Libri Carolini (De imaginibus) (page 24)

Charlemagne (attr. Théodulf d'Orléans) · Arts visuels

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 98 · 41 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

infirmius vas et ad decipiendum facilius subditam et virili auctoritate repressam esse compellit. Unde et divinis legibus sancitum est, quaedam feminarum vota virili deliberatione cassari posse, et humanis constitutum est, feminas innuptas, quamvis provectae sint aetatis, propter ipsam animi levitatem, in tutela consistere debere. Novimus enim feminam causa prolis, causa adjutorii, causa incontinentiae, viro concedi solere: causa vero docendi nusquam penitus legimus. Causa inquam prolis, ut in Genesi legitur: Et benedixit eos dicens: Crescite et multiplicamini . Hoc est enim matrimonium quod neque secundum Pelagium peccatum esse putandum est, neque secundum Jovinianum virginitati coaequandum: sed virginitas illi praeferenda est propter munditiae

sanctitatem et corporis integritatem, dicente Apostolo: Nupta cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro; virgo autem cogitat quae sunt Domini, quomodo placeat Domino, ut sit sancta corpore et spiritu . Illud vero quanquam altero sibi praelato non est abjiciendum, neque omnino postponendum, sed cum gratia his quibus competit appetendum, quoniam est et erga se non extraordinarium et erga virginitatem secundum. Est enim virginitatis seminarium, quia sicut uva non aliunde nisi ex vite nascitur, ita et virginitas non aliunde nisi ex matrimonio gignitur; et quanquam sit virginitas centesimus fructus, habet tamen infra se tricesimum, id est matrimonium, inter quos medius sexagesimus

est, qui in viduis non incompetenter accipitur. Causa itaque adjutorii femina viro concessa est, dicente Domino: Non est bonum hominem solum esse, faciamus ei adjutorium simile sibi

. Causa vero incontinentiae, juxta illud Apostoli: Qui incontinens est, nubat; et iterum: Melius est nubere quam uri . Interrogemus ergo Apostolum, dicat egregius praedicator, dicat vas electionis, utrum feminas docere permittat, an in viros dominari. Ait enim ad Timotheum: Mulier in silentio discat cum omni subjectione: docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum, sed esse in silentio . Qui quasi interrogaretur, cur eam et docere et dominari in virum prohibuerit, Adam, inquit, primus formatus est, inde Eva; et Adam non est seductus,

mulier autem seducta in praevaricatione fuit: ut nosse possemus idcirco ei et doctrinae et dominationis dignitatem ab Apostolo in virum minime esse concessam, quia non ut doceret, sed ut adjuvaret virum, nec ut ei praeesset, sed subesset, condita esse perhibetur, sive quia animo est infirmior et ad tentandum facilior. Non enim, ut ait Apostolus, vir propter feminam, sed femina propter virum creata est . Nam si quis forte tanti erroris praesumptionem hoc ancili tueri nitatur, quod idem apostolus, cum de habitu et continentia anuum ageret, ait, Bene docentes , sed prudentiam doceant, perpendant quod non eas docere quamdam insaniam vel quamdam traditionem sacrosanctis Patrum institutionibus resistentem, vel certe cujusdam insensatae rei adorationem,

sed prudentiam et bene vivendi exempla permiserit; nec eas id facere in ecclesia, neque in conventu, neque in synodo, sed privatim longaevae aetatis experientia et explosis propter aevi maturitatem vitiorum incentivis, inter domesticos permiserit; nec omnes, sed eas quae in operibus bonis testimonium habent, quae hospites recipiunt, quae sanctorum pedes lavant, quae tribulationem patientibus subministrant, quae omne opus bonum subsecutae sunt, quarum et ipse incessus, motus, vultus, sermo, silentium, quamdam sacrae continentiae gestet honestatem. Aliud est enim matremfamilias domesticos verbis et exemplis erudire, aliud antestitibus sive omni ecclesiastico ordini vel etiam publicae synodo

