Libri Carolini (De imaginibus) (page 18)
Facile quisque falletur in minimis qui facillime fallitur in magnis, nec mirandum si brevium et pene invisibilium erroris jaculorum inevitabiliter perferat ictus qui evitare nequit immanes et ad evitandum faciles pilorum impulsus. Quid itaque mirandum est si sacris vasis Tarasius et, cui praefuit, synodus, imagines aequiparare nitatur, cum arcae testamenti Domini et omnibus quae in ea et quae circa eam fuisse noscuntur, sive mysterio Dominicae crucis, necnon corporis et sanguinis Dominici evidentissimo et nostrae salutis aptissimo sacramento, eas aequiparare conetur. Cujus videlicet in coaequandis
his sacris vasis error cum magno poterat admirari stupore, nisi tanto praeveniretur errore. Quanta ergo excellentia vasa divino cultui mancipata imaginibus emineant, divinae legis instrumenta demonstrant: cum utique illa, praecipiente Domino, per Moysen in testimonii tabernaculo condita, et instituente vatum sanctissimo David per Salomonem in templo Hierosolymis condita atque dicata, et typicorum sensuum arcana significaverint, et in his quae ad Dei cultum pertinent diuturni ministerii officium gestaverint. Hae autem salva ratione Cherubim, sive boum et leonum, qui non ad adorandum sed ad rerum futurarum significationem conditi sunt, non solum a quoquam sanctorum non conditae vel dedicatae, sed pene cunctorum divinae legis oraculorum
testimoniis usquequaque sunt abdicatae. Haec quoque vasa quae ad peragenda nostrae redemptionis mysteria sancta habet Ecclesia, semper sunt fidelibus necessaria, semperque in divino cultu officiosa. In vasis igitur Deo sacrificium, non in imaginibus offertur: in vasis thymiamata, luminaria vel caetera divinis cultibus apta, non in imaginibus dedicantur; in quibus tamen et si quaedam imagines sunt, non ideo sunt ut adorentur, aut quasi sine his sacrorum charismatum munus vilescere queat, sed ut pulchrior his impressis materiarum qualitas fiat: denique sine imaginibus et lavacri unda, et sacri liquoris unctio percipi, et thymiamata adoleri, et luminaribus loca sancta perlustrari, et corporis et sanguinis Dominici consecratio
effici potest, sine vasis vero nunquam. Nam et nostrae salutis auctor cum et Veteri Testamento terminum et Novo initium poneret, non imaginem, sed calicem accepisse perhibetur, et per prophetam Dominus non ait, Mundamini, qui fertis imagines, sed, Mundamini qui fertis vasa Domini . Babylonicus ergo rex non ob alicujus injuriam imaginis corripitur, sed quia vasa divinis cultibus officiosa, quae abavus de Judaea allata in delubris suorum posuerat idolorum, religionis siquidem et reverentiae causa, inter comessationes delubris eximi, et usibus humanis exhibita peregrinari censuerit, et praesago miraculi stupore attonitus, quae sibi ventura essent audivit, et inter hostiles cuneos vitae pariter regnique jacturam sensit. Qui prophetas
CAPUT XXX. Contra eos qui dicunt, Sicut divinae Scripturae libros, ita imagines ob memoriam venerationis habemus, nostrae fidei puritatem observantes.
