Libri Carolini (De imaginibus) (page 34)
et secundum eorum opinionem qui imagines destruunt Samaritanis deteriores sunt, et Samaritani, ut illi aiunt, omnibus haereticis deteriores sunt: omnibus igitur, ut illi fatentur, haereticis majores eorum deteriores fuere, quos constat imagines destruxisse. Nam dum sint, ut ipsi asseverant, ab omnium haereticorum deterioribus aut per carnis materiam propagati, aut in Scripturarum dogmatibus educati, aut per manus impositionem ad peragenda Christianae religionis mysteria consecrati, mirandum est qui se caeteris catholicis in constitutionibus exhibendis, et Ecclesiae traditionibus statuendis eminentiores existiment, tantamque se auctoritatis praerogativam habere jactent, cum hanc
eos habere nec propriorum actuum sive documentorum exercitia, nec majorum suorum exempla probent. Nam si isti ob imaginum adorationem omnibus catholicis praeferendi sunt, jam non in Ecclesia virtutum sectatores, sed imaginum adoratores eminentiorem locum tenebunt; et si imaginum adoratores intra sanctam Ecclesiam eminentiorem locum tenebunt, jam non virtutibus, sed erroribus est utendum: est autem virtutibus, non erroribus utendum; non igitur isti ob imaginum adorationem omnibus catholicis praeferendi sunt. Samaritani namque, quos illi dicunt omnibus haereticis deteriores, non sunt haeretici Christianorum, sed Judaeorum, nec se novum Testamentum, sed Vetus tenere fatentur; qui cum Judaei resurrectionem corporum credant,
prophetas sive hagiographa recipiant, illi et resurrectionem spernunt, et exceptis quinque legis libris omnes Scripturas et Veteris et Novi Testamenti postponunt. Sunt autem reliquiae gentium quas Sennacherib rex Assyriorum decem tribubus Israel in Medos translatis, ad custodiendam terram Israel misit. Qui dum leonibus caeterisque pessimis feris vel quibusdam rebus incommodis in terra Israel vastarentur, et legationem regi facerent se in eadem regione perdurare minime valere nisi legitima Dei terrae custodirent, quidam de levitis ad eos missi fuisse perhibentur, a quibus legis caeremonias docerentur. Quibus ex parte susceptis et in pluribus haereseos partibus usurpatis, adeo eorum barbara gentilitas cordis tumore
inflata est, ut postpositis Judaeis, qui utique de Jacob germine processisse creduntur, se solummodo filios Jacob esse glorientur, atque ita Judaeorum communionem sicut et caeterarum gentium spernere fastu impellente cogantur. De quorum stirpe erat Samaritis femina, quae ad puteum Dominicis colloquiis communicans, inani jactantia patrem suum Jacob qui sibi puteum dedisset, et redemptorem mundi eo majorem non esse cum magna cervicositate asserebat, majoresque suos non Hierosolymis, sed in monte adorasse dicebat. Quam cervicositatem simul cum hydria et incredulitate deposuit, et salutaribus monitis acquievit. Quae quid typicis innuerit mysteriis si breviter exsequamur, non est inconsequens. Gessit ergo
typum totius humani generis, quod senescente jam mundo ad Dominum venit, qui sexta utique aetate mundi ad puteum sedit, qui mundi hujus terrenum laborem et errorem tenebrosa profunditate significat; sedit, inquam, humilitatem carnis pro nobis susceptae fatigatus, infirmitatem ejusdem carnis significans, quamvis alio intellectu sessio ejus magisterii et doctrinae dignitatem demonstret. Sitivit non tantum aquam, sed fidem gentium haurire cupiens. Unde et discipulis manducare hortantibus cibum se dixit habere quem illi nescirent. Sitiebat ergo fidem gentilium ut faceret in ea voluntatem Patris, et perficeret opus ejus. Promisit ergo se illi daturum aquam vivam, Spiritum
videlicet quem accepturi erant credentes in eum. Dixit ergo eam quinque viros habuisse, id est, quinque carnalibus sensibus usam fuisse, et sensum quem tandem haberet quo Christo creditura erat, cum quo legitimum posset habere connubium, jam non suum esse: nam et post quinque carnales responsiones sexta responsione nominat Christum. Prima namque ejus responsio est: Tu cum sis Judaeus, quomodo a me bibere petis? Secunda: Domine, neque hauritorium habes et puteus altus est; tertia: Domine, da mihi hanc aquam ut neque sitiam, neque veniam huc haurire; quarta: Non habeo virum; quinta: Video quia propheta es: patres nostri in monte hoc adoraverunt , nam ista responsio carnalis est. Carnalibus enim
datus fuerat locus terrenus ubi orarent, non ut locum aut rem aliquam in eo positam adorarent, sed in eodem loco adorarent Dominum, spiritales autem in spiritu et veritate, non in imaginibus, non in picturis, non in rebus sensu carentibus oraturos Dominus dixit. Quod posteaquam locutus est, sexta mulieris responsio Christum fatetur omnium istorum esse doctorem. Dicit enim: Scio quoniam Messias venit qui dicitur Christus; cum venerit, ipse annuntiabit nobis omnia. Sed adhuc errat, quia eum quem venturum sperat, venisse non videt, qui error misericordia Domini dicentis, Ego sum qui tecum loquor, tanquam adulter expellitur. Quo audito nihil respondit, sed, relicta hydria, cupiditate videlicet atque amore saeculi
