Libri Carolini (De imaginibus) (page 37)
accederet, quis ejus in hoc facto imitator effectus, spreta solidi cibi fortitudine, ad infantiae denuo cibos cupiat esse redactus? In miraculo igitur quod in herba fit, si tamen factum fuisse credatur, quae, ut ille fassus est, cunctis aegritudinibus medetur, haudquaquam poterit illorum assertio quodammodo fulciri, quoniam non ut herbae aut imagines adorentur id factum fuisse perhibetur, sed ut infidelium mentes, spretis vanitatibus idolorum, ad verae fidei rudimenta converterentur, quoniam secundum Apostolum signa non pro fidelibus, sed pro infidelibus data fuisse creduntur. Ecclesia namque catholica, ut ad fidem cresceret, miraculis erat nutrienda, et ut ejus novella plantatio convalesceret, assiduis erat irrigationibus fovenda.
CAPUT XVI. Inutile dictum Epiphanii diaconi reprehenditur, in eo quod ait: Multa quae in nobis sacrantur orationem sacrata non suscipiunt; et post pauca: Nec plurimum sicut veneranda et honoramur et amplificamur: ipse enim signum vivificae crucis sine oratione fatur a nobis, veneranda est, et sufficiemur signum ejus accipere sanctificationem per quae facta a nobis ad eum adorationem quidam in fronte sanctificatione, et quae in aere per digitum factum signum effugari daemones speramus, similiter et imagine per nomen significationis ad primam formam honoris deducimus et osculantes eam et honorabiliter honorantes accipiemus sanctificationem, nam et sacra diversa vasa habentes has osculamur et amplectimur, et sanctificationem quamdam speramus.
suis, scito quia spem habet insipiens magis quam ille; et in multiloquio peccatum non deerit. Secundum hanc ergo sacrae Scripturae sententiam Epiphanius diaconus, qui in eadem synodo velox in verbis et multiloquio usus fuisse perhibetur, et spem habere insipientem magis quam se ostendit, et in multiloquio errata quaeque contraxit. Nam dum in superiori capitulo in ejus nugis a nobis aliquantulum disputatum sit, in hoc nihilominus aliquantulum disputandum est.
Disposuimus quidem in earum professionibus non verba, sed sententias discutere, nec litteraturam sed sensus ventilare, quoniam litteraturae ordinem in his infinitum est quaerere, quippe cum nulla sententia in ejusdem lectionis prolixo textu per eam
possit stare, in raris autem verborum erratibus et eruditionis lima nec dum politis facile inter sensuum errata disputatur. Ubi ergo in prolixa lectionis serie nec sensuum est puritas nec verborum integritas, difficile de singulis disputatur, quoniam in infinitum disputationis ordo protenditur. Si enim de singulis verborum erratibus disputetur dum debent arcana rimari, et ea quae ad ecclesiasticas res pertinent solerti indagatione scrutari, grammaticae artis multiplices regulae, quae in scholis discuntur, tradi videbuntur. Sed dum in hoc opere nostri itineris gressus plurimum impediatur, sive quia eorum sermonis difficultate nonnulla quid significare velint difficile deprehendantur, sive quia
eorum enuntiationes barbarismis ac soloecismis caeterisque vitiis infectas nostris disputationibus coacti, quia res exigit, interserimus, sive quia cum inter corrupta eorum verba corrupti nihilominus sensus sint, et nos verborum reprehensiones prolixitatis causa omittentes, sensuum solummodo seriem inculcemus et laboriose id, quippe cum unum pendeat ex altero, alterumque sit insertum in altero, faciamus, restat ut, annuente Domino, postposita reprehensione quae verborum vitiis accidit, sensuum tantum inordinatas conglomerationes spiritalis pugni illisione quassantes, coeptum iter et magna ex parte peractum pergamus. Ait enim praefatus Epiphanius diaconus, cujus sententiam discutere coeperamus: Multa quae in nobis sacrantur orationem sacrata
