Libri Carolini (De imaginibus) (page 7)

Charlemagne (attr. Théodulf d'Orléans) · Arts visuels

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 98 · 41 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

aureum in modum tabulae, quod superimponebatur arcae, ejusdemque longitudinis et latitudinis, tantaeque formae fieri sit jussum, qua et arca, ut eodem propitiatorio arca tegeretur, et duo cherubim aurei ductiles super ipsum propitiatorium essent, hinc atque inde alterutrum attendentes, ita ut vultus eorum in propitiatorium essent, et pinnis suis obumbrarent propitiatorium, et inde Deus loqueretur ad Moysen, de propitiatorio videlicet sive de medio cherubim, quis tam hebes tamque est demens, ut non solum habendarum, sed etiam adorandarum imaginum insolentissimum usum, horum tam terribilium tamque insignium mysteriorum comparatione conetur astruere? Nam dum istae nihil aliud innuant, nisi interdum rerum gestarum

ordinem, interdum non gestarum, sed fictarum mentiantur errorem, illa vero semper sanctis et excellentibus radiant mysteriis et rutilant sacramentis. Arca namque foederis secundum quosdam Dominum et Salvatorem nostrum, in quo solo foedus pacis apud Patrem habemus, designat, qui post resurrectionem suam ascendens in coelum carnem quam assumpserat ex virgine, in Patris dextera collocavit. In quo sunt duae tabulae legis, duo videlicet Testamenta; in quo est virga Aaron, quae fronduerat ei, quia ipse est rex et sacerdos: rex, quia de eo scriptum est: Virgam virtutis suae emittet Dominus ex Sion, et dominabitur in medio inimicorum suorum ; sacerdos vero, quia de eo scriptum est: Tu es sacerdos in aeternum

secundum ordinem Melchisedech ; in quo est manna, coelestis videlicet pabuli edulium, de quo edulio David egregius propheta dicit: Panem de coelo dedit eis, panem angelorum manducavit homo

; sicut et ipse in Evangelio dicit, Ego sum panis vivus qui de coelo descendi . Cui propitiatorium superponitur, quia scilicet legalibus sive evangelicis praeceptis, quae in eo fundata sunt, supereminet misericordia ejusdem mediatoris, per quam non ex operibus legis quae fecimus nos, neque volentes, neque currentes, sed ejus miseratione salvamur; de quo etiam voce paterna dicitur, Veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur

cornu ejus ; et qui per prophetam dicit: Misericordiam volo et non sacrificium (Ose, VI): et cui per Psalmistam dicitur, Miserationes tuae multae, Domine : qui secundum Apostolum propitiatio est pro peccatis nostris

. In quo sunt duo cherubim, scientiae videlicet plenitudo, quae in duobus Testamentis, ejus revelatione, monstrata est; qui invicem se attendunt, quia lex et evangelium magnam inter se consonantiam habent, dicente Domino, Non veni legem solvere, sed adimplere . Qui cherubim ideo versos vultus habent in propitiatorium, quia duo Testamenta spem semper in Dei misericordia ponendam omnino commendant. Desuper quo propitiatorio, id est, de medio cherubim loquitur Deus, quia idem Filius

est Verbum Patris, per quem facta sunt omnia ; et cum sit unius cum Patre substantiae, sicut ipse in Evangelio ait, Ego et Pater unum sumus , sive ut Philippo ait, Qui videt me, videt et Patrem , Dei Patris in eo semper de medio duorum Testamentorum vox auditur: Secundum plerosque vero divinae legis doctores qui haec moraliter tractant, aurum sapientiam significat, arca secretum Dei. In arca jussa sunt poni lex et manna et virga Aaron. Per virgam potestas significatur, per manna gratia, quia nisi cum gratia non est potestas praecepta faciendi. Verumtamen quia lex a quovis proficiente non ex omni parte completur, propitiatorium est desuper: ad hoc enim opus est, ut propitius sit Deus; et ideo desuper

ponitur, quia superexaltat misericordia judicio. Duo vero cherubim pinnis suis obumbrant propitiatorium, id est, honorant velando, quoniam ministeria ista sunt, et invicem se attendunt, quia consonant. Duo quippe ibi Testamenta figurantur, et vultus eorum sunt in propitiatorium, quia misericordiam Dei, in qua una spes est, valde commendant. Denique hinc se promisit locuturum Deus ad Moysen, de medio cherubim, desursum propitiatorii. Porro si creatura rationalis in multitudine scientiae, quoniam hanc interpretationem habent cherubim, duobus ipsis animalibus significatur, ideo duo sunt ut societatem charitatis commendent; ideo pinnis suis propitiatorium obumbrant, quia Deo, non sibi, tribuunt pinnas suas, id est Deum honorant virtutibus

