Libri Carolini (De imaginibus) (page 23)
Ideoque si forte aliquis error in sententiis de fide prolatis indiscussus remanserit, his a nobis se tuebitur armis, quia se talibus incompositarum dictionum abdidit involucris; et a nobis ideo deprehendi nequivit, quia ad nos difficultate sermonis quasi quodam pallio obsitus advenit.
CAPUT X. Ridiculose et pueriliter dictum in sententia fidei Theodori episcopi: Mirabilis Deus in sanctis suis; et continuo, sanctis qui in terra sunt ejus mirificavit omnes voluntates meas inter illos, tanquam hic versiculus illum priorem subsequatur.
Id vero quod Theodorus episcopus hos duos Psalmistae versiculos ita interjecta particula adverbii continuo, in unum protulit, quasi alter alterum nulla intercapedine aliorum versuum interposita subsequatur,
cum videlicet hic versiculus quem illum continuo subsequi dicit, non solum confestim non subsequatur, sed etiam ferme ante quinquaginta psalmos, cui postponitur praecedere noscatur, non ideo nobis reprehendere libuit quod fidei quoddam praejudicium afferat, sed quia ridiculo sui reprehensioni subjaceat et reprehendentibus deridendi materiam conferat, pateatque talem scripturam non esse idoneam, ut magna absque errore instruat, quae in parvis absque vigore titubat, nec habere eam vim res dubias affirmandi et incognitas docendi, quae non habet ingenium res non dubias narrandi et notas proferendi. Quomodo ergo illius synodi poterit recipi doctrina, cujus in tot locis reprehenditur scriptura? aut quomodo cum caeteris synodalibus a sanctis patribus digestis
vel susceptis scriptis societatis poterit adipisci dignitatem, quae earum sensuum et verborum fugit societatem? Illae enim in nullo reprehenduntur, et ideo in omnibus suscipiuntur: haec vero quia in multis reprehenditur, non immerito pene in omnibus repudiatur.
CAPUT XI. Quod inutiliter et incaute Graeci Ecclesiam catholicam anathematizare conati sint in eorum synodo, eo quod imagines non adoret, cum utique prius debuerint omnino scrutari quid uniuscujusque partis Ecclesia de hac causa sentire vellet.
Ecclesiasticae tubae praedicatio intonat, peccantem fratrem primo clam corripiendum; qui si audire noluerit, seorsum adhibitis fratribus vel corrigendi studio, vel conveniendi testimonio admonendus est;
qui si et illos audire contempserit, tunc multis res notescenda est, ut detestationi eum habeant, et qui nequivit salvari pudore, saltim opprobriis salvetur; qui si neque multorum admonitioni assensum praebuerit, ethnicorum sive publicanorum more detestandus est. Cui praedicationi non mediocriter illorum Ecclesia contraire videtur quae totius mundi Ecclesias priusquam more ecclesiastico per epistolare eloquium consulendo sive scrutando alloquatur, praesumptive, sive incaute, anathematizare conatur. Debuerat enim ad circumjacentium provinciarum Ecclesias legationem sciscitativam facere, utrum imagines adorari aut non adorari deberent, ut, juxta cujusdam sapientis vocem, per consilium et sequenda
sequens et vitanda vitans, non eam postmodum poenitere constaret, sed quidquid de hac re plures secundum apostolicam institutionem tenere vellent Ecclesiae, ipsa quoque teneret; et quae pluribus consentientibus antiquis institutionibus obniti tentaret et obstinata mente ab universitate ecclesiastici corporis se dirimere vellet, hanc detestationi multaret. Nam quis furor est, quaeve dementia ut unius partis Ecclesia rem quae neque ab apostolis, neque ab eorum successoribus statuta est, nitens statuere, totius mundi Ecclesias conetur anathematizare, et compellantur aut apostolicis institutis contraire, aut ab illis prolato vanissimo anathemati subjacere? Sed cum illorum dementissimum anathema illis potius quam nobis jacturam impertiat, dicente Apostolo, Neque maledici regnum Dei possidebunt
