Libri Carolini (De imaginibus) (page 38)

Charlemagne (attr. Théodulf d'Orléans) · Arts visuels

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 98 · 41 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

et colendorum simulacrorum vel potius daemonum et gentilibus nequissimus usus inolevit, et catholicis, quod non sine quodam animi moerore prosequimur, adorandarum imaginum ineptissima consuetudo accrescit, et res ad aliud conditae, ad aliud videntur usurpatae. Non enim nos imagines in basilicis positas idola nuncupamus, sed ne idola nuncupentur, adorare eas et colere eisque servitium impendere recusamus, quoniam plerumque non res, sed causa rei pro scelere reputatur, dum videlicet multa quibus bene potest uti male usa in flagitium convertuntur, sicque una eademque res bene utentibus non est causa piaculi, et male utentibus est causa periculi. Sollicite ergo praecavendum est et summa industria procurandum,

ne dum quidam nostrorum quasdam res ultra quam ordo exposcit sublimare affectant, vetustissimi illius et cariosi erroris redivivi illis cineres convalescant, et victoriam quam in campo adepti sunt, intra urbis moenia perdant, subigatque civilis belli insuspicabiliter dolosa illusio, quos subigere externi hostis aperta nequivit impulsio. Cum ergo illi accusandos garriant sanctos patres, Abel videlicet, Noe et Abraham, Moysen, Samuelem et David, non eos nobis accusare libet, sed laudare, dicente Ecclesiastico: Laudemus viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua, multam gloriam fecit Dominus magnificentia sua, a saeculo dominantes in potentatibus suis homines magni virtute et prudentia sua praediti in dignitate prophetarum, et imperantes in praesenti

populo, et in virtute prudentiae populi sanctissima verba, et caetera . Quis ergo tam profanam habeat mentem, ut Abel, qui ab ipso Domino justus appellatus est, accusare audeat? cujus sanguis de terra ad Dominum clamasse legitur, qui exemplar et norma est omnium justorum, qui primus persecutionem passuris sanctis praevius exstitit, et civitatis Dei quam fluminis impetus laetificat, primus fundamenta jecit. Aut quis Noe virum justum accusare praesumat? quem Dominus gratiam coram se invenisse testatur, qui secundus post Adam humani generis pater orbis exstitit reparator, et in typo Christi qui Ecclesiam diversis gentibus plenam inter mundanorum fluctuum immanes procellas gubernaturus erat, arcae diversis animantibus plenae, inter horrisonorum

fluctuum illisiones exstitit gubernator, qui tot meritorum exornatur insignibus, ut ille tantum cum Daniele et Job in die judicii liberandus dicatur, Ezechiele attestante, qui ait: Si pestilentiam immisero super terram illam, et effudero indignationem meam super eam in sanguinem, ut auferam ex ea hominem et jumentum, et Noe et Daniel et Job fuerint in medio ejus, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia filium et filiam non liberabunt, sed ipsi justitia sua liberabunt animas suas . In quibus tribus sanctis omnis sanctorum multitudo signatur, ut per Noe Ecclesiae gubernatores, per Danielem virgines et continentes, per Job conjugati et poenitentes innuantur. Aut quis Abraham patriarcham accusare affectet? qui est prima credentium via et beati seminis serus pater,

cui non legalis observantia, sed fides credulitatis est ad justitiam reputata; qui Trinitatem in typo videns, et unitatem in mysterio venerans, divini judicii arcana, et de conjuge anu suscipiendae sobolis stupendum miraculum audire promeruit; qui fidei cujus ipse specimen tenuit, futuras circa finem mundi angustias figuraliter sensit, cum circa finem diei terror nimius et tenebrosus super eum irruit. Aut quis Moysen legislatorem accusare praesumat? de quo scriptum est, quod esset mitissimus super omnes qui morabantur in terra, qui in typo Christi mediator inter Deum et homines consistens devicto nequissimo hoste populum de servitute Aegyptia signis ac prodigiis terribilibus liberavit. Aut Samuelem?