quibus praestant. Et vultus eorum non sunt nisi in propitiatorium, quia cuicunque profectui ad multitudinem scientiae spes non est, nisi in Dei misericordia. Quia igitur tabulae per quas duo Testamenta significari superius diximus, nullo terrore dantur, nullo strepitu ignium, nulla commotione nubium, nullo mugitu tubarum, sicut illae quae prius a Domino datae et a Moyse comminutae fuisse leguntur, quae dum darentur Moysi, a populo dictum est: Loquere tu nobiscum, et non loquatur ad nos Deus, ne forte moriamur

, hoc evidenter innuitur, quod priores vetus Testamentum in quo terror erat, significaverint, posteriores vero novum, in quo dilectio. Quod vero priores opus Dei fuerint, secundae

opus hominis, et illae conscriptae digito Dei, istae scriptae ab homine narrentur, hoc apertissime declaratur, quod in illis vetus Testamentum, ut praefati sumus, significatum est, quia Deus ibi praecepit, sed homo non fecit. Lex enim posita est in veteri Testamento, quae convinceret transgressores: unde et egregius praedicator ait, Lex autem subintravit, ut abundaret peccatum . Non enim implebatur timore, quae non impletur nisi charitate: et ideo dicitur opus Dei, quia Deus legem constituit, Deus conscripsit; nullum opus hominis, quia homo Deo non obtemperavit, et eum potius reum lex fecit. In secundis autem tabulis homo per adjutorium Dei tabulas facit atque conscribit, quia novi Testamenti charitas legem facit. Unde mediator Dei et hominum legem

non solvere, sed adimplere venit. Dicit autem et idem egregius praedicator, Plenitudo legis charitas et fides quae per dilectionem operatur . Factum est itaque homini facile in novo Testamento quod in veteri difficile fuit, habenti fidem quae per dilectionem operatur; atque illo digito Dei, hoc est Spiritu Dei, intus eam in corde scribente, non foris in lapide. Unde dicit Apostolus, Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus , quoniam charitas Dei qua veraciter impletur praeceptum, diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Hoc est ergo quod primo data est lex, ubi significatur vetus Testamentum, quod est opus tantummodo Dei et conscriptio digiti Dei, quod Apostolus dicit, Itaque lex quidem

sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum . Lex ergo sancta et bona Dei opus est, ubi homo nihil agit, quia non obtemperat, sed reatu potius premitur lege minante atque damnante. Peccatum enim, inquit, ut appareat peccatum per bonum, mihi operatum est mortem ; beatus autem homo est, cum hoc mandatum sanctum et justum et bonum adimplet. Est etiam opus ejus, sed per gratiam Dei. Hic enim sensus aptatur translationi veteri, in qua secundae tabulae a legislatore scriptae fuisse memorantur. Caeterum quia in Hebraica veritate utraeque, primae videlicet et secundae, a Deo scribuntur, hoc significatur, quia et vetus et novum Testamentum sancti Spiritus gratia, qui digitus Dei dicitur, conscriptum est, et in illo accipitur spiritus

servitutis in timore, quia Deus jugum legis homini imponit, homo ferre non valet. In isto vero ubi tabulae ab homine fiunt, a Deo scribuntur, homo obediendo accipit spiritum adoptionis. Haec igitur insignia, arca videlicet et quae in ea sunt, propitiatorium sive cherubim, semper a nobis spiritali intuitu cernantur, et tota mentis intentione quaerantur. Nec ea in depictis tabulis sive parietibus quaeramus, sed in penetralibus nostri cordis mentis oculo aspiciamus; et qui secundum Apostolum, revelata facie gloriam Dei speculantes in ejusdem imaginem transformamur, a claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione

veritatis, non jam veritatem per imagines et picturas quaeramus, qui spe, fide et charitate ad eamdem veritatem quae Christus est, ipso auxiliante, pervenimus.

CAPUT XVI. Quod nec inde adorandarum imaginum usus astrui possit, ut illi stultissime et irrationabiliter dicunt, eo quod in lege scriptum est: Ecce vocavi ex nomine Beseleel filium Ur, filii Hor de tribu Juda, et replevi eum spiritu sapientiae et intelligentiae, ad perficiendum opus ex auro et argento, et dedi ei Ooliab Achisama .