hujus quo sibi homines de tenebrosa profunditate et terrena conversatione hauriunt voluptatem, qua percepta denuo in ejus appetitum inardescunt, sicut dictum est: De aqua illa qui biberit sitiet iterum: Iit in civitatem, quia videlicet mundo praedicavit quod credidit, corde credens ad justitiam, ore confitens ad salutem. Quia ergo paulo longius a re proposita digressi sumus, ad propositum denuo revertamur. Samaritani namque cum sint gentiles, et ficte Judaismum tenere videantur, non amplius caeteris incredulis contra Ecclesiam saevire noscuntur, quos quidem isti dum haereticos Christianorum putent, omnibusque haereticis nequiores existiment, quadam eis clementia favent, cum majores suos in nequitia illis praeferendos
esse perdocent: non enim est omnium deterrimus, cui in culpa alius quilibet invenitur praeferendus.
CAPUT VII. De eo quod quanto plura exempla haereticorum et imagines spernentium vel despicientium trahunt, tanto parentes suos majoribus conviciis et injuriis inhonorant, quos procul dubio eorum sequaces in hac parte fuisse profitentur.
Vetustissimus non solum philosophorum, sed etiam oratorum mos est, cum aliquid approbare velint, aut in ipso negotio de quo agitur, aut ex rebus aliis, aut certe extrinsecus probandae rei argumentationem assumere. Quos isti dum in caeteris
imperitia interveniente sequi contemnunt, in hac nimirum parte sequi omnino contendunt, cum prodecessores sive parentes suos ob imaginum abolitionem, aut ex ipso negotio, aut aliunde aut extrinsecus argumenta sumentes damnare statuunt, et conviciis lacerare, anathematibus exsecrare, insanissimis verbis inhonorare non metuunt, quantoque plura quorumdam haereticorum exempla in testimonium trahunt, quorum eos sequaces fuisse profitentur, tanto et eos gravioribus exsecrationibus abdicant, et se divinis monitis quae parentibus honorem impendendum sanciunt, contraire demonstrant. Honora, inquit Dominus, patrem tuum et matrem tuam, ut bene sit tibi . Quod quidem praeceptum tanta auctoritate viget, ut et in
tabulis digito Domini scriptum sit, et ab Apostolo primum mandatum nominetur. Ait enim: Honora patrem et matrem, quod est mandatum primum in promissione , in ea videlicet promissione qua statim subjecit: ut sis longaevus super terram et bene tibi sit. Animadvertendum sane est quantae sint damnationis, qui parentes conviciis lacerant, aut anathematibus exsecrantur, cum tanti sint meriti, tantamque repromissionem habeant, qui eos juxta Dominicae vocis imperium honorant. Quoniam quanto eos qui huic praecepto parent optima demulcet promissio, tanto illos qui eidem Dominico imperio reluctantur, formidolosa deterrere debet damnatio. In Levitico quoque scribitur: Unusquisque patrem suum et matrem suam timeat ; in Ecclesiastico quoque de honorandis parentibus scribitur: Qui honorat patrem suum longiori vita vivet; et qui obaudit patrem, refrigerat matrem, et quasi Dominus serviet his qui se generaverunt, in opere et sermone et omni patientia, et benedictio ejus in novissimo manet . Item in Ecclesiastico: Fili, sustine senectam patris tui, et non contristes eum in vita ipsius: et si deficit sensu, da veniam, et ne spernas eum in tua virtute. Non est tibi gloria, sed confusio. Doctor etiam gentium dicit: Filii, obedite parentibus per omnia, hoc enim placet Domino . Si enim honorem impendere, sive obedire parentibus Deo placet, convicia eis et exsecrationes ingerere modis omnibus displicet; et si id non displicet,
neque illud placet. Grave ergo et formidolosum est parentes non honorare; gravissimum vero et formidolosissimum eos abominari, aut anathematizare, dicente Domino: Qui maledixerit patri suo, aut matri suae, morte moriatur : et iterum, Maledictus homo, qui non honorificat patrem suum, aut matrem suam, et dicet omnis populus, Fiat, fiat . In Proverbiis quoque scribitur: Qui maledicit patri suo et matri, exstinguetur lucerna ejus in mediis tenebris . Item ibi: Qui repellit patrem suum et matrem suam, et aestimat se non peccare, hic particeps est viro impio . Unde sciendum est, non eos esse mediocris insaniae, qui pro rebus sensu carentibus in majores suos maledicta
non pertimescunt congerere, et dum imaginibus volunt favere, nec parentes pertimescunt inhonorare, nec divinis oraculis contraire. Nos quidem haec dicentes, non illorum majoribus favemus, quos in hoc quoque negotio absurde egisse comperimus, sed quanta sit istorum praesumptio, in talibus ausis divinae legis testimoniis demonstramus.
