom. Ver. deficit Pal.
. Horatius in I sermonum :
tune Syri, Damae aut Dionysi filius audes?
Horatius, sat.
1,6,38
. Virgilius in I Aeneidos :
tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae?
Vergilius, Aen.
1,617
. et sciendum, quod has quidem constructiones, quae per nominatiuum absoluuntur, stoici ἀξιώματα uel συμβάματα, id est dignitates uel congruitates, uocabant (ut ego Priscianus scribo, Apollonius ambulat, Plato philosophatur), illas uero, quibus transitiones ab alia ad aliam fiunt personam, in quibus necesse est cum nominatiuo etiam obliquum aliquem casum proferri, παρασυμβάματα dicebant, hoc est minus quam congruitates, ut Cicero seruat patriam, quando uero ex duobus obliquis constructio fit, ἀσύμβαμα, id est incogruitatem, dicebant, ut placet mihi uenire ad te, siue nominibus ipsis tamen seu uerbis hoc exigentibus. (vol. 2)
nominibus quidem exigentibus obliquos necesse est substantiuum uerbum uel participium consequi, ut filius Herculis sum uel filius Herculis esse dicor et commodus duci sum et commodus duci esse uideor;
bonus sum animam et bonus esse animam intellegor; fortis sum uirtute et fortis esse uirtute appareo. est autem quando per ellipsin uerbi uel participii substantiui huiuscemodi casuum (id est nominatiui cum obliquis) constructio soleat proferri, ut filius Pelei Achilles multos interfecit Troianos; subauditur enim participium uerbi substantiui ens, quod in usu nunc nobis non est, pro quo possumus qui est uel qui fuit Pelei filius dicere uel subaudire.
similiter aliis casibus nominatiuum consequentibus uel supra dictum participium uel quae pro eo accipiuntur subaudire necesse est ad nominatiuum: commodus mihi amicus proficiscitur id est qui mihi est commodus amicus; honestus faciem uir cernitur hoc est qui est honestus faciem; celer pedibus currit homo subauditur qui est.
et haec quidem ipsorum nominum exigente natura sic uariantur casibus, quibus licet uel pronomina uel participia per eosdem casus coniungere, ut ille filius Pelei Achilles bellans multos interfecit Troianos et illius Pelei florentis uirtute filius Achilles fuit.
idem licet per omnes casus facere: eosdem enim obliquos casus, quos sibi adiungit nominatiuus, potest etiam flexus idem habere, sed non tamen eadem constructione uerborum. nam ad alias transeunt uerba personas, quippe nominatiuum desiderantia, ut filii Pelei fuit uictoria Graiorum; filio Pelei cessit Hector; filium Pelei timuit Troia; filio Pelei floruit Graecia. et haec quantum ad naturam ipsorum inter se nominum per uarios casus construendorum.
uerba quoque transitiua similiter uariis solent casibus coniungi, ut miles eget imperatoris; Aeneas praemia donat Euryalo; Plato erudit Aristotelen; Cicero potitur laude. quomodo autem nominatiuus obliquis apte possit construi, quantum ratione potui comprehendere docebo, quos tamen etiam flexus sibi defendit, ut Aeneas rex Troianorum; Aeneae (vol. 2)
regis Troianorum; Aeneae regi Troianorum; sic per reliquos casus quoque. nominatiuus igitur [casus nominum] genetiuo adiungitur, quando possessio aliqua et possessor significatur. et nominatiuo quidem possessionem, genetiuo autem possessorem proferimus, ut Hector filius Priami; Dauus seruus Simonis; Aeneas rex Troianorum; Patroclus amicus Achillis; patronus Verris Hortensius. quae sic interpretamur, ut, adiuncto uerbo possessionem significante, possessio quidem mutet nominatiuum in accusatiuum, possessor uero genetiuum in nominatiuum, uerbi huius natura hoc exigente, ut intransitiue quidem nominatiuum, transitiue uero accusatiuum exigat; quid est enim Hector filius Priami?
interpretantes dicimus: hoc est Hectorem filium Priamus possidet uel habet, patronus Verris Hortensius est?
id est patronum Verres Hortensium possidet. licet tamen haec eadem, cum substantiuo uerbo adiungantur, tam genetiuo quam datiuo conectere, ut filius Priami et Priamo fuit Hector et Dauus seruus Simonis et Simoni et Patroclus amicus Achillis et Achilli; similiter comes, socius, affinis, cognatus, uicinus, propinquus et similia, id est omnia ad possessionem pertinentia.
Virgilius in VII:
est mihi nata, uiro gentis quam iungere nostrae
Vergilius, Aen.
7,268
pro possideo natam. sed magis datiuo quasi ad ignorantes utimur, ut in supra dicto uersu. nam ad scientes, esse natam, nomen autem proprium ignorantes, dixisset mea uel mei nata, Lauinia est, subdistinctione posita post natam; contra autem nomine quidem cognito, ignorata uero cuius esset nata, dixisset Lauinia, mea nata est, post Lauiniam subdistinguendo, ut Virgilius in bucolico :
si nescis meus ille caper fuit
Vergilius, ecl.
3,23
ad scientem caprum, nescientem autem eius possessorem dixit. idem in eodem:
est mihi namque domi pater, est iniusta nouerca
Vergilius, ecl.
3,33
(vol. 2)
ad nescientem, si sit pater. alio quoque sensu inuenis datiuos pro genetiuis, ut Virgilius in X:
fusos ceruix cui lactea crines
accipit
Vergilius, Aen.
10,137-138
pro cuius crines. s33 supra dictis uero ex contrario uidentur illa proferri, quae laudem uel uituperationem uel accidens aliquid ostendunt ab aliquo possideri. per nominatiuum enim possessorem in huiuscemodi significationis structura, per genetiuum uero possessionem proferimus in essentiae demonstratione, ut magnae uirtutis uir, id est magnam uirtutem habens; egregiae pulchritudinis mulier, id est egregiam pulchritudinem habens; nimiae tenacitatis homo, id est nimiam tenacitatem habens; extremae turpitudinis animal, id est extremam turpitudinem habens; albi quidem coloris est cycnus, nigri uero coruus, id est album colorem cycnus habens, coruus nigrum. et Graeci quidem in huiuscemodi sensu genetiuo tantum utuntur, Latini uero etiam ablatiuo frequentius, ut magna uirtute uir pro magnam uirtutem habens; egregia pulchritudine mulier pro egregiam pulchritudinem habens. sic et similia.
Terentius in Andria :
† uideo unam adulescentulam,
forma * ac uoltu, Sosia,
adeo modesto, adeo uenusto, ut nihil supra
Terentius, andr.
118-120: quae ibi aderant forte unam aspicio adulescentulam / … fortasse :: et uoltu Lindsay
. similiter quando consequentiam aliquam rerum per genetiuum significant Graeci: «
οὔ τις ἐμεῦ ζῶντος καὶ ἐπὶ χθονὶ δερκομένοιο
σοὶ κοίλαις παρὰ νηυσὶ βαρείας χεῖρας ἐποίσει. (vol. 2)
huiuscemodi sensum nos per ablatiuum proferimus: non me uiuo et in terra uidendo, id est dum ego uiuo et in terra uideor; necesse est enim huiuscemodi structurae siue nomen seu participium prolatum uerbo interpretari, dum aduerbio uel eandem uim habentibus addito.
Virgilius in VII:
non uobis rege Latino
diuitis uber agri Troiaeue opulentia deerit
Vergilius, Aen.
7,261-262: deerit Verg.
, id est dum rex sum Latinus uel donec Latinus regnat. licet enim uel nominatiuum pro ablatiuo, et maxime nominum, cum uerbo substantiuo ponere uel uerbum cognatum significationi ipsius nominis, ut me doctore florent Musae, id est dum ego doctor sum. nam participia raro sic proferuntur, pro me docente ut dicam dum ego docens sum, uerbum uero cognatum significationi ipsius nominis, quod per ablatiuum profertur, ponimus, ut me doctore, dum ego doceo; illo imperatore, donec ille imperat; pietate manente, dum pietas manet; uirtute florente, quoad uirtus floret. comparatiua quoque et superlatiua Graeci genetiuo adiungunt, nos autem comparatiua quidem ablatiuo, ut fortior Achilles Hectore, superlatiua uero genetiuo, ut:
fortissime gentis
Vergilius, Aen.
1,96
, de quibus latius in libro tertio de nominis comparatione dicentes tractauimus. uerbalia quoque in or desinentia uel rix transitiua, quae a uerbis actum aliquem significantibus fiunt, genetiuo iunguntur, ut amo illum, amator et amatrix illius; doctor doctrix; munitor munitrix; lector lectrix; tonsor tonstrix; mirator miratrix.
Lucanus in VIIII:
impressit dentes Haemorrhois aspera Tullo,
magnanimo iuueni miratorique Catonis
Lucanus 9,806-807
. similiter genetiuo adiunguntur participialia plerumque uel participiorum (vol. 2)
transitiuorum absque tempore uim habentia (transitiua autem participia sunt, quae a transitiuis uerbis nascuntur, ut amo illum, amans illum; fido illi, fidens illi; inuideo tibi, inuidens tibi), nisi sint passiua, id est futuri passiuorum similia: tunc enim datiuo uel ablatiuo adiunguntur, sicut et participia eiusdem formae [id est in dus desinentia], ut amans illius, similiter abundans, sapiens, patiens, fidens.
Virgilius in II
Aeneidos :
obtulerat fidens animi atque in utrumque paratus
Vergilius, Aen.
2,61: optulerat Verg.
. similiter inops, praeceps.
Virgilius in IIII Aeneidos :
saeuit inops animi
Vergilius, Aen.
4,300
. idem in VIIII:
et praeceps animi Tmarus et Mauortius Haemon
Vergilius, Aen.
9,685
. similiter cupidus, rapidus, auidus (Virgilius in VIIII:
ergo auidum pugnae dictis ac numine Phoebi
Ascanium prohibent
Vergilius, Aen. 9,661-662
), fidus illius (Virgilius in XII:
praeterea regina tui fidissima dextra
occidit ipsa sua
Vergilius, Aen. 12,659-660
), doctus grammaticae, prodigus animae.
Horatius carminum I:
Regulum et Scauros animaeque magnae
prodigum Paulum
Horatius, carm.
1,12,37-38
. abundans illius rei nomen est, nam participium ablatiuo, quomodo et uerbum eius, coniungitur.
Virgilius in bucolico :
quam diues pecoris niuei, quam lactis abundans
Vergilius, ecl.
2,20
. Cicero pro Cluentio : mulier abundat audacia
Cicero, Cluent.
184
. idem pro
(vol. 2)
Cornelio II: quis tam abundans copiis
Cicero, or. frg. [Crawford] 15 : (pro Cornelio II)
. similiter patiens, quando nomen est, genetiuo sociatur (Lucanus in VIIII:
qua niger astriferis conectitur axibus aer,
quodque patet terras inter lunaeque meatus,
semidei manes habitant, quos ignea uirtus
innocuos uita patientes aetheris imi
fecit, et aeternos animam collegit in orbes
Lucanus 9,5-9
.
Virgilius in II georgicon :
patientem uomeris unci
Vergilius, georg.
2,223
), quando participium, accusatiuo, sicut et uerbum ex quo uenit, patior illam rem, patiens illam rem.
Virgilius in III Aeneidis :
haut impune quidem, nec talia passus Vlixes
Vergilius, Aen.
3,628
. amans illius Cicero pro Caelio : clarissimi ac fortissimi patriaeque amantissimi
Cicero, dom.
34: ac] et H fortissimi uiri (Cic.) patriaeque ex patriaequae P²
. Sallustius in Catilinario : alieni appetens, sui profusus
Sallustius, Catil.
5,4
. et attende, quod uoce passiua profusus, quia magis actum significat, genetiuo est coniunctum. similiter si dicam doctus grammaticam, participium est, doceor enim grammaticam dicimus. et necesse est, ut diximus, casum, quem uerba sequuntur, etiam participia sequi. doctus grammaticae nomen est,
fugitans litium
Terentius, phorm.
623
nomen est; nam fugitans lites participium, dicimus enim fugito, fugitas lites.
Terentius in Phormione :
erus liberalis est et fugitans litium
Terentius, phorm.
623
. similiter praefectus urbis nomen est, praefectus urbi participium; uerbum enim datiuo coniungitur praeficio tibi. et postremo omnia, quae similem habent significationem in or desinentibus uerbalibus transitiuis, genetiuo solent iungi, ut dubius illius rei; similiter anceps illius rei, nescius, expers, doctus, peritus. (vol. 2)
similiter genetiuo adiunguntur omnia, quae obtineri uel desiderari aliquid ostendunt uel contraria his. et obtineri quidem aliquid ostendunt diues, copiosus, opulentus, capax, tenax.
Virgilius in I Aeneidis :
ditissimus agri
Phoenicum
Vergilius, Aen.
1,343-344: coniunx Verg. agri Verg.
: auri Huet Ribbeck Mynors.
. idem in II georgicon :
diues opum uariarum
Vergilius, georg.
2,468
. et quae desiderari aliquid ostendunt: auarus illius rei, cupidus, auidus, studiosus, contra uero deesse aliquid significantia egenus, indigus, inops, pauper, uacuus.
Horatius in I sermonum :
horum
semper ego optarim pauperrimus esse bonorum
Horatius, sat.
1,1,78-79
. idem in II *
sic uacuum cerebri populum Phaeaca putauit
Iuuenalis 15,23: sic uacuum cerebri : tam uacui capitis (Iuu.)
. licet autem, ut dictum est, in omnibus possessionibus et pronomen uel nomen possessiuum pro genetiuo primitiui et datiuum pro eo ponere, ut Euandrius filius fuit Pallas et Euandri filius et Euandro filius fuit Pallas; Telamonius filius fuit Aiax et Telamonis et Telamoni filius Aiax; pater meus fuit Aristarchus et pater mei et pater mihi; cliens Tullianus fuit Roscius et cliens Tullii et Tullio fuit Roscius. similiter omnia ad aliquid eandem constructionem seruant. et haec enim possidentur. maxime autem quando ad gratiam uel utilitatem alicuius uel contra aliquid fieri uolumus significare, datiuis utimur.
Lucanus in II:
urbi pater est urbique maritus
Lucanus 2,388
, id est ad utilitatem urbis et pater fieri passus est et maritus. similiter ergo possumus dicere fortis patriae sum et multis fortior patriae sum et omnium utilissimus patriae sum et cunctorum piissimus patriae sum. nam positiuorum constructio etiam comparatiuis et superlatiuis seruatur extra suam illorum constructionem, quam habent in comparando. (vol. 2)
huiuscemodi autem constructiones, id est quae datiuo adiunguntur tam nominum quam uerborum, adquisitiuas Graeci uocauerunt, id est
περιποιητικάς, quae nobis aliquid boni maliue adquirunt. quorum pleraque a uerbis deriuantur uel generant uerba suntque adiectiua, ut utilis tibi sum uel inutilis; commodus illi sum uel incommodus; fidus, cuius tamen superlatiuum etiam genetiuo adiunxit Virgilius in XII:
praeterea regina, tui fidissima, dextra
occidit ipsa sua
Vergilius, Aen.
12,659-660
. similiter damnosus, periculosus, carus, facilis, difficilis, quaestuosus, uendibilis et omnia similia, quae ferre aliquid commodi uel incommodi demonstrantur. quid est enim aliud utilis tibi sum nisi utilitatem tibi ferens, calamitosus, calamitatem ferens?
et postremo omnia uerbalia in lis uel in dus desinentia participiis futuris similia datiuum asciscunt, ut mirabilis, legibilis, orabilis, amabilis mihi est; penetrabilis et penetralis, extricabilis, dicendus, amandus, docendus et similia, docilis et docibilis. sed docilis est qui facile docetur, docibilis qui facile discitur, quomodo penetralis qui in intimis est partibus, penetrabilis qui facile penetratur. aequiperantia etiam quomodo et uerba, quae Graeci ἰσοπαλῆ uocant, et subiecta uel superposita, quae ἐπαναβεβηκότα, quae tamen et ipsa ad aliquid sunt dicta, de quibus iam diximus, subiecta uero uel superposita dicuntur, quod licet ea et subicere et praeponere, ut pater filii uel filio est pater et filius patris uel patri est filius, similiter dominus: seruus, imperator: miles, tyrannus: armiger, satelles: rex, erus: famulus, cliens: patronus licet quouis ordine per utrumque casum proferre; similis quoque et dissimilis, par: impar, aequus: iniquus, amicus: inimicus, comes: socius, affinis: cognatus, propinquus: uicinus, commilito: contubernalis.
(vol. 2)
Terentius in eunucho :
quid tibi ego plura dicam?
domini † similis es
Terentius, eun.
496: multa Lindsay
.
Iuuenalis in II:
non similis tibi Cynthia
Iuuenalis 6,7: non : haut (Iuu.)
. Cicero pro M(arco) Marcello : simillimum deo iudico
Cicero, Marcell.
8
. Lucanus in X:
quem metuis, par huius erat
Lucanus 10,382
. idem in VIIII:
par geminis Chiron et idem quod carcinos ardens
scorpios
Lucanus 9,536+(533?
): ‘scorpios’ ex v. 533 accito pro initio v. 537 ‘humidus Aegoceros…’ (Hertz)
. accusatiuo quoque nominatiui adiunguntur figurate, quando, quod parti accidit, hoc toti redditur. et totum quidem per nominatiuum, pars autem per accusatiuum profertur, ut fortis dextram pro fortem dextram habens; celer pedes pro celeres pedes habens; sapiens animam pro sapientem animam habens; albus colorem pro album colorem habens. et in omnibus subaudiendum qui est, etiam si obliquentur, ut albi colorem equi id est equi eius, qui est albi coloris; albo colorem equo; album colorem equum. sic etiam per pluralia albi colorem equi oblati sunt imperatori; alborum colorem equorum corpus fuit; albis colorem equis uehitur; albos colorem equos iungit. nam quicumque casus nominatiuo adiunguntur, etiam declinato construi possunt.
Virgilius in I:
nuda genu nodoque sinus collecta fluentes
Vergilius, Aen.
1,320: fluentis Verg.
. idem in VI:
lacerum crudeliter ora, (vol. 2)
ora manusque ambas populataque tempora raptis
auribus
Vergilius, Aen.
6,495-497
. idem in V:
intentaque bracchia remis
intenti
Vergilius, Aen.
5,136-137: exspectant Verg.
. ablatiuus etiam coniungitur nominatiuo, quando per eum aliquid euenire demonstratur illi, qui per nominatiuum profertur, ut acutus oculis id est per oculos; ualidus uiribus id est per uires; gloriosus laude id est per laudem. in hoc sensu Graeci quidem datiuo, nos uero ablatiuo utimur. et quod supra quoque ostendimus, quando haberi aliquid uel consequi per genetiuum Graeci ostendunt, nos ablatiuo utimur, ut μεγάλης
ἀρετῆς ἀνήρ [id est magnam uirtutem habens uir], Latini magna uirtute uir dicunt; frequenter tamen et genetiuo secundum Graecos in hoc sensu utuntur, ut magnae uirtutis uir.
Virgilius in I:
ditissimus agri
Phoenicum
Vergilius, Aen.
1,343-344: coniunx Verg. agri Verg.
: auri Huet Ribbeck Mynors.
. idem:
diues equum, diues pictai uestis et auri
Vergilius, Aen.
9,26: ecum Verg.
. Sallustius in Iugurthino : homines ueteris prosapiae, multarum imaginum ac nullius stipendii
Sallustius, Iug.
85,10
. Terentius in Andria :
forte unam aspicio adulescentulam,
forma * ac uultu, Sosia,
adeo modesto, adeo uenusto
Terentius, andr.
118-120: quae ibi aderant forte unam aspicio adulescentulam / … fortasse :: et uoltu Lindsay
, hoc est uirginem, quae habebat formam ac uultum modestum et uenustum. similiter in consequentiae significatione illi genetiuo, nos ablatiuo utimur tantum, ut ἐμοῦ ὁρῶντος τὸν παῖδα ἔτυψας id est dum ego uideo, puerum cecidisti, quod nos dicimus me uidente puerum cecidisti; Augusto imperatore Alexandria prouincia facta est id est cum Augustus erat imperator; Bruto defensore liberata est tyranno respublica id est cum (vol. 2)
defensor eius fuerat Brutus; Sulla uictore perierunt Romani pro cum uictor fuerat Sulla. in hoc autem sensu, ut ostendimus, non licet genetiuo uti pro ablatiuo. illa quoque nomina, quae uim habent passiuam, ablatiuo iunguntur: lassus labore, fessus cursu, cassus lumine, quod etiam participium potest esse.
Virgilius in II Aeneidis :
demisere neci, nunc cassum lumine lugent
Vergilius, Aen.
2,85
, undecimo *
cassa fraude parat
Lucanus 5,130
; orbus prole, uiduus pharetra.
Horatius in carminum libro I:
puerum minaci
uoce dum terret, uiduus pharetra
risit Apollo
Horatius, carm.
1,10,10-12
. Iuuenalis libro III:
dignus morte perit, cenet licet ostrea centum
Iuuenalis 8,85
; uacuus cerebro, mente captus. est tamen inuenire in his quoque quaedam auctoritate ueterum genetiuis coniuncta.
Virgilius libro XII:
descendam magnorum haud umquam indignus auorum
Vergilius, Aen.
