Libri Carolini (De imaginibus) (page 33)
quaedam et errorem suadentia apicibus annotare, et sanctorum quorumdam probabiliumque virorum nominibus praetitulare, quatenus virosum poculum mellis illitum sapore facilius valeant ad potandum nescientibus quibusque porrigere. Unde timendum est ne epistola quam illi cujusdam sancti Simeonis dicunt, ex qua testimonia ad suum errorem stabiliendum adducunt, non verba sint viri sancti, sed cujusdam machinamenti versuti. Quoniam quidem ideo de ea a nobis sive a caeteris quibusque orthodoxis dubitatur, quia ejus sermo in quibusdam locis sanctarum Scripturarum documentis refragatur, nec praesumimus ejus lectionem in testimonium ad res dubias firmandas sumere, quam novimus divinae legis institutis contraire. Non enim nos ex ejus textu
amplius uspiam legisse meminimus, nisi id quod ab illis in eorum codice taxatum reperimus. Quod quidem quamvis sensuum verborumque venustate careat, et insulsum nescio quid rusticumve redoleat, libet tamen nobis ita id texere, ut constat nos in eorum codice reperisse. Dicunt enim praefatum sanctum Simeonem cujus vita nobis et praedicatio manet ignota, pro quibusdam Samaritanis, imaginibus injuriam inferentibus, Justiniano imperatori taliter scripsisse: « Pro quibus commemorantes referimus divinis vestris auribus. » Et iterum: « Non habeo quod dicit talia praesumentes ne una in eis facta humanitate quatenus precamur victoriosam vestram fortitudinem, ne faciat misericordiam in eis qui hoc praesumpserunt, neque parcere illis, neque quodlibet
rogum aut responsum suscipere pro illis; » et post pauca: « Sed conjuro vos, Domine, per Emmanuel Deum excelsum non morari neque ad modicum fieri ducentem vindictam; » et iterum: « Quos et suscipiet, propinquitates eorum tenebra in condemnationem, qui exspectat eos consumere inexstinguibilem et tenebrosum ignem, et anathematizet eos in inferiora abyssi ipse sanctus et omnipotens spiritus Jesu Christi Domini nostri qui ex Patre procedit, ad perdendum illos in infinita perditione. » Et post pauca: « In ipso qui conregnat pietati vestrae. » In quibus stolidissimis verbis et non solum eloquii venustatem, verum etiam communem loquendi sensum fugientibus et barbarismis ac soloecismis concretum nescio quid resonantibus, haec prorsus reprehenduntur, quod Justiniani
imperatoris hominis aeque mortalis atque passibilis, et cunctis humanis permutationibus subjacentis, aures divinas nuncupaverit, eumdemque misericordia uti prohibuerit, et ad reddendum malum pro malo facilis fuerit, et patienter ac mansuete agere in eadem causa neglexerit; et qui debuerat pro damnatorum ereptione laborans iram regis refrenare, illius iram magis magisque succenderit, eumque atrociter ad irascendum impulerit, nec ejus exemplo usus sit qui neminem vult perire; et qui pro lucrandis animabus invigilare debuerat, anathema et maledicta injecerit, et eidem imperatori Deum conregnare dixerit. Quae verba dum in tot locis reprehendantur, ad roborandam adorationem imaginum minus idonea reperiuntur, quoniam difficile potest
per praecipitia currere, qui in planis cernitur titubare, nec valet in ambiguis diverticulis dux esse itineris, qui publici tramitis viam tenere nequit in patentibus viis; et a liberalium disciplinarum subtilissimo magisterio reprobatur, qui communium litterarum usitatissimam notitiam minime habere reperitur. Nam dum de eo quod ille imperatoris aures divinas dixit, eique Deum conregnare profatus est, contra eorum deliramenta qui hactenus talibus adhuc nugis utuntur, plenissime in superioribus hujus operis partibus a nobis affatim disputatum sit, nunc ordo exposcit ut de caeteris, de quibus nunc sermo est divinorum eloquiorum testimoniis gressus sermonum nostrorum munientes, prout Dominus dederit, disputemus. Cum enim misericordia
uti imperatorem prohibuisse reperitur, quid aliud facit, nisi omnibus sanctis Scripturis quae misericordiam habendam percensent, reluctari dignoscitur? Unde periculosissimum est talium litterarum praecepta sequi, quae divinis Scripturis videntur obniti. Ait enim Dominus in Evangelio, Estote misericordes sicut et Pater vester misericors est ; et iterum: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur ; et doctor gentium ait: Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes vobismetipsis, sicut et Deus in Christo donavit vobis ; et Psalmographus dicit: Dominum misericordiam diligere ; et: misericordia Domini plenam esse omnem terram ; et idem Dominus per prophetam dicit: Quia misericordiam volo et non sacrificium
