Libri Carolini (De imaginibus) (page 17)

Charlemagne (attr. Théodulf d'Orléans) · Arts visuels

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 98 · 41 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

rei quae condita est Dominicae vocis imperio res assimilare quae cujuslibet artificis conduntur arbitrio. Siquidem illa condita est Domino imperante, istae conduntur artis industria juvante; illa a sancto viro Moyse, istae a quolibet opifice; illa a legislatore, istae a pictore; illa redundet mysteriis, istae colorum tantummodo fucis; illa et praesentibus fuerit in miraculorum stuporem, et de futuris mystica quaedam et arcana significarit; istae et praesentibus miraculis, et futurorum significationibus nudae rei cujus sunt tantum memoriam ingerant. De cujus typicis praefigurationibus sive horum quae intra eam sunt in superiore libro monstratum est, nunc vero quantum a manu factis imaginibus differat, breviter exsequendum est. Qui igitur materiales imagines

a quibuslibet opificibus conditas, arcae testamenti Domini, quae Domino imperante, Moyse obediente, condita est, aequiparare contendunt, inveniant, si queunt, opificem qui Moysi meritis aequiparari queat, qui flumineis sit fluctibus expositus, cujus salus inter lymphaticos cursus Deo soli relinquatur, a quibus exceptus et matri restituatur, et ab his quibus perimi jussus fuerat, deliciosissime ali jubeatur: qui omni sapientia Aegyptiorum eruditus sit, qui videat arboreos ramos incendia pati et non uri, qui miretur fragilem materiam admirabili igne, nec modicum nulla ei dando alimenta pati dispendium, vel potius inde voce emissa se ex nomine vocari, et mystica sibi praecepta et spem liberandae gentis et adipiscendae paternae promissionis dari; qui obstupescat

suae virgae rigorem in sinuosum conversum esse draconem, cujus administratione Nilicolae decem prodigiosis feriantur plagis, qui Aegyptiis opibus ditatis cuneis, et aequoreos fluctus pede sicco transmeantibus, dux fieri valeat; qui amaras aquas in dulcem convertat saporem, et jejunam silicem ictu virgae undifluum cogat evomere liquorem; qui extensione manuum hostiles tumultus vinci compellat, et suos victoria potiri concedat; qui inter terrificos tubarum strepitus, et fulminum coruscationes, et nubis densissimae obumbrationem, et crepitantium ignium rogos exterritus et tremebundus montem conscendat, legem accipiat, et inter Deum et homines verus interpres a Domino promulgata praecepta populis observanda demonstret; qui secundum exemplar

quod ei in monte monstratum fuerit, tabernaculum faciat, quod cum ingressus fuerit gloria Domini operiat; qui sit mitissimus super omnes qui morantur in terra, ad quem loquatur Deus facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum; qui donec sol quater decies ortum occasumque perficiat, omni cibo penitus potuque careat, cujus facies nimio splendore vix intueri queat; qui de duobus regibus mirabiliter triumphet, qui quater tricenis annorum cursibus exemptis nec oculorum caliginem, nec dentium motionem patiatur; qui faciat ex qualibet materia imaginem quae tot redundet mysteriis et exuberet sacramentis, ut in ejus superficie tremenda audiantur oracula; ante cujus conspectum

hostica terrore quatiantur agmina, et per medium sui arentem praestent transeuntibus tramitem flumina, et antiquae urbis in momento funditus eversa pugnacibus legionibus ingressum undique praebeant moenia, quae vocetur scabellum pedum Dei nostri; ad cujus introitum pavendis hostium regio feriatur flagellis, quam indomitae contra naturam vaccae vitulis post terga relictis ad Israeliticam terram plaustri novi gestamine trahant, ad cujus regressum stupendis indigenae terreantur miraculis, antequam egregius propheta et rex infulatus magna cum exsultatione ludere non erubescat, et eam ad locum destinatum in musicis concentibus hymnorumque suavisonis modulaminibus introducat: quae dum et suis et opificis tot signorum emicuerit praerogativis,

