Libri Carolini (De imaginibus) (page 12)

Charlemagne (attr. Théodulf d'Orléans) · Arts visuels

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 98 · 41 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

annuente ad aeternam patriam venturi, et in ea visuri sumus quae in hujus mortalitatis aerumna de ejus felicitate audivimus, dicturique sumus, Sicut audivimus, ita et vidimus; id est, Sicut audivimus mortales, videmus nunc immortales; sicut audivimus corruptibiles, videmus nunc incorruptibiles; sicut audivimus in aerumnosa peregrinatione, videmus nunc in vivorum felicissima regione: quod audivimus cum patiebamur procellosissimas tempestates saeculi, videmus nunc cum potimur suavissima securitate paradisi; quodque audivimus cum timebamus periculosissimum naufragium, videmus nunc cum pervenimus ad cautissimum et nobis longe ante desideratissimum portum. In hoc sane articulo hunc primum librum cludendum esse putavimus, ut quoniam

de portu mentionem fecimus, illum quoque in hoc loco ad portum deducamus, ut retroacta navigatione fatigati aliquantisper in portu spatiantes, resumptisque viribus, ad secundi libri navigationem, Domino auxiliante, vela tendamus.

Tractatis in superiore libro quam brevissime divinae legis quibusdam commatibus, quae, ut crebro memoravimus, illi contra quos huic nostro stylo conflictus

est, ob suae vanitatis materiam fulciendam protulisse noscuntur, vel etiam quibusdam in eodem libro prolatis capitulis quae de eorum reprehensione non inconsequenter proferenda erant, necesse est ut in praesenti, secundo videlicet libro, et divinae legis sane sobrieque residua commata tractaturi, et quorumdam sanctorum Patrum male nihilominus sententias ab illis usurpatas propriis sensibus reddituri, Domino favente, aggrediamur. In quo etiam libro quaedam capitula inserentur quae eorum errori ad mentes fidelium transeundi aditum intercipiant, quo res sanctitate sive auctoritate carentes sacratissimis rebus et ab ipso Domino institutis aequiparare nituntur; ut in his duobus voluminibus per duorum Testamentorum salutaria arma eorum vanissimis naeniis

obnitentes, ad tertium in cujus principio nostrae fidei fundamentum erit, liberius accedamus, ut quoniam sanctae in eo et unicae Trinitatis confessio continebitur, tertii quoque libri numerus habeatur exorneturque

sacratissimo numero qui exornandus est sanctae fidei mysterio: omnem siquidem nostrae disputationis sive caeterorum actuum spem non in mundanarum artium argumentosis allegationibus, sed in eo collocantes qui et per praesentiam corporalem ait: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis

; et quondam per Prophetam dixerat, Dilata os tuum et ego adimplebo illud . Ideo igitur per quemdam gradiendi ordinem hujus nostrae disputationis quibusdam librorum intercapedinibus distinximus gressum, ne indistincti itineris tramitem inordinata prolixitas efficeret fastidiosum, nec libuit nobis quiddam afferre incompositum vel indigestum, ne operis inordinata congeries lectori perturbata vociferatione rusticum

quemdam praeberet tumultum: quia et iter carpentes congruis quibusdam temporibus spatiari non renuunt, et agrorum, vinearum vel etiam hortorum cultores per quasdam camporum intercapedines, vel etiam per agrorum dimensiones limites statuere consueverunt.

CAPUT PRIMUM. Quod non propter eos scriptum sit qui imagines adorare contemnunt, sicut illi dicunt qui eas adorant, quod in psalmo legitur, Quanta malignatus est inimicus in sanctis tuis.

