Moralia in Iob (page 11)

Grégoire le Grand · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : local Spec (livres-important) · 23 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

vindemiant, quia ex ea sententiarum botros pro suae intelligentiae intentione coacervant. Potest agri vel vineae nomine universa Ecclesia designari, quam perversi praedicatores demetunt, et auctorem ejus in membris suis opprimendo vindemiant, quia Creatoris nostri gratiam persequentes, dum quosdam de illa qui recti videbantur rapiunt, quid aliud quam spicas vel botros animarum tollunt? De quibus adhuc subditur:

CAPUT L

VERS. 7.---Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore.

63. Bona opera destruendo, nudos dimittunt homines haeretici.---Sicut vestimenta corpus, sic bona opera protegunt animam. Unde cuidam dicitur: Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet (Apoc. XVI, 15). Haeretici itaque cum in quorumdam mentibus bona opera destruunt, nimirum velamina indumentorum tollunt. Bene autem dicitur: Quibus non est operimentum in frigore. Operimentum quippe ad justitiam pertinet, frigus ad culpam. Et sunt nonnulli qui in quibusdam rebus peccata faciunt, in quibusdam vero recta opera sequuntur. Qui ergo ex aliis actibus delinquit, atque ex aliis justitiam peragit, quid iste nisi in frigore vestitur; alget, et tegitur; quia ex alio opere fervescit ad justitiam, ex alio frigescit ad culpam? Sed cum haeretici bona opera talibus subtrahunt, agunt ne in frigore habeant quo vestiantur. Recte ergo dicitur: Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore, ut videlicet solum culpae frigus interimat quos calor alterius operis ex parte aliqua tegebat. Potest vero per frigus desiderium, per vestimentum operatio signari. Et sunt plerique qui adhuc perversis desideriis aestuant, sed, contra se spiritaliter decertantes, rectis sibi operibus repugnant, et bonis actibus tegunt hoc quod sinistrum sibi resultare per

tentationem sentiunt. Hi itaque unde mala desiderant, inde algent; unde autem bona operantur, inde vestiti sunt. Cum vero haeretici perversis allegationibus rectae fidei opera subtrahunt, quid agunt, nisi ut hi qui adhuc desideriorum carnalium frigora sentiunt, sine bonorum actuum vestimento moriantur? Sequitur:

CAPUT LI

VERS. 8.---Quos imbres montium rigant, et non habentes velamen amplexantur lapides.

64. Sanctorum Patrum sententiis tamquam fluentis rigamur. Sanctorum martyrum invocatio.---Imbres montium sunt verba doctorum. De quibus montibus voce sanctae Ecclesiae dicitur: Levavi oculos meos ad montes (Psal. CXX, 1). Hos itaque imbres montium rigant, quia sanctorum Patrum fluenta satiant. Velamen autem, ut jam praediximus, boni operis tegmen accipimus, quo quisque tegitur, ut ante omnipotentis Dei oculos, pravitatis ejus foeditas operiatur. Unde scriptum est: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1). Quos autem lapidum nomine nisi fortes intra sanctam Ecclesiam viros accipimus? quibus per primum pastorem dicitur: Et vos tamquam lapides vivi superaedificamini (I Pet. II, 5). Hi itaque qui de nullo suo opere confidunt, ad sanctorum martyrum protectionem currunt, atque ad sacra eorum corpora fletibus insistunt, promereri se veniam, eis intercedentibus, deprecantur. Quid ergo isti in hac humilitate faciunt, nisi quia bonae actionis velamen non habent, lapides amplexantur? Sequitur:

CAPUT LII

VERS. 9.---Vim fecerunt depraedantes pupillos, et vulgus pauperum spoliaverunt.

65. Haeretici infirmos et indoctos, qua vi qua blandimentis aucupantur.---Cum prosperitatem vitae praesentis haeretici non habent, infirmis mentibus verbis blandioribus perversa persuadent. Si qua vero illis prosperitas temporis praesentis arriserit, etiam violenter trahere quos praevalent non desistunt. Pupillorum itaque nomine designantur hi qui adhuc sunt teneri intra sanctam Ecclesiam constituti, quorum vitam misericors pater moriendo servavit, qui ad bonam jam intentionem deducti sunt, sed adhuc in bonis actibus nulla virtute roborantur. Haeretici igitur depraedantes pupillos vim faciunt, quia contra infirmas fidelium mentes verborum et operum violentia grassantur. Vulgus autem pauperum est populus indoctus, qui si verae sapientiae divitias haberet, vestimentum suae fidei nequaquam amitteret. Quasi quidam quippe intra sanctam Ecclesiam senatores sunt, veri doctores, qui cum scientiam in corde multiplicant, veris apud se divitiis abundant. Sed haeretici vulgus pauperum spoliant, quia dum doctos non praevalent, indoctos quosque a valamine fidei praedicatione pestifera denudant. Sequitur:

CAPUT LIII

VERS. 10.---Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas

66. Haeretici sanctorum Patrum doctrinam auferunt otiosis et incautis.---Quod ait nudis, hoc replicat, absque vestitu; sed aliud est nudum esse, aliud nudum incedere. Omnis enim qui nec bona nec mala operatur, nudus est et otiosus; qui autem mala agit, nudus incedit, quia sine velamine boni operis per iter pravitatis pergit. Sunt vero nonnulli qui, malum suae nequitiae cognoscentes, satiari pane justitiae festinant, percipere sacri eloquii dicta desiderant. Qui quoties Patrum sententias pro aedificandis mentibus in cogitatione versant, quasi de bona segete spicas portant. Haeretici igitur nudis et

incedentibus absque vestitu et esurientibus spicas tollunt, quia sive quidam otiosi sint, et in nullis se bonis exerceant, seu per iter impudentiae absque velamine boni operis pergant, etiam si quando jam ad poenitentiam redire cupiunt, et pabulum verbi concupiscunt, eis esurientibus spicas tollunt, quia in eorum mente perniciosis persuasionibus Patrum sententias destruunt. Nec immerito spicas signare Patrum sententias dicimus, quia saepe dum per figurata eloquia proferuntur, ab eis tegmen litterae quasi aristarum paleas subtrahimus, ut medulla spiritus reficiamur. Sequitur:

CAPUT LIV

VERS. 11.---Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt.

