De institutione regia (page 4)
Quod vero per injustitiam cadat, Isaias demonstrat: Tu enim, inquit, terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti: non vocabitur in aeternum semen pessimorum. Praeparate filios ejus occisioni
in iniquitate patrum suorum: non consurgent, nec haereditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum . In Amos: Ecce oculi Domini super regnum peccans, et conteram illud a facie terrae, dicit Dominus . Daniel loquitur ad Balthasar: O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam et gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo: et propter magnificentiam quam dederat ei, universi populi, tribus et linguae tremebant et metuebant eum; quos volebat, interficiebat, et quos volebat, percutiebat; quos volebat, exaltabat, et quos volebat, humiliabat. Quando autem elevatum est cor ejus, et spiritus ejus obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria ejus ablata est: et a filiis hominum ejectus,
sed et cor ejus cum bestiis vositum est . In libro Sapientiae: Sedes ducum superborum detraxit Deus, et sedere fecit mites pro eis . Item: Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus . Item: Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias et contumelias et diversos dolos
Quibus verbis liquido claret quod pietas, justitia et misericordia stabiliant regnum; et laesiones viduarum et pupillorum, calumniaeque miserorum, violentaque judicia, et perversio justitiae evidenter illud evertant. Unde et multorum regnorum collapsio, quia pietatis, justitiae et misericordiae non habuerunt stabilimentum, his quae praemissa sunt patenter fidem attribuit.
CAPUT VII. Quod regnum non ab hominibus, sed a Deo, in cujus manu omnia regna consistunt, detur.
Nemo regum a progenitoribus regnum sibi administrari, sed a Deo veraciter atque humiliter credere debet dari, qui dicit: Meum est consilium et aequitas, mea est prudentia, mea est fortitudo. Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt . Quod non ab hominibus, sed a Deo regnum terrenum tribuatur, Daniel propheta testatur, dicens: In sententia vigilum decretum est,
et sermo sanctorum, et petitio, donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum, et cuicunque voluerit, dabit illud, et humillimum hominem constituet super illud . Item loquens de Nabuchodonosor ad Balthasar: Donec cognosceret, inquit, quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum: et quemcunque voluerit, suscitabit super illud . Et per Jeremiam: Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Haec dicetis ad dominos vestros: Ego feci terram et homines, et jumenta quae sunt super faciem terrae, in fortitudine mea magna, et in brachio meo extento: et dedi eam ei qui placuit in oculis meis
. Hi vero qui a progenitoribus sibi succedere regnum terrenum, et non potius a Domino dari putant,
illis aptantur quae Dominus per prophetam improbat, dicens: Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et non cognovi . Ignorare quippe Dei procul dubio reprobare est.
Quapropter quisquis caeteris mortalibus temporaliter imperat, non ab hominibus, sed a Deo sibi regnum commissum credat. Multi namque munere divino, multi etiam Dei permissu regnant. Qui pie et juste et misericorditer regnant, sine dubio per Deum regnant; qui vero secus, non ejus munere, sed permissu tantum regnant. De talibus Dominus per prophetam: Dabo, inquit, tibi regem in furore meo . Et Job: Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi . Ut enim Isidorus exponit: « Irascente Deo talem
rectorem populi suscipiunt, qualem pro peccato merentur. » Constat ergo quia non astu, non voto, neque brachio fortitudinis humanae, sed virtute, imo occulto judicio dispensationis divinae, regnum confertur terrenum, et idcirco cuicunque ab eo committitur, ita illud secundum ejus voluntatem disponere et gubernare procuret, quatenus cum eo, a quo illud suscepit, feliciter in perpetuum regnare valeat, quoniam nihil prodest cuiquam terreno regno principari, si (quod absit) contigerit eum aeterno extorrem fieri.
CAPUT VIII. Quod potestati regali, quae nonnisi a Deo ordinata est, humiliter atque fideliter cuncti parere debeant.
