Libri Carolini (De imaginibus) (page 26)
pateretur? Aut quae aures tanti facinoris noxam non abdicare potius quam percipere niterentur? Quoniam quidem perversum est ut quibuslibet rebus insensatis tale impendatur servitium adorationis, quale Deo omnipotenti cui non est similis, cui per Salomonem dicitur, Domine, non est tibi similis in coelo sursum nec in terra deorsum . Cum qua ergo fronte, ut de caeteris taceam, hoc unum comma divinae legis audit, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies , qui hoc spreto non solum creaturis servit, sed earum servitium servitio Deo debito aequiparare contendit? Stet namque episcopus in Ecclesia, et legat, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies, et mox ut in
conventu sederit dicat: « Suscipio et amplector honorabiliter sanctas et venerandas imagines, et illis servitium adorationis, quod consubstantiali et vivificatrici Trinitati debetur, impendo, » sicque se in divinis verbis instabilem, se aliud ore profitentem, aliud corde credentem, aliud divinis paginis legentem, aliud in antro pectoris sui tenentem, et divinis verbis obtinentem, et suas nugas Dominicis praeceptis praeferentem demonstret. Nam cum sibi suisque dignoscatur in sua perversa professione obesse, nobis e contrario qui illorum nugis reniti cupimus, dignoscitur prodesse, cum videlicet errorem detegit infaustum, quem illi videntur plebibus ingerere palliatum. Aiunt enim: « Non adoramus imagines ut Deum, nec illis divini servitii cultum impendimus,
sed dum illas aspicimus et adoramus, illo mentis nostrae acumen defigimus, ubi eos quorum illae sunt, esse non ignoramus. » At contra iste illorum detegens errorem, et suam pandens absque ulla obumbratione cogitationem, fatetur se quale sanctae Trinitati, tale illis exhibere servitium, talemque adorationem, sicque absurditatem quam illi introrsus retinent latenter, hanc iste egerit patenter. Nec latere quempiam potest illorum ignavia, cum hanc pandat hujusce professionis sententia. Quia ergo omnes qui suo errore dissentiunt a sancta catholica et apostolica Ecclesia segregare et anathemati submittere, et illis qui Domini Jesu Christi incarnationem salutiferam credere recusaverunt, admittere nititur, quantae sit fatuitatis cunctis legentibus liquet agnoscere,
quippe qui suae ignaviae demersus barathro, dum caeteros ad se secum talia passuros protrahit, si quos tanti periculi voraginem vitare conspicit, eos conviciis et contumeliosis affatibus objurgare contendit. Nam quae insania, vel quae amentia est, ideo Christi plebem ab Ecclesiae matris uberibus conari convellere, eo quod servitium soli Deo debitum rebus sensu carentibus obnititur exhibere? Aut quae perversitas est aequales judicare illos qui mediatoris Dei et hominum Christi Jesu vivificatricem incarnationem obstinata mente credere recusant, illis qui, spreto secundum divinae legis imperium creaturarum omnium servitio, soli Deo, cui omnia famulantur, servire desiderant: aliud est enim mundi redemptionem
non credere, aliud soli Deo velle servire; aliud est salutem mundi spernere, aliud imaginum adorationem contemnere; aliud est salutiferis monitis refragari, aliud vanis et superstitiosis obsequiis reniti. Idem namque Dominus et Salvator cum et per paginam Veteris Testamenti imagines adorare inhibuerit, et per corporalem praesentiam imaginem Caesaris Caesari potius reddendam quam adorandam censuerit, talia in se credendi praecepta contulit dicens: Qui credit in me, habet vitam aeternam
; et iterum: Ego sum ostium et vita, si quis per me introierit salvabitur, et ingredietur et regredietur, et pascua inveniet ; et iterum: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum . Veritas hoc dicit, salus