non immerito arcae testamenti Domini poterit coaequari. Cum ergo nec tanti meriti opifex, nec tantae gloriae opificium reperire valuerint, restat ut legislatorem nostrae aetatis hominibus, et arcam testamenti Domini manufactis imaginibus modis omnibus anteponant; nec res tam viles tamque mysteriis nudas rei tam sublimi totque mysteriorum insignibus exuberanti aequiparare conentur. Nam si, ut illi delirant, imagines arcae testamenti Domini assimilari queunt, necesse est ut quiddam sit circa eas quod propitiatorio assimilari queat, necesse est ut metuenda inde oracula dentur. Non autem inde quaedam oracula dantur: non igitur, ut illi desipiunt, imagines arcae testamenti Domini assimilari queunt.

CAPUT XXVII. Quod magnae sit temeritatis ingentisque absurditatis saepe memoratas imagines corpori et sanguini Dominico aequiparare velle, sicut in eadem vanitate quae pro illis scripta est legitur.

Cum Dominus in Evangelio dicat: Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate , miramur eorum vesaniam qui in adorandarum imaginum tantam exarsere socordiam, ut cum eas nec spiritum nec veritatem esse constet, non solum adorare, sed etiam corpori et sanguini Dominico aequiparare eas praesumant dicentes: « Sicut corpus Dominicum et sanguis a fructibus terrae ad insigne mysterium transit, ita et imagines artificum industria compaginatae ad earum personarum in quarum similitudinem compaginantur, transeant venerationem. » Cum scilicet corporis et sanguinis Dominici

sacramentum ad commemorationem suae passionis et nostrae salutis nobis concessum ab eodem mediatore Dei et hominum, per manum sacerdotis et invocationem divini nominis conficiatur, imagines vero nullius manus impositionis vel consecrationis mysterio indigentes, non ab aliis nisi ab his qui pictoriae artis experientia imbuti sunt et conficiendorum colorum peritiam habent, vel ab his qui fabrilis vel caelaturae vel certae alicujus artis comperta institutione et cognita vi materiae vultus componunt, formari et compaginari noscantur. Et nimirum ad norum consecrationem sacerdos infulatus, circumstantis populi deprecationes suis precibus miscens, cum interno rugitu memoriam faciat Dominicae passionis,

et ab inferis resurrectionis, necnon et in coelos gloriosissimae ascensionis, et haec perferri per manus angeli in sublime altare Dei et in conspectum majestatis deposcat: pictor vero patrandi operis loca congrua appetens, in harum formatione colorum tantum venustatem et operis supplementum quaerat. Nimium igitur nimiumque a veritatis, rationis et discretionis tramite distat, qui corpori et sanguini Dominico imagines aequiparare conatur. Nam Melchisedech rex Salem, sacerdos Dei summi, in typo Dominici corporis et sanguinis, non imaginem quamdam, sed panem et vinum legitur obtulisse. Nam et Mosaico ore in praefiguratione nostri Redemptoris, cujus carnem in remissionem peccatorum sumimus, et sanguinis tinctione percutientis

angeli impetum evadimus, agnus per familias comedi jubetur, et colendarum vel adorandarum imaginum usus omnino abdicatur. Psalmographus quoque et panem angelorum, Christum videlicet, ab hominibus manducandum, et imaginum conditores similes his quae conduntur imaginibus fieri suavisona modulatione cantavit. Ipse namque auctor humani generis, qui pro salute nostra carnem nostri causa non est dedignatus accipere, cum et Veteris Testamenti terminum et Novi, appropinquante suae sacratissimae passionis die, salutiferum constitueret initium, et in se lapide angulari duos ex adverso parietes connectens, et secundum Apostolum faciens utraque unum, accepto pane, benedicto ac fracto, hoc salutare discipulis dedit praeceptum: Accipite, inquit, et manducate, hoc est corpus meum: similiter et calicem postquam coenavit accipiens, dedit discipulis suis dicens, Accipite et bibite: hic est enim calix sanguinis mei Novi et aeterni Testamenti qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Haec quotiescunque feceritis, in mei memoriam facietis . Cum ergo istius evidentissimi et sacrosancti mysterii et per Veteris Testamenti mysticas figuras, et per Novi institutionem salutiferum et luce clarius teneat Ecclesia documentum, adorandarum imaginum huic non est coaequandus insolentissimus usus, qui videlicet non solum fieri non jubetur, verum etiam et per paginam Veteris Instrumenti interdicitur, et in Novi serie Testamenti non solum non conceditur, verum etiam reprehenditur.

