Libri Carolini (De imaginibus) (page 11)
CAPUT XXVII. Quod non ad eorum parentes pertineat, sicut illi dicunt, Disperdat Dominus universa labia dolosa et linguam magniloquam .
Versiculum etiam quem Psalmographus de perfidorum Judaeorum labiis dolosis et linguis magniloquis protulit, qui consilium inierunt ut Salvatorem mundi dolo tenerent et occiderent, illi in sua synodo propriis parentibus ascribunt: qui quanquam fuerint cujusdam temeritatis in imaginibus ab ornamentis ecclesiae abolendis, majoris tamen et incomparabiliter majoris non dicam temeritatis, sed etiam crudelitatis illi fuerunt in Domino crucifigendo. Isti enim habuerunt zelum Dei, sed non secundum scientiam, cum imagines penitus abdicaverunt; illi simulantes
se habere zelum legis, habuerunt zelum livoris et perfidiosissimae iniquitatis, cum Dominum patibulo affixerunt; isti ecclesiarum indiscrete ornamenta quassavere, illi malitiose semetipsos Dominum contemnentes fregere. Labia ergo dolosa et linguam magniloquam perfidiosissima Judaeorum cohors habebat, cum dicebat: Scimus quia Moysi locutus est Deus, nunc autem unde sit nescimus . Nonne magniloquam et, ut ita dixerim, magniloquam linguam habebant, cum dicebant: Nos legem habemus, et secundum legem mori debet, quia Filium Dei se fecit? Nonne magniloquam linguam habebant, cum dicebant: Et hunc scimus, et unde sit scimus: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit? Nonne magniloquam
linguam habebant, cum dicebant: Noli scribere regem: nos non habemus regem nisi Caesarem?
Unde liquido patet quod probroso imaginum instigantur amore qui ob earum abolitionem ea quae de perfidis Judaeis per prophetam dicta sunt, parentibus suis non erubescunt adnectere, et eisdem jaculis cives perfodere quibus Propheta Ecclesiae, imo Christi, hostes noscitur perfodisse.
CAPUT XXVIII. Quod non in eorum parentibus, ut illi dicunt, impletum sit quod scriptum est, Inimici defecerunt framea in finem, et civitates eorum destruxisti .
Sed nec hujus versiculi, ut illi aiunt, prophetia in eorum praedecessoribus sive parentibus, eo quod
imagines abdicaverint, est completa: qui etsi incaute loca divinis cultibus mancipata ornamentis exspoliavere, longe tamen ab antiqui hostis nequitia, de quo haec prophetia est, distavere; quippe cum nequitia quae ejus suasionem accidit humano generi minor sit nequitia ejusdem qui et suae humanae auctor et artificis fraudulenti, qui sicut est natura subtilior, ita et sagacitate callidior, et quem non gravat corporis fragilitas, acuit vafrae perversitatis iniquitas. Hujus ergo inimici framea defecerunt in finem, quia tentamenta nequissima mox ut ad Christum qui est finis legis ad justitiam omni credenti, qui est finis sine fine, ad quem cum venerimus, nihil ulterius quod quaeramus habemus, collata fuerint, omnino deficiunt. Et ideo Propheta beatum dicit, qui
parvulos, id est, cogitationes irrationabiles, ad lapidem, ad Christum videlicet, qui est lapis angularis, allidit
; sive etiam, ut quidam volunt, inimici defecerunt framea in finem, quando gladius quo antiquus hostis bacchatur in consummatione saeculi omnipotentis Dei gladio interimendus est; de quo in alio psalmo dicit, Nisi convertamini, gladium suum vibrabit ; et de quo per prophetam Ezechielem dicit, Vivo ego, dicit Dominus, acuam sicut fulgur gladium meum, et reddum ultionem inimicis meis. Framea namque Hebraicus sermo est, quo in hoc loco antiqui hostis gladius innuitur. Inimici igitur in hoc loco non nominativus pluralis, ut
plerique arbitrantur, sed genitivus singularis est, id est, inimici diaboli defecerunt framea, et est schema quod prolepsis nuncupatur, id est praeoccupatio sive praesumptio, per quam ea quae sequi debent anteponuntur. Quae et in exordio Ezechielis prophetae invenitur, cum dicit, Et factum est in tricesimo anno . Et in Psalmo habetur, cum dicitur, Fundamenta ejus in montibus sanctis
. Civitates igitur destructas non in hoc loco Psalmographus, ut illi arbitrantur, eorum praedecessores sive parentes pro imaginum abolitione eversos decantat, sed infideles populos, sive malorum operum acervos, quos diabolus tanquam suae civitatis moenia inhabitat, Christi manifestatione dicit esse dirutos. Inanis igitur et vanus imaginum
amor illorum pectora invasit qui, ut illarum adorationem statuant, ea quae de antiquo hoste vel de incredulis Judaeis prophetata sunt, de suis parentibus sive praedecessoribus dicta fuisse existimant.
CAPUT XXIX. Quomodo intelligendum sit quod scriptum est: Domine, dilexi decorem domus tuae; quem decorem isti imagines intelligunt.