. Nam dum misericordia tam authenticis habenda censeatur praeceptis, et eam se in aeternum cantaturum propheta testetur, Misericordias tuas, inquiens, Domine, in aeternum cantabo, et ita a Domino dicatur diligi, quisquis ea uti prohibet, eamque habere contemnit, et Deum convincitur non diligere, et ejus praestantissimis monitis penitus contraire. Unde et ipsa Veritas legisperito dicenti, ipsum esse proximum qui fecit misericordiam, respondit: Vade, et tu fac similiter
. Quo documento monstratur, non solum a nobis homines qui unius nobiscum naturae sunt diligendos, sed etiam angelos qui quamvis alterius sint naturae, in eo tamen quod misericordiam erga nos exercent, et proximi esse creduntur,
et diligi prorsus ab eo qui Deum et proximum diligere sanxit, omnino jubentur, in eo etiam quod tam facilis ad reddendum malum pro malo fuerit, divinis prorsus monitis contradixit. Nec ille enim ad exercendam vindictam tam severus esse, nec imperatorem ad hanc exercendam impellere debuit, quippe cujus ministerium non fuerit vindictam exercere, aut exercendam jubere, sed opera misericordiae amare, et amanda caeteris praedicare. Ait enim Dominus in Exodo: Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc ad eum . Cui praecepto nullatenus paruit cum errantes praefatos Samaritanos, si tamen errasse creduntur, ab errore minime revocavit, sed ut in eodem errore perirent, imperatoris mentem postulando concitavit; et quos vidit sub onere
peccatorum cecidisse, non solum non erexit, sed sub eodem onere atrociter perire permisit, dicente Domino: Si videris asinum odientis jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo ; in Proverb. quoque scribitur: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi: hoc enim faciendo, carbones ignis congeres super caput ejus, Deus autem retribuet tibi , quia videlicet quos peccando inimicos sciebat, et spiritalium ciborum eduliis et salutaris poculi egenos, si divinorum verborum esca sive potu saturaret, carbones ignis qui et peccatorum rubiginem consumerent, et eos ad dilectionem Dei et proximi accenderent, super capita, mentes scilicet eorum, congereret. Vindictam ergo quaerere et misericordiam spernere iramque servare, quae
omnia superius positae litterae praefatum imperatorem hortatae fuisse perhibentur, his Ecclesiastici libri documentis cohibentur: Qui se, inquit, non vindicat, a Deo inveniet vindictam, et peccata illius servabit; relinque proximo nocenti te, et tunc petenti tibi solventur peccata. Homo homini servat iram, et a Deo quaerit medelam; in hominem sibi similem non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur: ipse retinet iram, et propitiationem petit a Deo, quis deprecabitur pro delictis ejus ? Item Isaiae vatis oraculo pro malis mala reddere hoc modo prohibetur: Audite, inquit, verba Domini, qui timetis nomen ejus, dicite: Fratres nostri estis qui vos oderunt et abominantibus vos, ut nomen Domini magnificetur, et appareat ipsis in jucunditate eorum, et illi confundentur.
Dominus quoque in Evangelio inimicos sive prave agentes, non iram suscitandam, nec vindictam exercendam, nec maledicta congerenda praecepit, sed dilectionem erga eos exhibendam his sacratissimis verbis instituit: Diligite inimicos vestros, et orate pro eis qui vos persequuntur; benedicite maledicentes vos, benefacite eis qui vos oderunt, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos . Nam si illi voce veridica diligendi potius quam maledicendi et exsecrandi sunt qui nos oderunt et persequuntur, qui utique imago Dei sumus, multominus illi maledicendi seu plectendi sunt, qui picturis injurias injecisse feruntur. Vas quoque electionis nulli
