Libri Carolini (De imaginibus) (page 27)

Charlemagne (attr. Théodulf d'Orléans) · Arts visuels

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 98 · 41 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

nusquam hoc ordine verborum scriptum esse reperitur. Quanquam enim Sennacherib rex Assyriorum pene omnes civitates Juda munitas ceperit, dicente Scriptura: Et factum est in quartodecimo anno regni Ezechiae, ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Juda munitas, et cepit eas , nequaquam tamen ad Jerusalem pervenit, nec in circuitu urbis machinis murum feriturus castra posuit, sed de Lachis Rabsacen ad Jerusalem misit, qui stetisse legitur in aquaeductu piscinae superioris, in via agri fullonis. Quod iisdem verbis liber Verborum dierum, qui Hebraice , Graece Παραλειπομένων dicitur, qui est chronicon divinae legis, testatur: Misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos Jerusalem. Ipse enim cum universo exercitu obsidebat

Lachis . Nam id quod praefatus Joannes more suo usurpasse dignoscitur, tanquam inibi scriptum sit, In circuitu Jerusalem exercitantium, in nullo sanctae legis authenticorum codicum invenitur. Quod ut lucidius comprobetur, ipsa sanctae legis verba, prout in codicibus habentur, per ordinem ponenda sunt. Ita enim in libro Regum legitur: Factum est igitur in nocte illa, venit angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum CLXXXV millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum, et recedens abiit, et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive

. Liber quoque sanctissimi ac dissertissimi vatis Isaiae hoc modo hanc texit historiam: Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum

CLXXXV milia, et surrexerunt mane, et ecce omnia cadavera mortuorum, et egressus est, et abiit, et reversus est Sennacherib; et caetera . Liber quoque Verborum dierum, qui cum sit, ut praefati sumus, totius divinae legis chronicon, historias tamen regum e latere libri Regum, quae in eo praetermissae sunt, enucleatim edisserit, hoc modo hanc narrat historiam. Et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem exercitus regis Assyriorum, reversusque est cum ignominia in terram suam . In quibus exemplis, hoc quod a Joanne usurpatum est, minime invenitur.

CAPUT XXI. Quod nulla auctoritate vigeat, neque in ullo authenticorum librorum reperiatur quod illi dicunt, per imaginem cujusdam Polemonis quemdam ab adulteris perpetratione coercitum fuisse, quod quidem aequare nituntur miraculo quod fimbria Dominicae vestis actum est, quam mulier contingens exoptatam recepit sanitatem.

Inter caetera quae ob suum errorem astruendum deliramenta in ejusdem vanissimae synodi lectione conglomerasse deteguntur, hoc illis est familiarissimum, quod per imaginem cujusdam Polemonis quemdam asseverant ab adulterii perpetratione coercitum; quod quidem gestum, si tamen gestum esse credatur, quanquam in nullo vel Veteris vel Novi Testamenti authenticorum codicum sit repertum, nec ab ullo eorum

doctorum, qui a sancta Romana, catholica et apostolica Ecclesia recipiuntur, sit prolatum, tamen id et ad suum errorem fulciendum, quasi quoddam probatissimum miraculum, proferunt, et miraculo quod Dominicae vestis fimbria gestum est, aequiparare non metuunt. Quod quidem si, ut illi asseverant, gestum est, salutaribus Dominicis gestis nec debet nec potest coaequari, quoniam quanta est distantia inter nescio quem Polemonem et Dei et hominum Mediatorem, tanta nimirum distantia est inter gesta praefati Polemonis ejusque imaginis et sanctissima miracula Domini salvatoris, nec possunt similes actus habere, qui nimium nimiumque sunt dissimiles in virtute. Quis in nubibus, inquit Propheta, aequabitur Domino?

aut quis similis erit Deo inter filios Dei ? De eo etiam dicitur in Canticis canticorum: Caput ejus aurum optimum , quoniam sicut auro nullius potest metalli coaequari natura, ita creatori omnium, qui caput utique Christi est, nulla potest coaequari creatura? De quo etiam in eisdem Canticis canticorum ab sponsa dicitur: Sicut malum inter ligna sylvarum, sic dilectus meus inter filios , quoniam sicut malum cum sit pulchrum aspectu, odoreque suavissimum praeeminet lignis sylvarum, ita nimirum redemptor noster, qui est odor vitae in vitam, quem quotidie Ecclesia in odore sequitur unguentorum, cunctis praeeminet coetibus sanctorum, qui idcirco filiorum nomine censentur, quia non mundo cui nati sunt, sed Christo cui renati sunt, adhaerere

