Libri Carolini (De imaginibus) (page 20)
non lepore lenociniosi cothurni, non callidae exsecutionis nodosis argumentationibus, jactanter enervare decrevimus, sed purae ac simplicis orationis ambitu divinorum eloquiorum tenacibus nervis concreto, et sanae sobriaeque doctrinae eloquentia colorato, qui elationis ostentatione carens Ecclesiae sanctae potius profectus amator, quam suae vel nostrae sit ventosae laudis sectator. Quoniam igitur in praesentis libri textu, in quo nunc adoriri nos liquet, illorum sententias discutientes qui aliter quaedam quam a sanctis Patribus tradita sunt in sua synodo posuere, de fide quodammodo disputaturi sumus, ordo exposcit ut primum nostrae fidei fundamentum jaciamus, hoc videlicet de quo ait Apostolus, Fundamentum enim aliud ponere nemo potest praeter id quod positum est,
quod est Christus Jesus . Cujus venerandae fidei sinceritatem, mox ut sicut corde credimus, ore protulerimus, et tanti fundaminis firmitate futuri operis primordia munierimus, liberius nostra fabrica surgens rectius solidiusque struatur, et illorum sicubi minus recte minusve solide surrexerit, facilius dejiciatur. Quia ergo primum nos munire nostraque firmare, et post contra adversa confligere, et oppositis resistere debemus, non solum sacrarum litterarum perdocemur documentis, sed etiam ipsius Romani auctoris eloquii monemur institutis, qui ait, « Argumentandum est ita ut primum nostra firmemus, dehinc adversa confringamus. »
CAPUT PRIMUM. Confessio fidei catholicae quam a sanctis Patribus accepimus, tenemus et puro corde credimus.
Credimus in Deum Patrem omnipotentem, cunctorum visibilium et invisibilium conditorem. Credimus et in Dominum nostrum Jesum Christum per quem omnia creata sunt, verum Deum, unigenitum, et verum Dei Filium, non factum aut adoptivum, sed genitum et unius cum Patre substantiae, atque ita per omnia aequalem Deo Patri, ut nec tempore nec gradu nec potestate esse possit inferior: tantumque esse confitemur illum qui est genitus quantus est ille qui genuit. Non autem quia dicimus genitum a Patre Filium, divinae et ineffabili generationi aliquod tempus
ascribimus, sed nec Patrem aliquando coepisse nec Filium; non enim aliter confiteri possumus aeternum Patrem, nisi confiteamur etiam coaeternum Filium: ex Filio enim Pater dicitur, et qui semper Pater fuit, semper habuit Filium. Credimus et in Spiritum sanctum, Deum verum ex Patre et Filio procedentem, aequalem per omnia Patri et Filio, voluntate, potestate, aeternitate, substantia: nec est prorsus aliquis in Trinitate gradus, nihil quod inferius superiusve dici possit, sed tota Deitassui perfetione aequalis est, ut exceptis vocabulis quae proprietatem personarum indicant, quidquid de una persona dicitur, de tribus dignissime possit intelligi: atque ut confundentes Arium unam eamdemque dicimus Trinitatis esse substantiam, et unum in tribus personis
fatemur Deum, ita impietatem Sabellii declinantes, tres personas expressas sub proprietate disjungimus, non ipsum sibi Patrem, ipsum sibi Filium, ipsum Spiritum sanctum esse dicentes, sed aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus sancti esse personam. Non enim nomina tantummodo, sed etiam nominum proprietates, id est personas, vel, ut Graeci exprimunt, ὑποστάσεις, hoc est subsistentias, confitemur. Nec Pater Filii aut sancti Spiritus personam aliquando excludit: nec rursus Filius aut Spiritus sanctus Patris nomen personamque recipit, sed Pater semper Pater est, Filius semper Filius, Spiritus sanctus semper Spiritus sanctus: itaque substantia unum sunt, personis ac nominibus distinguuntur.
