Libri Carolini (De imaginibus) (page 14)

Charlemagne (attr. Théodulf d'Orléans) · Arts visuels

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 98 · 41 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

conspectu sto ; ne sit de illis quos per prophetam denotat dicens: Verterunt terga ad me et non faciem . Hortatur etiam ut vox ejus sonet in auribus illius, quia paratus est ad exaudiendum sanctos suos, Psalmista attestante qui ait: Clamaverunt justi et Dominus exaudivit eos, et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos . Vocem ejus dulcem et faciem dicit esse decoram, quia orationes sanctorum semper Deo acceptae sunt, eorumque grata praesentia qui de Christi lumine acceperunt, ut in decore justitiae permanerent. Esto, convenit ut ad imaginum visionem aptari possit hic versiculus, Ostende mihi faciem tuam , sive facies tua speciosa, quid de voce dici poterit, quam et suavem propheta decantat, et auditam sibi fieri

hortatur? Quae utique si anima non vegetantur, multo minus voce fruuntur; et si voce non fruuntur, multo minus vocis suavitate potiuntur; si igitur anima non vegetantur, nec vocis dulcedine potiuntur. Unde liquido patet, ut sicut in caeteris ex hoc negotio assertionibus illorum ad rem non pertinentia dicta frustrantur, ita etiam et in hac parte frustrentur, praesertim cum nec de earum faciei visione recte dici possit, Ostende mihi faciem tuam, neque de earum voce qua prorsus carent, Et auditam fac mihi vocem tuam, quoniam vox tua suavis est, et facies tua speciosa.

CAPUT XI. Quomodo intelligendum est quod per Isaiam prophetam scribitur, Erit altare Domini in medio terrae Aegypti : quod capitulum illi stolide et minus docte ad imaginum adorationem referre nituntur.

Hanc prophetiam Josephus in Onia sacerdote qui profugus in Aegyptum plurimis Judaeorum vallatus catervis descendit, altareque ibi et templum construxit, impletam fuisse narrat; nos vero qui ea quae de Christi adventu et vocatione gentium prophetata sunt, non ut futura autumamus, sed ut praeterita devota mente tenemus et credimus, non hanc prophetiam completam fuisse sentimus per Oniam sacerdotem, sed per Christum Dominum, Dei et hominum mediatorem. Qui videlicet fidem in hoc mundo, qui plerumque Aegypti nomine designatur, constituit, in cujus soliditate a fidelibus orationum sacrificia et sanctorum meritorum libamina Domino litantur;

juxta cujus terminum titulum posuit, id est, Evangelium sive apostolicam doctrinam, quibus mentes fidelium ad peragenda bona opera informantur. Quod vero subjungit: Et erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Aegypti , signum et testimonium Dominicae voluit passionis mysterium intelligi. Tunc hi qui crediderint concurrentibus Aegyptiis contra Aegyptios, et pugnante viro contra fratrem suum, et civitate contra civitatem dimicante, cum persecutionis scilicet tempus ingruerit, implorabunt Domini misericordiam, statimque salvator adveniet, id est Jesus (hoc enim in lingua nostra

sonat), et cognoscetur Dominus ab Aegyptiis, et cognoscent eum sive persecutores qui fuerunt superati, sive credentes praesenti auxilio liberati. Cum igitur iste sit sensus prophetici sermonis, et hic sit intellectus tituli et altaris, quis hunc ad imaginum adorationem asseverandam proferat, nisi quem suae vecordiae caligo excaecat? quisve per propheticum bene ab Spiritu sancto prolatum sermonem suum audeat astruere niti errorem, nisi quem erroris magnitudo suum usquequaque fecerit esse sequacem? Quomodo ergo quoddam vel leve quidem ex his sancti prophetae verbis adminiculum poterit sumere imaginum adoratio, cum constet ea non ut historialiter in quodam altari sive titulo complerentur, sed ut spiritaliter in Christi fide et evangelio a fidelibus haberentur,