mundi hoc testatur, redemptor generis humani hoc protatur: et quis tam hebes tamque segnis parem illum judicet, qui his tam authenticis monitis contradicit, illi qui contemptis divinis eloquiis res sine sensu adorare contemnit? Esto, imagines adorare virtus et bonum opus est: nunquidnam fidei aequari potest? Cum tamen cunctis bonis operibus insistendum sit, nullum opus bonum ad perfectam salutem quemquam adducere valet, nisi fidei fundamento superponatur et ejus munimine fulciatur. Abraham denique non ex operibus, sed ex fide justificatus est; Moyses fide grandis factus est; sancti per fidem vicerunt regna, et sancti omnes juxta fidem defuncti sunt. Et Propheta dicit, Omnia opera ejus in fide ; et Dominus in Evangelio, Fides tua te, inquit, salvum fecit ; item idem: Amen dico vobis, si habueris fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si huic monti dixeritis: Tolle et jacta te in mare, fiet; et omnia quaecunque petieritis in oratione credentes accipietis . Unde datur intelligi caeteris virtutibus fidem praeeminere; et quanquam ei spes et charitas connectantur, tamen per fidem ad eas pervenitur. Nec pari damnatione judicandus est qui in caeteris operibus quam qui in fide delinquit, quoniam quidem cum nullus absque fide imagines adorando salvari possit, innumerabiles in coelesti patria sunt legiones quae sive per martyria, sive per innocentiam, sive per solitudinem conversationis, cum imagines penitus nec habuerint, nec adoraverint, per fidei tamen observantiam coelicolis
CAPUT XVIII. Quod Eutimius Sardensis episcopus a praefati Constantini errore non multum dissentit in eo quod ait: Ex toto corde suscipio venerandas imagines cum condecenti honore et amplectibili adoratione. Illos enim qui aliter aut contrarie sentiunt aut dogmatizant contra sanctas imagines alienos catholicae Ecclesiae deputans et praedico et haereticos annuntio.
Cum Eutimius Sardensis episcopus Constantino Constantiae Cypri episcopo pene par sit in confessione, non est ambiguum parem eos habere fidem paremque adepturos retributionem, nisi emendatio in utro illorum praecesserit. Ex toto enim corde
uterque se confitetur suscipere imagines cum summo honore et amplectibili adoratione. O demens episcoporum confessio, o insana praesulum praedicatio! Ecclesia catholica voce praesulum incarnationis Christi mysterium se suscepisse congratulans, Domino dicit: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui, et isti dicunt: Suscipimus et adoramus imagines. Caterva credentium Christum qui est pax nostra, qui fecit utraque unum, apostolos sive apostolicos viros suscipere precatur dicens: Suscipiant montes pacem populi tui, et isti dicunt: Suscipimus imagines adoratione amplectibili. Cum ergo isti pene omnem auxilii sui spem in imaginibus defigant, non mediocriter a sancta et universali dissentiunt
Ecclesia, quae spem auxilii sui non in picturae fucis, non in manufactis artificum operibus, sed in Deo omnium creatore defigit, quae habet adjutores apostolos et apostolicos viros, qui pro ea quotidie Dominum interpellant, et susceptum dono sancti Spiritus de supernis sedibus imbrem sanctae praedicationis, utpote altiora in Ecclesia loca fidelibus plebibus sive rectoribus diffundunt, secundum Joel vaticinium dicentis: Et erit in illa die, distillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lac ; quod etiam his verbis Ezechiel intonat dicens: Vestri autem montes Israel facient uvam, et fructum vestrum quem vos manducabitis populus meus. Quae uva et qui fructus, quanquam Christus Dominus intelligatur qui de montibus Israel processit, a patriarchis
