Libri Carolini (De imaginibus) (page 22)
circa Jordanem praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum . Hanc mediator Dei et hominum, Agnus Dei qui tollit peccata mundi, pietate qua mundum redimere venerat dedicavit, cum et quibusdam ante passionem peccata remisit, et ut totius mundi peccata dilueret, se Deo Patri in sacrificium obtulit: et ut hanc perpetim Ecclesia consequi valeret, Spiritus ei ineffabile donum et sui characteris insuperabile signum, et sacrosancti baptismatis salutiferum sacramentum concessit. Hanc apostoli in collatione fidei, quam ab invicem discessuri quasi quamdam credulitatis et praedicationis normam statuerunt, post confessionem Patris, et Filii, et Spiritus sancti, posuisse perhibentur: et in tanti verbi brevitate de quo per prophetam
dictum est: Verbum abbreviatum faciet Dominus super terram , hanc ponere minime distulerunt, quia sine hac fidei sinceritatem integram esse minime perspexerunt. Nec cohibuit eos ab ejus professione illius symboli brevitas quam exposcebat sacrae fidei integritas, tantique doni veneranda sublimitas. Fit enim per Spiritum sanctum per quem remittuntur peccata, sive sanguinem Christi qui a nobis in sacramento sumitur, et pro nobis effusus est in remissionem peccatorum. Fit et per aquam baptismatis, in qua originalis noxae antiquum et obsoletum vulnus diluitur. Unde et apostolus tres dicit testimonium perhibere, spiritum, sanguinem, et aquam, et tres unum esse: quia et per Spiritum sanctum et per sanguinem Christi et per
aquam baptismatis ad unum compitum, id est, ad remissionem peccatorum pervenitur. Hanc quidam doctorum cum quid sit canticum novum luculenter dissereret, inter caeteras novitates quas in Christi incarnatione dixit esse completas, enumeravit dicens: « Novum est Filium Dei hominem fieri, novum est eumdem ab hominibus morti tradi, novum est die tertia surgere, novum est cum corpore ad coelum ascendere, novum est remissionem peccatorum hominibus dari. » Novum itaque dixit remissionem peccatorum hominibus dari, quae sicut in Novo Testamento datur, in Veteri non dabatur. Pagina enim Instrumenti Veteris peccata non diluit, sed ostendit. Carnis quoque resurrectio quam credere et fateri Christianorum, non credere vero Sadducaeorum
est, quam praefatus episcopus in suae fidei professione reticuit, et Veteris Instrumenti lectione monstratur, cum et per Job virum evangelicum potius quam legalem dicitur: Scio quod Redemptor meus vivat, et in novissimo de terra surrecturus sim, et rursus circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum: quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt et non alius ; et per Danielem virum sanctissimum et arcanorum Dei scrutatorem monstratur dicentem: Multi de his qui dormiunt in terrae pulvere
resurgunt, alii in vitam aeternam, alii in opprobrium ut videant semper
; et ipsa Veritate ad terras pro salute generis humani descendente, omnino commendatur qui eam et praedicationis suae sacrosanctis oraculis edocuit, et suae resurrectionis salutari exemplo monstravit. Si vero aliquis dicat, Job in hac sententia suam solummodo resurrectionem, non generalem omnium hominum dixisse, audiat eum in alio loco generalem omnium resurrectionem affirmantem et dicentem: Lignum habet spem, si praecisum fuerit rursum virescit, et rami ejus pullulant: si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere mortuus fuerit truncus ejus, ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est: homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus, ubi
