Libri Carolini (De imaginibus) (page 13)
Hoc psalmistae versiculo error qui ob adorandas imagines adeo in quorumdam pectoribus inolevit, ut ad eum statuendum synodos faciant, et ad eum muniendum Scripturarum sanctarum sibi testimonia usurpare contendant, tueri se posse credit, cum scabellum pedum Domini adorandum audit; hac
casside apicem corporis munitam habere arbitratur, ne corusci ensis illisiones persentiat; hac lorica caeterum corpus munitum habere se putat, ne pilorum ictibus suae stabilitatis jacturam incurrat; hoc clypeo tutelam se nactum esse credit, per quam spiculorum missilium volatus vulnificos non pertimescat, sed ita aut obcumbendo fatescet, aut delitescendo aufugiet his muniminibus exspoliatus, sicut his est incassum et inutiliter abusus, et tantum sentiet spiritalis gladii per sanctos viros illati rigorem, ut nec tenuem quidem sibi credat inesse vigorem. Nunquid quia scabellum pedum Domini adorari praecipitur a propheta, ideo erit imaginum adoratio statuenda? Quae est ergo similitudo scabelli pedum Domini et materialium imaginum? aut quae communicatio inenarrabilibus Dei
operibus et imaginibus a quibuslibet conditis artificibus? aut quae societas tam excellenti tamque praeclaro mysterio et figuris insensatis humano patratis ingenio? aut ubi institutum est ut imagines adorentur, sicut institutum ut scabellum pedum Domini adoretur? Non enim ait David: Adorate imagines quorumdam sanctorum, sicut ait, Adorate scabellum pedum Domini; sed nec Dominus ait: Opera manuum hominum sedes mea sunt, imagines autem scabellum pedum eorum; sed ait: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum . Audi igitur dementissime vel potius insanissime error, audi incomparabilis dementia, audi ridiculosa segnities, audi beatum Ambrosium docentem quid
sit scabellum pedum Domini, aut quomodo adorandum sit. Ait enim: « Adoraverunt apostoli Dominum, quia detulerunt fidei testimonium, acceperunt fidei magisterium; adoraverunt et angeli de quibus scriptum est: Et adorent eum omnes angeli ejus. Adorant autem non solum divinitatem ejus, sed etiam scabellum pedum ejus, quoniam sanctus est. » Et post pauca: « Sed ne forte propositum aliquos praeterfugere videatur exemplum, qua ratione ad incarnationis Dominicae sacramentum spectare videatur, quod ait propheta, Et adorate scabellum pedum ejus, consideremus. Non enim ex usu hominum aestimare debemus scabellum; neque enim corporalis Deus, aut non immensus, ut tanquam fulcrum pedibus ejus scabellum subjectum putemus; neque adorandum quidquam
praeter Deum legimus, quia scriptum est. Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies : quomodo ergo adversus legem propheta praeciperet, sub lege nutritus, et eruditus in lege? Non mediocris igitur quaestio, et ideo diligentius consideremus quod sit scabellum. Legimus enim alibi: Coelum mihi thronus, terra autem scabellum pedum meorum . Sed nec terra adoranda nobis, quia creatura est Dei. Videamus tamen an terram illam dicat adorandam propheta, quam Dominus Jesus in carnis assumptione suscepit. Itaque per scabellum terra intelligitur, per terram autem caro Christi, quam hodieque in mysteriis adoramus, et quam apostoli in Domino Jesu, ut supra diximus, adorarunt. Neque enim divisus Christus, sed unus; neque cum adoretur tanquam Dei
Filius, natus ex virgine negabatur. Cum igitur incarnationis adorandum sit sacramentum, incarnatio autem opus Spiritus sancti sit, sicut scriptum est: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: et quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei : hoc etiam scabellum pedum Domini sanctus Augustinus diligentissimus ex quisitor, corpus Domini, quod de Maria virgine sumpsit, scabellum divinitatis ejus asseruit sentiri debere, propter naturam humanitatis quam est dignatus assumere: quod utique illi virtuti sic est subjectum atque unitum, ut constet id omnibus creaturis esse excelsius, sicut dicit Apostolus: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus . Et alibi de eodem mediatore Dei et hominum homine Christo Jesu
Apostolus dicit: Propter quod Deus exaltavit illum et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum . Per pedum igitur Domini magnificentiam in hoc versiculo stabilitas divinitatis, quae semper in naturae suae omnipotenti gloria, tanquam pedum indefessa firmitas perseverat, intelligitur. Possunt etiam tropologice pedes Domini extrema temporum, quando Dominus incarnari dignatus est, designari; unde et Joannes evangelista dicit: Filioli, novissima hora est
. Paulus quoque apostolus dicit: Cum venisset plenitudo temporum, misit Deus Filium suum natum ex muliere, factum sub lege . Notandum sane quia non dixit: Quoniam sanctum est, sed quoniam sanctus
est , scilicet ut corpus Domini a divinitate non discernatur, salva utriusque naturae proprietate, sed ad unam personam referatur. Unde dicit Evangelium: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis . Haec de scabello pedum Domini breviter promulgata sufficiant: nunc ad caetera transeamus.