Si hic error quo divinae Scripturae libris imagines aequiparare nituntur, caeteris eorum erroribus comparetur, quanquam erga se sit magnae enormitatis, aliis vero comparatus, quibus eas et arcae Domini, et corporis et sanguinis Dominici sacramento, et crucis mysterio aequiparare nisi sunt, minor procul dubio reperitur, praesertim cum nec illis, nec istis rite aequiparari possint: cum videlicet illae solius Dei altissimo arcanoque ac praesago judicio sint ante saecula praedestinatae,
et per momenta saeculorum ad humanae salutis emolumenta clementi exhibitione concessae, habeantque auctores sanctos ac venerabiles viros virtutum lampadibus et miraculorum insignibus coruscantes, vel certe ipsum Dominum, qui corporis et sanguinis sui mysterium sive crucis sacramentum nostrae saluti congruum concessit: istae vero et gentilium auctorum vanitate prolatae sint, et nullam salutis exhibitionem, nullam sacramenti alicujus mortalibus praerogativam adducant, sed oculis tantummodo faveant, per quos quasi per quosdam legatos gestarum rerum memoriam cordibus mandent. Eo etenim tempore quo Moyses cum populo Dei in eremo morabatur, et praecipiente Domino sacrae legis doctrinam et caeremoniarum sacratissimos ritus populo
tradebat, et genus humanum ad divini cultus eruditionem informabat, Cecrops quidam rex Atheniensium daemonico illectus veneno, rudes gentilium mentes ad imaginum simulacrorumque et ad vanorum deorum culturas excitavit; et quo tempore populus Dei mandata vitae percepit, hoc ille illiciendis animabus perpetuae mortis pocula et diuturni erroris seminaria praeparavit: de quo est illud Sedulii: Quos lethale malum quos vanis dedita curis Attica Cecropei serpit doctrina veneni. Unde imaginum usus, qui a gentilium traditionibus inolevit, sacrae legis libris aequiparari nec debet nec valet, quia in libris, non in imaginibus, doctrinae spiritalis eruditionem discimus. Non enim ait Paulus apostolus: Quaecunque picta sunt, ad nostram
doctrinam picta sunt, sed ait: Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt , ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus ad Deum. Nec ait, Omnis pictura, sed, Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad erudiendum, ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus . Quinquagesimo denique die post agni immolationem et maris rubri transitum, Dominus in montem Sinai descendens, legem, non pictam, sed scriptam Moysi dedit, et in tabulis lapideis non imagines, sed apices qui indices rerum sive signa verborum esse perhibentur, tradidit. Idem quoque Moyses originem mundi non pingendo, sed scribendo edocuit, et omnia quae per spiritum prophetiae, sive de praeteritis
cognovit, ut ea quae de mundi principio, de creatione hominis, de diluvio, sive de caeteris patriarcharum per ordinem historiis promulgavit, sive quae praesenti sibi tempore fiebant, ut ea quae per Balaam sive Balaac, sive per caeteros qui illi absentes erant, agebantur, comperit, sive ea quae de futuris Spiritus sancti flamine afflatus intellexit, ut est illud quod de praevaricatione populi Judaeorum sive de eorum captivitate vel etiam de adventu Christi dixisse legitur: in quinque libris adnotans non pingendo, sed scribendo saeculis post futuris Domino imperante mandavit; nec de eo scribitur: Accepit picturas, sed, Accepit librum Moyses et recitavit in aures populi verba libri
enim omni mandato legis a Moyse universo populo ; et post pauca: Ipsum quoque librum et omnem populum aspersit , ut nosse possimus legislatorem non fucatis picturis, sed saluberrimis Scripturis usum fuisse. Josue etiam successor ejusdem Moysi, qui cum populo Dei Jordanem sicco pede transiit, et Chananitidis gentis prostratis regibus repromissionis terram filiis Israel sorte divisit, typumque mediatoris Dei et hominum gessit: qui transactis veteris legis ritibus per baptisma populum Dei ad terram repromissionis adducit, et prostratis vitiorum sive aeriarum potestatum tyrannis, patriae coelestis fidelibus praedia confert cuncta, quae tempore suo sibi vel populo cui praeerat, contigerunt, scribendo potius quam pingendo memoriae posteritatis
mandavit. Samuel quoque, magnae sanctitatis et excellentiae vir, qui matri petenti post magnam orationis instantiam divino munere collatus est, et ab ipsis cunabulis in Domini tabernaculo militia prophetali militavit, et in deliniendis regibus exemplar exstitit, historias Judicum, sive Ruth, vel etiam Regum usque ad David non imaginibus, sed apicibus praenotavit. Et post hunc per David res suo tempore gestae conscriptae, sive caeterorum regum historiae aut per reges, aut per prophetas qui tunc temporis fuere, conscriptae, usque ad Jeremiam, qui omnes regum historias in unum colligens, Malachim totum edidit ad nostram usque memoriam, non per picturam, sed per scripturam, delatae sunt. Prophetae etiam singuli qui libros habent, prophetias suas post futuris saeculis