quaeso est? quomodo si recedant aquae de mari, et fluvius vacuefactus arescat, sic homo cum dormierit non resurget, donec atteratur coelum, nec evigilabit, nec consurget de somno suo . Quod totum ita intelligendum est, Nunquid lignum habet spem revirescendi et homo non habet resurgendi? nunquid quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat, sic homo cum dormierit non resurget? nunquid donec atteratur coelum non evigilabit, nec consurget de somno suo? quibus verbis non suam solummodo, sed totius humani generis resurrectionem generalem demonstrat. Sequitur. Hanc etiam apostoli cum diversas quidem nationes non diversa fide, diversis linguis imbuti, non diversas constitutiones tradituri peterent, omnibus gentibus inter caetera
mysteriorum spiritalium arcana tradiderunt: et ne oblivione dilueretur aut haeretica pravitate cassata per temporum incrementa frustraretur, in symbolo posuerunt, et in tam authentico fidei indicio, in quo totius fidei integritas admirabili brevitate conplectitur, locaverunt. Hanc unus illorum qui fera gentium corda sacri styli doctrina perdomuit, inter caetera quae de ea profatus est, in momento, in ictu oculi fore praedixit . Vita quoque futuri saeculi, quam idem Basilius negligenter reticuisse dignoscitur, et ab ipso nobis Domino pollicetur, et pene in omnibus sanctarum Scripturarum oraculis praedicatur, quippe cum sine ea carnis resurrectio nil valeat, et ob eam adipiscendam totius nostrae religionis desudet intentio. Unde datur intelligi non eum mediocriter
delirasse, cum in suae fidei confessione res tantis mysteriis plenas, et revera mysteriis plenas, sine quibus Christiana credulitas stare non potest, silentio praeterierit et in earum loco res non necessarias et risu dignas protulerit. Non igitur ei ideo tantummodo succensetur quia eas profiteri distulit, si tamen eas corde credit, cum plerumque quaedam aut brevitatis studio, aut quadam occasione in dicendo praetermittuntur quae in credendo firmiter tenentur; sed quia in earum loco id intulit quod a nullo sanctorum Patrum
in fidei promissione illatum fuisse perlegit: quia et miles qui quondam pugnavit, aut quandoque pugnaturus est, non ideo arguitur si ad tempus non pugnet, sed si fuga lapsus et suam nobilitatem ignobilitet, et sociorum vires inutili exemplo enervet. Dixit enim praefatus episcopus, postquam imaginum adorationem et osculationem inter prima suae fidei munimenta fassus est: « fidem se habere participare illis sanctificatione. » Nec immerito rebus insensatis, et non solum sanctificatione sed etiam vita carentibus, participare dignus, qui post confessionem sanctae et unicae Trinitatis in talibus naeniis fidem se habere dixit, et ea quae inter prima Christianae religionis charismata enumeranda sunt, remissionem videlicet peccatorum, carnis resurrectionem et vitam futuri
saeculi desidiose praetermisit. Esto denique, utile quiddam est imagines adorare, quid adimitur Christianae religioni si inter primas fidei professiones illius quoque rei professio non detur, cum pleraque sint quae inter caeteras ecclesiasticae institutionis traditiones fidelibus tradita sunt, quorum etsi in fidei confessione professio tacetur, nihil tamen ideo sanctae religioni adimitur? Aut in quo praejudicat, si earum adoratio taceatur, fidei integritati, cum a sanctis Patribus inhibita potius quam instituta credatur. Non enim eo modo praejudicat praetermissio imaginum adorationis sacrae fidei puritati, quae interdicta potius quam instituta est, sicut praejudicant remissio peccatorum, carnis resurrectio et vita futuri saeculi si in confessione praetermittantur, quae utique et in
omnium Scripturarum sanctarum serie praedicantur, et, ut praefati sumus, ab apostolis in symbolo laudabili brevitate connexae tenentur.
CAPUT VII. De eo quod Theodosius Amori episcopus desidiose fidem sanctae et unicae Trinitatis tacuerit, de imaginibus vero incaute et extraordinarie dixerit: Confiteor et promitto, et suscipio, et osculor, et adoro imagines; et post pauca: Qui non instruunt diligenter omnem Christo dilectum populum adorare et venerari sacras et honorandas imagines omnium sanctorum qui a saeculo Deo placuerunt, anathema.