12,649
. in comparationibus quoque ablatiuos ponimus pro genetiuis, ut fortior Scipio Hannibale. licet autem et nominatiuum cum nominatiuo interposita quam comparare, ut fortior Scipio quam Hannibal, et quod saepe superius docuimus, flexis quoque nominatiuis in obliquos casus eadem constructio obliquis quoque casibus seruatur, ut fortioris Hectore Achillis maxima uirtus fuit et Scipionis quam Hannibalis mirabilis strenuitas erat. necesse est autem omnia casualia eosdem casus in eadem structura seruare, siue coniungantur, quod supra dictum est, nominibus siue pro eis sint posita. et pronomina quidem loco nominum etiam per se posita inueniuntur ideoque constructionem eorum sibi defendunt, ut gloriosus ego sum doctrina; laudabilis est ille fortitudine; participia uero et cum (vol. 2)
nomine et cum pronomine et per se posita constructionem tam uerbi necessario sequuntur quam nominis, quia utrique cognata sunt. nominis, ut Cicero accusans uicit; Ciceronis accusantis oratio ualuit; Ciceroni accusanti contigit gloria; Ciceronem accusantem timuit Catilina; o Cicero accusans Catilinam patriam seruasti; Cicerone accusante uictus est Verres. et eas quidem constructiones ad similitudinem nominum habent participia; uerbi uero constructionem seruant eius singula participia, ex quo nascuntur, et uel absolute dicuntur, hoc est intransitiue, quomodo et uerba, quae non egent obliquis casibus, ut ambulo, sedeo, surgo: ambulans, sedens, surgens, uel transitiue, hoc est in diuersas personas uel in se ipsas per reciprocationem, id est sui passionem, quam Graeci ἰδιοπάθειαν dicunt: ut misereor tui uel mei, miserens tui uel mei; inuideo tibi uel mihi, inuidens tibi uel mihi; uideo te uel me, uidens te uel me; potior te uel me et illo uel illum et tui uel mei, potiens te uel me et illo uel illum et tui uel mei.
et attendendum, quod nominatiuus, qui uerbo adiungitur, immobilis casibus ipse manet et uel nullum uel eum solum assumit alterius casualis obliquum, qui uerbo construitur. nullum quidem, quando absolute dicitur [id est intransitiue], ut Terentius ambulat, Sallustius quiescit, obliquum uero, quando transitiue uel ἰδιοπαθῶς [id est sui passiue], ut Caesar uincit Pompeium; Cicero arguit Catilinam; pater indulget filio; dominus miseretur sui et sui serui. ille autem nominatiuus, qui obliquos exigente ipsius nominis natura sibi asciscit, etiam per omnes, ut supra ostendimus, casus declinatus, eandem constructionem casuum sibi defendit, ut uictor Pompeii Caesar interfectus est a Bruto; uictoris Pompeii Caesaris filia fuit Iulia; uictori Pompeii Caesari cessit res publica; uictorem Pompeii Caesarem placauit Cicero; uictor Pompeii Caesar clemens fuisti; uictore Pompeii Caesare Romana libertas periit.
sic et omnia casualia licet construere.
(vol. 2)
possessiua omnibus suis casibus cum genetiuis aliorum bene coniunguntur, quippe uim eius ubique habentia, ut pugna Troiana et Graecorum multis exitio fuit; filius Telamonius et Hesionae Teucer fuit; Terentiae et Tulliani filii misertum est; Creusae et Aeneio nato datum est regnum Latii; Hectoreum et Andromachae filium praecipitauit Vlixes; o noster et fratris amice; tua et patris tui, Herodiane, proficimus arte. datiuum quoque solent Romani adquisitiuorum uel effectiuorum cum omni casu consociare, ut curae mihi est ista res, s34 cordi, lucro, damno: possumus enim dicere cordi homo, cordi hominis, cordi homini, cordi hominem pro iucundus, iucundi, iucundo, iucundum. similiter per reliquos casus tam singulares quam plurales, quomodo et frugi, mancipi, necmancipi, qui cum sint datiui, omnibus tamen aliis casibus coniunguntur; quomodo etiam genetiui, per quos possideri uel haberi aliquid significatur, ut huiuscemodi, illiusmodi; magnae uirtutis homo, magnae uirtutis hominis, magnae uirtutis homini, similiter per ceteros casus. ita etiam nihili homo, ὁ τοῦ μηδενός, nihili hominis. similiter in eodem fere sensu figuratur nominatiuus et obliqui eius cum accusatiuo alterius nominis, quod et supra ostendimus: clarus genus, clari genus, claro genus, clarum genus, clare genus. idem inuenis et cum ablatiuo: dignus laude, digni laude, digno laude, dignum laude et reliqua.
de ordinatione uerbi
ab infinito incipit exponere uerbi ordinationem Apollonius, ostendens, hoc uerbum generale esse et pro omni posse accipi modo uerborum. coniungitur autem frequentius uoluntatiuis uerbis, quae Graeci προαιρετικά (vol. 2)
uocant, ut uolo legere, cupio discere, desidero uidere. inuenitur tamen saepissime et aliis uerbis coniunctum.
Terentius in adelphis :
uideo sapere, intellegere, in loco
uereri, inter se amare; scire est liberum
ingenium
Terentius, ad.
827-829: uideo sapere Lindsay (A: uideo eos s. cett.)
. Virgilius in XI:
rem nulli obscuram, nostrae nec uocis egentem
consulis, o bone rex. cuncti se scire fatentur,
quid fortuna ferat populi, sed dicere mussant
Vergilius, Aen.
11,343-345
(nec solum nominatiuis, sed et accusatiuis et ablatiuis casibus ad imitationem Graecorum auctores adiungunt infinita uerba, ut cognitus est posse dicere et cognitum hunc posse dicere et cognito posse dicere.
Terentius in eunucho :
apparet * hunc esse domini pauperis
Terentius, eun.
486: adparet seruom hunc Lindsay
.
Sallustius historiarum V: at Lucullus audito, Q(uintum) Marcium Regem pro consule per Lycaoniam cum tribus legionibus ad Ciliciam tendere . in eodem: legiones Valerianae comperto, lege Gabinia Bithyniam et Pontum consuli datam esse, missos esse . participiorum autem accusatiui frequenter pro infinitis uerbis ponuntur, ut Sallustius in quinto: † spe celebritate nominis (vol. 2)
intellego timentem pro timere et: uideo indigentem dona quaesiturum [τὸ πορίζειν ] properantem pro properare; ablatiui quoque eorum pro infinitis, ut in Catilinario : nam et priusquam incipias consulto, et ubi consulueris mature facto opus est
Sallustius, Catil.
1,6
pro consulere et facere.
Graeco similiter more infinita pro gerundii genetiuo proferuntur). significat autem infinitum ipsam rem, quam continet uerbum. currere enim est cursus et scribere: scriptura et legere: lectio. itaque frequenter et nominibus adiunguntur et aliis casualibus more nominum, ut Persius:
sed † bonum est digito monstrari, et dicier: hic est
Persius 1,28: sed bonum : at pulchrum (Pers.)
. Terentius in adelphis :
quapropter te ipsum purgare ipsis coram placabilius est
Terentius, ad.
608: ipsi Lindsay (ipsis Iov. Σ)
. idem in eunucho :
certe extrema linea
amare † non nihil est
Terentius, eun.
640-641: haud nil Lindsay
, et bonum est legere; utile est currere; aptum est scribere; optimum est philosophari. quod cum aliis uocibus uerbi facere non possumus, ut nomen cum substantiuo uerbo [id est est] eis [id est aliis modis uerborum] adiungamus, significantes loco nominis ipsius rei has uoces nos accipere. cum dico enim bonum est legere, nihil aliud significo nisi bona est lectio. itaque apud Graecos etiam articulis adiungitur infinitum more (vol. 2)
nominum. cum autem sine est uel alio huiuscemodi uerbo [id est substantiuo] proferam bonum uel commodum uel utile uel aliud huiuscemodi casuale, non ipsius uerbi qualitatem, sed illius rei, in qua fit actus uerbi, significo, ut si dicam bonum lego, necesse est uel carmen uel opus uel tale aliquid intellegi. nemo enim dicit bonum est lego quomodo bonum est legere. nominatiuis quoque adiectiuorum et obliquis eorum pulcherrima figura coniungitur infinitum, ut fortis bellare; prudens intellegere; sapiens prouidere; peritus docere et similia.
Horatius in I carminum :
et celerem sequi
Aiacem
Horatius, carm.
1,15,18-19
, id est celerem ad sequendum. sic et alia. illud etiam in hoc modo contemplandum, quod uerbis praeceptiuis, quibus datiui adiunguntur, possumus et accusatiuos copulare infinitis consequentibus, ut iubeo tibi currere et iubeo te currere; impero tibi proficisci et impero te proficisci; praecipio tibi legere et praecipio te legere. sic et similia. sciendum tamen, quod in hoc sensu frequenter inuenimus pro infinito uerbo subiunctiuum poni, ut iubeo facias, iubeo dicas; impero uenias; hortor legas, in quibus deest ut, quod licet uel addere uel non. uerborum quoque omnibus modis et participiis possunt coniungi, ut amo discere, ama discere, utinam amarem discere, cum amauerim discere, amare discere prodest, amans discere. similiter intellego sentire, intellege sentire, utinam intellegerem sentire, cum intellexerim sentire, intellegere filium sentire cupio [Horatius carminum II:
† dedocet uti † falsis uocibus
Horatius, carm.
2,2,20-19
]; participio etiam uolo intellegens sentire. sic omnia. est tamen frequenter inuenire, nomina pro aduerbiis totius uerbi declinationi bene accommodari, ut sublime uolo,
sublime uolas
Vergilius, Aen.
10,664: uolans Geymonat *
, sublime uolat. igitur a constructione quoque uim rei uerborum, id est nominis, quod significat ipsam rem, habere infinitum possumus dinoscere, res (vol. 2)
autem in personas distributa facit alios uerbi motus. quid est enim aliud curro, curris, currit nisi cursum ago, agis, agit?
itaque omnes modi in hoc [id est infinitum] transsumuntur siue resoluuntur, ut ambulo: indico me ambulare; ambula: impero te ambulare; utinam ambularem: opto me ambulare; cum legam, ambulo: dico me prius legere, post ambulare. itaque apud Graecos quidem pro imperatiuo ponitur, apud nos autem pro praeterito imperfecto. et apud illos tamen et apud nos hoc fit per figuram ellipseos, id est defectionis; gaudere enim dicunt pro gaude, et subauditur iubeo uel uolo uel opto. sic enim antiqui gaudere te iubeo pro gaude.
Terentius in adelphis :
gaudere Hegionem plurimum
iubeo
Terentius, ad.
460-461: saluere Hegionem Lindsay Craig (1930: 69) "Though Priscian's rubric is 'gaudere te iubeo' pro 'gaude'.
Quotation from memory is no doubt the explanation."
pro gaude, Hegio, plurimum. sic ergo et apud nos, cum imperfectum sit dicere coepi pro dicebam, scribere coepi pro scribebam, per ellipsin uerbi coepi solent auctores proferre infinita, ut Terentius in
Andria :
ego illud sedulo
negare factum
Terentius, andr.
146-147
, deest enim coepi: negare pro negabam. nec mirum infinita, quae cognationem habent ad omnes modos, pro quibusdam eorum poni, et maxime pro defectiuis, cum sint et ipsa defectiua. et imperatiuus enim deficit tam personis quibusdam quam temporibus et praeteritum imperfectum actu ipso deficit, quippe semiplenum eum significans, et infinita deficiunt numeris et personis, cum etiam alios modos pro aliis inuenimus ab auctoribus proferri, ut:
Musa mihi causas memora
Vergilius, Aen.
1,8
et:
dicite Pierides
Vergilius, ecl.
8,63
imperatiua pro optatiuis, et contra optatiua uel subiunctiua uel indicatiua pro imperatiuis, ut Terentius in eunucho : (vol. 2)
† ah nihil tibi quicquam credo :: desinas
Terentius, eun.
884: ah add.
Prisc.
pro desine.
Virgilius in IIII georgicon :
sin duram metues hiemem parcesque futuro,
contusosque animos et res miserabere fractas
Vergilius, georg.
4,239-240
pro parcito et miserator. idem in bucolico :
alternis dicetis, amant alterna Camenae
Vergilius, ecl.
3,59
, dicetis pro dicite.
Horatius epistularum I:
si te forte meae grauis urat sarcina chartae,
abicito potius quam quo perferre iuberis
clitellas ferus inpingas
Horatius, epist. 1,13,6-8: uret (Hor.)
pro impingito. in eodem:
uiribus uteris per cliuos, flumina, lamas:
uictor propositi simul ac perueneris illuc,
sic positum seruabis onus
Horatius, epist. 1,13,10-12
pro seruato, quomodo uteris pro utitor. in eodem:
inter cuncta leges et percontabere doctos
Horatius, epist. 1,18,96
pro legito et percontator.
Graeci quoque frequenter hoc utuntur, modos uerborum pro modis ponentes, de quibus in Atticismis, quibus Romani quoque utuntur, post ostendetur.
de impersonalium constructione
impersonalia actiuam terminationem habentia infinitis coniunguntur, ut placet discere, licet dicere; similiter oportet, delectat, libet, decet, liquet, uacat, contingit, accidit, euenit, iuuat.
Virgilius in I
Aeneidis :
et uacat annalis nostrorum audire laborum
Vergilius, Aen.
1,373: uacet Geymonat
. (vol. 2)
idem georgicon II:
iuuat arua uidere
non ullis hominum, non ulli obnoxia curae
Vergilius, georg.
2,438-439: rastris Verg.
. possunt tamen et casibus coniungi: datiuo quidem placet mihi, licet mihi, liquet mihi, libet, uacat, contingit, accidit, euenit, accusatiuo uero iuuat me, delectat me, decet me, oportet me, accusatiuo simul et genetiuo paenitet me illius rei, pudet me illius rei, miseret me illius rei, taedet, piget; licet tamen et per ellipsin datiui dicere placet me facere, licet te currere, uacat te audire uel etiam ipsius accusatiui, ut placet discere, uacat audire, miseret, pudet et similia; sciendum tamen, quod, si ab aliis sint uerbis actiuis uel neutris, eorum constructionem seruant, ut placeo tibi, placet tibi; contingo tibi, contingit mihi; euenio illi, euenit mihi; iuuo illum, iuuat illum; quae uero non habent primas uel secundas personas, quae sunt admodum pauca, uel datiuo, ut licet mihi, libet mihi, uel accusatiuo, ut oportet illum scire, quomodo decet [nam deceo illum non dicimus]. debet quoque impersonale accipitur, quando infinito passiuam uim habenti coniunctum tres circumit personas, cum maxime subiunctiuum uerbum consequitur, ut debet fieri a me, a te, ab illo, ut auctores legantur. sed si quis et haec et omnia impersonalia uelit penitus inspicere, ad ipsas res uerborum referuntur et sunt tertiae personae, etiam si prima et secunda deficiant: quod etiam in libris de uerbo ostendimus. unde et participia inueniuntur: curritur, cursus, hinc
† decurso spatio
Terentius, ad.
860: iam decurso spatio Lindsay
Terentius in adelphis . sunt alia, ut diximus, quae adiunguntur genetiuo et accusatiuo, ut pudet me illius rei, taedet, piget, miseret, paenitet. infinitis quoque tamen haec eadem coniuncta accusatiuum solum assumunt, ut pudet me discere.
Terentius tamen nouo more in
adelphis secundum Graecos dixit: (vol. 2)
quem neque pudet
quicquam
Terentius, ad.
84-85
. idem in eodem:
ei mihi,
non te haec pudent?
Terentius, ad.
753-754
. hoc etiam sciendum, quod tria quidem habent praeteritum supra dictorum quinque impersonalium, paenituit, puduit, piguit, duo uero participia more neutropassiuorum, misertum et pertaesum, cuius simplex in usu non est, quamuis taedium dicatur. quae uero passiuam habent terminationem impersonalia, non possunt infinitis adiungi, ut statur, curritur, sedetur, et intransitiue intelleguntur, ut Virgilius in VII:
bellatur comminus armis
Vergilius, Aen.
7,553: pugnatur Geymonat
pro bellant. idem in VI:
itur in antiquam siluam
Vergilius, Aen.
6,179: et add.
Char.
pro eunt. nam si addidero nominatiuum, bellatur gens, transitio fit ab alia ad aliam personam et incipit esse passiuum, quamuis Apollonius in III περὶ συντάξεως ostendit, in impersonalibus etiam posse intellegi nominatiuum ipsius rei uerborum, his uerbis: μέλει Σωκράτῃ ὅπερ
ἐπινοῶ καὶ αὐτὸ ἀναδέχεσθαι νοουμένην εὐθεῖαν τὴν κατὰ τοῦ
παρυφισταμένου πράγματος ἐν τῷ μέλει. ex hoc possumus attendere, quod impersonalia similiter omnia, quibus nos frequenter utimur, quae ipsa quoque ab huiuscemodi uerbis Graecorum, id est μέλει, δεῖ, χρή, accepimus, teste sapientissimo domino et doctore meo Theoctisto, quod in
institutione artis grammaticae docet, possunt habere intellectum (vol. 2)
nominatiui ipsius rei, quae in uerbo intellegitur. nam cum dico curritur: cursus intellego et sedetur: sessio et ambulatur: ambulatio et euenit: euentus; sic et similia. quae res in omnibus uerbis etiam absolutis necesse est ut intellegatur, ut uiuo uitam et ambulo ambulationem et sedeo sessionem et curro cursum.
infinita uero impersonalium necesse est ut ablatiuum pronominis uel nominis uel participii ad perfectam significationem assumant, ut stari a me uolo pro stare uolo; curri a te uis pro currere uis; sederi a se uult pro sedere uult. nam passiua non egent ablatiuo casu, nisi sint transitiua, ut legi uolo, ἀναγινώσκεσθαι βούλομαι: en hic passiuum est intransitiue dictum; sin dicam legi a me uolo, similiter intransitiue actiuam habet significationem et est infinitum impersonalis: nam pro legere uolo accipitur; sin autem transitiue proferatur, hoc est ut ab alia in aliam personam passio fieri significetur, etiam si ablatiuo adiungatur, passiui est infinitum, ut doceri a me cupis; amari a te cupio. hanc autem constructionem seruant etiam reciprocationes [id est sui passiones], ut amari a memet ipso debeo; uituperari a te ipso debes et similia. possumus tamen et impersonale simili modo proferentes dicere amari a me uis pro amare me uis, de quibus iam diximus. sed hoc quoque interest, quod infinitum impersonale in infinitum resoluitur actiuum: amari a me uolo pro amare uolo, quomodo ambulari a me uolo pro ambulare uolo; sin in significatione passiua proferantur, necesse est etiam accusatiuum subaudiri, ut amari a me uolo illum. hoc quoque sciendum, quod impersonalia, quae accusatiuo simul casui et genetiuo copulantur, ut pudet me tui, similiter paenitet, taedet, miseret, accusatiuo quidem significant personam, in qua fit passio, genetiuo uero illam, ex qua fit. nec est mira huiuscemodi ordinatio, cum in eosdem casus resoluitur: est enim pudet (vol. 2)
me tui: pudor me habet tui; taedet me tui: taedium me habet tui; paenitet me tui: paenitentia me habet tui; miseret me tui: miseratio me habet tui. infinita uero uerbi sui constructionem ad casus seruant, ut misereor tui, misereri tui uolo; noceo tibi, nocere tibi uolo; accuso te, accusare te uolo; potior illa re et illius rei et illam rem, potiri illa et illius et illam rem uolo. similiter eisdem casibus adiunguntur participalia uel supina, quae uim infinitorum habent, quae cum articulis construuntur apud Graecos: miserendi tui causa facio, miserendo tui moueor, miserendum tui est, miseritum tui uenio, miseritu tui doleo; nocendi tibi causa facio, nocendo tibi proficio, nocendum tibi est, nocitum tibi propero, nocitu tibi gaudet pro in nocendo tibi. similiter alia: dignandi praemio. dignando praemio, dignandum praemio, dignatum praemio, dignatu praemio. sciendum tamen, quod praepositiones frequenter ante supra dicta in dum uel in de desinentia ponuntur: ex quo magis nomina esse ostenduntur, nisi quod in metro in o terminatio more uerborum etiam corripitur, ut Iuuenalis in I:
plurimus hic aeger moritur uigilandŏ, sed illum
languorem peperit cibus imperfectus et haerens
ardenti stomacho
.
Alphius Auitus in II excellentium :
spatiandŏ paulatim trahit
Alfius Auitus, carm.
[Morel] frg.
2,5: (liber II librorum excellentium)
, est enim dimetrus iambicus. de quibus plura diximus de uerbo tractantes. illa quoque nomina in dus desinentia uerbalia frequentissime et maxime in obliquis casibus pro infinitis accipiuntur, cum articulis apud Graecos copulatis. sed hoc intersunt gerundiis, quod genera et casus et numeros nominum, quibus coniunguntur, seruant.
Cicero in I (vol. 2)
inuectiuarum : nihil hic munitissimus habendi senatus locus
Cicero, Catil.
1,1: mouerunt] mouent a
. similiter dicimus legendi Virgilii causa uigilo, legendo Virgilio uigilo, legendum Virgilium puto, ad legendum Virgilium uenio, in legendo Virgilio laboro; feminino similiter celebrandae uirtutis gratia scribo et pluraliter inuocandarum Musarum gratia scribo. gerundia uero eisdem terminationibus et genera diuersa et casus uerbo suo congruos tantum et utrosque numeros sibi coniungunt, ut legendi Virgilium et Musam et Musas; similiter legendo Virgilium, legendo Musas; et legendum est mihi Virgilium et Musas. omnia uerba transitiua uel genetiuo uel datiuo uel accusatiuo uel ablatiuo adiunguntur, ut egeo tui, insidior tibi, metuo te, fruor illa re. ergo si coniungantur duo uerba, quorum alterum sit infinitum, eosdem casus asciscentia, fit dubitatio, ut misereri tui eget animus mei; cum enim utrumque uerbum genetiuo soleat iungi, dubium est, cuius animus misereatur uel egeat. similiter per datiuos male dicere tibi placet mihi et per accusatiuos cupio te uincere me et per ablatiuos dignor gloria potiri laude. dubium est enim, cum utrique casus similes sint et utrique uerbo congrue possint aptari, quis cui reddatur. et aptius quidem est priori casui prius sociari uerbum. sed auctores frequentissime hyperbatis, id est transitionibus, utuntur, ut:
aio, te, Aeacida, Romanos uincere posse
Ennius, ann.