Ipsum autem Dei Filium, qui absque initio aeternitatem cum Patre et Spiritu sancto possidet, dicimus in fine saeculorum perfectum naturae nostrae hominem suscepisse ex Maria semper virgine, et Verbum carnem esse factum assumendo hominem, non permutando deitatem: nec, ut quidam sceleratissime opinantur, Spiritum sanctum dicimus fuisse pro semine, sed potentia ac virtute Creatoris operatum. Sic autem confitemur in Christo unam Filii esse personam, ut dicamus duas perfectas atque integras esse substantias, id est, deitatis et humanitatis, quae ex anima continetur et corpore: atque ut condemnamus Photinum qui solum et nudum hominem confitetur
in Christo, ita anathematizamus Apollinarem et ejus similes, qui dicunt Dei Filium minus aliquid de humana suscepisse natura, et vel in carne vel in anima, vel in sensu assumptum hominem his propter quos assumptus est fuisse dissimilem, quem absque sola peccati macula quae naturalis non est nobis confitemur esse conformem. Illorum quoque similiter exsecramur blasphemiam, qui novo sensu asserere conantur a tempore susceptae carnis omnia quae erant deitatis in hominem demigrasse: et rursum quae erant humanitatis in Deum esse transfusa, ut quod nulla unquam haeresis dicere ausa est videatur hac confusione, utraque exinanita substantia scilicet deitatis et humanitatis, et a proprio statu in aliud esse mutata: qui tam Deum imperfectum in
Filio quam hominem confitentur, ut nec Deum vere nec hominem tenere credantur. Nos autem ita dicimus, susceptum a Dei Filio passibile nostrum, ut deitas impassibilis permaneret. Passus enim Filius non putative sed vere, omnia quae Scriptura testatur, id est esuriem, sitim, lassitudinem, dolorem, mortem et caetera hujusmodi secundum illud passus est quod pati poterat, id est, non secundum illam substantiam quae assumpsit, sed secundum illam quae assumpta est. Ipse enim Dei Filius secundum deitatem suam impassibilis est ut Pater, incomprehensibilis ut Pater, invisibilis ut Pater, inconvertibilis ut Pater. Et quamvis propria persona Filii, id est, Dei Verbum suscepit passibilem hominem, ita tamen ejus habitatione secundum suam substantiam deitas
Verbi nihil passa est, ut tota Trinitas quam impassibilem necesse est confiteri. Mortuus est ergo Dei Filius secundum Scripturas, juxta id quod mori poterat, resurrexit tertia die, ascendit in coelum, sedet ad dexteram Dei Patris manente ea natura carnis in qua natus et passus est, in qua etiam resurrexit. Non enim exinanita est humanitatis substantia, sed glorificata, in aeternum cum deitate mansura. Accepta ergo a Patre potestate omnium quae in coelo sunt et in terra, venturus est ad judicium vivorum ac mortuorum, ut et justos remuneret et puniat peccatores. Resurrectionem carnis ita credimus ut dicamus nos in eadem in qua nunc sumus veritate membrorum esse reparandos, qualesque semel post resurrectionem
fuerimus effecti in perpetuo mansuros; unam esse vitam sanctorum, sed praemia pro labore diversa; e contrario pro modo delictorum peccatorum quoque esse supplicia. Baptisma unum tenemus, quod hisdem sacramenti verbis in infantibus quibus etiam in majoribus esse celebrandum. Hominem si post baptismum lapsus fuerit, per poenitentiam credimus posse salvari. Novum et Vetus Testamentum recipimus in eorum librorum numero quem sanctae catholicae Ecclesiae tradidit auctoritas. Animas a Deo dari credimus quas ab ipso factas dicimus, anathematizantes eos qui animas quasi partem Dei divinae dicunt esse substantiae. Eorum quoque condemnamus
errorem qui eas ante peccasse vel in coelis conversatas fuisse dicunt quam in corpora mitterentur.
Exsecramur etiam eorum blasphemiam qui dicunt impossibile aliquid homini a Deo esse praeceptum, et mandata Dei non a singulis, sed ab omnibus in commune posse servari, vel qui primas nuptias cum Manichaeo, aut secundas cum Cataphrygis damnant. Anathematizamus etiam illos qui Dei Filium necessitate carnis mentitum esse dicunt, et eum propter assumptum hominem non omnia facere potuisse quae voluit. Joviniani quoque damnamus haeresin, qui dicit nullam in futuro meritorum esse distantiam, nosque eas ibi habituros virtutes quas hic habere neglexerimus. Liberum sic confitemur arbitrium ut dicamus nos semper Dei indigere auxilio, et tam illos
errare qui cum Manichaeo dicunt hominem peccatum vitare non posse, quam illos qui cum Joviniano asserunt hominem non posse peccare: uterque enim tollit arbitrii libertatem. Nos vero dicimus hominem semper et peccare et non peccare posse, ut semper nos liberi confiteamur esse arbitrii. Haec est catholicae traditionis fidei vera integritas, quam sincero corde credimus et fatemur, et in hoc opere beati Hieronymi verbis expressam taxavimus. Haec est vera fides, hanc confessionem conservamus atque tenemus, quam quisque inconvulse et intemerate custodierit, perpetuam salutem habebit.
CAPUT II. Quod Tarasius ab errore errorem linire conatus sit, et quod ab aegritudine ad aegritudinem dilapsus sit, cum videlicet repente ex laico conversus et ad episcopatum promotus nititur hoc emendare in imaginum adoratione quod admisit in repentina consecrationis susceptione.