noscuntur. In Apocalypsi quoque vigintiquatuor seniores coronas suas ante Agnum projecisse leguntur, quia videlicet omnes sanctorum virtutes cunctaeque illorum victoriae, quibus ipso opitulante claruerunt, ejus virtutibus et victoriae comparatae minores esse cernuntur, quoniam et rivulus a perenni fonte derivatus minor esse perhibetur eidem fonti comparatus, et vilis pampinus vitis vivacibus radicibus vel etiam fructiferis palmitibus vilior omnino creditur comparatus. Esto, factum est, et credi possit, ut virtus Polemonicae imaginis ab adulterii scelere quemdam compesceret, num ideo omnes imagines adorandae sunt? Nunquid quia pecualis animantis lingua rudis humanas loquelas profundens arioli cujusdam perversam

intentionem, qua benedictum populum maledicere nitebatur, compescuit, angelicosque terrificos ictus irrationale animal rationali homini vitare concessit, ideo animalia sunt pecualia adoranda? aut quia atrocium ferarum vulnifica ferocitate puerilis turba virum Dei vanis insultationibus lacescens est prostrata, ideo est ursorum rabies adoranda? Plerumque etenim casuali eventu res quodammodo accidentes noxiarum rerum perpetrationem quibusque perpetrare cupientibus inhibent, sed non ideo easdem res per quas haec fiunt, adorare ratio permittit. Si ergo hoc quod de Polemone et imagine ejus dicunt, cujus adminiculo suum errorem fulcire cupiunt, in veritate gestum est, ideo imagines adorandae non sunt, quia secundum exempla quae breviter praemisimus,

non omnes res quibus quaedam utilia mortalibus inferuntur adorandae sunt; si vero in veritate gestum non est, ut et nos arbitramur, nec illi plene rationabili auctoritate proferunt, qui nullis hoc in veritate gestum authenticis approbant indiciis, nec ideo vanissima sensu carentium rerum est adoratio stabilienda, quia mendaciis nec mendaciorum exemplis res quae rationabiliter et in veritate fieri debet, nusquam legitur esse statuta, quoniam sicut veritas nunquam mendaciis assentiri dignoscitur, ita nimirum mendacia veritati semper refragari creduntur: quae duo ita sibi e diverso venientia cernuntur opponi, ut sibi mutuo semper credantur reniti. Sicut ergo ignis fomitem nemo potest aquarum fluentis nutrire, vel e contrario aquarum fluenta nemo

potest igneis fomitibus augere, ita etiam nemo potest veritatem, ut illi facere appetunt, mendaciis comprobare. Decussis igitur breviter et ex parte probatis quod gestum imaginis Polemonis, si tamen, ut illi fassi sunt, gestum est, gesto Dominicae fimbriae coaequari nec debet nec valet, sive, quod prorsus ambigitur, utrum gestum sit, quod illi gestum fuisse dicunt, an non, sive quod etiam si gestum fuerit, non idcirco imaginum adoratio astrui valebit, nec non et id quod mendaciis approbari seu constitui veritas nequeat, nunc operae pretium est, ut quid fimbria Dominicae vestis, quam illi imagini Polemonis coaequare contendunt, typicis innuerit arcanisque mysteriis, breviter exsequamur. Fimbria namque Dominicae vestis fides est incarnationis, cujus attactu gentilitas

aegritudinem amisit idololatricae foeditatis. Sicut enim fimbria ad comparationem corporis sive totius indumenti pars minima est, ita nimirum incarnatio redemptoris divinae et ineffabili generationi qua a Patre ante saecula genitus est, comparata, minima esse videtur: de qua generatione per Isaiam dicitur, Generationem ejus quis enarrabit

? ubi subauditur, nullus. Humanam autem ejus generationem ita evangelista enarrat, Liber generationis Jesu Christi filii David . Mulier ergo post tergum fimbriam Dominicae vestis attingens exoptatam sanitatem, quam medicorum industria longa per tempora negaverat, recepit, quia post passionem et resurrectionem sive in coelum ascensionem Domini gentilitas

credulitatis sanitatem quam nec patriarcharum nec prophetarum ei praedicatio quiverat impertire, Dominicae vestis fimbriam tangendo, incarnationis videlicet ejus mysterium credendo, percepit, et cum ad ipsius Domini praedicationem vix modica discipulorum turba crediderit, ad praedicationem tamen apostolorum tanta multitudo celerrimo fidei ardore succensa est, ut una die quinque millia hominum, alia tria credidisse perhibeantur: quod et ipsa Veritas discipulis promisit dicens: Qui credit in me, opera quae ego facio et ipse faciet, et majora horum faciet . Quod quidem et in miraculo quod per Petrum a Domino gestum est, quidam intelligi posse putant, quoniam dum Dominus imperio verbi sive tactu infirmos sanaverit, Petrus umbrae suae tantum