Lex, ut ait Apostolus, spiritalis est . Est enim nobis in praesentis saeculi caliginoso itinere ad dirigendos nostrarum mentium gressus a Deo collata, cujus jubare mentis acies perlustrata mysticorum sensuum possit intueri secreta. Praeceptum namque

Domini lucidum, ait propheta, illuminans oculos ; atque idem, Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis . De hac itaque per quemdam sapientem dicitur: Lucerna est mandatum legis, et lux vitae, et increpatio et disciplina. Et Isaias dicit, De nocte spiritus meus vigilat ad te, Deus, quia lux praecepta tua sunt super terram . Cujus lucis cum omnes eam non recte intelligentes expertes sint, hi nimirum prorsus expertes esse creduntur, qui ob nescio quam imaginum adorationem eam violenter ad suos sensus flectere nituntur, et in suo errore eam quodammodo sibi adminiculari affectant, cum ex ea, quanquam ad rem non pertinentia, tamen utcunque testimonia proferre tentant. Quia ergo

Beseleel ad faciendum opus ex auro et argento a Domino sit electus, et spiritu sapientiae et intelligentiae et scientiae repletus, ita hoc illi ad suum errorem muniendum in testimonium trahunt, ac si ea quae per eum Domino jubente fiebant, et mysteriorum typicas figuras redolebant, adoranda forent. Beseleel igitur interpretatur, in umbra Dei; Ur ignis dicitur; Hor, lumen intelligitur. Cujus ergo iste Beseleel, qui, ut diximus, in umbra Dei interpretatur, typum gessit? nisi illius cui semper Ecclesia clamat, Sub umbra alarum tuarum protege me , et, Sub umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas , et de quo in Canticis canticorum sponsa dicit, Sub umbra ejus quem desiderabam sedi . Hic enim filius Ur

filii Hor dicitur, quia est splendor inenarrabilis, Deus ex Deo, lumen ex lumine, de quo per Habacuc prophetam dicitur, Splendor ejus ut lumen erit . Deus namque, ut ait Moyses, ignis consumens est , quod et apostolus Paulus in epistola ad Hebraeos iisdem verbis affirmat , et idem Dominus per Zachariam prophetam dicit, Absque muro habitabitur Jerusalem prae multitudine hominum et jumentorum, et ego ero in circuitu ejus murus et ignis . Qui cum sit unius cum Patre substantiae, et ad Moysen in igne loquitur, et ad discipulos in Evangelio ait: Ignem veni mittere super terram, et quid volo nisi ut ardeat ? Nunquid non illo igne illorum

pectora inflammata erant qui dicebant: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas ? Is ergo Beseleel ex nomine vocatur, quia ei paterna voce per Isaiam prophetam dicitur, Et vocavi te nomine tuo, meus es tu , et de quo per Moysen dicitur, Ecce mittam angelum qui praecedat te, et custodiat in via, et introducat ad locum quem praeparavi. Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes, quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo

. Sed nec genus hujus Beseleel, qui ex nomine vocatus est, tacetur. Ait enim Scriptura: Filium Ur filii Hor de tribu Juda. Hic est enim de quo Israelitica voce ante praedictum est, Catulus leonis Juda ad praedam, fili

mi, ascendisti , id est, in crucem praedaturus infernum, requiescens accubuisti ut leo, id est, in sepulcro; et quasi leaena, quis sciscitabit eum? quia per virtutem Patris tertia die a mortuis resurrexit. Per virtutem autem Patris illum resurrexisse audi Apostolum dicentem: Hunc Deus suscitavit post diem tertium, et dedit illum manifestum fieri non omni populo . Dic, rogo, sanctae Joannes, qui supra mediatoris Dei et hominum pectus recumbens, de aeterni luminis fonte luciflua pocula hauriebas, unde quotidie ambrosei liquoris nectar Christicolis mentibus propinas, si nosti unde genus ducat iste Beseleel, cujus typum ille antiquus legalis quondam Beseleel gerebat. Vidi, inquam, in dextera sedentis super thronum librum

