Libri Carolini (De imaginibus) (page 16)
communem cum irrationalibus animantibus habemus, sed spiritalis est necessarius, quem sibi impertiendum Propheta a Domino postulabat cum dicebat: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua
. Hunc ergo spiritalem auditum non carnales aures, Dominus quaerebat cum dicebat, Qui habet aures audiendi audiat . His sensibus privari pro culpa perfidiae populum Israel, non membris debilitari jubet, cum Isaiae prophetae dicit: Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude, ne forte videant oculis suis, et auribus suis audiant, et corde suo intelligant . Quae dum ita se habeant, magna se caecitate obrutos esse fatentur qui vim illam animae, quae memoria nuncupatur,
ita se vitiatam habere demonstrant, cui nisi imaginum adminiculum suffragetur, ab intentione servitutis Dei et veneratione sanctorum ejus recedere compellatur; nec se idoneos arbitrantur mentis oculum supra creaturam corpoream levare ad hauriendum aeternum lumen nisi creaturae corporeae adjutorio fulciantur. Sed ne forte sui erroris murum his tentent tueri munitionibus eo quod et nos ob memoriam rerum gestarum imagines quibuslibet habendas esse concedimus, his a nobis eorum firmitas arietibus, tantis veritatis quatietur impulsibus quod aliud est eas habere oblivionis timore,
aliud ornamenti amore; aliud voluntate, aliud indigentia; aliud idcirco videre ne Dei et sanctorum ejus valeat quis oblivisci, aliud ideo spectare ut gestarum rerum possit reminisci; aliud est eas res videre quae, nisi videantur, non obsunt, aliud eas quae, nisi ut videantur, officiunt, cum videlicet sine imaginum intuitu homo salvari possit, sine Dei vero notitia omnino non possit. Cum ergo mens hominis ita ei inhaerere debeat ad cujus imaginem condita est, ut nulla creatura interposita ab ipsa veritate, quae Christus est, formetur, dementissimum est eam interpositis materialibus imaginibus ne ejus oblivionem patiatur admoneri debere, cum videlicet hoc infirmitatis sit vitium, non libertatis indicium. Quia vero descensio Christi ad
inferos, sive ascensio ejus ad coelos, sive spei nostrae fructus non in rebus visibilibus sed in corde tantum quaerendus sit, Paulus apostolus testatur cum dicit, Spes quae videtur non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus . Et iterum, Ne dixeris in corde tuo, Quis ascendit in coelum? id est, Christum deducere: vel quis descendit in abyssum? Hoc est Christum ex mortuis revocare. Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo, hoc est, verbum fidei quod praedicamus, quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris: Corde enim creditur ad justitiam, oris autem confessio fit
ad salutem . Multa quidem ad rem pertinentia et huic negotio necessaria in hoc capitulo dici poterant, si brevitas, cui studemus, permitteret.
CAPUT XXIII. Quod contra beati Gregorii Romanae urbis antistitis sententiam institutum sit imagines adorare seu frangere.
Imagines sane quarum insolentissimae adorationis amor Constantino et matri ejus Haerenae necnon et Tarasio Constantinopolitano episcopo exercendae synodi causa exstitit, quorum discutiendus error praesentis nobis disputationis materiam praebuit, a beato Gregorio Romanae urbis antistite et adorari prohibentur
et frangi, qui non longe a causa vagantibus verbis nullisque dubietatis ambagibus involutis sermonibus, sed proprie ac pure, quid in hac parte observandum quidve tenendum sit Sereno Massiliensi episcopo suis mandavit apicibus. Nam dum isti praedecessores sive parentes suos qui eas fregere exsecrabiliter damnare perhibeantur, et illi istos qui eas adoraturi erant abominabiliter damnasse credantur, inter has diversi erroris acies ad unius socordiae bivium tenentes medium, se praefatus interponit
antistes, et utrique parti inter se mutuo confligenti arma praebet, cum et istos qui eas adorant cum illis qui eas fregere: et illos qui eas fregere cum istis qui eas adorant pontificalis teli cuspide ferit. Et istis hinc adorantibus, illis inde frangentibus spretis, nostrae partis sibi Ecclesiam asciscit, quae mediocritatis callem recti itineris carpens, et in ornamentis ob memoriam habere concedit, et istos hinc adorantes, illos illinc frangentes despiciendo postponit: sic enim praefatum Serenum et laudasse quia adorare prohibuerit, et reprehendisse quia fregerit, idem venerabilis papa perhibetur: « Perlatum, inquit, ad nos fuerat quod inconsiderato zelo succensus sanctorum imagines sub hac quasi excusatione ne adorari debuissent, confringeres: et quidem qui eas adorare
