Libri Carolini (De imaginibus) (page 6)
Sed nec illud quidem a reprehensione vacat quod idem Joannes presbyter et legatus Orientalium inter caetera deliramenta de Jacob dixisse fertur, In hominis forma luctatus est cum ipso, et vocavit eum Israel, quod est interpretatum, Mens videns
Deum, cum hoc dictum et a re proposita longe distet, et in nominis interpretatione usitatiorem quamdam omittens, pene inusitatum quid personet. Nam dum quidam id nomen interpretentur, Vir videns Deum, quidam vero, Fortis cum Deo, nonnulli etiam veracius, Princeps cum Deo, nescio tamen an ullus eorum qui in canone recipiuntur, reperiatur hoc, Mens videns Deum, interpretatus fuisse: unde non solum ille reprehendendus est qui usitatioribus interpretationibus praetermissis pene inusitatum
quid protulit, sed et omnis illa synodus, quae ei in pluribus somnianti assensum praebuit, quae non solum dicenti non restitit, sed etiam dicta in volumine taxavit. Cum ergo sancta Ecclesia secundum sanctorum Patrum institutionem omne quod irreprehensibile est recipiat, omne vero quod reprehensibile abjiciat, hanc quoque eorum synodum, quae utique reprehensibilis est abjicit: et si hanc quae reprehensibilis est non abjicit, neque eas quae irreprehensibiles sunt suscipit: suscipit autem eas quae irreprehensibiles sunt, hanc igitur, quia reprehensioni patet, penitus suscipere non debet. Illas enim synodos sancta et universalis recipit Ecclesia, quae pro diversis fidei sive religionis causis, diversis locis seu temporibus, a doctis et catholicis viris
celebratae, a sana sobriaque doctrina nullatenus deviare perhibentur. Praeterea tanti patriarchae cum angelo luctatio non quamdam imaginum adorationem, sed Dominicam praefigurasse dicitur in eodem populo passionem: qui populus et ei luctando praevaluit, quia crucifixit, et ab eo benedictionem in his qui in eum crediderunt accepit, et in his claudus qui in eum credere contempserunt, remansit, dicente beato Augustino: Quod ab illo angelo desiderat benedici Jacob cui luctando praevaluit, magna est de Christo prophetia. Nam eo ipso admonet mysticum aliquid sapere, quia omnis homo a majore vult benedici. Quomodo ergo ab eo iste voluit quem luctando superavit? Praevaluit enim Jacob Christo, vel potius praevalere visus est per eos Israelitas a quibus crucifixus
est Christus: et ab eo tamen benedicitur in eis Israelitis qui crediderunt in Christum, ex quibus erat qui dicebat: Nam et ego Israelita sum ex genere Abrahae et tribu Benjamin . Unus ergo atque idem Jacob et claudus et benedictus. Claudus in latitudine femoris tanquam in multitudine generis, de quibus dictum est: Et claudicaverunt a semitis suis . Benedictus autem in eis de quibui dictum est: Reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt .
CAPUT XII. Quod non ad adorationem imaginum pertineat, nec in nostris codicibus qui ex Hebraica veritate translati sunt inveniatur, quod illi in sua synodo dicunt, Jacob suscipiens a filiis suis vestem talarem tabefactam Joseph, osculatus est cum lacrymis, et propriis oculis imposuit .