CAPUT VI. Quod nec de eo imaginum adoratio astrui possit, ut illi putant, quod scriptum est, Adorate in monte sancto ejus.
Sed nec in eo quoque imaginum adoratio astrui potest, ut illi fatentur, quod per eumdem sanctum prophetam, Adorate in monte sancto ejus (Psal.
XCIX), cantatur, cum scilicet non montem, sed in monte sancto adorandum Dominum, idem sanctus vir harmonica modulatione decantet. Qui et si montem adorandum praeciperet, non idcirco imaginum adoratio, sed Domini Jesu Christi a sanis mentibus intelligeretur, qui est mons cunctis montibus sublimior, cujus videlicet altitudo et virtus omnium sanctorum altitudinibus et virtutibus eminet; de quo per Isaiam prophetam dicitur: Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes, et ibunt populi multi . Dicatur ergo, Adorate in monte sancto ejus , quia videlicet, non hic montem, sed in monte sancto Dominum propheta praecipit adorare, quod ad montem,
Sion qui est Ecclesia, referri posse non dubium est, quae est mons montium, et sancta sanctorum, cujus ipse habitator est Christus. Unde bene sanctum Dominum in sancto monte praecipit adorandum, quoniam sicut laus ejus non convenit ori pravo, ita nec ejus culturae loci potest congruere turpitudo. Adoramus igitur in monte sancto ejus, non imagines vel quasdam superstitiosas res, sed eumdem Dominum qui illius montis caput est, et ut eumdem montem acquireret, non solum nasci, sed mori dignatus est; de quo per prophetam dicitur: Adduxit eos in montem sanctificationis suae, montem hunc quem acquisivit dextera ejus ; et de quo per legislatorem dicitur: Introduc et planta eos in monte haereditatis tuae, in praeparata habitatione tua quam praeparasti
tibi, Domine; sanctuarium tuum, Domine, quod praeparaverunt manus tuae, Domine, qui regnas in aeternum et in saeculum saeculi et adhuc .
CAPUT VII. Quod non, ut illi gloriantur, propter illos dictum est qui imagines adorant, Quoniam non derelinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum, ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas .
Non mirandum est si fallantur in minimis, qui falluntur in magnis, nec in eo amplius illorum error admirandus est, quod ideo se justos, quia imagines adorant, esse gloriantur, nos autem qui eas adorare contemnimus, peccatores fateantur, cum ob illarum amorem et Scripturarum divinarum puritatem violare
conentur, et potissimum suae fidei emolumentum in his esse arbitrentur, et eos qui spretis his sive caeteris hujuscemodi vanitatibus soli Deo serviunt eumque colentes adorant, anathematizare obstinata mente nitantur. Quomodo ergo hujus versiculi textus, non ad eamdem rem pertineat, ob quam ab illis prolatus est, qualiterve eorum sensui reluctari credatur, quantisve ab eorum opinatione distet indiciis, non solum simplicibus lectoribus, sed etiam idiotis patet; quippe qui postpositis aenigmaticis sive allegoricis involucris aperte demonstret, quod non diu permittat Dominus flagellari justos ab impiis, ne in desperationis labem corruant diutinis addicti flagellis, sed si ad tempus ad probationem quibusdam eos ad
versis macerat, secundis eos denuo diuturnitate temporis interrupta sublevat, qualiter eorum innocentia inconvulsa permaneat.
CAPUT VIII. Quod non propter illos qui imaginum adorationem spernunt, ut illi delirant, per prophetam dicatur, Declinantes ad obligationem adducet Dominus cum operantibus iniquitatem
Ideo namque hunc versiculum singillatim nobis in nostro opere ponere libuit, quia etsi est cum superiore in unius psalmi textu, distat tamen ab eo in sensu; et quanquam ad unum errorem astruendum ab illis sit prolatus, diverso tamen loco in saepe memoratae synodi lectione hunc constat esse positum. Declinantes igitur ad obligationem non illi credendi sunt qui imaginum superstitiosam contemnunt adorationem,
sed qui antiqui hostis retinaculis irretiti proni sunt ad iniquitatem, quantoque amplius peccare noscuntur, tanto nimirum strictius diabolicis spiris nectuntur. Unde profecto per quemdam sapientem dicitur: Funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur ; de qua etiam obligatione sanctus propheta Isaias dicit: Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum ! Eos itaque qui ad hanc obligationem declinant, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem, quia videlicet cum quibus in hoc peccant saeculo, cum his damnabuntur in futuro, et ad eum ignem qui auctori criminum et angelis ejus praeparatus est, ibunt, cujus in hoc saeculo retinaculorum obligationem rumpere neglexerunt. A
cujus obligatione ille nos liberos efficiat, qui nos in libertatem redemit, et nobis sedentibus in tenebris suae claritatis lucem magnam ostendit, sive habitantibus in regione umbrae mortis ipse lux vera exortus est, atque idem ejus severissimae damnationis nos reddat expertes, qui suae clarissimae fidei speique et charitatis fecit esse sequaces.