[Vahlen²] 179: = 167 Skutsch
; est enim ordo [te Aeacida] Romani te possunt uincere quod et naturaliter passiones secundae sunt actionum et actio in Romanis, passio uero in (vol. 2)
Pyrrho significatur. sed aptissimum maxime fuit responso, etiam in confusione ordinis propriam oraculi obliquitatem seruare; quamuis et apud omnes auctores huiuscemodi figura latissime pateat. omnibus modis aliis potest infinitum coniungi uerbum, ut studeo legere, stude legere, utinam studerem legere, cum studeam legere, et infinitum infinito, ut uideo filium studere legere. participiis quoque coniungitur: studens legere, participialibus etiam uel supinis, ut causa spectandi currere equos ascendo, circumspectando currere equos delector, spectandum est currere equos, spectatum currere equos eo, iucundum est spectatu currere equos. et nominibus tamen pulchra sociatur figura idem infinitum: bonus iudicare, fortis bellare, prudens intellegere, iustus disceptare.
Virgilius in bucolico :
cur non, Mopse, boni quoniam conuenimus ambo,
tu calamos inflare leues, ego dicere uersus?
Vergilius, ecl.
5,1-2: leuis Geymonat (leues R)
.
de indicatiuis
indicatiuus, quia essentiam plerumque ipsius rei significat, hoc nomine nuncupatur. ideo autem diximus plerumque, quia inuenitur saepissime etiam dubitatiuus uel interrogatiuus, ut Terentius in
Phormione :
sic sum: si placeo, utere
Terentius, phorm.
527
; ut Virgilius in III:
pro quo si sceleris tanta est iniuria nostri
Vergilius, Aen.
3,604
. in eodem:
Hectoris Andromache Pyrrhin conubia seruas?
Vergilius, Aen.
3,319: Andromache Prisc. (cum codd.
FMP etc.) : -en Verg.
Pyrrhin Verg. ponct.: Andromache?
. idem in eodem:
uerane te facies, uerus mihi nuntius affers?
(vol. 2)
nate dea, uiuisne, aut, si lux alma recessit,
Hector ubi est?
Vergilius, Aen.
3,310-312: ponctuat.
: adfers, / nate dea?
uiuisne?
. itaque oportune aptatur aduerbiis uel coniunctionibus affirmatiuis uel causalibus, quae substantiam uel essentiam rei comprobant, uel abnegatiuis, quae eam abnuunt, ut Virgilius in III:
uiuo equidem uitamque extrema per omnia duco
Vergilius, Aen.
3,315
. Sallustius in Catilinario : uerum enimuero is demum mihi uiuere ac frui anima uidetur
Sallustius, Catil.
2,9
. et per abnegationem Virgilius in II Aeneidis :
non tibi Tyndaridis facies inuisa Lacaenae
culpatusue Paris, diuum inclementia, diuum,
has euertit opes
Vergilius, Aen.
2,601-603: diuom Verg.
. et inueniuntur quidem etiam cum aliis modis supra dicta aduerbia uel coniunctiones, frequentius tamen indicatiuo sociantur. iste autem modus est oportunus ad planam rerum expositionem, ut Virgilius in II
Aeneidis :
fuimus Troes, fuit Ilium et ingens
gloria Dardanidum, ferus omnia Iuppiter Argos
transtulit, incensa Danai dominantur in urbe
Vergilius, Aen.
2,325-327: Dardanidum Prisc.
: Teucrorum Verg.
; unde hoc modo frequentissime utuntur historici. cuicumque autem casui indicatiui iungantur, necesse est ceteros quoque modos coniungi, de quo postea dicetur.
de imperatiuis
imperatiua primas personas singulares non habent, quia nemo sibi ipse potest imperare, nisi figurate quasi ad alium loquens in secunda persona se ipsum proferat, ut Iuuenalis in I:
tecum prius ergo uoluta
haec, anime, ante tubas
Iuuenalis 1,168-169
; (vol. 2)
et Terentius in adelphis :
edepol, Syrisce, te curasti molliter
Terentius, ad.
763
. pluralis uero numerus apud nos habet omnes personas. potest enim per connumerationem aliquis sese illis, quibus imperat, adiungere, ut dux suos milites iubens committere proelium aptissime dicit pugnemus, confligamus.
Graeci tamen ea ὑποθετικά nominant, id est hortatiua, dicentes, quod quasi ad similes et socios huiuscemodi uerba solent dici, imperatiua uero ad subiectos ab eminentioribus, quod minime est uerum, cum etiam ad deos frequentissime imperatiuo modo in supplicationibus et inuocationibus utimur, ut ad reges quoque et imperatores, ut:
Musa, mihi causas memora
Vergilius, Aen.
1,8
, et:
pandite nunc Helicona, deae, cantusque mouete
Vergilius, Aen.
7,641: etiam: 10,163.
. ergo multo aptius est eo uti ad pares, cum ad excellentiores tam in frequenti est usu. et sciendum, quod ad secundam personam sermo dirigitur imperantis, cuicumque imperat personae. nam qui dicit pugnemus fortiter, o commilitones, cum uocatiuo utitur, ad secundam loquitur personam; nam connumerando sese eis, cum sit usus uoce primae personae pluralis, ostendit paratissimum se quoque esse ad idem quod illis imperat [ad efficiendum]; et qui dicit pugnet exercitus, imperat, ut internuntia secunda persona efficiatur per tertiam, quod imperat. est tamen quando significantiae causa imperatiuis adiunguntur subiunctiua: uigila, ut legas, id est diligenter legendo uigila.
Cicero in III inuectiuarum : cura, ut uir sis
Cicero, Catil.
3,12
. Terentius in Andria : (vol. 2)
† fac, ut ad me uenias
Terentius, andr.
712: face ad me [ut] Lindsay
. eia et age aduerbia hortatiua aptissime imperatiuo coniunguntur.
Virgilius in IIII Aeneidos :
eia age rumpe moras, uarium et mutabile semper
femina
Vergilius, Aen.
4,569-570: heia Verg.
. idem in VI:
nunc age, Dardaniam prolem quae deinde sequatur
gloria, qui maneant Itala de gente nepotes,
expediam dictis et te tua fata docebo
Vergilius, Aen.
6,756-757+759
. deest enim ueni uel audi. etiam si secum ipse loquens et sese hortans aliquis hoc utatur figurate, quasi ad secundam loquitur personam. inueniuntur tamen auctores et indicatiuis et optatiuis et subiunctiuis usi pro imperatiuis, quomodo supra ostendimus. et Graeci quidem habent imperatiua praeteriti temporis, nos autem in actiuis uel neutralibus uerbis penitus ea habere non possumus, in passiuo uero et omnibus, quae habent participia praeteriti temporis, per circumlocutionem possumus habere, ut doctus es uel esto, δεδίδαξο, doctus sit uel esto, δεδιδάχθω; ornatus es uel esto, κεκόσμησο, ornatus sit uel esto, κεκοσμήσθω, ornati sint uel sunto, κεκοσμήσθωσαν. similiter ueneratus sit uel esto; placatus sit uel esto, clausus sit uel esto, secutus sit uel esto; et per omnes sic personas secuti simus, sitis, sint imperatiue dicta inueniuntur, cum sint praeteriti temporis: sed hanc uim habent, ut imperemus, ut in futuro sint transacta, ut si dicam clausa sit mox fenestra, impero, ut statim claudatur et mox sit clausa, uel si dicam post horam primam finitam sit iuratus, ostendo me imperare, ut iuret ante horam primam finitam. (vol. 2)
illud etiam monendum, quod imperatiua uerba uocatiuis adiuncta nominum perfectionem orationis habent, ut Apolloni doce, Trypho disce nominatiui enim egent substantiuis uerbis et nominibus similiter substantiam significantibus relatiuis, ut qui es Apollonius doces, qui es Trypho discis.
Graeci autem participio utuntur substantiuo: Ἀπολλώνιος ὢν
διδάσκεις, Τρύφων ὢν μανθάνεις, quo nos quoque secundum analogiam possemus uti, nisi usus deficeret participii frequens. quamuis Caesar non incongrue protulit ens a uerbo sum, es, quomodo a uerbo possum, potes: potens [et per ellipsin tamen supra dictorum inuenimus nominatiuos, ut laetus cogito, paratissimus cogitas, Cicero iustus defendit et similia].
de optatiuis
optatiua uerba indicant per se cum re et uotum, aduerbium uero utinam tantum uotum significat. ad ampliorem igitur demonstrationem additur uerbis optatiuis, quomodo et confirmatiua aduerbia indicatiuo, ut profecto facio, certe lego, scilicet intellego. et apud Graecos quidem αἴθε, id est utinam, aduerbium non solum optatiuo, sed etiam indicatiuo adiungitur modo et facit id loco optatiui accipi, ut Homerus:
αἴθ᾽ ὄφελες παρὰ νηυσὶν ἀδάκρυτος καὶ ἀπήμων
ἧσθαι. idem:
αἴθ᾽ οὕτως ἐπὶ πᾶσι χόλον τελέσει᾽ Ἀγαμέμνων, apud nos tamen utinam indicatiuo non adiungitur. et Graeci quidem, maxime Attici etiam sine deprecatione solent hoc modo uti pro indicatiuo, nos uero minime, quamuis similes sint eius uoces subiunctiui uocibus, quibus frequentissime pro indicatiuis utuntur auctores nostri. optatiua autem (vol. 2)
praeteritum ideo habent, quamquam ea debeamus orare, quae nondum fuerint, quia saepe euenit abesse eos, pro quibus oramus et optamus, ut id illis iam perfectum sit, quod cupimus, ut utinam filius meus, qui Athenis est, doctus esset uel fuisset, id est utinam perfecta in ipso doctrina sit, utinam cognoscamus id illi euenisse. est autem quando optatiuo utimur praeteriti temporis, dolentes, quod non factum sit, ut utinam homines contra se ferrum non mouissent, utinam mare numquam nauigassent et similia. o etiam aduerbium et si coniunctio et ut pro utinam inuenitur.
Virgilius in VIII:
adsis o tantum et propius tua numina firmes
Vergilius, Aen.
8,78
. idem in VI:
si nunc se nobis ille aureus arbore ramus
ostendat nemore in tanto
Vergilius, Aen.
6,187-188
; et Terentius in eunucho :
ut illum di deaeque omnes, superi inferi,
malis exemplis perdant
Terentius, phorm.
687-688: ut tequidem omnes d. d. Lindsay (ut illum d. d. : uide eun.
302) Fleckeisen (1856: 683-684) "Die Stelle musz mit Ausfüllung der Lücke so hergestellt werden: et Terentius in Eunucho: ut illum di deaeque [senium perdant. idem in Phormione: ut te quidem di deaeque] omnes superi inferi malis exemplis perdant.
… (Priscianus) nicht omnes di deaeque sondern di deaeque omnes in seiner Hs. des Dichters gelesen hat, und dieser Wortstellung gebe ich trotz Charisius und codex Bembinus den Vorzug, weil sie mit dem sonstigen Sprachgebrauch der dramatischen Dichter übereinstimmende ist."
[et per se tamen uerbum optatiuum saepe ponitur sine praedictis particulis, ut Lucanus in I:
di uisa secundent
et fibris sit nulla fides, sed conditor artis
finxerit ista Tages
Lucanus 1,635-637
. (vol. 2)
et nota, quod subiunctiuo simile protulit praeteritum perfectum optatiui, quod et multis placuit artium scriptoribus].
de subiunctiuo
subiunctiuus et dubitatiuus dicitur: subiunctiuus, uel quod subiungitur coniunctioni uel quod alteri uerbo omnimodo uel subiungitur uel subiungit sibi alterum, ut Virgilius in bucolico :
cum faciam uitulam pro frugibus, ipse uenito
Vergilius, ecl.
3,77: uitula Geymonat ex Macrob.
3,2,15; frg.
Bob.; schol.
Iuuen. 9,117; Seru.
: -am codd.
, Non. 313,31
. idem in III Aeneidos :
inter utramque uiam leti discrimine paruo,
ni teneant cursus, certum est dare lintea retro
Vergilius, Aen.
3,685-686: ni Prisc. (cum codd.
FMR et al.
) : nei Sabbad.
Geymon.
. et sciendum, quod necesse est alteri modo eum sociari uel eiusdem modi alteri uerbo, etiam si sit cum infinito, ut cum doceam legere discipulum, expono ei uel cum docerem legere, exponerem et similia. omnibus igitur modis potest sociari, ut si doceam, discis et si doceam, disce; utinam discas, si doceam; cum doceam, discas. similiter omnibus modis impersonalis quoque uerbi potest coniungi, ut cum ueniam, curritur et cursum sit et curratur et cursum erit et similia. frequentissime tamen si coniunctio dubitationem significans ei sociatur, id est pro ἐάν Graeca coniunctione posita, ut Terentius in adelphis :
si tu sis homo,
hic faciet
Terentius, ad.
934-935: faciat Lindsay
. cum uero εἰ coniunctionem Graecam significat, quae apud illos συναπτικός nominatur, id est coniunctiua, quod rem rei continuari demonstrat, indicatiuo coniungitur, ut si uiuit, spirat et si spirat, uiuit; si ambulat, mouetur. in hoc non possumus reciproce dicere si mouetur, ambulat: non enim qui mouetur omnimodo et ambulat, qui ambulat uero, omnimodo et mouetur. inuenitur autem ea coniunctio apud Graecos [id est εἰ ] non (vol. 2)
solum indicatiuo, sed etiam optatiuo et maxime apud Atticos et subiunctiuo sociata, ut Homerus:
ἄρσαντες κατὰ θυμόν ,
ὅπως ἀντάξιον ἔσται·
εἰ δέ κε μὴ δώωσιν (pro ἐὰν μὴ δώωσιν ), subiunctiuum posuit; idem:
ἀλλ᾽ εἰ μὲν δώσουσι γέρας μεγάθυμοι Ἀχαιοί (εἰ δέ κε μὴ δώωσιν pro ἐὰν μὴ δῶσιν ), indicatiuo usus est pro subiunctiuo et εἰ pro ἐάν; Demosthenes uero in oratione παραπρεσβείας·
τῶν ξενίων εἰ μετάσχοιεν, optatiuum protulit, qui mos Atticis est frequentissimus.
Xenophon ἀπομνημονευμάτων primo: εἴ τις ἀρετὴν
ἐπαγγελλόμενος ἀργύριον πράττοιτο. nostri quoque frequentissime Atticos imitantur et subiunctiuos siue optatiuos (nam eaedem sunt uoces) non solum cum supra dictis coniunctionibus, sed etiam sine his ponunt, quando confirmatiue uel dubitatiue quid proferunt, in quo Graeci ἄν uel
ἄρα solent adicere. nihil mirum igitur, si coniunctionem apud nos, quae tam pro ἐάν Graeca coniunctione, quae causalis est uel perfectiua, quam pro εἰ, quae coniunctiua est, ponitur, utriusque constructionem, quam (vol. 2)
habent apud Graecos supra dictae coniunctiones, ad uerba seruare, ut et indicatiuo et optatiuo et subiunctiuo possit adiungi. indicatiuo, ut Virgilius in VIIII:
si, tibi quae posco, promittunt (nam mihi facti
fama sat est)
Vergilius, Aen.
9,194-195
. Terentius in Phormione :
sic sum: si placeo, utere
Terentius, phorm.
527
; optatiuo [Virgilius] in VI:
si nunc se nobis ille aureus arbore ramus
ostendat
Vergilius, Aen.
6,187-188
. subiunctiuo Terentius in Phormione :
si attigisses, ferres infortunium
Terentius, ad.
178
. sed indicatiuo saepe coniunctum ostendit magis confirmari et credi rem sic esse uel fieri posse quam dubitari.
Virgilius in II Aeneidis :
di, si qua est caelo pietas
Vergilius, Aen.
2,536: curet Verg.
, confirmatiue enim potius quam dubitatiue dicitur. idem in VIIII quod supra dictum est:
si, tibi quae posco, promittunt (nam mihi facti
fama sat est), tumulo uideor reperire sub illo
posse uiam
Vergilius, Aen.
9,194-196
, credit enim facile promissuros.
Terentius in Andria :
id si inpetro,
quid alias malim quam hodie has fieri nuptias?
Terentius, andr.
528-529: id om.
Lindsay
hic enim quoque sperat se impetraturum. idem in eadem:
sed si quid tibi narrare coepi, continuo dari
tibi uerba censes
Terentius, andr.
504-505: occepi Lindsay (coepi CP) Craig (1966: 66-67) "Andr.
504-505 is quoted four times explicitly for occepi in place of occipio or occipiam or occepero.
In II 191 and 336 Priscian's MSS. show occepi (with slight variants), but in II 243 and 244 most MSS. have coepi, which Hertz foolishly prints, though he has the warning of occepi N occoepi V hoc coepi M."
. et est hoc loco etiam illud attendendum, quod praeteritum indicatiui cum praesenti solent coniungere, quando perfectionem rei res sequitur alterius altera. et in illius quidem, quae prior perficitur, significatione perfecto (vol. 2)
utuntur, praesenti uero in consequentis demonstratione, ut hic:
si quid tibi narrare coepi, continuo dari
tibi uerba censes
Terentius, andr.
504-505: occepi Lindsay (coepi CP) Craig (1966: 66-67) "Andr.
504-505 is quoted four times explicitly for occepi in place of occipio or occipiam or occepero.
In II 191 and 336 Priscian's MSS. show occepi (with slight variants), but in II 243 and 244 most MSS. have coepi, which Hertz foolishly prints, though he has the warning of occepi N occoepi V hoc coepi M."
. idem in eunucho :
quae uera audiui, taceo et contineo optime,
sin falsum aut uanum aut fictum est, continuo palam est.
plenus rimarum sum, hac atque illac perfluo
Terentius, eun.
103-105: finctum Lindsay (fictum Σ)
. idem in Andria :
si te in germani fratris dilexi loco
siue haec te solum semper fecit maximi
seu tibi morigera fuit in rebus omnibus
Terentius, andr.
292-294
. Lucanus in I:
nec si te pectore uates
accipio, Cirrhaea uelim secreta mouentem
sollicitare deum
Lucanus 1,63-65
. indicatiuo enim usus comprobat hoc fieri et uelim subiunxit promittens, cum hoc sit, posse minime egere Apolline, quod Graeci οὐκ ἂν βουλοίμην dicunt, id est nolim penitus.
s35 Terentius in Phormione :
si placeo, utere
Terentius, phorm.
527
, absque dilatione ostendit hoc faciendum. idem in eunucho :
si dis placet,
spero me habere, qui hunc excruciem meo modo
Terentius, eun.
919-920: meo excruciem modo Lindsay
, rem enim, quam sperat, firmam esse ostendit; si enim dixisset si dis placeat, dubitare se ostendisset. idem in Andria : (vol. 2)
si illum relinquo, eius uitae timeo; sin opitulor, huius minas
Terentius, andr.
210
; utrumque enim sibi certum esse ostendit. idem in adelphis :
ego in hac re nihil reperio, quam ob rem lauder tantopere, Hegio.
meum officium facio: quod peccatum a nobis ortum est, corrigo,
nisi si me ex illo credidisti esse † numero hominum, qui ita putant,
sibi fieri iniuriam ultro, si quam fecere ipsi expostulent
. ecce hic nisi credidisti dixit pro credis. similiter indicatiuis utuntur, quando in ipsis esse uel fuisse rebus aliquid uolunt ostendere, ut Cicero
de praetura urbana : qui si condemnatur, desinent homines dicere, his iudiciis pecuniam plurimum posse; sin absoluitur, desinemus nos de iudiciis transferendis dubitare
Cicero, Verr.
2.1,6: dubitare (Prisc.) : recusare (Cic.)
. Virgilius in VI:
si potuit manes arcessere coniugis Orpheus,
si fratrem Pollux alterna morte redemit,
itque reditque uiam totiens
Vergilius, Aen.
6,119+121-122: manis Verg.
, de rebus, quas sine dubio factas esse uult ostendere, indicatiuis est usus cum supra dicta si coniunctione. quando uero dubia res ostenditur, utrum fieri possit necne, uel per inductionem, id est καθ᾽ ὑπόθεσιν, subiunctiuis magis utuntur.
Virgilius in VIIII:
sed si quis, quae multa uides discrimine tali, (vol. 2)
si quis in aduersum rapiat casusue deusue,
te superesse uelim
Vergilius, Aen.
9,210-212
. idem in bucolico :
si quis tamen haec quoque, si quis
captus amore legat
Vergilius, ecl.
6,9-10: leget Verg.
. Cicero tamen: si quis uestrum, iudices, aut eorum, qui adsunt, forte miratur
Cicero, diu. in Caec.
1: qui tot annos] qui per tot annos G²L sim] sim ita π defenderim Peterson : defenderem codd.
Cic. miratur Peterson : mirantur pler. codd. Cic.
, additione forte cum indicatiuo est usus loco subiunctiui cum dubitatione positi.
Terentius in Andria :
si eueniat, quod di prohibeant † discidium
Terentius, andr.
568: discidium : discessio Lindsay
.
Cicero in I inuectiuarum : si te parentes timerent atque odissent tui
Cicero, Catil.
1,17
. nec aliter possunt suppositiua siue inductiua, quae ὑποθετικά Graeci uocant, proferri nisi per subiunctiuum. idem in eodem: nunc intellego, si iste, quo intendit, in Malliana castra peruenerit, neminem tam stultum fore, qui non uideat, coniurationem esse factam
Cicero, Catil.
1,30: intendit] tendit B qui non Bβγ, Maslowski : quin α esse factam Bβγ, Maslowski : factam esse α
, ὃς οὐκ ἂν εἰδῇ ἢ οὐκ ἄρα εἰδείη, affirmatiue dixit. idem in II: et erunt, qui illum, si hoc fecerit, non inprobum, sed miserum, me non diligentissimum consulem, sed crudelissimum tyrannum existimari uelint
Cicero, Catil.
2,14: miserum (Prisc.), Bαγ : timidum βx crudelissimum om.
V
, βούλοιντο ἄρα: hoc quoque affirmatiue dixit. similiter Virgilius in VIII:
similis si cura fuisset
Vergilius, Aen.
8,396
. idem in XI:
esset par aetas et idem si robur ab annis
Vergilius, Aen.
11,174
. est tamen quando etiam in dubiis utuntur indicatiuo cum si coniunctione, ut Virgilius in VIII:
aut si qua id fortuna uetabit, (vol. 2)
absenti ferat inferias
Vergilius, Aen.
9,214-215
, uetabit pro uetet dixit metri causa. nam in eodem sensu subiunctiuo est usus:
si quis in aduersum rapiat casusue deusue
Vergilius, Aen.