videlicet hominem assumens, potest etiam dulcedo praedicationis veteri et novo Testamento compaginata intelligi, quae diffunditur per humilium fidelium mentes, et incredulorum corda ad credendum et ad fructum afferendum mollificat, et rectorum sensus aeternae spei retributione laetificat, eosque justitia indui et cum subjectis plebibus Deo hymnum canere exhortatur, impleturque illud propheticum: Campi tui replebuntur ubertate, pinguescent fines deserti et exsultatione colles accingentur; induti sunt arietes ovium et convalles abundabunt frumento: et enim clamabunt, et hymnum dicent . Levat enim oculos suos ad eos, cum dicit: Levavi oculos meos ad montes, unde veniet auxilium mihi . Non enim ait: Levavi oculos meos ad res insensatas, ut
ab his adjutorium adipiscerer; sed, Levavi oculos meos ad montes, ad eos videlicet montes super quos Ecclesia Christi fundata est, dicente Propheta, Fundamenta ejus in montibus sanctis ; qui etiam videntes liberari populum Dei a servitute Aegyptia, et ad terram repromissionis conscendere, id est, mundi hujus aerumnosam servitutem, fideles quosque spernere, et ad aeternam patriam convolare exsultant, dicente eodem sanctissimo Prophetarum: Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium
. Quisquis ergo ad hos montes spreta cum caeteris vanitatibus creaturarum adoratione, soli Deo servitium exhibens, mentis oculos somno infidelitatis depulso levat, cum aeriae potestates sive earum sequaces superbi quique ad exitiabiles
Erebi densitates descenderint, non timebit, et cum caeteris hujuscemodi hominibus cum summa jubilatione cantabit: Propterea non timebimus dum conturbabitur terra, et transferentur montes in cor maris. Sonuerunt et turbatae sunt aquae ejus, conturbati sunt montes in fortitudine ejus . Quia igitur antiquus hostis, cujus satellites in sacris litteris plerumque montium nomine designantur, illorum indubitanter montium, malignorum videlicet spirituum, de quibus per Nahum prophetam dicitur: Montes commoti sunt ab illo, et colles tremuerunt ; et de quibus Apostolus dicit: Si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam , omnium malorum suasor, et e contrario omnium bonorum
dissuasor, idcirco hominibus persuasit creaturas colere, ut eos a creatore averteret, illius persuasionibus pessimis actum est, ut creaturarum adoratio inolesceret, quae sub praetextu quodammodo religionis et reverentiae sanctorum, magnum in his locum tenet, qui imagines se ex toto corde suscipere et adorare fatentur. Nam dum amborum error pene par, ut praefati sumus, sit, in eo namque quodammodo dispar esse dignoscitur, quod Constantinus eos qui servitium soli Deo debitum creaturis impendere recusant, infideles et incredulos judicat, Eutimius vero non eos ut incredulos, sed ut haereticos damnat, qui tamen sunt, ut ait Sedulius de quibusdam, Ambo errore pares quanquam diversa sequentes, qui videlicet ob unius erroris insaniam sanctam catholicam
partim incredulam, partim haereticam mentiuntur Ecclesiam. Nam si nos omnes generaliter Christiani, qui spretis creaturarum culturis servitium soli Deo debitum illi soli impendere cupimus, cui merito soli debetur, ideo haeretici, quia imaginibus non servimus, ab istis judicamur, illi proculdubio sive ante adventum redemptoris, sive post adventum, qui creaturis inserviebant, omnino catholici judicabuntur; et si illi increduli, et revera increduli, quia pro creatore creaturas colebant, modis omnibus judicantur, nos qui uni et soli Deo spretis vanitatibus servimus, et ejus sanctis consequens et congruum obsequium impertimus, catholici et fideles habebimur et judicabimur.
CAPUT XIX. Inutile et dementia prolatum et risu dignum dictum Agapii Caesareae Cappadociae episcopi reprehenditur in eo quod dixit: Scriptum est in nostris divinis Scripturis.