, etiam si quodammodo laedere posset, tolerabilius nobis esset illud perpeti quam apostolorum sive caeterorum sanctorum Patrum monitis obniti, quippe qui cum Susanna dicimus, Melius est incidere in manus hominum, quam derelinquere legem Dei nostri , et pastoris Ecclesiae verbis perdocemur obedire oportere Deo magis quam hominibus . Sicut enim cuilibet civium sive principis societate fruenti a seditiosis quibusdam qui contra principem et cives agunt, tolerabilius est ab illis illata convicia sustinere, quam cum eis in seditionem conspirare, ita nimirum tolerabilius nobis est, ab illis exsecrari qui etiam suos parentes exsecrari non formidant, quam cum illis res insensatas contra divinarum Scripturarum
instituta adorare. Exsecratio namque sine ratione, et ira sine potestate, et damnatio sine auctoritate, quantum eos contra quos inhiant minime laedunt, tanto auctores suos majoribus taediis afficiunt, et magis desides et impatientes esse produnt. Nisi ergo eos vetusta pernicies et antiqua lues, dux mortis, radix malorum, quae et angelos ab aethereorum civium societate, et homines a florigerae sedis dignitate expulit, stimulis suae nequitiae inflammaret, nec synodum ob adorandas imagines sine conhibentia plurimarum catholicarum et Deo fidelium Ecclesiarum, aggregatam universalem nominare curarent, nec tot tantasque Ecclesias quae utique corpus Christi sunt, tam insolenter anathematizare auderent, nec rerum insensatarum culturam et adorationem contra
divinarum apicum institutionem statuere tentarent. Nemo enim, ait Apostolus, in spiritu Dei loquens dicit anathema Jesu . Unde cavendum est, ne dum Ecclesiam quae est corpus Christi inconsulte et incaute anathematizare nituntur, illi qui ejus caput est injuriam inferre videantur. Tanta itaque dilectione sibi Christus Ecclesiam ascivit, ut inseparabiliter ei, utpote caput corpori, praeemineat, et illa ei perpetim, utpote corpus capiti cohaereat, ut nequaquam corpori aut injuria aut honorificentia exhibeatur quod non ad caput referatur. Ecclesiae etenim persecutionem a Judaeis illatam suam Christus referebat, cum rapaci lupo Saulo, necdum Paulo, mane praedam in vastationem Ecclesiae comedenti, vespere
spolia in saluberrima praedicatione sive epistolarum missione divisuro, dicebat: Saule, Saule, quid me persequeris ? Non quod ille Christum persequeretur in aetheriis arcibus regnantem, sed Ecclesiam jam tunc pullulantem et in hujus saeculi horrisonis fluctibus natitantem. Christus ergo in corpore suo, quod est Ecclesia, etiam nunc persecutionem sustinet, non quidem corporaliter, ut dudum pro mundi salute, sed quadam pietatis miseratione, qua suorum membrorum, id est, fidelium in unitate sanctae Ecclesiae commanentium semper miseretur, de quibus erat ille qui dicebat: Gaudeo in passionibus meis, quia expleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea propter corpus ejus quod est Ecclesia . Hanc passionem, quam Christus in sanctis
suis sustinet, David praefigurabat cum dicebat: Adhuc ludam et vilior apparebo , quia dum se humilians usque ad mortem ad crucis perveniret mysterium, et a synagoga, quae sterilis ex tunc remansit, despiceretur, in sudore sanguineo membrorum suorum passiones ostendebat esse futuras, ac contra Ecclesiae exhibitam honorificentiam suam esse testatur cum dicit: Qui vos recipit, me recipit . Et, Quandiu fecistis uni de minimis istis, mihi fecistis . Si ergo illi de quibus sermo est, custodem virtutum, magistram bonorum, humilitatem amplecterentur, nec corpus Christi, quod est Ecclesia, impudentissime anathematizare tentarent, nec ob suae imo vanae laudis appetitum pro re tam inutili tamque inofficiosa synodum aggregarent.
CAPUT XII. Quod magna ex parte mansuetudinem et patientiam abjecerint in non continendo os suum et inordinate loquendo.