Est quoque et illud non mediocris insaniae quod ea quae de his longe ante praedicata sunt qui urbem Jerusalem everterunt et templum Domini incenderunt, isti de illis intelligunt qui imagines adorare contemnunt: praesertim cum aliud et longe aliud sit, de

templo mare aeneum et duos cherubim et vasa caeteraque ornamenta tollere, et aliud manufactas imagines non adorare; aliud urbicremis ignibus templi pulchritudinem mancipare, aliud imaginum adorationem vitare; aliud crudeliter sancta sanctorum diruere, aliud prudenter picturis colla deflectere inhibere. Denique quisquis nosse cupit de quo Psalmista dixerit: Quanta malignatus est inimicus in sanctis tuis , non solum libri Regum historiis et Romanorum gestis perdocetur, quae praeteritum urbis Jesusalem et templi excidium narrant, sed etiam ipsius David egregii prophetae vaticinio instruitur, qui futuras clades praefatae urbis et eversionem sacratissimi illius templi per schema, quod prolepsis dicitur, futura quasi praeterita modulavit dicens: Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt Jerusalem velut pomorum custodias, et caetera ; et in psalmo, cujus hic versiculus est, de quo nunc agimus, dicit: Quanta malignatus est inimicus in sanctis tuis, et gloriati sunt omnes qui te oderunt: in medio atrio tuo posuerunt signa sua signa, et non cognoverunt tanquam in via super summum, tanquam in sylva lignorum securibus exciderunt januas ejus, bipenne et ascia dejecerunt ea; incenderunt igni sanctuarium tuum, in terra polluerunt tabernaculum nominis tui ; quod etiam in alio psalmo expressius dicto dicit: Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam. Sed ne quem moveat quod non dixit, Quanta malignati sunt inimici, sed Quanta malignatus est, advertat hoc per figuram locutionis dictum fuisse, quae syllepsis nuncupatur, per quam et pro uno multi ponuntur, ut in Evangelio, Et latrones qui cum eo crucifixi erant improperabant ei ; sive, Defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri ; et pro multis unus, ut in Exodo legitur, Ora ad Dominum, ut auferat a nobis serpentem ; et in psalmo, Misit in eis muscam caninam et comedit eos, et rana exterminavit eos . Quod et si quis secundum mysticam intelligentiam subtilius scrutetur, non incongrue sanctam Ecclesiam advertet et malignanter in ea haereticos intelliget, qui eam semper pravis dogmatibus infestare nituntur; verumtamen a nullo eorum qui

sanum sobriumque intellectum habent de imaginum adorationem contemnentibus intelligetur. Quanto ergo illi sani sensus expertes sunt, qui hunc versiculum de eis dictum fuisse autumant, tanto nimirum hi in sui sensus vigore permanent qui imagines non adorant.

CAPUT II. Quod nec illud ad hanc rem pertineat, ut illi dicunt, quod scriptum est, Quoniam non est jam propheta, et nos non cognoscet amplius.

Nam et hic quoque versiculus in ejusdem synodi lectione incompetenter positus est, quoniam quidem nec nostra vox est qui Patrem in spiritu et veritate adoramus, nec illorum qui Deum ejusque sanctos in imaginibus adorare conantur: quia prophetam magnum habemus Jesum Christum dominum nostrum,

de quo per Moysen dicitur: Suscitabit Dominus Deus prophetam vobis, ipsum audietis ; quem etiam secundum apostolum advocatum habemus apud Patrem , quem quotidie spiritalibus oculis intuemur, et cujus vaticiniis sedule perdocemur: sed Judaeorum excidium et dispersiones et clades et mortes gentis suae, nec non etiam diruptionem templi, caeremoniarum abolitionem, a prophetia et a Dei cognitione recessionem deflentium et dicentium, Quoniam non est jam propheta et nos non cognoscet amplius ; quod etiam per Osee prophetam praedictum est qui ait: Quia diebus multis sedebunt filii Israel sine rege et sine principe, et sine sacrificio et sine altari, et sine ephod,

et sine seraphim . Qui etiam eorum ad fidem conversionem quam circa finem mundi fore credimus, subsequenter adjunxit: Et posthaec revertentur filii Israel et quaerent Dominum Deum suum, et David regem suum, et pavebunt ad Dominum et ad bonum ejus in novissimo dierum.

