Libri Carolini (De imaginibus) (page 39)
CAPUT XXI. De eo quod dixerunt: Habet enim prophetia: Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium , hanc autem prophetiam in imaginem nos videntes, videlicet virginem in ulnis ferentem quem genuit, quomodo sustinebimus non adorare et osculari? Quis indisciplinatus mente resistere audebit? In tale osculum dignos enim nosipsos faciamus adorationis, ut non accedentes indigni Ozae supplicium subeamus.
Prophetia, quae virginem concepturam et filium parituram intonat, non jam in incertis et ambiguis est quaerenda, sed in pectore retinenda, nec ejus arcana
mysteria sunt in picturis, sed in divinis litteris earumque explanatoribus, apostolis videlicet eorumque successoribus, investiganda, et fide potius quam oculis intuenda. Non enim idem nobilissimus vates Isaias Evangelii nobis potius quam prophetiae referens saporem ait: Nisi pinxeritis et adoraveritis imagines, non permanebitis; sed ait, Si non credideritis, non permanebitis . Manifestum itaque est, eum qui in mandatis divinis fidei integritate vult permanere, et ad aeternam remunerationem venire, instrumenta per quae ad haec veniat non in parietibus, non in tabulis, non in picturis, non in quibuslibet visibilibus rebus, sed in corde per fidem, in ore per confessionem, in opere per bonorum actuum exhibitionem habere debere, et credere virginem
quae Salvatorem protulit mundi, non in mundanorum artificum operibus, sed in aeterni et inenarrabilis artificis opere, id est, in coelestibus sedibus esse. Unde necesse est ut quisquis eam adorare desiderat, non in colorum fucis, non in materialibus opificiis, non in quibuslibet officinis, sed illo mentis aciem figat, quo eam cum Christo regnare constat. Nam dum illi dixerint: Hanc autem prophetiam in imaginem nos videntes, videlicet virginem in ulnis ferentem quem genuit, quomodo sustinebimus non adorare et osculari? Quis indisciplinatus mente resistere audebit? et nos pene eadem verba sono, non sensu, secuti ingerimus. Hanc autem picturam in tabula aut pariete cernentes, virginem videlicet depictam puerum in ulnis ferentem, quomodo praesumemus rem
insensatam adorare, et opus cujuslibet artificis osculari? Quis indisciplinatus tale facinus perpetrare audebit, ut adorationem soli creatori debitam creaturis impendat, et dum vult favere picturis, sacris renitatur Scripturis? Esto, imago sanctae Dei genitricis adoranda est, unde scire possumus quae sit ejus imago, aut quibus indiciis a caeteris imaginibus dirimatur? quippe cum nulla in omnibus differentia praeter artificum experientiam, et eorum quibus operentur opificia, materiarumque qualitatem inveniatur. Cum ergo depictam pulchram quamdam feminam puerum in ulnis tenere cernimus, si superscriptio necdum facta sit, aut quondam facta casu quodam demolita, qua industria discernere valemus, utrum Sara sit Isaac tenens, aut Rebecca Jacob ferens,
aut Betsabee Salomonem jactans, aut Elisabeth Joannem bajulans, aut quaelibet mulier parvulum suum tenens? Et ut ad gentiles fabulas veniamus, quae plerumque depictae inveniantur, unde scire valemus utrum Venus sit Aenean tenens, an Alcmena Herculem portans, an Andromacha Astyanacta gerens? Nam si pro alia alia adoratur, dementia est; si tamen ea quae adoranda penitus non est, adoratur, vesania est: quod utrumque cavendum est. Pingitur etiam eadem beata virgo qualiter aselli gestamine vecta, puerum in ulnis ferens Joseph praevio in Aegyptum descenderit, qualiterve ex Aegypto ad terram Israel redierit (in pluribus namque materiis haec historia inditur, et non semper in basilicis, sed interdum in vasis escariis sive
potatoriis, interdum in sericis indumentis, plerumque tamen in stragulis), nunquidnam haec omnia adoranda sunt? Cum ergo in quolibet horum imago sanctae virginis puerum tenentis pecualis animantis tergo suscepta adoratur, nunquid non ipsius animantis cum ea imago adoratur? nullo enim pacto in adorando utriusque imaginis, virginis videlicet, sive animantis, quaedam potest fieri diremptio; praesertim cum unius sint materiae, unoque artificis ingenio compaginatae, aut utriusque adoratio est spernenda, aut utraeque sunt adorandae. Sed dicet fortasse spinosulus aliquis: Haec assertio adorandi animantis frustranda est, quoniam cum quemlibet hominem cathedra susceptum aut baculo innixum causa salutationis adoramus, non cum eo cathedram neque