Non mirandum est si Jacob accusetur ab illis tunicam Joseph osculatus fuisse, et oculis imposuisse, a quibus etiam Pharaonem accusatur adorasse. Accidere etenim plerumque solet ut qui semel falli coeperit, crebro fallatur; et qui semel a via recesserit, et tramitem sui itineris ducem sequi neglexerit, per abrupta et invia affatim errore duce feratur. Tunica enim Joseph nec in Hebraeis codicibus, nec in Latinis qui ex Hebraica veritate translati sunt
a patre osculata vel oculis imposita fuisse narratur. Quod quidem et si factum fuisse narraretur, nullo modo in hoc facto vel tenuiter imaginum adoratio innueretur: cum tamen aliud sit adorare, aliud osculari, quod illi acyrologice unum putant: atque aliud pictam imaginem adorare, aliud a paterno affectu vestis filii qui exstinctus credebatur dolore compellente madescentibus fletu oculis imponi; aliud cuidam similitudini colla submittere, aliud prae caeteris dilecti filii vesti interna pietate osculum dare. Adeo itaque sanctus patriarcha angebatur animi procella turbati, ut non solum vestem filii quem inclementia mortis raptum credebat, oscularetur vel oculis imponeret, sed etiam consolatione postposita funereis vocibus lugubriter mala sua
exaggerans, se etiam fore post hunc ad infernum descensurum ediceret. Qualiter ergo beatus Jacob tunicam filii non osculatus fuisse, aut oculis imposuisse, sed vidisse tantum et cognovisse credatur, hoc ordine sancta Scriptura commemorat. Ait enim: Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine haedi quem occiderant tinxerunt, mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent: Hanc invenimus, vide utrum tunica filii tui an non. Quam cum agnovisset pater, ait, Tunica filii mei est: fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph . Denique quid haec illius sancti viri tunica, per quam illi imaginum adorationem astruere nisi sunt, typicis praefiguraverit sacramentis et tacitis innuerit mysteriis, oportet ut breviter exsequamur, quo et illorum
vana assertio destituatur, et lectoris animus mulceatur. Joseph namque, qui augmentum interpretatur, et ab Aegyptiis Salvator mundi est nuncupatus, illius typum gessit qui et genus humanum sua morte salvavit, et mundum spiritali frumento refecit, et in tantum augmentum suae fidei semen crescere fecit, ut et totum mundum impleret, et per eamdem fidem terrena coelestibus copularet. Ejus vestis haedi sanguine tincta est, quia in similitudine carnis peccati secundum Apostolum apparuit, et de peccato damnavit peccatum: vel etiam hostia pro peccatis effectus, peccata nostra portavit in corpore suo super lignum, ut a malis liberati cum justitia vivamus; cujus vulnere sanati sumus, qui veluti oves errabamus. Est etiam et vestis ejus sancta Ecclesia,
quae est corpus Christi, Paulo attestante, qui ait: Gaudeo in passionibus meis, quia expleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea propter corpus ejus, quod est Ecclesia
; quae vestis polymita sive varia est, quia videlicet sancta Ecclesia de diversarum gentium sive linguarum varietate colligitur, Psalmographo docente, qui ait: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumamicta varietate . Solet etiam eadem vestis, quae talaris fuisse describitur, sanctorum virorum, qui utique membra Christi sunt, perfectionem designare, qui perceptum boni operis indumentum ad talos, id est ad finem usque perducunt.
CAPUT XIII. De eo quod indocte et inordinate dicunt, Si calumniaris me, quoniam ut Deum adoro lignum crucis, cur non calumniaris Jacob adorantem summitatem virgae Joseph? sed manifestum est quoniam non lignum videns adoravit, sed per lignum Joseph, sicut et nos per crucem Christum.