qui ab ipsis cunabulis Domino consecratus usque ad decrepitam senectutem in Domini militia militavit. Aut David? qui vir dicitur secundum cor Domini inventus, et in eo meritis sanctorum praelatus, ut et de Christo apertius cunctis prophetarit, et secundum formam servi ejus pater sit nuncupatus. Quorum si laudes et mysteria singillatim proferamus, ante dies quam verba cessabit. Non enim illi offerebant Deo sacrificia pagana, sed mysteriis plena, quia necdum a pagis Atheniensium pagani nuncupabantur, quando jam ab illis Deo sacrificium offerebatur, et, ut ita dixerim, necdum Athenarum urbs condita erat, nec Cecrops offerendorum sacrificiorum institutiones et ararum erectiones et daemonum appellationes gentilibus tradiderat, cum jam Abel et

Noe et Abraham Deo sacrificia obtulerant. Offerebant, inquam, sancti sive ante legem, sive sub lege, sacrificia typicis mysteriis obumbrata, quae in novo testamento per mediatorem Dei et hominum, expulsis obumbratis praefigurationibus, sunt completa, et Ecclesiae tradita, quibus usque in finem ipso auxiliante erit contenta. Cur ergo antiqui patres visibiliter sacrificaverint et carnalia sacrificia Deo litaverint, beati Augustini verbis lector agnoscat. Ait enim: « Quae sunt etiam sacra spiritalia, quorum imagines carnalem populum celebrare oportebat, ut praefiguratio novi populi servitute veteris fieret, quorum duorum populorum differentiam etiam in unoquoque nostrum licet advertere, cum quisque ab utero matris veterem hominem necesse est agat, donec veniat ad

juvenilem aetatem, ubi jam non est necesse carnaliter sapere, sed potest ad spiritalia voluntate converti et intrinsecus regenerari: quod ergo in uno homine recte educato ordine naturae disciplinaque contingit, hoc proportione in universo genere humano fieri per divinam providentiam, peragique pulcherrimum est. »

CAPUT XIX. Contra eos qui dicunt: Si sanctus Epiphanius imaginum destructor fuit et earum abominator, quomodo ejus discipuli imagines depingebant in Cypriorum insula, in templo quod ejusdem patris nomine titulaverunt, cum videlicet multa pingantur quae non adorantur, et plerumque a bona magistris mali discipuli oriantur.

ad suum errorem tuendum armorum reperisse gratulantur instrumenta, eo quod in insula Cypro a cujusdam sancti viri Epiphanii discipulis basilica dicatur fuisse depicta, quasi nulla res possit pingi quae non continuo debeat adorari. Cum ergo imaginum habendarum vel non habendarum usus non praejudicet catholicae fidei puritati, constat eumdem Epiphanium sive alium quemlibet sanctum virum, nec imaginum fuisse destructorem, nec earum adoratorem, discipulosque ejus vel quoslibet catholicos viros non ideo basilicas colorum fucis depinxisse, ut picturae adorarentur, sed ut ex eis parietibus pulchritudo inferretur, et rerum gestarum aspicientibus memoria ingereretur. Non enim quia Epiphanii discipuli in

insula Cypro basilicam depinxisse perhibentur, idcirco imagines adorabuntur, quoniam non omnia quae pinguntur protinus adorantur. Quae si singula adorari deberent, paucae admodum creaturae quae non adorarentur, remanerent. Cernimus namque in metallis conflatorio sive sculptorio opere, in gemmis insignibusque lapidibus mira sculptoris arte, in marmoribus caeterisque lapidibus latomorum sive sculptorum industria, in lignis caelatoris scalpello, in lithostrotis diversorum colorum per artificem compaginatis crustulis, in sericis, laneis nec non et lineis multicoloribus vestibus plumario polymitarioque opere formatas imagines. Nunquid quia praefati viri, sancti scilicet Epiphanii, discipuli in Cypro basilicam depinxerunt, idcirco omnes adorandae sunt?