baculum adorare monstramur, sed homine salutato illa insalutata remanere creduntur. Cujus spinulae hoc modo quassandae sunt: Alia est definitio hominis, alia baculi sive cathedrae: quoniam quidem homo definitur ita, Homo est animal rationale, mortale, risibile, et caetera hujuscemodi; cathedra vero vel baculus non eodem modo definiuntur, sed vires sensu vitaque carentes, pro artificis experientia vel voluntate ad officia quibus necessaria sunt praeparata, et caetera hujuscemodi; ubi liquido patet aliud esse rationalem hominem salutando adorare, aliud cadram vel baculum, ut pote res insentatas, insalutata relinquere. In definitione vero virgineae sive pecualis animantis imaginis, cum utraeque sint sensu vitaque
carentes, ex una materia factae, uno eodemque artifice formatae, ita sibi mutuo cohaerentes ut sine materiae, in qua in subjecto sunt, discidio ab invicem nequeant separari, pene nulla est in definiendo distantia. In quibus cum tanta sit parilitas, tanta societas, tanta materiae unio, aut utriusque adoratio est suscipienda, aut utriusque spernenda. Cum ergo altera ab altera dirimi sine discidio nequeat, et utraeque, ne forte animantis imago adoretur, adorari non debeant, restat ut utraeque adorationis honore careant, et ornamentorum solummodo in basilicis aut in quibuslibet locis loca teneant, et aspicientibus rerum gestarum memoriam praebeant, quoniam cum tot diverticulis in tantos errores imaginum adoratio vergat, nulla eam stare intra sanctam
Ecclesiam perspicua ratio monstrat. Hortantur ergo illi se mutuo, ut digni efficiantur ad oscula sive adorationes rerum sensu carentium, dicentes: In tale osculum dignos enim nosipsos faciamus adorationis, ut non accedentes indigni Ozae supplicium subeamus. Nos denique dignos nos faciamus ad adorandam divinam majestatem, imo ab eo digni efficiamur a quo est bene velle et perficere, et ut veri adoratores non secundum eorum vanitatem adoremus Dominum in quadam imagine, sed in spiritu et veritate, dicente ipsa Veritate: Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate . Quod vero se ideo ad oscula et adorationes imaginum dignos effici monent, ne forte Ozae poenam luant, videant ne illius praesumptionis causa, qua et ille
arcam Domini absque suo adminiculo casuram putavit, et isti nihilominus divini cultus regionem absque imaginum adminiculo frustrandam putant, ejus exitiabilis poenae sententiam subeant: quippe cum nec illa ne rueret, ejus fulcimine indiguerit, nec ista ut firmius stet, illarum fulcimine indigeat; et sicut illa nullam Deo indigentiam patiente absque aliquo sui casu Ozae sustentaculo vacante illapsa ferebatur, ita nimirum ista Domino gubernante absque ullo naufragio imaginum opitulatione postposita intemerata servatur. Quid ergo est arcae testamenti Domini quae a Domino gubernabatur, ne casum pateretur, manum velle subponere, nisi catholicae religioni quae a Domino utique regitur, ne inter hujus vitae itinera titubet, imaginum adorationem
velle admittere? Aut cui assimilari potest Oza, qui absque sacerdotum et conlevitarum consilio quadam praesumptibili cura novum arcae Domini voluit sustentaculum praestare, nisi istis qui absque sanctorum Patrum doctrina et consacerdotum per diversas mundi partes constitutorum consensu arrogantia quadam et superciliosa intentione novam Christianae religioni imaginum adorationem nituntur inserere? Perdidit igitur vitam qui arcam Dei tumide sustentare affectavit, quia qui Deum qui ubique totus est, ubique mirabilis, re aliqua indigere in qua adoretur credit, eumque in rebus visibilibus adorat, cavendum est ne tunc vitam perdat, cum ejus vitalibus monitis procaci mente resistit. Levites ergo
isdem recte Oza dicitur qui robustus interpretatur, quia praesumptores quique, nisi audaci mente robustos se crederent, nequaquam synodos in quibus adorandarum imaginum nova constitutio censeretur, agitarent.
