Libri Carolini (De imaginibus) (page 10)

Charlemagne (attr. Théodulf d'Orléans) · Arts visuels

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 98 · 41 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

propter Dominum , sive regi tanquam praecellenti, sive ducibus tanquam ab eo in hoc ipsum missis ad vindictam malorum, laudem vero bonorum: quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis stultorum hominum ignorantiam, ut liberi, non ut velamen malitiae habentes libertatem, sed sicut servi Dei. Omnes honorate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem autem honorificate. Cum ergo tot indiciis tantisque apostolorum praedicationibus reges honorificandi sint, absurdissimum est adorationem quae imaginibus aniliter fit, adorationi quae sanctissimo regi per prophetam fiebat,

aequiparare velle; cum videlicet ille Dei famulum et, ut ita dixerim, sancti Spiritus habitaculum et divinae incarnationis ministrum salutando adoraverit; isti vero in imaginibus nil aliud nisi easdem materias de quibus illae fianta dorent. Nam si aequalis est adoratio quae David a propheta exhibita est, adorationi quae imaginibus exhibetur, ipse quoque David imaginibus aequalis est; et si imaginibus aequalis est, non solum tot meritorum insignibus, sed etiam ipsa humana ratione caruisse credendus est: non autem tot meritorum insignibus, nec ipsa humana ratione caruisse credendus est, non igitur aequalis est adoratio quae illi a propheta exhibita est, adorationi quae imaginibus exhibetur.

CAPUT XXIII. Quod in eo quod scriptum est: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, sive: Vultum tuum, Domine, requiram, nihil manu factae imaginis intelligendum est, ut illi dicunt.

Nil ad manufactarum imaginum vultus pertinet quod Psalmographus dicit, Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine ; nec illud, Vultum tuum, Domine, requiram, ut in ejusdem vanissimae synodi lectione habetur, quae pro adorandis imaginibus facta est; cujus textus nil aliud quam materia est ubi stultitia magnitudinem suam exercuit. Nam si hic vultus cujus super nos lumen signatum esse Propheta decantat, et quem se requisiturum esse denuntiat, in manufactarum imaginum vultibus

intelligendus est, quaerendum magnopere est quale lumen habeant, aut quo modo id lumen super nos signatum sit, aut ubi idem propheta talem requisierit vultum. In corde etenim idem sanctus vir Deum non in manufactis vultibus quaerebat, cum dicebat: In toto corde meo exquisivi te, Deus, ne repellas me a mandatis tuis

. Vultus ergo Dei cognitio Dei est, id est Filius, per quem ad cognitionem Divinitatis pervenimus. Est etiam imago Dei, dicente Apostolo, Qui est imago Dei invisibilis ; ideo videlicet imago, quia de illo est. Est enim, secundum eumdem Apostolum, splendor gloriae, et figura substantiae ejus . Ideo splendor, quia dum sit Pater lux, ita Filius ab eo inseparabiliter quasi splendor ex luce procedit; ideo figura, quia

suscipiens formam servi, operum virtutumque similitudine Patris in se imaginem atque similitudinem designavit. Est enim et facies Dei, quia per eum se Pater hominibus manifestavit, dicente eodem Domino Jesu Christo, Qui videt me, videt et Patrem . Hunc ergo vultum se David quaesiturum, non manufactas imagines pollicebatur, cum dicebat: Vultum tuum, Domine, requiram, hanc divinae cognitionis claritatem exorabat, cum dicebat: Illumina faciem tuam super servum tuum, et doce me justificationes tuas . Ad hujus cognitionem per legem, non per imagines, pervenire anhelabat, cum aiebat: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua

. Hanc divinae majestatis manifestationem, non cujuslibet picturae compaginationem nos

quaerere hortabatur, cum dicebat, Quaerite Dominum et confortamini, quaerite faciem ejus semper . Quod quidem emolumentum adepturi sint quaerentes Dominum in alio psalmo evidenter ostendit, cum dicit, Inquirentes Dominum non deficient omni bono . Qui quasi quaereremus ab eo qualiter Dominum inquirere deberemus, subjunxit, Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Eum etenim inquirendum docuit per Domini timorem, non per imaginum adorationem; et eum qui vult vitam, et cupit videre dies bonos, non imagines adorare, sed labia a dolo et linguam a malo instituit cohibere. Nec picturam colere docuit, sed declinare a malo, et facere bonitatem, inquirere pacem et sequi eam usquequaque permonuit. Lumen ergo vultus Domini