CAPUT VIII. De eo quod secundum Demetrii diaconi dictum, incaute et inordinate, parentes eorum egerunt, duos libros inargentatos, eo quod quiddam de imaginibus in his continebatur comburentes et alterius libri duo folia praeciderunt.
que isti rationis coerceantur, neque illorum prodecessores coerciti fuisse credantur habenis, sed utrique convincantur per abrupta et invia ferri effrenes rerumque prohibitarum et profectu carentium sequaces, dum videlicet, sicut crebro jam dictum est, isti imagines suppliciter censeant adorare, illi impatienter censuerint frangere, ut Demetrius eorum diaconus ait: Incaute et inordinate inter caetera egerunt, duos libros inargentatos eo quod quaedam in eis imaginum mentio haberetur comburentes, et alterius libri duo folia praeciaentes, quasi non aliter imaginum possit mentio fieri, nisi protinus censeantur adorari. Nam dum nullus recipiendorum codicum vel tenuiter imagines adorare percenseat, in pluribus tamen illarum mentio quodammodo fit. Qui si omnes in quibus illarum
mentio sit, comburendi sunt, multa prorsus scripturarum instrumenta peribunt. Primum namque unaquaeque res probanda est, et postea judicanda. Quod cum pluribus sive divinarum sive mundanarum legum exemplis possit approbari, ipsorum quoque rhetorum documentis potest astrui, qui primum genus posuerunt deliberativum, secundum demonstrativum, tertium judiciale, ut videlicet quidquid deliberatio aut abnuendum, aut sequendum repererit, demonstratio id aut laudabile, aut reprehensibile demonstret, judiciale, aut poenis, aut praemiis sententiam det: ne si non judiciale haec duo sequentia genera praecedant, versis in contrarium causis deliberationis examine praeposito, demonstrationis ordine neglecto, aliter res quaelibet quam justum est
judicetur. In omnibus igitur rebus moderatio sive mediocritas habenda est, et memoria retinendum est illud philosophicum, Ne quid nimis: quae moderatio probationis semper societate mulcenda est. Non enim ait Apostolus: Omnia absque moderatione et absque probatione comburite; sed, Omnia, inquit, probate, et quod bonum est retinete .
CAPUT IX. De eo quod in eodem libro in tabulis argenteis Leontius a Secreta imagines cernens acutissimum et ingeniosissimum sui erroris emolumentum invenisse gloriatus est.