dicta fuisse? Quae tamen etsi de corporali altari sive titulo historialiter dicta fuissent, non idcirco imaginum poterat astrui adoratio, cum scilicet illa non adoranda fore, sed fore tantummodo propheta praedixerit. Aliud enim est erit, aliud adorabitur; aliud altare Domini, aliud cujuslibet imago; aliud titulus juxta terminos, aliud similitudo in quibuslibet materiis. Non ergo ait: Erit tempus quando nullus nisi imaginum adorator Deo placebit; nec ait: Tantus imaginum cultus inolescet, ut quisquis eas non adoraverit, neque thure et luminaribus sive quibusdam primitiis honoraverit, anathemate dignus erit, sed ait: Erit altare Domini in medio terrae Aegypti, et titulus juxta terminum ejus Domini, eritque in signum et in testimonium Domino exercituum in terra

Aegypti; ac si patenter diceret: Erit fides in mundo et Evangelii praedicatio, per quam Dominicae passionis et nostrae redemptionis manifestatio declarabitur.

CAPUT XII. Absurdissime et incaute contra eos qui imagines adorare contemnunt, ab his qui eas adorant, prolatum testimonium sancti Evangelii; Nemo accendit lucernam et ponit eam sub modio .

O res inconsequens et risu digna, quod quaedam nescio quo sensu in ejusdem vanitatis lectione de nobis qui imaginum adorationem spernimus, scribuntur, ex his quae Dominus discipulos ad praedicandum

mittens, instituit ut magnam haberent fiduciam praedicandi, et ne persequentium terrore exterriti delitescerent et similes essent lucernae sub modio, sed omni metu postposito totis libertatis insignibus se proderent, et quod audierant in cubiculis in tectis praedicarent. Illi ergo lucernam suam, id est, imaginum culturam adorando in suae fidei fastigio ponant; nos vero si quis nobis scientiae splendor est, in Christo, qui est lucis origo, conlocemus, quatenus nobiscum in sanctae Ecclesiae domo manentibus, et verbi et exempli splendorem exhibere valeamus.

CAPUT XIII. De eo quod ad suum errorem confirmandum dicunt beatum Silvestrem Romanae urbis antistitem apostolorum imagines Constantino imperatori detulisse, cum tamen eas non legatur adorare jussisse.

Saepe in hoc nostro speciali de imaginibus opere fateri cogimur quod illae non haberi sed adorari a nobis inhibeantur, nec illarum in ornamentis basilicarum et memoria rerum gestarum constitutarum fugienda sit visio, sed insolentissima vel potius superstitiosissima exsecranda sit adoratio. Unde sicut in caeteris ita et in hoc exemplo assertio frustrabitur, qui suum errorem in adoratione imaginum enitentem in eo fulcire conentur quod Silvester Romanae Ecclesiae praesul Constantino imperatori apostolorum imagines detulisse legitur. Detulit ergo eas illi ad videndum,

non ad adorandum; detulit non ut adorare, quem a simulacrorum cultu abstrahere et ad solius Dei adorationem convolare hortabatur, compelleret, sed ut idem imperator quos in somnis viderat, eorum vultus in picturae fucis cognosceret. Detulit, non ut ab idolorum cultura fugientem imaginum adorationi cedere informaret, et ab hostili gladio liberatum intestini ensis rigore perimeret, sed ut per res notas ad res ignotas ejus mentem extolleret, ut quos non poterat mentis oculo cernere, nec dum gentilitatis maculis exutus, spiritalibus miraculis cerneret, nimirum eorum imagines corporalibus conditas instrumentis. Has igitur ei et si adorare jussisset, cum tamen non jusserit, ideo fortassis juberet, ut eum qui visibilium cultor erat per visibilia ad invisibilia provocaret,

non ut nos de invisibilibus ad visibilia revocaret: nec ideo nobis qui ad percipiendum solidum cibum vires accepimus, ad lacteam escam lactentium more infantium redeundum esset, si illi cui necdum per fidei teneritudinem solidus cibus impertiri poterat, sine dolo lac concupiscendum daretur in quo cresceret. Unde et Apostolus novellae Ecclesiae ex circumcisione et gentilitate venienti, spiritalis lactis et olerum cibum dabat, id est, faciliora ad intelligendum documenta et leviora ad explendum praecepta, quibus carnales mentes quasi in quadam infantiae teneritudine enutritae ad percipiendum spiritalium arcanorum cibum capaces efficerentur. Libro igitur Actuum beati Silvestri, ubi de imaginibus Constantino imperatori delatis scribitur, ideo obniti