Constat regalem potestatem omnibus sibi subjectis secundum aequitatis ordinem consultum ferre debere; et idcirco oportet ut omnes subjecti fideliter, et utiliter, atque obedienter eidem pareant potestati; quoniam qui potestati a Deo ordinatae resistit, Dei utique ordinationi, juxta Apostoli documentum, resistit. Sicut enim subjecti a rege sibi volunt pie et juste opitulari, ita specialiter ei primum ad salutem animae suae procurandam, deinde generaliter ad honestatem et utilitatem regni secundum Dei voluntatem disponendam atque administrandam,
indissimulanter atque irretractabiliter solatium opportunum debent exhibere. Quod cum faciunt, et divinum praeceptum adimplere, et fidem regi debitam evidenter probantur conservare. Hujuscemodi ergo obsequium a subjectis regiae potestati impendi debere, et legalia praecepta aperte testantur, et Dominus in Evangelio admonet, dicens: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo
. Petrus quoque ait: Subjecti igitur estote omni creaturae propter Deum, sive regi quasi praecellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis . Et non post multa: Deum timete, regem honorificate . Paulus etiam apostolus in idipsum concordans ait: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim
potestas nisi a Deo: quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit , et caetera, quae de hujusmodi potestate apostolicus sermo exsequitur. Idem etiam scribit ad Titum: Admone illos principibus et potestatibus subditos esse . Item ad Timotheum, quanti pendat causam et salutem regis, demonstrat ita scribendo: Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus, in omni pietate et castitate. Hoc enim bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire . Si enim Jeremias
propheta Dei pro vita idololatrae regis Nabuchodonosor orare admonet, quanto magis pro salute Christianorum regum ab omnibus ordinibus Deo est humiliter supplicandum! Qualiter igitur regiae potestati parendum, qualiter ejus saluti consulendum est, breviter ex auctoritatibus divinis dictum sit. Quapropter necesse est ut unusquisque fidelis tantae potestati ad salutem propriam, et ad honorem regni secundum Dei voluntatem, ut pote membrum capiti, opem congruam ferat; plusque in illo generalem profectum, et utilitatem, atque honorem regni, quam lucra quaerat mundi; quatenus his saluberrimis opitulationibus sibi vicissim suffragantes, aeterno regno pariter mereantur perfrui felices.
CAPUT IX. Quod ubi charitas non est, nulla bona inesse possunt.
Magnum in utroque ordine, clericali videlicet et laicali, periculum esse cognoscimus, quod charitas, quae Deus est ac decus Christianitatis, et in qua summa totius fidei nostrae consistit, in multis utriusque ordinis (quod non sine magno animi dolore dicimus) non regnare convincitur. Quae virtus charitas sit, et evangelica et apostolica lectio, et sanctorum Patrum expositiones plenissime docent. Expressissime namque Joannes apostolus ait quod Deus charitas est: In hoc apparuit charitas Dei in
nobis: quoniam Filium suum umgenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. In hoc est charitas: non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris. Charissimi, si sic Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere; Deum nemo vidit unquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et charitas ejus in nobis perfecta est. In hoc cognoscimus quoniam in eo manemus, et ipse in nobis, quoniam de Spiritu suo dedit nobis; et nos vidimus et testificamur, quoniam Pater misit Filium suum Salvatorem mundi. Quisquis confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo. Et nos cognovimus et credidimus charitati quam habet Deus in nobis. Deus charitas
est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo . Perpendat quisque si in charitate manet, Deum manere in se; si charitatem non habet, non Deum, sed hostem animae suae habitare in se. Cum charitate quippe cuncta bona, sine charitate vero nulla haberi possunt, neque etiam digne angelicum hymnum charitate carens Domino decantare valet. Sed quaeritur quare? Attende quare: quia non est bonae voluntatis; definitio quippe charitas est (ut doctores nostri tradunt) bona voluntas. Ergo quicunque bonam voluntatem non habet, charitatem non habere comprobatur: et ideo pacem, qui Christus est, qui bonae voluntatis non est habere non meretur. Gloria, inquit multitudo coelestis exercitus, in excelsis Deo,
Miserabiliter plane decipiuntur plerique, qui sine charitate aut Deo placere, aut ad eum sine illa se putant pervenire. Verum si in nobis charitas non est, sed odium, et invidia, et avaritia, et discordia, et simulatio, et luxuria, et caetera mala regnant, quae omnia a Christianitatis proposito abhorrent; mirum non est si animadversiones divinae nos interius exteriusque diversissimis malis feriant, et impetum inimicorum adversum nos commoveant. Quapropter si pacis tempora quiete et tranquille ducere volumus, pacis et charitatis amatorem diligamus et timeamus, ejusque praeceptis humiliter colla submittamus. Hi autem qui palatinis honoribus fulciuntur,
sive clerici sint, sive laici, dignum est ut vinculo charitatis connectantur; nec alterutrius injuriam aut dehonorationem contra fas meditentur; ne desides aut dolosi ad invicem existant, ne forte qui dolosi sunt incidant in illud Psalmistae dicentis: Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. Da illis, Domine, secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum eorum, etc. .Qui vero desides existunt, patenter ab unanimitate, quam in Christo Paulus habitare docet, scinduntur, caveantque hypocrisin Judae proditoris Domini. Sunt et alia
huic rei convenientia, quae longum est numerare. Certe cum dignitatis palatinae hujusmodi homines honoribus suffulti, morsibus invidiae se vicissim lacerant, et in proximi ruinam et dehonorationem aestuant, et Deo cujus muneribus utuntur, in proximi adversitatibus injuriam inferunt; et regi, cui familiariter inhaerent, et adjutores secundum Deum esse debuerunt, debitam fidem non servant; et honorem palatinum, malum exemplum aliis dantes, commaculant; et, quod iis indecentius est, ad inimicos nominis Christi magnum tripudium transmittunt.