aut quia illi diversis materiis locum exornaverunt divino cultui dedicatum, ideo ad singulas materias quas praemisimus pro imaginibus quae eis in subjecto sunt curvatis poplitibus, flexis cervicibus, crebrescentibus suspiriis, sublevatis reverenter ac plerumque semiclausis luminibus, a fidelibus est currendum? Non igitur consequens est ut pro eo quod illi basilicam pinxisse dicuntur, imagines adorentur. Potest etiam huic illorum objectioni aliud rationabiliter opponi, ut illorum assertio sicut aliis objectionibus nequivit muniri, ita etiam nec hac quoque depicta ab Epiphanii discipulis basilica valeat astrui, praesertim cum etsi ejusdem sancti viri discipulorum consensus a se inditas parietibus picturas adorare censuisset, nullam ejus vim censura haberet, quoniam

plerumque a bonis magistris bene discipuli educati, postmodum neglecta institutione magistrorum efficiuntur perversi. Quod si solerti indagatione quaeratur, sacrarum litterarum exemplis approbabitur. Elisaei igitur viri sancti et duplicis Eliae spiritu ditati discipulo tantus pecuniae amor irrepsit, ut percepto alienigenae munere a magistro spreto exitiabilis etiam aegritudo eum foedarit. Non illum prophetica allocutio, non magistri eruditio, non signorum terribilium ostensio, non tanti prophetae communis habitatio a tantae pestis, id est avaritiae, labe compescuit, sed avaritia quae eum invasit, lepram quoque ei cum Syri censu inussit. Judam etiam, de quo per Prophetam scriptum est: Homo pacis meae qui

edebat panem meum ampliavit adversum me supplantationem ; cui quondam dictum est: Tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos , neglecta boni magistri eruditione, et revera boni, qui de se ipso dixit: An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ? et cui per David dicitur: Bonus es, Domine, bonitatem tuam doce me; de quo etiam per Jeremiam dicitur: Bonus est Dominus sperantibus in se, animae quaerenti illum , adeo capacis vel maxime rapacis avaritiae furor arripuit, ut magistrum prodere non distulerit, quem non verba coelestia, non vitae fontis inundatio, non signorum exhibitio, non apostolica societas, non apostolici nominis dignitas a tanti sceleris

perpetratione cohibuit; qui, cognita sui sceleris nequitia, indignam vitam digna morte finivit; de quo ait Sedulius: Tunc vir apostolicus, nunc vilis apostata factus. Nicolaus quoque discipulus apostolorum et inter septem una cum beato Stephano in diaconi ministerium consecratus, neglectis postmodum bonorum magistrorum doctrinis, sive bonorum condiaconorum societatibus, haeresiarches est effectus, et qui bonorum operum exercitia exemplis sive verbis, ut pote discipulus apostolorum, instituere debuit, permutatis in contrarium vicibus ipse nefandae haeresis scelus instituit, de qua in Apocalypsi scribitur: Sed hoc habes quod odisti facta Nicolaitarum, quae et ego odi . Si ergo boni prophetae malus discipulus

propter avaritiam reprobatur, et boni magistri, Domini scilicet et Salvatoris nostri, discipulus fur et proditor effectus abominatur, et sanctorum apostolorum malus discipulus propter impium dogma a se institutum exsecratur, quid mirum si a bono magistro Epiphanio picturarum adorationem instituendo mali discipuli efficiuntur? Et hoc dicentes non eos reprobos judicamus, quippe cum eorum vitam et conversationem nesciamus, sed proposita conditionali particula, si picturas adorare censuerunt, in eo eos erroneos asseveramus. Aspiciamus ergo Novatum Cypriani episcopi presbyterum Novatianam haeresem condidisse, et suum arbitrium secutum sancti magistri monita sprevisse; Arium quoque a catholico magistro eruditum novimus fuisse, et postmodum

exitiabilis dogmatis grana seminasse. Quid de singulis referam? pene omnes haeresiarchas catholicorum constat fuisse discipulos, quia nequaquam in suo nomine poterat haeresim quis titulare, nisi illam suo arbitrio reperisset. Quibus exemplis colligitur, nil sancti Epiphanii discipulis magistri sanctitatem profuisse, si ab ecclesiasticis constitutionibus spreta boni magistri eruditione creduntur deviasse.

