Libri Carolini (De imaginibus) (page 25)
clerus cum antestite more secutoris populum velut retiarium insectatur? Cur non tota circi gentilia vel potius infelicia exempla sectatur, qui Christi custodit Ecclesiam? Sed absit catholica religione, ut actiones perversas quas pridem proterva gerebat gentilitas, nunc Christiana imitetur et servet gravitas. Nostra enim conversatio, ait Apostolus, in coelis est . Ideoque quisquis illo tendere desiderat quo caput nostrum Christus praecessit, non debet fieri sectator forensium vel publicarum actionum, sed ipsius capitis nostri Christi, aut ejus membrorum, apostolorum videlicet sive apostolicorum virorum. Exempla enim prava ita catholicis vitanda sunt, sicut et seductio malorum hominum, sive societas injustorum, dicente Domino: Non audies auditum
vanum, non consenties cum injusto fieri testis injustus; non eris cum pluribus in malitia. Odisse enim debet Christianus, exemplo Psalmistae, eos qui oderunt Dominum et super inimicos ejus tabescere . Neque enim Tobias vir probabilis et Deo charus filium suum exempla perversa sectari hortabatur, cum dicebat: Vide, fili, ne sequaris iter iniquorum, et multitudo peccantium non suadeat te, quoniam stipendia eorum mors est; tu autem si operatus fueris veritatem, erit respectus Dei in operibus tuis, et cum omnibus qui faciunt justitiam haereditabis vitam aeternam . Quisquis ergo videns imagines imperatorum adorari a populorum frequentiis, hoc exemplo munitus imagines adorare percenset in basilicis, huic sancti viri praecepto non mediocriter reluctari
convincitur, nec cum David dicere poterit: Non sedi in consilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo; odio habui congregationem malignorum, et cum impiis non sedebo; lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine . Sed si fortasse hujusce erroris defensor dicet, imperatorum imagines adorare peccatum non est, perpendat quanta gloria tribus pueris id facere nolentibus in flagrante camino angelo coelitus emisso, edacis rogi flammam excutiente et salutiferum rorem illis impertiente, collata sit, quantoque miraculo Babylonicus princeps inter eos se vidisse similem filio Dei testetur, non ad suam, sed ad illorum gloriam vel etiam ad suam pertinaciam refutandam. Audiant etiam beatum Hieronymum in commentario quem
in libro Danielis edidit taliter dicentem: « Ecce enim, inquit, Deus noster quem colimus potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, rex, liberare. Unde putaverat se terrere pueros, inde cernit in eis materiam fortitudinis. Nec in longum differunt, sed praesens sibi pollicentur auxilium dicentes: Ecce enim Deus noster quem colimus, ipse nos et de eo quod minaris incendio, et de tuis potest manibus liberare. Quod si noluerit: Pulchre ad id quod dixerat: Potest eripere nos, non intulit contrarium, si non poterit, sed, si noluerit: ut non impossibilitatis Dei, sed voluntatis sit si perierint. Notum tibi sit, rex, quod deos tuos non colimus, et statuam auream quam erexisti, non adoramus. Sive statuam, ut Symmachus,
sive imaginem auream, ut caeteri transtulerunt, voluerimus legere, cultores Dei eam adorare non debent. Ergo judices et principes saeculi qui imperatorum statuas adorant et imagines, hoc se facere intelligant quod tres pueri facere nolentes placuerunt Deo. Et notanda proprietas, deos coli, imaginem adorari dicunt, quod utrumque servis Dei non convenit. » Ecce sancti viri documentis instruimur, imperatorum imagines adorari minime debere. Et quis tam perversus eas non solum adorare decernat, sed ab earum adoratione exempla perversitatis ad aliarum nihilominus imaginum adorationem assumat? Et si homines mortales protervia vanitatis inflati, pompa saeculari elati, honorum ambitione cupidi, jactantia pleni, loco circumscripti, situ contenti,
quia non ubique esse poterant, ideo imagines suas hominibus adorandas mandavere, quia in seipsis non ubique poterant adorari, quid necesse est Deum in imagine adorare, qui incircumscriptus est, qui ubique totus est, ubique mirabilis qui loco non continetur, situ non circumscribitur, quem, sicut ait Salomon, coelum et coeli coelorum non capiunt , quem non capit mundus, sed ille capit mundum? Cum enim tanta sit ejus virtus, tanta gloria, tanta potentia, non est quaerendus in imaginibus, sed in mundis et sanctis pectoribus; non est adorandus in depicta tabula, sed in aula sancta, dicente Propheta, Adorate Dominum in aula sancta ejus
, qui non invenitur per picturam statutis locis, sed per opera a mentibus piis, quem non in loco,
non in pictura, non tabulis Elias quaerebat, sed ubique eum praesentem sciebat ei qui se instantia bonorum operum praesentem exhibuerat cum dicebat: Vivit Dominus in cujus conspectu sto