CAPUT III. Quomodo intelligendum est, Domine, in civitate tua imaginem illorum ad nihilum rediges: quod quidem capitulum sicut et caetera, illi aliter quam dictum est intelligunt.

Civitas Dei figuraliter in sacris litteris interdum anima hominis, quae a Deo inhabitatur, dicente Scriptura: Habitabo in eis, et iterum, Anima justi sedes sapientiae , accipitur; interdum praesentis temporis Ecclesia, quam fluminis impetus laetificat,

et cui per prophetam dicitur: Si oblitus fuero tui, Jerusalem, obliviscatur me dextera mea ; plerumque coelestis Jerusalem, quae patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martyrum, confessorum vel caeterorum fidelium agminibus constructa intelligitur; de qua per Apostolum dicitur, Quae autem sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater omnium nostrum ; cui etiam per Isaiam prophetam a Domino pollicetur, Non enim in occasum tertium veniet sol, et luna tibi non deficiet in aeternum tempus ; quam etiam Joannes in Apocalypsi vidisse se dicit descendentem de coelo, ornatam monilibus suis ; de cujus beatitudine pene innumerabilia poterant dici, quae hujus brevitatis

stylo non valent digeri. In hac civitate imagines impiorum ad nihilum redigentur, quia illorum aspectus divinis non poterit apparere conspectibus; sed sicut polluerunt in se imaginem Domini in praesentis vitae curriculo, ita in coelesti Jerusalem illorum non apparebit imago, qui aeterno quidem mancipabuntur incendio, de quibus alias per psalmistam dicitur: Et homo cum in honore esset non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis , quia videlicet cum in tanto honore esset quod ad imaginem et similitudinem Dei conditus erat, non intelligendo, ad tantam labem vitiorum est devolutus, ut non immerito jumentis irrationabilibus esset comparatus. Ad nihilum ergo impiorum imagines rediguntur, quando se eis ipsa Veritas subtrahens ab ejus

luce alienantur, nec similitudinem valent retinere, cujus beatitudinis expertes noscuntur usquequaque manere. Propter dolositatis itaque eorum apposita eis in superioribus dixerat mala, quia Deus judex justus reddit unicuique secundum opera sua. Dixerat etiam eos dejecisse cum allevarentur, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Dixerat eos subito defecisse et periisse propter iniquitatem suam velut somnium exsurgentis, quia sicut quibusdam praestigiis mortalium pectora in somnis eluduntur, et optata quaeque subito se nactos fuisse gratulantur, cum aut desiderato quis potitur regno, aut cupito sublimatur aliquis ministerio, aut, paupertate fugata, aliquis subito ditatur, aut optato aliquis fruitur conjugio, aut debilis aliquis amissos artus se recepisse

gratulatur, aut criminosus aliquis honorabilem se gaudet, aut aliquis ignobilis nobilem, aut insipiens sapientem se putat, et subito amittit evigilans quod acquisierat dormiens, et patefactis se dolet non videre oculis quae gaudebat videre clausis: sic felicitas impiorum quasi per somnium quodammodo videtur, quia post modicum tempus non videbitur; et sicut evigilantes ea quae subito per somnum acquisierant perdunt, sic morientes ea, quae habere videbantur, amittunt: quoniam et illi praestigiosa laetitia quam sternentes nacti sunt, in momento carent, et isti vana, et ut ita dixerim, fumea mundi gaudia diu tenere non valent. Ob quorum impietates quasi quadam severitate accensus propheta subjunxit: Domine, in civitate tua imaginem illorum ad nihilum

rediges , ut videlicet qui in se tui characteris decus malis operibus inquinaverunt, illorum facies in tua civitate non videantur, in qua est aeterna felicitas, summa beatitudo, perpetuum gaudium; in cujus palatiis regnat rex, cujus regni non erit finis, cujus subsellia patriarcharum senatu resplendent, cujus curia prophetarum rutilat cuneis, cujus moenia martyrum numerosa militia exornantur, cujus portae apostolicis decorantur coetibus, cujus plateae redundant virgineis choris, cujus domicilia confessorum plena sunt legionibus, quae non indiget sole, quia Dominus lux ejus est, per cujus omnes vicos Alleluia cantatur.