quaedam inutilia docentem interesse, cum videlicet ista quae domesticos exhortatur, eorum et suum in commune adipisci cupiat profectum, illa vero in conventu ventosae tantum laudis et solius arrogantiae ambiat appetitum. Sicut igitur caput viri Christus est, ita nimirum caput mulieris vir, ac per hoc si mulier viris praeesse debet, jam eorum caput est: et si illa eorum caput est, illi necessario caput Christi erunt. Non autem ullus caput Christi praeter Patrem esse potest, secundum Apostolum qui ait, Caput Christi Deus , et de quo in Canticis canticorum dicitur: Caput ejus aurum optimum . Non igitur mulier viris se praeferendo eorum caput esse debet, ne dum sexus inferior ultra se quam ordo exposcit, attollit, et superiori sexui praefert, caput

quod praeeminere caeteris membris debet, infima petat, et pedes qui caeteris membris praeeminentibus infima loca tenent, caeteris praeeminentes ad superiora tollantur, sicque naturae ordo permutatis ac potius perversis legibus foedetur. Nam si forte aliquis his sacrosanctis apostolicis institutionibus obniti tentans, mulieres viros docere virisque praeesse, et synodos instituere debere, ideo affirmare nisus fuerit, quod secundum evangelicae tubae praeconium mulieres crebro mediatori Dei et hominum ministraverint, ad pedes scilicet ejus sedentes, et verbum ex ore ejus audientes, ac circa frequens ministerium satagentes, et lacrymis pedes ejus rigantes, et capillis tergentes, et corpus ejus miro unguentorum liquore linientes, eumque ad passionem pergentem sequi non distulerint,

et post resurrectionem ejus ad ejus monumentum recurrentes ejus sacratissimae resurrectionis gloriosum mysterium et primae cognoverint et discipulis nuntiarent, animadvertat quod aliud sit ad pedes Domini sedere, et caetera quae praemisimus agere, aliud synodos statuere, in conventibus viros docere, perversas constitutiones tradere, et viris praeferri appetere. Illae etenim typum sanctae Ecclesiae gestantes Domino ministravere, et sacratissimis ejus alloquiis inhaesere: istae vero si quae sunt, Athaliae nimirum exempla sequuntur, quae dum viris praeesse incompetenti desiderio appetit, pene omne semen regium extinxit, et sui nefandissimi capitis interitu ad ultimum indignam vitam digna morte finivit. Femina vero idcirco Domini et salvatoris nostri resurrectionis

nuntiatrix esse existimatur, ut quia fuerat ei femina de coelis ad terras venienti iter, fieret etiam ei a terris ad coelos redeunti index, et quem venientem Maria virgo mundo edidit, redeuntem nimirum Maria a Domino sanata discipulis nuntiaret. Qui mediator Dei et hominum non idcirco de femina natus esse perhibetur, ut femineum sexum viris praeferret, sed ut utrumque sexum in culpam lapsum suae incarnationis mysterio redimeret: virum videlicet, quia vir fieri pro nostra salute dignatus est, juxta illud propheticum: Ecce veniet vir, oriens est nomen ejus ; de quo scribitur, Jesum Nazarenum virum approbatum a Deo virtutibus et signis, quae fecit per illum Dominus ; feminam vero, quia de femina sine ullo masculini sexus contagio nasci dignatus

est, et utriusque sexus sicut verus conditor, ita etiam verus permanet restaurator.

CAPUT XIV. Contra eos qui dicunt, Dei cooperantes nos direximus congregare vos, sive congregavit vos Deus consilium proprium statuere volens.