CAPUT XXII. De eo quod nec sibi ipsis parcunt, cum parentibus suis injuriam inferunt dicentes: Pro vero tritico zizania ecclesiasticis agris seminaverunt, vinum miscuerunt aquae, et proximum potaverunt subversionem turbulentam, et lupi Arabici existentes pellem ovium subsannaverunt indueri, et veritatem praetereuntes mendacium amplexi sunt, sed ova aspidum jactaverunt, et tela aranei secundum prophetam texuerunt, et qui sperat ova eorum comedere, confringens caudam inveniet, et in eo basiliscum venenum et flatum mortiferum repletum.
in hoc quoque deliramento reprehenditur, eo quod majores suos pro tritico zizania sevisse ecclesiasticis agris, vinumque aquae miscuisse et proximos potasse turbulento potu dixerunt, praesertim cum in hoc negotio pene in omnibus in quibus illi deliquisse creduntur, isti non solum ea non emendasse, verum etiam amplius deliquisse perhibeantur; denique secundum poetam qui ait: Pro molli viola, pro purpureo narcisso, Carduus et spinis surgat paliurus acutis, VIRG. Eglog. V. istorum majoribus pro tritico surrexerunt zizania, istis vero pro tritico zizaniis necdum evulsis paliurus surrexit, quia videlicet propheticae et evangelicae sive apostolicae praedicationis neglecto tritico, in qua et loca divinis cultibus mancipata exornari censentur, et
solius Dei cultus et adoratio commendatur, aut in ornamentorum a basilicis abolitione, aut in eorumdem ornamentorum adoratione, zizaniorum amentium et paliuri spinosi perniciosum dogma percepisse monstrantur, et qui debuerant frumento divini verbi mentes fidelium illius satietatis quae sine fastidio est, plenitudine reficere, illo dogmate eas, quod ingenti fastidio et amentiam nutrit et errorum aculeos ingerit, nituntur inficere. Vino etiam aquam majores suos miscuisse turbulentumque potum proximis profati sunt propinasse: quibus non absque ratione objici potest, quod majores eorum vinum sacri eloquii, quo uti debuerant, aquae permixtione insapidum effecerunt, cum ornamenta a basilicis abolenda sanxerunt,
isti vero ejusdem vini potum a prodecessoribus aqua vitiatum veneno acuerunt, cum se imagines adoraturos eisque servitium exhibituros professi, earumque adorationem spernentes anathematibus condemnare conati sunt. Deinde turbulentum potum utrique proximis propinare non erubescunt, cum praedicationem suam, quam sacris eloquiis et bonorum operum exemplis exornare debuerant, vanis et extraordinariis constitutionibus vitiare non differunt, eamque et praesentibus vita vel actu monstrare et memoriae posteritatis scriptis mandare non metuunt. Quod vero eos sub pellibus ovium lupos celare, et spreta veritate mendacium amplecti asseverant, idipsum in se ipsis fieri conspicient, si diligenter advertant. Nam dum illi magnam se sanctitatem habere fingentes, ejus