CAPUT IV. Quomodo intelligendum est quod psalmographus cecinit, Misericordia et veritas obviaverunt sibi, justitia et pax se complexae sunt : quod temere et adulatorie a Joanne presbytero et legato Orientalium in participatione venerabilis papae Adriani et Tarasii patriarchae dicitur esse completum.

Misericordiam et veritatem sibi mutuo obviasse, justitiam et pacem invicem se complexas fuisse David vatum luculentissimus eleganter decantat: quod tandem constat esse completum, cum post incarnationem Domini duo Testamenta in unius compagem copulationis sunt adducta. Quoniam quanquam inter se diversa quodammodo cernantur, ad unum tamen bivium in Christo qui est pax nostra, qui fecit utraque unum, convenire noscuntur. In Novo enim misericordia est, in qua per gratiam genus humanum

liberatur: in Veteri veritas, ubi legis et prophetarum annuntiatio continetur. Haec autem duo sibi mutuo obviasse dicuntur, non ad contrarietatem exercendam, sed ad gratiam promissae perfectionis implendam; unum quippe constat factum quod temporibus probatur esse divisum, et ut genus ipsum foederis hymnidicus David evidenter exprimeret, hoc ipsum varia nominum iteratione geminavit, amplexu scilicet quodam dilectionis duas res, id est, justitiam et pacem, in mutuam protinus venisse concordiam; quem quidem versiculum et secundum somatopoeian, id est corporis attributionem, per quem locutionis modum rebus incorporeis corpora tribuuntur, dictum esse constat, et per metaphoran, id est, rerum

verborumque translationem, per quam plerumque a rebus animalibus ad animales, ab inanimalibus ad inanimales, ab inanimalibus ad animales translatio fit; quae duae locutionum figurae ita inter se differunt, quod una rebus incorporeis corpora, altera et rebus corporeis membra et motus, et incorporeis et membra et motus et formas tribuit. Hunc denique versiculum temerarie et adulatorie Joannes presbyter in participatione venerabilis papae Adriani, et Tarasii Constantinopolitani episcopi protulit, qui tamen presbyter quanquam episcopis in eadem synodo residentibus minor fuerit honore, non tamen legitur minor fuisse errore, qui et si praecedebant eum gradus sublimitate, superabantur tamen ab eo multiloqua procacitate; nec superari potuit a praelatis subjectus intemerariis loquacitatibus,

qui subjectus a praelatis superabatur pontificalibus dignitatibus. Qui praesertim duplex in hac parte creditur patrasse deliquium, sive quia verba mysteriorum arcanis plena ab Spiritu sancto prolata ad res humanas inflectere nisus sit superstitiosa intentione adorandarum imaginum, sive quia eadem perversa intentione excaecatus in adulationis miserabile corruerit vitium: quod vitium adulationis expavit prophetarum ille nobilissimus, qui dixit: Corripiet me justus in misericordia et increpabit me, oleum autem peccatoris non impinguet caput meum . Unde bene etiam et alia Scriptura dicit: Melius est autem objurgari a justo quam a peccatore laudari;

et iterum: Qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt; quoniam adulatores ut illiciant laudant, non ut ad aeternam felicitatem provocent, quae quidem felicitas nullo bono indiget.

CAPUT V. Quod non ad adorationem imaginum pertineat, ut illi dicunt, quod scriptum est, Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctus est .

Tous les livres