non suscipiunt. Quod quidem cum ita, ut dicitur, nullum plenum sensum habeat, hoc eum conjicimus voluisse significare ut diceret: Multa sunt in nobis sacrata quae per sacerdotis orationem vel manus impositionem minime sacrantur. Quod si ita est, qualiter verum esse possit non satis elucescit: quoniam quaecunque in Ecclesia sacrantur, sive ecclesiastici ordines, sive sacrandorum templorum dedicationes, sive caeterae hujuscemodi constitutiones, per sacerdotales ecclesiastico more consecrationes fiunt, quippe cum ad ipsam Christianae fidei nobilitatem per quam ad caeteros gradus acceditur, in ipsis infantiae rudimentis per sacerdotum manus impositiones et ad Deum orationes veniatur. Si vero de locis sive vasis vel quibuslibet utensilibus divinis
cultibus mancipatis dicere voluit, in hoc ejus dictio frustrari potest, quoniam pene nihil est in his quae enumeravimus, quod non per sacedotum orationes et consecrationes consecretur, sed et exorcismis et salis et aquae aspersione uti consuevit Ecclesia, quorum omnium consecrationes vel institutiones ab ipsis Ecclesiae rudimentis ab Ecclesiarum praesulibus traditae fuisse noscuntur, et in libris sacerdotalibus exaratae habentur. Cum ergo id idem diaconus ideo intulerit ut imagines, quarum adorationem illi prorsus roborare aestuant, de quarum utique consecratione nulla est ecclesiastica institutio, vasis vel caeteris rebus divinis cultibus mancipatis associaret, hoc introducere moliens, ut sicut haec sine orationibus consecrata, ita illas quoque sine orationibus
consecratas esse perdoceret, in eo ejus molimen cassari potest, quod istorum consecrandorum in libris sacerdotalibus scripta habetur, et per sacerdotes solemniter celebratur prisca traditio, illarum vero neque consecrandarum, neque adorandarum ulla uspiam in his quae ab Ecclesia recipiuntur habetur institutio. In eo vero quod ait: Nec plurimum sicut veneranda et honoramur et amplificamur: ipse enim signum vivificae crucis sine oratione sacra fatur a nobis veneranda est, id eum puto voluisse dicere, quod signum venerandae crucis, quod nos honorifice nobis indimus absque quadam sacerdotum oratione vel consecratione, est et tamen sacratum habetur: in quo nimirum dicto, sicut et in caeteris, non mediocrem suam demonstrat insaniam, quod
signum crucis non aliam quaerit consecrationem quam eam quae per Dei et hominum facta est mediatorem. Quod vero subjunxit: Et sufficiemur signum ejus accipere sanctificationem per quae facta a nobis ad eum adorationem quidam in fronte sanctificatione, et quae in aere per digitum factum signum effugari daemones speramus, ad id quod superius illatum est pertinet. Crucis igitur signum magnum in se habere mysterium, eique imagines non esse aequiparandas evidentibus est indiciis manifestum, et in superioribus hujus operis partibus, prout Dominus donare dignatus est, demonstratum. Nam dum imagines, ut superius diximus, nulla oratione vel manus impositione sacrentur, crucis signum
ubicunque ingeritur divini nominis invocatione infertur, et dum hae consecrationem quamdam nec habeant nec habere queant nec debeant, illud vero adeo est a redemptore mundi sacratum, ut non solum cujuspiam consecratione indigeat, sed divini nominis invocatione illatum alia quaeque consecret et benedicat. Porro quod ait: Similiter et imaginem per nomen significationis ad primam formam honoris deducimus, et osculantes eam et honorabiliter honorantes accipiemus sanctificationem, quam sit absurdum quamque a ratione alienum liquido patet. Dixit enim, imaginem per nomen significationis ad primae formae honorem, id est, ad sancti, in cujus nomine praetitulatur, venerationem posse deduci: quod fieri posse nullius rationis indiciis evidentibus