profuturas, non in picturis, sed in scripturis constituere. Unde et Daniel non in coloratis figuris, sed in libris intellexit numerum annorum quo populus Dei in captivitate Babylonica detineri deberet. Ait enim: Ego Daniel intellexi in libris numerum annorum in quo factus est sermo Domini . David quoque sanctissimus prophetarum, qui de Christi incarnatione, nativitate, passione, morte, resurrectione, gloria, regno, sicut caeteris Patribus in ejusdem Domini secundum humanitatem genealogia praelatus est, ut videlicet idem Dominus filius David nuncupetur, ita etiam caeteris uberius apertiusque cantavit: ita in persona Christi dixisse legitur, In capite libri scriptum est de me . Non enim ait pictum, sed scriptum: nec in capite parietum
sive tabularum, sed in capite libri. In capite itaque libri Geneseos, qui utique cunctorum librorum caput est, ita scribitur, In principio creavit Deus coelum et terram ; in principio, id est, in Filio, ipse enim Judaeis interrogantibus quis esset, respondit: Ego sum principium, quia et loquor vobis
. Potest etiam et in hoc versu primi psalmi principium intelligi, qui de Christi incarnatione adoritur, et per octavam speciem definitionis quam dialectici κατ' ἀφαίρεσιν τοῦ ἐναντίου, id est per privantiam contrarii ejus quod definitur, Christum non abisse in concilio impiorum , id est, detestabiles cogitationes quas sibi genus humanum peculiariter vindicat, non habuisse demonstrat; et in via peccatorum
non stetisse , id est, actus vitiosae conversationis penitus evitasse, sed in mundo venientem mundi vitia immaculata conversatione transisse praedicat: nec eum in cathedra pestilentiae sedisse, id est, doctrinas abominabiles, quae pestilentis dogmatis venena disseminant, sed mundi vulnera medicabili praedicatione sanasse declarat: eumque tribus illis modis quibus humanos constat provenire errores, cogitatione, facto videlicet et dicto, modis omnibus caruisse commemorat, declaratque eum nec impium fuisse qui in Deum peccasset, eo quod nequaquam in Deum peccaverit qui semper utique voluntatem Patris fecerit; nec peccatorem qui in se deliquerit, qui utique ait: Venit enim princeps mundi hujus et in me non invenit quidquam ; nec
pestilentem qui nunquam proximum depopulatus sit atque laeserit, qui in hoc venit ut salvum faceret quod perierat . Haec enim figura apud grammaticos pro eo quod singula verba singulis quibusque apte clausulis ibi subjunguntur, ὑπόζευξις, et pro eo quod dictiones plures simili modo finiuntur, ut, abiit, stetit, sedit, ὁμοιοτέλευτον nuncupatur. Merito igitur hic psalmus qui est caput libri, et in cujus capite de Christo scriptum est, titulo caret: sive quia capiti nostro, quod est Christus, nihil praeponi debet, qui est Verbum, principium; sive quia hic psalmus caeterorum psalmorum tituli et, ut ita dixerim, praefationis locum tenet: quoniam, quanquam alii psalmi de Christo multa dicant, nullus tamen de ejus quae fuit in terris conversatione tam evidenter loquitur: qui
cum eum per octavam speciem definitionis, per ea quae non fecerit beatum definierit, protinus ad secundam nihilominus definitionis speciem quae ab artigraphis ἐννοηματική, id est notio, dicitur, convolavit, et per ea quae egit quasi per quaedam signa in notitiam devocata, non quid sit, sed quid egit, specialiter indicavit dicens, Sed in lege Domini fuit voluntas ejus, et caetera . Quia vero paulo longius capitis libri dulcedine capti a causa secedentes evagati sumus, restat ut ad propositum redeamus. Veniamus nunc ad Evangelia, videamus utrum evangelistae, an ipse Dominus, imaginum an Scripturarum fecerint mentionem. Ait enim Evangelista: Sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae . Scriptum dixit, non pictum, et in libro, non in quadam materia; et idem Dominus ac Redemptor noster dum antiqui hostis machinamenta destrueret, sive in plurimis suae praedicationis locis, Scripturarum, non picturarum, exempla protulisse perhibetur: et dum mulier in adulterii reatu comprehensa, eique stipante caterva oblata fuisset, et Pharisaei illius deceptione pleni syllogismi qui a saecularium litterarum magistris ἄφυκθος, id est, inevitabilis, nuncupatur, cornua evitans, qui nec crudelis esset sanguinisque effusionem consentiens, qui per severitatem legalis rigoris adulteram lapidare jussisset, nec legis transgressor peccatorumque fautor, qui contra legis sententiam eamdem indemnem dimittere jussisset, sed justus et mansuetus gravissimae eos
