Libri Carolini (De imaginibus) (page 36)
pleraque sanctorum et illustrium virorum nomina quibuslibet ignobilibus hominibus indita reperiuntur, quippe cum nequaquam nomen meriti irroget aequalitatem, sed meriti aequalitas nominis proroget dignitatem. Cum ergo ideo eam magnis attolere meritorum insignibus affectent, quod in eodem quo pridem sancta synodus fuerat, haec quoque sit agitata loco, advertant non unum semper esse sicut nec nominis alicujus, ita etiam nec loci cujuslibet meritum. Quoniam cum non homines pro locis, sed loca pro hominibus sicut et caeterae terrenae creaturae facta sint, non eis praebent emolumenta situs locorum, sed eminentia meritorum, nec plurimum valet loci cujuslibet sanctitas, si tamen in hominibus sit actuum
meritorumque impuritas. Possunt enim in his eisdemque locis et a pravis prava quaeque, et a rectis recta quaeque peragi. Nam in urbe quae fuit metropolis Aegypti quae a Titanibus, id est, a Gigantibus condita fuisse perhibetur, et ab eis Thanis vocata, multa atque stupenda a Moyse divini nominis invocatione sunt peracta miracula, et a Magis Pharaonis aeriarum potestatum insolentissimis exercitiis multa peracta praestigia, in ejusdemque Thaneos suburbiis, et a sanctis viris Moyse videlicet et Aaron memoranda sunt gesta prodigia, et a daemonum cultoribus nefariis quibuslibet consecrationibus sive invocationibus infausta figmenta, sicque loci communio nullum illis valens afferre praejudicium, et istis pia quaeque agentibus, et illis probrosa quaeque perpetrantibus
commune praebuit hospitium. Urbs itaque Samariae Luza, quae a sancto patriarcha Jacob Bethel, id est domus Dei, vocabulum sortita est, in qua idem patriarcha scalam de terra ad coelum usque tangentem, angelosque Dei ascendentes et descendentes per eam vidit, postmodum vitulos aureos in offendiculum domus Israel habuit, quos ibi regum pessimus Jeroboam colendos constituit, et locus de quo vir sanctus ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam , et quem stupore magno admirans terribilem esse dixit, nec aliud ibi esse nisi domum Dei et portam coeli, postea factus est domus idoli, et Israeliticae genti causa periculi, nec erecti a patriarcha lapidis consecratio, nec sacri unguinis delibutio, nec reverendi
nominis appellatio nefandi regis Jeroboam nequitiam a perversa actione cohibuit, sed locum quem a tanto patriarcha admiratum scivit, idolis polluere non formidavit. Unde datur intelligi, facile potuisse in Nicaea Bithyniae urbe, ubi pridem sancta fuerat synodus celebrata, perversum adorandarum imaginum constitui dogma, si in Bethel a nequissimo rege Jeroboam potuerunt idola poni, ubi Jacob domum Dei esse dixit et portam coeli; et si illic in posterum tanti patriarchae consecratione nullum valuit locus obtinere vigorem, nullam his temporibus Bithyniae urbs in hac parte antiquorum Patrum valebit habere defensionem, sed hominum diversissimis huc illucque vergentibus permutationibus loca pro hominum qualitatibus et a sanctis posse sanctificari, et a peccatoribus
pollui manifestum est. Legimus domum Dei in Silo ab Eleazaro et Phinees sacerdotibus arcae testamenti Domini sive tabernaculi collocatione sacrificiorumque jugibus oblationibus consecratam, et postmodum ab Ophni et Phinees filiis Heli sacerdotibus perpetratione nefandorum operum inquinatam. Legimus quoque Salem nobilissimam quondam urbem, quae postea Jebus sive Solyma, quae nunc per derivationem Hierosolyma vocitatur, primam post diluvium a sancto viro Sem, qui postea, ut ferunt, Melchisedech vocatus est, conditam et inhabitatam, et postmodum ab exsecrabili gente Jebusaeorum subactam, et longo tempore usque ad David possessam. Legimus quoque sacratissimum ac reverentissimum