potest approbari. Si nominis tantummodo inscriptio eas ad eorumdem sanctorum quorum nomina superscribuntur, honorem deducit, ergo quaelibet res, cui sancti cujusdam nomen superscribitur, ad ejusdem sancti honorem conscendit. Ergo lapides, ligna, vestes, sive animalia quaedam quorumdam sanctorum nominibus superscripta, ad eorumdem sanctorum honorem transeunt, quorum sunt nominibus praenotata; et si nomina superscripta haec quae enumeravimus ad eorum quorum nomina sunt honorem perducere minime queunt, nec illas quoque nominum inscriptiones ad sanctorum honorem quodammodo perducunt, et si istud prudenti consideratione abnuitur, et illud solerti indigatione abjicitur. Offeruntur cuilibet eorum qui imagines adorant, verbi
gratia, duarum feminarum pulchrarum imagines superscriptione carentes, quas ille parvipendens abjicit, abjectasque quolibet in loco jacere permittit, dicit illi quis: Una illarum sanctae Mariae imago est, abjici non debet; altera Veneris, quae omnino abjicienda est, vertit se ad pictorem quaerens ab eo, quia in omnibus simillimae sunt, quae illarum sanctae Mariae imago sit, vel quae Veneris? Ille huic dat superscriptionem sanctae Mariae, illi vero superscriptionem Veneris: ista quia superscriptionem Dei genitricis habet, erigitur, honoratur, osculatur; illa quia inscriptionem Veneris Aeneae cujusdam profugi genitricis habet, dejicitur, exprobratur, exsecratur; pari utraeque sunt figura, paribus coloribus, paribusque factae materiis, superscriptione tantum distant.
Dicat mihi, quaeso, Epiphanius diaconus, qui per nominis inscriptionem imagines ad honorem primae formae deduci posse dixit, ubi haec sanctitas hujus antequam superscriberetur fuit? vel ubi illius exprobratio priusquam superscriberetur exstitit? Superscriptio itaque, quae imaginibus indi solet, secundum morem litterarum, quibus tanta vis est, ut tacite loquantur, et nonnunquam dicta absentium, nonnunquam vero praesentium sine voce edisserant, notitiam inferre valet, illis vero imaginibus quibus inditur, sanctificationem exhibere non potest. Sanctificatio enim rationalibus creaturis bonorum operum exhibitione et meritorum praerogativis conceditur; rebus vero irrationalibus et sensu carentibus, utpote sunt vasa divinis cultibus mancipata, et his
similia non superscriptione qualibet, sed sacerdotali consecratione et divini nominis invocatione accedit. Ac per hoc evidenti ratione monstratur, nullam imaginibus inhaerere posse sanctificationem per quamlibet superscriptionem, quoniam ista quae beatae Dei genitricis Mariae superscriptionem sortitur, et quae quondam despicabiliter abjecta jacuit, nunc venerabiliter adornatur, quantum valuit contemptoribus suis spreta jacens obesse, tantum nihilominus valet cultoribus suis erecta et adorata prodesse, et illa quantum posset juvare si erigeretur, tantum potest laedere cum spernitur. Quod vero ait: Et osculantes eam et honorabiliter adorantes accipiemus sanctificationem, tantum valeret quantum si diceret: Osculamur
eam et honorabiliter adoramus, sanctificationem ab ea accipere cupientes, quam nec illa habet, nec nobis impertire valet. Quanto ergo potest caeco lumen reddere, cum ipsa non videat; odoris sensu carenti odorem, cum ipsa eodem sensu careat; surdo auditum, cum non audiat; muto eloquium, cum ipsa non loquatur; debili manibus tactum, cum ipsa nihil palpare queat; claudo gressum, quo illa penitus caret; mortuo vitam, cum ipsa non vivat: tanto nihilominus nobis sanctificationem ingerere valet, qua ipsa penitus caret. In parvo vero commate, quod superest, non est diutius immorandum, quoniam pene totum in superioribus commatibus per partes videtur esse connexum. Ait enim: Nam et sacra diversa vasa habentes has osculamur et amplectimur
et sanctificationem quamdam speramus. Non enim ad homines per vasa, sed ad vasa per homines divini nominis invocatione et sacrorum mysteriorum celebratione sanctificatio venit; nec vasis imagines coaequandae sunt, quoniam in vasis, non in imaginibus, Deo sacrificium offertur. Nam si a vasis, quae utique sanctificata sunt, hominibus sanctificatio, ut diximus, minime impertitur, multominus ab imaginibus impertietur, quae nec sanctificare nec sanctificari possunt.
