Libri Carolini (De imaginibus) (page 21)

Charlemagne (attr. Théodulf d'Orléans) · Arts visuels

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 98 · 41 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

dicendus est, ut duo patres credantur, sed quod Patris et Filii idem Spiritus sanctus cooperator et unius potestatis cum eisdem esse credatur, Domino affirmante, Ite, inquit discipulis, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti . Sicut enim Dominus apostolos ad praedicandum destinavit, pari etiam modo Spiritus sanctus facere declaratur. Scribitur enim in Actibus apostolorum quod Petro cogitante de visione, dicit ei Spiritus sanctus: Ecce viri quaerunt te; exsurgens vade cum eis nihil dubitans, quia ego eos misi ad te ; et item: Segregate mihi Paulum et Barnabam ad opus ad quod elegi eos ; et item: Attendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus

. Nam et universa cum Patre et Filio, ut ostensum est, procreavit, et Deus esse unius cum iisdem essentiae his testimoniis approbatur. David enim ait: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Luce itaque clarius constat quod omnes prophetae non nisi per Spiritum sanctum annuntient vel loquantur, Domino attestante, qui ait: Cum venerit Spiritus ille sanctus quem Pater mittet in nomine meo, ipse vos docebit et ventura annuntiabit vobis . Item per prophetam Dominus dicit: Noluerunt audire sermones meos quos mandavi in Spiritu meo per os prophetarum priorum, dicit Dominus. Paulus quoque apostolus ad Hebraeos scribens ait: Testificatur nobis Spiritu sancto, et hoc est testamentum quod dispono ad eos post dies illos,

dicit Dominus . In Actibus quoque apostolorum ad Ananiam dixisse pastorem Ecclesiae legimus: Ut quid Satanas implevit cor tuum mentiri te Spiritui sancto

? Et ostendens eum Deum esse, in subsequentibus dicit: Non es mentitus hominibus, sed Deo. Paulus quoque vas electionis ad Corinthios scribit: Divisiones autem donationum sunt, idem vero Spiritus: et divisiones ministeriorum sunt, idem ipse Dominus: et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus . Quibus apostolicis verbis Spiritus sanctus idem Deus, idem Dominus declaratur. Idem vero Dominus in Evangelio dicit: Spiritus est Deus . Item ad Corinthios Paulus scribens ait: Dominus autem Spiritus est ; et ad Ephesios: Nolite, inquit, contristari Spiritum sanctum Dei ; item ad Corinthios: An nescitis, inquit, quia membra vestra templum sunt Spiritus sancti quem habetis a Deo

? et eum Deum in humanis corporibus habitantem ostendens adjungit, et dicit. Glorificate ergo et portate Deum in corpore vestro. Qui dum his testimoniis et creator et Deus approbetur, et ex Patre et Filio ab omni catholica Ecclesia procedere credatur, quaerendum est utrum necesse sit eum per Filium a Patre et non potius ex Patre et Filio procedere profiteri, cum hujuscemodi professio neque in Nicaeno, neque in Chalcedonensi symbolo a sanctis Patribus facta inveniatur. Per Filium enim super apostolos in igne apparuit, per

Filium hominibus datus est, quoniam ab omnibus Spiritus sanctus accipi non nisi per Filium poterat. Per Filium vero eum a Patre procedere profiteri, synodicae confessioni inusitatum est: quoniam Spiritus sanctus ut a Patre procedat non eget alterius adjutorio, ut per aliquem procedat, cum utique sit tertia in eadem sancta Trinitate persona et unius cum Patre et Filio sit potestatis atque essentiae. Qui cum a se Deus sit, ad nos autem relative donum est, distribuens singulis prout vult gratiarum dona. Nam et prophetias quibus vult impertit, et peccata quibus vult dimittit, quae sine illo non donantur: qui inde proprie charitas nuncupatur, vel quia naturaliter eos a quibus procedit conjungit, et se unum cum eis esse ostendit, vel quia in nobis id agit, ut in Deo

maneamus et ipse in nobis: unde et in donis Dei nihil majus est charitate, et nullum est majus donum Dei quam Spiritus sanctus: ipse est et gratia, quae quia non meritis nostris, sed divina voluntate gratis datur, inde gratia nuncupatur. Sicut autem unicum Dei Verbum proprie vocamus nomine Sapientiae, cum sit universaliter et Spiritus sanctus et Pater ipse Sapientia, ita Spiritus sanctus proprie nuncupatur vocabulo charitatis, cum sit et Pater et Filius universaliter charitas. Est enim Spiritus Patris attestante, Domino, qui ait: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis . Est et Spiritus Filii, Paulo attestante, qui ait: Quisquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus , ac per hoc Spiritus