scriptum intus et foris, signatum sigillis septem. Et vidi angelum fortem, praedicantem voce magna. Quis dignus est aperire librum, et solvere signacula ejus? Et nemo poterat neque in coelo, neque in terra, neque subtus terram aperire librum, neque respicere illum. Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum, nec videre eum. Et unus de senioribus dixit mihi: Ne fleveris; ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum, et solvere septem signacula ejus . Nam dum iste Beseleel, quem Christi figuram gestasse diximus, tantis virtutum praerogativis ornetur, ut et a Deo electus, et ex nomine vocatus, et Spiritu sancto repletus, et cujus filius vel de qua stirpe sit describatur, incassum ob imaginum adorationem firmandam in

exemplum trahitur, cum videlicet cunctis pictoribus excellentior, cunctisque artificibus imagines formantibus credatur fuisse praestantior; cujus si operibus pictura vel cujuslibet opificio imagines conditae assimilandae sunt, illi quoque pictores vel cujuslibet artis opifices imagines condentes assimilandi sunt; et si illi pictores vel cujuslibet opificii homines imagines condentes assimilandi sunt, ipsi quoque opifices sive ab his conditae imagines futurorum insignem praefigurationem gerunt: non autem pictores vel cujuslibet opificii homines nec opera eorum futurorum quamdam praefigurationem gerunt; non igitur illius operibus pictura vel cujuslibet opificio imagines conditae assimilandae sunt. Quia vero iste novus Beseleel, redemptor videlicet humani generis, spiritum sapientiae,

scientiae et intelligentiae habuerit, qui utique unius cum Patre et Filio substantiae est, et a Patre Filioque procedit, Isaias propheta testis est. Ait enim: Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini . Et idem Dominus per eumdem prophetam dicit: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me . Hic ergo quod facit ex auro et argento, facit in ornamentis tabernaculi, cum videlicet sanctos viros auro coruscantes, id est interiori intelligentia, argento nitentes, id est divinis eloquiis ornatos, et, ut ita dixerim, aurum in corde habentes, juxta illud, Corde creditur ad justitiam, argentum in confessione oris, juxta illud, Ore autem confessio fit ad salutem

, in tabernaculo Dei, sancta scilicet Ecclesia, ad aeternam patriam transituros constituit. Quae duo aurum et argentum, id est, fidem et confessionem, Apostolus quaerebat cum dicebat, Quia prope est verbum in ore tuo et in corde tuo : quia si confessus fueris Dominum Jesum Christum, et credideris in corde tuo quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Quae etiam ad exornandum tabernaculum Moyses quaerebat, cum dicebat, Sumite a vobis ipsis emptionem Domino: omnis qui conceperit corde,

offerat initia Domino, aurum, argentum, et caetera . Qui etiam cum sit sapientia Dei Patris, in sanctis hominibus spiritali sensu exuberantibus habitare dignoscitur, dicente Scriptura: Sapientia Dei super lapides pretiosos est, habitatio ejus in vasis aureis. De qua sapientia alias per Salomonem dicitur: Beatus homo qui invenit sapientiam, et affluit prudentia: melior est acquisitio ejus negotiatione argenti et auro primo, fructus ejus pretiosior est cunctis opibus, et omnia quae desiderantur huic non valent comparari . Quia ergo in argento eloquiorum divinorum nitor intelligitur, Psalmistae testimonio approbandum est dicentis: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igni examinatum terrae purgatum septuplum . Huic namque

Beseleel ad peragendum opus in adjutorium datur Achisama. Quem namque Achisama iste qui adjutorium Christo praebet, nisi sanctos apostolos et apostolicos viros significat? qui nimirum dum per praedicationem, studia et bonorum operum exempla homines in Ecclesiae gremio et virtutibus coruscare faciunt, et ad aeternam patriam pertrahunt, Christo adjutores existunt. De quibus profecto erat ille qui dicebat: Dei adjutores sumus, Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis . Quae igitur omnia dum allegoricis plena sint sensibus et tropicis per legislatorem prolata figuris, non solum dementissimum, sed etiam insanissimum est ea imaginibus, quas unusquisque opifex pro captu ingenii sui quales voluerit, imo quales potuerit, effecit, assimilare conari.

CAPUT XVII. Quod non recte sentiant qui dicunt: Si secundum Moysi legitimam traditionem praecipitur populo purpura hyacinthina in fimbriis, in extremis vestimentis poni ad memoriam et custodiam praeceptorum, multo magis nobis est per assimilatam picturam sanctorum virorum videre exitum conversationis eorum, et eorum imitari fidem secundum apostolicam traditionem.

Tous les livres