malum pro malo reddendum esse his verbis admonet; ait enim in epistola ad Romanos: Nolite prudentes fieri apud vosmetipsos, nulli malum pro malo reddentes, providentes bona non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus, si fieri potest; quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habete, non vosmetipsos defendentes, sed date locum irae; scriptum est enim: Mihi vindictam; ego retribuam, dicit Dominus . Si ergo nosmetipsos egregii praedicatoris documento defendere minime debemus, quis furor est, quaeve dementia ut rerum insensatarum secundum exhortationem earumdem litterarum quae Justiniano missae sunt, injurias defendere studeamus, et pietatis opera quae nec pro nostris quidem calumniis amittere debemus, picturarum contumeliis, quas
illae minime sentiunt, amittamus? Non igitur in hac parte scriptor ejusdem epistolae sancti viri Stephani protomartyris exempla secutus est cum videlicet ille, dum lapidum grandine undique sibi misso atrociter quateretur, flexis poplitibus pro persecutoribus oravit, iste vero imaginum injurias quae ab illis minime sentiuntur non ferens, ejusdem injuriae perpetratores perniciter et absque misericordia magna sub attestatione interimendos esse rogavit, eorumque animas anathematis vinculo nexas ad perpetua supplicia destinare curavit. Neglexit interea earumdem litterarum scriptor patienter sive mansuete in hac parte agere, sprevitque ejus praedicationem adimplere, qui ad Thessalonicenses scribit: Patientes estote ad omnes, videte ne quis malum pro malo alicui reddat, sed
semper quod bonum est invicem sectamini, et in omnes , illiusque monitis contempsit parere, qui ait: Melior est mansuetus cum humilitate quam qui dividit praedam cum contumeliosis ; et dum debuit in eripiendis miseris iram regis refrenare, dicente Salomone: Erue eos qui ducuntur ad mortem, et redime qui interficiuntur, ne parcas; si autem dixeris: Non novi hunc, scito quia Dominus corda hominum novit, et qui finxit spiritum omnibus ille scit omnia, qui reddet unicuique secundum opera sua , versa vice ad interfectionem et crudelitatem exercendam imperatoris animum suis litteris excitavit. Quia ergo hi qui injuriam patiuntur, liberandi sunt, liber Ecclesiasticus demonstrat. Ait enim: Libera eum qui injuriam patitur de manu protervi et
aegre feras in anima tua; in judicando esto pupillis misericors ut pater, et pro viro matri illorum: et eris velut filius Altissimi obediens, et miserebitur tibi magis quam mater . Per Isaiam quoque prophetam ita de hac re dicitur: Inquirite judicium, eripite injuriam accipientem, et judicate pupillo, et justificate viduam, et venite disputemus, dicit Dominus: et si fuerint peccata vestra ut phoenicium, ut nivem dealbabo; si autem ut coccinum, ut lanam albam efficiam: eripite direptum de manu injuriantis eum . Unde si quis vult fieri velut filius altissimi Dei, utique operibus bonis instando, et cupit sui a Deo misereri, et peccatorum sordibus ablui, his potius debet saluberrimis monitis uti quam illius epistolae perversitatem
crudelissimam sequi. Porro quod ad irascendum imperatoris animum impulit, et in hoc quoque crudeliter egit, et sacris litteris penitus in hac parte sicut et in caeteris contraiit. Dicitur enim per quemdam sapientem: Anima benedicta omnis simplex: vir autem animosus vel iracundus non honeste agit; ita et per eumdem: Noli esse amicus viro animoso: cum amico autem iracundo noli commorari, ne forte discas vias ejus, et sumas laqueum animae tuae : quae viae cum a sapiente disci prohibeantur, multo magis docere et sub attestatione hortari prohibentur. Liber quoque Ecclesiasticus taliter de hac re intonat: Homo iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit amicos, et in medium pacem habentium immittet delaturam
haec praecepta dat: Noli festinare in spiritu tuo irasci, quia ira in sinu stultorum requiescit . Doctor itaque gentium ita ad Ephesios scribit: Irascimini et nolite peccare, sol non occidat super iracundiam vestram
; item idem: Omnis amaritudo, inquit, et ira et indignatio et clamor et blasphemia auferatur a vobis cum omni malitia ; idem quoque: Nunc autem, inquit, deponite omnem iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, multiloquium : quae quidem pene omnia, si liquidius indagentur, in praefatae epistolae textu reperientur.