Peritorum vetus iste medicorum mos est, sic unius aegritudinis molestiis medicaminibus crebris curando instare, ut tamen alterius pestis nequitiae non videatur adminicula praestare, quoniam quaedam res sicut unius vires extenuant, ita adhibitae alterius viribus alimenta ministrant: et spiritalis vineae cultorum est, sic quorumdam convellere vitiorum stirpes, ut tamen aliorum nullis convalescant incrementis radices, quoniam quorumdam vitiorum pestifera plantatio aliorum abolitione vitiorum inolescit, sicque alii pesti subsidia praebens agro mentis officit,
quae per se officere non valens suis viribus exstirpata fatescit. Quorum utrorumque praestantibus moribus, sive peritorum medicorum, sive spiritalium cultorum, non mediocriter Tarasius perhibetur obniti, qui per rem penitus interdictam et nullatenus proficientem nititur emendare rem penitus interdictam et prorsus officientem. Et veluti si quis lutulentum quid ingesta impuritate eluere cupiens, dum lutulentis nihilominus eluere nititur aquis, quo magis abluere appetit, eo magis eisdem impuritatibus inficit: ita idem ex laico repente ad episcopatum, ut fertur, promotus, dum repentinam tanti gradus susceptionem per insolentem nisus est emendare imaginum adorationem, illicitum illicito apposuit, et quanto unum errorem altero errore linire putavit,
tanto se majoribus errorum nexibus praepedivit. Nam si inopportuna imaginum adoratione inopportuna ordinatio stabiliri potest, facile res illicitae rebus poterunt firmari illicitis, et si res illicitae rebus poterunt firmari illicitis, facillime impura quaeque quibusdam impuris ablui poterunt. Non autem impura quaeque quibusdam impuris ablui poterunt: non igitur inopportuna ordinatio adoratione inopportuna nihilominus imaginum quoquomodo poterit stabiliri. Et si ecclesiasticae ordinationis regula a sanctis Patribus tradita intemerata servanda est, imo quia servanda est, omnino corrumpi non debet: et si omnino corrumpi non debet, nec pro utili quadam re corrumpi quidem debet: et si pro utili quadam re nullatenus corrumpi debet, multo ergo minus
pro inutili corrumpi debet; cum videlicet utrumque et imagines adorare, et sine ordine graduum pontificalem cathedram subire inutile sit. Sed quorsum ista? Accedamus ad Apostolum, veniamus ad Vas electionis, interrogemus egregium praedicatorem, intonet nobis quid de ordinatione episcopi censeat; qui procul dubio respondebit: Manus cito nemini imposueris . Et rursus: Non neophytum, ne in superbia elatus in judicium incidat diaboli ; ne videlicet dum putat se non tam ministerium humilitatis quam administrationem saecularis potestatis adeptum, condemnatione superbiae sicut diabolus per jactantiam dejiciatur. Unde periculosissima est talis ordinatio, in qua diaboli judicium suspicatur: et formidolosissimum est
ejus doctrina, qua imagines adorare censet, uti, in quo tam atrocis exempli ruina formidatur; cum prohibitum sit popularem hominem sacerdotii magisterium adimplere debere, cujus nec officium tenuisse, nec disciplinam creditur agnovisse, et eum ea docere posse quae constat eum nequaquam antea didicisse. De tali itaque ordinatione haec est beati Gregorii Romanae urbis antistitis sententia: « Quidam desiderio honoris inflati defunctis episcopis tonsurantur, et repente fiunt ex laicis sacerdotes, atque inverecunde religiosi propositi ducatum arripiunt, qui nec esse adhuc milites didicerunt. Quid putamus, quid isti subjectis praestaturi sunt, qui antequam discipulatus limen attingant, tenere locum magisterii non formidant? Qua de re necesse
est ut et si inculpati quisque sit meriti, ante tamen per distinctos ordines ecclesiasticis exerceatur officiis: videat quod imitetur, discat quod doceat, informetur ad id quod teneat, ut postea non debeat errare qui eligitur viam errantibus demonstrare. Diu ergo religiosa meditatione poliatur ut placeat: et sic lucerna super candelabrum posita luceat, ut adversa ventorum vis irruens conceptam eruditionis flammam non exstinguat, sed augeat: nam cum scriptum sit, Prius quis probetur, et sic ministret, multo amplius ante probandus est, qui populi intercessor assumitur, ne fiant causa ruinae populi sacerdotes mali. Nulla igitur contra hoc excusatio, nulla potest esse defensio, quia cunctis liquido
notum est quae sit in hujus rei diligentia sancta egregii sollicitudo doctoris, qua neophytum ad ordines vetat sacros accedere. Sicut autem tunc neophytus dicebatur qui initio sanctae fidei erat conversatione plantatus, sic modo neophytus habendus est qui repente in religionis habitu plantatus ad ambiendos honores sacros irrepserit. Ordine ergo ad ordinem accedendum est. Non gradum sacrum recte appetit qui ad summa loci fastigia postpositis gradibus per abrupta quaerit ascensum: et cum idem Apostolus doceat inter alia sacri ordinis instituta discipulum, manus non esse cuiquam citius imponendas, quid hoc celerius, quidve praecipitantius quam ut exoriatur a summitate principium, ut ante esse incipiat episcopus quam magister. » Contra
quam ecclesiasticae institutionis normam dum superius memoratus Tarasius sacerdotale culmen, ut aiunt, contendit, turbare potius quam gubernare dinoscitur plebes. Nec mirandum est si non recte praedicet qui ad praedicationis officium non recte pervenit. De cujus inordinata consecratione multa sanctorum Patrum poni testimonia poterant, quae tamen brevitatis causa omissa sunt. Haec tantum de hac re posuisse sufficiat.