9,211
. est tamen quando per defectionem si, quomodo etiam ut, subiunctiua proferuntur et subaudiuntur supra dictae coniunctiones, ut Iuuenalis in I:
Graeculus esuriens in caelum, iusseris, ibit
Iuuenalis 3,78
pro si iusseris.
Statius in II Thebaidos :
mutatosque uelint transumere cultus,
et Pallas deceat pharetras et Delia cristas
Statius, Theb.
2,242-243
pro si uelint.
Virgilius in VI:
tu quoque magnam
partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes
Vergilius, Aen.
6,30-31
, deest si.
Horatius in I carminum :
sapias, uina liques
Horatius, carm.
1,11,6
pro si sapias. et sciendum, quod, quomodo apud Graecos τὸ ἐάν subiunctiuo, τὸ εἰ uero et indicatiuo et optatiuo et subiunctiuo inuenitur coniunctum, sic et apud Latinos si coniunctio, quae utrumque demonstrat, quando consequentiam significat, sine dubio indicatiuo adiungitur, ut si ambulat, mouetur; si uiuit, spirat, quando autem causalis est, magis subiunctiuo; est tamen, quando et indicatiuo consociatur, ut si doceam, disce uel discis uel discas et disces, et si prodest tibi, fac et facis et facias et facies. iste igitur modus, id est subiunctiuus, ut breuiter uim eius colligam, apud Latinos est quando dubitationem, est quando comprobationem, est quando possibilitatem significat, in qua sunt etiam illa, quae [ὑποθετικῶς ] suppositiue inducuntur: dubitationem, ut Virgilius in III Aeneidis : (vol. 2)
eloquar an sileam?
gemitus lacrimabilis imo
auditur tumulo
Vergilius, Aen.
3,39-40
. idem in I:
o quam te memorem, uirgo, namque haut tibi uultus
mortalis
Vergilius, Aen.
1,327-328: uoltus Verg.
,
εἴποιμι ἄρα, et Terentius in eunucho :
quid igitur faciam?
non eam?
ne nunc quidem,
cum accersor ultro?
an potius ita me conparem,
non perpeti meretricum contumelias?
Terentius, eun.
46-48
. approbationem, ut Virgilius in IIII Aeneidis :
si mihi non animo fixum immotumque sederet,
ne cui me uinclo uellem sociare iugali,
postquam primus amor deceptam morte fefellit,
si non pertaesum thalami taedaeque fuisset,
huic uni forsan potui succumbere culpae
Vergilius, Aen.
4,15-19
, fuisset ἐγεγόνει ἄρα. et notandum, quod et forsan dubitationis aduerbium et potui possibilitatis uerbum cum infinito posuit, pro quibus sufficeret, si subiunctiuum posuisset huic uni succubuissem culpae. docuit igitur poeta, quae sit uis subiunctiui possibilitatem significantis. idem in eodem:
set mihi uel tellus optem prius ima dehiscat
ante, pudor, quam te uiolo
Vergilius, Aen.
4,24*27: sed Verg.
, optem, εὐχοίμην ἄν, affirmatiue dixit. in eodem:
sese interea quando optima Dido
nesciat et tantos rumpi non speret amores
Vergilius, Aen.
4,291-292
, (vol. 2)
nesciat et non speret affirmatiue dixit. similiter Cicero in principio
Verrinarum : si quis uestrum, iudices, aut eorum, qui adsunt, forte miratur, me, qui tot annos in causis iudiciisque publicis ita sim uersatus, ut defenderim multos, laeserim neminem
Cicero, diu. in Caec.
1: qui tot annos] qui per tot annos G²L sim] sim ita π defenderim Peterson : defenderem codd.
Cic. miratur Peterson : mirantur pler. codd. Cic.
, ita sim dixit non dubitans, sed approbans, οὕτως ἄρα
ἀναστραφεὶς εἴην. sciendum tamen, quod tam ut coniunctione causali quam si sequentibus cum uerbis subiunctiuis uel antecedentibus, etiam antecedentia uel sequentia quoque frequentissime per subiunctiuum modum proferre solent Romani, et maxime qui adiuncto uel quae uel quod rationem colligentes uel dubitationem ostendentes, ut rogabam, ut te ostenderes qui fueris et placebas, si diceres quod feceris, quod per ἄρα coniunctionis additionem solent Graeci significare.
Virgilius in VI:
quem socium exanimum uates, quod corpus humandum
diceret
Vergilius, Aen.
6,161-162: exanimum Prisc. cum codd.
PR : -em Verg. (cod. M)
,
λέγοι ἄρα.
Cicero in inuectiuarum II: quaesiui a Catilina, nocturno conuentu apud M(arcum) Laecam fuisset necne?
Cicero, Catil.
2,13: nocturno (Prisc.) : in nocturno Bβγ, Maslowski ; an nocturno α ; an in nocturno o Laecam f, Maslowski : om. a ille consul αβγ, Maslowski : illi consul ; consul ille o ; consul B
ἐγεγόνει ἄρα; hic interrogatiue protulit.
Virgilius in III:
eloquar an sileam?
Vergilius, Aen.
3,39
ἢ ἄρα σιωπήσω; dubitatiue posuit.
Horatius in I carminum :
cur apricum
oderit campum, patiens pulueris atque solis
Horatius, carm.
1,8,3-4: deserit campum Shackleton Bailey
, oderit, μισήσοι ἄρα, quamuis idem sit etiam indicatiui futurum.
Cicero (vol. 2)
inuectiuarum II: cum ille homo audacissimus conscientia conuictus primo reticuisset, patefeci cetera, quid ea nocte egisset
Cicero, Catil.
2,13: proxima (Prisc.), B : in proximam Aαut, Maslowski ; in proximam noctem o ; in proxima βx ei (Prisc.) Bαb²iγ, Maslowski ; rei sb¹
, (ἐπεπράχει ἄρα ) , quid proxima constituisset
Cicero, Catil.
2,13: proxima (Prisc.), B : in proximam Aαut, Maslowski ; in proximam noctem o ; in proxima βx ei (Prisc.) Bαb²iγ, Maslowski ; rei sb¹
, (διετετυπώκει
ἄρα ) , quemadmodum esset ei ratio totius belli descripta
Cicero, Catil.
2,13: proxima (Prisc.), B : in proximam Aαut, Maslowski ; in proximam noctem o ; in proxima βx ei (Prisc.) Bαb²iγ, Maslowski ; rei sb¹
, ἦν
ἄρα διαγραφεὶς ὁ λογισμός, omnia affirmatiue dixit. idem in praetura
Siciliensi : quare cuiusmodi putamus esse illa, quae negat, cum haec tam inproba sint, quae fateatur?
Cicero, Verr.
2.2,141: sunt codd.
Cic. : sint (Prisc.), Peterson fatetur (Cic.)
, Graece enim hoc quoque interpretantes dicimus ἅπερ ἄρα ἀρνεῖται, ratione colligentes confirmantesque quod dicitur. idem in eodem: hoc postulatum de statuis ridiculum esse uideatur, qui rem sententiamque non respiciat
Cicero, Verr.
2.2,148: ei [om.
O¹] qui (Cic.) perspiciat (Cic.)
, οὐκ ἄρα κατίδοι.
Terentius in Phormione :
ita fugias, ne praeter casam, quod aiunt
Terentius, phorm.
768: Craig (1930: 72) "The versions of Terence MSS. would tend to be transferred to Priscian.
We have proof positive where some of Priscian's MSS. have one reading and some another, one or both being found in Terence MSS.
Priscian quoted with one version only.
Where did the other come from?
From a copy of Terence, which the scribe of Priscian had beside him.
… Prisc.
II 250 DNL causam (for casam) with Ter.
C²P²δEFv."
,
οὕτως ἄρα φύγῃς. idem in Andria :
quae sit rogo
Terentius, andr.
124
,
τίς ἄρα ἐστίν; in eadem:
quam timeo, quorsum euadas
Terentius, andr.
127
,
ποῖ ἄρα ἀποβῇς;
nam si illum obiurges, uitae qui auxilium tulit,
quid facias illi, qui dederit damnum aut malum?
Terentius, andr.
142-143
τί ἂν ποιῇς ἐκείνῳ, ὃς ἄρα δεδωκὼς ᾖ ζημίαν ἢ κακόν ;. (vol. 2)
ἄν quoque Graeca coniunctio quotiens apud Graecos ponitur possibilitatem significans, quae apud illos indicatiui quidem modi uel praeterito imperfecto uel ἀορίστῳ (quem nos non habemus, nisi quod pro eo et pro
παρακειμένου praeterito perfecto utimur) et plusquamperfecto adiungitur, optatiuis autem omnibus, quippe coniunctis cum supra dictis tribus temporibus (praesens enim optatiuum et praeteritum imperfectum idem est, et praeteritum perfectum et plusquamperfectum, et futurum et ἀόριστον quod uocant tempus) coniungitur, nostri ergo quoque in omnia illos sequentes, quando possibilitatem demonstrare uolunt, optatiuis siue subiunctiuis utuntur uerbis, ut Terentius in Phormione :
neque defetiscar usque adeo experirier,
donec tibi id quod pollicitus sum effecero
Terentius, phorm.
589-590
,
οὔτε ἐξατονήσοιμι ἄν. sic ergo quod illi solent et per indicatiuum et per optatiuum facere addentes ἄν coniunctionem Graecam, nos subiunctiuis per se positis solemus demonstrare. docuissem, si discere uoluisses, ἐδίδαξα
ἄν, εἰ μαθεῖν ἠθέλησας, id est poteram docere. similiter docerem, si discere uelles, id est docere poteram. et praeteritis quidem utentes ostendimus, rem, quae potuisset facta esse, non esse factam; praesenti uero uel futuro subiunctiuo utentes in huiusmodi constructione ostendimus, posse fieri aliquid, nisi quid impediat, ut doceam, si uelis, id est possum docere, si uoluntas tua non impediat; similiter in futurum docuero, si uolueris, id est potero docere, si uolueris.
Horatius in I
carminum : (vol. 2)
quis Martem tunica tectum adamantina
digne scripserit?
Horatius, carm.
1,6,13-14
pro scribere potuerit. illud quoque sciendum, quod, quotiens paenitere nos rei non factae demonstrare uolumus, subiunctiuo utimur, ut Virgilius in IIII
Aeneidos :
faces in castra tulissem,
implessemque foros flammis natumque patremque
cum genere extinxem, memet super ipsa dedissem
Vergilius, Aen.
4,604-606: exstinxem Verg.
, id est cur faces in castra non tuli, quod debui facere?
cur non impleui foros flammis?
cur non natum patremque extinxi et supra memet ipsa dedi?
potest tamen et hoc possibilitatis esse. ostendit enim, se potuisse, nisi demens fuisset, haec facere ideoque se paenitere. quod autem Atticum morem sequentes his utuntur, necessarium esse existimo, illorum etiam auctoritate hoc comprobare.
Plato in Alcibiade II: πάντας
οὖν ἂν φάντες, ὦ Ἀλκιβιάδη, τοὺς ἄφρονας μαίνεσθαι ὀρθῶς
ἂν φαίημεν. in eodem: καὶ τό γε ἔσχατον εὐχόμενοι ἡμῖν
αὐτοῖς τὰ κάκιστα· ὅπερ οὖν οὐδεὶς ἂν οἰηθείη, ἀλλὰ τοῦτό γε
πᾶς ἂν οἴοιτο αὐτὸς ἑαυτῷ τὰ βέλτιστα εὔξασθαι, ἀλλ᾽ οὐ τὰ
κάκιστα. τοῦτο μὲν γὰρ ὡς ἀληθῶς καὶ κατάρᾳ τινί, ἀλλ᾽
οὐκ εὐχῇ ὅμοιον ἂν εἴη * κακὸν ἄρα, ὡς ἔοικεν, ἐστὶν (vol. 2)
ἡ τοῦ βελτίστου ἄγνοια. ecce et ἄν et ἄρα affirmatiue posuit. idem in Lyside : εἰ τοὺς ὀφθαλμοὺς ὁ υἱὸς αὐτοῦ ἀσθενοῖ, ἆρα ἐῴη
ἂν αὐτὸν ἅπτεσθαι τῶν ἑαυτοῦ ὀφθαλμῶν, μὴ ἰατρὸν
ἡγούμενος, ἢ κωλύοι ἄν; κωλύοι ἄν. ecce hic et interrogatiue et comprobatiue posuit ἄν. in eodem: ἆρ᾽ οὖν καὶ τὰ ἄλλα πάντα ἡμῖν
ἐπιτρέποι ἂν μᾶλλον ἢ ἑαυτῷ τε καὶ τῷ υἱεῖ, περὶ ὅσων ἂν
δόξωμεν αὐτῷ σοφώτεροι ἐκείνων εἶναι; ἀνάγκη, ἔφη, ὦ
Σώκρατες. οὕτως ἄρα ἔχει. en ἄρα quoque tam interrogatiue quam confirmatiue in hoc loco posuit. idem in Theage : « οὐ γὰρ οἶδα ὑπὲρ
ὅτου ἄν τις νοῦν ἔχων μᾶλλον σπουδάζοι ἢ ὑπὲρ υἱέος
αὑτοῦ, ὅπως ὡς βέλτιστος ἔσται· ὁπόθεν δέ σοι ἔδοξε τοῦτο, ὡς
ἐγὼ ἂν μᾶλλον τὸν σὸν υἱὸν οἷός τε εἴην ὠφελῆσαι. inuenis tamen et per ellipsin ἄρα et ἄν apud illos proferri. optatiua uerba in simili sensu, quomodo apud Latinos, proferuntur, ut idem in Charmide : ὅμως δὲ αὐτοῦ ἐρωτήσαντος, εἰ
ἐπισταίμην τὸ τῆς κεφαλῆς φάρμακον, μόγις πως ἀπεκρινάμην, ὅτι
ἐπισταίμην. τί οὖν, ἦ δ᾽ ὅς, ἐστίν; καὶ ἐγὼ μὲν εἶπον, ὅτι
αὐτὸ μὲν εἴη φύλλον τι, ἐπῳδὴ δέ τις ἐπὶ τῷ φαρμάκῳ εἴη, (vol. 2)
ἣν εἰ μέν τις ἐπᾴδοι ἅμα καὶ χρῷτο αὐτῷ, παντάπασιν ὑγιᾶ
ποιοῖ τὸ φάρμακον· ἄνευ δὲ τῆς ἐπῳδῆς οὐδὲν ὄφελος εἴη
τοῦ φύλλου. ecce more Romano sine ἄρα uel ἄν hoc totum protulit. electiue quoque saepissime hoc modo utimur, ut imperem quam moneam; discam quam doceam, quae et confirmatiue dicuntur. tamen et praeterito plusquamperfecto praeteritum imperfectum coniungere et praesenti praesens uel futuro solent uel praeterito, ut fecissem, nisi impedires et contra facerem, nisi impedisses et faciam, nisi impedias et nisi impedieris et fecero, nisi impedias et nisi impedieris.
Virgilius in II
Aeneidis :
non prius aspicies, ubi fessum aetate parentem
liqueris Anchisen?
superet coniunxne Creusa
Ascaniusque puer?
quos omnis undique Graiae
circum errant acies, et, ni mea cura resistat,
iam flammae tulerint inimicus et hauserit ensis
Vergilius, Aen.
2,596-600
pro poterant tulisse, poterant hausisse.
Horatius de arte poetica :
dixeris egregie, notum si callida uerbum
reddiderit iunctura nouum
Horatius, ars 47-48
, id est potes dicere egregie. frequentissime tamen utuntur auctores subiunctiuis confirmantes etiam praeterito tempore res perfectas. et sciendum, quod hanc uim habent, ut ad cognitionem intellegantur futuram, quippe cum subiunctiua etiam praeteriti temporis, quomodo optatiua, uim habent futuri. potest enim initium Verrinarum , quod supra quoque posuimus:
si quis uestrum, iudices, aut eorum qui adsunt forte (vol. 2)
miratur, me, qui tot annos in causis iudiciisque publicis ita sim uersatus, ut defenderim multos, laeserim neminem
Cicero, diu. in Caec.
1: qui tot annos] qui per tot annos G²L sim] sim ita π defenderim Peterson : defenderem codd.
Cic. miratur Peterson : mirantur pler. codd. Cic.
, sic quoque intellegi: ita sim pro ita inueniar uel cognoscar. nec mirum, cum etiam indicatiuo utuntur saepe futuro de rebus iam dudum praeteritis in supra dicta significatione.
Lucanus in I:
non tu, Pyrrhe ferox, nec tantis cladibus auctor
Poenus erit
Lucanus 1,30-31
, erit dixit pro cognoscetur uel dicetur. ut causalis coniunctio omnibus temporibus et quaecumque pro ea ponuntur causali, id est ἵνα significanti, subiunctiuo adiunguntur. licet autem et indicatiua et subiunctiua eis anteponere uel subiungere, ut doces ut proficias et doceas ut proficias; docebas ut proficeres et doceres ut proficeres; docuisti ut profeceris et docueris ut profeceris; docueras ut profecisses et docuisses ut profecisses; docebis ut profeceris et docueris ut profeceris. sed indicatiuis utimur rem quae fit indicantes, subiunctiuis uero quod debuit fieri ostendentes magis suasorie. imperatiua quoque et optatiua bene possunt his adiungi, ut lege ut discas; utinam discas ut doceas. pro imperatiuis quoque subiunctiua frequenter ponunt auctores, ut Terentius in Andria :
quaeso edepol, Charine, quoniam non potest id fieri quod uis,
id uelis quod possit
Terentius, andr.
305-306
. idem in Phormione :
desinas.
sic est ingenium mulierum
Terentius, phorm.
69-70: mulierum add.
Prisc.
, pro desine. quod autem in plerisque intellectae supra dictae coniunctiones Graecae, id est ἄν et ἄρα, faciunt poni subiunctiuos etiam aliis (vol. 2)
coniunctionibus positis, usibus auctorum iterum aliis quoque comprobabimus.
Virgilius georgicon II:
tamen haec quoque si quis
inserat aut scrobibus mandet mutata subactis,
exuerint siluestrem animum
Vergilius, georg.
2,49-51
,
ἐκδύσοιντο ἄν. idem in eodem:
non alios prima crescentis origine mundi
inluxisse dies aliumue habuisse tenorem
crediderim
Vergilius, georg.
2,336-338
,
πιστεύσοιμι ἄν. idem Aeneidos I:
at pius Aeneas per noctem plurima uoluens,
ut primum lux alma data est, exire locosque
explorare nouos, quas uento accesserit oras
Vergilius, Aen.
1,305-307: dast Verg.
(προσεληλυθὼς ἄρα εἴη ἠϊόνας )
qui teneant
Vergilius, Aen.
1,308
(τίνες ἄρα κρατοῖεν )
* hominesne feraene,
quaerere constituit
Vergilius, Aen.
1,308-309: le signe * n'a pas lieu d'être?
. Horatius carminum libro II:
illum et † patris crediderim sui
fregisse ceruicem
Horatius, carm.
2,13,5-6: parentis (Hor.)
, confirmatiue, πεπιστευκὼς εἴην ἄν, dixit.
Virgilius in VIII:
similis si cura fuisset,
tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset
Vergilius, Aen.
8,396-397
,
ἐγεγόνει ἄν.
Cicero de praetura urbana : Voconia lex uidelicet te delectabat. imitatus esses illum ipsum G(aium) Voconium, qui (vol. 2)
lege sua hereditatem ademit nulli
Cicero, Verr.
2.1,107: ipsum illum VSDpr, Peterson : illum ipsum Kδ C. SDp alii : om.
V
, imitatus esse pro imitari potuisses, ἐμιμήσω ἄν. idem in eodem: M(arcus) Iunius tutor et patruus; Mustius dixisset, si uiueret
Cicero, Verr.
2.1,139
, εἴρηκεν ἄν, εἰ ἔζῃ. et frequentissime apud omnes auctores hunc sensum hac ordinatione proferri inuenis, quomodo etiam Graeci ἄρα coniunctionem confirmatiuam siue dubitatiuam, ut supra dictum est, ponunt.
Terentius in Phormione :
quid fit denique?
quid fiat?
Terentius, phorm.
121-122
τί ἄρα γένοιτο; subiunctiuo est usus, ut intellegatur etiam ἄρα. idem in
Andria :
quin tu uno uerbo dic, quid est quod me uelis?
Terentius, andr.
45
εἰπέ, τί ἐστιν ὅπερ ἄρα βούλοιό με; idem in eadem:
consilium meum
cognosces et quid facere in hac re te uelim
Terentius, andr.
49-50: Sacerdos GL 6,460,18-19 in Cicero inu.
1,33
καὶ τί ποιεῖν ἐν τούτῳ τῷ πράγματί σε ἄρα βουλοίμην: ecce hic affirmatiuum est, in superioribus uero interrogatiuum.
Cicero de praetura
urbana : quid ageret, cogitare coepit, si opus pupillo redimeretur
Cicero, Verr.
2.1,141: coepit cogitare (Cic.)
; quid ageret dubitanter dixit, τί ἄρα πράξοι. et notandum, quod Latini, quando de rebus transacto tempore promissis uel cogitatis loquuntur, pro futuro uel praesenti Graeco praeterito imperfecto subiunctiui utuntur, quomodo in supra dictis: quid ageret, cogitare coepit
Cicero, Verr.
2.1,141: coepit cogitare (Cic.)
, τί
πράξειεν ἢ πράξοι. similiter Virgilius in I Aeneidos :
certe hinc Romanos olim uoluentibus annis,
hinc fore ductores reuocato a sanguine Teucri,
qui mare, qui terras omni dicione tenerent,
pollicitus
Vergilius, Aen.
1,234-237: omnis Geymonat (F: omni MγRΠ₆ω, Tiberius Claudius Donatus, Seruius)
, (vol. 2)
κρατήσοιεν ἄν.
Cicero de praetura urbana : qui etiam ad extremum adscripserit rediuiua sibi habeto, quasi quicquam rediuiui ex opere illo tolleretur ac non opus totum ex rediuiuis constitueretur
Cicero, Verr.
2.1,148: totum opus (Cic.)
pro ἐπαίροιτο ἂν καὶ κατατάττοιτο ἄρα. in eodem:
atque in illis columnis dico esse, quae a tuo redemptore commotae non sint, dico esse, ex qua tantum tectorium uetus deiectum sit et nouum inductum
Cicero, Verr.