Et plerumque imperitia sons est, et insons; sed imperitia sons crebro ut officiat elaborat, imperitia vero insons officere nulli affectat. Sed dum utrumque genus non sit peccato subjectum, utrumque tamen est reprehensioni obnoxium, quoniam imperitia sons et peccato subjacet, utpote quae probrosa officiendi impellitur voluntate, et reprehensioni, sive quia peccatum non caret reprehensione, sive quia quod vel profatur vel operatur, et insipienter id facit et inerudite; imperitia vero insons etsi in eo peccato careat, eo quod neminem laedit, reprehensione tamen non
caret, quia omne imperitum ineruditum est, et omne ineruditum reprehensioni succumbit. Ac per hoc ridiculosissimum dictum Agapii Caesareae Cappadociae episcopi, quod dixit: Scriptum est in nostris divinis scripturis: aut eidem reprehensioni quae peccato obnoxia est, aut eidem quae imperitiae subjacet, cedere comprobatur, quoniam aut eo peccato obnoxia est, quod quo pacto principes eorum dum sint homines, caeteris mortalitate non dissimiles, Deum sibi conregnare dicunt, et se divos suaque gesta vel dicta divalia nuncupant, eo nimirum pacto suas Scripturas divinas nuncupant; aut in eo reprehensioni succumbit, quod eloquentiae inscius, loquendi venustatis ignarus dum dicere debuerat, in nostris codicibus divinas
Scripturas continentibus, aut aliquid hujuscemodi, id e contrario incomposite et ridiculose dixisse fertur, in nostris divinis scripturis: quod quidem, sicut praefati sumus, arrogantiae fastu, quo et Deum sibi conregnare et se divos nuncupare praesumunt, protulisse creduntur, insania est. Si vero aliud dicere cupientes, aliud dixere, nec tanta in eis acuminis vis est, ut quae corde concipiunt, vix certis ac propriis verbis significare queant, ignavia est: ac per hoc in utramvis partem per devia aut superbia feruntur elati, aut ignorantiae caliginosis retinaculis creduntur addicti. Quis ergo unquam sani capitis tale quid dixerit? Quis sanae mentis tale quid protulerit? Quae vecordia, quaeve sit amentia hominem mortalem, passionibus subjacentem, dicere: Scriptum est
in nostris divinis scripturis? Si ergo nostris, quomodo divinis? Et si divinis, quomodo nostris? Ab homine ergo derivatur humanus, a Deo derivatur divinus. Nostrae etenim scripturae humanae sunt, Dei Scripturae divinae sunt: de codicibus tamen sanctae legis dicere nos ratio permittit, nostri codices, de Scripturis vero divinis non aliter nisi divinas Scripturas recte et convenienter secundum rationem dicere valemus. Esto, hoc dictum rationabiliter stare poterat, cum tamen non possit, quo nec de jactantiae fonte scaturisse nosceretur, nec de imperitiae barathro manasse crederetur, in eo denique reprehendi modis omnibus poterant, quod cum sit inutile inutiliter ad rem inutilem, ad imaginum videlicet adorationem astruendam, prolatum fuisse monstratur?
Nec refragari ei potest quodam modo simplicitas, quae plerumque rectis quibusque inhaerere solet, cum id non pura, non recta, sed perversa voluntate prolatum esse constet. Si enim ex rusticitate sancta quae sibi solum interdum proficit, simpliciter et innocue, et non ad aliquid illicitum asserendum processisse dignosceretur, a Deo qui scrutator cordis et renum est, qui plerumque voluntates potius quam actus considerat, ei proculdubio ignosceretur. Sicut enim mala voluntas etsi non aliquid mali opere perpetret, tamen pro actu plerumque tenetur, ita nimirum bona voluntas pro bono opere semper accipitur. Quod ut exemplis illustremus, et Balaam mala voluntas qua populum Dei maledicere cupiebat, quanquam ad id quod desideraverat non pervenerit, a culpa non fuit
indemnis; et David bona voluntas qua templum Domino aedificare cupiebat, quanquam opere non fuerit expleta, divinis tamen est collaudata oraculis.