CAPUT XVII. Ridiculosissimum dictum Epiphanit reprehenditur, in eo quod ait: Ex proprio ventre locutus.
Quod in eadem synodo scribitur eo quod praefatus Epiphanius de quodam dixit, Ex proprio ventre locutus,
quanquam rebus ad fidem pertinentibus nullum afferat praejudicium, et huic negotio de quo sermo est nec quidquam vel irroget vel deroget, ideo tamen a nobis non est praetermissum, quoniam indoctum quid sonat et insulsum, et quia nec debent nec possunt a tali scriptura novae quaelibet constitutiones Ecclesiae prorogari, quae tot modis potest reprehendi. Omne enim quod irreprehensibile est, hoc recipit sancta catholica Ecclesia; quod autem in pluribus reprehenditur, hoc ab ecclesiastico dogmate abdicatur. Nec debet illius lectionis quae reprehensionibus et talibus nugis est plena, de adorandis imaginibus observari censura. Dixerunt nempe quemdam ex proprio ventre locutum. Quod dictum non solum a doctis verum etiam ab indoctis auribus respuitur, et veluti
anile quoddam deliramentum abnuitur. Ex corde enim ea, quae mens concepit lingua interprete producuntur; ex ventre ea administrantur quae in secessum missa egeruntur: et sicut non potest cor, quod plerumque et in divinis litteris, et in consuetudine loquentium pro mente sive sensu ponitur, escas conficere, humorum collectiones habere, ita non potest venter cogitationes concipere, easque per verba producere. Habent ergo singula membra officia sua, ut quinque sensus quinque membrorum partibus distributi sint, excepto tactu, qui quamvis in manibus sedem habere putetur, per caetera membra diffusus est. Et secundum philosophorum experientiam in corde est timor, in splene laetitia, in jecore voluptas,
in tribus ventriculis cerebri, in anteriore qui est ad faciem, sensus, in eo qui posterior ad cervicem est, motus, in eo vero qui inter utrumque est, memoria vigere demonstratur, in pulmonibus anhelandi, voces modificandi, spiritum ducendi officium habetur: ventrem autem, quem maris constat habere figuram, escarum tantum confectionibus humorumque collectionibus manifestum est inservire. Nam si forte hujusce dicti errorem his velint adminiculis fulcire, quod plerumque ventris mentio in sacris litteris reperiatur, ut est illud, Venter meus conturbatus est , sive, Ventrem meum doleo , et caetera hujuscemodi, advertant nunquam hujus membri vocabulum pro locutione, sed pro aliis atque aliis rebus quae per ventrem
significantur, tropice positum, de quibus nunc disputare longum est. Illud enim, sicubi dictum est, tropologicum est, istud vero acyrologicum; per illud obumbratur allegorice veritas, per istud mutilatur sensus puritas; illud nitet mysteriis, istud squalet ineptiis. Caeterum si de Pythonibus dicere voluerunt, quos septuaginta ventriloquos transtulerunt, de quibus in Deuteronomio legitur: Non invenietur in te lustrans filium suum aut filium in igne, et divinans divinationem, augurans et aruspicans et medicaminibus infuscans, incantator, ventriloquus, et portenta inspiciens, et interrogans mortuos , nec hoc reprehensione caret, quoniam cum illi quemdam hominem ex proprio ventre locutum fuisse dixerint, ut Pythonem, nec ab ipsius quidem Pythonis ventre
homo, sed malignus loquitur spiritus, ita duntaxat ut eodem Pythone qui ventriloquus dicitur, per os humano more loquente de ventre ejus spiritus immundi voces audiantur, et, responsa dentur, quos quidem ventriloquos in Assyriorum sive Aegyptiorum gentibus, apud quos magicae artes copiosae sunt, plures esse manifestum est.