quasi zelo accensi imagines ab ecclesiis ut pote ne adorarentur quae non ad adorandum ab antiquis positae fuerant abdicaverunt, et isti eas quasi nimiae sanctitatis amore accensi adorandas statuunt, nec sibi catholicae fidei charismata sufficere putant, nisi eis servitium adorationis exhibeant, cum tamen utrique vanae laudis appetitu id agant, quid aliud faciunt nisi sub pellibus ovium lupos tegunt? quia nimirum dum foris aut zelum aut studium sanctitatis simulant, introrsus lupinam rabiem qua caeteris eminere ambiunt, eosque anathematum dentibus rodunt, habere se monstrant: veritatem itaque praetereuntes mendacium utrique amplectuntur, quia dum superbe et arroganter nova quaeque constituere anholant, nec humilitate duce antiquorum Patrum exempla sequuntur,
ab ea veritate quae fallere fallique nescit abscedunt, illique mendacio adhaerent de quo scriptum est: Ab initio mendax fuit et in veritate non stetit
. Quid ergo est veritatem praeterire, nisi Christi monitis, qui auctor humilitatis est, per jactantiam contraire? Quid est mendacium sequi, nisi ejus qui auctor superbiae est exempla in novis et in illicitis constitutionibus illiciendo, et antiquis ac salutiferis traditionibus obnitendo, sectari? Quod quidem utrique tunc faciunt, cum superbiae vento inflati aut frangendarum aut adorandarum imaginum errorem arripiunt. Porro quod majores suos ova aspidum protulisse, et telam araneae texuisse asserunt, non mediocres sibi in hac parte contumelias inferunt: quippe cum ideo eorum ova sint, quoniam aut ab illis
sunt per carnis materiam propagati, aut studiis quibuslibet imbuti, aut certe per manuum impositionem in ecclesiasticis ordinibus consecrati; et ideo eorum tela sunt, quia ab illis aut ex traduce corporaliter, aut ex doctrina spiritaliter sunt orditi. Ova ergo aspidum et telam araneae se non immerito nuncupant, quia et aures suas obturant, ne Scripturarum verba interiore aure audiant, quae unius et solius Dei cultum et adorationem instituunt, et ad capiendas sive illiciendas animas novarum et inutilium constitutionum telam praedicatione ordiri et opere texere non metuunt, et secundum suam professionem, qui eadem ova esse desiderat, basiliscum introrsus inveniet, quia videlicet quicunque eorum praedicatione uti appetit, mortiferae in eis traditionis flatum
reperit, et dum cupit famem verbi praedicatione solaturus quoddam reperire remedium, vitam perditurus internae salutis reperit dispendium. Ideo igitur eis in nostra disputatione parcere parvipendimus, quia eos sibimet in sua disputatione pepercisse minime reperimus, sed accepta ab illis reprehendendi materia suis eos spiculis jaculamur. Quae omnia non sine dilectione facimus, sed haec agimus, quia eorum ab errore conversionem inimus, si forte aliquando erroris sui portenta sequi contemnant, et viam quae ducit ad vitam perpetim tenendam appetant.
CAPUT XXIII. Inutilis et inerudita interpretatio eorum qui dum adorare et osculari unum esse affirmare vellent, dixerunt: Quique sanctorum principum nostrae doctrinae et eorum successores egregium patrum nostrorum, et has adorari videlicet osculari, idipsum enim utrumque, communem vero Graece antiquae locutionis osculari et amplecti designat, et voluntatis extensione aliqua significat amoris, sicuti fero et offero, firmo et confirmo, participo et adoro, quod demonstrat osculum et extensionis amicitiae: quod enim quis diligit et adorat, et quod adorat omnino et diligit.
