Libri Carolini (De imaginibus) (page 8)
Totum hoc capitulum commatice est considerandum, et per singula unicuique particulae respondendum, quoniam, quanquam ad unius erroris tendat
propositum, ex multis tamen particulatim est erroribus compaginatum. Primo namque discutiendum est, cur purpuram hyacinthinam in eodem capitulo dixerint, cum videlicet alius color sit purpureus et alius hyacinthinus; et sicut non potest recte dici rubeus candor et candens rubor, velut si quis dicat argenteum aurum vel aureum argentum, ita nec recte dici potest purpura hyacinthina, ut converso ordine dici queat purpurea hyacinthus, quoniam talis derivatio reciprocata nullius sensus vigore manere poterit inconvulsa. Quoniam quidem, ut praefati sumus, alius color est hyacinthinus et alius purpureus, testis est ipsa lex a Domino per Moysen data, quae singillatim haec quatuor, hyacinthum videlicet, purpuram et coccum seu etiam byssum ad indumenta
pontificis conficienda, vel caetera quae ad sacrarium praeparandum essent offerenda, designat. Quibus quatuor materiis majores nostri quatuor elementorum figuram, ex quibus mundus sive humanum corpus constat, significari dixerunt, et singulas tropologice virtutes innuere docuerunt. Hyacinthum ergo ad aerem referunt, quod et ipse indicat color, sicut et coccum ad ignem purpuram aquae accommodant, eo quod de aquis accipiat fucum; byssum terrae, quia oritur ex terra. Denique et illud discutiendum est quod imaginum usum exemplo fimbriarum hyacinthinarum munire nituntur, cum praesertim illas priscae legis in mysterium series in extremis vestibus poni jubeat, istas vero ut adorentur nec veteris nec novi Testamenti pagina uspiam in sacrariis poni
praecipiat. Neque enim tanti erroris hoc exemplo valet astrui insania: quod per legislatorem idcirco collatum est, ut quae lam arcani sensus innueret indicia, nec res bene jussa beneque gesta tanto deliramento poterit convenire collata. Illatis igitur Dominus per Moysen mandatis legis ad extremum intulit: Ligabis ea in manu tua et erunt immota ante oculos tuos . Quae nos spiritaliter dum opere complemus in manibus immota tenemus; et cum die ac nocte meditamur in eis, ante oculos collocata gestamus. Jussit quoque fimbrias hyacinthinas fieri in quatuor angulis palliorum, sive ad dignoscendum populum Israel, ut essent signum in veste, sicut circumcisio signum in corpore; sive ut nos, qui spiritalis
Israel sumus, habeamus pro indumento justitiam et sanctam conversationem: hujus indumenti extremitas fimbriis hyacinthinis sit ornata, quatenus vita nostra sanctarum Scripturarum sit testimoniis erudita. Hic enim fimbriarum bonus usus et bene per legislatorem sive illi carnali Israeli, sive nobis spiritali bene concessus, male ab illis abusus potius quam habitus est. De quibus Veritas in Evangelio dicit: Dilatant enim phylacteria et magnificant fimbrias . Cujus, quaeso, isti, cujus exemplum tenent? nisi Pharisaeorum qui dum volunt
vocari ab hominibus Rabbi, et quaerunt primas in foro salutationes, primas in conventibus cathedras, dumque per appetitum vanae laudis sua dicta vel facta cupiunt mandare memoriae posteritatis, imagines quae bene a quibusdam in basilicarum ornamentis constitutae fuerunt, per ineptas et inutiles synodos male et ipsi adorant et alios adorare compellunt. Illi per inanem gloriam fimbrias magnificant, isti nihilominus per jactantiam imagines adorant; illi bene institutas male magnificando dilatant, isti bene conditas male adorando exaltant; illi putant Moysi praeceptis parere fimbrias magnificando, isti putant se sanctis omnibus placere imagines adorando; ac per hoc quanquam per diversa discurrant et diversa diversis modis sequantur, ad unius erroris
destinatam vesaniam tendere noscuntur: nec immerito, cum horum effectuum causae sive efficientia nil aliud sint nisi ventosae laudis gloria sive arrogantia. Ut ergo istius vanissimi capituli quod discutere commatice proposuimus, error expressius discutiatur, necesse est ut illius textus ex ordine repetatur. Garriunt enim: « Si secundum Moysi legitimam traditionem praecipitur populo purpura hyacinthina in fimbriis in extremis vestimentis poni ad memoriam et custodiam praeceptorum, multo magis nobis est per assimilatam picturam sanctorum virorum videre exitum conversationis eorum. » Hoc quod dicunt, multo magis, quod pertinet ad praecipitur, ut subaudiatur, si populo praecipitur, multo magis nobis, nullum nec levem sensum quidem habere potest, quippe