quod super nos signatum est, non in materialibus imaginibus est accipiendum, quae utique sicut et caeteris dignitatibus, ita etiam lumine carent, sed in vexillo crucis, quod accepto baptismatis sacramento per sacrosanctum unguinis liquorem nostris frontibus imprimitur, et per id sancto Spiritui, qui est lumen inenarrabile, qui etiam super discipulos in igne apparuit, ad nos veniendi aditus aperitur. In crucis etenim impressione lumen est vultus Dei, id est Spiritus, qui a Patre Filioque procedit, quia semper in eis noscitur radiare, qui suam innocentiam vel sanctitatem pravis operibus non patiuntur violare. Ut ergo ejus in nobis habitaculum non violemus, admonet nos Apostolus dicens, Nolite contristare Spiritum Dei sanctum, in quo signati estis in diem redemptionis . Quia igitur dicunt, Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine , ad imaginarium vultum attinere, dicant quo attinet quod in eadem periodo scribitur, Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? cum videlicet haec duo commata ita sibi invicem et sensu et verbis cohaereant, ut unum sine alio vix intelligi possit. Est enim figura locutionis quae a rhetoribus πεῦσις, id est percontatio, cui confestim sine introductione personarum responsio subjungitur, quae etiam a quibusdam soliloquium nominatur: cum ad interrogata sibi a se cuique respondetur, cum quasi imputative interrogantibus, Quis ostendit nobis bona? a seipsis respondeatur, Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine; ut sit sensus,

Multi enim adhuc carnaliter sapientes dicunt quod nec pauci quidem dicere debuissent, Quis ostendit nobis bona? illa scilicet quae praedicat semper Ecclesia, resurrectionem esse venturam, in qua justi omnes aeterna praemia consecuturi sunt. Promittitur enim nobis quod penitus non videmus: desideramus quae hic consequi non valemus. Quibus respondendo beneficium indicatur, quod etiam in praesenti saeculo possidetur, Signatum est, inquit, super nos lumen vultus tui, Domine. Quia per vexillum crucis et lumen Spiritus sancti ita sumus muniti, ut antiqui hostis fraudulenta machinatio et portentuosa versutia non valeat superare tentatos quos habebat primi hominis suasione captivos.

CAPUT XXIV. Quod non ad ullam manu factam imaginem pertineat quod scriptum est, Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis, sicut illi autumant.

Sed nec illud quod scriptum est, Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis , de quodam manufacto vultu intelligendum est, praesertim cum manufacti vultus ideo non deprecandi sint, quia nec exaudire queunt: omne quod deprecatur ideo deprecatur ut exaudiat, et omne quod exaudit irrationale esse non debet: omne igitur quod deprecatur irrationale esse non debet: quod si deprecari non debet, multo minus adorari, cum videlicet adoratio deprecationi emineat. Nam si manufacti vultus deprecandi et adorandi sunt, ut illi garriunt, necesse est

ut deprecantes exaudire et adorantibus favere credantur: et si deprecantes exaudire adorantibusque favere creduntur, necesse est ut vita eis sensuum capax inesse credatur. Non autem inest eis vita sensuum capax, non igitur, ut illi garriunt, adorandi vel deprecandi sunt. Nam haec duorum membrorum, quae quidem commata nuncupant, sententia, id est, Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis , non Deo cujus imago et vultus Filius est, sed Ecclesiae, quae corpus Christi est, per Prophetam dicitur. Dixerat enim superius, per energian, Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui: quoniam concupivit rex speciem tuam, quia ipse est Dominus meus: et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus , et in eadem

energia perseverans subjunxit eidem cujus speciem concupisse regem dixerat, dicens, Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis. Vultus ergo Ecclesiae doctrinae spiritalis eruditio est, quae ideo a divitibus deprecari dicitur, quia multi propter eam omnibus pompis saeculi et divitiis renuntiaverunt, qualiter ad eam pervenire et per eam ad aeternam patriam convolare valerent: hae sunt enim filiae Tyri adorantes in muneribus, hi divites plebis qui ejus vultum deprecantur. Una enim est Ecclesia cujus vultus deprecatur, et a quibus deprecatur, mater videlicet cum filiis, una sponsa, una regina, omnes ad Christum unum caput pertinentes, qui est aeternus et immortalis sponsus: cujus amicus erat ille qui eosdem divites plebis sic alloquebatur: Praecipe divitibus