2.1,145: deiectum pq, Peterson : in V littera tertia incerta est ; delectum b ; deletum δ petissem q : petiuissem Vpr, Peterson
(affirmatiue hic quoque usus est subiunctiuis) quod si tanta pecunia columnas dealbari putassem, certe numquam aedilitatem petissem
Cicero, Verr.
2.1,145: deiectum pq, Peterson : in V littera tertia incerta est ; delectum b ; deletum δ petissem q : petiuissem Vpr, Peterson
: hic quoque confirmatiue dixit, οὐκ ἂν ᾔτησα, et nota, quod si praeposita subiunctiuum subiunctiuo coniunxit. similiter in eodem: nemo dubitat, quin multo maius sit
Cicero,
Verr.
2.1,147
(μεῖζον ἄρα εἴη ) nouam facere
Cicero , Verr.
2.1,147
. similiter in eodem: cum instaret Habonius, in me causam conferebat, quod eum codicem obsignassem
Cicero, Verr.
2.1,149: eum (Prisc.) π, Peterson : tum bδ
, ἐσφράγισα ἂν ἤτοι ἐσφραγικὼς εἴην ἄρα, affirmatiue. idem in eodem: hac condicione, si quis de populo redemptor accessisset, non esset usus
Cicero, Verr.
2.1,150
, confirmatiue dixit non esset usus, οὐκ ἂν ἐχρήσατο, nam si quis accessisset dubitatiue protulit. in eodem: quid iste in hostium praeda molitus sit, qui manubias sibi tantas ex L(ucii) Metelli manubiis fecerit, qui maiore pecunia quattuor columnas dealbandas quam ille omnis aedificandas locarit
Cicero, Verr.
2.1,154: locarit (Prisc.) : locauerit (Cic.)
. ecce hic quoque omnia affirmatiue dicuntur. idem in eodem: quis a signo Vertumni in circum maximum (vol. 2)
uenit, quin is unoquoque gradu de auaritia tua commoueretur?
quam tu uiam thensarum atque pompae eiusmodi exegisti, ut ipse illa ire non audeas
Cicero, Verr.
2.1,154: Vertumni] Vertun̅i p : Vertuni qr commoneretur (Cic.) ut tu ipse (Cic.)
, οὐκ ἂν τολμήσοις, id est prorsus non audes. in eodem: qui aedem Castoris testem furtorum tuorum esse uolueris
Cicero, Verr.
2.1,154: ferent uidebunt Peterson : ferrent uiderunt p tuorum furtorum (Cic.)
(ἠθελήκοις ἄρα ) quam populus Romanus cotidie, iudices etiam tum cum de te sententias ferrent, uiderent
Cicero, Verr.
2.1,154: ferent uidebunt Peterson : ferrent uiderunt p tuorum furtorum (Cic.)
, ὁρῷεν ἄρα pro omnimodo aspicerent. in eodem: qui adductus est in iudicium uerbo, quod, cum esset tribunus, intercessisset contra legem Corneliam, re uera, quod in tribunatu dixisset contra alicuius hominis nobilis uoluntatem, dixisset
Cicero, Verr.
2.1,155: tribunus plebis (Cic.) re uera (Prisc.), inser.
Peterson : om. codd. Cic.
, εἰρήκοι ἄρα. in eodem: hic etiam queritur, quod a nobis nouem solis diebus prima actio sui iudicii transacta sit, cum apud istum ipsum tribus horis Quintus Opimius, senator populi Romani, bona, fortunas, ornamenta omnia amiserit?
Cicero, Verr.
2.1,156: hic (Prisc.) : is mihi (Cic.) istum ipsum (Prisc.) : ipsum p rel.
, Peterson
. hic quoque affirmatiue ponuntur subiunctiua uerba. in eodem:
cuius propter indignitatem iudicii saepissime est actum in senatu, ut genus hoc totum multarum atque eiusmodi iudiciorum tolleretur
Cicero, Verr.
2.1,156: eius modi iudiciorum pq, Peterson : iudiciorum eius modi bδ
, ut, quia pro ἵνα accipitur, subiunctiuum attraxit. in eodem: iam qui ex calamitate senatoris populi Romani, cum praetor iudicio eius praefuisset, spolia domum suam referre et manubias detrahere conatus sit, is ullam calamitatem a sese poterit deprecari?
Cicero, Verr.
2.1,157: conatus sit pr, Peterson : conatus est codd. pler. ullam ab sese calamitatem poterit (Cic.)
. ecce hic quoque de re indubitabili posuit subiunctiuum conatus sit, ἐπεχείρησεν ἄρα. in eodem:
multos a te uiros primarios audisse, cum diceres, ignosci tibi (vol. 2)
oportere, quod falsum codicem protuleris; nam qua inuidia Gaius Iunius conflagrarit, ea, nisi prouidisses, tibi ipsi tum pereundum fuisset
Cicero, Verr.
2.1,157: ex te (Cic.) conflagrauit pq, Peterson : conflagrarit rδ
. in eodem: dicent, inquam, et religione adducti et domesticarum legum metu, quid illo myoparone factum sit
Cicero, Verr.
2.1,90: factum sit (Cic.)
: hic quoque confirmatiuam habet uim subiunctiuum uerbum. in eodem: in quibus non dubito, quin offensionem neglegentiae uitare atque effugere non possim
Cicero, Verr.
2.1,103: quin pr, Peterson : quid in SD al. auditote (Cic.) ex δ Peterson : om.
SDΨ aut (Prisc.) : ac (Cic.) nihil oporteat DpZS²: nihilo poterat S¹ lac.
¹ = magis ex sua Chelidonisque (§ 104) .
edicto ereditatem (§ 105) lac.
² = illi bona res .
inhumanum interponeret (§ 105) posset (Prisc.), V : possit SDΨp, Peterson si pupillae nomine dedissent, grandem praesertim (Cic.)
(οὐκ ἂν δυναίμην ), *
quapropter ita me de praeturae criminibus audite, ut ex utroque genere et iuris dicendi et sartorum tectorum exigendorum ea postuletis, quae maxime digna sint eo reo, cui paruum aut mediocre obici nihil oporteat
Cicero, Verr.
2.1,103: quin pr, Peterson : quid in SD al. auditote (Cic.) ex δ Peterson : om.
SDΨ aut (Prisc.) : ac (Cic.) nihil oporteat DpZS²: nihilo poterat S¹ lac.
¹ = magis ex sua Chelidonisque (§ 104) .
edicto ereditatem (§ 105) lac.
² = illi bona res .
inhumanum interponeret (§ 105) posset (Prisc.), V : possit SDΨp, Peterson si pupillae nomine dedissent, grandem praesertim (Cic.)
(οὐκ ἄρα χρή ); nam ut praetor factus est, qui auspicato a Chelidone surrexisset, sortem nactus est urbanae prouinciae * docet hominem, quid posset fieri * tutores pecuniam praetori si dedissent, quemadmodum in rationem inducerent, quemadmodum sine periculo suo dare possent
Cicero, Verr.
2.1,103: quin pr, Peterson : quid in SD al. auditote (Cic.) ex δ Peterson : om.
SDΨ aut (Prisc.) : ac (Cic.) nihil oporteat DpZS²: nihilo poterat S¹ lac.
¹ = magis ex sua Chelidonisque (§ 104) .
edicto ereditatem (§ 105) lac.
² = illi bona res .
inhumanum interponeret (§ 105) posset (Prisc.), V : possit SDΨp, Peterson si pupillae nomine dedissent, grandem praesertim (Cic.)
(δύναιντο ἂν δοῦναι ) non uidebant
Cicero, Verr.
2.1,103: quin pr, Peterson : quid in SD al. auditote (Cic.) ex δ Peterson : om.
SDΨ aut (Prisc.) : ac (Cic.) nihil oporteat DpZS²: nihilo poterat S¹ lac.
¹ = magis ex sua Chelidonisque (§ 104) .
edicto ereditatem (§ 105) lac.
² = illi bona res .
inhumanum interponeret (§ 105) posset (Prisc.), V : possit SDΨp, Peterson si pupillae nomine dedissent, grandem praesertim (Cic.)
. in eodem: iste ad arbitrium eius, cui condonabat hereditatem ereptam liberis, quam aequum edictum conscripserit,
Cicero, Verr.
2.1,106: condonabat VSDp rell.
, Peterson : condonarat δ a liberis SDp rell.
, Peterson : liberis Vb aequum SDB (aecum Vp), Peterson : et cum qr (qua maecum P¹ corr.) lac.
= cum intellegam .
postue ea (§ 106) qui testamentum (Prisc.), deest in Cic.
(συνέγραψεν ἄρα ἢ συγγεγράφοι ἄρα ) quaeso, cognoscite * qui testamentum fecit, fecerit
Cicero, Verr.
2.1,106: condonabat VSDp rell.
, Peterson : condonarat δ a liberis SDp rell.
, Peterson : liberis Vb aequum SDB (aecum Vp), Peterson : et cum qr (qua maecum P¹ corr.) lac.
= cum intellegam .
postue ea (§ 106) qui testamentum (Prisc.), deest in Cic.
: praeterito indicatiuo (vol. 2)
usus est quasi indubitabili, futuro uero subiunctiuo, in quo est aliqua dubitatio, utrum fiat necne. de iure uero ciuili, si quis noui quid instituerit
Cicero, Verr.
2.1,109: non Vς : ṇọṇ SD ; om.
G²Lq et in lac. p patietur V, Peterson : patitur SDp al. instituit (Cic.)
(διατυπώσειεν ἄρα ) , is non omnia, quae ante acta sunt, rata esse patiatur
Cicero, Verr.
2.1,109: non Vς : ṇọṇ SD ; om.
G²Lq et in lac. p patietur V, Peterson : patitur SDp al. instituit (Cic.)
, id est non debet pati rata esse. ergo hic quoque confirmatiue posita sunt subiunctiua. in eodem: ac si hoc iuris non unius hominis causa edixisses, cautius composuisses
Cicero, Verr.
2.1,110: ac VSDp, Peterson : at Z al.
,
συνέθηκας ἄν, quod est confirmatiuum. in eodem: quid?
si plus legarit, quam ad heredem heredesue perueniat
Cicero, Verr.
2.1,110
. in eodem: iam hoc magnum iudicium hominum de istius singulari improbitate, quod G(aius) Verres sua sponte instituisset
Cicero, Verr.
2.1,111: lac.
= solus enim tu inuentus es (§ 111) .
at ego concedo (§ 114) esse quisquam (Cic.
: om.
V) C. (Prisc.), π, Peterson : om.
Vbδ huic iudicio (Cic.)
(διατετυπώκει
ἄρα ) , id neminem metuisse, ne quis reperiretur, qui istius institutum sequi uellet
Cicero, Verr.
2.1,111: lac.
= solus enim tu inuentus es (§ 111) .
at ego concedo (§ 114) esse quisquam (Cic.
: om.
V) C. (Prisc.), π, Peterson : om.
Vbδ huic iudicio (Cic.)
(θελήσοι ἄρα ) ; * prohibe, si potes, si habes, qui te audiat, si potest tibi dicto audiens esse, eripias tu uoluntatem mortuis, bona uiuis, ius omnibus?
hoc populus Romanus non manu uindicasset
Cicero, Verr.
2.1,111: lac.
= solus enim tu inuentus es (§ 111) .
at ego concedo (§ 114) esse quisquam (Cic.
: om.
V) C. (Prisc.), π, Peterson : om.
Vbδ huic iudicio (Cic.)
(οὐκ ἂν ἐξεδίκησεν )
, nisi te huic tempori atque iudicio reseruasset?
Cicero, Verr.
2.1,111: lac.
= solus enim tu inuentus es (§ 111) .
at ego concedo (§ 114) esse quisquam (Cic.
: om.
V) C. (Prisc.), π, Peterson : om.
Vbδ huic iudicio (Cic.)
. in eodem: et simul dum est, unde ius ciuile discatur, adulescentes in disciplinam ei tradite
Cicero, Verr.
2.1,115: adulescentis (Cic.)
. in eodem: si quis testamento se esse heredem arbitraretur, quod tum non extaret, lege ageret in hereditatem. aut pro praede litis uindiciarum cum satis accepisset, sponsionem faceret, ita de hereditate certaret
Cicero, Verr.
2.1,115: se heredem esse (Cic.) glossam post litis habent π : fide iussores fructuum et ita (Cic.
: om. p rell.
)
. (vol. 2)
in eodem: uidete, ut hoc iste correxerit
Cicero, Verr.
2.1,115
, διώρθωσεν ἄρα. in eodem: quid ad praetorem, uter possessor sit?
nonne id quaeri oportet, utrum possessorem esse oporteat?
Cicero, Verr.
2.1,116: qui id ad praetorem Peterson : quid ad cod.
Mein ; quid id ad br cum plerisque ; quid ad id pq
. in eodem: quid ergo interest, proferantur necne?
Cicero, Verr.
2.1,117
. in eodem: ualde hoc est mirum, neminem fuisse, qui istius se similem dici uellet
Cicero, Verr.
2.1,117: ualde sit mirum (Cic.)
. in eodem: utrum digniores homines esse existimasti eos, qui habitant in prouincia, quam nos, qui aequo iure uterentur?
Cicero, Verr.
2.1,118: homines existimasti (Cic.) uteremur (Cic.)
. ubique ἄρα uel ἄν Graecae coniunctiones intellegendae sunt in interpretatione. in eodem: et cum edictum totum eorum arbitratu, quam diu fuit designatus, componeret, qui ab isto ius ad utilitatem suam nundinarentur, tum uero in magistratu contra illud edictum suum sine ulla religione decernebat
Cicero, Verr.
2.1,119: quam diu fuit designatus suppl. in marg. p² : om. r illud ipsum edictum (Cic.)
. in eodem:
nam, quaeso, redite in memoriam, Quirites, quae libido istius in iure dicendo fuerit
Cicero, Verr.
2.1,120: Quirites (Prisc.) : iudices (Cic.)
, γέγονεν ἄρα. in eodem:
Sacerdotem execrabantur, qui uerrem tam nequam reliquisset
Cicero, Verr.
2.1,121: lac.
= neque enim perfacete dicta neque porro ac seueritate digna sunt
(καταλελοίπει ἄρα ) quae ego non commemorarem * nisi uos illud uellem recordari
Cicero, Verr.
2.1,121: lac.
= neque enim perfacete dicta neque porro ac seueritate digna sunt
; non commemorarem, οὐκ ἂν
ἀπεμνημόνευον. in eodem: oblitosne igitur hos putatis esse, quemadmodum sit iste solitus uirgis plebem Romanam concidere?
Cicero, Verr.
2.1,122
. in eodem: superbia uero qua fuerit, quis ignorat?
quemadmodum iste tenuissimum quemque contempserit, despexerit, liberum esse numquam duxerit?
Cicero, Verr.
2.1,123: iste (Prisc.), V, Peterson : is pδ
. omnia confirmatiue dicuntur. in eodem: impetrant, ut ne iurent * adimas tu ei, qui iurauit; quo exemplo?
Cicero, Verr.
2.1,123-124: lac.
= dat his possessionem (§ 123) .
praetorium est (§ 124) adimas (Prisc.) : adimis (Cic.)
ἀφέλοιο ἄρα. in eodem: is mortuus est G(aio) (vol. 2)
Sacerdote praetore, nescio an ante quam Verres praeturam petere coeperit
Cicero, Verr.
2.1,125: coeperit πb rell.
: coepit V
. in eodem: docebat, edictum eius non oportere in eas hereditates ualere, quae ante eum praetorem uenissent
Cicero, Verr.
2.1,125: lac.
¹ = si hoc tum fuisset dictum (§ 125) .
domum ad eum uenit (§ 126) lac.
² = quod facile homini (§ 126) .
praetorem esse oportere (§ 127) lac.
³ = quo ore iste ceteros homines inferiores loco, auctoritate, ordine, quo ore homines rusticanos ex municipiis in eas hereditates] ad eas heredes pb uenissent] fuissent V
(ἐληλύθασιν ἄρα ) * rem demonstrat, quam pridem sibi hereditas uenisset. docet * an uero dubitamus * quo denique ore, quos numquam liberos putauit, libertinos homines solitus sit appellare?
Cicero, Verr.
2.1,125: lac.
¹ = si hoc tum fuisset dictum (§ 125) .
domum ad eum uenit (§ 126) lac.
² = quod facile homini (§ 126) .
praetorem esse oportere (§ 127) lac.
³ = quo ore iste ceteros homines inferiores loco, auctoritate, ordine, quo ore homines rusticanos ex municipiis in eas hereditates] ad eas heredes pb uenissent] fuissent V
. in eodem: optatum negotium sibi in sinum delatum esse dicebat. monumentum illa amplitudine, illo opere quamuis sartum tectum integrumque esset, tamen aliquid se inuenturum, in quo moliri praedarique posset
Cicero, Verr.
2.1,131
, δύναιτο ἄρα. in eodem: Habonius, qui legem nosset, qua in lege numerus tantum columnarum traderetur
Cicero, Verr.
2.1,134: traditur (Cic.) modo tradendum (Cic.)
(παραδίδοιτο ἄρα ) , perpendiculi mentio fit nulla, et qui non putaret, sibi expedire ita accipere, ne eodem modo sibi tradendum esset
Cicero, Verr.
2.1,134: traditur (Cic.) modo tradendum (Cic.)
. in eodem: quid erat, quod rescinderet, cum suo quemque loco lapidem reponeret?
Cicero, Verr.
2.1,146
. in eodem: quaerimus * quid in extremis Pamphyliae partibus fecerit, qualis in bello praedonum praedo ipse fuerit, qui in foro populi Romani pirata nefarius reperiatur
Cicero, Verr.
2.1,154: lac.
= etiam quid iste in ultima Phrygia quaerimus (Prisc.), Peterson : quaeremus p rell.
. in eodem: quod nemo quemquam tam audacem, tam amentem, tam inpudentem fore arbitrabatur, qui tam nefariis criminibus, tam multis testibus conuictus ora iudicum aspicere aut os suum populo (vol. 2)
Romano ostendere auderet. est idem Verres, qui fuit semper, ut ad audendum proiectus, sic paratus ad audiendum * nam si id fecisset, quod statuerat, ut non adesset, minus aliquanto quam mihi opus esset, cognosceretur, quid ego * elaborassem, uestra uero laus tenuis * esset, si condemnatus sit is, qui adesse noluerit, et si fortes fueritis in eo, quem nemo sit ausus defendere
Cicero, Verr.
2.1,1-3: testibus prb Cuiac.
, Peterson : iudicibus DΨ est idem Dal. prb, Peterson : est enim idem q¹al. paratus prδ, Peterson : om.
DΨ audiendum praesto est, respondet, defenditur; ne hoc quidem sibi reliqui facit ut, in rebus turpissimis cum manifesto teneatur, si reticeat et adsit, tamen impudentiae suae pudentem exitum quaesisse uideatur. patior, iudices, et non moleste fero me laboris mei, uos uirtutis uestrae fructum esse laturos. nam si iste id, quod prius [DΨ, Peterson : primus L ; primo prδ] statuerat (Cic.) ego in hac accusatione comparanda constituendaque elaborassem; uestra uero laus tenuis plane atque obscura, iudices, esset. neque hoc a uobis populus Romanus exspectat neque eo potest esse contenus, si condemnatus (Cic.)
. ubique alterutra supra dictarum coniunctionum Graecarum cum subiunctiuis est intellegenda. in eodem: de inpudentia singulari * sunt qui mirentur
Cicero, Verr.
2.1,6: singulari quod adest quod respondet, sunt (Cic.) mirentur] mirantur Z
. in eodem: iste unus inuentus est, qui et a conplexu parentum abreptos filios ad necem duceret et parentes pretium pro sepultura liberum posceret
Cicero, Verr.
2.1,7: iste inuentus codd.
Cic.
. in eodem: si populus Romanus istius unius supplicio contentus fuerit ac non sic statuerit, non istum maius in se scelus concepisse * quam eos, qui istum * sententia sua liberarint
Cicero, Verr.
2.1,9: in sese (Cic.) concepisse, cum fana spoliarit, cum tot homines innocentis necarit, cum ciuis Romanos morte, cruciatu, cruce adfecerit, cum praedonum duces accepta pecunia dimiserit, quam eos, si qui istum tot tantis tam nefariis sceleribus coopertum iurati sententia (Cic.) liberarint (Cic.)
, ἠλευθέρωσαν ἄρα. ideo ex uno libro Ciceronis tot usus proponere studui, ut docerem, quam frequentissime hac constructione usi sint auctores eloquentiae Latinae, in hoc quoque Atticos maxime imitati, quorum similiter usus necessarium esse exstimaui collectos subicere.
Platon in Alcibiade priore: πρὸς πατρός τέ σοι φίλους καὶ
συγγενεῖς πλείστους εἶναι καὶ ἀρίστους, οἵ, εἴ τι δέοι, (vol. 2)
ὑπηρετοῖεν ἄν σοι. quod nos, sicut supra ostendimus, per subiunctiuos proferentes non egemus ἄν Graeca coniunctione, ut: ex patre tibi amicos et cognatos plurimos esse et optimos, qui, si quid opus sit, ministrent tibi. in eodem: ὅρα δή· οὐ γάρ τοι εἴη ἂν θαυμαστόν, εἰ, ὥσπερ
μόγις ἠρξάμην, οὕτως καὶ μόγις παυσαίμην: uide autem; non enim sit mirum, si, quomodo uix coepi, sic uix desiero. et attende, quod illi quoque est ubi sine coniunctione ἄν uel ἄρα uerbis utuntur optatiuis, quomodo hic παυσαίμην, quod nos ubique in huiuscemodi sensibus facimus, id est, qui ad supra dictas coniunctiones Graecas attinent, subiunctiuis per se uerbis utentes, cum illi non solum optatiuis, sed etiam indicatiuis, ut supra diximus, eas adiungant, ut idem Plato in eodem: ἐγὼ γάρ, ὦ Ἀλκιβιάδη, εἰ μέν σε ἑώρων ἃ νῦν δὴ
διῆλθον ἀγαπῶντα καὶ οἰόμενον δεῖν ἐν τούτοις
καταβιῶναι, πάλαι ἂν ἀπηλλάγμην τοῦ ἔρωτος: necesse est, ut subiunctiuo utamur, dicendo dudum expeditus essem amore. in eodem: νῦν
δὲ ἐφῆκε; νῦν γὰρ ἄν μου ἀκούσαις: nunc, inquit, nunc enim me audias, confirmatiue dixit. in eodem: εἴ τίς σοι εἴποι θεῶν· ὦ
Ἀλκιβιάδη, per inductionem optatiuo est usus: si quis tibi dicat deus. in eodem: νεωτέρῳ μὲν οὖν ὄντι σοι καὶ πρὶν τοσαύτης
ἐλπίδος γέμειν, ὡς ἐμοὶ δοκεῖ, οὐκ εἴα ὁ θεὸς διαλέγεσθαι, ἵνα (vol. 2)
μὴ μάτην διαλεγοίμην. nota, non solum εἰ, sed et ἵνα et ὅπως etiam optatiuo coniungi Atticis, cum apud nos tam ut causalis coniunctio quam ne, quando ἵνα μή significat, subiunctiuo sociantur, qui tamen similis est, ut saepe diximus, optatiuo: ut ne frustra disputarem. idem in Gorgia : ὥστε εἴ μοί γε καὶ τὴν ἡμέραν ὅλην ἐθέλοιτε
διαλέγεσθαι, χαριεῖσθαι, si uelitis loqui.
