Libri Carolini (De imaginibus) (page 35)
CAPUT XI Quod illi libri gestorum patrum, quorum auctores ignorantur, non prorsus idonei sint ad testimonia danda, et ad haec quae in contentionem veniunt affirmanda.
Apostolica nos admonet praedicatio, omnia probare, et ea quae bona sunt retinere. Quod de doctrinarum diversitatibus quam maxime intelligi potest. Non enim nos omnium actuum vel etiam rerum
gustum capere permisit, ut quasi praegustantes omnia bona solummodo retinentes, mala quaeque abjiciamus, quod fieri absque quadam illicitorum perpetratione nequaquam potest, sed probare nos jussit, et spiritali palato degustare omnes doctrinas et eas quae a viris probatissimis illatae interna satietate mentes reficiunt solummodo retinere, caeteras vero omnes cum suis auctoribus abjicere. Unde cum pene in omnibus hujuscemodi scripturis haec regula prorsus sit observanda, in libris quoque qui gesta quorumdam sanctorum patrum retinent, penitus est custodienda. Quoniam et magna illorum est multitudo, et varia narratio diversaque praedicatio, et tanto plerumque de illorum dictis a fidelibus dubitatur, quanto nimirum eorum auctores ignorantur, atque ideo
non omnes sunt ad res dubias affirmandas in testimonium proferendi, quia nec omnes auctorum suorum sunt praetitulatione muniti, aut virorum fortium et eloquentissimorum stylo digesti. Venerabilis itaque Gelasii papae caeterorumque patrum doctrinis instituimur, vitas Patrum, Pauli, Antonii, Hilarionis, vel caeterorum quae a beato Hieronymo aut editae sunt, aut de Graeco in latinum translatae sermonem, aut illorum doctorum sunt stylo digestae quorum caetera opuscula a sancta catholica et apostolica Ecclesia suscipiuntur, cum omni honore suscipere, caeteras vero quarum auctores ignorantur, inter apocryphas scripturas deputare. Cum ergo illi imaginum adorationem modo divinorum eloquiorum commatibus incompetenter adhibitis, modo ignotorum
quorumdam doctorum dictis, modo apocryphorum naeniis approbare affectent, animadvertere debent rem se impossibilem agendam arripuisse, cum videlicet nec divinorum eloquiorum testimonia ad peregrinos sensus violenter nec valeant nec debeant usurpari, nec ignotorum praedicatio, quorum spiritus necdum probati sunt an ex Deo sint, in testimonium debeat produci, nec apocryphorum frivolis rebus ambiguis et necdum deliberatis firmitas valeat exhiberi: quoniam si cujuslibet verba falsitatis fuco nequaquam vitianda sunt, multo minus divina eloquia, quae sunt eloquia casta, argentum igne examinatum, quodammodo ad alias res quam ordo se habet usurpanda sunt; et cum in humanis negotiis viles sive ignotae personae ad ea quae in quaestionem veniunt
approbanda, minime admittantur, multominus in tantis rebus quae coelestis magisterii eruditione indigent, incognitorum doctorum aut apocrypharum scripturarum testimonia sunt admittenda. Probandae namque sunt scripturae et subtili examinatione perscrutandae, et sanctorum patrum testimoniis roborandae, quae ad res dubias affirmandas intra sanctam Ecclesiam in testimonium sunt producendae, quoniam et servus nequam in Evangelio, eo quod pecuniam nummulariis non dederit, a Domino arguitur: unde dare nobis convenit pecuniam nummulariis, ne forte cum eodem servo arguamur, quam tunc nummulariis impendimus, cum scripturas quaslibet sanctorum patrum examini discernendas impertimus. Pecuniam
namque nummularii quadripertito modo examinant, utrum aurum probatum sit, utrum purum, nec aliquo fuco falsitatis introrsus vitiatum, an regis potius quam tyranni inscriptione signatum sit, vel etiam plenissimi ponderis aequalitatem gerat: quae omnia in magni patrisfamilias pecunia, id est, in nostri redemporis doctrinis a nummulariis, a sanctis videlicet et eloquentissimis viris, superni ignis examine perquiruntur. Quaeritur ergo in uniuscujusque scripturae nummo, utrum aurum probatissimum sit, unde arca Domini valeat exornari, vel etiam totius sanctuarii opus resplendeat, ut videlicet in ea spiritalis intelligentiae nitor emineat, quo divina lex intelligatur et totius Ecclesiae pulchritudo coruscet. Quaeritur utrum purum sit et nullo falsitatis fuco introrsus
vitiatum, ne forte alicujus haereseos perversum dogma nitore eloquentiae tectum, et quasi spiritalibus sensibus immistum interius lateat obumbratum, et dum putat se quis divini verbi percipere nummum, virosi dogmatis percipiat exitiabile malum. Quaeritur an regis in eo sit inscriptio, an tyranni, quia scilicet hoc a doctissimis viris in hujusmodi scripturis solertissima indagatione perscrutatur, utrum ad salutem animae pertineant et regis nostri, qui salvator vel salutaris dicitur, salutaria monita habeant, ne forte, postpositis his, antiqui hostis quaedam noxia machinamenta habeant, et dum sequendus sit is, qui ait, Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra
, qui per humilitatem terrena coelestibus sociavit, ille, quod absit, sequatur qui dum per tyrannidem
similis Altissimo arroganter esse voluit, divino justissimo judicio ad inferiora dilapsus infeliciter ruit. Quaeritur etiam a talibus nummulariis, utrum tanti patrisfamilias nummus plenissimi ponderis aequalitatem gerat, id est, utrum doctrina quaelibet propheticis atque apostolicis doctrinis concordet, ne forte illis quodammodo dissentiens aut superflua quaeque aut minus plena promulget, quoniam et donaria auri et argenti quae in opere tabernaculi a populo offerebantur, a legislatore ad pondus sanctuarii appensa suscipiebantur. Unde datur intelligi eas scripturas sive doctrinas, vel etiam opera a vero legislatore, mediatore videlicet Dei et hominum, veraciter intra sanctam Ecclesiam esse suscipienda,
quae a pondere sanctuarii, id est ab antiquorum patrum norma, nequaquam sunt sensibus vel operibus disgregata. Haec ergo omnia dum singillatim sive in libris qui inscribuntur Gesta Patrum, sive in omnibus passim dogmatibus fuerint prudenti examine quaesita et summa industria reperta, confidenter sunt eorumdem librorum dogmata vel testimonia ad res dubias confirmandas in medium deducenda; nec poterit talis pecunia a quolibet improbari, quae per tales trapezitas tanti examinis indagatione valuit approbari.
CAPUT XII. De eo quod Dionysius presbyter ecclesiae Ascalonitanae in eadem synodo retulisse fertur, quemdam monachum coram imagine sanctae Mariae semper virginis lucernam illuminasse, et post tertium vel quintum seu etiam sextum mensem redeuntem inexstinctam reperisse.
Legitur denique in ejusdem synodi lectione Dionysius presbyter ecclesiae Ascalonitanae in saepe memorata synodo retulisse quemdam monachum coram imagine beatae Dei genitricis Mariae lucernam concinnasse, et post quartum vel quintum nec non et sextum mensem inexstinctam reperisse. Qui relatus dum, sicut et caetera quae ibidem relata sunt, non ob aliud fuerit allatus, nisi ob imaginum stabiliendam adorationem, nec de eo sicut nec de caeteris eadem imaginum adoratio quemdam poterit obtinere vigorem, quippe cum et de ejus fide qui id retulerit, et de facto utrum factum sit, et de tempore, quando factum sit, et de loco ubi factum sit, et de modo quemadmodum
factum sit, penitus dubitetur. Nam dum prorsus an id quod retulit idem presbyter in veritate gestum sit ignoretur, etiamsi in veritate gestum fuisse probaretur, sollicitius indagandum esset quonam modo gestum fuisse perhiberetur, quoniam quidem miracula interdum per reprobos, interdum etiam per aerias potestates, plerumque tamen per sanctos quosque sive per angelica ministeria fiunt. Quod si quodam antiqui hostis flexuosissimo machinamento actum est, non solum ex eo minime poterit imaginum adoratio astrui, sed etiam cum auctore suo cunctisque ejus illusionibus perpetuo debet abjici; si vero per angelicos apparatus gestum est, ut pleraque signa fieri solent, nec ex eo quidem rei cujusdam irrationalis adoratio poterit inolescere, quoniam
credibilius quidem est hoc miraculum loci sancti reverentia potius quam alicujus imaginis praesentia gestum fuisse, si tamen gestum est. Venerabiliores enim sunt basilicae imagine, et reverentiora sunt loca cultibus mancipata divinis, quibuslibet picturis, Domino attestante, qui majus dixit esse altare quam munus quod in eo offertur, majusque esse templum auro quod in eo est, quia templo et altari aurum sive munera consecrantur. Legimus namque beatum Gregorium dixisse quod in quadam basilica ingruente insolentissima aquarum alluvione earumdem aquarum incursus usque ad fenestras pervenerint, easque intus Domini virtute resistente minime intrare potuisse, et luminaria quae a custodibus basilicae dudum
fuerant exstincta, ab eisdem custodibus postmodum illuminata reperta fuisse: quod quidem miraculum non imaginis cujuslibet, sed sancti loci reverentia factum fuisse perhibetur. Si ergo id miraculum quod Ascalonitanae ecclesiae presbyter erga imaginem apparuisse retulit ob eamdem imaginem apparuisse constaret, non ideo imagines adorandae forent, quoniam non omnia per quae vel in quibus miracula apparuere adoranda creduntur; si ergo omnia in quibus vel per quae miracula quaedam apparuere adoranda sunt, pene nihil remanebit quod non adoretur: quippe cum tot tantisque modis pene in omnibus creaturis divina miracula ostensa sint, in quibus huic nostrae disputationi immorari otiosum est, quoniam in superioribus hujus operis partibus ex hac re aliquantulum
CAPUT XIII. Quod haec synodus nullatenus aequiparari possit Nicaenae synodo, quanquam in eodem sit agitata loco, sicut Joannes presbyter adulanter dixisse perhibetur, quippe cum ab ea non solum in caeteris, sed et in symbolo discrepare noscatur.