CAPUT IX. Quod non ab eo quod Salomon dicitur in templo fecisse boves et leones, imaginum adoratio firmari possit, ut illi somniant qui in earum adorationem anhelant.
Salomon in templo boves et leones legitur condidisse, quorum conditione nos qui secundum Apostolum legem spiritalem esse scimus, quibusdam mysteriorum
arcanis instruimur, illi vero qui imaginum adorationem diligunt suae vecordiae vanitatem firmare moliuntur; nos mysticis sensibus perdocemur, illi in sui erroris magnitudine firmantur; nos admoniti per umbram indagamus veritatem, illi decepti per rem bene gestam ad rem non gerendam sumunt auctoritatem. Cur ergo eos Davidica proles, cur Israelitice rex, cur sapientium sapientissime fecisti? Feci, inquam, eos, non ut adorari deberent, sed ut quaedam mystica significarent; non ut errori faverent, sed ut mysteriorum arcana monstrarent; non ut offendiculum caecis mentibus essent, sed ut magnum quiddam subtilia subtiliter scrutantibus innuerent. Cui si ideo succenseri debet, quia per ea
quae a me bene gesta sunt, a pravis pravum exemplum sumitur, legislatori nihilominus succensendum est, qui rem quidem multorum visibus necessariam, in eremo exaltavit, qua prava hominum voluntas prave postmodum utebatur. Non igitur nos effigies ob memoriam rerum gestarum et venustatem conditas basilicarum quodammodo abdicamus, cum per Moysen et Salomonem, quanquam in typicis figuris, eas factas fuisse sciamus, sed earum insolentissimam vel potius superstitiosissimam adorationem cohibemus, quam neque per patriarchas, neque per prophetas, neque per apostolos, neque per apostolicos viros uspiam institutam esse repererimus. Sed ut ad proposita redeamus, Salomon in templo boves et leones fecit, quia et Christus in Ecclesia apostolos
eorumque successores constituit, qui, juxta beati Gregorii sententiam, « bene agentibus per humilitatem sunt socii contra delinquentium vitia, per zelum justitiae erecti, quatenus et istos mansuetudo bovis sustentet, et illos feritas leonis stimulet. » Quod utrumque pastoris Ecclesiae exemplo colligi potest, qui et Cornelium humilitate utentem blandis alloquiis delinivit, et contra Ananiam et Sapphiram fraudulenter agentes se vehementer erexit. Sancti igitur viri aliquando mansuetudinem boum, aliquando ferocitatem habent leonum quia et virgam tenent qua fortes fortiter regant, et baculum quo infirmorum debilitates sustentent.
CAPUT X. Quomodo intelligendum est, quod in Canticis canticorum scribitur, Ostende mihi faciem tuam, et auditam fac mihi vocem tuam, quoniam vox tua suavis est mihi, et facies tua speciosa ; quod quidem capitulum illi impudentissime ad imaginum visionem protulerunt.
Facies Ecclesiae quam Christus blandis nominum varietatibus alloquitur, modo eam columbam, modo formosam, modo amicam vocans; quam surgere, id est, credere, properare, in operibus bonis excrescere, venire, ad aeternam remunerationem accedere jubet, non corporalis, sed spiritalis est, quia et caetera quae de ea in iisdem Canticis canticorum scribuntur, non carnaliter sed spiritaliter intelligenda sunt. Nam si hic versiculus cuidam corporali rei accommodari potest,
ut illi somniant, qui hunc ad imaginum visionem protulerunt, ergo et omnia quae de sponsae Christi Ecclesiae membris scribuntur, corporalia credenda sunt; et si haec omnia non membris visibilibus, sed virtutibus conveniunt invisibilibus, ergo et facies ejus, virtus potius invisibilis quam cujusdam debet intelligi visus imaginis. Facies itaque Ecclesiae cognitio virtutum ejus est, cujus pulchritudinis venustate ab sponso diligitur, cui bene per prophetam dicitur, Quoniam concupivit rex speciem tuam. Hortatur ergo Christus Ecclesiam, ut faciem suam ei ostendat, id est, ut semper eum contempletur fide et operibus, ut cum Elia dicere possit: Vivit Dominus, in cujus