. In tabulis ergo Deum, qui inlocalis et omnipotens est, adorare velle, sicut gentiles reges suos locales sive mortales adorabant, profanum est et incredulitati vicinum. Nullam enim hoc scelus fecisse legimus gentem, nisi Babylonios et Romanos, vel eas gentes quae ab his aut subactae, aut finitimae fuere, aut ab his exempla sumpsere, ut sicut in ferocitate sive in fortitudine haec duo regna caeteris mundi regnis eminuisse noscuntur, ita etiam in colendis idolis et adorandis proniora fuisse credantur. Fuit itaque inter haec duo fortissima regna magna concordantia, magna
similitudo, magna crudelitas, magna etiam fortitudo, et revera fortitudo quae caeteris mundi regnis suo tempore imperaverit. Nam ut illud ab oriente, ita nimirum istud eminuit ab occidente; illud mundo pubescente, istud jam mundo senescente. Nam omnem, ut aiunt historiae, Babylonii regni haereditatem et apicis cumulum Romanum suscepit imperium, et inter haec duo regna quasi inter patrem senem qui jam posse desierit, et filium parvulum qui necdum dominandi vires acceperit, duo regna vice tutoris Persarum videlicet sive Macedonum fuisse traduntur. At dum haeres, id est, Romanum imperium, adolevit, hoc quod tutoris locum tenebat abscessit, et suscepit haereditatem filius adolescens quam pater
amiserat veteranus: quorum duorum regnorum consonantias sive concordias persequi longum est. Nam, ut caetera taceamus, in hac parte non minima eorumdem regnorum consonantia est, quod utraque reges suos in statuis sive imaginibus per campos sive plateas adorare censuerint, et haec facere nolentibus diversa supplicia intulerint. Nam hoc malum cum caeteris malis quae Christi adventu frustrata sunt, frustrari omnino debet, et non solum ab eo ad alia peragenda exempla sunt sumenda, sed idipsum a Christicolis radicitus est exstirpandum, ne qua, secundum Apostolum, radix amaritudinis rursum pullulet et inquinet multos . Nam cum apostolicis instruamur documentis nullam nos dare debere occasionem maligno, cur talem gentilibus occasionem
demus mortalium regum imagines adorando et ab his exempla sumendo? ut nobis ingerere possint dicentes: Nos eorum simulacra vel imagines adoramus quos vel vera religione deos credimus, vel antiquorum traditionibus docti deos non esse nescimus: vos vero, quibus istud abominatio est, cur imagines hominum vel ceris pictas vel metallis conflatas sub regum reverentia etiam publica adoratione veneramini, et, ut ipsi praedicatis, Deo tantum honorem debitum etiam hominibus datis? Quod si illicitum legique contrarium est, cur hoc facitis, Christiani, aut cur vestri non prohibent sacerdotes? ne id quod id ignorantibus nobis pro sacrilegio ascribitis, scientes sub officii excusatione subeatis. Quae dum et his similia primis fidei temporibus a philosophis gentium
nostris illata fuissent, nostri taliter respondisse feruntur: Hoc namque quod dicitis nec debemus probare, nec possumus, quia evidentibus Dei dictis, non elementa, non angelos, nec quoslibet coeli ac terrae vel aeris principatus adorare permittimur. Divini enim speciale hoc nomen est officii et altius omni terrena veneratione vel reverentia, sed sicut in hujusmodi malum primum adolatio homines impulit, sic nunc ab errore consuetudo vix revocat. In quo tamen incauto obsequio quanquam divinus non deprehendatur cultus, sed propter similitudinem amabilium vultuum gaudia intenta plus faciant, quam aut hi forte exigant quibus defertur, aut perfungi oporteat deferentes, reverentiores tamen et districtiores hanc consuetudinem perhorrent Christiani, quibus
taliter illatis non apparet eos, tunc regum imagines adorare censuisse, quanquam rudes adhuc et necdum solidae ad percipiendum solidum cibum mentes hominum fuerint de gentilitate conversae. Jam vero quia dicunt exemplo imperialium imaginum imaginem Dei vel sanctae Dei genitricis Mariae vel omnium sanctorum adorari debere, quam sit absurdum quamve inutile in promptu est, etiam sive hoc capitulo, sive in aliis ex parte monstratum est. Nullus enim praeter Deum omnipotentem omnium sanctorum imagines vel nomina habere vel retinere potest, dicente Propheta: Nimis honorati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum: dinumerabo eos et super arenam multiplicabuntur . Et Dominus Abrahae dixerit: Si possunt stellae coeli numerari prae multitudine, semen quoque tuum numerari poterit . Semen autem Abrahae omnes credentes esse, omnibus manifestum est. Ipse enim est pater gentium, in cujus semine, id est in Christo, benedicentur omnes gentes; qui secundum apostolum, non ex circumcisione, sed ex credulitate amicus Dei vocatus est, nec ei observatio legis, sed credulitas fidei ad justitiam reputata est.