attactu infirmos legitur sanasse. Dominus ergo ad filiam archisynagogi suscitandam pergens, fimbriae attactu feminam a profluvio sanguinis liberat, quia videlicet dum synagogam, quae utique patriarcharum et prophetarum de stirpe descendit, somno incredulitatis evigilandam appetere tendit, gentilitatem a daemonum insolentissimo cultu suae fidei cognitione sanavit, et bonum quod illa perfidiae culpa irretita percipere neglexit, ista fidei devotione percipere meruit. Ad synagogam ergo liberandam se Dominus venisse testatur, cum et per praesentiam corporalem dicit: Non sum missus nisi ad oves quae perierant domus Israel ; sive cum discipulos in vias gentium abire, et in civitates Samaritanorum cohibet introire; et quondam allegorice per Salomonem

in Canticis canticorum ad Israeliticae gentis hortum se descensurum promittit dicens: Descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ; quia scilicet dum ad Judaici populi hortum in quo erat lex in cortice pandens acerrimam austeritatem, in nucleo occultans incomparabilem suavitatem, per carnis susceptionem descendit, gentilicae convallis abjecta opera invisit, eamque sibi fidei integritate ascivit. Porro quod sanata in itinere femina ad domum archisynagogi a Domino venitur, ejusque filia mortis vinculis destitutis suscitatur, synagoga quandoque somnum suae diffidentiae discussura, et Christo per fidem resurrectura, et ei perpetim victura monstratur, quandoquidem mox ut plenitudo gentium, secundum Apostolum, subintraverit , caecitatem

quae ei ex parte in non credendo in mediatorem Dei et hominum contigit, a se discutiendo, et in eum credendo qui sibi per patriarchas et prophetas sacrorum oraculorum tonitruis olim annuntiatus est, credens, sic omnis Israel salvus erit. Cum igitur his et his similibus mysteriis quae in Dominicae fimbriae gesto innuuntur, Polemonis imago penitus careat, non eo modo ut Dominici indumenti fimbria habenda est, nec debet ei coaequari in honore, quae aequari nequit in tot mysteriorum fulgore.

CAPUT XXII. Quod judices qui in praefata synodo fuerunt, insolenter et incongrue artem pictoriam extollere conati sunt, dicentes: Pia enim est ars pictoris, et non recte eam quidam insipienter detrahunt, ipse enim Pater pictorem pie agentem commendat.

Si pestilens humor arcem corporis, id est, caput obsederit, facile ad caetera membra transfunditur, nec mirandum est si ad pedum ima transfusus eos vehementer laedat, si eum jam caput, quod omnibus membris praeeminet, laesisse constet. Vesania igitur adorandarum imaginum quae Constantini et Haelenae matris ejus, sive etiam Tharasii Constantinopolitani episcopi caeterorumque illarum partium sacerdotum mentem irrepsit, non est plurimum magnipendenda, si ad judicum sive plebium usque mentes subripiendas descendit, quoniam ut superiori exemplo monstratum

est, cum caput insolentia cujusdam rei invaditur, facile caetera invaduntur, quae capiti subesse monstrantur. Omne caput languidum, ait Propheta, et omne cor moerens, a planta pedis usque ad verticem non est in eis sanitas

, quia videlicet dum a regibus et a sacerdotibus, qui exemplar bene vivendi subjectis plebibus esse debent, recte vivendi recteque agendi studium praetermittitur, de interna sanitate subjectarum plebium quodammodo dubitatur. Cum ergo in eadem synodo tot sacerdotum fuerint obsitae mentes erroribus, quomodo non poterat error judicum inhaerere mentibus? Aut quis ab errore reducat oves, si errandi ducatum teneant pastores? Sacerdotes etenim qui in errorem subditas plebes inducere noscuntur, talibus per Jeremiam prophetam

increpationibus arguuntur: Propterea haec dicit Dominus ad pastores qui regunt populum meum. Vos dispersistis oves meas, et expulistis eas, et non visitastis eas ; ubi protinus quanta sit cura Dei erga populum, qualiterve amotis negligentibus studiosiores populo Dei dentur rectores, protinus subinfertur: Ecce ego vindico in vos secundum mala studia vestra, et suscitabo illis pastores qui pascant eas, et ultra non timebunt neque terrebuntur, dicit Dominus . In Ezechiel quoque propheta de talibus, quod quidem non sine ingenti animi angore prosequimur, qui stipendiis ecclesiasticis utuntur, et exemplis erroneis et incautis populum in errorem inducere creduntur, sicut hi fecisse perhibentur, qui in vanam imaginum adorationem exarserunt, et populum