cum non solum multo magis non praecipiatur, sed nec aeque quidem nec minus uspiam hic error praecipi videatur. Quod vero dicunt, per assimilatam picturam videre exitum conversationis sanctorum virorum, quantae sit absurditatis, quantaeque dementiae, pene infinitum est persequi, cum videlicet in imaginibus non possit sanctae conversationis virtus videri, sed solummodo illae materiae quibus ipsae imagines formatae sunt. Numquidnam virtutes et meritorum insignia, quae illis utique in subjecto fuerunt; hoc est in animo, in his velut in subjecto quodam videri possunt, cum tamen in his non sit anima quae subjacens esse possit virtutibus, in subjecto autem istis, hoc est in materiali corpore quodammodo colores sunt, virtutes autem his nec de subjecto, nec in
subjecto esse possunt? Numquid igitur sapientiam et eloquentiam in istis cernere possumus, quam plerique illorum habuerunt? Numquidnam prudentiam aspicere in istis valemus, per quam agnitio verae fidei et scientia divinorum apicum in illis fuit per quam trimodum illud intelligentiae genus in divinis libris a prudentibus intelligitur? Quorum primum est per quod quaedam ita accipiuntur historialiter, sepositis aenigmaticis vel allegoricis figuris, ut est decalogus legis. Secundum, per quod quaedam in Scripturis
mystice accipiuntur, tam secundum fidem rerum gestarum, quam etiam juxta figuram allegoricorum sensuum: sicut petra ex qua legislator latices elicuit et historialiter cautis fuit et aquas evomuit, et allegorice Christi figuram gessit, qui cum sit lapis in fundamento Sion fundatus, mellifluo spiritalis vitae poculo credentium mentes satiat. Tertium genus est, quod tantum spiritaliter accipitur, sicut de Canticis Canticorum, in quibus nil historialiter, sed tantum spiritaliter, accipiendum est. An justitia in istis intueri potest, per quam sancti Deum timebant, religionem venerabantur, cunctis prodesse, nulli nocere curabant, fraternae charitatis vincula amplecti, sive aliena pericula suscipere, vel etiam opem ferre miseris, nec non et boni accepti vicissitudinem rependere,
seu aequitatem in judiciis conservare studebant? An illorum fortitudinem in pictorum coloribus perspicere possumus per quam magnanimes adversa aequanimiter toleravere, et his patienter cessere, et spretis illecebris fortiter restitere, per quam mordaces gazas et gloriae appetitus effugerunt, per quam etiam nec adversis frangebantur, nec elevabantur secundis, cujus lorica induti fortes ad labores existentes, ad pericula contra improbos molestiis nullis cedentes animos paravere? An illorum temperantia in his imaginibus cernitur, per quam affectionem carnis moderantes restringebant appetitum? Cum ergo nil horum quae praediximus in istis videri possit, magnae est temeritatis dicere, in assimilata pictura videre exitum conversationis sanctorum. Sequitur in eodem
vanissimo capitulo, et eorum unitari fidem secundum apostolicam traditionem. Numquidnam eorum fides quae secundum Apostolum per dilectionem operatur in imaginibus imitari potest? Sicut ergo non potest videri in his exitus conversationis sanctorum, sic nec fides imitari, quoniam quae illis desunt in his nec videri nec per has imitari possunt. Omne quod caret vita, caret sensu; omne quod caret sensu, caret fide; omne igitur quod caret vita, caret fide. Nam cum sint spes, fides et charitas invisibiles et incorporalis qualitatis secundum proprietatem suae substantiae, in vero homine qui has habet, videri non possunt, nisi forte in operibus demonstrentur; sedes enim earum sicut et caeterarum virtutum, in anima est, quam constat esse
invisibilem. Et si in vero, qui has utique habet, videri non possunt, multo minus in picto videri poterunt, qui non solum his, ut praefati sumus, sed etiam vita caret; et si in his videri non possunt, multo igitur minus imitari poterunt: unde datur intelligi vanam esse eorum fidem qui per imagines sanctorum fidem imitaturos se dicunt. Jam vero quia dicunt, Secundum apostolicam traditionem, dicant ubi ab apostolis aut exemplis aut verbis traditum sit per imagines videre exitum conversationis sanctorum et eorum imitari fidem. Exitum ergo conversationis sanctorum hoc modo demonstrat Apostolus, cum dicit: Sancti omnes juxta fidem defuncti sunt non acceptis repromissionibus, sed a longe aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites
sunt super terram; sive cum dicit: Sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, exstinxerunt impetum ignis, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, vel caetera quae sequuntur. Quid ergo debeamus imitari evidentissime idem apostolus demonstrat, cum dicit: Estote imitatores Dei, sicut filii charissimi
; et in alio loco dicit: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi . Unde liquido patet hanc esse apostolicam traditionem, ut non in picturis, sed in virtutibus videri possit sanctorum exitus conversationis, et eorum imitari fides, non imaginum fucis, sed in operibus bonis.