In primo hujus operis libro in prima parte libri, cum eorum error discuteretur qui dicunt Deum sibi conregnare, aliquantulum disputatum est, unde hic quoque error, quo se Dei cooperantes superciliose jactant, cassari potest: quoniam et Deum sibi conregnare, et Dei cooperantes esse, non humiliter, non sanctorum regum exemplis contenti, non sanctarum Scripturarum institutionibus instructi, sed perperam

et fastu arrogantiae elati delirant; et dum appetunt id sibi usurpare quod non competit, timendum est ne id amittant quod competit, quia quisquis ambit illicita, amittere solet acquisita. Sed quoniam, ut praefati sumus, in superioribus hic error ex parte discussus est, nunc ad id quod ideo illos qui in eadem synodo fuisse noscuntur congregatos dicunt, ut per eos Deus consilium suum statueret, nostrae disputationis vertamus articulum. Dicunt enim: Congregavit vos Deus consilium proprium statuere volens, quasi non scriptum sit, Qui vivit in aeternum creavit omnia simul, et quasi Deo quaedam nova voluntas quae antea non accesserat, accedat: de quo per prophetam scribitur: Statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi, praeceptum posuit, et non praeteribit ; aut quasi

ullius adminiculo indiguus idcirco alios congreget, ut plurium deliberatione quid agere debeat statuat. Est enim consilium a consulendo dictum, quo aliquid aut faciendi aut non faciendi assidua consideratione decernitur. Est enim genus causae quod oratores deliberativum dicunt, in quo genere de quibuslibet vitae utilitatibus quid aut debeat aut non debeat fieri tractatur. Sunt enim in eo suasio et dissuasio, id est, de expetendo et fugiendo, de faciendo et non faciendo. In suasione autem duo sunt fortiora, spes et metus. Quia igitur Deus omnipotens est, ideo nullius est indiguus, ideoque nec alterius suasione ad ea quae non vult peragenda promovetur, nec ab his quae agere vult ullius dissuasione removetur, nec quodam metu ab aliquibus, quae agere vult agenda

hortatur, nec cum alio consilii sui deliberationem statuit. Quibus omnibus si indigeret, necessitatem pateretur, omnipotens non esset: est autem omnipotens, nullam igitur indigentiam habet, ac per hoc incautum est dicere: Congregavit vos Deus consilium proprium statuere volens. Consilium namque Dei Filius est, qui non statutus est a Patre quadam deliberatione, sed genitus ante saecula ineffabili nativitate, quem Pater genuisse, et sine quo nunquam fuisse a fidelibus creditur. Est enim sapientia Dei Patris quae ei consempiterna est, et quae dicit: Ante colles ego parturiebar, adhuc terram non fecerat, quando parabat coelos, aderam illi; dum vallaret mari terminum, et legem poneret aquis, ego cum illo

. Quae etiam celsitudinem suam his verbis demonstrat dicens: Ego in altissimis habitavi et thronus meus in columna nubis ; et iterum: Gyrum coeli circuivi sola, et in fluctibus maris ambulavi, in omnem gentem et in omnem populum primatum tenui; et iterum: Ego quasi terebinthis expandi ramos meos. Ego feci ut oriretur lucifer in coelo. Ego omnes qui me amant diligo. Exitus enim mei exitus vitae sunt. De hoc enim consilio Psalmographus dixit: Consilium Domini manet in aeternum, cogitationes cordis ejus in saeculum saeculi . Qui ideo consilium dicitur, eo quod incarnationis ejus arcanum ad consulendum humano generi sit concessum, quod consilium nulla aetate dissolvitur, sed in aeternum manet, quia triumphalis mors Domini diabolicum

perenniter exstinxit exitium. Cogitationes namque cordis ejus praedestinationem interni ejus judicii innuunt, in quibus cuncta reposita sunt quae vel fuerunt vel sequentibus saeculis futura succedunt. Hominum etenim consilia plerumque frustrantur: Domini autem consilium permanet in aeternum. Homo enim mortalis caduca sapit, aeternus Dominus nunquam reprehendenda constituit. Unde et hoc consilium quod illi dicunt quod per eos Dominus statuisset, ideo a Domino statutum esse minime creditur, quia Dominicis praeceptis contraire dignoscitur, cum videlicet et per Veteris et per Novi Testamenti paginam Deus se solum adorari seu coli instituerit, isti autem quasdam res insensatas adorandas sive colendas esse absurdissima deliberatione percenseant.