Homerus:
αἴ κέ μοι ὣς μεμαυῖα παρασταίης, γλαυκῶπι.
αἴ κέν μοι δώῃ Ζεὺς αἰγίοχος καὶ Ἀθήνη. interrogatiue quoque ἄν ponentes cum optatiuis proferunt.
Plato in I
Alcibiade : πότερ᾽ ἂν δέξαιό σοι εἶναι, ἀγαθὰ ἢ κακά;, quod autem Latini quoque omnibus temporibus subiunctiui modi etiam in optatiuo utuntur, ostendit tam usus quam antiquiores Donato artium scriptores.
Virgilius in VI:
hac Troiana tenus fuerit Fortuna secuta
Vergilius, Aen.
6,62
. ecce hic [fuerit] optatiue posuit in precatione Aeneae hoc uerbum, quod tam praeteriti perfecti quam futuri potest esse: quod Donatus et quidam alii subiunctiui tantummodo putant esse, cum aliae omnes uoces optatiui communes sint etiam subiunctiuo. ergo non immerito in supra dicta Attica constructione, qua illi optatiuis utuntur, hoc quoque tempore indifferenter nostri sunt usi. inueniuntur tamen etiam nostri poetae saepe metri causa (vol. 2)
indicatiuis pro subiunctiuis usi, ut Horatius in II carminum :
me truncus illapsus cerebro
sustulerat, nisi Faunus ictum
dextra leuasset
Horatius, carm.
2,17,27-29
, sustulerat pro sustulisset posuit propter metrum.
quae genera uel significationes uerborum quibus casibus construuntur quoniam igitur de constructione modorum uerbi dictum est, qui omnes eundem casum sequuntur, quem genus siue significatio uerbi exigit, quam διάθεσιν Graeci uocant, de hac quoque diligentissime est quaerendum. sciendum itaque, quod omnia actiua apud Latinos, quae faciunt a se passiua, quae et transitiua sunt in homines, sine dubio accusatiuo adiunguntur, ut oro te, quia habet etiam passiuum oror a te. similiter accuso te, accusor a te; curo te, curor a te; audio te audior a te; patro te, patror a te; impetro te, impetror a te; temno te, temnor a te; neglego te, neglegor a te; despicio te, despicior a te; sentio te, sentior a te; impedio te, impedior a te; inchoo te, inchoor a te; incipio te, incipior a te. similiter etiam neutra uel deponentia actum significantia cum transitione in quodcumque accusatiuum sequuntur, ut facio domum, eo iter, nauigo Pontum, ardeo uxorem, quando pro amo accipitur.
Virgilius in bucolico :
formosum pastor Corydon ardebat Alexin
Vergilius, ecl.
2,1
. dedisco illam rem.
Lucanus in I:
dedidicit iam pace ducem
Lucanus 1,131
; Cicero tamen simplicis eius passiuum protulit de praetura urbana :
dum est, unde ius ciuile discatur
Cicero, Verr.
2.1,115: adulescentis (Cic.)
. Terentius in adelphis : (vol. 2)
nisi, dum hae silescunt turbae, interea in angulum
aliquo abeam atque edormiscam hoc uilli
Terentius, ad.
785-786: Craig (1930: 69) "When an interesting spelling is preserved, as in … Ad.
785 II 267 haec (Nom.
Pl. Fem.), we have a hint that Priscian in his original shape was more faithful to the older forms than he appears to be now.
" (ibid. n. 1) "Hertz disregards haec of V, and follows the modernized hac of all the other MSS."
pro hoc uillum, quod est diminutiuum uini.
Virgilius in II Aeneidos :
pars stupet innuptae donum exitiale Mineruae
Vergilius, Aen.
2,31
. Horatius in I carminum :
nec muliebriter
expauit enses
Horatius, carm.
1,37,22-23: ensem (Hor.)
. similiter dicimus doleo pedem, ferueo pectus, ambulo spatium; sic etiam deponentia transitiua actum significantia sequor hominem, loquor fabulam, expiscor socium, experior rem, arbitror iustitiam, reor ueritatem, suspicor inimicum. sunt tamen tam ex his quaedam quam ex actiuis, quae cum accusatiuo etiam datiuo adiunguntur, quae sunt acquisitiua, de quibus mox dicetur, ut do tibi aurum, dono illi seruum; dicitur tamen et in eodem sensu dono illum seruo more Attico.
Virgilius in V:
Sergestum Aeneas promisso munere donat
Vergilius, Aen.
5,282
. similiter praebeo, praesto, exhibeo, mando, polliceor, muneror, indico, exprobro tibi illam rem; similiter dicimus praepono tibi illum et praefero et praeficio. pauca sunt, quae actiua uoce transitiue soli datiuo adiunguntur, ut noceo tibi, inuideo, maledico, benedico, praeniteo (Horatius in I
carminum :
cur tibi iunior
laesa praeniteat fide
Horatius, carm. 1,33,3-4
) dissideo tibi (Horatius in II carminum :
redditum Cyri solio Phraatem
dissidens plebi numero beatorum
eximit uirtus
Horatius, carm.
2,2,17-19: Prahaten (Hor.)
), quamuis, si quis attente haec quoque inspiciat, inter acquisitiua uel aequiperantia sunt ponenda: noceo tibi (est nocens tibi fio); inuideo tibi, (vol. 2)
quasi non uidens tibi fio, hoc est non ferens te bene agentem uidere; maledico tibi, contra te dico male. inueniuntur tamen pauca, quorum quamuis actus transeat in aliam personam, non habent tamen passiua, ut facio et ex eo cum infinitis uerbis composita, ut calefacio, tepefacio, obstupefacio; pro passiuo quoque eorum fio et ex eo similiter composita accipiuntur, ut calefio, tepefio, obstupefio et similia; cum praepositionibus enim compositum facio plerumque habet passiuum, ut perficio perficior; afficio afficior; inficio inficior; efficio efficior et similia. illa quoque uerba actiuorum uocem habentia, quorum actus ad res carentes loquella pertinent, primas quidem et secundas uoces non possunt naturaliter passiuas habere, quippe cum nec de se loqui ipsae quid patiuntur possint, quod est primae personae, nec ad eas, cum careant auditu, qui proprie pertinet ad secundam personam, loqui possimus; tertiam uero habent personam, de qua inter primam et secundam loquella recte fieri potest, ut laboratur uestis, unde Virgilius in I Aeneidos :
arte laboratae uestes
Vergilius, Aen.
1,639
; potatur fluuius, Iuuenalis in IIII:
epotaque flumina Medo
prandente
Iuuenalis 10,177-178
. similiter dicimus cenatur piscis, prandetur holus, decurritur spatium, unde Terentius in adelphis :
† decurso iam spatio
Terentius, ad.
860: iam decurso spatio Lindsay
.
de passiuis
passiua ablatiuo uel datiuo transitiue adiunguntur, ut doceor a te et tibi, uideor ab illo et illi; similiter passiuam uim habentia neutralia uel deponentia, ut uapulo a te et tibi exulo, nascor, patior. licet tamen etiam accusatiuum addere his, quibus per diuersas res fieri solet passio, ut doceor a te literas, pascor carnem, uituperor insipientiam.
(vol. 2)
Virgilius in IIII Aeneidos :
testor, cara, deos et te, germana, tuumque
dulce caput, magicas inuitam accingier artes
Vergilius, Aen.
4,492-493: artis Geymonat (-es Π₅)
. et docemur enim et pascimur et uituperamur et accingimur diuersis rebus; nasci enim et exulare ad unam rem pertinet ipsius natus et exilii.
de communibus
communia, quando actum significant, actiuorum constructionem, quando passionem, passiuorum sequuntur, ut criminor te et criminor a te, ueneror te et ueneror a te.
de absolutis
absoluta, siue actiuae siue passiuae sint uocis, cum nominatiuo perfectam habent constructionem, ut Plato uiuit, Aristoteles deambulat, Socrates philosophatur; ego esurio, tu dormis, ille uolat. et reciproca uero siue sui passiua, quae ἰδιοπαθῆ uocant Graeci, licet et absolute proferre, ut rubeo, horreo, tepeo, ferueo, et coniungere his ablatiuos, ut rubeo pudore, horreo frigore, tepeo austro, ferueo aestate. nec solum tamen his, sed omnibus uerbis licet ablatiuum adiungere, cum causam per eum indicamus ipsius actus uel passionis, quod licet in omni specie facere uerborum, ut Plato uiuit anima, id est per animam; Aristoteles deambulat pedibus, id est per pedes; Socrates philosophatur sapientia, id est per sapientiam, similiter horreo frigore, id est per frigus. nec mirum absoluta posse obliquis adiungere casibus, cum etiam transitiua licet absolute proferre, cum maxime aliquam sui passionem ipso actu significant, ut hic amat, ille luget, iste ridet. itaque Virgilius huiuscemodi res ostendit animorum esse passiones, ut in VI:
hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque
Vergilius, Aen.
6,733
. idem in eodem: (vol. 2)
lugentes campi
Vergilius, Aen.
6,441: Lugentes Verg.
. idem in V:
risit pater optimus
Vergilius, Aen.
5,358
. Terentius in adelphis :
amat: dabitur a me argentum, dum erit commodum
Terentius, ad.
118
. et rursus eadem cum casibus transitiue: amo clementiam, lugeo miseriam, rideo stultitiam. quae uero non egent obliquis casibus, ea nec passiua habent, ut spiro, uiuo, nauigo, proficiscor, quamuis haec quoque figurate, ut supra ostendimus, coniunguntur obliquis casibus, ut securam uiuit uitam; spirat et expirat animam; nauigo mare et nauigatur mare et similia. at quae egent casibus et transitiue dicuntur, ut actus in hominem fiat, habent et passiua, ut ferio Tryphonem, quem actum ille interpretando, in quem fit, facit uerbum passiuum: ferior a te; uulnero hostem, uulneror ab hoste. excipiuntur, ut ostendimus, pauca, quae quamuis sint actiua et transitiue dicantur in hominem, tamen non habent passiua, usu deficiente, ut noceo tibi, facio te doctum. sed hoc uerbum loco passiui habet alterum uerbum similiter actiuae uocis, sed significationis passiuae, fio. noceo quoque et maledico, benedico, inuideo, cuius tamen passiuum Horatius in arte poetica auctoritate usus protulit:
ego cur, adquirere pauca
si possum, inuideor?
Horatius, ars 55-56
. idem etiam accusatiuum ei uerbo cum datiuo adiunxit in I epistularum :
inuidet usum
lignorum et pecoris tibi calo argutus et horti
Horatius, epist. 1,14,41-42
. et haec tamen ad imitationem Graecorum datiuis adiunguntur; nam illi
λυμαίνομαί σοι et λοιδορῶ σοι.
Herodotus in I: λυμαινομένη τῷ
νεκρῷ. cetera uero omnia, nisi sint acquisitiua uel aequiperantia uel supereminentia uel subiecta, a nominatiuo actum transitiue ad homines (vol. 2)
facientia, ut praediximus, ad accusatiuos construuntur, cum utraque supponatur persona tam agentis quam patientis, ut doceo te, doceor a te. nam is, qui patitur, in significatione passiua transfert accusatiuum, qui ad se pertinebat, cum actiuum proferebatur uerbum, in nominatiuum adiunctum passiuo, qui in ipso uerbo, ut saepe diximus, intellegitur, etiam si non apponatur, contra uero nominatiuum agentis in ablatiuum, ut erudio te, erudior a te; tango te, tangor a te. itaque communia utrumque habent modum constructionis. uerborum uero alia ad corpus, alia ad animam, alia ad utrumque, alia ad extrinsecus accidentia pertinent: ad corpus: lauo te, tondeo, uulnero, sordido; ad animam: erudio, doceo, instituo, moneo, consulo, suadeo; ad utrumque: laedo, offendo, moueo, noceo, maledico, benedico, prouideo; ad extrinsecus accidentia: dito, impero, subigo, domo. sunt alia communia omnium supra dictorum, ut facio te doctum uel formosum uel felicem. inueniuntur quaedam, quae actiua uoce et constructione tamen passiuam habent significationem, et passiua actiuam, ut timeo te et timeor a te; metuo te et metuor a te.
Lucanus in V:
dum metuar semper terraque expecter ab omni
Lucanus 5,671
. et sunt alia laudatiua uel uituperatiua, ut cano, praedico, laudo, celebro, amplifico, uitupero, culpo, reprehendo, incuso, accuso, insimulo, succenseo; alia artificiorum, ut philosophor, poëtor, architector, modulor, medicor et medico et medeor (Virgilius in II georgicon :
et senibus medicantur anhelis
Vergilius, georg.
2,135
. idem in I georgicon :
semina uidi equidem multos medicare serentes
Vergilius, georg.
1,193: serentis Verg.
). sunt alia deceptiua, ut fallo, decipio, eludo, induco, illicio, pellicio; alia acquisitiua uel supereminentia uel subiecta uel aequiperatiua, quae datiuo adiunguntur, cuiuscumque sint generis uel significationis (vol. 2)
uerborum, ut laboro tibi, uigilo, propugno, largior, dono, muneror, indulgeo, praesto, praebeo, exhibeo, do, annuo, consentio, assentior, medeor tibi, medicor tibi, id est sanitatem tibi adquiro: dicitur tamen et medico, quod actiuorum seruat constructionem.
Virgilius in II
georgicon :
et senibus medicantur anhelis
Vergilius, georg.
2,135
. idem in I:
semina uidi equidem multos medicare serentes
Vergilius, georg.
1,193: serentis Verg.
. Terentius in Andria :
eius labore atque eius dolore nato ut medicarer tuo
Terentius, andr.
831
; idem accusatiuo in Phormione :
quam scitum est eiusmodi parare in animo cupiditates,
quas, cum res aduorsae sient, paulo mederi possis
Terentius, phorm.
821-822: in animo parare Lindsay (pa. in an.
Σ)
. moderor tibi et te: Sallustius in Catilinario : fortuna, cuius libido gentibus moderatur
Sallustius, Catil.
51,25
; intellegimus enim res omnes ad felicitatem uel miseriam gentium.
Lucanus in X:
sideribus quaecumque fugam moderantur Olympi
Lucanus 10,199: quae sola (Lucan.)
, moderantur pro regunt. maledico tibi Cicero pro Deiotaro :
eius enim nomine, optimi uiri nec tibi ignoti, maledicebat tibi
Cicero, Deiot.
33: nomine optimi uiri H : hominis nomine optimi uiri CAV ; nomine optimi hominis β ; nomine uiri optimi γ
; benedico tibi, parco, tempero (Virgilius in I
georgicon :
iam sibi tum a curuis male temperat unda carinis
Vergilius, georg.
1,360: a curuis Gramm. cum Verg. cod. R ;et cet.
: curuis Verg.
), quando pro parco accipitur. supereminentia uel subiecta sunt, ut impero tibi (Virgilius in I georgicon :
exercetque frequens tellurem atque imperat aruis
Vergilius, georg. 1,99
), regno tibi, dominor tibi, praecipio tibi, suadeo tibi, prouideo tibi, prospicio tibi, consulo tibi; nam consulo te interrogatiuum est et tunc habet (vol. 2)
passiuum, quamodo et tempero. eorum tamen quaedam possunt etiam adquisitiua esse. subiecta sunt, ut seruio tibi, oboedio, pareo, ministro, misceo tibi, famulor, aequiperantia: luctor tibi, sermocinor, certo, loquor, altercor, inuideo tibi, nam plerumque ad pares fit felicius agentes, auctorque est huius Hesiodus dicens: « καὶ πτωχὸς πτωχῷ φθονέει καὶ τέκτονι τέκτων. desideratiua uel inquisitiua accusatiuo sociantur: quaero te, similiter inuenio, reperio, expecto, desidero, opperior, scrutor, sequor et sector, praestolor te et praestolor tibi (sed magis, quando datiuo coniungitur, adquisitiuum est.
Terentius in eunucho :
quem praestolare, Parmeno?
Terentius, eun.
975: ostium Lindsay
.
Cicero in I inuectiuarum : qui tibi ad forum Aurelium praestolarentur
Cicero, Catil.
1,24
) et quae per obtinentiam, id est κατὰ ἐπικράτειαν, dicuntur: habeo, possideo, teneo, contineo, sustineo, seruo, custodio, tueor, tutor, defendo, prohibeo, arceo, impedio, implico, soluo, uinco, supero, domito, subicio, deicio; adoratiua quoque: colo te, honoro, adoro, erubeo, adulor te et tibi; suspectiua etiam uel opinatiua: suspicor, opinor, arbitror, existimo, reor, quae maxime infinitum assumunt substantiui cum accusatiuo, ut suspicor inimicum esse, opinor amicum esse, arbitror alacriter profuturum esse, sed et aliis infinitis iunguntur: opinor me intellegere et intellexisse Virgilium, existimo recte legere et legisse Ciceronem et similia. uoluntatem quoque significantia accusatiuo coniunguntur cum infinito alterius uerbi: uolo te currere; similiter studeo, propero, cupio, (vol. 2)
affecto, festino, nisi infinitum a uerbo sit alii casui iungendo; tunc enim necesse est infinitum quoque uerbi sui constructionem seruare, ut misereor tui, misereri tui uolo; noceo tibi, nocere tibi cupio; dignor te laude, dignari te laude cupio; mereor laudem, mereri laudem affecto. absolutis uero supra dicta uerba si coniungantur, accusatiuum assumunt, ut desidero uiuere filium, studeo te currere, propero me deambulare. similiter interrogatiua: interrogo te, rogo, stipulor.
Iuuenalis in III:
quantum uis stipulare, et protinus accipe, quid do,
ut totiens illum pater audiat
Iuuenalis 7,165-166
. frequentissime tamen stipulor abs te pro interrogo te dicimus, quomodo et quaero abs te.
Cicero inuectiuarum II: quaesiui a Catilina, nocturno conuentu apud M(arcum) Laecam fuisset necne
Cicero, Catil.
2,13: nocturno (Prisc.) : in nocturno Bβγ, Maslowski ; an nocturno α ; an in nocturno o Laecam f, Maslowski : om. a ille consul αβγ, Maslowski : illi consul ; consul ille o ; consul B
, pro interrogaui Catilinam. inuenitur tamen etiam in passiua significatione similiter dictum stipulor abs te pro interrogor abs te.
Suetonius in IIII pratorum : minor uiginti quinque annorum stipulari non potest passiue dixit. consulo quando interrogatiuum est, ut supra diximus, accusatiuo rationabiliter, adquisitiuum uero datiuo copulatur. funebria quoque uerba ad accusatiuum feruntur, ut lugeo te, ploro, lacrimo, plango, queror te et tibi pro apud te (Virgilius in
bucolico :
dum queror et diuos, quamquam nil testibus illis
profeci
Vergilius, ecl.
8,19-20
. Iuuenalis in I:
nec quereris patri nec terram cuspide quassas?
Iuuenalis 2,131+130: nec galeam quassas nec terram cuspide pulsas / nec quereris patri. uade ergo et cede seueri (Iuu.)
(vol. 2)
intellegitur enim Romanos quereris apud patrem); uocatiua quoque: uoco te, imploro, clamo, nomino, nuncupo, inuoco, accerso. illa quoque notanda, quae cum nullum significent actum, sed magis sui passionem demonstrent, tamen, quia actiuam habent uocem, accusatiuo coniunguntur, ut trepido, horreo, formido, uito, fugio, recuso, excuso; similiter metuo et timeo: haec autem, cum passiue dicuntur, magis actum significant; et e contrario, cum actiue dicuntur, magis passionem significant, ut timeor: timorem facio; timeo uero timorem patior.
Lucanus in V:
dum metuar semper terraque expecter ab omni
Lucanus 5,671
. idem in I:
fecunda uirorum
paupertas fugitur
Lucanus 1,165-166
pro fugam facit, quod est fugat. eandem uim habent et similia. hortatiua quoque accusatiuum asciscunt: excito, incito, hortor, moneo, agito, stimulo; precatiua etiam accusatiuo iunguntur: oro, obsecro, obtestor, quaeso, litor, precor, supplico; hoc non solum accusatiuo, sed etiam datiuo coniungitur (Terentius in Andria :
huic supplicabo
Terentius, andr. 312
), est enim subiectiuum plus aliis omnibus, quae sunt eiusdem speciei. multifida est cum accusatiuo constructio: iuro, castigo, doceo, illido, calefacio, frigefacio. ad sensum pertinentia, quae Graeci genetiuo coniungunt, quasi passionem quoque in ipso actu significantia (ἀκούω σοῦ, ἅπτομαί σου,
ὀσφραίνομαι, γεύομαι τοῦδε, αἰσθάνομαι ), excepto uideo et similibus, (vol. 2)
quae plus actus habent quam alii sensus, nos accusatiuo copulamus, quippe ex actiua passiuam uocem facientia, ut audio te et audior a te; tango te et tangor a te; gusto et gustor, sentio et sentior. similiter omnia fere actiua: impetro illam rem, quia et impetror; patro et patror; curo et curor; impedio et impedior; neglego et neglegor. separatiua siue discretiua cum accusatiuo etiam ablatiuo coniunguntur, ut auerto illum hac re et ab hac re. similiter pello, amoueo, torqueo, separo, dirimo, educo et similia.