Basilium Anchirae episcopum in superiore capitulo arguendum recte ostendimus, eo quod suae fidei jacto fundamine in aedificio tam excellentis mysterii res valde necessarias superaedificare neglexerit, et vice
earum res ab omni penitus religionis fabrica abnuendas superaedificare nisus sit: in praesenti vero Theodosium Amori episcopum rectius competentiusque arguendum decernimus, qui, nullo suae fidei in praefata synodo posito fundamento, res tantum inanes et ratione seclusas inaniter et irrationabiliter aedificare coepit. In illius enim aedificio si id quod inaniter surrexit dejiciatur, saltem id quod bene fundatum est remanebit; in istius vero si omne quod inane et frivolum est destituatur, nil quod remaneat erit: si ergo illi recte succensetur qui sanctae et unicae Trinitatis confessioni imaginum adorationem inseruit, multo rectius huic succensebitur qui illius summi et ineffabilis mysterii confessione postposita, de illarum adoratione frivola nescio quae tantummodo
somniavit. Ita enim exorsus est: « Confiteor et promitto, et suscipio, et osculor, et adoro imagines. » O mira confessio episcopi! O pulchra dictio sacerdotis! O laudanda devotio praesulis! Tacet confessionem excellentissimae majestatis, et insonat confessionem insolentissimae vanitatis. Ab ejus confessione pedem retrahit qui dixit, Omnis qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in coelis et in imaginum confessionem totis se gressibus infert. Tacet quod et ille fateri et caeteros ut faterentur debuit hortari, et fassus est quod nec ille fateri et ne caeteri faterentur debuit reluctari; et qui opponere murum pro domo Israel debuit et stare in praelio in die Domini, ipse ad deditionis dedecus, proh
dolor! sponte dilabitur; quia videlicet qui debuit a prava confessione et a ridiculoso errore aliorum mentes coercere praedicationis studio, ipse primum illis errandi via efficitur pravae confessionis exemplo. Quod vero anathematizat omnes qui non instruunt omnem Christo dilectum populum adorare et venerari imagines omnium sanctorum qui a saeculo Deo placuerunt, quam absurde quamque incaute agat, prudens lector advertat, praesertim qui anathema quod aliis temeraria praesumptione inferre contendit, in se suosque irreverenter intorquet, et telum quo sui erroris extraneam nititur perfodere partem, in suam civiumque deflectit necem. Nec liberat imaginum adoratio ab anathematis colligatione suos, quae nectere tantummodo nitebatur exteros. Anathematizat
enim qui non instruunt omnem Christo dilectum populum adorare imagines. Nunquidnam, ut caeteros taceam, in sibi commissa plebe omnes instruunt omnem Christo dilectum populum imagines adorare, qui nec instruendi habent officium, nec praedicationis gradum? nunquid et ipse omnem Christo dilectum populum instruit? Cum videlicet pene totus mundus Christi populo plenus sit: quoniam desiit tantummodo in Judaea notus esse Deus, sed in omnem terram exivit sonus apostolorum, et repleta est omnis terra gloria Domini, et omnes gentes veniunt et adorant in conspectu Domini, juxta Malachiae vaticinium in verbo Domini dicentis, Ab ortu solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni
loco sacrificatur et offertur mihi hostia munda , et pastor Ecclesiae, cui in figura disci diversorum animantium generibus pleni totus orbis diversis gentibus plenus ad Dei gratiam vocandus ostenditur, dicit: In veritate comperi quoniam non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente qui timet eum et operatur justitiam, acceptus est illi . Nam si secundum ejus deliramentum quicunque non instruunt omnem Christo dilectum populum, anathemate digni sunt, neque ipse idem, neque coepiscopi qui in eadem synodo fuisse perhibentur, neque illis subditae plebes anathematis vinculo carere quibunt, quia etsi instruunt duarum aut trium vel certe plurimarum provinciarum gentes, non tamen omnem Christo dilectum populum instruunt, cum per tam prolixas
tamque vastas mundi partes sit catholica Ecclesia, quae utique Christi dilectus populus est, diffusa, et tam per inaccessas et ignotas nationes sit, Domino largiente, dilatata. Aut ergo omnem Christi Ecclesiam ab oriente usque ad occidentem, a septentrione usque ad meridiem, se suosque imaginum adoratione instruere perdocebit, aut secundum suae vanitatis sententiam cum sociis sive subditis anathemati subjacebit: quoniam etsi omnem populum instruere possent, non igitur omnium sanctorum qui a saeculo Deo placuerunt imagines in quarum adorationem universitatem populi instruerent, habere poterant, quorum multitudo tanta est, ut de his per Prophetam ex persona Filii ad Patrem dicatur: Nimis honorati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus
eorum: dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur . Quod etsi hyperbolice dictum sit, tanta eorum qui ab initio Deo placuerunt sunt agmina, ut nec pingi nec dinumerari possint ab alio, nisi ab eo in cujus libro eorum scripta habentur nomina. Nam si a se prolati idem episcopus anathematis jacturam vitare cupit, necesse est ut omnium sanctorum qui per diversas mundi partes ab initio Deo placuerunt, imagines et habeat et adoret; et si eas prae multitudine sui habere nequiverit, imo quia nequibit, a se ergo prolato anathemati colla submittat
CAPUT VIII. Quod pene de omnium fide ambigitur, cum Spiritum sanctum quidam a Patre tantum, quidam vero neque a Patre neque a Filio procedentem confessi sint.