si quis liquido vult cognoscere, divinam, id est, legalem, propheticam et evangelicam, atque apostolicam perspiciat auctoritatem, ubi plene inveniet omnia mandata atque praecepta quibus Dei adempletur voluntas: ibi etiam inveniet quae Deus fieri prohibuit; pro quibus ad omnem ordinem divinae comminationes multae sunt, et in quibusdam qui audire contempserunt, ultio divina completa est. Primus quippe homo propter transgressionem divini praecepti de paradiso ejectus, et exsilio damnatus, et morte multatus est, quod malum adhuc hodie genus humanum quasi natura sibi insertum experitur. Inde facta est alia generalis damnatio in diluvio, quae multiplicatis vitiis et diversis malis, naturali lege corrupta, evenisse manifeste probatur.
Quam sit etiam praesumptio gravis et periculosa quae ex contemptu praeceptorum Dei nascitur, aedificatio turris, et confusio linguarum prodit. Sodoma autem et Gomorrha et finitimae civitates, quibus flagitiis deletae, et quomodo aeterna damnatione in exemplum humani generis sint perditae manifestum est; et tamen in comparatione earum Hierusalem duplum malum fecisse legitur, eo quod notitiam et praeceptum Dei habuerit, et servare contempserit, secuta propria voluntate. Nam iniquitas sodomitica juxta prophetam fuit superbia, saturitas et abundantia, et otium, et quod egeno et pauperi manum non porrigebant: unde recessit oblivio Dei, et operati sunt adhuc abominationes. Obduratio quoque Aegyptiorum, qui nullis signis nec prodigiis, sed
neque flagellis corrigi potuerunt, ad quem finem pervenerit notum est: nam Dathan et Abiron atque Core cum sociis eorum qui cum iis perierunt, quam horribili terrae hiatu, propter contemptum et inobedientiam contra Deum consumpti sunt, manifestum est. Quomodo etiam multitudo populi Dei perierit in deserto propter concupiscentiam et contemptum et perversas consuetudines a Deo illis prohibitas, donec diversis cladibus consumerentur, ita ut nullus eorum ad terram pervenerit repromissionis praeter duos tantum obedientes voci Domini, omnibus perspicuum est.
regnum interiisse propter unius peccatum vel inobedientiam, sive praelati, sive subjecti, longum est enumerare: sicuti contigit in Saul, pro cujus inobedientia regnum ab eo ablatum, alterique datum legimus. Nam et filius ejus Jonathas, in cujus fidei fortitudine victoria data est de adversariis, postea sanctificationis votum transgressus, licet ignarus concupivit, et victoriam totius populi perturbavit. Sed et Heli de ordine sacerdotali, quia filios suos non satis correxit, decidit; imo filiis suis merito suae iniquitatis corruentibus corruit, sacerdotiumque de progenie ejus sublatum est; quorum negligentia et iniquitate populus in bello fugatus ac caesus est, et gloria cum area Dei de Israel translata est, simul et locus eorum dissipatus est. Achan vero
propter concupiscentiam inobediens factus, totum populum perturbavit. Pauca quippe de multis prosecuti sumus, ut diligenter animadvertatur, si tot divinis ultionibus, totque periculis, tot etiam damnationibus subjacuerunt contemptores mandatorum Dei, quorum infinitus est numerus, et non solum illi qui praecepta susceperunt, verum etiam qui naturalem legem corruperunt, quanto putas reatui subjacebunt gratia Christi redempti, et ab eodem Domino in viam justitiae edocti et instructi, si praeceptis ejus obedire contempserint. Proinde necesse est ut unusquisque in ordine suo pro viribus studeat, et quantum Deum amaverit, quae jussit adimpleat, et quae vetuit caveat: ut non cum contemptoribus damnari, sed potius cum exsecutoribus divinorum
praeceptorum valeat remunerari, quoniam non est dubium quin propter inobedientiam et contemptum praeceptorum Dei, regni periclitatio et animarum proveniat damnatio.