Virgilius in I Aeneidos :
nec posse Italia Teucrorum auertere regem
Vergilius, Aen.
1,38
. Cicero Philippicarum V: ab urbe M(arci) Antonii impetus in Galliam auertere
Cicero, Phil. 5,28: qui M. Antoni impetus nefarios ab urbe in Galliam auertit [V, Magnaldi : uertit D] (Cic.)
. idem inuectiuarum III: quis tam auersus a uero?
Cicero, Catil.
3,21: quis potest esse, Quirites, tam auersus a uero (Cic.) quis γ, Maslowski : qui αβ auersus Aβγ, Maslowski : aduersus Vax
. nec mirum uerba sensum significantia, qui habeat aliquid passionis, accusatiuo coniungi, cum multa alia quoque sint et actiua et neutra, quae quamuis et ipsa ui intellectus ipsius aliquid pati uideantur, accusatiuis tamen adiunguntur, ut amo et desidero, ardeo.
Virgilius in
bucolico :
formosum pastor Corydon ardebat Alexin
Vergilius, ecl.
2,1
. neutra et deponentia, quod superius dictum est, si actum significent et habeant transitionem ab homine in hominem, accusatiuo coniunguntur, ut facio te doctum, sequor hominem, miror, aspernor, suspicor, contemplor, conspicor, unde non irrationabiliter antiquissimi etiam in passiua significatione ea proferebant, quod latius de uerbo tractantes ostendimus. sin haec eadem (id est neutra uel deponentia) passionem significent, passiuorum constructionem sibi defendunt, id est ablatiuo uel datiuo coniunguntur, ut fio a te doctus, uapulo ab illo, exulo, nascor, patior. (vol. 2)
ad eos autem casus, ad quos coniungitur indicatiuus, necesse est totius uerbi declinationem construi et participia et supina, ut amo illum, amans illum, amandi illum causa curro, amando illum uigilo, amandum est illos, amatum eo illum; nam in u desinens magis nominatiuo adiungitur.
Virgilius in III:
nec dictu facilis nec uisu effabilis ulli
Vergilius, Aen.
3,621: affabilis Verg.
. non mireris tamen, omnia actiua ex quacumque uoce actum significantia cum transitione Romanos accusatiuo coniungere, cum Attici quoque tam in eis quam in aliis constructionum plerisque idem seruent. quamobrem necessarium esse duximus, multos et diuersos usus ab auctoribus utriusque linguae colligere omnium orationis partium, quorum exemplis gaudeant confidentiusque utantur, qui laudibus utriusque gloriari student doctrinae.
Latini curo illam rem, ut Virgilius georgicon I:
inuidet atque hominum queritur curare triumphos
Vergilius, georg.
1,504
et Ξενοφῶν
ἀπομνημονευμάτων primo: ἀλλὰ καὶ τοὺς
φροντίζοντας τὰ τοιαῦτα μωραίνοντας ἐπεδείκνυεν.
ἐν τῷ αὐτῷ· ταύτην γὰρ τὴν ἕξιν ὑγιεινήν τε ἱκανῶς εἶναι
καὶ τὴν τῆς ψυχῆς ἐπιμέλειαν οὐκ ἐμποδίζειν ἔφη.
Lucanus in quarto:
quo tempore primas
impedit ad noctem iam lux extrema tenebras
Lucanus 4,446-447
. (vol. 2)
nos sentio illam rem; similiter illi.
Virgilius in X:
hoc patris Anchisae manes, hoc sentit Iulus
Vergilius, Aen.
10,534
.
Ἰσοκράτης
παραινέσεσιν· οὕτω γὰρ τὴν ἐκείνων τε διάνοιαν
αἰσθήσει καὶ σαυτὸν οὐ καταφανῆ ποιήσεις. nos audio illum; sic etiam illi.
Virgilius in XII:
audiat haec genitor, qui foedera fulmine sancit
Vergilius, Aen.
12,200
.
Δημοσθένης
Φιλιππικῶν
Γ· ὅταν δὲ πρὸς τὰ πράγματα
ἀποβλέψω * καὶ ὅταν πρὸς τοὺς λόγους, οὓς ἀκούω. patior illum Lucanus in I:
pellimur e patriis Laribus patimurque uolentes
exilium
Lucanus 1,278-279
.
Δημοσθένης
ὑπὲρ Κτησιφῶντος· εἰ μὲν ἴστε με τοιοῦτον ὄντα,
οἷον οὗτος ᾐτιᾶτο, οὐ γὰρ ἄλλοθι βεβίωκα ἢ παρ᾽ ὑμῖν, μηδὲ
φωνὴν ἀνάσχησθε. (vol. 2)
memini illam rem et illius rei.
Virgilius in bucolico :
numeros memini, si uerba tenerem
Vergilius, ecl.
9,45
. idem in IIII Aeneidos :
nec meminisse pigebit Elissae
Vergilius, Aen.
4,335
.
Δημοσθένης ἐν τῷ
κατὰ Αἰσχίνου· ἵνα τὴν ὅτε
ἀδωροδόκητος ὑπῆρχε προαίρεσιν αὐτοῦ τῆς πολιτείας ἀναμνησθέντες,
ὡς προβεβλημένη καὶ ἄπιστος ἦν πρὸς τὸν Φίλιππον.
Ὅμηρος in Iliados
Ω·
μνῆσαι πατρὸς σεῖο, θεοῖς ἐπιείκελ᾽ Ἀχιλλεῦ. impero tibi, ἄρχω σοῦ.
Virgilius in I georgicon :
exercetque frequens tellurem atque imperat aruis
Vergilius, georg.
1,99
; Attici: ἦρχεν Ἀθηναίοις.
Latini aufero tibi et a te, similiter eripio, adimo, amolior, amoueo.
Terentius in Phormione :
aufer mi oportet
Terentius, phorm.
223
. Lucanus in V:
heu quantum fortuna umeris iam pondere fessis
amolitur onus
Lucanus 5,354-355
.
Virgilius in II Aeneidis :
teque his, ait, eripe flammis
Vergilius, Aen.
2,289
. Homerus in Iliadis
Α:
αὐτὰρ ὁ τοῖσιν ἀφείλετο νόστιμον ἦμαρ, et per accusatiuum tamen idem in Iliadis
Α·
μήτε σὺ τόνδ᾽ * ἀποαίρεο κούρην. (vol. 2)
illi ἄχθομαι τόδε et τῷδε et nos quoque doleo illam rem et illa re; similiter indignor.
Sallustius in Catilinario : et quasi dolens eius casum
Sallustius, Catil.
40,2
. Virgilius in II Aeneidos :
et casum insontis mecum indignabar amici
Vergilius, Aen.
2,93
. idem in I:
nota tibi et nostro doluisti saepe dolore
Vergilius, Aen.
1,669
. ausculto tibi et te.
Attici ἀκροῶμαι σοῦ καὶ σέ.
Αἰσχίνης
ἐν τῷ
κατὰ Κτησιφῶντος· οἱ δὲ δικασταὶ ὥσπερ ἐπῳδὴν ἢ ἄλλο
τι ἀλλότριον πρᾶγμα ἀκροώμενοι.
Terentius in Andria :
Pamphilumne adiutem an auscultem seni
Terentius, andr.
209
. in eadem:
ausculta pauca: et quid ego te uelim et tu quod quaeris scies
Terentius, andr.
536
; nec enim aliter stat iambus, qui est quaternarius, quod etiam Donati
commentum approbat. potior illius rei et illam rem et illa re.
Cicero in II
inuectiuarum : rerum potiri uolunt
Cicero, Catil.
2,19: potiri CAaβγ, Maslowski : perfrui B ; potui V
.
Terentius in adelphis :
ille alter sine labore patria potitur commoda
Terentius, ad.
871: cf. etiam Diom.
GL 1,319,26
.
Virgilius in I:
egressi optata potiuntur Troes harena
Vergilius, Aen.
1,172
. similiter Attici: ἀπήλαυσα τούτου καὶ ἀπὸ τούτου καὶ τοῦτο.
Ἰσοκράτης ἐν τῷ
περὶ τῆς εἰρήνης· καὶ κατ᾽ ἀρχὰς μὲν †
ἀπολαύωσιν, ὧν ἂν λάβωσιν, in sequentibus uero idem: δέδοικα, μὴ (vol. 2)
πειρώμενος ὑμᾶς εὐεργετεῖν αὐτὸς ἀπολαύσω τι φλαῦρον.
Πλάτων ἐν τῇ Σωκράτους ἀπολογίᾳ· καὶ εἰ μέντοι τι ἀπὸ
τούτων ἀπήλαυον. illi ἀποστερούμενος τοῦτο καὶ τούτου; huic simile nos dicimus pascor hanc rem et hac re.
Virgilius in II Aeneidos :
et miseros morsu depascitur artus
Vergilius, Aen.
2,215
. idem georgicon III:
pascuntur uero siluas et summa Lycaei
Vergilius, georg.
3,314
. idem [in bucolico ]:
frondibus hirsutis et carice pastus acuta
Vergilius, georg.
3,231
.
ἀπογινώσκω τούτων.
Δημοσθένης
Φιλιππικοῖς· ἐγὼ μὲν γὰρ
ἡγοῦμαι Φίλιππον, οὔτ᾽ εἰ τὰ πρῶτα βιασθεὶς ἄκων
ἔπραξεν, οὔτ᾽ ἂν εἰ νῦν ἀπεγίγνωσκε Θηβαίους, τοῖς ἐκείνων
ἐχθροῖς συνεχῶς ἐναντιοῦσθαι.
Latini despero illam rem.
Lucanus in V:
desperare uiam
Lucanus 5,574
.
Euripides:
οὐχ ἑσπέρας φάσ᾽ ,
ἀλλὰ καὶ μεσημβρίας
(vol. 2)
τούτους ἀφεστήκασιν ἡμέραν τρίτην, et nos absum tertium diem.
ἀπέδρα με καὶ ἀπέδρα μοῦ.
Πλάτων ἐν
Πρωταγόρᾳ· ὁ γάρ
τοι παῖς με ὁ Σάτυρος ἀπέδρα.
Lucanus in II:
heu demens non te fugiunt, me cuncta secuntur
Lucanus 2,575
.
ἀπελθεῖν τὴν ὁδὸν καὶ τῇ ὁδῷ illi dicunt, nos quoque ire uiam et uia.
Cicero pro Murena : hanc uiam dico, ite uiam
Cicero, Mur.
26: istam uiam (Cic.); "redite uiam" post "praesto .
doceret" (Cic.)
. Virgilius in IIII Aeneidos :
longam incomitata uidetur
ire uiam
Vergilius, Aen.
4,467-468
.
ἀρτίως καὶ ἄρτι et praeteritum, paulo ante et praesens significat apud illos.
Εὐριπίδης ἐν
Ἱππολύτῳ στεφανηφόρῳ·
ἣν ἀρτίως ἔλειπον ,
ἣ φάος τόδε
οὔπω χρόνον παλαιὸν εἰσεδέρκετο.
Μένανδρος ἐν
ἐπιτρέπουσιν·
«† εισιμν πρὸς ἐκείνην λέγεις, ἄρτι γὰρ νοῶ.
Romani quoque aduerbium modo in eadem utriusque temporis significatione ponunt.
Terentius in Phormione :
modo apud † forum :: meumne?
Terentius, phorm.
198: apud portum Lindsay
. (vol. 2)
modo dixit pro nuper. idem in eunucho :
modo ait, modo negat
Terentius, eun.
714
pro nunc ait, nunc negat.
Donatus in secunda arte de nomine: sed modo nomina generaliter dicimus pro nunc. illi βαρύνομαι τούτου καὶ ὑπὸ τούτου καὶ τούτῳ.
Σοφοκλῆς
ἐν
Φιλοκτέτῃ τῷ ἐν Τροίᾳ·
ὀσμῆς † μου ὅπως μὴ βαρυνθήσεσθέ μου
ἀντὶ τοῦ ὑπὸ τῆς ὀσμῆς.
Κρατῖνος ἐν
πλούτοις·
μὴ ξυντυχίᾳ βαρυνόμενοι. grauor hanc rem et hac re.
Virgilius in X:
quid, si, quae uoce grauaris,
mente dares?
Vergilius, Aen.
10,628-629
. illi βασκαίνει αὐτόν.
Δημοσθένης ἐν τῷ
ὑπὲρ Κτησιφῶντος·
ὁ δὲ σιγήσας ἡνίκα ἔδει λέγειν, ἄν τι δύσκολον συμβῇ, τοῦτο
βασκαίνει.
Virgilius in bucolico :
nescio, quis teneros oculus mihi fascinat agnos
Vergilius, ecl.
3,103
. illi βουλομένοις ἐστὶν ἡμῖν.
Δημοσθένης ὑπὲρ Κτησιφῶντος·
τῆς δὲ πομπείας ταυτησὶ τῆς † ἀναίδην ὕστερον, ἂν (vol. 2)
βουλομένοις ᾖ τουτοισί, μνησθήσομαι.
Sallustius in Iugurthino :
neque plebi militia uolenti putabatur
Sallustius, Iug.
84,3
.
γάρ coniunctio causalis inuenitur etiam repletiua uel confirmatiua apud Graecos, quomodo et apud nos.
Ὅμηρος· «
οὐ μέν τις σχεδόν ἐστι πόλις πύργοις ἀραρυῖα·
ἀλλ᾽ ἐν γὰρ Τρώων πεδίῳ πύκα θωρηκτάων ,
πόντῳ κεκλιμένοι ,ἑκὰς ἥμεθα πατρίδος αἴης: abundat enim γάρ.
Πλάτων δὲ ἢ Κάνθαρος
συμμαχίᾳ
οὕετως
ἤρξατο· « ἐγὼ γὰρ ὑμῖν ἢν φράσω.
Virgilius in V:
heu quianam tanti cinxerunt aethera nimbi?
Vergilius, Aen.
5,13: tanti om.
[Serg.] expl. in Don.
, 559,6.
. similiter enim Terentius in adelphis :
† enim uero non sinam
Terentius, ad.
168: enim non Lindsay
.
γελωτοποιῶ τόνδε Attici dicunt.
Terentius in eunucho :
quin * insuper scelus postquam † ludificatus est uirginem
Terentius, eun.
645: quin etiam Lindsay
. illi γένει ποδαπὸς καὶ γένος.
Ἡρόδοτος Α· Κροῖσος ἦν
Λυδὸς μὲν γένος, παῖς δὲ Ἀλυάττεω.
Δημοσθένης ἐν τῷ
περὶ τῶν
ἀτελειῶν· « ἔστι γὰρ γένει μὲν ὁ Λεύκων δήπου ξένος.
(vol. 2)
Virgilius in V:
Cressa genus Pholoë geminique sub ubere nati
Vergilius, Aen.
5,285
. idem in VIII:
qui genus?
unde domo?
pacemne huc fertis an arma?
Vergilius, Aen.
8,114
. Sallustius in Catilinario : haec mulier genere atque forma, praeterea uiro atque liberis satis fortunata fuit
Sallustius, Catil.
25,2
.
γὲ coniunctionem illi et pro γάρ et pro γοῦν ponunt, quomodo et nos at et uel et aut pro et et pro saltem; uel autem etiam pro ualde inuenitur. illi φίλος αὐτοῦ καὶ αὐτῷ, ὁμοίως προσήκων, ξένος, συγγενής,
ἀδελφός, ἀδελφιδοῦς καὶ τὰ ὅμοια. nos quoque similis illius et illi, affinis, cognatus, hospes, necessarius, frater, fratruelis et similia.
δεῦρο apud illos et loco uerbi et loco aduerbii ponitur, quomodo et apud nos age et agite.
Virgilius in VIII:
quare agite, o iuuenes
Vergilius, Aen.
8,273
. idem in IIII:
heia age rumpe moras, uarium et mutabile semper
femina
Vergilius, Aen.
4,569-570: heia Verg.
. similiter:
ehodum ad me
Terentius, andr.
184
.
δεκαπέντε καὶ πεντεκαίδεκα; nos contra quindecim et decem et quinque; Liuius tamen frequenter etiam sine coniunctione
septemdecem et decemseptem .
δή coniunctio tam completiua quam confirmatiua inuenitur apud illos.
(vol. 2)
Θουκυδίδης· κίνησις γὰρ αὕτη μεγίστη δὴ τοῖς Ἓλλησιν
ἐγένετο, quomodo apud nos uero et autem.
Sallustius in
Catilinario : uerum enim uero is demum mihi uiuere atque frui anima uidetur
Sallustius, Catil.
2,9
. Terentius in adelphis :
hoc autem angiportum non est peruium
Terentius, ad.
578: id quidem angiportum Lindsay Craig (1930: 66) "The context is discussion of uero and autem … Presumably there is a lacuna in Priscian's text.
He must have said that quidem means autem.
"
. Cicero in prognosticis :
ast autem tenui quae candet lumine Phatne
Cicero, progn.
[Soubiran] frg.
I: cf. Aratus ph.
892-893
. similiter nam, enim, ergo non solum causales uel rationales, sed etiam completiuae et confirmatiuae inueniuntur et praepositiuae et subiunctiuae, quomodo δή apud Graecos.
ἐξ ἐμέθεν, ἐκ σέθεν, ἐξ ἕθεν, ἐξ οὐρανόθεν.
Homerus:
ἐξ ἐμέθεν γάρ φασι κάκ᾽ * »
κρεμάσαντες. hinc Romani omnibus casualibus assumpserunt ablatiuos, quia praepositio separate aduerbiis non praeponitur: a me, a te, a se, a caelo; et quia huiuscemodi casus apud Graecos in comparatione sine praepositione ponitur, hoc quoque nostri sunt imitati.
Homerus: « οὐ γὰρ ἕθεν ἐστὶ χερείων: praepositiones enim per compositionem antecedunt aduerbia. ἐξὸν ἀντὶ
ἐξουσίας οὔσης.
Lucanus in VII:
omnia maiorum uertamus busta licebit
Lucanus 7,855
, id est si licentia erit. duplicant illi praepositiones.
Ἰσοκράτης ἐν τῷ
Αἰγινητικῷ·
ὁρῶν τὴν μητέρα τὴν ἑαυτοῦ καὶ τὴν ἀδελφὴν ἐκ μὲν τῆς (vol. 2)
πατρίδος ἐκπεπτωκυῖαν.
Αἰσχίνης· ἐξορμήσας ἐκ τῆς πόλεως.
Terentius in Andria :
adeon ad eum?
Terentius, andr.
315: Cf. andr. 639
. Cicero in I inuectiuarum : egredere ex urbe, Catilina, iubet consul
Cicero, Catil.
1,20: ex urbe aβγ : de urbe t ; de turba CAV iubet consul ex Cic.
Catil. 1,13 exire ex urbe iubet consul hostem
. ἐξέρχεται τοῦδε καὶ τόδε.
Virgilius in XI:
et uim uiribus exit
Vergilius, Aen.
11,750: idem ‹Aen(eidos) X› Arus.
. Lucanus in VIII:
exeat aula,
qui uult esse pius
Lucanus 8,493-494
.
Solinus: postquam Tatius hominem exiuit
Solinus 1,21
. illi ἐξαιτούμενος τόνδε καὶ τοῦδε.
Terentius in Andria :
et cum eo † hanc iniuriam expostulem?
Terentius, andr.
639: iniuriam hanc Lindsay
. illi ἐξαρκεῖ αὐτοῖς τόδε πεποιηκόσιν καὶ πεποιηκέναι; nos sufficit illis pransis esse et prandisse. huic consimile esse uidetur fieri opus est et facto opus est, dici opus est et dicto opus est, pugnari opus est et pugnato opus est; quomodo enim illa, sic etiam ista participia pro infinitis uerbis ponuntur.
Sallustius in Catilinario : nam et priusquam incipias, consulto, et ubi consulueris, mature facto opus est
Sallustius, Catil.
1,6
. haec autem elocutio ad passiuae significationis pertinet participia siue absolutae.
ἐξέστην τόδε καὶ τῷδε.
Δημοσθένης ἐν τῷ
περὶ τῶν
ἀτελειῶν· ὑπὲρ δὲ δόξης οὐδένα ποτὲ κίνδυνον ἐξέστησαν.
Ἀριστοφάνης
βατράχοις·
« εὐφημεῖν δεῖ κἀξίστασθαι τοῖς † ἡμετέροις χοροῖσιν. (vol. 2)
huic simile est propugno tibi et te.
Statius in II Thebaidis :
hostili propugnans pectora parma
Statius, Theb.
2,584
. coniunctioni εἰ, quae est ἐάν, apud illos tam ἐάν quam εἰ redditur in partitione; pro utroque autem Romani si ponunt, in redditione tamen partitionis plerumque sin, ut Virgilius in II georgicon :
sin has naturae non possim accedere partes
Vergilius, georg.
2,483: ne possim naturae accedere partis Verg.
. idem in I:
sin ortu quarto, namque is certissimus auctor,
lucidus orbis erit
Vergilius, georg.
1,432+459
. apud illos tam ἐάν quomodo et ὅπως et ἵνα et optatiuis coniunguntur.
(Plato in Gorgia : « ὥστ᾽ εἴ μοι καὶ τὴν ἡμέραν ὅλην ἐθέλοιτε
διαλέγεσθαι, χαριεῖσθαι, et Homerus:
αἴ κέ μοι ὣς μεμαυῖα παρασταίης, γλαυκῶπι.
αἴ κέν μοι δώῃ Ζεὺς αἰγίοχος καὶ Ἀθήνη ). similiter Romani si, quod tam pro εἰ quam pro ἐάν Graecis coniunctionibus, ut dictum est, accipitur. et dum et ut, quando pro ὅπως uel
ἵνα ponuntur, tam optatiuo quam subiunctiuo inueniuntur iuncta.
Virgilius in VI:
si nunc se nobis ille aureus arbore ramus
ostendat
Vergilius, Aen.