Quanquam igitur haec synodus in Nicaea Bithyniae urbe sit agitata, nequaquam secundum illorum ostentationem, et secundum Joannis presbyteri adulationem aequiparari valet sanctae Nicaenae synodo, quoniam cum in pluribus ab ea discordet, nec in symbolo quidem ei omnino concordat. Habet enim haec in suae fidei professione nova verba quaeque et inusitata quae a sancta Nicaena synodo nequaquam in symbolo sunt annotata, de quibus in tertii hujus
operis libri exordiis prout valuimus, Domino opitulante, disputavimus. Habet etiam post confessionem sanctae Trinitatis confessionem quoque adorandarum imaginum inditam, quam neque in prophetarum oraculis, neque in evangeliorum tonitruis, neque in apostolorum dogmatibus, neque in anteriorum sanctarum synodorum relatibus vel quorumlibet orthodoxorum patrum doctrinis uspiam reperimus insertam. Longe quippe et ultra quam dici potest, longe ab illa haec distat, praesertim cum illa Ecclesiam catholicam ab errore reducat, ista e contrario in errorem inducat; illa a periculosissimo Arrii naufragio eam depellat, ista eam in adorandarum imaginum naufragium coactam impellat; illa Filium Patri esse consubstantialem et coaeternum perdoceat, ista res
insensatas adorare percenseat; illa secundum divinitatem coaequalem Patri Filium affirmet, ista quaslibet picturas arcae testamenti Domini, cruci Dominicae, corporis et sanguinis Dominici sacramento, vel caeteris sacratissimis rebus coaequales esse deliret; illa in tribus coaequalibus, coessentialibus, coaeternis personis unam divinae majestatis substantiam adorandam saluberrime sentiat, ista imagines secundum servitium sanctae Trinitatis adorandas impudenter dicat; in illa damnentur Arriani dogmatis errores, in ista nihilominus abdicentur istorum majores; in illa exsecrentur eorum blasphemiae, qui Filium coessentialem Patri pertinaciter nec credunt, nec fatentur, in ista abominetur eorum puritas qui spreta picturarum adoratione soli Deo se servituros
strenua mente et devoto pectore profitentur; in illa post confessionem sanctae Trinitatis remissio peccatorum, carnis resurrectio et vita futuri saeculi a pontificibus perdocetur, in ista post confessionem ejusdem sanctae et unicae Trinitatis imaginum adoratio incompetenter statuitur; in illa sive in caeteris synodis pro defunctis fidelibus Deo sacrificium offerri non prohibetur, in ista defunctis prodecessoribus sive parentibus a filiis vel successoribus anathemata ingeruntur; et ut caetera taceamus quae recensere longum est, in illa CCCXVIII fuere pontifices, in ista, ut ipsi asseverant, CCCVI. Unde non immerito haec ab illa duodenario numero subtracto distat, sive quia idem numerus duos in se perfectos numeros habet,
sive quia in ternario quem quater habet, et in quaternario quem ter habet, mysterium sanctae Trinitatis in quatuor evangeliis et quatuor evangeliorum fontem eamdem sanctam Trinitatem esse demonstrat; sive quia idem duodenarius numerus omnem disciplinam dignoscentem et discernentem creaturam atque creatorem et ad superna ducentem, quae illi synodo penitus deest, hoc modo demonstrat. Est autem creator Deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, dicente Apostolo: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia , et ideo
Trinitas Pater et Filius et Spiritus sanctus; creatura vero partim est invisibilis, sicut anima, partim visibilis, sicut corpus, invisibili ternarius numerus tribuitur: quare diligere Deum tripliciter jubemur, ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mente ; corpori quaternarius propter evidentissimam naturam ejus, id est, calidam et frigidam, humidam et siccam. Universae ergo creaturae septenarius, cui adjuncta sanctae Trinitatis cognitione denarius numerus perficitur, in quo est omnis sapientiae disciplina, quae ad homines erudiendos pertinet, creatorem creaturamque dignoscere, et illum colere dominantem, istam subjectam fateri. Ac per hoc adjunctis huic disciplinae duobus eminentissimis praeceptis, dilectionis Dei videlicet et proximi, duodenarius