CAPUT XX. Quod adulatorie imperatorem suum sive matrem ejus apostolis coaequare nisi sunt dicentes: Sicut olim salutis nostrae rector et perfector Jesus proprios suos apostolos sancti Spiritus induens virtute emisit, sicut et nunc suos placabiles et apostolorum similes fideles nostros imperatores erexit de eodem Spiritu prudentes factos, et idoneos existentes virtute ad perfectionem nostram.

Sessuros cum Domino apostolos ad judicandum ejusdem Domini veridica voce reperimus: Vos, inquit, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel , eosque se elegisse de mundo, ut de mundo non essent, sed ut fructum plurimum afferrent, ipse Dominus attestatur: Ego vos, inquiens, de mundo elegi ut de mundo non essetis, et ego elegi vos ut fructum plurimum afferatis, et fructus vester maneat in aeternum ; illos esse sal terrae , condimentum videlicet populi, quo insulsa quaeque condiuntur, et insapida saporantur; eos lucem mundi,

qui verae lucis, hoc est Christi, fulgore suae praedicationis verbis mundi tenebras, diffidentiae videlicet caliginem, irradiarunt, manifestum est; illis a Domino et in terra per insufflationem datur, et e coelo in igne linguarumque divisione Spiritus sancti ad innuendam Dei et proximi dilectionem emittitur; illis solvendi ligandique, peccata remittendi et retinendi, mortuos suscitandi, daemones ejiciendi, infirmos curandi, caeteraque hujuscemodi opera faciendi datur potestas, et omnes gentes docendi, et in nomine sanctae Trinitatis baptizandi confertur auctoritas; illis gaudere jussum est, quod nomina eorum aeternae vitae coelestis liber inserta teneat; illis dictum est: Beati oculi qui vident quae vos videtis, et aures quae audiunt quae auditis , quia videlicet

secundum ejusdem Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi veracissimum testimonium, multi prophetae et reges voluerunt videre quae illi videbant, et audire quae illi audiebant, quoniam omnium patriarcharum et prophetarum egregii coetus, quanquam redemptorem mundi venturum pro salute mundi prophetiae spiritus eruditione scirent, eumque interioris intuitus oculo quodammodo cernerent, eum tamen quem corporaliter venturum sciebant, corporaliter cernere aestuabant. Qui dum tot meritorum insignibus emineant, totque beatitudinum excellentia polleant, incassum eis illi quorum errores discutimus, imperatores suos assimilare affectant. Liquido namque patet apostolos prophetis praelatos esse; si apostolis imperatores eorum, ut illi somniant, similes

sunt, prophetis praeferuntur, qui Christum, quem corporaliter venturum sciebant, corporaliter non viderunt; si prophetis praeferuntur, redemptorem mundi corporaliter viderunt; redemptorem autem mundi eos corporaliter non vidisse, evidentissime patet: non igitur prophetis imperatores eorum praeferuntur, nec apostolis, ut illi dicunt, similes sunt. Quomodo ergo apostolis queant assimilari, cum non solum non sint eis similibus meritis aequiparati, similique sanctitatis nitore praediti, verum etiam eorum sacratissimis praedicationibus in pluribus videantur obniti? Aut quomodo poterunt eorum esse similes, quorum negligunt esse sequaces? Illi sectati sunt coelestia perpetimque mansura, isti sectantur terrestria quaeque et