Illud sane quod dicunt, Jacob etiam summitatem virgae Joseph adorasse, non est omittendum, quoniam quidem magnum se ob adorandas imagines in hac re gratulantur habere exemplum: cum videlicet in Latinis codicibus non legatur, Adoravit summitatem virgae Joseph , sed in quibusdam, Adoravit super caput virgae
, et in Hebraea veritate, cui potissimum fides adhibenda est, nullam penitus vel tenuiter mentionem virgae
faciat, sed dicat tantum, Adoravit Israel Deum conversus ad lectuli caput. In quo utique, ut ait beatus Augustinus, senex jacebat, et sic positum habebat ut in eo sine labore quando vellet oraret. Quia ergo, ut praefati sumus, quidam Latinorum codicum habent, adoravit super summitatem virgae, necesse est ut memorati doctoris documentis qualiter intelligendum sit explicemus, ait enim (quod habent Latini codices): Et adoravit super caput virgae ejus. Nonnulli emendantes habent: Adoravit super caput virgae suae, vel in capite virgae suae, sive in cacumen vel super cacumen. Fallit enim eos Graecum verbum, quod eisdem litteris scribitur, sive ejus, sive suae: sed accentus dispares sunt, et ab eis qui ista noverunt in codicibus non contemnuntur. Valent
enim ad magnam discretionem, quamvis et unam plus litteram habere posset, si esset suae aut non esset αὐτοῦ sed ἑαυτοῦ. Ac per hoc merito quaeritur quid sit quod dictum est. Nam facile intelligeretur, senem qui virgam ferebat eo more quo illa aetas baculum solet, ut se inclinavit ad Deum adorandum, id utique fecerit super cacumen virgae suae, quam sic ferebat ut super eam caput inclinando adoraret Deum. Quid est ergo, Adoravit super cacumen virgae ejus, id est, filii sui Joseph? An forte tulerat ab eo virgam quando ei jurabat idem filius, et dum eam tenet post verba jurantis, nondum illa reddita, mox adoravit Deum? Non enim pudebat eum ferre tantisper insigne potestatis filii sui, ubi figurae magnae rei futurae praesignabantur. Dicant ergo, dicant quid contra haec dicturi
sunt, qui ob adorandas imagines tantum patriarcham criminari non formidant, et Scripturas sanctas vesana mente permutare affectant. Ecce Hebraica veritas eumdem patriarcham Deum adorasse ad caput lectuli clamat: ecce Latinorum bibliotheca eum aut super caput virgae, aut in capite, aut in cacumine, vel super cacumen adorasse denuntiat: ecce vir eruditissimus Augustinus, et divini muneris flamine afflatus, solerti indagatione eum aut in suae, aut in filii virgae summitate Deum, non eamdem virgam nec eumdem filium adorasse personat.
Dicant quis sanctae legis translator eum summitatem virgae filii, et in eadem virga filium adorasse
transtulerit: quis sanctae legis studiosissimus indagator eum virgam filii vel filium potius quam Deum adorasse tractaverit: et cum hunc invenire nequiverint, depravatricem sive refragatricem potius quam indagatricem suam intelligentiam divinarum Scripturarum esse persentiant. Jam vero quia pene omnis divinae legis series ab illis ob imaginum adorationem aut mutilatur aut permutatur, nova necesse est post Moysen legis tradatur scriptio; nova post Ezram legis reperiatur restauratio; nova post Septuaginta Interpretes, Theodotionem et Symmachum et Aquilam, sive etiam beatum Hieronymum legis quaeratur translatio; nova post apostolos et apostolicos viros Spiritu sancto repletos scrutetur tractatio, quae adeo divinis Scripturis refragari queat, ut
omnes imaginum adorationem spernentes anathematis vinculo nectat. Quae sit praeterea differentia crucis Christi et imaginum pictorum arte pictarum, vel quanto mysterio crux imaginibus emineat, sive quomodo humanum genus non per imagines, sed per crucem Christi redemptum sit, quae duo illi vel paria vel aequalia putant, in sequentibus loco suo, Domino favente, explicabimus.
CAPUT XIV. Non pertinere ad imaginum adorationem, ut illi dicunt, quod scriptum est, Jacob Pharaonem benedixit .