Aggregata igitur synodo si in ea ecclesiastico more egissent, res necessarias et fidelibus profuturas pertractantes, omnes vocum novitates et inordinatas locutionum naenias evitarent, et mediocritatis callem tenentes neque ab apostolicis doctrinis, neque ab antiquarum synodorum institutionibus dissentirent, sed patientiae et mansuetudinis ornamentis ornati, nequaquam dicentes bonum malum et malum bonum, ponentes amarum dulce et dulce amarum, prophetico sermoni contrairent; et ea quae necessario statuenda erant prudenter statuerent, et quae dicenda diligenter
dicerent, et spreto supervacuo et extraordinario anathemate, res utiles perdocerent, res vero ambiguas aut certe inutiles silentio multarent, et nostrae partis sive caeterarum mundi partium Ecclesiae eorum statutis parerent. Sed quoniam impossibile est et eorum statutis assensum praebere et antiquis patrum institutionibus parere, cum videlicet inter se diversa sint, et quantum lux tenebris, vita morte, visio caecitate, probitas improbitate, puritas impuritate, sanitas aegritudine, tantum eorum instituta a sanctorum patrum institutis distent, idcirco, deterioribus spretis, potioribus contenti sumus, et contemptis fallacibus diverticulis certum ac regium tramitem tenere desideramus. Ubi, quaeso, praestantissima virtus mansuetudo?
vel tu fortissima furiis sive cunctis levibus incitamentis inimica patientia? Quo abieratis? quo discesseratis, cum tam incautas tamque perversas constitutiones a tot sacerdotibus patrari videretis, cum Ecclesiae tot anathematum vincula inferre cerneretis? Cur non saltim in duobus vel tribus hospitium habuistis? Cur omnes sprevistis? Cur cunctis vestram absentiam praesentastis? Cur non eos a tot nugis vestri moderaminis compescuistis fraenis? Cur non a tot deliramentis vestrae industriae coercuistis habenis? Stimulante namque jactantia sive ventosae laudis appetitu, et ministram suam, oris videlicet incontinentiam, contra nos pugnaturam impellente, quae omnia ut caetera malorum fomenta non incongrue nostrae legiones respuunt, ab eis abscessimus,
et apud eos tandem hospitari nequivimus, quos talium errorum tumultibus invasos esse comperimus. Nulla enim est societas luci et tenebris, nec quaedam communicatio Christi et Belial, quoniam, juxta cujusdam sapientis sententiam, spiritus Dei, qui utique nostri exercitus dux est, effugiet fictum, non habitabit in corpore subdito peccatis. Non enim nos in medio ejus, nec ille in medio nostri habitavit qui facit superbiam. Quoniam, juxta verba Jesu filii Sirach, odibilis coram Deo et hominibus superbia, et synagogae superborum non erit sanitas: frutex enim peccati radicabitur in illis . Tanto enim in eorum synodo discipula superbiae, oris scilicet incontinentia, viguit, quanto modestia sive prudentia vigere debuit, et cujus nec extrema quidem manus in tali actu duci
debuit, principatum, proh dolor! tenuit; et quae principatum tenere debuit, nec extrema quidem ejus manus illorum coetibus interfuit. Tuo itaque instinctu, o incontinentia oris, quae gressus hominum in terra viventium dirigi prohibes, dicente Propheta, Vir linguosus non dirigetur super terram
, et cujus anni sui peccatum non deest, juxta illud, Ex multiloquio non effugies peccatum, parcens autem labiis sapiens eris , et per quam anima laeditur, juxta sapientis vocem dicentis, Qui multis utitur verbis, laedit animam suam , et quae non solum respondere antequam audias, verum etiam sanctam Ecclesiam anathematizare, antequam alloquatur tuos sequaces, compellis, juxta illud, Qui respondet verbum priusquam audiat, stultitia est illi, et opprobrium , te urgente ita penitus nostrum abnuere consortium, ut nostra societas in eorum mentibus nec leve quidem posset imprimere vestigium. Nos enim sequi decor vitae est, et nos spernere error insaniae, et secundum magistrae nostrae sapientiae vocem, Exitus nostri exitus vitae sunt . Nisi enim legislator nostrorum monitorum sequax fuisset, et nostri moderaminis retinaculis gressus suae mentis connexos habuisset, dicente Scriptura: Et erat Moyses mansuetus prae omnibus hominibus, qui sunt super terram, nequaquam tantoties divinis alloquiis frueretur, neque tot mysteriorum arcanis, Domino insinuante, imbueretur, nec de eo ab eodem rerum omnium Domino diceretur: At non sicut servus meus