CAPUT XVIII. Quod vana sit spes eorum qui salutem suam in imaginibus ponunt, dicentes: Sicut Israeliticus populus serpentis aenei inspectione servatus est, sic nos sanctorum effigies aspicientes salvabimur.
Spes eorum qui salutem suam in imaginibus ponunt ab Apostolo reprobatur, qui spem non in his quae videntur, sed in his quae non videntur esse disserit; ait enim: Spes quae videtur non est spes ; quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Nam dum aeneus serpens praecipiente Domino a Moyse conditus, et in sublimi fuerit, non ut adoraretur, positus, sed ut ad tempus ignitorum serpentium virosis obsisteret morsibus, falsae spei ludificatione deluduntur, qui ita se manu factarum imaginum inspectione sanandos arbitrantur, sicut Israeliticus populus illius
aenei serpentis inspectione ab ignitarum pestium mortiferis ictibus sanabatur, praesertim cum ille ut fieret, Moysi a Domino imperatum est: hae vero ut fiant nullius Scripturae textu sit institutum. Quid ergo serpens ille, cujus inspectione a serpentibus vulnerati sanabantur, significaverit, ipso Redemptore nostro docente cognovimus, qui ait: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis ; quem videlicet dum sedula mente internis oculis aspicimus, malignorum spirituum mortiferis tentationum morsibus superatis, aeternae mortis pericula evitamus. Praeterea sicut in divinae legis verbis ea quae a sancto Spiritu bene in lege, prophetis, Evangelio sive apostolis dicta sunt, plerumque
perversa intentione ab schismaticis male intelliguntur, ita etiam pleraque quae idcirco a Patribus ut prodessent instituta vel facta sunt, decussis prolixorum temporum curriculis, a posteris male habita et in perversum mutata fuisse creduntur, sicut de phylacteriis et fimbriis, de quibus paulo superius dictum est, vel etiam de aeneo serpente, de quo nunc dicere instituimus, qui, ut praefati sumus, ad tempus ut vulneratis a serpentibus prodesset, fuit necessarius, per quem postmodum inolevit excelsorum insolentissimus usus: cui cum vidisset Ezechias rex justus incensa adolere et quasdam culturas exhibere, magnaque ex parte populum periclitari, tanto persuasum errore, eum non distulit frangere, quem et per legislatorem ad profectum noverat
conditum fuisse, et a populo cernebat celebrari vano cultu et superstitiosa religione. Laus ergo ejusdem Ezechiae sanctissimi regis eo quod vanas superstitiones abstulerit, eumdemque serpentem confregerit, hoc modo in divinis litteris habetur: Fecit, inquit, Ezechias quod bonum erat coram Domino, juxta omnia quae fecerat David pater suus: ipse dissipavit excelsa et contrivit statuas, et succidit lucos, confregitque serpentem aeneum quem fecerat Moyses: siquidem usque ad illud tempus filii Israel adolebant ei incensum, vocavitque eum Naastan. In Domino Deo Israel speravit, itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Juda, sed neque in his qui ante eum fuerunt: et adhaesit Domino, et non recessit a vestigiis ejus, fecitque mandata ejus quae praeceperat Dominus Moysi,
et erat Dominus cum eo, et in cunctis ad quae procedebat sapienter agebat
. Haec praeterea et hujusmodi superstitiones, quas se quidam putant ob amorem Dei facere, sicut hi qui ob sanctorum amorem imaginibus luminaria accendunt, easque adorant, hoc modo beatus Hieronymus dum de fimbriis et phylacteriis Pharisaeorum sancti evangelii lectionem exponeret, reprehendit dicens: « Hoc apud nos, inquit, superstitiosae mulierculae in parvulis evangeliis et in crucis ligno et in istiusmodi rebus, quae habent quidem zelum Dei, sed non juxta scientiam, usque hodie factitant, culicem liquantes, et camelum glutientes. » Jam vero quia se imaginum inspectione salvandos credunt, sicut serpentis inspectione Israeliticus populus a serpentium morsibus sanabatur, si
qua forte eis quaedam corporis inclementia accesserit, recurrant ad imagines easque aspiciant, quatenus dum illarum inspectione minime sanati fuerunt, revertantur ad Dominum, et per sanctorum intercessiones ab eo sanitatem se accepturos credant qui totius sanitatis et vitae est auctor.