potest, quia quanquam a pluribus catholicis legatur, non tamen ad ea quae in quaestionem veniunt affirmanda plene idoneus perhibetur; quod in libro beati Gelasii Romanae urbis antistitis qui inscribitur, Decretalis de recipiendis sive de non recipiendis codicibus , apertius demonstratur.

CAPUT XIV. Quod non ita intelligenda sit sententia beati Athanasii Alexandrinae urbis episcopi, ut illi eam intelligendam putant, qui hanc ad adorationem imaginum accommodare nituntur.

episcopi, quam illi inconsequenter, sicut et caetera divinarum Scripturarum testimonia, ad suum errorem astruendum protulerunt, prorsus huic rei extranea esse detegitur, cum non in ea quaedam cujuslibet imaginum adorationis vel tenuiter mentio fiat, sed ad comparationem rei de qua sermo fiebat fassus sit imagines in eadem materia atque elemento recuperari posse, dicens: « Sicut ea quae scribitur in lignis forma abolita exterioribus sordibus, iterum necesse est in idipsum recuperari atque uniri his cujus est forma, ut innovari possit imago, in eadem materia atque elemento: per ejus enim formam et ipsa materia ubi et conscribitur, non dejicitur, sed in ea ipsa configuratur. » Dicant ergo quod eis adminiculum haec sententia praebeat, dicant ubi imagines

adorare percenseat, et cum hoc asseverare nequiverint, restat ut ita a sanis mentibus intelligatur sicut a venerabili viro prolata est.

CAPUT XV. Quod mate ad suum errorem astruendum sententiam beati Ambrosii Mediolanensis urbis episcopi, quam ex libro tertio capitulo nono esse mentiuntur, usurpent, qui per eam imaginum adorationem firmare cupiunt.

Facillime namque sanctorum praedicatorum sententias criminari audebunt qui divinae legis et prophetarum oracula criminari non metuunt, nec formidabunt, ob sui erroris materiam stabiliendam, juniorum documentis quamdam inferre violentiam qui seniorum doctrinis imo senioribus non formidant inferre injuriam. Beati igitur Ambrosii Mediolanensis

Ecclesiae sacerdotis sententiam ut illorum errori faveret, ordine, sensu verbisque turbasse perhibentur. Ordine scilicet, quia non in libro tertio, capitulo nono, ut illi somniant, sed in libro nono exarata reperitur. Sensu, quia cum ille dixerit: « Nunquid cum et divinitatem ejus adoramus et carnem, Christum dividimus? » Illi dixerunt: Nunquid ne cum et deitatem et carnem ejus adoramus, dividimus Christum? » Quae quidem particula subjunctivae conjunctionis ne tantam huic sententiae permutati sensus ingerit jacturam, ut eam prorsus confiteri compellat quod illa negare contendit. Verbis, quod in sequenti commate, ubi ille posuit veneramur, illi adoramus posuisse deteguntur; et ut

apertius nostrae disputationis sensus pateat, qualiter haec sententia ab illustri viro et eloquentiae cothurnis cum spiritali sensu compto prolata, qualiterve ab illis falsata sit, singillatim ponamus. Ille enim ut in duarum naturarum proprietatibus unam Domini verique hominis personam asseveraret, ait: « Nunquid cum et divinitatem ejus adoramus et carnem, Christum dividimus? Nunquid cum in eo imaginem

Dei crucemque veneramur, dividimus eum? » Isti vero ex hac sententia imaginum adorationem astruere nitentes dixerunt: « Nunquid ne quando et deitatem et carnem ejus adoramus, dividimus Christum? aut quando in ipso et Dei imaginem et crucem adoramus dividimus eum? » per imaginem scilicet Dei quae Christus est, et per crucem ejus, quae in hoc loco propter mortalitatem carnis ejus posita est, imaginum introducere cupientes obstinata mente adorationem.