subditum praelati sibi in errore professionis sociaverunt, ita scribitur: Et ideo, pastores, audite verbum Domini: Oves meas devoratis, et lanis eorum vos cooperitis, et quod crassum est jugulatis, et oves meas dispersistis; quod infirmum erat non confortastis, et quod male habebat non curastis, et contritum non alligastis, et quod errabat non convertistis, et quod perierat non requisistis, et fortem oppressistis labore, et dispersae sunt oves meae, eo quod non sint pastores, et factae sunt in devorationem omnibus bestiis agri, et dispersae sunt oves meae super omnem montem et in omnem collem altum, et super faciem totius terrae dispersae sunt, nec erat qui eriperet, neque qui revocaret . Non ergo in hujus negotii vanissima

professione tanta est nequitia judicum, quanta perversitas sacerdotum, sed in istis deprehenditur ignavia, in illis ingens redundat insania, praesertim cum illi se imagines adoraturos, eisque servitium quod sanctae Trinitati debetur, exhibituros profiteantur; isti pictorum artem piam esse, et non debere subsannari, et pictorem pie agentem a Patre commendari professi sint dicentes: Pia enim est ars pictoris et non recte eam quidam insipienter detrahunt, ipse enim Pater pictorem pie agentem commendat. In quibus utrorumque professionibus evidenter ostenditur, tanto sacerdotes praeeminuisse judicibus in errore, quanto nimirum praeeminent per gradus sublimitatem in honore, nec coaequari potuisse laicos praesulibus in absurda professione, qui non coaequari possunt in

sacerdotalis cathedrae sessione; sed dum in neutra parte reperiatur quod recte queat laudari, in utraque tamen parte cernatur quod merito possit vituperari, et praesulum error qui se imagines adoraturos eisque servitium soli Deo debitum exhibituros fassi sunt, ex parte discussus sit, restat ut judicum etiam error quo artem pictoriam piam esse asseverant, nostri styli invectione discutiatur. Dicunt enim artem pictoriam piam esse, quasi non cum caeteris mundanis artibus communionem pietatis aut impietatis sortiatur. Quid enim ars pictorum amplius habet pietatis arte fabrorum, sculptorum, conflatorum, caelatorum, latomorum, lignariorum, terrae cultorum, vel caeterorum opificum? Omnes enim quas praemisimus artes, quae non nisi discendo possunt attingi, et

pie et impie possunt ab his quibus exercentur haberi, nec in eas pietas aut impietas cadit, sed in hominibus qui earum sunt sequaces, qui plerumque aut vitiorum procacissimis tumultibus coarctantur, aut virtutum salutiferis coetibus exornantur. Si ergo idcirco ars pictorum pia esse perhibetur, quia per eam plerumque piorum hominum actus et pia quaedam gesta pinguntur, ergo et ideo impia perhibebitur, quia plerumque per eam impietates multae, id est, trucidationes hominum, atrocitates bellorum, crudelitates sceleratorum, immanitates ferarum, impetus bestiarum vel caetera his similia depinguntur; et si ideo impia nullatenus esse creditur, quia haec quae exsecuti sumus adumbrationibus vel etiam lineamentis quibusque humanis visibus impertiuntur,

nec ideo pia erit quia per eam bonorum hominum gesta signantur. Sicut enim ferrum nec ideo impium dicitur, quia ex eo homines interimuntur, nec ideo pium, quia ex eo quaedam instrumenta fiunt quibus et ensium vibrantium illisiones quatiantur, et homines tueantur, et a medicis saluti humanae consulitur; ita et ars pictorum nec ideo impia, quia per eam crudelia, nec ideo pia, quia clementia quaedam pinguntur.

Quod vero ei non recte a quibusdam insipientibus detrahi suspirant, a nullo qui sanae mentis est ambigitur eos in hac quoque parte sicut et in caeteris dementiam sequi: quippe cum nullus sani capitis neque imaginibus detrahat, neque arti pictoriae, sed

eorum qui eas adorant eisque sevitium inconsequens exhibent, abominetur vesaniam. Non enim vinum quia ebrietatem generat, reprehenditur, cum plerumque Deo in sacrificium libetur; nec sylvae quae furibus hospitium praebent, quia plerumque hominum usibus multa quae expediunt administrant; nec ideo igni imputatur, quia interdum edaciter domos vel caetera humanis stipendiis apta devorat, cum mortalium vitae multis adminiculis suffragetur. Porro quod dicunt, Ipse enim Pater pictorem pie agentem commendat, cur Pater, aut ubi scriptum sit, pictorem commendet, nec illorum est approbare, nec nostrum credere, quippe cum in nullo oraculorum divinorum volumine pictorum laus perhibeatur inesse. Reperiant ergo illi in quolibet divinarum Scripturarum

Tous les livres