CAPUT III. Utrum Tarasius recte sentiat qui Spiritum sanctum non ex Patre et Filio secundum verissimam sanctae fidei regulam, sed ex Patre per Filium procedentem in suae credulitatis lectione profiteatur.
sensibus quod in primordiis hujus nostri operis polliciti sumus nihil nos indiscussum relicturos, nihilque silentio praeterituros, quod in eadem synodo quae pro adorandis imaginibus gesta est, reprehensione dignum inveniretur, nisi forte quod aut difficultas inordinati sermonis nostro intellectui impertire negaret, aut puerilis dicti ineptiam reverentia cohibente nostra disputatio persequi despiceret; ideoque non est consequens ut ab hoc nostra suspendatur disputatio quod Tarasius Spiritum sanctum non ex Patre tantum, sicut quidam qui quanquam eum ex Filio procedere quodammodo tacuerint, tamen ex Patre et Filio procedentem omnino crediderunt, neque ex Patre et Filio, sicut omnis universaliter confitetur et credit Ecclesia eum procedere, sed ex
Patre per Filium in suae fidei professione procedere confessus est. In qua professione nisi puritas et sinceritas cordis sit quae credat eum non creaturam esse, sed creatorem, nec Patre Filioque minorem, sed eis aequalem et consubstantialem et ab utroque procedere, perniciosum virus poterit exoriri. Omnium ergo rerum definitio talis esse debet ut, omnibus obscuritatibus seu ambiguitatibus explosis, ad demonstrandae rei recto tramite tendat indicium, et si aliarum rerum definitio tam perspicua tamque debet esse dilucida, ut ea quae demonstranda sunt, evidenter demonstret, multo magis fidei definitio dilucida et perspicua et omni ambiguitate sive tortuositate carens esse debet. In qua si aliquid aut
tortuosum aut ambiguum, aut quodam nubilo verborum obductum fuerit, magnam affert dicenti vel audienti jacturam. Ex Patre enim et Filio Spiritum sanctum, non ex Patre per Filium procedere, recte creditur, et usitate confitetur: quia non per Filium ut pote creatura quae per ipsum facta sit, neque quasi posterior tempore, aut minor potestate, aut alterius substantiae, procedit, sed ex Patre et Filio ut coaeternus, ut consubstantialis, ut coaequalis, ut unius gloriae, potestatis atque divinitatis cum eis existens procedere creditur. Alteram namque vim habet ex praepositio, et alteram per. Unde et Dei Filius natus ex homine non per hominem creditur, id est, non per coitum, non per humanam operationem, sed ex virgine carnem assumendo natus. Et idcirco
quaeri potest utrum recte dici queat, Spiritus sanctus a Patre per Filium procedere, ne dum incaute haec propositio per in tanti mysterii professione ponitur, Ariani illius erroris virosum cuiquam poculum ministret, qui Spiritum sanctum creaturam esse, et per Filium sicut et caetera quae creata sunt, creatum esse blasphemat: qui etiam sui baptismatis tinctionem non juxta fidem evangelicam, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti , sed in nomine Patris per Filium in Spiritu sancto infelicibus quibusque ad se conversis impertivit. Spiritus namque sanctus non creatura, sed creator esse his testimoniis approbatur. Ait enim David: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum ; et Salomon dicit: Ipse
creavit ea per Spiritum sanctum ; item David, Emitte Spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae
; et in libro Job scribitur. Spiritus divinus est, inquit, qui creavit me ; et in libro Judith, Tibi, inquit, serviet omnis creatura tua: quoniam dixisti et facta sunt; misisti Spiritum tuum, et aedificavit . Tantae enim potestatis sive virtutis Spiritus sanctus ostenditur, ut ipso cooperante corpus Domini nostri Jesu Christi, quod est nostra redemptio, in utero virginis formaretur, evangelista dicente: Ne timeas, Joseph, accipere Mariam conjugem tuam; quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est ; item, Inventa est in utero habens de Spiritu sancto