CAPUT XX. De eo quod Joannes presbyter Theodosio abbate monasterii sancti Andreae recitante verba Joannis Chrysostomi, et dicente: Vidi angelum in imagine persequentem barbarorum multitudinem, dixit: Quis est iste angelus, nisi de quo scriptum est: Quoniam angelus Domini percussit centum octuaginta quinque millia Assyriorum in una nocte in circuitu Jerusalem exercitantium.
monasterii sancti Andreae in saepe memorata vanissima synodo, quae pro adorandis imaginibus gesta est, refert, Vidi angelum in imagine persequentem multitudinem barbarorum. Nam dum hi qui in eadem synodo fuisse memorantur, patriarcharum, prophetarum caeterorumque sanctorum et illustrium virorum verba ob imaginum adorationem stabiliendam perturbare nitantur, eos denique patriarchas quaedam egisse quae non egerint mentiantur, non est mirandum si etiam Joannem Chrysostomum talia dixisse criminentur. Nunquid enim praefatus vir tam eloquens, tamque eruditus diceret: Vidi angelum in imagine persequentem barbarorum multitudinem, cum sciret angelorum immortalem naturam nequaquam ut ab hominibus videatur picturarum esse indiguam. Sunt
enim natura spiritus, officio angeli, qui ut ab hominibus videri possint, corpora ex lucidissimo aethere, nec ex pictorum opificiis assumere creduntur: unde non est credendum ut a Joanne viro eloquentissimo tale dictum sit prolatum, quod nec verbis sit expolitum, nec sensu lucidum, nec ulla ratione subnixum. Est enim in eo vitium quod grammatici amphibolian, id est ambiguitatem dictionis nuncupant, quia dum dicitur, Vidi angelum in imagine persequentem barbarorum aciem, non evidenter elucescit, utrum angelum in imagine viderit qui alibi persequeretur barbarorum multitudinem, an angelum alibi visum fuisse et in imagine barbarorum persequi multitudinem: quod quidem dictum et si hoc vitio careret, aliis quoque indiciis tanti viri non esse
appareret, qui dum ejusdem non fuerit aetatis, ridiculosissimum ac potius falsissimum esset eum dicere, Vidi angelum barbaros persequentem, qui, ni fallor, vidisse se in pictura eamdem historiam ab artifice depictam, qua angelus barbarorum pridem cuneos prostraverat, prosecutus sit. Multi etenim diserti et eloquentissimi viri in suarum disputationum vastissimis campis, prout ordo et ratio dictat, sicut et caeterarum rerum, picturarum etiam et imaginum faciunt mentionem. Quod dum illi qui illarum adorandarum aestu uruntur legentes repererint, totum pervertere ad earum conantur adorationem, ut videlicet inde contra nos, qui Domino annuente veri sumus adoratores in spiritu et veritate Patrem adorantes, suam inermem armatam efficere affectent assertionem, quod
ab eloquentissimis viris quamdam imaginum factam fuisse reperiant mentionem, quasi de omnibus quorum mentio in tractatibus fit, continuo praecepta dentur. Joannes igitur presbyter, cui dum praefatus Theodosius abbas Joannem Constantinopolitanum episcopum dixisse mentiretur, Vidi angelum in imagine persequentem barbarorum multitudinem, protinus subjunxisse fertur et dixisse: Quis est iste angelus, nisi de quo scriptum est? Quoniam angelus Domini percussit centum octuaginta quinque millia Assyriorum in una nocte in circuitu Jerusalem exercitantium. Jam in pluribus illius vanae lectionis locis quae ex hoc
negotio ab illis digesta est, plura notabiliter et incaute locutus fuisse deprehenditur. Pene omnibus enim ibi incautius locutus fuisse notatur, et quanto velocior in sermonibus, tanto nimirum segnior approbatur in sensibus, dicente Salomone: Si videris virum velocem in verbis suis, scito quia spem habet insipiens magis quam ille . Nam dum de pictura dixisse referatur: Quis est iste angelus nisi de quo scriptum est: Quoniam angelus Domini percussit CLXXXV millia Assyriorum? et caetera, quam fuerit incautus, quamque delirus apparuerit, cum non Assyrios ille angelus percusserit pictus, sed ille qui ad hoc explendum fuerit missus. Quod vero ait, In circuitu Jerusalem exercitantium, tanquam ita scriptum habeatur et in hoc sicut et in caeteris ineruditus esse detegitur, quoniam