Domus Dei aut secundum allegoriam ecclesia est, aut secundum anagogen coelestis patria, aut secundum tropologiam anima hominis: et idcirco in plerisque Scripturae sanctae locis cum domus Dei legitur, non parietes nec quaedam materialis aedificatio, sed spiritalis et inexistimabilis Dei intelligenda est habitatio; quorum sensuum arcanis illorum mens penitus
jejunat qui decorem domus Domini non Ecclesiae existimant virtutes, sed materiales imagines. Nunquidnam idem eximius vates quasdam imagines vel certe parietum pulchritudines, aut ministeriorum pretiosissimos apparatus viderat, cum dicebat, Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae . Nunquidnam locus habitationis gloriae Domini in manufactis quoquam credendus esse? Habet ergo sancta Ecclesia decorem quem Propheta diligebat, id est spiritales virtutes: habet aurum, id est, fidem sive interiorem sensum; habet argentum, id est confessionem sive eloquii venustatem; habet columnas argenteas, id est sanctos viros patientia rationabili et eloquiorum pulchritudine comptos: quae columnae habent bases argenteas, cum supra stabilitatem
verbi Dei quod per prophetas et apostolos nobis traditur, collocantur. Hae etiam habent caput deauratum, quia caput aureum fides est Christi, Apostolo attestante qui ait: Omnis namque viri caput Christus est . Habet etiam pro lignis imputribilibus scientiam quae per lignum venit, sive incorruptionem castitatis quae vetustatem nescit. Habet et pro bysso virginitatem, pro cocco confessionis gloriam, pro purpura charitatis fulgorem, pro hyacintho spem regni coelorum. His materiis ejus sacerdotes induuntur, juxta David vocem qui ait, Sacerdotes tui induantur justitiam ; quos et Paulus his verbis hortatur, cum dicit, Induite vos viscera misericordiae . Habent etiam ejus sacerdotes alia nobiliora indumenta, quae idem Vas electionis designat, cum dicit, Induite vos Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis vestris . Habet et bibliothecam, id est sanctos viros divinae legis documentis eruditos, de quibus per Prophetam dicitur, Beati immaculati in via qui ambulant in lege Domini: beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt ea ; et iterum beatos dicit eos qui memoria tenent mandata ejus ut faciant ea. Habet decem atria distensa, cum non in uno tantum verbo legis, neque in duobus aut in tribus, sed in toto decalogo legis spiritalis intelligentiae amplitudine dilatatur, sive cum fructum spiritus, id est, gaudium, pacem, patientiam, benignitatem,
bonitatem, modestiam, fidem, continentiam, adjecta quae est major omnium charitate profert. Habet etiam altare, id est firmitatem fidei, in qua orationum hostias et misericordiae victimas offert Deo: in qua continentiae cultro superbiam quasi taurum immolat, iracundiam quasi arietem jugulat, luxuriam omnemque libidinem tanquam hircos et haedos litat; ex quibus dextrum brachium et pectusculum et maxillas sacerdotibus separat, id est, opera bona, opera dextra, in quibus sinistrum quiddam nullatenus reperitur. Habet et candelabrum luminis, sive quia Dominus lumen ejus est, sive quia sancti viri quorum lucernae sunt ardentes et lumbi accincti, qui exspectant Dominum suum quando revertatur a nuptiis, lucivoma in ea praedicationis dogmata
Quod candelabrum lucernarum in austrum habet collocatum ut ad aquilonem respiciat, id est, ut sancti viri vigilanter et sollicitius intueantur semper astutias diaboli, et pavida mente aspiciant unde sit ventura tentatio: quia et Propheta vidisse se dicit succensum lebetem vel ollam et faciem ejus a facie aquilonis: et in alio loco dicitur, Ab Aquilone enim pandetur malum super universam terram . Et Petrus apostolus dicit, Quia adversarius vester diabolus, sicut leo rugiens circuit quaerens quem devoret . Habet et mensam propositionis habentem duodecim panes collocatam in parte aquilonis quae respicit ad austrum, id est duodecim apostolos, quos quotidie indesinenter jubetur apponere quae ad
austrum respicit, quia videlicet quotidie adventum Domini praestolatur. Dominus enim, ait Propheta, ab austro veniet . Habet altare incensi, quia de ejus fidei firmitate semper orationum sanctarum fumus in conspectu Domini ascendit, et quotidie cum David clamat, Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ; sive quia, secundum Apostolum, Christi bonus odor sumus Deo . Habet propitiatorium et arcam et duos cherubim, de quibus superius in quodam capitulo disputatum est. Habet et pontificem summum de quo Paulus apostolus dicit, Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manu factum, id est, non hujus creationis, neque per
