Libri Carolini (De imaginibus) (page 15)
imago ista justitia est, imago ista Dei virtus est; non muta, quia verbum est; non insensibilis, quia sapientia est; non inanis, quia virtus est; non vacua, quia vita est; non mortua, quia resurrectio est. Vides ergo quia dum imago dicitur, Patrem significat esse, cujus imago sit Filius, quia nemo potest ipse sibi imago sua esse. Quoniam igitur imaginem Dei non materiales imagines, ut illi garriunt, sed Dei Filium sanctorum Patrum sententiis approbavimus, restat ut qualiter in eo signati simus breviter explicemus. Signati itaque sumus in eo, quando secundum Apostolum in morte ejus baptizati sacrosancti unguinis liquore delibuti sumus, et accepimus Christiani nominis praerogativam, juxta illud quod ei in Canticis canticorum dicitur, Oleum effusum est nomen
tuum ; impleturque divinum per Isaiam prophetam quondam promulgatum oraculum, quo ait, Servientibus vero mihi vocabitur nomen novum
. Signamur ergo in eo qui secundum Apostolum signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris, in quo etiam Spiritus pignore signati sumus in die redemptionis: signati autem sumus Spiritu Dei sancto, ut et spiritus noster et anima imprimantur signaculo Dei, et illam recipiamus imaginem ad quam in exordio conditi sumus, quam peccando nec in totum amisimus, nec in totum in nobis intemerata remansit; quia si hanc in totum amisissemus, nequaquam diceretur: Quanquam in imagine ambulet homo,
tamen vane conturbatur ; et si hanc in totum intemeratam conservassemus, nequaquam Apostolus diceret: Reformamini in novitate mentis vestrae ; et illud: In eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem .
CAPUT XVII. Quod Gregorii Nysseni episcopi, ex quo illi ad suum errorem astruendum testimonia trahunt et vita nobis et praedicatio sit incognita.
Quid in hac parte nobis observandum sit, apostoli Pauli monitis perdocemur, qui ait: Probate spiritus an ex Deo sint; et iterum: Noli credere omni spiritui, sed proba mentem ; nam dum, ut praefati sumus, Gregorii Nysseni episcopi et vita nobis et praedicatio sit ignota,
testimonia quae de ejus opusculis proferuntur ad res dubias confirmandas, minus cernuntur esse idonea: unde ejus doctrina nec a nobis est insigni laude praeferenda, nec admodum reprehendenda, sed illius dogmate cum caeterorum dogmatibus quos ignoramus postposito, restat ut post propheticas et evangelicas sive apostolicas scripturas illustrium etiam Latinorum doctorum quorum nobis et vita et praedicatio innotuit, sive Graecorum qui et catholici fuerunt et a catholicis aeque in nostram linguam translati sunt, tantum dogmatibus contenti simus.
CAPUT XVIII. Quod non ad adorationem imaginum pertineat testimonium quod de sexta synodo protulerunt.
eadem nugarum agglomeratione, quae pro adorandis imaginibus scripta est, taxasse perhibentur, talis est: « In quibusdam venerabilium imaginis picturae agnus digito praecursoris monstratus designatur, quod in signum relictus est gratiae, verum nobis per legem praemonstrans agnum, Christum Dominum nostrum. » Qui tamen quanquam non ita ab illis prolatus sit sicut in eadem synodo habetur, nec sic quidem ut ab illis usurpatus est, cujusdam imaginum adorationis quamdam fecisse dignoscitur mentionem; sed cum pene nullum habeat latinae integritatis vigorem, sensuque sit tepidus verbisque illepidus, et quadam ex parte ratione nudatus, nullum tamen eorum errori adminiculum praebere monstratur.
CAPUT XIX. Quod sententia Joannis Constantinopolitani episcopi, quam illi in testimonium adorandarum imaginum trahunt, non ad id quod illi putant pertinere dignoscitur.