caduca; illi, spreto mundo, Domino adhaerere maluerunt, isti mundi pompis ejusque fumeis gaudiis adhaerentes, plerumque Domini praecepta spernunt; illi persecutionem propter justitiam patiebantur, isti plerumque propter injustitiam persequuntur; illi tradebantur in conciliis, et flagellabantur in synagogis, isti praedicantur in subjectis urbibus, et collaudantur in populis; illorum epistolae aeternae vitae commercia gerentes ducebantur legendae per provincias et regiones, istorum imagines et effigies gentilicum et obsoletum quemdam errorem referentes adorandae circumferuntur per vicos et civitates; illi beati fore a Domino dicti sunt, cum eos odissent homines, et persecuti fuissent, et omne malum adversus eos mentientes dixissent, isti in eo se beatos putant,

quod se diligi sibique parere, seque collaudari ab hominibus videntur; illis dicitur: Beati qui nunc fletis, quia ridebitis ; istis dicitur: Risus dolore miscetur, et extrema gaudii luctus occupat ; illi gaudente mundo contristati sunt, contristato denuo mundo gavisuri sunt, isti gaudente mundo gaudent, contristato mundo contristabuntur; illi euntes in mundum, cujus figuram praeterituram praedicabant, ejus noxios actus flebant, mittentes aeterni fructus semina, isti in mundo fundati de prosperitate mundi gaudentes, amplexantur praesentis vitae prospera; illi venientes ad judicium venient in exsultatione, securi de aeterna remuneratione, portantes manipulos hominum per suam praedicationem conversorum, isti venient cum magno tremore reddituri

rationem operum suorum. Sed quid amplius immoramur? quid longius evagamur? quid de ingentibus silvis modicos flores colligimus, quorum nec millesimam quidem partem colligere valemus? Tanta est distantia inter apostolos et imperatores, quanta inter sanctos et peccatores, et cum apostoli emineant novi testamenti sanctis omnibus, multo amplius eminere creduntur peccatoribus. O adulatio, cur tanta praesumis? O oleum rancoris potius exuberans nidorem, quam lenitatis aut nectaris nitorem! a sacerdotibus venderis, a praesulibus in lectorum quorumdam capita illinis, et quod Propheta sibi adhiberi exhorruit: Oleum, inquiens, peccatorum non impinguet caput meum , id pontificum coetus imperatorum capitibus indit, et quod evangelicae

virgines emendum dixerunt a venditoribus, hoc, proh dolor! fideles et maxime populi rectores emunt a praesulibus. Quod ergo ex eodem Spiritu, id est a sancto Spiritu, eosdem imperatores, prudentes et idoneos factos esse virtute ad perfectionem suam fatentur, manifestum est omnes fideles qui veraciter Christiani sunt, sanctum habere Spiritum, dicente Apostolo: Quisquis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus , quod Spiritus sancti donum et post baptismum per manus impositionem infunditur, et vitae munditia secundum meritorum distantiam singulis distribuitur, dicente vase electionis: Unicuique data est gratia secundum mensuram

. Quanquam igitur in alio loco scribatur: Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum , ad

mensuram tamen fidelibus quibusque impertitur; quod autem ait: Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum, hoc de solo Filio qui consubstantialis est Patri et Spiritui sancto intelligatur, cui non ad mensuram spiritus datur, quoniam juxta Pauli vocem: In ipso habitare corporaliter omnis plenitudo divinitatis creditur

. Quod autem ad mensuram dari Spiritus et singulis singula distribuere, prout vult, dicitur, hoc de fidelibus quibusque dictum esse absque ambiguitate accipitur. Sed quamvis unumquemque catholicorum constet habere Spiritum sanctum, juxta quod superius memoravimus et exemplis illustravimus, nullum tamen nostrae aetatis hominem secundum apostolicae mensurae gratiam

Spiritum sanctum accepisse dicere audemus, aut affirmare valemus.

Tous les livres