amborum dicitur, quia ex Patre et Filio procedens unius probatur esse substantiae et naturae: qui si ingenitus diceretur, duo patres profiterentur; si genitus, duo filii incompetenter dicerentur. Sed quia nec Pater est nec Filius, ideo nec ingenitus, nec genitus, sed ex utroque procedens dicitur. Pater enim solus non est de alio, ideo solus appellatur ingenitus, non quidem in Scripturis, sed in consuetudine disputantium et de re tanta sermonem qualem valuerint ad praesentium sive futurorum profectum proferentium: Filius solus de Patre est natus, ideo solus dicitur genitus; Spiritus sanctus solus de Patre et Filio procedit, ideo solus amborum nuncupatur Spiritus. Procedit enim ex utroque, non nascendo, ut alicujus filius dici possit. Diceretur autem filius

Patris et Filii, si, quod abhorret ab omnium fidelium sensibus, eum ambo genuissent: non igitur ab utroque est genitus, sed procedit ab utroque amborum Spiritus. A Patre illum autem procedere Dominus noster Jesus Christus discipulos docuit dicens: Cum autem venerit, inquit, Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me . Et rursum ipse Dei et hominum mediator Dominus Jesus Christus post resurrectionem suam, ut ostenderet a se procedere Spiritum sanctum sicut et a Patre, insufflans in discipulos suos ait, Accipite Spiritum sanctum ; qui nisi ab eo procederet, nequaquam eum insufflans discipulis daret. Unus ergo est Spiritus Patris et Filii, unus, ut supra memoravimus,

amborum Spiritus. Quod si quis quaerat quomodo Filius a Patre nascendo procedit, Spiritus vero sanctus procedendo non nascitur; aut cur non uterque sint filii, cum uterque a Patre procedant; aut cur non et Spiritus sanctus dicatur ingenitus, sicut Pater; aut quomodo ab utroque procedat, aut cur Filius dicat: Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio vitam habere in semetipso , quasi antea sine vita idem Filius exstiterit, et hanc Patre dante susceperit; aut quomodo Pater nunquam sine Filio, et tamen Pater genuit Filium; aut quomodo Filius nunquam sine Spiritu, et tamen ait: Nisi ego abiero, Paraclitus non veniet ad vos

est, nec tamen ei est posterior de quo est; aut quomodo Spiritus sanctus de Patre procedit et Filio, nec tamen ab eis praeceditur a quibus procedit: sciat haec et his similia humanae fragilitatis sensibus inscrutabilia et incomprehensibilia esse. Quis enim ista consideret? quis ista comprehendat? Si enim humanae nativitatis Christi secreta non capimus, divinae naturae mysteria quomodo capiemus? Verum quia in illa coaeterna et aequali et incorporali et ineffabiliter immutabili atque inseparabili Trinitate difficillimum est generationem a processione distinguere, sufficiat hoc credere, hoc firmiter tenere, hoc toto corde fateri Patrem ingenitum, Filium genitum, Spiritum vero sanctum nec creatum nec genitum, sed ex Patre et Filio procedentem: ita duntaxat ut in confessione fidei

omnes opinationes, omnes verborum novitates caveantur: et his verbis hisque sententiis fidelium confessio roboretur quae sanctae et universales synodi in symbolo taxaverunt.

CAPUT IV. Utrum Theodorus episcopus Hierosolymorum recte sentiat, qui cum Patrem sine principio penitus et sempiternum se credere dixerit, Filium nescio sub qua ambage verborum non aliud principium quam Patrem agnoscentem et ex ipso subsistentiam habentem professus sit.

Et superiore quidem capitulo exsecuti sumus, in sanctae fidei confessione dilucidam et perspicuam definitionem fieri debere, et nunc necessario idipsum exsequimur. Quoniam nisi recto tramite, omnibus ambagibus hinc inde postpositis, ad demonstrandam

rei veritatem sermo gradiatur, et de ejus a quo profertur fidei integritate ab audientibus dubitatur, et haereticae pravitati et si non voto, sono tamen appropinquare videtur. Unde cavendum est ne in professione fidei Theodori episcopi, qui dum Patrem dicat sine principio, et Filium non aliud principium quam Patrem agnoscentem, et ab ipso subsistentiam habentem, Pater Filium, aut tempore, qui sibi consempiternus est; aut substantia, qui sibi consubstantialis est; aut honore, qui sibi aequalis est, praecedere suspicetur. Quod quidem etsi a praefato viro recte et catholice creditur, ita tamen ambigue positum est, ut legenti de ejus fide possit oriri suspicio, quod plerumque non infirma credulitas, sed sermonis