propositionis telo, ut pote coelestis philosophus, perculisset, illis sua quibusque facinora audire timentibus altero post alterum abeuntibus, digito in terra non pinxisse, sed scripsisse perhibetur, ut cujus digito olim in lapide propter significandam duritiam cordis Judaeorum lex scripta est, ipsius nihilominus digito in terra cordis gentilium, quae divini Verbi semina accipiens fructus dignos suo Conditori quotidie affert, evangelica lex scriberetur, quatenus et per lapideas tabulas rigor veteris testamenti et duritia Israeliticae gentis, et per terram quae digito Domini scripta est gentilium ad credendum et ad fructus afferendos mollia corda sive suavitas testamenti novi innueretur. Apostoli denique, de quibus per prophetam dictum est: Quam pulchri sunt pedes qui
annuntiant pacem et praedicant salutem ! qui euntes ibant et flebant mittentes semina sua, qui per multas videlicet temporales tribulationes divini verbi semina jaciebant, et cum exsultatione venturi sunt ad illud generale examen, portantes manipulos, populos videlicet per suam praedicationem ad fidei documenta conversos, non imagines, sed epistolas ad diversas mundi partes destinasse leguntur: nec per picturas genus humanum ab idolorum cultibus ad verae fidei puritatem revocavere, sed per Scripturas, quibus Redemptor sensum aperuit, non ut intelligerent picturas, sed Scripturas. Scriptum est enim: Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas . In Evangelio quoque legitur: Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum
suorum, quae non sunt scripta in libro hoc. Haec autem scripta sunt, ut credatis quoniam Jesus est Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine ejus . Joannes quoque qui de arcano Dominici pectoris nectarea hauriens fluenta, coelestia pocula arentibus cordibus propinavit, dum Caesareis jussibus in Pathmos insula relegatus Dominici calicis gustum ante sibi promissum acciperet, et coelestibus plenus mysteriis secreta quaedam, Domino revelante, audiret seu cerneret, scribere ea in libro, non pingere jussus est. Et in septem Ecclesiis unam sanctam catholicam sive apostolicam Ecclesiam septiformis gratiae Spiritu plenam non pingendo, sed scribendo admonuit. Dictum enim illi supernae vocis tonitruo est: Quod vides scribe in libro, et mitte septem ecclesiis . Unde datur intelligi, non picturas, sed Scripturas ad nostrae fidei eruditionem esse concessas. Quam ergo sit incautum quamque a ratione remotum dicere: « Sicut divinae Scripturae libros, ita imagines ob memoriam venerationis habemus, » facile intelligere potest quisquis divinarum Scripturarum cognitionem habet. In illis inveniuntur arma quibus contra adversa confligatur, quibus vitia reprimantur, quibus virtutes erigantur, quibus gulae concupiscentia vigiliis et compunctione cordis reprimatur, quibus fornicatio contritione cordis et corporis afflictione, orationum instantia, laboris exercitio, metuque suppliciorum vel amore aeternae patriae refrenetur; quibus invidia amore fraternae dilectionis et
coelestis regni desiderio, quod non nisi concordes adipiscuntur, superetur; quibus ira modestissimae patientiae gravitate et acumine rationis et aequanimitatis munere frangatur; quibus avaritia eleemosynis et spe aeternae retributionis calcetur, quibus tristitia fraternis alloquiis, assiduis lectionibus vel orationibus pellatur, quibus arrogantia metu amittendarum virtutum, cum qua illae haberi non possunt, et accessus vanae gloriae, qui est virtutum inimicus, secluditur; in quibus superbia metu diabolicae ruinae et exemplo humilitatis Christi conteritur. In illis inveniuntur instrumenta fructus justitiae, id est, charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, fides, modestia, continentia. In illis invenitur medela, qua nec sapientes in sua sapientia gloriantes,
nec fortes in sua fortitudine confisi periclitentur, nec simplices sive infirmi sua impossibilitate dejiciantur; qua nec laetos nimia laetitia extollat, nec tristes nimia animi contritio afficiat; qua nec divites rerum opulentia elatos efficiat, nec pauperes rerum indigentia frangat. In illis invenitur norma per quam instruitur qualiter praelati erga subditos, et subditi erga praelatos agere debeant, qualiter conjugia diligantur, qualiter saecularia consilia prudenti deliberatione tractentur, qualiter patria defendatur, hostes pellantur, extranearum domesticarumque rerum administratio habeatur, et ut cuncta breviter complectar, in illis et animae perpetuus cibus, et praesentis vitae doctrina et sapientia quae decor est vitae, et vitae perpetuae documenta continentur. Est enim