Moyses, ad quem loquor facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum . Patientiae itaque et mansuetudinis virtus et ab illis prorsus abjecta esse perhibetur, qui pessum et extraordinarie ad catholicam Ecclesiam anathematizandam synodum aggregare nisi sunt, et eam quae benedictione perpetua benedicta est, maledicere insanis ausibus conati sunt, et a nobis fidei brachio et dilectionis manu et cordis amplexu modis omnibus est adeunda et perpetim retinenda. Ait enim Psalmista: Dulcis et mansuetus Dominus, propter hoc legem statuit delinquentibus in via: dirigit mites in judicio, docebit mansuetos vias suas . Unde datur intelligi, quod qui mansueti Domini sequax esse desiderat, mansuetudinem non debet spernere, sed ut de viis
Domini doceatur, eam ei convenit amplecti. In Proverbiis quoque scribitur: Mansuetus vir cordis medicus est: tinea autem ossibus cor intelligens . Item ibi: Melior est mansuetus cum humilitate, quam qui dividit praedam cum contumeliosis. In Ecclesiastico quoque legitur: Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et ab omni homine diligere . Item ubi supra: Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia loquere responsum verum . Nam et praefectus Jesus filius Sirach ita intonat: Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum dignitatem suam . Doctor itaque gentium ita ad Ephesios scribit: Obsecro vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, cum omni humilitate
et mansuetudine, cum magnanimitate, supportantes invicem in charitate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis . Et Jacobus apostolus dicit: Quis prudens et sciens vestrum, monstret de bono opere conversationem suam in mansuetudine et prudentia . Quibus omnibus praeceptis illi procul dubio renisi sunt qui propter imaginum adorationem Ecclesiae ausi sunt anathema inferre, quae utique tanto est immunis ab eorum maledictione quae injusta est, quanto a Christo qui eam redemit delinitur unctione laetitiae, quae immarcescibilis et perpetua est. De prudentia quoque et patientia et continentia oris scriptum est: Qui parcit verbum proferre durum, prodest ei: patiens autem vir sapiens est.
Quod enim verbum potest esse durius anathemate? quod si proferre incaute parcerent, non longe a via discederent. Aut quae patientia aut prudentia in hoc negotio illis utilior esset, quam ut Ecclesiam per diversas mundi partes constitutam suis apicibus consulerent, et quod omnium assensus decrevisset, prudenter et patienter sancirent? Dicitur enim per quemdam sapientem: Palpebrae tuae praecedant gressus tuos . In quo dicto dum metonymice per palpebras providens ante acta consilium, et per gressus ipsas actiones significet, nobis perspicaciter innuit, ut semper nostrarum actionum exercitia provida et prudentia praeveniant consilia, ut antea mentis oculus praevideat in quibus se postmodum actus extendat. A multiloquio igitur quo illi in sua synodo
usi sunt, his verbis Psalmista se coercitum esse decantat: Dixi, Custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea, posui ori meo custodiam
; et ut coerceri rite valeat, his precibus Dominum implorare contendit: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis, ut non declines cor meum in verba malitiae . Si ergo omnia quae per patientiam et mansuetudinem a sanctis patribus sive in Veteri, sive in Novo Testamento gesta sunt innumeremus, et e contrario quae per superbiam sive oris incontinentiam a perditis quibusque perpetrata sunt, edicere curemus, et quibus testimoniis hoc vitium perhibeatur, non dicam unius capituli, sed nec quidem unius libri textus cuncta poterit continere. Nunc autem monstratis ex parte quae
egerint, quaeve agere debuerint, et illorum nugis ex parte discussis, ad alia quae huic operi necessaria sunt, Domino accedamus.
CAPUT XIII. Quia mulier in synodo docere non debet, sicut Haerena in eorum synodo fecisse legitur.
Cum pene in omnibus illa synodus quae pro adorandis imaginibus aggregata est, divinarum Scripturarum saluberrimis institutis refragetur, in hac quoque parte oppido refragari illis videtur, quod mulierem institutricem sive doctricem habuisse perhibetur: quod quidem non solum divinae legis documentis, sed ipsius naturae lege inhibetur. Non enim eam sexus fragilitas sive animi mobilitas doctrinae sive praelationis super viros apicem tenere permittit, sed tanquam