templum Domini a David sanctissimo vatum dispositum, et a Salomone dedicatum, angelorum excubiis frequentatum, divinis oraculis illustratum, sacratissimarum caeremoniarum perpetuis observationibus praeparatum, quod ob tot charismatum insignia ab antiquis patribus fuerat veneratum, a subsequentibus quibusque ejusdem generis pessimis regibus idolorum sordibus caeterisque flagitiis, proh dolor! inquinatum, et ubi Dominus sanctuarium suum et locum habitationis gloriae suae constituerat, Manasses rex duodecim signis omnique militiae coeli aras erexit. Post restaurationem quoque sui et Aggaei sive Zachariae prophetiam eamdem quoque domum a Graecorum regibus legimus fuisse profanatam, nec a perpetrandis rebus illicitis illarum
aetatum homines loci compescuit reverentia, quorum mentes diabolicarum illecebrarum infecerat saevitia. Judaeorum nempe catervae quae meritorum insignibus carentes templi solummodo se munitione tueri arbitrabantur, his per Jeremiam a Domino verbis arguuntur: Nolite, inquit, confidere in verbis mendacii, dicentes: Templum Domini, templum Domini, templum Domini est, et caetera . Si ergo ad novi Testamenti tempora veniamus, easdem quoque sanctorum locorum a pravis hominibus profanationes perpetratas fuisse reperiemus, cum videlicet in crucis rupe sive in loco resurrectionis vel etiam in specu Betheleem, ubi Dominus parvulus vagiit, idola posita fuisse a gentilibus perhibeantur. Ait enim beatus Hieronymus: « Ab Adriani temporibus
usque ad imperium Constantini per annos circiter CLXXX, in loco resurrectionis simulacrum Jovis, in crucis rupe statua ex marmore Veneris a gentilibus posita colebatur, existimantibus persecutionis auctoribus quod tollerent nobis fidem resurrectionis et crucis, si loca sancta per idola polluissent. Bethleem nunc nostram et augustissimum urbis locum, de quo Psalmista canit: Veritas de terra orta est, lucus inumbrabat Tamuz, id est, Adonidis, et in specu ubi Christus quondam parvulus vagiit, Veneris amasius plangebatur. » Si ergo nativitatis Christi locum Adonidis lucus potuit inquinare, quid mirum si sanctae synodi locum perversae conventionis turba potuit ad res illicitas statuendas usurpare? Et
si Calvariae montis locum, quem Christus ad crucis tropaeum pergens glorioso calle calcavit, a gentilibus positum Veneris simulacrum foedavit, quid mirum si locum quem quondam sanctorum Patrum insignis caterva ad fidem catholicam roborandam insedit, demens postea sacerdotum multitudo ad novas et Ecclesiae contrarias constitutiones roborandas appetiit? Et si locum resurrectionis quem Christus resurgendo angelicosque coetus mortalibus ostendendo dicavit, Jovis simulacrum profanavit, quid mirum si imaginum adoratio a dementibus quibusque in eadem sit statuta urbe Bithyniae, in qua Christus pridem a venerandis praesulibus praedicatus est unius cum Patre esse substantiae? His itaque documentis potest approbari quod non secundum illorum jactantiam
locorum quaedam vis unam possit habere semper constantiam, quia nec homines cum sint mutabiles, unius semper retinentur tenacitatis rigore constricti, praesertim cum et Judas qui quondam fuerat apostolus, postmodum effectus est apostata; et Paulus qui quondam fuerat Saulus et persecutor, postea effectus est doctor gentium et praedicator; et loca quae pridem fuerant divinis cultibus mancipata, postea fuerint a gentibus profanata; et explosis plerumque profanationibus loca quae impura credebantur, divinis postmodum cultibus mancipentur. Insolenti praeterea desiderio tam isti quam eorum prodecessores synodum ambiunt agitare, eamque sex venerabilibus synodis quae pro quibusdam Ecclesiae utilitatibus diversis temporibus, sed non diversa