solet efficere difficultas. Quoniam igitur in hac professione non elucet evidenter utrum ejus fides aut probari aut improbari debeat, cum eam probandam potius quam improbandam esse nostra mallet intentio, restat ut quod de hac re a sanctis Patribus percepimus, credimus et tenemus, breviter exsequamur: hoc enim in tali professione expavescendum est, ne dum Pater sine principio dicitur, et Filius non aliud principium quam Patrem agnoscere, antiquior Pater Filio quia genuerit, et Filius posterior Patre quia genitus sit suspicetur, cum videlicet nihil sit in sancta Trinitate anterius posteriusve, ubi nihil ex tempore inchoatur, ut consequenti perficiatur in tempore. Quoniam sicut tres personae consubstantiales sibi sunt, ita etiam consempiternae. Et sine tempore

generatio Filii de Patre intelligitur, sine tempore etiam processio Spiritus sancti de utroque. Est enim Pater Filio principium non creando, sed gignendo, non tempore procedendo, sed ineffabilis Pater ineffabilem Filium sine quo nunquam fuit, ineffabiliter sibi consempiternum generando. Est et Filius principium non Patri, sed rebus a se conditis; est et Spiritus sanctus principium omnibus quae ab eo creata sunt, quia nullo modo separari potest ab appellatione Creatoris. Sunt Pater et Filius principium Spiritui sancto non gignendo, quia non est Filius, neque creando, quia non est creatura, sed dando, quia ab utroque procedit. Est item Pater et Filius et Spiritus sanctus unum principium, omnibus quae a se solo et uno creatore creata sunt. Et cum sit

Pater principium, et Filius principium, et Spiritus sanctus principium, non tamen tria principia, sed unum est principium, una divinitas, una substantia, una omnipotentia. Haec enim quae breviter perstrinximus, praedicatoris egregii Augustini verbis approbanda sunt. Ait enim: « Dicitur ergo relative Pater, idemque relative dicitur principium, et si quid forte aliud ipse Pater ad Filium dicitur: principium vero ad omnia quae ab ipso sunt. Item dicitur relative Filius, relative dicitur et verbum, et imago, et in omnibus his vocabulis ad Patrem refertur, nihil autem horum Pater dicitur. Et principium Filius dicitur: cum enim diceretur ei, Tu quis es? respondit, Principium quia et loquor vobis. Sed nunquid Patris principium? creaturae se quippe ostendere voluit, cum

se dixit esse principium, sicut et Pater principium est creaturae quod ab ipso sunt omnia. Nam et creator relative dicitur ad creaturam, sicut dominus ad servum. Et ideo cum dicimus et Patrem principium, et Filium principium, non duo principia creaturae dicimus, quia Pater et Filius simul ad creaturam unum principium est, sicut unus creator, sicut unus Deus. Si autem quidquid in se manet et gignit aliquid vel operatur, principium est ei rei quam gignit vel ei quam operatur, non possumus negare etiam Spiritum sanctum recte dici principium, quia non eum separamus ab appellatione Creatoris, et scriptum est de illo quod operetur, et utique in se manens operatur. Non enim in aliquid eorum quae operatur, ipse mutatur et vertitur, et quae operatur vide. Unicuique, ait Apostolus, datur manifestatio Spiritus ad utilitatem: alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, et reliqua. Item idem post pauca: Nam et sigillatim si interrogemur de Spiritu sancto, verissime respondemus quod Deus sit, et cum Patre et Filio simul unus Deus est. Unum ergo principium ad creaturam dicitur Deus, non duo vel tria principia, ad se autem invicem in Trinitate, si gignens ad id quod gignit principium est, Pater ad Filium principium est, quia genuit eum. Utrum autem et ad Spiritum sanctum principium sit Pater, quoniam dictum est, De Patre procedit, non parva quaestio est: quia si ita est, non jam principium est ei tantum rei erit quam gignit aut

facit, sed etiam ei quam dat, ubi et illud elucescit, ut pote quod solet multos movere, cur non sit Filius etiam Spiritus sanctus, cum et ipse a Patre exeat sicut in Evangelio legitur. Exit enim non quomodo natus, sed quomodo datus; et ideo non dicitur Filius, quia neque natus est sicut unigenitus, neque factus ut per gratiam nasceretur sicut nos. Quod enim de Patre natum est ad Patrem solum refertur, cum dicitur Filius, et ideo Filius Patris est non et noster: quod autem datum est et ad eum qui dedit refertur, et ad eos quibus dedit. Itaque Spiritus sanctus non tantum Patris et Filii qui dederunt, sed etiam noster dicitur qui accepimus; sicut dicitur Domini salus quia dat salutem, eadem etiam nostra salus est qui accipimus. » Item idem post pauca: « Si ergo et quod

datur principium habet eum a quo datur, quia non aliunde accepit illud quod ab ipso procedit, fatendum est Patrem et Filium principium esse Spiritus sancti, non duo principia, sed sicut Pater et Filius unus Deus: et ad creaturam relative unus Creator et unus Dominus, sic relative ad Spiritum sanctum unum principium, ad creaturam vero Pater et Filius et Spiritus sanctus unum principium, sicut unus Creator et unus Dominus. »

CAPUT V. Quod Tarasius non recte Spiritum sanctum contribulum Patri et Filio dixerit, cum sufficeret dicere coaeternum, consubstantialem, ejusdemque essentiae et naturae.