CAPUT XVI. Quod non pro materialibus imaginibus, ut illi aiunt, beatus Augustinus dixerit, Quid est imago Dei, nisi vultus Dei in quo signatus est populus Dei?

Deum nemo vidit unquam , ait Joannes apostolus, nisi unigenitus Filius, qui est in sinu Patris ; et Moysi eadem summa majestas dixit: Non enim videbit me homo et vivere potest ; qui si invisibilis est, imo quia invisibilis est, necesse est ut incorporeus sit; et si incorporeus est, necesse est ut corporaliter pingi non possit: igitur si invisibilis est et incorporeus, prorsus corporalibus materiis pingi non potest. Unde sollicitius nobis quaerendum est quid sit imago Dei, quidve vultus ejus, in quo signatus est populus Dei. Interrogemus ergo egregium praedicatorem, forsitan ab eo docti nosse valebimus quid sit imago Dei. Dic, Vas electionis, dic, doctor gentium, quid sit imago Dei. Gratias, inquam, agentes Deo Patri, qui dignos fecit nos in partem sortis sanctorum in lumine, qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis

suae, in quo habemus redemptionem in remissionem peccatorum, qui est imago Dei invisibilis . Dixi de imagine, dico etiam de figura. Novissimis diebus istis locutus est nobis Deus in Filio quem constituit haeredem universorum per quem fecit et saecula, qui est splendor gloriae et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo veritatis suae . Ecce, Paulo apostolo docente, didicimus Christum esse imaginem Dei, et illi hortantur materiales imagines hanc intelligere debere. Iste dicit eumdem Filium qui est unius cum Patre substantiae imaginem esse Dei et splendorem gloriae et figuram substantiae ejus, et illi dicunt opificum industria praeparatas figuras imaginem esse Dei. O exsecrabilis error! o impudens dementia! o improvida vecordia! tanto imaginum

amore exaestuans, ut ea quae de unigenito Dei Filio dicta sunt, materialibus figuris conferre non erubescas. Dicat etiam sanctissimus Augustinus quid sit imago Dei, qui ab illis hanc materialem existere dixisse criminatur. Ait enim: « In Deo conditio temporis vacat: non enim potest recte videri Deus in tempore generasse Filium per quem condidit tempora:

consequens autem est ut non solum imago ejus sit, quia de illo est, et similitudo, quia imago est, sed etiam aequalitas tanta ut nec temporis intervallum impedimento sit. » Dic itaque etiam tu, sanctissime Ambrosi, quid de hac imagine sentire te constet. Defende beatum Augustinum per te favente Deo ad fidei rudimenta conversum, quem vides nunc ab imaginum adoratoribus infauste criminatum. Praebe ei adminiculum, ut exuatur tanti criminis mole qui quondam per te exutus est haeretici dogmatis errore. « Prophetae, inquam, dicunt Christum qui est imago Patris invisibilis et figura substantiae ejus, quod ipse sit splendor lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius. » Hoc ergo modo cum prophetis et apostolis Augustino meo,

imo vero Dei cultori, tutelam conferre curabo. Vide quanta dicantur: splendor, quod claritas paternae lucis in Filio sit; speculum sine macula, quod Pater in Filio; imago bonitatis, quod non corpus in corpore, sed virtus in Filio tota cernatur. Imago docet nos esse dissimiles, character expressum esse significat, splendor signat aeternum. Imago itaque non vultus est corporalis, non fucis composita, non ceris, sed simplex de Deo, egressa de Patre, expressa de fonte: per hanc imaginem Philippo Patrem Dominus monstravit, dicens, Philippe, qui me videt, videt et Patrem: et quomodo tu dicis, Ostende nobis Patrem? Non credis quia ego in Patre et Pater in me est. Vidit enim in imagine Patrem qui vidit in Filio . Vide quam imaginem dicat: imago veritas est,

Tous les livres