fide a sanctis viris agitatae sunt associare, et septimae synodi nuncupatione censeri. Nam dum et illi et isti in hac re importune credantur inhiasse, neque illi neque isti hanc ad suae ambitionis effectum valuerunt perducere. Cupientes ergo illam quae ab eorum prodecessoribus incaute et enormiter gesta est abolere, et suam quae inepte et stolide nihilominus gesta est statuere, paradigma cujusdam retulere. Qui sex aureis nummis septimum volens associare, dum admittere nisus est aureum, aereum loco aurei dicitur admisisse; quo isti expulso aureum aureis se gloriantur associasse; qui si diligenter advertant dum nisi sunt loco aerei ingerere aureum, intulisse creduntur stanneum, et septimum synodi numerum quem prodecessores eorum aenea synodo voluerunt complere,
stannea isti nihilominus synodo applicata moliuntur adimplere, sed repulso a septimi numeri mysterio nummo aereo, abacto quoque stanneo, soli tantummodo sex remanebunt, quos et numeri perfectio et fulgor catholicae eruditionis illustrat, in quibus et in fidei puritate purissimum aurum rutilat, et in numero perfectionis gloria regnat: quoniam in senario numero, qui utique perfectus est, perfectionem Ecclesiasticae praedicationis habere videntur, ut in tribus, quod est ejus medietas, sanctae Trinitatis confessio declaretur, in duobus, quod est ejus tertia pars, duorum testamentorum sive duorum talentorum, intellectus videlicet et operationis munus a sancta et unica Trinitate concessum innuatur; porro in uno, quod est sexta ejus pars, sive veteris hominis conditio,
qui sexto die formatus est, sive novi assumptio, quem pro salute mundi sexta aetate saeculi Filii persona suscepit, evidentissime demonstratur, sicque in his sex sacratissimis synodis et sanctae Trinitatis mysterium praedicatur, et duorum testamentorum consonantia vel intellectus et operationis munus habetur et Dominicae incarnationis pro humana salute fides perdocetur, et quia nihil horum illis deest, senarii numeri perfectione muniuntur. Jam vero quia tam ardenti desiderio suam synodum antiquis synodis cupiunt associare, associari haec quidem antiquae cuidam Ariminensium synodo atque annumerari potest, quoniam sicut in illa ὁμουσίων confessio abdicatur, ita in ista solius Dei cultores et veri adoratores
exsecrantur; et sicut in illa diversarum in Trinitate substantiarum perniciosissimum dogma statuitur, ita in ista diversarum rerum cultus et adoratio soli Deo debita percensetur. Sit ergo in hujuscemodi numero prima synodus Ariminensium, secunda illa quae ab istorum prodecessoribus pro basilicarum abolendis ornatibus gesta est, tertia haec quae ab istis ob imaginum cultum et adorationem in urbe Nicaea agitata est: ita duntaxat ut prima sit nummus aereus, secunda stanneus, tertia plumbeus, quoniam cum habeant inter se temporum distantiam magnam; tamen habent quorumdam errorum consonantiam. At si istorum fastu et ostentatione secunda abjicitur, nos quoque eis ad eam ex hoc numero abjiciendam adminiculum praebeamus: et prima sit,
ut praefati sumus, Ariminensium, secunda vero haec quae ab istis gesta est, prima videlicet, ut praefati sumus, nummus aereus, et quia illa contemnitur, secunda istorum quae plumbei nummi locum tenet, computetur; atque his postpositis, sex tantummodo nos sanctis universalibus synodis et localibus conciliis, quae ab his nec fide nec praedicatione dissentiunt contenti simus, et ad tremendi examinis ultimique diei nos fidei integritate et bonorum operum incrementis omnino terrificum praeparemus adventum, qui ejus glorioso reditu celebrabitur, de quo ab angelis, apostolis dictum est: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? hic Jesus qui adsumptus est a vobis, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum .
CAPUT XIV. De eo quod Gregorius Neocaesareae episcopus ait: Laetentur et exsultent et praesumant qui veram Christi imaginem benigno animo facientes et diligentes et venerantes ad salutem animae et corporis offerentes, quam ipse sacrificii perfector et Deus nostram ex nobis ex toto suscipiens massam secundum tempus voluntariae passionis in signum et in memoriam manifestam suis tradidit discipulis.