CAPUT XVI. Contra eos qui dicunt quod imaginis honor in primam formam transit.
Usitatissimum et oppido familiarissimum illis qui in adorandis imaginibus aestuant, hoc est, ut credant
et asserant imaginis honorem in eamdem formam posse transire cujus imago est. Quod quidem quomodo fieri valeat, et utrum fieri valeat, nulla ratione percipitur, nec divinorum eloquiorum testimoniis approbatur. Nunquidnam sancti qui pro meritis suis coelestia regna conscendere valuerunt, quorum illi inofficioso obsequio imagines adorare percensent, superstitiosos aut supervacuos honores ambierunt? Nunquid adorari se permiserunt? Quidam enim ex illis abjecti esse cupiebant, ut Domini gratiam mererentur: de quibus erat ille qui dicebat: Elegi abjectus esse in domo Dei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum ; quidam vero flagellari potius quam venerari maluerunt: testis est ille qui dixit: Ego autem non solum alligari, verumetiam
mori pro Christo paratus sum. Non enim eos honorum appetitores, sed spirituali vigore flagrantes et contra adversa munitos atque igne tribulationis decoctos et mundanis adversitatibus fortiores effectos, doctor gentium fuisse commemorat, cum quosdam ex illis dicit tantatos, ut Achiam; quosdam lapidatos, ut Zachariam et Stephanum; quosdam illorum sectos, ut Isaiam, qui per figuram syllepsis pluraliter ponitur; quosdam in occisione gladii mortuos, sicut plures prophetarum fuisse noscuntur; quosdam circuisse in melotibus, in pellibus caprinis, sicut Eliam et Joannem; quosdam angustatos sive egentes fuisse illisque dignum non fuisse mundum, sicut de pene omnibus sanctis passim credendum est, commemorat : quibus exemplis monstratur
non eos honorum, sed virtutum desiderio aestuasse. Nam si ambitione honorum dum mortaliter viverent, uterentur, non hodie in coelestibus tanta gloria fruerentur; dum ergo sit illis a Domino honor perpetuus attributus, non sunt transitoriorum honorum indigui.
Honor itaque digne sanctorum corporibus, reliquiis sive basilicis exhibitus, et omnipotenti Deo et sanctis ejus manet acceptus; incompetens vero et indecens, nec Deo nec sanctis ejus manet acceptus.
