Libri Carolini (De imaginibus) (page 19)
est: Omnia in Scripturarum sanctarum amplissimis pratis per partes inveniri posse quae artigraphi in suorum hortorum areolis posuere: inveniuntur, inquam, virtute sensuum, non in promulgatione verborum; in radicum profunditatibus, non in foliorum lapsibus. Sic enim in profunditate divinarum Scripturarum liberales artes ab studiosis quibusque cernuntur, sicut vina in vitibus, segetes in seminibus, frondes in radicibus, fructus in ramis, arborumque magnitudines sensu contemplantur in nucleis. Est plane divina Scriptura verax, est fixa, est casta, est coelestis magisterii instrumentum, et aeterna praedicatio purissimo nitens eloquio, est lux mortatalium, dicente Propheta: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis (Psal.
CXIX); est vivax et mori nesciens, dicente Apostolo: Vivus est Dei sermo et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus
; est tenebrarum discussio, Salomone attestante qui ait: Lucerna est mandatum legis, et lux vitae, et increpatio, et disciplina ; de quo per Isaiam dicitur: De nocte spiritus meus vigilat ad te, Deus, quia lux praecepta tua sunt super terram . Semper enim vitalia jubet, noxia prohibet, terrena removet, coelestia persuadet. Est, inquam, fons aethereo de margine scaturiens, de quo quanto amplius hauritur, tanto minus expenditur, et quanto in plures partes derivatur, tanto amplius in sensibus augmentatur; est pecuniae marsupium, de quo nec ea quae dantur amittuntur, nec
diminutionem assiduus dandi usus affert, sed quanto inde amplius dandi devotione ejicitur, tanto illud magis magisque completur. Nihil igitur horum quae perstrinximus, sive his similium, quae brevitatis studio praetermisimus, in imaginibus, o imaginum adorator, o rerum insensatarum cultor, invenire posse te constat, quae dum his omnibus meritorum praerogativis careant, dolendus potius quam mirandus es cur eas divinae Scripturae libris, in quibus tot bona reperiuntur, aequiparare affectes? Tu qui fidei tuae puritatem in imaginibus conservare te dicis, supplex eis astare memento cum thymiamatibus, nos praecepta Domini solerti indagatione perquiramus in divinae legis codicibus. Tu luminaribus perlustra
picturas, nos frequentemus divinas Scripturas. Tu fucatorum venerator esto colorum, nos veneratores et capaces simus sensuum arcanorum. Tu depictis demulcere tabulis, nos divinis mulceamur alloquiis. Tu figuris rerum insta in quibus nec visus, nec auditus, nec gustus, nec odoratus, nec tactus est; nos instemus divinae legi quae est irreprehensibilis, in qua testimonium Domini justitiae sive praecepta, timor sive judicia ejus inveniuntur. Quae singula pulchre Psalmographus per septimam definitionis speciem quam dialectici κατὰ μεταφοράν, id est per translationem, vocant, eo quod rem aliquam brevi praeconio quae sit ostendit, sub senarii numeri perfectione, qui juxta arithmeticae experientiam disciplinae perfectus habetur, eo quod suis partibus dimensus,
et his iterum in unum redactis, absque ullo detrimento aut incremento sui in se redit; ita definivit dicens: Lex Domini irreprehensibilis, convertens animas, testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis. Justitiae Domini recte laetificantes corda, praeceptum Domini lucidum illuminans oculos. Timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi, judicia Domini vera justificata in semetipsa, desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum . Quae omnia ideo senarii numeri perfectione decorantur, quia quanquam quodam modo inter se distare videantur, singula tamen ad perfectionem legis, qua viri sancti perfecti efficiuntur, pertinent. E quibus sicut uno subtracto sextus numerus minime adimpletur,
ita si aliquid detrahatur, perfectionis integritas mutilatur. Lex enim irreprehensibilis est, quia perfecta veritate consistit, quae per Salvatorem non reprehensa, sed potius probatur impleta: Non veni, inquit, legem solvere, sed adimplere . Et ut nosse possemus Evangelium quoque legem Domini esse, et duobus Testamentis, Novo videlicet et Veteri, legem consistere, adjunxit, Convertens animas , quoniam Veteris Testamenti pagina rigorem habet irreprehensibilis severitatis; Novi vero convocationem et mansuetudinem, per quam errantes corrigantur, et ad Christi gratiam animarum conversio fiat. Testimonium ergo Domini fidele, quoniam quaecunque pollicetur Deus plenissima veritate complentur. Quod testimonium sapientiam