thesaurus nullo bono carens, omnibus bonis redundans, ad quem quisquis devotus accedit, quidquid fideliter quaerit, feliciter se acquisisse gaudet. Esto mundanae sapientiae et saecularis scholae quemquam amor oblectat, accedat ad divinae legis armaria, quae sapientes mundi sicut meritorum celsitudine, ita etiam tempore praecedit, et liberalium studiorum profunditates, quas scit cognovisse, et quas nescit invenisse se gaudeat. Illic inveniet et rectae locutionis decorem, etymologias nominum, schematum varietates, tropicas perplexiones, de quibus beatus Augustinus ait, « Sciant autem litterati modis omnium locutionum, quos grammatici Graeco nomine tropos vocant, auctores nostros usos fuisse; » quos tamen tropos, id est modos locutionum, qui noverunt,
agnoscunt in Litteris sanctis, eorumque scientia ad eas intelligendas aliquantulum adjuvantur; inveniet etiam historias, metra, quae omnia proprie artis grammaticae sunt. Sed dicet fortassis aliquis, Non illic metrorum scansiones et temporum certas dimensiones invenio; cognoscat multa in divinis Scripturis metra, plures rhythmos esse, sed translatio linguae non eadem sinit habere temporum intervalla in peregrina, quae habentur in propria, cum tamen eosdem sensus easdemque rerum proprietates habeat: quia et si quis nobis debitor aurum reddat, non multum distat cum non unius sit monetae cum illo quod acceperat, si tamen unius sit ponderis uniusque fulgoris. Nam ut beato Hieronymo Hebraicae linguae
peritissimo docente didicimus, quaedam divinae Scripturae Hebraeo dactylo spondaeoque, quaedam anapaesto, quaedam vero iambo juxta artis rigorem decurrunt. Illic etiam inveniet nitorem et copiam eloquentiae, genera causarum et status; illic exordia quibus benevoli, dociles vel attenti auditores fiunt; illic narrationes apertas et breves, causas etiam et longas, quae non nisi Spiritu sancto reserante panduntur; illic conclusiones quibus proprietas rerum monstratur; argumentationes quibus animi audientium concitantur ad implenda ea quae dicuntur; illic leges sive sententiae, illic magna granditer, parva submisse, mediocria temperate promuntur; illic prosopopoeiam, ethopoeiam vel omnes figuras locutionum quae a rhetoribus traduntur
inveniet, et plures illis angustiores, quae percepisse se gaudebit, ad quas nec grammaticorum nec rhetorum schola pertingere potuit; illic quoque inveniet isagogas, quae ad inquirendas res lectorem utiliter introducunt; categorias, quae praedicamentorum utilitate ad investigandas res excellunt; definitiones vel modos syllogismorum, quae subtili indagatione ea de quibus dubitatur affirmant; topica quae dum sint fontes sensuum et origines dictionum, omnibus communiter, grammaticis videlicet, poetis, oratoribus vel etiam philosophis argumenta praestant, quae non solum scholastico, sed etiam vulgari et tumultuoso sermoni perpetuo cohaerent. Nam quanquam tumultuosus, quanquam vulgaris sit sermo, si pro quibuslibet vitae utilitatibus profertur,
ad topica veniet; per ea quasi per quaedam magisteria locales regulas quibus evagari aut non possit aut non debeat, inveniet; in illis etiam terminum, qui sine sensus dispendio transgredi difficile sit, se reperisse cognoscet. Et ut cuncta breviter dicam, omnis sermo, nisi ad topica venerit, indefinitus procul dubio remanebit. Illic περὶ Ἐρμηνείας, quarum scrupulosis semitis et laciniosis diverticulis profunditas inveniendorum sensuum dubiorumque affirmatio invenitur, quibusque syllogismorum vel caeterarum argumentationum silva exoritur, quae omnia proprie artis sunt dialecticae. Illic in numeris per arithmeticam artem arcana sensuum profunditatesque reperiet, quoniam, dicente eadem Scriptura, Omnia in
mensura et numero et pondere Deus fecit . Illic etiam musicae non solum consonantias instrumentaque quibus plerique sanctorum Patrum usi sunt, sed etiam repertorem inveniet.
Inveniet quoque terrarum situs dimensionesque, quae proprie artis sunt geometricae. Nec non et quorumdam siderum cursus et positiones, et temporum varietates, mensium annorumque sive horarum curricula, diem etiam et causam conditionis siderum, quae proprie artis sunt astronomiae, illic reperisse se studiosus quisque cognoscet. Sed dicit forte aliquis, Nec nomina principaliter disciplinarum, nec uniuscujusque disciplinae singillatim partes, nec uniuscujusque partis membra singillatim in sacris Litteris inveniuntur; quibus breviter respondendum