Dixisse quoque in suae fidei professione Spiritum sanctum Patri et Filio contribulum Tarasius perhibetur:

quod absurdissimum et dictum et a catholicae fidei confessione penitus convellendum, non solum ab eorum sensibus qui litterariae solertiae disciplinam non nesciunt, sed etiam ab eorum qui communibus tantum utuntur litteris prorsus respuitur, et modis omnibus abdicatur. Est enim in promptu animadvertere, quod sicut consanguinei dicuntur qui sunt unius sanguinis, et consortes qui sunt unius sortis, et coaetanei qui sunt unius aetatis, qui etiam coaevi dicuntur, et conformes qui sunt unius formae, ita contribuli dicuntur qui de una tribu sunt. Quoniam loquelaris ista praepositio hanc vim obtinet ut ubicunque in compositione verborum ponitur, diversa quaeque cohaerere demonstret: sicut et in hac compositione duos aut plures homines cum contribulos

vocamus, evidenter eos de una tribu esse ostendimus. Est enim tribus multitudo hominum quae aut ab una stirpe genus ducit, sicut ab Jacob duodecim tribus processisse noscuntur; aut uno ministerio fungitur, sicut in exordio Romanae urbis in tres ordines ab ejusdem urbis conditore Romanus populus dispertitus est, in senatoribus videlicet, militibus sive plebibus. Unde hactenus hujus nominis etymologia servatur, et qui eis praesunt tribuni vocantur; in Deo autem qui est summum bonum,

unus apex, rerum singulare cacumen, unus in substantia, trinus in personis, nequaquam contribuli nomen inveniri potest, quia non alibi contribulus inveniri potest, nisi ubi invenitur et tribus. Spiritus autem sanctus non Patri et Filio contribulus sed consubstantialis est. Qui si contribulus est, tribus tantummodo aut affinitatis societate, quod profanum est dicere, jungitur; si, quod credere non solum absurdum, sed etiam impium est, tribus tantummodo aut affinitatis societate conjungitur, non est consubstantialis: est autem Patri et Filio consubstantialis, non igitur eis contribulus credendus est aut dicendus. In tanti enim mysterii confessione spretis dictionum novitatibus, suffecerat dicere Spiritum sanctum Patri et Filio coessentialem, coaeternum, coaequalem, unius

potestatis et gloriae, ita ut in tribus personis unitas substantiae, potestatis et gloriae summi Dei credatur et a catholicis confiteatur, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Legat igitur quisquis hoc nomen in sancta Trinitate recte nominandum putat, et assertionibus fulcire affectat, lib. XIII beati Hilarii, et XV sanctissimi Augustini de eadem sancta et ineffabili Trinitate, subtilissime disputantes et viriliter intonantes, in quibus cum hoc nomen sanctae Trinitati aptatum minime repererit, id ei minime aptare praesumat, quoniam si ullatenus sanctae fidei confessioni conveniret, tot disputationum silvas effugere nequiret, nec esset tam eloquentibus tamque Latinitatis peritia eruditis viris in disputando alienum, si errori esset extraneum. Legat etiam caeterorum

catholicorum Patrum de fide opuscula, et cum hujusce nominis mentionem in tam sublimi tamque praeclaro negotio non repererit, hanc supervacue alibi se invenisse cognoscat. Quoniam sicubi extra horum disputationes in sanctae fidei confessione invenitur, aut ineloquentiae, quae imperitiae de fonte procedit, aut alterius linguae proprietati deputandum est, quae plerumque dum ad aliam linguam transit, vim suam amittit.

CAPUT VI. De eo quod Basilius Anchirae episcopus in suae fidei lectione post confessionem Patris et Filii et Spiritus sancti imaginum et lipsanorum osculationem et adorationem inseruerit, fidem se habere dicens participare ipsis sanctificatione: remissionem vero peccatorum, sive carnis resurrectionem, seu vitam futuram omnino tacuerit.

Remissio peccatorum quae a Basilio Anchirae episcopo in suae fidei confessione est praetermissa, inter summa ecclesiasticae dignitatis est charismata numeranda. Hanc Propheta insigni laude praefert, cum eos beatos dicit quibus fit: Beati, inquiens, quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata . Hanc vox Verbi, vox Sapientiae, amicus Sponsi inter prima evangelicae tubae tonitrua intonavit, sicut scriptum est: Et venit in omnem regionem

Tous les livres