praestat parvulis, non utique superbis nec tumida se elatione jactantibus, sed his parvulis de quibus Apostolus dicit, Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote . Dat itaque testimonium Pater, dat Filius, dat et Spiritus sanctus; et sicut sunt unius essentiae et naturae, ita etiam in reddendo testimonio sublimes. De Patre in Evangelio legitur quod testimonium de Filio perhibuerit; de Filio autem Apostolus ad Timotheum scribit: Praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia, et Christo Jesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato ; de Spiritu quoque sancto idem Apostolus dicit: Nam et ipse Spiritus testimonium perhibet spiritui nostro . Justitiae itaque Domini
rectae ideo dicuntur, quia non aliter cognoscitur fecisse quam docuit, nec aliud illi in ore, aliud in opere est. Laetificantes sunt corda, quia justorum mentes aeternorum praemiorum collatione demulcent; quorum praemiorum perceptione confisus erat ille qui dicebat, De reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex . Nam praeceptum Domini recte lucidum dicitur, sive quia a Patre luminum procedit, sive metonymice, quod lucidos efficiat. Illuminat etiam oculos, non carnales, quos nobiscum animantia communes habere noscuntur, sed interiores, qui divini muneris jubare spiritualiter perlustrantur. Timor autem Domini sanctus permanens in saeculum saeculi: mista est cum pavore dilectio, quae usu saeculari
reverentia nuncupatur. In omni ergo sanctitate versatur qui suum judicem et timere cognoscitur et amare. Inter timorem namque Domini et formidinem humanam hoc interest quod formido humana cum tempore commutatur; de ea, ni fallor, dictum est: Perfecta charitas foras mittit timorem . Timor autem Domini a proprio statu nulla temporali conversione mutatur, sed in idipsum sinceritate bonae conscientiae perseverat. Porro judicia Dei, quae et vera et justificata in semetipsa a propheta describuntur, mandata sunt ejus, quae in Veteri et Novo Testamento conscripta habentur, quia revera ex judicio sunt prolata. Vera, inquam, metonymice et justificata, quia veraces et justificatos observatores suos efficiunt. Inter judicium tamen
Dei et judicia ejus hoc interest, quod judicium numero singulari illud generale examen est, judicia vero ejus numero plurali sacramenta sunt, quae in duobus Testamentis, non in imaginibus nec in picturis inveniuntur, quae idem Psalmographus per schema quod Graece αὔξησις, id est augmentum, eo quod paulatim ad superiora concrescat, ita expressit dicens: Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum . Sicut enim lapides pretiosi auro praeferuntur in pretio, ita nimirum auro et lapidibus pretiosis mel et favum dulcedine praefertur. Per hanc enim figuram idem Psalmista susceptorem suum, gloriam etiam et exaltantem caput suum Dominum esse decantat dicens, Tu autem, Domine, susceptor meus es,
gloria mea, et exaltans caput meum . Et Apostolus ait: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius ? in qua per augmenta nominum rei magnitudo sensim succrescit. Cui quanquam vicina sit figura, quae Graece κλίμαξ, Latine gradatio dicitur, quando positis quibusdam gradibus sive in laude, sive in vituperatione, semper accrescit, ab ea tamen plurimum distat quod αὔξησις sine ulla iteratione nominum rerum procurat augmenta, κλίμαξ vero postremum verbum quod est in primo commate positum in sequenti membro modis omnibus repetit, sicque velut catena aliud semper in alio nectitur, ut est illud
Apostoli: Scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit ; item illud: Nam quos praescivit et praedestinavit, eos et vocavit; et quos vocavit, illos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit . Nam si forte tu, amator vel potius adorator imaginum, interiore pectoris rancore submurmures dicens: Quid necesse est tantum per schemata evagari? cognosces ea nobis amabiliora imaginibus sive pictis tabulis tuis esse, et ideo tantum in illis evagatos esse. Has etenim dulcedines, has refectiones in Scripturis sive in Scripturarum schematibus, nos sive caeteros Scripturarum amatores reperire cognosce, quas tu sive socii tui in figuris, neque in tabulis, in quibus cordis tui puritatem
CAPUT XXXI. Quod contra Dominicae vocis imperium faciunt hi qui parentes suos anathematizant; et si secundum eorum opinionem praedecessores eorum haeretici fuere, isti ab haereticis geniti, docti et consecrati sunt: sive de non judicantis his qui de saeculo recesserunt; vel quantum istorum error a parentum errore dissentiat, cum videlicet illi imagines frangere, isti adorare censuerint.