Non enim Deus commutabilis est, ut quae antea inhibuerat modo peragenda concedat, sed quod ante saecula in consilio suo, hoc est, in Filio, constituit, semper stabilia esse permittit, Isaia attestante qui ex persona Dei Patris ait: Omne consilium meum stabile erit, et omnia quaecunque cogitavi efficiam . Hoc etenim consilium, id est Filius, et testamentum dicitur, unde et Jeremias ait: Si non esset testamentum meum in custodia die ac nocte, praecepta coeli et terrae non dedissem. De quo testamento dicitur: Et testamentum pacis erit in Jerusalem. Quomodo ergo Deus illos ideo congregaret ut per eos consilium proprium statueret, ut illi somniant, in quo tanta est scientia ut nec praeterita ei quaedam, nec futura, sed omnia praesentia sint, cujus substantiam sicuti

est, nulla potest attingere opinio, nulla complecti definitio, quoniam plus est quam quidquid dici aut cogitari potest? Est enim spiritus natura simplex, lux inaccessibilis, invisibilis, inaestimabilis, infinitus, perfectus, nullius egens, aeternus, immortalis, cui omnia vivunt, a quo omnia initium consecuta sunt, venerandus, diligendus, metuendus, extra quem nihil est, imo in quo sunt omnia quaeque sunt sursum deorsumve, summa et ima, omnipotens, omnia tenens, vere in omnibus dives, quia nihil est ubi non sit, nec aliquis ei locus absens est, exceptis impiorum cordibus, ubi quamvis sit per potentiam, non est tamen per gratiam, qui ubique esse his divinae legis testimoniis comprobatur. Ait enim Psalmista: Quo ibo ab spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es, et si descendero in infernum, ades; si sumpsero pennas meas ante lucem, et habitavero in extremis maris, etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua

. In Isaia quoque legitur: Sanctus sanctus sanctus Dominus Deus Sabaoth, plena est terra gloria majestatis tuae . Per Jeremiam quoque dicit: Deus appropinquans ego sum, dicit Dominus, et non Deus de longinquo: quod si absconsus fuerit homo in abditis, ego eum videbo. Nonne coelum et terram ego impleo? dicit Dominus

. Liber quoque Sapientiae dicit: Sanctus enim spiritus sapientiae, et non liberavit maledictum a labiis suis, quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius speculator est verus,

et linguae auditor, quia spiritus Domini replebit orbem terrarum . In Ecclesiastico quoque scribitur: Quoniam multa sapientia Dei, fortis in potentia, videns omnes sine intermissione; qui bonitate sua eum qui non erat creavit, justitia eum qui peccaverat condemnavit, misericordia imo magna misericordia eum qui perierat restauravit . De quo per Prophetam dicitur: Magna opera Domini exquisita in omnes voluntates ejus: confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in saeculum saeculi . Et iterum: Universae viae Domini misericordia et veritas ; et cui per eumdem Prophetam dicitur: Et tu, Domine Deus, miserator et misericors, patiens et multae misericordiae et verax . Nunquid eum quem dominationes

adorant, tremunt potestates, et coelestibus hymnis laetabunda angelorum collaudat militia, quem cherubim et seraphim, sublimes virtutes ejus scientia repletae, ejus amore ardentes, sensu minime comprehendere valent, quem nemo novit nisi Filius qui utique unius est cum eo substantiae, credere opportunum est ut alterius consilio egeat? et ideo alios convocet ut per alios consilium suum statuat? O dementissimum dictum, o insulsa locutio, o verba cunctis divinis verbis obnitentia! quae si ab his quibus dicta sunt defendantur, insaniae vicina sunt; si non defendantur, ignorantiae et ignaviae deputanda sunt. Adhaerere enim Deo quis potest bonis actibus insistendo, sicut ille cupiebat qui dixit, Mihi autem adhaerere Deo bonum est ; consilium