Quod saepe memoratus patriarcha Jacob Pharaonem non adorasse, sed benedixisse legatur, superius dictum est. Nunc vero quia in alia ejusdem
vanissima synodi lectione benedictio quodammodo posita est pro adoratione, breviter exsequendum est. Quoniam quidem tantis est illius vanitatis scriptura ignorantiae obsita caliginibus, ut nec sequentia praecedentibus, nec praecedentia convenire videantur sequentibus, et ut se habet vanitas mendacium, semper fugitiva, semper caduca, semperque labentia sequitur, dicente Salomone: Qui incumbit mendaciis, hic pascit ventos, ipse autem sequitur aves volantes . Ut ergo imaginum adorationem, in quarum amore eorum mens pendet, et totius sanctitatis propositum est, stabiliant, plurima verba vel sensus quae ad aliud pertinent in adorationem mutare affectant. Nam et haec, quod idem sanctus vir Pharaonem benedixit,
non ad eamdem benedictionem pertinere putant quam solent plerumque exsules civibus, subditi praelatis, pauperiores ditioribus, et quam maxime senes, qui sibi quaedam commoda impendunt exhibere, sed ad nescio quam adorandarum imaginum picturam, quae nimirum tanto inutilis est, quanto minus suae utilitatis efficaciam potest loquendo edicere. Aiunt enim, Benedixit Jacob Pharaonem, sed non ut Deum benedixit; adoramus nos imaginem, sed non ut Deum adoramus. O inconveniens comparatio!
O hebes conjectura! O stolidissima dictio! Similem dicis benedictionem, quam sanctus patriarcha regi exhibuit, qui prae caeteris dilectissimo filio insigne contulit potestatis: qui sibi cum universa prole uberem ad inhabitandum glebam concessit; qui sibi non cujuscunque provinciae portionem, sed totius sui imperii terrae donavit optionem, adorationi quam imaginibus exhibes? Quae adorantibus nihil praeter rei memoriam cujus sunt, exhibere valent. Benedixit itaque Jacob Pharaonem, non ut Deum quem omnis creatura benedicit et laudat, neque ut picturam quam manus artificis aptat, sed ut hominem cui propter sublimitatem concessae a Deo potestatis honor est exhibendus. Benedixit, inquam, eum, non ut imaginem insensatam,
sed ut rationalem hominem; non ut industria pictoris compaginatum, sed ut ad Dei imaginem et similitudinem conditum; non ut in parietibus immobiliter stantem, sed ut sibi vel proli prospera commodantem: et, ut ita dixerim, benedixit Israel regem qui ejusdem spiritus nectare delibutus erat: qui postmodum per Apostolum dicturus esset, Benedicite et nolite maledicere , qui non solum pro eo qui se et sobolem opulentia rerum ditabat, sed pro calumniantibus et persequentibus orare deberet. Non itaque hujuscemodi benedictio, quae profecto bonae retributionis causa exstitit celebrata, imaginum adorationi congruit, quae neque se adorantibus, neque adorare spernentibus, quamdam pro qualitate meritorum possunt inferre retributionem.
CAPUT XV. Quam absurde agant qui ad confirmandas imagines exemplum divinae legis proferunt dicentes, propitiatorium et duos cherubim aureos et arcam testamenti praecipiente Domino Moysen fecisse.
Fecisse sanctus Moyses, praecipiente Domino, propitiatorium et arcam testamenti, et duos cherubim aureos, nec non et excidisse tabulas lapideas legitur; non tamen adorare jussisse, nec ea ob praeteritarum quarumdam rerum memoriam, sed ob futurorum mysteriorum sacratissimam praefigurationem creditur condidisse. Quae dum ita se habeant, quantae sint absurditatis, quantae dementiae illi qui his sacratissimis et summo honore dignis rebus,
praecipiente Domino, a legislatore conditis, imagines aequiparare conantes, illarum adorationem his exemplis stabilire moliuntur, nec ferrea vox explicare, nec nostri sensus existimatio poterit indagare, praesertim cum illa sacratissimorum sensuum exuberent arcanis, haec parum utilitatis habeant, excepta recordatione rei cujus sunt. Cum ergo arca testamenti Domini de lignis Setthim, jubente Domino, per legislatorem condita et inaurata sit, et introrsus habeat tabulas nihilominus foederis et manna sive virgam Aaron, propitiatorium vero sit