In eo denique libro, in quo duo folia ob quamdam imaginum mentionem in eorum priore synodo quae
ob abolendas imagines gesta est, praecisa fuerant, habebantur in tabulis argenteis quaedam imagines sicut in vasculis sive in pluribus rebus haberi solent, quas in secunda eorum synodo quae pro adorandis imaginibus aggregata est, mox ut Leontius a Secreta conspexit, magnum se sui erroris emolumentum invenisse putavit, eosque insignis fuisse dementiae judicavit, a quibus in eodem libro ubi imagines erant, ob imaginum mentionem duo folia abscissa fuisse cognovit; sicque idem liber per intervalla temporum variis eventibus disparibusque modis et ab illis est propter imaginum mentionem abscidi judicatus, et ab istis propter imagines quae habebantur in tabulis adorari jussus; ab illis foliorum jacturam injuste perpessus, ab istis adoratione
illicita sublimatus; illis auferentibus quod habebat et habere debuerat, incompetenter amisit, istis exhibentibus quae nec habebat nec habere debuerat, inconsequenter acquisivit; qui nec pro ullis instantibus culpis folia perdidit, nec pro quibusdam insignibus meritis adorationem invenit, et quanto meruit recte habita amittere, tanto nimirum meruit inhibita acquirere. Nunquidnam omnes libri in quibus auro argentove vel etiam quibuslibet coloribus historiae inter scripturas pictoria arte insertae sunt, quia imagines habent, aut ab illis sunt comburendi sive praecidendi, aut ab istis colendi sive adorandi? Nunquidnam sericae sive quarumlibet materiarum vestes, sive pallia humanis usibus apta aut divinis cultibus mancipata, figuris quibusdam decorata variisque
coloribus fucata, eo quod imagines habent, aut ab illis sunt concremanda, aut ab istis adoranda? Nunquidnam metalla sive ligna quibuslibet utilitatibus formata, eo quod sculptorio vel etiam caelatorio opere quibusdam imaginibus decorantur, ideo aut ab illis comburenda aut frangenda, aut ab istis sunt adoranda? Infelix mens quae semper aut in exsecrandis, aut e contrario in adorandis imaginibus aestuat. Infelix sensus, qui semper in abdicandis rebus quae sine offensione haberi queunt, et sine offensione adorari nequeunt, anhelat. Infelix consuetudo quae mediocritatis recto tramite aspernato, fixam tenere regulam nesciens, huc illucque semper nutabunda deflectitur, modo inordinate abdicans quod nequaquam est abdicandum, modo infauste
adorans quod non est penitus adorandum; modo ultra quam ordo exigit rem minime dejiciendam dejicit, modo ultra quam ordo exposcit rem non nimium extollendam extollit, et rebus necessariis omissis, rebus non necessariis instans, aut ob imaginum abolitionem aut ob earum adorationem, quod utrumque non convenit, synodos aggregat, quasi Christianae religioni aut in habendo, aut in non adorando quoddam possint afferre praejudicium, cum videlicet imagines nihil si non habentur derogant, nihil si habentur prorogant, cum tamen abdicatae quamdam incautam levitatem afferant, adoratae vero culpam inurant.
CAPUT X. Quod nulla Evangelii lectio tradat Jesum ad Abgarum imaginem misisse, ut illi dicunt.
Evangelium est bonum nuntium, et revera bonum nuntium, quoniam qui id suscipiunt Filii Dei vocantur. Est enim amnis quadrifluus ab uno ineffabili Paradisi fonte progressus, et in quatuor amnes insigniter derivatus, et ad arentia corda irriganda salubriter emissus. Est via quae ducit ad vitam, est lux a tenebris vitiorum reducens, et inoffenso calle gressus mortalium ad coelestia dirigens. Est urbis florentissimae munimentum, in quo firmiter stare praestantissimum vitae emolumentum, a quo recedere periculosissimum detrimentum est. Sunt fluenta veritatis, quae fallere fallique nesciunt, in quorum vastissimis amnibus cum plura Dominicorum gestorum
insignia habeantur, eumdem Dominum Abgari cujusdam regis epistolam suscepisse, eique reciprocam destinasse minime habetur: quae duae epistolae cum a sancti Evangelii lectione sint penitus extraneae, et a beato Gelasio Romanae urbis antistite, vel a caeteris aeque catholicis et orthodoxis viris inter apocryphas scripturas prorsus deputatae, non sunt in testimonium quodammodo producendae, quia ad ea quae in quaestionem veniunt approbanda vel improbanda sicut et caeterae aprocryphae scripturae minus sunt idoneae. Harum ergo textus cum sit ab evangelistis minime in codicibus evangeliorum taxatus, et merito a catholicis inter apocrypha deputatus, et ab istis ob adorandarum imaginum errorem adstruendum in synodo allatus, nec suis quidem vel
tenuiter favet sequa cibus, praesertim cum ibidem nequaquam Abgarus Domino imaginem quamdam adoraturus postulasse legatur, aut idem omnium Dominus eidem Abgaro quamdam imaginem adorandam destinasse perhibeatur. Si vero hi qui earum lectione suum errorem fulcire moliuntur easdem epistolas, unam a Domino susceptam, alteram missam affirmare velint, dicentes, non omnia scripta in Evangelio quae a Domino dicta vel facta sunt, et utantur testimonio Joannis dicentis: Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum quae non sunt scripta in libro hoc , advertant hoc de miraculis non de epistolis, de signis non de constitutionibus, intelligi posse. Quod vero ipsae epistolae ab evangelica lectione remotae et a catholicis
inter apocrypha deputatae sint, et in earum lectione adorandarum imaginum nulla documenta habeantur, manifestum est. Nos et imaginum adorationem spernimus, et eas inter apocrypha legentes omnia probamus, et quae bona sunt retinemus.