hujus mundi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum ; hi semper a sanctis praedicationibus exhortantur ut thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam adorando in muneribus. Vultum ergo hujus reginae deprecantur divites plebis, cum ad eam concurrunt, et in ejus sinu eleemosynas faciunt, ne extra ejus collegium fiant. Hujus itaque reginae vultum, non imaginum fucos, deprecabantur, qui ad eam in muneribus veniebant, et ea quae portabant ad pedes apostolorum ponebant; hujus reginae vultus desiderio, non alicujus picturae, aestuabant illi, eamque in muneribus non aliquam insensatam

imaginem deprecabantur. De quibus scriptum est, Multitudini vero credentium erat cor et anima una, et nemo eorum quae possidebat quidquam suum proprium esse dicebat, sed erant eis communia omnia . Hujus reginae vultum, non alicujus tabulae colores, divitum opibus decorare volebat sponsus, cum dicebat: Vendite quae possidetis, et date eleemosynam: facite vobis sacculos qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in coelis, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit: ubi enim fuerit thesaurus tuus, illic erit et cor tuum ; sive cum dicebat: Verumtamen date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis

. Quia ergo ad eamdem reginam divites in hypocrisi cum falsis muneribus quasi vultum ejus deprecaturi venire non debent, ipsa Veritas

inhibet, cum dicit, Cavete facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis . Quia vero ejus vultum semper clariorem et in propatulo splendidiorem fieri delectet, evidenter ostendit, cum dicit, Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona vestra, et glorificent Patrem vestrum qui est in coelis . In quibus omnibus non imaginum adoratio, nec deprecatio, nec earum gloria, sed aut sponsi qui caput est, aut sponsae quae corpus est, indubitanter ostenditur. A quibus sensibus et a quorum ornamentorum insignibus quam expertes sint qui, Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis , ad manufactarum imaginum vultus referunt non nobis est judicandum, sed lectoris arbitrio reservandum.

CAPUT XXV. Inoportuna et deliramento plena dictio Leonis Fociae episcopi, qui in eo quod ad imaginum adorationem conversus est, sibi versiculum Psalmistae accommodat dicentis: Convertisti planctum meum in gaudium mihi, conscidisti saccum meum, et circumdedisti laetitia.

Cum pene nullum divinorum apicum testimonium competenter in saepissime memorata synodo fuerit positum, nec hoc quoque competenter a Leone Fociae episcopo constat esse prolatum, qui videlicet si quiddam sale conditum aut ad rem pertinens proferret, caeteris appareret dissimilis, cunctorumque sententiis refragator existeret; sed dum se inaniter flevisse fassus est eo quod imagines non adoraverit, et laetari eo quod inanius se ad earum adorationem diverterit,

quam sit delirus, quamque caeterorum consortio nexus evidentissime apparuit. Habuit enim, ut idem praefatus est, sine damno tristitiam, sine profectu laetitiam, sine perditione lacrymarum decursus, sine acquisitione cachinnabiles risus, iras sine calumniis, placationes sine honorificentiis, utpote puer in quaedam ludicra peragenda inhians, si a nutrice coercetur, singultibus verba intercipientibus ejulat, ad quae perpetranda si ei fuerit a nutrice concessa facultas, semiplenis vociferando sermonibus exsultat: sicque coercitus habet vanos fletus, et ea peragere permissus vanos nihilominus risus, cum videlicet nec in prohibitione fuerit causa deflendi, nec in data licentia causa ridendi. Versiculus namque iste, quem ille sibi in hac parte incassum

accommodavit, id est, Convertisti planctum meum in gaudium mihi, et conscidisti saccum meum, et praecinxisti me laetitia , in persona totius Ecclesiae a propheta per ethopoeian dictus est, quae scilicet dum in hujus saeculi mortalitate et aerumnis versatur, plangere dicitur; cum vero ad aeternam remunerationem pervenerit, tunc laetitia praecingetur. Unde et idem sanctissimus prophetarum in eodem psalmo paulo superius dixit, Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia , vesperum scilicet hanc nostri temporis aetatem, in quo fines saeculorum devenerant, sive extremi judicii diem, matutinum vero resurrectionis tempus et sanctorum retributiones volens intelligi. Quod et per Isaiam prophetam sanctis hoc modo promittitur, Sancti in terra sua duplicia possidebunt

, id est, post resurrectionem in aeterna patria animae et carnis jucunditate fruentur; unde et subditur: Laetitia sempiterna erit electis meis, dum dedero opera eorum in veritate. Tunc ergo saccus noster conscindetur, et praecingemur laetitia, cum, secundum Apostolum, corruptibile hoc indutum fuerit incorruptela, et mortale hoc indutum fuerit immortalitate, et fuerit sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoria ; sive cum in his membris, quae nunc mortificamus super terram, Christo apparente vita nostra, nos quoque apparuerimus cum illo in gloria.