CAPUT XIX. Quod magnae sit temeritatis dicere, Sicut Judaeis tabulae et duo cherubim, sic nobis Christianis donata est crux et sanctorum imagines, ad scribendum et adorandum.
Saepe in hoc opere dicere compellimur quod neque tabulae neque duo cherubim, nec caetera hujuscemodi ad adorandum in Veteri Testamento facta fuisse credantur: quae quidem isti omnia relicto mediocritatis et rectitudinis calle in eo ultra quam ordo exposcit, extollunt,
quod ea ad adorandum fuisse collata proclamant, in eo vero ultra quam res exigit submittunt, quod illis imagines aequiparare affectant. Cum ergo dicunt, « Sicut Judaeis tabulae et duo cherubim, ita nobis Christianis data est crux et sanctorum imagines ad adorandum et ad scribendum, » quid aliud faciunt, nisi ut imagines exaltent, Christianorum res extenuent? praesertim cum illos qui sub lege erant dicant habuisse duos cherubim a Moyse conditos, de quorum medio Deus loquebatur, nos autem qui sub gratia sumus dicant habere cruces, quae a quibuslibet artificibus efficiuntur; illos qui umbram legis sequebantur habuisse foederis tabulas, continentes legis decalogum, nos qui veritatem quae Christus est
sequimur habere opera quorumlibet artificum: illos qui spiritum servitutis acceperunt in timore dicant habuisse ea quae Moyses faciebat, Domino insinuante; nos qui spiritum adoptionis accepimus, in quo clamamus Abba pater, habere imagines quas quilibet pictor condit mundanae tantum artis experientia perdocente. Nos enim, qui non sequimur litteram mortificantem, sed spiritum vivificantem; qui non carnalis, sed spiritalis Israel sumus; qui spretis visibilibus invisibilia contemplamur, non solum imaginibus majora mysteria, quae omni mysterio carent, sed ipsis tabulis seu duobus cherubim majora et eminentiora mysteriorum insignia a Domino accepisse nos gratulamur, cum videlicet tabulae et duo cherubim exemplaria fuerint futurorum; et cum Judaei habuerint
carnaliter, resque typicis opertae figuris praefigurationes fuerint futurorum, nos habemus in veritate spiritaliter ea quae illis exemplaribus sive praefigurationibus carnalibus praefigurabantur. Quantum ergo eminet umbrae corpus, imagini veritas, figurae res gesta, tantum eminet Veteri Testamento Novum: quippe cum illud dedicatum sit a Moyse cum lecto omni mandato legis universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hyssopo, ipsum quoque librum et omnem populum aspersit dicens, Hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus ; istud vero dedicatum sit a mundi Redemptore Domino nostro Jesu Christo, qui in qua nocte tradebatur, accepit panem et benedixit ac fregit, deditque discipulis suis dicens:
Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem: similiter et calicem postquam coenavit dicens, Hic calix Novum Testamentum est in meo sanguine, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum . In illo sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulae aspersus coinquinatos sanctificabat, ad emundationem carnis; in isto sanguis Christi qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, et mundat conscientias nostras ab operibus mortuis, ad serviendum Deo vivo et vero. In illo agnus per familias occidebatur, ejusque carnibus pascha celebrabatur; in isto Agnus Dei qui tollit peccata mundi , qui est verus agnus immaculatus, Deo etiam est in sacrificium oblatus, dicente
Apostolo, Pascha nostrum immolatus est Christus . In illo Chananitidis gentis regnum rerumque corporalium affluentia pollicetur, in isto vita aeterna regnumque coelorum conceditur. In illo promittitur terra quae lacte et melle fluit; in isto pollicetur patria coelestis, in qua datur quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. In illo neomeniae, id est novae lunae principia, colebantur; in isto nova creatura in Christo accipitur, vase electionis Paulo attestante, qui ait: Si qua nova in Christo creatura, vetera transierunt, ecce facta sunt nova . In illo sabbati otium et requies celebrabatur, in isto sabbati requies in Christo habetur qui dixit, Venite ad me, omnes qui laboratis et