Denique illi qui eas corpori et sanguini Dominico coaequare praesumunt, tanto illarum instigantur amore, ut etiam parentes suos qui eas sprevisse noscuntur, anathematizare non dubitent, errorem errori nectentes; cum videlicet et illis incongruam
et inordinatam exhibeant adorationem, et his vel a quibus per carnis materiam propagati sunt, vel hos per quorum consecrationem et baptismi sacramentum et caetera charismata sumpsere, inopportunam ingerant exsecrationem. Nam si secundum illorum vesaniam omnes imaginum adoratione carentes haeretici sunt, constat majores eorum qui eas non adoravere haereticos fuisse: qui si haeretici fuere, neque consecrationes faciendi, neque manus imponendi potestatem habuerunt; qui si hanc non habuerunt, hi qui ab eis hanc se accepisse putant, neque consecrationem neque manus impositionem habent. Item si prodecessores eorum, ut illi aiunt, anathemathis colligatione digni fuerunt, ligandi solvendique potestatem non habuerunt: quam si non habuerunt
omnia quaecunque ab eis in Ecclesia gesta sunt cassanda sunt; si omnia abnuenda sunt, gradus et ordinationes abnuenda sunt: si igitur prodecessores illorum anathematis colligatione digni fuerunt, istorum gradus et ordinationes cassanda sunt. Non enim schismaticis et anathematis vinculo colligatis ligandi solvendique, sed idoneis et catholicis potestatem a Domino legimus esse concessam. Parentibus interea honorem impendendum, non solum legalis, prophetica et apostolica, verum etiam evangelica admonitio docet, dicente Domino, Honora patrem tuum et matrem tuam . Qui enim et per paginam Veteris Instrumenti, et per sui corporis praesentiam hoc salutare praeceptum contulit, idem Mosaico ore promulgavit dicens, Benedictus
qui honorat patrem suum et matrem suam ; et e contrario: Maledictus qui non honorat patrem suum et matrem suam . Unde perpendendum est et magnopere animadvertendum quantae sit arrogantiae, quantaeque temeritatis et, ut ita dixerim, sceleris, parentes anathematizare, si ille maledictioni subjacet qui eos convincitur non honorare. Nam cum lex dicat: Non reveles turpitudinem patris tui , et Apostolus: Filii, obedite parentibus vestris , isti utrique praecepto reluctari videntur, cum nec turpitudinem celare, nec honorem nituntur impendere. Sacri igitur canones de non contemnendis parentibus omni occasione seclusa,
hanc videntur protulisse sententiam: « Quicunque filii a parentibus sub praetextu divini cultus abscedunt, nec debitam reverentiam dependunt illis, anathema sint. » Si vero hi qui eis debitam reverentiam non impendunt, anathematizantur, quo putas damnationis vinculo qui eos anathematizant connectantur? Saluberrimus namque a sanctis Patribus Ecclesiis traditus usus est pro defunctorum spiritibus Dominum deprecari, quem nos cum sancta omni catholica et universali Ecclesia amplectentes, non solum pro nostrorum parentum, verum etiam pro amicorum fidelium qui nos in pace Dominica praecesserunt spiritibus clementissimam Domini pietatem exposcimus. Cui venerandae et ecclesiasticae constitutioni non mediocriter contraire videntur qui
defunctorum parentum spiritus non orationibus adjuvare, sed anathematis vinculo colligare nituntur; et qui orare etiam pro inimicis apostolicae eruditionis documento jubentur, pro suis hoc facere parentibus reluctantur. Nos nostris secundum ecclesiasticum usum per orationum et eleemosynarum instantiam deposcimus veniam, illi suis per inanium conciliorum conventus exoptant poenam. Nos nostris quietem exposcimus per missarum solemnia, illi suis ingerunt convicia per inordinata concilia. Nos nostrorum memoriam facimus in oratione, illi suis anathema jaciunt cum quadam abdicatione. Nos nostrorum spiritus requie potiri oramus in sinu Abrahae, illi suorum optant damnari animas cum Ario, Sabellio, Dioscoro, Nestorio et Eutychete. Nos
nostros collocari postulamus parentes inter agmina beatorum, illi suos inter obstinatas turbas haereticorum. Quae cum ita se habeant, constat eos duplex in hac parte patrare deliquium, cum et parentibus honorem derogent contra Dominicae vocis imperium, et, contra Apostoli sententiam, his qui a saeculo migraverunt temerarium conentur inferre judicium. Quod non sit ergo temere judicandum de his qui jam e saeculo migraverunt, vel de rebus ad Deum solum pertinentibus, haec est beati Pauli sententia: Nemo nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur; sive enim vivimus, Domino vivimus; sive morimur, Domino morimur: sive enim vivimus, sive morimur, Domini sumus. In hoc enim Christus resurrexit a mortuis, ut