6,187-188
. idem in I:
multa quoque et bello passus, dum conderet urbem
Vergilius, Aen.
1,5
. Terentius in Phormione : (vol. 2)
† ut illum di deaeque omnes perduint
Terentius, eun.
302: senium perdant Lindsay (Iov.
Don. : omnes perdant E) ; cf. phorm. 123
pro perdant.
ἑαυτοῦ proprie quidem tertiae est personae, inuenitur tamen et primae et secundae adiunctum.
Μένανδρος·
ἵν᾽ οὐχ αὑτῷ παρετράφην, ἀλλά σοι,
τουτέστιν οὐκ ἐμαυτῷ.
Romani autem ipse quidem, quomodo et illi
τὸ αὐτός et pro prima et pro secunda accipiunt persona; sui uero numquam nisi tertia inuenitur.
Virgilius in II Aeneidos :
quaeque ipsa miserrima uidi
Vergilius, Aen.
2,5: ipse Verg.
. illi dicunt ἑαυτοὺς ἀδικοῦσι pro ἀλλήλους.
Thucydides in III:
ἡμέρας θ᾽ ὑπομιμνήσκομεν ἐκείνης, ἐν ᾗ τὰ λαμπρότατα μεθ᾽
ἑαυτῶν πράξαντες, νῦν ἐν τῇδε τὰ δεινότατα κινδυνεύομεν
παθεῖν.
Demosthenes pro Ctesiphonte : πάντας συνέκρουεν
καὶ πρὸς ἑαυτοὺς ἐτάραττεν.
Romani pro hoc inter se dicunt.
Virgilius in I Aeneidos :
artificumque manus inter se operumque laborem
miratur
Vergilius, Aen.
1,455-456
. Terentius in adelphis :
† uideo amare inter se
Terentius, ad.
827-828: uideo [eos] (om. A) sapere intellegere, in loco / uereri, inter se amare Lindsay
.
Cicero in I inuectiuarum : nefario scelere inter se coniunctos
Cicero, Catil.
1,33: latrones Italiae scelerum foedere inter se ac nefaria societate coniunctos (Cic.)
. (vol. 2)
ego adiungitur primae personae uerbi significantiae causa tam apud Graecos quam apud nos.
Demosthenes in Androtionem : τὸν
πατέρα, ὡς ἀπέκτονα ἐγώ, τὸν ἐμαυτοῦ.
Virgilius in IIII
Aeneidis :
ego te, quae plurima fando
enumerare uales, numquam, regina, negabo
promeritam
Vergilius, Aen.
4,333-335
; sin autem addatur etiam ipse, discretionem et significantiam auget.
Virgilius in V:
ipse ego paulisper pro te tua munera inibo
Vergilius, Aen.
5,846
[iuxta et prope et accusatiuo et datiuo iungitur].
Plato legum
XII: νῦν δ᾽ ὅ τι τούτων ἐγγύτατα φιλοψυχίας ἕνεκα.
Λυσίας
ἐν τῷ
περὶ τοῦ Ἡγησάνδρου κλήρου· τοῖς ἐγγύτατα γένους
συνῴκουν.
Plato legum nono: ὁ τοῦ τελευτήσαντος γένει
ἐγγύτατος.
Virgilius in VIII:
est ingens gelidum lucus prope Caeritis amnem
Vergilius, Aen.
8,597
. idem in eodem:
propiusque periclo
it metus
Vergilius, Aen.
8,556-557: metus Prisc.
: timor Verg.
. Cicero pro Milone : proxime deos accessit Clodius
Cicero, Mil.
59: proxime deos codd.
Cic., Clark : proxime in deos E Clodius accessit codd.
Cic., Clark : accessit Clodius Tδ
. illi dicunt:
ἔγγιστα τόσων καὶ τόσοις καὶ τόσοι.
Ξενοφῶν
Ἀγησιλάῳ·
(vol. 2)
ἐκεῖνος τοίνυν, ἀγγελίας μὲν ἐλθούσης αὐτῷ, ὡς ἐν τῇ ἐν
Κορίνθῳ μάχῃ ὀκτὼ μὲν Λακεδαιμονίων, ἐγγὺς δὲ μυρίων
τεθνᾶσι τῶν πολεμίων. καὶ ἐν τῷ
Ἱππαρχικῷ· καὶ ἡ πόλις
ἀνέχεται δὲ δαπανῶσα ἐγγὺς τετταράκοντα τάλαντα.
Ἀλκαῖος
Ἐνδυμίωνι·
ὁτιὴ σχεδόν τι μῆνας ἐγγὺς τρεῖς ὅλους
φρουρῶ τὸν Ἐνδυμίωνα.
Sallustius in Catilinario : quod tamen uitium propius uirtutem erat
Sallustius, Catil.
11,1
. idem in Iugurthino : propius mare Africum agitabant
Sallustius, Iug.
18,9
. Virgilius georgicon I:
propius stabulis armenta tenerent
Vergilius, georg.
1,355
. idem in IIII:
neu propius tectis
Vergilius, georg.
4,47
. idem in III:
et faciem tauro propior
Vergilius, georg.
3,58
; nam genetiuo neque praepositio nec aduerbium loco praepositionis positum apud Latinos bene adiungitur excepto tenus, quod tam ablatiuo quam genetiuo adiunxit Virgilius in III Aeneidos :
pube tenus, postrema immani corpore pistrix
Vergilius, Aen.
3,427
. idem georgicon III:
et crurum tenus a mento palearia pendent
Vergilius, georg.
3,53: pendent Verg.
.
ἐγκώμιον κατὰ τούτου.
Δημοσθένης
Φιλιππικῷ· ὃ καὶ
μέγιστόν ἐστιν καθ᾽ ἡμῶν ἐγκώμιον, ἄνδρες Ἀθηναῖοι.
Romani (vol. 2)
quoque frequenter huiuscemodi elocutione utuntur: laudem dico in te.
Persius:
siue opus in mores, in luxum, in prandia regum
dicere
Persius 1,67-68
.
ἐγκύκλια Graeci et de probabilibus et de uilissimis rebus dicunt.
Δείναρχος ἐν τῷ
κατὰ Πολυεύκτου· ἀνθρώπου καὶ μισθωτοῦ
καὶ πάντα τὰ ἐγκύκλια ἀδικήματα ἠδικηκότος. hinc Romani in ordinem redactus est, hoc est inter uiles et abiectos connumeratus.
Liuius in XXV ab urbe condita : tribuni plebis in ordinem redacti pro contemptissimi habiti ; hinc etiam extra ordinem pro egregii dicuntur.
Attici ἐγχειρητικώτερος ἀρετῆς.
Ξενοφῶν
Ἑλληνικῶν D: ἦν δὲ
οὗτος ἀνὴρ εὔχαρίς τε οὐδὲν ἧττον τοῦ Θίβρωνος, μᾶλλον δὲ
συντεταγμένος καὶ ἐγχειρητικώτερος ἀρετῆς.
Virgilius in X:
quem tamen haud expers Valerus uirtutis auitae
deiecit
Vergilius, Aen.
10,752-753: deicit Verg.
. similiter dicimus experiens causarum, et omnia fere participialia praesentis temporis genetiuis solent iungi: amans illius, similiter patiens, fidens, fugitans.
Terentius in Phormione :
erus liberalis est et fugitans litium
Terentius, phorm.
623
. Virgilius in II georgicon :
et patiens operum paruoque assueta iuuentus
Vergilius, georg.
2,472: exiguoque Verg. adsueta Verg.
. illi [εἰς etiam pro ἐν ponunt.
Aristophanes] ἔδοξεν αὐτῷ τόδε (vol. 2)
πράξαντι τόδ᾽ ἐπεξεργάσασθαι, et rursus: ἔδοξεν αὐτῷ τόδε πράξαντα τόδ᾽
ἐπεξεργάσασθαι.
Ἡρόδοτος Α· εἴτε καὶ αὐτῷ ἔδοξε πέμψαντι εἰς
Δελφοὺς τὸν θεὸν ἐπερέσθαι. nostri quoque placet illi uincenti triumphare et placet illi uincentem triumphare. illi εἰς etiam pro ἐν ponunt.
Aristophanes σφηξίν·
νύκτωρ κατέκλινεν αὐτὸν εἰς Ἀσκληπιοῦ,
καὶ Θουκυδίδης πρώτῃ· καθεζόμενοι εἰς τὸ Ἣραιον ἱκέται, καὶ
Ξενοφῶν
οἰκονομικῷ· εἰ μή γε φανείης, ἔφη, καὶ εἰς τοῦτο
ταὐτὰ ἐμοὶ ἐπιστάμενος, καὶ Ἡρόδοτος· τὸν θρόνον, εἰς τὸν
προκαθίζων ἐδίκαζεν. frequenter et Romani in praepositionem, quae εἰς quidem significat accusatiuo praeposita, ἐν uero ablatiuo, accusatiuo pro ablatiuo iungentes hoc imitantur.
Terentius in
eunucho :
in quem exempla fient?
Terentius, eun.
948
pro in quo. idem in adelphis :
uereor * in os te laudare amplius
Terentius, ad.
269: ah uereor coram in Lindsay
(vol. 2)
pro in ore.
Cicero inuectiuarum I: si minus in praesens tempus * at in posteritatem inpendeat
Cicero, Catil.
1,22: tempus recenti memoria scelerum tuorum at (Cic.)
. Thucydides I: καὶ τότε αἰσθάνοιντο αὐτοὺς μέλλοντας καὶ
ταύτῃ κωλύσειν.
Ἰσοκράτης
παραινέσεσιν· οὕτω γὰρ τὴν
ἐκείνων διάνοιαν αἰσθήσει καὶ σαυτὸν οὐ καταφανῆ
ποιήσεις.
Lucanus in IIII:
non sentiet ictus
Lucanus 4,277
.
Virgilius in IIII Aeneidos :
sensit enim simulata mente locutam
Vergilius, Aen.
4,105
. Demosthenes Philippicarum III: ὅταν τε εἰς τὰ πράγματα
ἀποβλέψω καὶ ὅταν εἰς τοὺς λόγους ,οὓς ἀκούω.
Virgilius in
bucolico :
audiat haec tantum uel qui uenit ecce Palaemon
Vergilius, ecl.
3,50
. idem in XII:
audiat haec genitor, qui foedera fulmine sancit
Vergilius, Aen.
12,200
. nec licet aliter Latinis nisi accusatiuo supra dicta uerba coniungere: sentio illum, audio illum, quomodo et curo, patior, impetro, impedio, quae Graeci etiam genetiuis solent sociare uel datiuo.
Isocrates panegyrico : οὐκ ἀμνημονῶν οὔτε ἐκείνων.
Demosthenes in Philippicis : οὔτε ἀμνημονεῖ τοὺς λόγους
οὔτε τὰς ὑποσχέσεις, ἐφ᾽ αἷς τῆς εἰρήνης ἔτυχεν.
Virgilius in IIII Aeneidos :
nec meminisse pigebit Elissae
Vergilius, Aen.
4,335
. (vol. 2)
idem in bucolico :
numeros memini, si uerba tenerem
Vergilius, ecl.
9,45
. Isocrates in Archidamo : ἐνθυμηθέντες, ὅτι κάλλιόν ἐστιν
ἀντὶ θνητοῦ σώματος ἀθάνατον δόξαν ἀντικαταλλάξασθαι.
Demosthenes ἐν τῇ περὶ τῆς ἑαυτοῦ καθόδου ἐπιστολῇ· « οὔτ᾽
ἐνηλλαξάμην ἀντὶ ταύτης οὐδέν.
Sallustius in Iugurthino :
pro metu repente gaudium mutatur
Sallustius, Iug.
53,8
, id est metus gaudio mutatus est.
Horatius in I carminum :
saepe Lucretilem
mutat Lycaeo
Horatius, carm.
1,17,1-2
pro Lycaeum mutat Lucretili.
Demosthenes ἐν τῷ
κατὰ Αἰσχίνου περὶ τῆς
παραπρεσβείας· οὔτε τῶν τὰ τρόπαια καὶ τὰς ναυμαχίας λεγόντων
ἀνέξεσθε. idem pro Ctesiphonte : εἰ μὲν ἴστε με τοιοῦτον ὄντα,
οἷον οὗτος ᾐτιᾶτο (οὐ γὰρ ἄλλοθί που βεβίωκα ἢ παρ᾽ ὑμῖν ),
μηδὲ φωνὴν ἀνάσχησθε.
Lucanus in I:
patimurque uolentes
exilium
. nec aliter dicunt Latini.
(Homerus: « εἴριά τε ξαίνειν καὶ δουλοσύνην ἀνέχεσθαι ).
Xenophon apomnemoneumaton I: ἀλλὰ καὶ τοὺς
φροντίζοντας τὰ τοιαῦτα μωραίνοντας ἐπεδείκνυεν.
Virgilius in
bucolico : (vol. 2)
amor non talia curat
Vergilius, ecl.
10,28
. nec aliter dicimus.
Romani impedio illum.
Xenophon in eodem: ταύτην γὰρ τὴν
ἕξιν ὑγιεινήν τε ἱκανῶς εἶναι καὶ τὴν τῆς ψυχῆς ἐπιμέλειαν
οὐκ ἐμποδίζειν ἔφη.
Lucanus in IIII:
quo tempore primas
impedit ad noctem iam lux extrema tenebras
Lucanus 4,446-447
. sic omnes auctores. potior illius et illum et illo.
Αἰσχίνης
Τηλαύγει· τῆς σῆς
διανοίας σπουδαίας γενομένης ἀγαθόν τι ἀπολαυσώμεθα. idem: καὶ Σόλωνος, ἔφην ἐγώ, τοῦ τοὺς νόμους θέντος ὁμοίως
κατατεθνεῶτος ἔτι καὶ νῦν μεγάλα ἀγαθὰ ἀπολαύομεν.
Terentius in adelphis :
ille alter sine labore patria potitur commoda
Terentius, ad.
871: cf. etiam Diom.
GL 1,319,26
.
Cicero inuectiuarum II: rerum potiri uolunt
Cicero, Catil.
2,19: potiri CAaβγ, Maslowski : perfrui B ; potui V
.
Virgilius in I:
optata potiuntur Troës harena
Vergilius, Aen.
1,172
. impetro illam rem dicimus, sicut et Attici.
Eupolis ἐν
δήμοις·
λέγε τοῦ ᾽πιθυμεῖς, καὶ οὐδὲν ἀτυχήσεις ἐμοῦ. idem προσπαλτίοις·
πάντα γὰρ τυχὼν ἄπει. prospicio et prouideo illi et illum.
Αἰσχίνης ἐν τῷ
κατὰ
(vol. 2)
Κτησιφῶντος· ὁ μηδεπώποτε μήτε τοὺς πολεμίους ἀντιβλέψας.
Virgilius: ‘ prospexit longe uenientem ’. idem in I:
et alto
prospiciens
Vergilius, Aen.
1,126-127
. Terentius in hecyra :
tibi prospexi
Terentius, haut.
961
. memini illius rei et illam rem.
Demosthenes ἐν τῷ
κατὰ
Αἰσχίνου· ἵνα τὴν ὅτε ἀδωροδόκητος ὑπῆρχεν προαίρεσιν
αὐτοῦ τῆς πολιτείας ἀναμνησθέντες, ὡς προβεβλημένη καὶ
ἄπιστος ἦν πρὸς τὸν Φίλιππον.
Homerus Iliados I:
μέμνημαι τόδε ἔργον ἐγὼ νέον, οὔτι πάρος γε.
Virgilius in IIII:
nec meminisse pigebit Elissae
Vergilius, Aen.
4,335
. idem in bucolico :
numeros memini, si uerba tenerem
Vergilius, ecl.
9,45
. attinet ad illam rem, ἀνήκει πρὸς τόδε.
Λυσίας ἐν τῷ
κατὰ
Μικίνου φόνου· καὶ πρὸς ἑτέρας αἰτίας ἀνήκειν δοκοῦντα
παραλελείψεται.
Terentius in eunucho :
scin tu turbam hanc propter te esse factam?
et adeo ad te attinere hanc
omnem rem?
Terentius, eun.
744-745
. (vol. 2)
ἄξιοι μισεῖσθαι τῇ πόλει Hyperides ἐν τῷ
κατὰ
Πασικλέους . pro hoc Latini dicunt dignus est odio esse urbi et dignus est qui odio sit urbi.
Virgilius:
dignus patriis qui laetior esset
imperiis et cui pater haud Mezentius esset
Vergilius, Aen.
7,653-654: haut Verg.
.
ἀπήγγειλα πρὸς τὴν βουλὴν καὶ τῇ βουλῇ dicunt illi.
Cicero
Verrinarum II: nuntio tibi, inquit, hodiernis comitiis te esse absolutum
Cicero, Verr.
1,19: renuntio, inquit, tibi te hodiernis comitiis esse absolutum (Cic.)
. illi ἀπέχομαι τούτου καὶ τοῦτο. nos quoque abstineo illius et illum et illo.
Platon πολιτειῶν primo: οὐκ ἀπεσχόμην τὸ
μὴ οὐ διὰ τούτων ἐλθεῖν. idem in II: καὶ θέλοι ἀπέχεσθαι τῶν
ἀλλοτρίων.
Terentius in adelphis :
non manum abstines, mastigia?
Terentius, ad.
781
. Horatius carminum III:
mox, ubi lusit satis, abstineto,
dixit, irarum calidaeque rixae
Horatius, carm.
3,27,69-70
. Virgilius in VII:
abstinuit tactu pater auersusque refugit
foeda ministeria
Vergilius, Aen.
7,618-619
. Demosthenes: καὶ περιῆν Θηβαίοις τεθνάναι τῷ δέει τὸν (vol. 2)
Φίλιππον. huic simile est illud Virgilianum:
fremit arma iuuentus
Vergilius, Aen.
11,453
, et in bucolico :
formosum pastor Corydon ardebat Alexin
Vergilius, ecl.
2,1
. Attici dicunt ἀποστερούμενος τοῦτο καὶ τούτου. huic simile est, pascitur illam rem et illa re.
Virgilius in II Aeneidos :
et miseros morsu depascitur artus
Vergilius, Aen.
2,215
. idem in III georgicon :
pascuntur uero siluas et summa Lycaei
Vergilius, georg.
3,314
. idem in eodem:
frondibus hirsutis et carice pastus acuta
Vergilius, georg.
3,231
. idem in bucolico :
hinc tibi, quae semper, uicino ab limite saepes
Hyblaeis apibus florem depasta salicti
Vergilius, ecl.
1,53-54
. Horatius in III carminum :
me nunc Thressa Chloë regit
dulces docta modos et citharae sciens
Horatius, carm.
3,9,9-10
. Homerus:
πολέμων εὖ εἰδώς.
Euripides:
οὐχ ἑσπέρας φάσ᾽ ,
ἀλλὰ καὶ μεσημβρίας
τούτους ἀφεστήκασιν ἡμέραν τρίτην. huic simile est illud Virgilianum in VIII: (vol. 2)
parte alia Marti currumque rotasque uolucres
instabant
Vergilius, Aen.
8,433-434
. idem etiam datiuo adiunxit in I Aeneidos :
instans operi regnisque futuris
Vergilius, Aen.
1,504
. « ἐκαθῆντο τρεῖς ὅλους μῆνας ἐν Μακεδονίᾳ.
Virgilius in I Aeneidis :
una cum gente tot annos
bella gero
Vergilius, Aen.
1,47-48
. idem in VIIII:
omne aeuum ferro teritur
Vergilius, Aen.
9,609: aeuom Verg.
. nos dicimus despero illum.
Lucanus in V:
desperare uiam et uetitos conuertere cursus
sola salus
Lucanus 5,574-575
.
Attici quoque, ut Demosthenes: ἐγὼ μὲν γὰρ ἡγοῦμαι Φίλιππον,
οὔτ᾽ εἰ τὰ πρῶτα βιασθεὶς ἄκων ἔπραξεν, οὔτ᾽ ἂν εἰ νῦν
ἀπεγίγνωσκε Θηβαίους τοῖς ἐκείνων ἐχθροῖς συνεχῶς
ἐναντιοῦσθαι. illi ἀπέδρα με et ἀπέδρα μου.
Platon in Protagora : ὁ γάρ τοι
παῖς με ὁ Σάτυρος ἀπέδρα. similiter Romani fugio illum et ab illo.
Lucanus in II:
heu demens!
non te fugiunt, me cuncta secuntur
Lucanus 2,575
.
Virgilius in III:
effugimus scopulos Ithacae, Laërtia regna
Vergilius, Aen.
3,272
. Attici dicunt ἄπιστος τούτου καὶ πρὸς τοῦτον. similiter nos perfidus et infidus et fidus isti et ad istum.
Lucanus in VII: (vol. 2)
quamque fuit laeto per tres infida triumphos,
tam misere fortuna minor
Lucanus 7,685-686
.
Virgilius in VIIII:
hic Dardanio Anchisae
armiger ante fuit fidusque ad limina custos
Vergilius, Aen.
9,647-648
. illi ἀπελθεῖν τὴν ὁδὸν καὶ τῇ ὁδῷ. sic etiam Latini, ut Cicero
pro Murena : hanc uiam dico, ite uiam
Cicero, Mur.
26: istam uiam (Cic.); "redite uiam" post "praesto .
doceret" (Cic.)
. Virgilius in IIII
Aeneidos :
longam incomitata uidetur
ire uiam
Vergilius, Aen.
4,467-468
. illi ἀρέσκω αὐτὸν καὶ ἀρέσκομαι αὐτῷ. nos placo illum et placor ab illo uel placor illi et placeo illi.
Attici ἄρχω τοῦδε καὶ τόδε ἐπὶ τοῦ κατάρχω.
Sophocles
Λακαίναις·
θεοὶ γὰρ οὔποτ᾽ ,
εἴ τι χρὴ βροτὸν λέγειν ,
ἄρξασι Φρυξὶ τὴν κατ᾽ Ἀργείους ὕβριν ,
ξυναινέσονται· ταῦτα μὴ μάχου βιᾷ. nos quoque soli accusatiuo incipio et coepio uerba coniungimus.
Virgilius in bucolico :
incipe Maenalios mecum, mea tibia, uersus
Vergilius, ecl.
8,21: etiam: ecl.
8,25 etc.