vetuisses omnino laudavimus, fregisse vero reprehendimus. » Et post pauca: « Frangi ergo non debuit quod non ad adorandum in ecclesiis, sed ad instruendas solummodo mentes fuit nescientium collocatum. Et quia in locis venerabilibus sanctorum depingi historias non sine ratione vetustas admisit, si zelum discretione condisses, et ea quae intendebas salubriter obtinere et collectum gregem non dispergere, sed potius poteras congregare. » Putabat enim idem venerabilis praesul in imaginum comminutione populares animos perturbatos, et ideo pusillorum scandalum pertimescens haec inferebat. Unde et in subsequentibus eum instruit qualiter eas et habere in ecclesiis quibuslibet permittat, et adorare modis omnibus devitet. Ait enim: « Convocandi sunt diversi
Ecclesiae filii eisque Scripturae sacrae est testimoniis ostendendum, quia omne manu factum adorari non liceat, quoniam scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies: ac deinde subjungendum, Quia picturae imaginum quae ad aedificationem imperiti populi factae fuerant, ut nescientes litteras ipsam historiam intendentes quod dictum sit discerent, transisse in adorationem videras, idcirco commotus es ut eas imagines frangi praeciperes: atque eis dicendum, Si ad hanc instructionem ad quam imagines antiquitus factae sunt habere vultis, in ecclesiis eas modis omnibus et offerri et haberi permittas, atque indica quod non tibi ipsa visio historiae, quae pictura teste pandebatur displicuerit, sed illa adoratio quae picturis fuerat incompetenter exhibita. Atque in
his verbis eorum mentes demulcens eos ad concordiam tuam revoca: et si quis imagines facere voluerit, minime prohibe, adorare vero imagines omnibus modis devita. » Ecce quo magisterio quove documento venerandi pontificis imbuti imagines in ecclesiis habere non renuimus, sed earum adorationem prorsus abdicamus; cujus institutis contraire se, quisquis eas vel frangit vel adorat, modis omnibus recognoscat.
CAPUT XXIV. Cum praeter Deum solum nihil aliud debeat adorari, aliud est hominem adorare charitatis et salutationis officio, aliud imagines manufactas.
Adeo genus humanum Deus dilexisse credendus est, ut in ipso conditionis ejus exordio non utcunque, sed ad suam imaginem et similitudinem id condiderit, et creaturis caeteris praetulerit, et a florigerae sedis felicitate per peccata ad hujus mortalitatis aerumnas transmissum stupendis miraculis et luculentis vatum oraculis erudire per momenta temporum non desierit: et angelis qui utique ab eo peccando discesserant, perpetua damnatione multatis, ut id denuo civibus aethereis pro quorum societate condiderat, sociaret, hominem assumere non despexerit, dicente
Apostolo: Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit . Unde datur intelligi aliud et longe aliud esse hominem adorare salutationis gratia, qui tot meritorum praerogativis pollet, aliud imagines quae his omnibus carent; aliud est hoc homini humilitatis gratia exhibere qui opus Dei est, quam imagini quae opus artificis est; aliud est illam naturam humilitatis officio adorare quae in coeli rege ab angelis et archangelis adoratur, aliud illam quae usibus non solum hominum, sed et caeterorum animalium adhibita famulatur. Quantum ergo opera Dei eminent humanis operibus, efficientia effectis, rationabilia irrationabilibus, sensibilia insensibilibus, viventia non viventibus, tantum adoratio quae, ut praedicimus, humilitatis et salutationis officio erga
homines agitur, adorationi quae imaginibus superstitiose et superflue exhibetur.
Quoniam quidem homines Deus non imagines diligere jussit, propter homines Filium suum in mundum, non propter imagines misit; ab hominibus Pater vocari, non ab imaginibus voluit, et Dominus in Evangelio non ait: Nolite scandalizare unam de imaginibus istis, sed, unum de pusillis istis: quoniam angeli eorum semper vident faciem Patris mei qui in coelis est ; et Apostolus invicem nos honore praevenire , non imagines honorare hortatur. Quia ergo melior sit opifex opere et efficiens effectis, liber Sapientiae testatur, ait enim: Nemo enim sibi similem homo poterit Deum fingere: cum sit
enim mortalis mortuum fingit manibus iniquis . Melior est enim ipse his quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem nunquam; et beatus Augustinus ait: « Fateor tamen altius demersos esse qui opera hominum deos putant, quam qui opera Dei. » Hoc quidem de idolis eorumque cultoribus. Caeterum illi qui intra sanctam Ecclesiam in sacro eloquio solum Deum adorandum solumque colendum praedicant, et ut imagines adorentur synodos aggregant, videant ne forte domesticam pacem intestino bello perturbent et prosperitatem rerum nostrarum isto errore quasi quodam civili bello commaculent. Quod facillime vitare poterunt si intra metas propheticae et evangelicae sive apostolicae praedicationis contineantur, et exclusis vocum novitatibus
CAPUT XXV. Quod nusquam ab apostolicis exemplis aut verbis, ut illi garriunt, imagines adorare institutum sit.