Dicat ergo justissimus vir et Deo charus Jacobus apostolus, utrum juxta istius epistolae exhortationem velox quis ad irascendum esse debeat; intonet
utrum huic epistolae consentiendum sit, quae imperatorem citatum ad iracundiam fore sanxit. Ait enim: Scitis, fratres mei dilecti, sit autem omnis homo velox ad audiendum et tardus ad loquendum, tardus quoque ad iram: ira enim viri justitiam Dei non operatur . Dicat etiam ipsa Veritas quid de hac re ejus membra sequi debeant; dic, inquam, sancte Matthaee, quid de paradisi fonte perpetuo hauriens tui fluminis vitalibus rivulis profudisti. Ait enim fons perennis, fons vitae, fons luminis: Omnis qui irascitur fratri suo, erit reus judicio . Cum vero tot divinae legis exemplis tantisque divinorum eloquiorum oraculis ira, quae inter principalia vitia enumeratur, dicitur exsecranda,
in promptu est intelligere quod hae litterae ad res in quaestionem venientes roborandas non sunt idoneae, per quas imperatori sub magna attestatione, ac supplici adjuratione committitur habenda et opere perpetranda. Debuerat sane auctor ejusdem epistolae quos videbat periclitari ad poenitentiam exhortari, qui si forte poenitentiam contempsissent, poterat imperatorem supplicibus precibus convenire, ut eos ad convertendum cogeret: forsitan id sui profectus bonum sequerentur coacti, quod contempserant spontanei, quoniam Deus omnipotens neminem vult perire, Paulo attestante, qui ait: Hoc enim bonum et acceptum coram salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri et in agnitionem veritatis venire Si enim lucrandis animabus
insisteret, illos magis quos errasse videbat ad poenitentiam debuit provocare, quam principis animum ad effundendum sanguinem incitare, quoniam poenitentiae virtus non est caeteris virtutibus postponenda, sed optimis quibusque aequiparanda, quippe quae quasi quoddam medicamentum fracta consolidet, languida sanet, perdita restituat, et plerumque post lapsum peccatores ad pristinum statum reducat. Hanc enim Psalmographus commendat cum dicit: Delictum meum cognitum tibi feci et injustitias meas non operui; dixi: Pronuntiabo adversum me injustitias meas Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei
. Hanc Isaias habendam praecepit dicens: Memores estote horum et ingemiscite, poenitentiam habete qui erratis, convertimini ex corde. Haec
Jeremiae vatis oraculis censetur dicentis: Convertimini, filiae revertentes, et sanabo contritiones vestras ; in alio quoque loco idem dicit: Avertatur jam nunc unusquisque a via sua mala, et meliora facite studia vestra. Joel quoque voce Domini intonat dicens: Convertimini ad me ex toto corde vestro et ex tota anima vestra in jejunio et fletu et planctu, et disrumpite corda vestra et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia misericors et patiens est, magnanimis et multum misericors et patiens in benignitatibus . Liber etiam Ecclesiasticus dicit: Si poenitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini secundum magnitudinem ejus, et misericordia ejus cum ipso est . In Actibus nempe apostolorum scribitur: Poenitentiam
agite et convertimini, ut deleantur peccata vestra . Pastor quoque Ecclesiae in epistola secunda dicit: Non tardat Dominus sui promissi sicut quidam existimant, sed exspectat quoque vos, nolens aliquem perdere, sed omnes exspectat in poenitentiae locum reverti . Quanto igitur haec praeeminet virtus ad salvandum, quam ille errantibus praedicare neglexit, tanto proculdubio caeteris nequitiis praeeminet haec saevitia ad nocendum, quia ille et misericordia uti principem prohibuit, et eum ad irascendum et ad vindictam exercendam gravibus obtestationibus impulit. Si ergo juxta Dominicam sententiam grave scelus est unum de pusillis scandalizare, quam grave putas sit non pusillum quemdam, sed regem, qui caput utique plebium est, ad scandalizandum
promovere? Nam et in eo quod praefatae epistolae scriptor inter caeteras saevitias, quas erga eos quos errare conspexit exercuit, maledictis usus est, non mediocriter errasse et sacris eloquiis contraisse deprehenditur, dicente vase electionis: Benedicite et nolite maledicere ; item alibi: Neque maledici regnum Dei possidebunt: Petra etiam Ecclesiae maledictis uti his verbis prohibet. Ait enim in epistola prima: Quapropter omnes consentanei estote, unamines, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, humiles, non reddentes malum pro malo, vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis ut benedictionem haereditate possideatis .
Sed ne quis nos putet aliquem judicare, aut cuidam cujus meriti sumus ignari, detrahere, cognoscat nos non vitam alicujus justi, non meritum discutere, sed verba solummodo ventilabro divinorum eloquiorum studiose ventilare, quae incompetenter ad errorem nutriendum ad medium sunt deducta, cum sint errorum nervis usquequaque concreta. Nec enim alia ejusdem Simeonis verba discutimus, quae ut superius diximus, nusquam nos legisse meminimus, sed ea solummodo quae eorum apicibus narrantibus sensu percipimus; et cum nesciamus utrum ejusdem Simeonis, ut illi fatentur, aut alterius cujusdam verba sint in ejus nomine praenotata, novimus tamen ea omni ambiguitate postposita a sanctarum Scripturarum sensibus aliena, et merito ab omni ecclesiastico
CAPUT VI. De eo quod omnibus haereticis Samaritanos deteriores, et Samaritanis deteriores eos dicunt qui imagines destruunt, cum parentes eorum secundum illorum opinionem omnibus haereticis deteriores fuerint, qui utique imagines destruxere.
Non sufficiebat illis prodecessores sive parentes eorum formidolosis anathematibus abdicare ac diversis conviciis lacerare, nisi eos omnibus haereticis dixissent deteriores fuisse, qui quanto eos atrocioribus injuriis exsecrari contendunt, tanto amplius divinis monitis contradicunt. Dicunt enim Samaritanos omnibus haereticis deteriores, eisque in crimine praeferunt eos qui imagines destruunt. Constat enim majores eorum imagines destruxisse,