CAPUT XVIII Contra eos qui dicunt: Qui imaginem idolorum dixerunt daemoniorum imaginibus similem, accusent Abel et Noe et Abraham et Moysen et Samuel et David, quod ipsi aliena et pagana sacrificia Deo libaverunt.
Quantum in hoc capitulo sonat, et nos ex aliis eorum dictis experti sumus, hoc introducere nituntur, ut quia a paganis quondam occisorum pecudum sacrificia
daemonibus litabantur, nec tamen ob hoc a sanctis viris in veteri lege praetermittebatur, quin et ab illis occisorum pecudum Deo victimae offerrentur, nec ideo sit praetermittendum quin intra sanctam Ecclesiam imagines adorentur, pro eo quod a gentilibus idola colebantur; sed sicut in aliis ex hoc negotio assertionibus eorum objectiones incassum adhibitae frustrantur, ita etiam haec quoque objectio incompetenter adhibita prudentis assertionis objectu frustrabitur. Manifestum est namque pridem et a sanctis viris Deo omnipotenti, et a gentilium sacerdotibus occisorum pecudum sacrificia daemonibus oblata fuisse, et antiquitus nefandorum hominum simulacra daemonico instinctu posita in delubris, et
quorumdam sanctorum imagines ob rerum gestarum memoriam et aedificiorum pulchritudines, a catholicis habitas fuisse in basilicis. Sicut ergo occisorum pecudum sacrificii usus et a sanctis ante legem patribus legitur celebratus, et in lege a Domino per Moysen est traditus, dicant ubi adorandarum imaginum usus aut ante legem a patriarchis, aut in lege per legislatorem, aut in novo testamento a Domino et salvatore, aut ab apostolis vel ab apostolicis viris sit institutus; et cum illorum celebratio tam authenticam habeat traditionem, dicant quem istarum adoratio obtineat vigorem. Qui dum hoc dicere nequiverint, rem se inutilem protulisse erubescant, et inaniter sanctorum sacrificiorum oblationi adorationem imaginum associare nisos fuisse resipiscant atque
cognoscant. Quomodo ergo potest credi imagines a catholicis ad adorandum conditas, cum nec ipsa quidem gentilium simulacra primum ad adorandum perhibeantur condita fuisse? Simulacrorum itaque usus exortus est, cum ex desiderio mortuorum quorumlibet virorum fortium aut regum aut quarumdam urbium conditorum, aut quarumlibet artium inventorum imagines vel effigies ab his qui eos dilexerant conderentur, ut posterorum vel dilectorum dolor haberet aliquod de imaginum contemplatione remedium; sed paulatim hunc errorem persuadentibus daemonibus ita in posteros irrepsisse, ut quos illi pro sola nominis memoria pingendos censuerant, successores deos existimarent atque colerent, et in his sibi daemones sacrificare illectos quosque miseros
percenserent. Hoc etiam exemplo adeo cernimus imaginum usum inolescere, ut quae prius ob ornamentum basilicarum et memoriam erant compaginatae rerum gestarum, inolescente paulatim nefario usu adeo nunc a catholicis quibusque extollantur, ut adorentur, eisque luminaria, thymiamata, primitiae vel quaedam munuscula offerantur, et, quod nequius est, ut in Graeciae partibus factum legimus, pontifices qui solum Deum adorandum, solumque colendum, illique soli serviendum praedicare debuerant, et ipsi eis se servituros fateantur, easque colant et adorent, et earum contemptores soliusque Dei cultores, verosque adoratores ob earum contemptum et haereticos judicent, et anathematizare affectent. Uno namque et pene pari modo, ut praefati sumus, adorandorum