Ecclesiasticae norma institutionis prophetarum et apostolorum vel ipsius Domini aliquando nobis commendatur verbis, aliquando exemplis, aliquando obumbratis, aliquando patefactis monstratur oraculis, nonnunquam etiam figuratis, nonnunquam simplicibus perdocetur eloquiis, inter quae omnia omnium rerum adoratione inhibita, salva adoratione qua nos mutuo salutantes adoramus, solius Dei adoratio instituitur. Nam dum hanc imaginibus hi qui illarum cremantur amore exhibendam ab apostolis fateantur
esse traditam, dicant necesse est quibus ab illis exemplis sit institutum, quibusve documentis constet esse promulgatum. An forte Petrus hanc imaginibus exhibendam instituit, qui Cornelium ne se adoraret blande compescuit? An Joannes, qui angelum adorare cupiens, ne id faceret, sed ut Deum adoraret audivit? An Paulus, qui hanc superstitiose Lycaonibus sibi inferre cupientibus expavit? An Barnabas qui hanc pariter cum Paulo refugiit? Cum ergo angelus et apostoli se adorari prohibeant, quis tam vecors tamque vesanus est qui dicere audeat eos imagines adorari instituisse: praesertim qui etsi se adorari deberent, cum videlicet alterius meriti alteriusve definitionis sint angeli, sive homines, et alterius imagines. Si igitur angeli sive homines, ut praesentis
exempli ratio docet, minime adorandi sunt, salva adoratione quae charitatis et salutationis officio exhibetur, multo minus imagines quae rationis expertes sunt, nec salutatione nec adoratione dignae eo quod insensatae sint, adorandae sunt: quae si adorandae non sunt, imo quia non sunt, duplex illi in hac parte deliquium patrare perhibentur sive quia eas adorant, sive quia ut hoc facerent ab apostolis sibi traditum esse mentiuntur. Apostolus denique Paulus evangelicus ille stabularius, qui a visione patriae coelestis genus humanum digressum, et ad hujus defectionis aerumnas dilapsum, et a malignis spiritibus vulneratum, a custode omnium ad sanandum praedicationis verbis lenibus et austeris accepit, cui Redemptor duplicis scientiae sive duorum Testamentorum pecuniam concedit,
et si quid ad erudiendum redemptum populum consilium dans supererogaverit, redditurum se ei esse promittit, nec in his de quibus libere praecepta dat, nec in his de quibus supererogans consilium dat, sicut de virginibus fecisse perhibetur, nihil tale de imaginum adoratione, ut illi somniant, uspiam instituisse vel praecepisse reperitur. Nam et idem doctor gentium cum discipulis Timotheo et Tito scriberet, instruens eos et docens de ordinatione episcopatus, presbyterii et diaconii et omnis ecclesiasticae disciplinae, sive de spiritali conversatione et haereticis vitandis, ideo imaginum adorationem minime instituit, quia hanc a religione Christiana alienam esse cognovit: qui et in caeteris epistolis quas universo orbi scripsit,
quae vitanda essent quaeve sequenda edocens, hanc penitus rem parvipendit, quam nec abnuere quemdam errorem, nec statuere quamdam credidit esse virtutem. Qui ergo has non adorare scelus, has autem adorare inter prima fidei sacramenta ab apostolis institutum esse delirant, perpendant quoniam idem Vas electionis nec eas spernere inter scelera enumerat, cum dicit: Manifesta sunt autem opera carnis quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, haereses, invidia, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia quae praedico vobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur . Nec eas adorare inter spiritales fructus enumerat,
cum dicit, Fructus autem spiritus est, charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, fides, modestia, continentia: adversus hujusmodi non est lex: qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis . Sed neque in eadem eloquentiae venustate, qua sensus suos quibusdam rivulis per membra et caesa et decentes circuitus rhetorico de flumine derivans ab anaphora incipit, et per σχέσεις ἐνομάτων decurrit, et contraria contrariis per topicorum argumentationem quam philosophi a contrariis nominant opponens, pulcherrimis antithetis, orationem suam honestat; ubi hujus vitae tempus acceptabile, poenitentiae videlicet aptum, et dies salutis id est ad bene agendum aptos, denuntiat, inter caeteras quas enumerat virtutes hujusce
adorationis quamdam vel levem fecisse noscitur mentionem. Ait enim: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis: nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum, sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiae a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores, et veraces: sicut ignoti, et cogniti: quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati, et non mortificati: quasi tristes, semper autem gaudentes: sicut
egentes, multos autem locupletantes: tanquam nihil habentes, et omnia possidentes . In quo virtutum catalogo, ut praefati sumus, idem egregius praedicator imaginum adorationem insereret, si hanc harum sociam Ecclesiaeque proficuam esse decerneret, quam dinumerare ideo distulit quia hanc utilem minime esse persensit.
CAPUT XXVI. Quod non parvi sit erroris manufactas imagines arcae testamenti Domini coaequare conari, ut illi in sua synodo facere conati sunt.
Magnae absurditatis imo temeritatis est arcae testamenti Domini imagines coaequare conari, cum tot mysteriorum indiciis ab illa noscantur differre; et