Qui enim dixit: Caro mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus ; et: qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo , non dixit: Imago mea vere est vita, et pictura nomini meo ascripta vere est salus, et qui pingit meam similitudinem, et adorat meam imaginem manufactam, in me manet et ego in illo. Et qui dixit, Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis , non dixit, Nisi depinxeritis meam imaginem, et adoraveritis meam pictoria arte constructam similitudinem, non habebitis vitam in vobis. Qui igitur dixit: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi, si quis ex ipso manducaverit non morietur,

sed habebit vitam aeternam, et ego suscitabo eum in novissimo die ; et iterum: Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, et qui manducat me, ipse vivit propter me ; et iterum: Hic est verus panis Dei qui de coelo descendit, et vitam tribuit mundo: qui manducaverit ex eo permanet in aeternum, et panis quem ego dabo ei caro mea est pro mundi vita. Qui credit in me non esuriet neque sitiet unquam , nihil tale uspiam de imagine legitur dixisse, cum videlicet, ut praefati sumus, commemorationem suae sacratissimae passionis non in artificum, non in mundanarum artium opificiis, sed in consecratione sui corporis et sanguinis constituerit, nec fidem et confessionem suam in picturis, sed in ore et corde fieri decreverit, dicente Scriptura: Corde

creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem . Cum enim dicit: Si manseritis in me et verba mea in vobis manserint , evidentissime ostendit non imagines in nobis et nos in imaginibus permanere debere, sed nos in se per fidem, et verba sua in nobis per lectionis studium et operis complementum necessario mansura designat. Paulus quippe apostolus, Vas electionis, corporis et sanguinis Dominici sacramentum non omni sacramento aequiparandum, sed pene omnibus praeferendum esse conspiciens dicit, Probet enim se homo, et sic de pane illo manducet, et de calice bibat. Qui autem manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit . Cum ergo tantae sollicitudinis studio probandos eos qui ad haec sumenda accedunt ostendat,

et qui negligenter et indigne ad haec percipienda conveniunt, tantae animadversionis telo feriat, nihil huic simile de his qui imaginum adorationem refugiunt profert, sed e contrario de his qui male imaginibus utuntur dicit: Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem corruptibilis hominis , et caetera. Multum igitur, et ultra quam mentis oculo perstringi queat, distat sacramentum Dominici corporis et sanguinis ab imaginibus pictorum arte depictis: cum videlicet illud efficiatur operante invisibiliter spiritu Dei, hae visibiliter manu artificis; illud consecretur a sacerdote divini nominis invocatione, hae pingantur a pictore humanae artis eruditione; illud angelicis manibus in sublime Dei deferatur altare, hae humanis manibus per artem

structae ad mirantium intuitus ponantur in pariete; per illud peccata remittuntur, per has si incaute abutantur adjiciuntur; illud in virtute nec quo crescat habet, nec ullo modo minuitur, hae pro artificis ingenio in pulchritudine et crescunt et quodammodo minuuntur; illud confirmat nova antiquitas et antiqua novitas, has plerumque corrumpit cariosa vetustas; illud est vita et refectio animarum, hae cibus tantummodo oculorum; illud ducit per esum ad coelestis regni introitum, hae rerum gestarum deferunt memoriam per intuitum; illud aboleri ab Ecclesia nec in persecutionibus potuit, harum interdum colorem guttarum inluvies abluit; et cum sine illius perceptione nemo salvetur, sine istarum vero observatione