numerus perficitur. Nam etsi praefato septenario numero, in quo humanam naturam partim visibilem, partim invisibilem demonstrari diximus, quinque legis libri per quos ad Dei cognitionem et ad dilectionem Dei et proximi venitur addantur, duodenarius nihilominus numerus completur: cui si quatuor evangeliorum libri adjungantur, ad sextum decimum numerum ordo protenditur, quoniam et idem duodenarius partibus suis multiplicatus ad sextum decimum numerum pervenit, assumpti enim sex quos bis habet, et duo quos sexies habet, et tres quos quater habet, et quatuor quos ter habet, et unus quem duodecies habet, sextum decimum numerum efficiunt, ut per has quinque partes in quibus quinque librorum figura tenetur, et septem in quibus creatura visibilis
et invisibilis demonstratur, et quatuor in quibus sancta evangelia designantur, ad sextumdecimum numerum perveniatur; ubi et in decem decalogi praecepta, et in sex totius perfectionis summa quae in novo Testamento per mediatorem Dei et hominum data est, ostenditur, ut per duodecim apostolorum, et per quatuor evangeliorum, et per sedecim nobilissimorum vatum qui libros habent tonitrua, ad unius solummodo Dei culturam et adorationem, spretis cunctis vanitatibus mortalium, mentes erigantur.
Cum ergo sint duodecim patriarchae, duodecim minores prophetae, duodecim etiam apostoli, et plures hujuscemodi qui in divinis litteris ab studiosis lectoribus indagari possunt, sunt etiam in eodem numero
multa quae ad physicos pertinent collocata. Sunt namque in zodiaco circulo duodecim signa, quae illum quasi quidam gemmarum ordines ambiunt; sunt duodecim venti mundum in circuitu ternatim per quatuor coeli partes perflantes; sunt duodecim menses, quibus annus perficitur; sunt duodecim horae quibus dies completur, et plura hujuscemodi quae ab eruditis viris et secundum saecularium litterarum cognitionem indagantur, et spiritaliter secundum ecclesiasticam doctrinam intelliguntur. Nam si forte aliquis hujus nostri operis obtrectator nos mordere
nitatur, eo quod de physicis, de his videlicet quae in mathematica habentur, exempla posuimus, legat beatum Hieronymum, et nos aut cum eo mordeat, aut ejus doctrinam caeterorumque Patrum sequentes litterarum non nescios recognoscat. Ait enim idem doctor dum de veste sacerdotali disputaret: « Rationale in medio positum terram edisserunt, quae ad instar puncti licet omnia in se habeat, tamen a cunctis vallatur elementis; duodecim lapides vel zodiacum interpretantur circulum, vel duodecim menses, et singulis versiculis singula assignant tempora, et his ternos deputant menses. Nec alicui gentilis videatur expositio. Non enim si coelestia et Dei dispositionem idolorum nominibus infamarunt, idcirco Dei neganda est providentia, quae certa lege currit
et fertur et regit omnia: et in Job Arcturum et Orionem et Mazuroth, hoc est, zodiacum circulum, et caetera astrorum nomina legimus, non quod eadem apud Hebraeos vocabula sint, sed quia nos non possumus quae dicuntur nisi consuetis vocibus intelligere. » Est quoque hic numerus multis mysteriis consecratus, quae singula retexere brevitatis studio non valemus, et ut nosse possimus, ideo huic istorum synodo duodecim pontifices minus fuisse quam illi sanctae Nicaenae synodo, quia duodecim apostolorum sacratissima praedicatione sive auctoritate, quibus illam prorsus constat esse munitam, istam constat esse in plerisque extraneam; et quibus illa adhibitis quasi quibusdam inexpugnabilibus turribus exornata ad altiora consurgit, his ista minus inventis
mutilata ad deteriora decurrit; illa his duodecim gemmis in quibus duodecim tribuum nomina, antiquorum patrum videlicet notitiae vel exempla virtutum, scripta sunt, exornatur, quibus ista penitus carere dignoscitur; his duodecim portis illius pulcherrimae civitatis, sacratissimarum scilicet constitutionum, arcana penetrantur, quae in ista nequaquam habentur. Nullam ergo inter illam et istam meritorum reperire quivimus concordantiam, praeter nominis solummodo consonantiam, ut et illa eo quod in metropoli Bithyniae urbe Nicaea ad profectum Ecclesiae agitata est Nicaena, et ista quia ibidem, quanquam alio voto disparique merito gesta est, appelletur nihilominus Nicaena. Non enim nominum consonantia unam semper vim habere creditur, quoniam