Gregorii igitur Neocaesareae episcopi inutile dictum et imperitiae nubilo tectum ac ineptiae involucris obsitum, in eo quoque reprehenditur quod ait: Laetentur et exsultent et praesumantur qui veram Christi imaginem facientes et diligentes et venerantes ad salutem animae et corporis offerunt, et caetera. Quid
namque in hac ditione, laetari et exsultare, sit in promptu est intelligere; quid vero sit quod adjunctum est, et praesumantur, nullius penitus sensus lectori ingerit indicium, quia et a sensuum regulis est alienum, et a Latinae locutionis integritate penitus extraneum: quippe cum si de praesumptione dicere voluit, non duobus praecedentibus hoc tertium valeat in sensus sapore cohaerere, nisi forte illos dixit laetari et exsultare, qui rem illicitam et a sanctis patribus prohibitam adorare praesumunt, et qui tantae praesumptionis instigantur stimulis, ut in adoratione rerum sensu carentium cunctis contraire videantur authenticis Scripturis. O demens episcopi dictio et risu digna! quae quam dixerit veram Christi imaginem non evidenter ostendit. Qui si hanc dixit veram
quae ab artificibus ex diversis materiis fit, absurdissime et incompetenter locutus est, cum praesertim liquido pateat neminem mortalium veram Christi posse formare imaginem. Cum enim vera dicitur, multum ab hac quae ab artificibus fingitur elongatur, quoniam quantum veritas a falsitate differt, tantum vera Christi imago ab ea distat, quam artificis docta sive indocta manus pro captu ingenii format. Si vero de corporis et sanguinis Dominici mysterio quod quotidie in sacramento a fidelibus sumitur dicere voluit, quod inter ipsam quidem suarum nugarum conglomerationem pene patefecit, cum ait: Quam ipse sacrificii perfector et Deus nostram ex nobis ex toto suscipiens massam secundum tempus voluntariae passionis in signum et in memoriam manifestam
suis tradidit discipulis, et in hoc quoque non mediocriter erravit. Non enim imaginem aut aliquam praefigurationem, sed semetipsum Deo Patri pro nobis in sacrificium obtulit, et qui quondam sub umbra legis in agni immolatione, sive in quibusdam rebus imaginarie praefigurabatur offerendus, veraciter ea consummans quae de se vatum oraculis prophetata sunt, Deo Patri est victima salutaris oblatus, nec nobis legis transeuntibus umbris imaginarium quoddam indicium, sed sui sanguinis et corporis contulit sacramentum. Non enim sanguinis et corporis Dominici mysterium imago jam nunc dicendum est, sed veritas, non umbra sed corpus, non exemplar futurorum sed id quod exemplaribus praefigurabatur. Jam secundum Canticum canticorum aspiravit dies,
et amotae sunt umbrae , jam finis legis ad justitiam omni credenti Christus advenit, jam legem adimplevit, jam qui sedebat in regione umbrae mortis, lucem magnam vidit, jam velamen faciei Moysi decidit, et velum templi scissum arcana nobis et ignota quaeque ostendit, jam verus Melchisedech, Christus videlicet, rex justus, rex pacis, non pecudum victimas, sed sui nobis corporis et sanguinis contulit sacramentum. Nec ait: Haec est imago corporis et sanguinis mei, sed: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur; et: Hic est sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum . Cum ergo, ut praefati sumus, nec artificum opus vera Christi possit imago dici, nec corporis
et sanguinis ejus mysterium quod in veritate gestum esse constat non in figura, merito aut in quolibet horum aut in utroque Gregorius Neocaesareae episcopus reprehenditur, qui tot indiciis tantisque documentis talem ineptiam protulisse convincitur. In eo ergo quod idem episcopus ait de Christo: Quam ipse sacrificii perfector et Deus nostram ex nobis ex toto suscipiens massam, justa est reprehensio, quoniam cum massa perditionis genus humanum dicatur cum originali peccato, incaute nostram ex nobis ex toto Christum suscepisse massam idem episcopus profatus est: quia videlicet quanquam Christus totam humanam naturam, carnem videlicet cum sensibus suis, et animam cum ratione sua, non divinitate in humanitatem conversa, neque humanitate in divinitatem
mutata, sed permanente utriusque naturae proprietate, Deus verbum hominem in unitate personae susceperit, hominis tamen originale peccatum non suscepit, ac per hoc absurdum est dicere nostram ex nobis ex toto eum suscepisse massam. Ideo ergo nostram ex nobis totam minime suscepit massam quia originalis peccati quo omne hominum genus ante baptismum connexum tenetur, nequaquam suscepisse credendus est noxam. Tanta ergo illius antiqui peccati est cum quo nascimur massa, ut si particulatim diligenti consideratione dividatur, omnia in eo criminalia possint inveniri peccata. Nam et superbia est illic, quia homo in sua potius esse quam in Dei potestate dilexit; et sacrilegium, quia Deo non credidit; et homicidium, quia se praecipitavit
in mortem; et fornicatio spiritalis, quoniam integritas mentis humanae serpentina suasione corrupta est; et furtum, quia cibus prohibitus usurpatus est; et avaritia, quia plusquam sufficere illi debuit, appetiit. Quibus omnibus tanto est humanum genus irretitum, ut de legitimo etiam matrimonio procreatus dicat: In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis peperit me mater mea . Christus ergo Dei virtus et Dei sapientia naturam hominis, non peccati massam, suscepit. Sed, ut ad id redeamus unde digressi sumus, de ejusdem episcopi professione aliquantulum a nobis ambigitur, qui totam ex nobis nostram Christum suscepisse massam dixisse perhibetur, quoniam aut magna eum hoc profiteri ineruditio coegit, aut immanis error id eum proferre impulit.