autem illi dare nemo potest, est enim auctor et fons omnium bonorum, et, ut crebro diximus, nullius indiguus. Magnus, ait Propheta, Dominus noster et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus. Dic, quaeso sancte Isaias, dic nobilissime vatum, dic Dominicae incarnationis et gentium vocationis evangelice potius quam prophetice narrator, dic utrum aliquis sensum Domini cognoscere potest, aut ei consiliarius effici valet? Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? cum quo iniit consilium, et erudivit eum scientia, et viam prudentiae ostendit illi ? Item idem propheta dicit: Nunquid nescis et non audisti? Deus sempiternus Dominus qui creavit terminos terrae, non est deficiens, neque laborans, nec est investigatio sapientiae ejus . Dicat etiam magister gentium quid de hac re sentiat. Ait enim: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus et investigabiles viae ejus ! Cujus enim judicia incomprehensibilia et viae investigabiles sunt, nullo modo credendus est alterius consilio ad res deliberandas egere, quia sicut natura, ita et sapientia super omnes est, et sicut coaequari ei quis nequit per naturam, ita nec ejus scientiae potest aliquid conferri per consilium. Consilium enim ab eo quaeritur, qui aut per naturam, aut per intelligentiam socius est. Deo autem nullus aequalis, nullus socius est, dicente Moyse: Quis similis tibi in dis, Domine? quis similis tibi, honorificus, sanctus, mirabilis, in majestatibus

faciens prodigia ? De quo etiam per Psalmistam dicitur: Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino, aut quis similis erit Deo inter filios Dei? Deus qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et metuendus super omnes qui in circuitu ejus sunt. Domine Deus virtutum, quis similis tibi? Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo .

CAPUT XV. Contra eos qui dicunt: Si enim imperiales effigies et imagines emissas in civitates et provincias obviabunt populi cum cereis et thymiamatibus, non cera perfusam tabulam honorantes, sed imperatorem, quanto magis oportet in Ecclesiis Christi depingi imagines salvatoris nostri Dei et intemeratae matris ejus et sanctorum omnium?

Quisquis alicujus artis sedula meditatione cupit habere peritiam, non imperitorum, sed peritorum artificum monitis adhaerendo discendae arti praebet instantiam, nec affectat eorum sibi magisterium usurpare, quos videt in propria arte minus doctos et despicabiles esse, ne dum desiderat instanti opere ex adepta arte adipisci laudem, incassum et suum deperdat opus, et caeteris sit in subsannationem. Hoc a liberalium artium sectatoribus, hoc a medicis, hoc a metallorum conflatoribus sive sculptoribus, hoc a lignorum lapidumque caesoribus, hoc ab agrorum cultoribus fixa ratione observatur: solum ab his observare negligitur, qui ut imagines adorare instituant, a pravis rebus exempla sumere affectant, et rem tam inutilem tamque perversam nonnunquam bonis rebus

incompetenter, plerumque perversis astruere nituntur impudenter; et in modum temulenti, qui nimio madefactus mero trementibus membris, titubantibus gressibus, nudatis sensibus, modo barbaris, modo Latinis utitur verbis, modo ignium caloribus, modo pruinarum delectatur algoribus, modo insensate jacere, modo enerviter delectatur ludere, et in nulla parte fixam habens intentionem, huc illucque nutabundam et rationis egenam efferre non desinit mentem: ita isti modo divinarum Scripturarum testimoniis incompetenter adhibitis, modo suarum assertionum deliramentis, modo mala, modo malarum quarumdam rerum malorumque actuum exemplis suum nituntur usquequaque firmare errorem. Nam quis furor est quaeve dementia, ut hoc in exemplum

adorandarum imaginum ridiculum adducatur, quod imperatorum imagines in civitatibus et in plateis adorantur, et a re illicita res illicita stabiliri paretur? Doctor enim gentium non vos imperatorum imitatores, sed suos, imo Christi fieri hortatur dicens, Imitatores mei estote sicut et ego Christi ; et ut imperatorum fasces sive vulgi bacchatus a Christicolarum mentibus dirimeret, ait: Nobis quibus Christus crucifixus est, quid nobis cum foro ? Jam vero quia de forensibus sive publicis actionibus exempla sumere intra sanctam Ecclesiam affectant, cur non scenicas mimicasque nugas, vel etiam crudelitates quae in theatris sive in orchestris de ludis gladiatoriis infeliciter fiunt, sibi usurpant? Cur non

Tous les livres