Sed neque sententia Joannis Constantinopolitani episcopi, quanquam ab illis mutilata sit, sicut et caeterae sanctorum Patrum sententiae quas in ejusdem synodi scriptura depravatas ab illis reperimus, quoddam illorum errori deferre creditur adjutorium: quippe cum in eadem non illarum imaginum quaedam mentio sit quae in basilicis esse consueverunt, sed illarum quas gentili et superstitioso ritu Romanorum imperatores ostentabiliter ob sui favoris
arrogantiam adorare censuerunt. Quam quidem sacrilegam impietatem ita nullos antiquorum regum reperimus habuisse, sicut et pene nullam gentem tantae crudelitatis tantorumque idolorum servitiis subditam, ut illam, uspiam legimus exstitisse. Magnae ergo crudelitatis et revera magnae crudelitatis et fortitudinis quondam fuit, quae a propheta Daniele in expositione quadrifidae statuae, quae quatuor fortissimorum mundi regnorum praesagium fuit, post caput aureum, quod Assyriorum sive Chaldaeorum regnum signavit; pectus vero argenteum, quod Medorum Persarumque regnum figuravit; femora vero aerea, per quae Macedonum regnum monstratum est, in cruribus ferreis designata est: et quomodo ferrum conterit et domat omnia, ita
haec pene omnia regna edomuit. Quae etiam a praefato propheta in quatuor bestiarum visione post laeenam, per quam Babyloniorum regnum monstratum est, et ursum per quem Medorum et Persarum regni successio designata est, sive pardum per quem Macedonum regnum figuratum est, quarto nimirum loco sicut in statua in cruribus ferreis, ita etiam in bestiis quaedam terribilis ac formidolosissima bestia dentes ferreos habere describitur, de qua nunc dicere longum est: in qua non sint, sicut in caeteris bestiis, singula, sed omnia quae in superioribus fuere crudelitatis indicia, quae gentes quas delevit, devorasse, quas vero tributis addixit, pedibus conculcasse dicitur, et in tantum daemonum culturis inservivit, ut quarumdam gentium quas
subegerat idola suis nihilominus idolis socians infeliciter adoraret. Unde vanissimum et ab omni ratione seclusum est, ab ea re intra sanctam Ecclesiam sumere exempla quae propter gentilitatis maculam prorsus a catholicis creditur abdicata: nisi forte illud in hac parte concedatur, ut ab errore error fulciatur, et res vana rem nihilominus vanam habeat in exemplum, resque obliqua a re non recta putetur accipere posse munimen. Textus igitur sententiae Joannis (si tamen ejusdem Joannis est) hoc modo in eadem dementissima synodi lectione taxatus habetur: « Nonne eum qui induetur injurias? nescis quia si quis imaginem imperatoris injuriat, ad eum ipsum imperatorem principaliter dignitati
ejus affert injuriam? Nescis quia si quis imaginem ex ligno aut ex colore detrahet, non sicut ad elementum sine anima ausus judicatur, sed sicut adversus imperatorem dissegregata imaginem totidem imperatoris gestans ei, injuriam ad imperatorem deducit? » Et iterum idem de eodem Patre, sermone in quinta feria Paschae: « Omnia facta sunt propter gloriam Dei: usu vero nostro nubes ad imbrium ministerium, terram ad fructuum abundantiam, mare navigantium absque invidia omnia famulantur homini, magis autem imagini Dei. Neque enim quando imperialis vultus et imagines in civitates introducuntur, et obviant judices et plebes cum laudibus, non tabulam honorantes neque effusae cerae scripturas, sed figuram imperatoris, sic et creaturam
non terrenam speciem honorat, sed eadem ipsam coelestem figura reveretur. » Quae sententia quanquam locutionum phaleris et verborum eruditione careat, et procul a negotio cui imposita est evagari credatur, nec illorum assertioni eam praebere solatium, nec nostrae constat quoddam conferre dispendium, nec aliquod Christianae religionis sensibus inculcare dissidium: praesertim quae ne divinae imaginis characterem in nobis malis operibus inquinemus, neve ei ad cujus imaginem et similitudinem conditi sumus peccando ejusque imaginem et similitudinem polluendo injuriam irrogemus, hoc dicere videatur, ut quisquis imperatoris imagini injuriam irrogat, non imagini, sed eidem imperatori injuriam irrogare credatur. Quod autem dixit, nubes,
terram sive mare famulari imagini Domini, non hoc pro manufacta et irrationabili imagine dixit, si tamen idem quem illi dicunt aut quislibet catholicus dixit, sed aut pro Christo, qui est imago Dei, cui flectitur omne genu coelestium, terrestrium et infernorum, aut pro homine, qui utique ad Dei imaginem conditus pene omnibus visibilibus creaturis praelatus est. Quod si quis contentiosus pro insensatis dictum fuisse arbitretur imaginibus, asseveret quo pacto, quove modo, quave familiaritate, nubes, terra, mare imaginibus famulentur, et mox assertionem suam magna ex parte fultam habere dignoscetur. Si ergo vulgus partim laetitiae bacchatu effrenis, partim saecularis pompae novitate arcessitus, partim ventosi honoris inflatione cupidus, partim
adulationis vitio famulatus, partim publicae securis metu perterritus, imperatorum imagines vanis et perniciosis laudibus honorat, quid ad nos qui gloriamur in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem nobis mundus crucifixus est nosque mundo? quorum conversatio in coelis est, qui cum Apostolo dicimus, Nobis quibus Christus crucifixus est, quid nobis cum foro? , qui tanto errori obniti potius quam assensum praebere debemus, qui non solum ab eo exemplum ad adorandas imagines minime sumere, sed etiam eum cum suis sequacibus prorsus exsecrari debemus.
CAPUT XX. Quod non ad adorationem imaginum pertineat, ut illi asserunt, sententia beati Cyrilli in expositione Evangelii secundum Matthaeum.