et vivorum et mortuorum dominetur. Tu autem quid judicas fratrem tuum, aut quare spernis fratrem tuum? omnes enim stabimus ante tribunal Dei. Scriptum est enim, Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectet omne genu, et omnis lingua confitebitur Deo. Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. Non ergo amplius judicemus; sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum . De qua re etiam sanctae Ecclesiae Romanae antestis Anastasius Anastasio imperatori sic perhibetur scripsisse: « Ne quod sit in hoc offendiculum in Ecclesia, dum, quod facere non possumus, de his qui jam transierunt judicare conemur, observandum esse tranquillitas tua cognoscat. » Quia ergo nec a filiis parentes inhonorandi,
nec a viventibus mortui temere judicandi sunt, divinarum Scripturarum paginis prolatum est. Nunc mentis oculo sollicite intuendum est quantum in supra memoratarum imaginum abolitione vel veneratione filiorum error a parentum errore dissentiat, cum utrinque sibi et istorum et illorum error repugnare non desinat. Illi enim eas convellendas atque contemnendas esse censuerunt ab Ecclesia perpetua abdicatione, isti eas non solum habendas, verum etiam venerandas student supplici adoratione. Illi eas mancipavere crepitantibus ignibus, isti honorant odoriferis thymiamatibus. Illi eas effugiebant etiam cernere, isti non cessant amplecti. Illi effodere ad ornamentum ecclesiae ab antiquis constitutas in parietibus, isti nuper conditas oblatis
perlustrant luminaribus. Illi eas studebant prorsus abominari, isti sanciunt omnino osculari. Illi anathematizabant habentes, isti e contrario non adorantes. Quae duo mala cum alterutrum sibi contraria
sint, et a recto tramite remota, restat nobis ut viam regiam secundum Apostolum gradientes, neque ad dexteram neque ad sinistram declinemus: ut nec cum illis prorsus abolendas dijudicemus, nec cum istis adorandas decernamus: sed solum Deum adorantes, et ejus sanctos venerantes secundum antiquam Patrum et ecclesiasticam traditionem eas in ecclesia in ornamento et memoria rerum gestarum, si libet, habeamus, et cum justitia hinc severitatem, illinc adulationem contemnentes; cum prudentia hinc versutiam, illinc hebitudinem declinantes; cum temperantia hinc libidinem, illinc insensibilitatem spernentes; cum fortitudine, hinc timiditatem, illinc audaciam abjicientes, cum sanctis Patribus qui eas in ornamento solummodo esse ecclesiae
siverunt, istis hinc adorantibus, illis hinc abominantibus postpositis, viam mandatorum Domini teneamus, qualiter ad eum qui est via, veritas et vita, ipso opitulante pervenire valeamus.
Constat hujus nostri operis stylum sive in superioribus qui jam Deo annuente digesti sunt libris, sive in praesenti in cujus inceptionis adorimur articulo, sive etiam in eo quem postmodum Domino opitulante
digesturi sumus, adversus eorum insaniam vigilare, qui quanquam diversis temporibus diversisque voluntatibus synodos aut ut abdicari, aut ut adorari imagines in Ecclesia censeant, assolent aggregare. Et quoniam illius insaniae scriptura, quam inani desiderio septimae synodi vocabulo censeri ambiunt propriorum sensuum erroribus quasi membris concreta, et divinae legis testimoniorum incompetenter sibi adhibitorum commatibus quasi quibusdam pinnis cernitur esse suffulta: libuit nobis in praecedentibus libris pinnarum subsidia ei, quibus incassum fulciri arbitratur, demere; in sequentibus vero eam vanorum compage membrorum, quibus subsistere se posse suspicatur, destituere, ut praecedentes ab ea pinnarum remigia auferant, sequentes ejus artus frustratim
dirimant; praecedentes eam volatu, sequentes privent gressu: ut videlicet spiritalis intelligentiae et divini eloquii pinnis, quibus enormiter vehi putabatur, abscisis, et propriis sensibus a quibus violenter in aliis peregrinari compellebatur restitutis, et catholicae fidei fortis et inexpugnabilis pugni inpulsione, qua satis vacuarum et ratione carentium assertionum acervis, et congruis sensibus, et divinorum apicum testimoniis carens, omnibus appareat enervata, quae non ab omnibus creditur esse digesta: quoniam quidem dum suorum intentat auctorum in sublime laudis insigne efferre, prosperitatem rerum domesticarum civili non formidat certamine perturbare; dumque pessum ad quarumdam rerum interdictam cives adorationem provocat, civium in
se domestica arma territat, et spiculorum ictus quibus et libertas debuit tueri et hostili globo obniti in indigenas, proh dolor! compellit intorqueri. Hanc igitur non versutis cavillationibus, non forensi facundia, non procul a causa vagantibus locutionum phaleris,