Hinc est quod beatus Joseph post prophetiam ossa sua cum adjuratione filiis Israel ad terram repromissionis venturis secum deferenda percenset, ne,
dum Aegyptii memores essent illius, sive administrationis qua in magna egestate Aegyptum gubernaverat, ejus ossibus inutilem exhiberent venerationem; et qui erat in Dei creatoris devotione firmatus, et a vana superstitione Aegyptiorum omnino alienus, eo propensius suam ostenderet sanctitatem, quo et vivens humiliter et recte Deo servierit, et post obitum cineribus suis incompetens obsequium exhiberi recusaverit. Cum ergo sancti viri et Deo per omnia accepti vana obsequia hominum devitaverint, sicut Paulus et Barnabas Lycaonum superstitiosa obsequia devitasse noscuntur, et Petrus Cornelii devotam venerationem spreverit, angelus etiam in Apocalypsi Joannem ne se adoraret prohibuerit, quis eos credat imaginum adoratione delectari, aut picturarum
obsequiis demulceri, aut qualiter ad eos honor picturis exhibitus quae nec de illorum corpore, seu vestibus sunt, sed pro captu ingenii cujusque ab artificibus praeparantur, poterit pervenire? Non enim deliniuntur pictorum operibus qui cum Christo regnant in coelestibus, nec ambiunt ab opificibus in tabulis sive in parietibus pingi, qui a Christo in libro vitae meruerunt ascribi. Dicant igitur quibus hoc tam peculiare est dicere, quod imaginis honor in primam formam transit, dicant ubi hoc legerint aut quibus valeant testimoniis approbare. Dominus namque et Salvator noster non ait: Quandiu fecistis imaginibus, sed, Quandiu fecistis uni de minimis istis, mihi fecistis ; nec ait: Qui imagines, sed, Qui vos recipit me recipit
ait: Diligamus imagines, sed diligamus nos invicem, quia charitas ex Deo est ; nec imaginum onera, sed nostra alterutrum mutuo vehenda percensuit dicens: Alter alterius onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi . Nam cum imagines plerumque secundum ingenium artificum fiant, ut modo sint formosae, modo deformes, nonnunquam pulchrae, aliquando etiam foedae, quaedam illis quorum sunt simillimae, quaedam vero dissimiles, quaedam novitate fulgentes, quaedam etiam vetustate fatescentes, quaerendum est quae earum sint honorabiliores, utrum eae quae pretiosiores, an eae quae viliores esse noscuntur, quoniam si pretiosiores plus habent honoris, operis in eis causa vel
materiarum qualitas habet venerationem, non fervor devotionis; si vero viliores eae quae minus similes sunt illorum quibus aptari parantur, injustum est, cum hae quae nec opere nec materia praecellunt, nec personis similes esse noscuntur, auctius propensiusque venerantur. Nam dum nos nihil in imaginibus spernamus praeter adorationem, quippe qui in basilicis sanctorum imagines non ad adorandum, sed ad memoriam rerum gestarum et venustatem parietum habere permittimus, illi vero pene omnem suae credulitatis spem in imaginibus collocent, restat ut nos sanctos in eorum corporibus vel potius reliquiis corporum, seu etiam vestimentis veneremur, juxta antiquorum Patrum traditionem: illi vero parietes et tabulas adorantes in eo se arbitrentur magnum
fidei habere emolumentum, eo quod operibus sint subjecti pictorum. Nam etsi a doctis quibusque vitari possit hoc quod illi in adorandis imaginibus exercent, qui videlicet non qui sint, sed quid innuant venerantur, indoctis tamen quibusque scandalum generant, qui nihil aliud in his praeter id quod vident venerantur et adorant. Unde cavendum est ne evangelicam sententiam subeant, qui tot pusillos ad scandalizandum impellunt, quoniam si is qui unum de pusillis scandalizaverit, formidolosissimae sententiae subjacet, multo magis exitiabili ille ferietur severitate, qui pene omnem Christi Ecclesiam aut ad imagines adorandas impellit, aut imaginum adorationem spernentes anathemati submittit. Quod utrumque cum magna cautela vitare necessarium
est, ne dum in utramlibet partem plus se quis quam ordo exposcit, impegerit, jacturam suae salutis evitare non possit.
CAPUT XVII. Quod infauste et praecipitanter sive insipienter Constantinus Constantiae Cypri episcopus dixit: Suscipio et amplector honorabiliter sanctas et venerandas imagines secundum servitium adorationis quod consubstantiali et vivificatrici Trinitati emitto; et qui sic non sentiunt neque glorificant, a sancta catholica et apostolica Ecclesia segrego, et anathemati submitto, et parti qui abnegaverunt incarnatam et salvabilem dispensationem Christi veri Dei nostri emitto.
Quam praecipitanter et, ut ita dixerim, insipienter Constantinus Constantiae Cypri episcopus caeteris consentientibus se suscepturum et amplexurum honorabiliter
imagines dixerit, et servitium adorationis, quod consubstantiali et vivificatrici Trinitati debetur, ei se redditurum garrierit, non est plurimum nostra disputatione discutiendum, quoniam omnibus qui hoc vel legunt vel audiunt liquido patet illum non modici erroris voraginibus immersum, quippe qui servitium soli debitum Creatori exhibere se fatetur creaturis, et dum cupit favere picturis reluctatur cunctis sacris Scripturis. Quis ergo unquam sani capitis talem absurditatem vel dixerit vel dicenti consenserit, ut in tanto honore habeatur picturarum varietas, quanto sancta, vivificatrix et omnium creatrix Trinitas? et tale impendatur servitium picturae, quale exhibetur Domino totius creaturae? Aut quis illum talia nauseantem potius quam loquentem audire