sanguinem hircorum et vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa ; sive cui per Psalmistam dicitur, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech ; qui est vestitus podere byssino, cum sancti ejus qui utique ei adhaereant castitatis lampade vestiuntur. Habet et humerale gemmatum, quia electi ejus operum fulgoribus coruscant, quorum opera videntes homines glorificant Patrem eorum qui in coelis est: qui habet in pectore logium, quod rationale dicitur, quaterno lapidum ordine distinctum, quo sermo evangelicus significatur, qui quadruplicato ordine veritatem fidei nobis et manifestationem Trinitatis exponit. Habet et auri laminam in fronte resplendentem, quod petalum appellatur, id
est, divinitatem quia unius cum Patre substantiae est, quoniam sicut in metallis nil comparatur auro, ita et in creaturis nil comparari potest Creatori. Qui etiam pontifex habet in interioribus partibus operimenta sua, quia mysterium incarnationis ejus investigari difficile est, Joanne attestante qui ait, Cujus ego non sum dignus solvere corrigiam calceamenti . Habet etiam per indumenti circuitum tintinnabula quae in extremo ejusdem vestimenti posita sunt, ut semper sonitum dent: quia videlicet sancti praedicatores, qui ejus utique indumentum sunt, de extremis temporibus et fine mundi reticere nesciunt, sed semper nos de futuris admonent, attendentes illud quod per quemdam sapientem dicitur, In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum
non peccabis . Habet etiam haec domus Dei, id est Ecclesia, cujus decorem brevissime enumeramus, Sancta sanctorum: quia videlicet in praesenti saeculo pro sanctis habet sanctam conversationem; pro Sanctis vero sanctorum, in quae semel tantummodo intratur, transitum ad coelum, quando visibilibus contemptis ad invisibilia transit. De quibus Apostolus dicit: Charissimi, nondum apparuit quod erimus: scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est . Hunc excellentissimum ergo et coelestis patriae decorem dilexerat vir ille sanctissimus, non imaginum et colorum fucos, non materialium picturarum similitudines. Ob hunc decorem, non ob materiales figuras,
quasi quodam intolerabili desiderio resolutus erat, cum dicebat: Haec memoratus sum et effudi in me animam meam, quoniam ingredior locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei . De hac domo, non de his visibilibus parietibus Apostolus dixit: Scimus quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, aeternam in coelis . Hunc decorem Isaias, non pictorum opera respicienda considerabat, cum dicebat: Respice Sion civitatem solemnitatis tuae: oculi tui videbunt Jerusalem, habitationem opulentam, tabernaculum quod nequaquam transferri potest . De hac domo per David dicitur: Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal.
LXXXIV). Nunquidnam sancti Patres, ut caeteros taceam, Paulus, Antonius, Hilarion, vel omnis anachoretarum sive eremitarum caterva, qui decorem basilicarum sive imaginum depictarum non habuerunt, sed in quibusdam tuguriolis suas Deo animas dedicaverunt, idcirco sancti non sunt? et ideo aut non diligebant decorem domus Domini, aut locum habitationis gloriae Dei flagranti pectore contemplari non desiderabant quia imagines non habebant nec adorabant? Intra se etenim sicut et caeterae sanctae animae templum Dei et locum habitationis gloriae ejus habebant, dicente Vase electionis: Templum enim Dei sanctum est quod estis vos . Plurimi praeterea ex divinarum Scripturarum aureis pratis colligi ambrosei flores poterant, quibus et secundum
tropologiam, et secundum allegoriam, et secundum anagogen, sanctae Ecclesiae decor monstraretur, si brevitatis cui studemus non praepediremur habenis. Hi ergo pauci pro pluribus prolati sufficiant, quibus diligens lector caetera quae hic prolata non sunt indagare curabit, et domus Dei decorem, non in imaginibus materialibus, sed in virtutibus spiritalibus refulgentem esse videbit.
CAPUT XXX Quod non pro manufactis imaginibus per Psalmistam, ut illi aiunt, dictum est, Sicut audivimus, ita et vidimus .
Quoniam igitur manufactas imagines se vidisse gratulati sunt, Psalmistae sibi versiculum accommodaverunt dicentes, Sicut audivimus, ita et vidimus,
dicant, quaeso, dicant ubi hoc ante audierint quod modo in imaginibus vident; dicant quis patriarcharum prophetarumve aut apostolorum hoc illorum auditui intulerit, quod modo illorum visibus patet: dicant quis illis hoc privilegium praedixerit, quod
imagines non solum visuri, sed adoraturi forent, cujus pollicitationis compotes effecti merito dicant, Sicut audivimus, ita et vidimus. Nos autem qui, opitulante Deo, psalmorum prophetiam spiritaliter pro viribus intelligimus, non hoc comma de manufactis imaginibus dictum, sed de insignioribus et eminentioribus mysteriis prophetatum fuisse sentimus: qui videlicet sicut in lege de Christi adventu audivimus, in Evangelio videmus; sicut in prophetis de ejus incarnatione comperimus, in Novi Testamenti nunc serie cernimus, sicut in hagiographis et in cunctis sacris litteris de ejus nativitate, passione, resurrectione, ad coelum ascensione, typicis videbamus praefiguratum fuisse mysteriis, nunc peracta cuncta fuisse in sanctis videmus Evangeliis: qui etiam eo