In differentia osculi et adorationis, quae duo illi unum esse putant, non est plurimum laborandum, quoniam haec duo nomina tanto inter se distant, quanto et hae res quarum haec nomina sunt inter se discrepant; et necessario magnam habent ab alterutro discretionem, cum et ipsae res plerumque magnam inter se habeant diremptionem, praesertim cum interdum et quod adoratur non osculetur, et
quod osculatur non adoretur. Adoratur enim Deus, sed non osculatur; venerantur sancti qui e saeculo cum triumphis meritorum migraverunt, sed nec adorari debent cultu divino, nec osculari possunt. Osculantur e contrario conjuges, liberi, nec non et servi, nec tamen adorantur. Manifestum namque est osculum et adorationem duarum rerum nomina esse. Quomodo ergo erit nominum tanta in sensu unitas, cum rerum in intellectu sit tanta diversitas? Aut cur non possint vocabula differri in sensu, cum possint vocabulorum origines differri in actu? Non enim res sunt conditae propter nomina, sed nomina propter res, nec credendum est ut res aptentur nominibus, sed nomina potius aptentur rebus, quoniam et protoplasto animantia adducta a Domino fuisse ut
videret quid vocaret ea, leguntur; rebus enim a Deo conditis idem humani generis pater nomina dedit, non nominibus a se conditis res quibus ipsa nomina inderet ad se adductas perspexit. Plato denique philosophus nomina naturalia esse constituit, et hoc hinc probare contendit, quod quaedam supellex et quodammodo instrumentum sint invicem sensa prodendi, naturalium vero supellectiles sunt naturales, ut oculi instrumenta quidem sunt videndi, qui visus res naturalis est, quare oculos quoque naturales esse necesse est; ita etiam oratio rerum naturalium supellex est atque instrumentum, id est, sententiarum, quare ipsa quoque est naturalis. Aristoteles autem dicit non secundum naturam esse orationem, sed secundum placitum, quocirca nec esse orationem
supellectilem naturalem. Quod enim dicit non esse instrumentum, non dicit non per hoc instrumentum sensa proferri, sed tantum rem esse, orationem secundum positionem, per quam proprias sententias demonstremus. Idem quoque philosophus, cui in hac parte fides potissimum adhibenda est, in libro Perihermeniarum: « Nomen dicit esse vocem significativam secundum placitum sine tempore, » id est, nomen esse vocem. Sed vocum aliae sunt quae significant, aliae quae nihil significant; nomen autem significat id cujus nomen est: nomen igitur est vox significativa. Vocum significativarum aliae sunt naturaliter, aliae non naturaliter. Naturaliter est vox significativa, ut ea quae dolores naturaliter monstrat
aut gaudia, ut sunt interjectiones; non naturaliter vero significativae voces sunt, quas secundum positionem esse dicimus. Secundum positionem vero sunt, quas ipsi sibi homines posuerunt, sicut in superiore exemplo quod de Genesi sumpsimus, monstratum est, quae singula sequi longissimum est. Osculum interea et adorationem, sive osculari et adorare, duas res esse plurimum interdum inter se distantes manifestum est. Secundum saecularium litterarum magistros tria sunt ex quibus omnis collocutio disputatioque perficitur, res, intellectus, voces. Res sunt quas animi ratione percipimus intellectuque discernimus, ut est adorare, vel osculari, vel aliquid hujusmodi. Intellectus vero est quidam animi vigor quo res ipsas addiscimus, et quid inter
se distent discernimus. Voces quibus id quod intellectu capimus significamus, ut pro eo quod est adorare dicimus adoratio, pro eo quod est osculari dicimus osculum. Est aliud quiddam quod significat voces: hae sunt litterae; harum enim scriptio vocum significatio est. Cum igitur haec sunt quatuor, res, intellectus, vox, littera, rem concipit intellectus, intellectum vero voces designant, ipsas vero voces litterae significant. Unde et praefatus Aristoteles in Perihermeniis suis ait: « Sunt ergo ea quae sunt in voce earum quae sunt in anima passionum notae; et ea quae scribuntur, eorum quae sunt in voce; et quemadmodum nec litterae omnibus eaedem, sic nec eaedem voces: quarum autem hae primum notae, eaedem omnibus passiones animae sunt, et quarum
hae similitudines, res etiam eaedem, » intellectus videlicet, juxta eruditissimi viri Boetii explanationem, animi quamdam passionem designans; « quoniam, ut idem Boetius ait, nisi quamdam similitudinem rei quam quis intelligit, in animae ratione patiatur, nullus est intellectus. Cum enim video orbem vel quadratum, figuram ejus mente concipio et ejus mihi similitudo in animae ratione formatur, patiturque anima rei intellectae similitudinem. Unde fit ut intellectus et similitudo sit rei et animae passio. » Harum autem rursus quatuor, duae sunt naturales, duae secundum hominum positionem. Voces namque et litterae secundum positionem sunt, intellectus autem et res naturaliter. Hoc illo approbatur, quod apud