omnes qui rectae fidei sunt salventur, constat eas a nullo eorum qui sanae mentis intelligentiam habent, tanto mysterio aequiparandas. Qui ergo absolute omnes imaginum adoratione carentes anathematis vinculo nituntur obligare, quaerendum ab eis est quid de apostolis sentiant, quos nulla docet catholicae Scripturae series imagines uspiam adorasse? et tamen nullus fidelium ambigit, non solum eos, sed etiam eorum sequipedas coelestia regna penetrasse: quidve de martyribus, qui a fonte baptismatis confestim per lictorum manus sine adoratione imaginum ad coelestia regna migrabant? quidve de infantibus, qui originali noxa per lavacrum regenerationis abluti, et necdum per corporales sensus aliquid hujuscemodi agere valentes, pene ante coelestia regna quam

terrenorum gressuum efficaciam appetere meruerunt? Si omnes imaginum adoratione carentes secundum illorum falsissimam opinionem pereunt, infantes baptismatis unda loti et corporis Dominici edulio et sanguinis haustu satiati, qui necdum imagines adorare valuerunt et sic e saeculo migraverunt, pereunt: et si pereunt, Veritatis verbum cassatur dicentis: Sinite parvulos venire ad me: talium est enim regnum coelorum

. Non autem Veritatis verbum infantibus regnum coelorum promittentis cassatur, non igitur pereunt omnes imaginum adoratione carentes.

CAPUT XXVIII. Quanta ratione mysterium Dominicae crucis ab imaginibus distet, quas quidem illi eidem aequiparare contendunt.

Quot excellentiae praerogativis quotve virtutum insignibus mysterium Dominicae crucis manufactis imaginibus, quas illi temere ei aequiparare affectant, emineat, operae pretium est breviter pandere, quanquam nostra prosecutione prorsus explicari nequeat. Hoc enim vexillo antiquus hostis, non imaginibus, victus est: his armis, non colorum fucis, diabolus expugnatus est; per hanc, non per picturas, inferni claustra destituta sunt; per hanc, non per illas humanum genus redemptum est. In cruce namque, non in imaginibus, pretium mundi pependit. Illa itaque ad servile supplicium, non quaedam imago, ministra exstitit; hoc est nostri regis insigne, non quaedam pictura, quod nostri exercitus indesinenter

aspiciunt legiones: hoc est signum nostri imperatoris, non compaginatio colorum, quod ad praelium nostrae sequuntur cohortes. Non igitur quaedam materialis imago, sed Dominicae crucis mysterium est vexillum, quod in campo duelli, ut fortius confligamus, sequi debemus; arma, quibus libertatem tueri valeamus; munitio, qua infestantium hostium incursus evitemus. Est enim cassis qua diabolici ensis impulsio quatitur; est clypeus, qui ad resistendum illius missilibus telis opponitur; est thorax, quo illius spiculorum sive pilorum illisio ignita frustratur. Hoc est munimen, quo illius flexuosae fraudis maeandros et callida machinamenta devincimus, ne vincere valeat tentatos, quos primi

hominis tenuit suasione captivos. Per crucis lignum, non per imagines, antiqui illius sceleris facinus diluitur, quod in protoplasto per ligni esum contractum est. In crucis hamo, non in quadam pictura, criminum auctor captus est, cum ratione potius quam dominatione, et justitia potius quam potentia constrictus, praedam compulsus est evomere, quam absorptam jam dudum noscebatur tenere. Non ergo per materiales ab opificibus conditas imagines, sed per crucis mysterium, quae a Judaeis putatur scandalum, a gentibus stultitia, superba saeculi et inflata sapientia corruit. Nec per picturam quamdam, sed per crucem patuit, quod stultum Dei est quanto sit hominibus sapientius, et quod infirmum Dei est, quanto sit fortius hominibus. Interrogemus

igitur doctorem gentium, interrogemus egregium praedicatorem: dicat nobis utrum in imaginibus an in cruce Christi glorietur. Mihi, inquit, absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo . Dicat etiam utrum ut Deo viveret, imaginibus an cruci confixus sit. Ego, inquit, per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam, Christo confixus sum cruci: vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus . Dicat etiam utrum in intelligendis colorum fucis, et imaginum formis, aut materiarum qualitatibus, an ad intelligendum quae sit latitudo crucis et longitudo, sublimitas, et profundum, illuminatos cordis oculos habere debeamus. Ut possitis, inquit, comprehendere cum omnibus sanctis

quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum . In exponendis igitur his tanti praedicatoris verbis nec nostros sensus temere ostentare, nec alienos furari debemus, sed hos quos a beato Augustino in libris de Doctrina Christiana positos reperimus, nos quoque ponamus. Latitudo ergo est transversum lignum quo extenduntur manus; altitudo, quae a transverso ligno incipiens superius eminet, ubi fuit caput; longitudo vero est quae a transverso ligno incipiens usque ad terram desinit; profundum vero, quod terrae infixum absconditur, ex quo ligno crucis omnis vita sanctorum describitur, qui tollentes crucem suam et mortificantes membra sua quae sunt super terram, Christum

sequuntur: quorum quanto exterior homo corrumpitur, tanto interior renovatur de die in diem, et spe aeternae requiei gaudentes cum hilaritate bonis operibus insistunt. Hanc hilaritatem significat crucis latitudo in transverso ligno, ubi figuntur manus, per manus enim opus intelligitur; per latitudinem, hilaritas operantis, quia tristitia facit angustias; porro per altitudinem crucis, cui caput adjungitur, exspectatio sempiternae retributionis de sublimi justitia Dei significatur, ut et ipsa opera bona non propter beneficia Dei terrena ac temporalia facienda credantur, sed potius propter illud quod desuper sperat fides quae per dilectionem operatur. Jam vero per longitudinem, qua totum corpus extenditur, ipsa tolerantia significatur, ut longanimes

permaneamus: unde longanimes dicuntur qui tolerant. Profundo autem, hoc est, parte illa ligni quae in terrae abdito affixa latet, sed inde consurgit omne quod eminet, inscrutabilia indicantur judicia Dei, de quibus occulta ejus voluntate vocatur homo ad participationem tantae gratiae, alius sic, alius autem sic. Sed quid tantum in apostolicis sermonibus immoramur? Quid tantum per ejus sensus latissimos campos evagamur? Veniamus, ad Dominum, sedeamus cum Maria ad pedes ejus, audiamus verbum ex ore ejus, audiamus eum in seipso, quem hactenus in Apostolo loquentem audivimus. Audivimus ergo quid de cruce dixerit doctor gentium, audiamus quid dicat Creator gentium; audivimus egregium praedicatorem, audiamus rerum

omnium Conditorem: Si quis, inquit, vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam et sequatur me . O mirum praeceptum, o salutifera exhortatio, o vitale tonitruum! dixisti, o fons lucis, dixisti, o origo bonitatis, eo quod deponentes veterem hominem cum operibus ejus, denegemus nosmetipsos, tollamusque unusquisque crucem suam, et mundo crucifigamur, mundusque nobis crucifigatur, ut per carnales cruciatus et per mortificationem membrorum nostrorum quae sunt super terram, vivamus tibi vel potius tu vivas in nobis: et tanto mysterium crucis extulisti, ut et tu per eam principatus et potestates et omnem inflationem mundi evacuares, et in crucis nomine, quae quotidie te secuturis portanda est,

ardorem tuae dilectionis vel caeterarum virtutum emolumenta designares. Dic etiam quod de imaginibus praeceptum, quas quidam sacratae cruci aequiparare nituntur, constituas. Reddite, inquam, quae sunt Caesaris Caesari, et quae Dei Deo . Si ergo crucem tollere et te, qui per crucem triumphans terrena coelestibus sociasti, sequi, et imaginem Caesaris Caesari reddere debemus, non sunt imagines cruci aequiparandae, non adorandae, non colendae, sed huic mundo cum caeteris quae mundi sunt relinquendae, et tu solus adorandus, tu solus sequendus, tu solus colendus es, qui in unitate substantiae cum Patre et Spiritu sancto perpetim regnas.

CAPUT XXIX. Quod praesumptive et indocte eas Tarasius cum sequacibus suis sacratis vasis aequiparare non formidet.

Tous les livres