CAPUT XXVI. Quod non pertineat ad imaginum adorationem contemnentes illud quod Psalmographus cecinit, Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum, labia dolosa in ore, etc.

Omne quod sine profectu est, inutile est; et omne quod inutile est, vanum est: omne igitur quod sine profectu est, vanum est; et omne quod inofficiosum est, profectu caret: et omne quod profectu caret, vanitate non caret: omne igitur quod inofficiosum est vanitate non caret. Quoniam ubi nulla utilitas, nullum emolumentum; ubi nullum emolumentum, summa vanitas: ubi igitur nulla utilitas, summa vanitas est. In imaginum ergo adoratione ubi nullus profectus, nullum emolumentum, nulla utilitas est, summa vanitas esse credenda est. Ob quam statuendam et muniendam quicunque conventus faciunt, et

concilia aggregant, et eas prorsus adorare instituunt, procul dubio vana loquuntur unusquisque ad proximum suum. Nam neque in eo a vanitate sejunguntur quod divinorum apicum testimonia ad suos sensus violenter inflectere nituntur. Sicut et hunc Psalmistae versiculum, quem quidem ille alio sensu divino afflatus Spiritu cecinit, alio isti vanitatis supercilio inflati intelligunt. Si ergo quaerimus de quibus Propheta dixerit: Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum, labia dolosa, in corde et corde locuti sunt mala , relegamus sanctorum Evangeliorum textum, et inveniemus Pharisaeos et Sadducaeos, vel caeteras Judaeorum catervas semper Dominum tentasse et adversus eum concilia vana inisse. Qui dum obstinata mente in Christum credere

renuerunt, vana loqui non desierunt. De quibus et in alio psalmo legitur, Quia exacuerunt ut gladium linguas suas: intenderunt arcum, rem amaram, ut sagitient in occultis immaculatum: subito sagittabunt eum, et non timebunt . Linguas enim acuere, et labia dolosa habere, unum est, quia et uno dicendi genere dictum est, quo plerumque aut per id quod continet hoc quod continetur, aut per hoc quod continetur, id quod continet demonstratur. Item in alio psalmo de eisdem scriptum est: Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est . Sepulcrum ergo patens eorum, ora mendacia dixit, qui exitiabile malum contra Dominum loquentes, mortem

ei infligere cupiebant, quod ideo patens dictum est, propter eorum apertam nequitiam, quae fetorem potius quam odorem exaggerabat. Est enim rerum dissimilium facta comparatio per tropum qui nuncupatur parabole a grammaticis. Vana, inquit, locuti sunt unusquisque ad proximum suum . Haec est ergo vanitas omnes vanitates excellens, hic est dolus omnibus dolis tenacior, cum et Redemptor mundi non creditur, et isdem ab hominibus iniquis, quanquam ad aliorum salvationem, ad illorum tamen damnationem crucifigitur. Potest etiam hic versiculus et de haereticis sive schismaticis intelligi: qui dum sint mundanae sapientiae versutia imbuti, et ad vanas investigationes et superfluas contentiones potius quam ad credendum prompti, vana loquuntur

unusquisque ad proximum suum, quoniam dum male de Christo aut de Ecclesia sentiunt, ad eumdem errorem proximos suos, id est caeteros haereticos, invitare non desinunt, quatenus majori infestatione Ecclesiam, quae Christi vinea est, demoliri possint. De quibus in Canticis canticorum dicitur, Capite nobis vulpes parvulas quae demoliuntur vineas ; nam vinea nostra floruit: quia videlicet dum haereses sive earum sequaces, haeresei haereseorumve discipuli a sanctis et catholicis viris in suis erroribus capiuntur, vinea Domini, id est Ecclesia sacrosanctis charismatibus semper magis magisque exuberat, quatenus suo agricolae qui pro ea sanguinem fudit, nectarei odoris pocula perpetim ministret.

Tous les livres