Nam dum nos eum et eruditum et orthodoxum esse velimus, exemplo Domini neminem cupientes perire, si utrumvis istorum illi deest, et revera deest, mallemus id quod profatus est imperitiae potius quam schismati deputare.
CAPUT XV. De eo quod Epiphanius diaconus imaginum adorationem astruere volens, dixit: Quoniam hic titulum erigens Domini, et se ipsa tangens fimbriis tituli sicuti quidem venitur sanctum Evangelium, quoniam salutem adepta est inter medium ille et Domini imaginis, herba quaedam germinavit quae appropinquans pedem tituli omnes infirmitates curat.
Saepe jam in hoc opere diximus, quod et perspicue apparet, pene omnes eorum sententias, quas ob imaginum
adorationem in sua synodo protulerunt, quodammodo tantis esse ignaviae caliginibus interpolatas, ut eloquentia sensuque carentes difficile earum sensus lectorum attingat mentes. Cum ergo illarum ineptissimi textus compago haudquaquam ea quae profari cupiunt, evidenti sermone exprimat, habet tamen inter eadem verborum nubila quaedam perspicua indicia nominum videlicet, seu rerum notissimarum mentiones, veluti cum inter densas tenebras quorumdam torrium igniculi interlucent, ut per rerum vocabula et res notissimas lectoris animus ea quae exprimere volunt persentiat. Exprimere etenim, ni fallor, in prolata sententia Epiphanius diaconus nisus est, mulierem a profluvio sanguinis Dominicae vestis fimbriae tactu sanatam, titulum sive
imaginem in ejusdem Domini honorem erexisse, ejusdemque imaginis fimbrias se denuo tetigisse, subter quam imaginem herbam quamdam ortam fuisse, quae si paulatim succrescens summitate sua pedem contigerit erectae imaginis, cunctis aegritudinibus medetur. In quo quidem facto, si tamen factum esse credatur, nulla imaginum adoratio commendatur. Si ergo illa mulier feminei sexus facilitate et quadam animi levitate percepto sanitatis beneficio, utpote Domini semper praesentiam quaerens, eumque ubique esse posse ignorans, imaginem erexit, quis tam vecors perceptis sacrae fidei charismatibus, eumque ubique esse non nesciens ut ejus habere queat praesentiam, idcirco imaginem eriget eamque adorabit? Et si illa mundo nec dum ab idolorum
cultibus liberato visis mortuorum quorumdam hominum in urbibus statuis ob quarumdam rerum memoriam sive cultum erectis, similiter, prout valuit agere studuit, quis sanae mentis ejus actibus assensum praebebit, et Dominum non in manufactis, sed in coelo vel potius ubique esse credens talia agere curabit? Aut si forte illa superstitioso ritu habuit zelum Dei, sed non secundum scientiam, quis catholicus in fide roboratus ex ejus actibus in hac parte exempla sumet, hisque similia faciet? Aut si forte illa rudimento conversionis suae quae necdum solido cibo vesci poterat, ideo tenero cibo utebatur, ut ad percipiendum solidum cibum paulatim sumptis viribus cresceret, scilicet ut per rem visibilem et tractabilem ad invisibilis et ineffabilis Dei cultum