Ex Patre et Filio Spiritum sanctum procedere, quantum attinet ad brevitatem hujus styli cui studemus, Domino annuente, in superioribus monstratum est. Nam cum pene omnes in praefata synodo hoc aut penitus tacuerint, aut ambigue protulerint, nos quasi homines humana imbecillitate cogitationum, et eorum quae nec audimus nec legimus ignari, nec eorum fidei testimonium perhibemus qui hoc silentio praeterierunt, nec eorum qui ambigue protulerunt, nec ideo eorum credulitatem abnuimus, quia hoc tacuerunt vel ambigue protulerunt. Quoniam qualiter teneant nescimus, sed hanc rem et indiscussam praeterire, ne eis tacendo assensum praebere videamur, et quia non patenter elucet quid velit, improbare timentes, illius examini reservamus quem occulta
non fallunt. Scimus denique eos haud procul ab errore esse, qui si ab eo ideo elongantur, quia bene de hac re sentiunt, ideo tamen ei appropinquant, quia quod recte sentiunt recte fateri neglexerunt, quod autem recte corde creditur adjustitiam, recte ore debet profiteri ad salutem.
CAPUT IX. De eo quod si forte aliquis error in praefatorum episcoporum sententiis de fide prolatis indiscussus remanserit, propter difficultatem et enormitatem sermonis illorum remanebit, qui plerumque tanta ignavia obsitus est, ut quid significare velit quive sensus in eo intelligendus sit, minime pateat.
Cum multa elocutionum sint genera, quae a grammaticis sive a rhetoribus copiose ac varie traduntur,
omnium tamen sermonum sive dictionum series quadripertita ratione dividitur. Omnis autem sermo aut sapiens est et disertus, aut sapiens et non disertus, aut disertus et non sapiens, aut nec sapiens nec disertus. Sapiens ergo est et disertus, sicut plurimi divinarum Scripturarum libri, et ut caeteros taceam, ut est liber Isaiae prophetae, cujus sermo et sapiens est, utpote quem Spiritus sanctus dictaverit, et disertus, quia ab illustri et urbano viro prolatus est. Sapiens autem et non disertus, ut quidam in ipsis etiam divinis Scripturis habentur. Sapiens videlicet in sententiarum celsitudinibus divini flaminis nectare promulgatis, indisertus vero aut simplicitate sanctorum virorum, a quibus prolatus est, qui sensuum potius quam verborum venustatibus uti maluerunt,
aut indigenarum loquendi usu, inter quos sancti viri divini verbi latores nati aut conversati fuisse noscuntur, sicut de beato Jeremia Hieronymus dicit, quod simplicitas sermonis de loco ei Anatoth in quo natus est accesserit. Disertus ergo et non sapiens, sicut gentilium scriptorum est, qui etsi venustus est humanarum artium eruditione, insipiens tamen est, quia et veri Dei notitia et salutifera caret exhortatione. Est et quorumdam haereticorum sermo disertus, nec tamen sapiens, qui etsi humanorum ingeniorum industria est expolitus, sapientiae veritate et virtutum documentis est omnino nudatus. De disertis vero nec tamen sapientibus per Isaiam prophetam dicitur: Populum enim imprudentem non videbis, populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere disertitudinem
linguae ejus in qua nulla est sapientia . Nec disertus ergo nec sapiens est, sicut plurimorum qui temere ad quaelibet docenda accedunt antequam sacratissimorum sensuum dapibus reficiantur et eloquentiae ornamentis imbuantur, vel etiam ut istius synodi scriptura est, cujus errores discutere nitimur, in cujus sententiis nec sensuum reperitur ornatus, nec ex eloquentiae flumine quidam deducitur rivulus. Et cum omnis scriptura aut culta sit et aperta, aut culta et non aperta, aut inculta et aperta, aut nec culta nec aperta, et haec duabus primis istis speciebus est aliena, et duabus sequentibus omnino conserta, quia nec sermonum cultu aut eloquentiae cothurno attollitur, nec puritate apertae locutionis texitur, quod in altero ob sui puritatem
ad intelligendum promoveat. Nec culta est et non aperta, quia non longis periodis involvitur, non variis topicorum perplexitatibus exornatur, nec lubricis syllogismorum conclusionibus ex industria dialecticae artis venientibus catenatur: quae omnia et culta sunt, utpote quae sophistico poliuntur cylindro; et non aperta, quia a simplicium lectorum sensu procul remota eruditissimorum tantummodo se inferunt ingenio. Sed aut aperta est, quae eruditione carens omnibus legentibus sive audientibus patet; aut inordinate et incompte digesta, et soloecismis mutilata, barbarismis corrupta, caeteris vitiorum nubilis obducta, et luculenta oratione carens, et ordine texendorum sensuum exploso, nec culta est nec aperta.