In eo etiam quod dicunt beatum Cyrillum Alexandrinae urbis antistitem dixisse: « Depingitur enim fides quod in forma Dei existit verbum, sicut et nostrae vitae redemptione oblatus est Deo, secundum nos similitudine et factus homo, » quanquam aut interpretis imperitia, aut scriptoris vitio semiplenum sensum habere videatur, non tamen ibi quodammodo imaginum adoratio innuitur: sed neque in eo quaedam hujus erroris, non dicam affirmatio, sed nec etiam mentio fit, quod dicunt eum post pauca dixisse: « Imaginum nobis explent opus parabolae significantium virtute, cui quomodo et oculorum adhiberi et palpatu manus afferri in vestigiis mentibus
inadparabiliter habens visionem. » Quoniam ergo hic liber apud nos non habetur, qui utique Graeco sermone editus esse a praefato doctore perhibetur, hujus capituli sensus in incompositis et in impropriis dictionibus ita nobis per conjecturam sensus quaerendus est, veluti quis in pulvereis vel in cujuslibet materiae sordidis involucris nummos quaerat. Hoc enim, ut conjicimus, hujus capituli textus significare videtur, quod dum Christus in forma Dei existens Verbum, nostrae carnis similitudine indutus et factus est homo, et pro nostrae vitae redemptione oblatus Deo in se vera Patris imagine ejusdem Patris visionem nobis ostendit juxta illud: Qui videt me, videt et Patrem ; et in parabolarum imaginationibus, ita nostris
sensibus mysteriorum significavit arcana, sicut in imaginibus, earum rerum cujus sunt imaginatio quodammodo monstratur: hoc quidem juxta conjecturae ambiguitatem, caeterum exclusis dubietatis ambagibus, nullam hic imaginum adorationem designari manifestum est.
CAPUT XXI. Quod non sit contra religionem Christianam, ut illi dicunt, non colere et non adorare imagines.
Magna quidem sunt Christianae religionis instrumenta, quae quanquam ex fidei soliditate et ex dilectione Dei et proximi pendeant, singillatim enumerare longissimum est: inter quae nullum penitus locum imaginum cultus et adoratio tenent, quoniam quidem nullo antiquitatis instituuntur documento,
vel fulciuntur exemplo, sed pene cunctarum divinarum Scripturarum abdicantur eloquio. Solum namque Deum colere, ipsum adorare, ipsum glorificare debere, totius divinae Scripturae tuba terribilis intonat. Unde cavendum illis est, et modis omnibus pertimescendum, ne dum imaginum cultum et adorationem Christianae religioni ingerere nituntur, singularem unius Dei cultum et adorationem frustrari videantur. Quae duo ita inter se mutuo reluctantur, ut si unum steterit, aliud stare non possit. Si enim singularis cultus soli et uni Deo debitus inconvulsus erit, et revera inconvulsus erit, imaginum cultus modis omnibus cassabitur: et si imaginum cultus non convellatur, soli et uni Deo cultus debitus non erit singularis. Ac per hoc si
religionis Christianae arx sive munimen et gloriosum insigne unius Dei cultus et adoratio est, imo quia est, hanc imaginibus vel quibuslibet rebus exhibere contra religionem Christianam est; et si has non adorare seu colere contra religionem Christianam est, ut illi delirant, solum Deum adorare seu colere, ejusque cultus et adorationis arcem singularem esse fateri contra religionem Christianam erit. Solus igitur Deus colendus, solus adorandus, solus glorificandus est, de quo per prophetam dicitur, Exaltatum est nomen ejus solius
regnant, sive quia viriliter certaverunt ut ad nos incolumis status Ecclesiae perveniret, sive quia eamdem ecclesiam assiduis suffragiis et intercessionibus adjuvare noscuntur, veneratio exhibenda est: imagines vero omni sui cultura et adoratione seclusa, utrum in basilicis propter memoriam rerum gestarum et ornamentum sint, an etiam non sint, nullum fidei catholicae afferre poterunt praejudicium, quippe cum ad peragenda nostrae salutis mysteria nullum penitus officium habere noscantur.
CAPUT XXII. Quod non bonam habeant memoriam qui ut non obliviscantur sanctorum vel certe ipsius Domini, idcirco imagines erigunt.
Mihi autem, ait Propheta, adhaerere Deo bonum est ; qui cum sit spiritus, juxta illud, Dominus Deus spiritus est
, et in spiritu et veritate adorari debeat, non ei carnaliter, sed spiritaliter quis adhaerere potest, nec corporalibus ei sensibus sed rationali animae intuitu jungi valet. Quamobrem, ut ait sanctissimus Augustinus, « Saluberrime admonemur averti ab hoc mundo qui profecto corporeus est et sensibilis, et ad Deum, id est, veritatem quae intellectu et interiore mente capitur, quae semper manet, et ejusdem modi est quae non habet imaginem falsi, a quo discerni non possit, tota alacritate converti. » Ad contemplandum itaque Christum, qui est Dei virtus et Dei sapientia, sive ad intuendas virtutes quae ab eo in sanctis ejus derivatae sunt, non corporeus nobis visus, quem