67. Persecutionum quas fidelibus haeretici indicunt utilitas. Saeculi potentes adversus eos commovent.--- Omnes qui sanctam Ecclesiam persequuntur, quid aliud quam torcular calcant? Quod divina agi dispositione permittitur, ut animarum botri in spiritale vinum defluant, quae, carne corruptibili exutae, ad regna coelestia velut in apothecam currant. Nam injusti dum justos deprimunt, quasi botros sub pedibus mittunt. Compressi autem botri ad superni convivii satietatem exuberant, qui prius quasi in hujus aeris libertate pendebant. Unde David propheta, sanctae Ecclesiae afflictionem conspiciens, psalmum pro torcularibus scribit (Psal. VIII, aut LXXXIII). Sed omnes qui vitam fidelium persequuntur, calcant et sitiunt, quia agendo crudelia, ferociores fiunt, impietatis suae meritis caecati, eo ambiunt graviora facere, quo jam gravia fecerunt. Haeretici autem cum per se potestatem persecutionis non habent, hujus saeculi potentes commovent, eorumque mentes ad persequendum trahunt, et quibus valent persuasionibus accendunt. Quos cum crudelia agere contra catholicorum vitam conspiciunt,

quasi in ipso solis fervore requiescunt. Bene ergo nunc dicitur: Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt, quia eorum se multitudini adjungunt, quos jam vident gravia agere, et adhuc sitire graviora. Quorum fervor dum eorum desideria satiat, in eorum actibus, quasi in meridie, quiescunt. Sequitur:

CAPUT LV

VERS. 12.---De civitatibus fecerunt viros gemere.

68. Haeretici Ecclesiae unitatem solvere nituntur.--- Quia civitates a conviventibus populis appellantur, non immerito civitatum nomine verae sunt fidei Ecclesiae designatae, quae in singulis mundi partibus positae unam catholicam faciunt, in qua fideles omnes de Deo recta sentientes concorditer vivunt. Hanc namque in Evangelio Dominus conviventium populorum etiam per locorum distinctionem concordiam designavit, cum satiaturus de quinque panibus populum, quinquagenos per turmas, vel centenos discumbere praecepit, ut videlicet turba fidelium escam suam et locis disjuncta et moribus conjuncta perciperet. Jubilaei quippe requies quinquagenarii numeri mysterio continetur, et quinquagenarius bis ducitur, ut ad centenarium perducatur. Quia ergo prius a malo quescitur opere, ut post anima plenius quiescat in cogitatione, alii quinquageni, alii autem centeni discumbunt, quoniam sunt nonnulli qui jam a pravis actibus habent requiem operis, et sunt nonnulli qui a perversis cogitationibus habent jam requiem mentis. Heretici igitur, quia, perversis saepe hujus mundi potentibus adhaerentes, bonorum socialem vitam atque concordiam persequuntur, recte nunc dicitur: De civitatibus fecerunt viros gemere. Quos recte beatus Job memorat viros, quia illos magis haeretici exstinguere ambiunt qui perfectis gressibus per viam Dei non fluxe et enerviter, sed viriliter currunt. Qui cum vulnus perfidiae ingeri in parvulorum fidelium mente

conspiciunt, semper ad clamorem et gemitus redeunt. Unde et recte dicitur:

CAPUT LVI

IBID.--- Et anima vulneratorum clamavit, et Deus inultum abire non patitur

69. Haereticorum scelera Deus inulta non relinquet.-- -Vulneratur quippe anima justorum cum fides turbatur infirmorum, quibus jam hoc ipsum clamare est de alieno lapsu tabescere. Sed Deus inultum abire non patitur, quia etsi justo ordine injustum aliquid fieri permittit, inultum tamen abire non sinit injustum quod fieri juste permisit, quia et per reproborum injustitiam quasdam, quas inesse considerat, culpas percutit electorum, et tamen aeterna justitia ferire non negligit injustitiam ferientium. Sequitur:

CAPUT LVII

VERS. 13.---Ipsi fuerunt rebelles lumini.

70. Divinum lumen respuentium poena caecitas.--- Plerumque perversi et cognoscunt recta quae sequi debeant, et tamen sequi despiciunt quae cognoscunt. Lumini ergo rebelles sunt, quia, sua desideria sequendo, bonum despiciunt quod noverunt. Qui ergo non per ignorantiam, sed per superbiam delinquunt, elationis suae scutum jaculis veritatis objiciunt, ne salubriter in corde feriantur. Ex qua videlicet eorum superbia agitur ut quia nolunt facere quae cognoscunt, nec cognoscant jam bona quae faciant, sed sua eos caecitas a veritatis lumine funditus excludat. Unde et apte subditur:

CAPUT LVIII

IBID.---Nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas illius.

71. Perversi ideo reprobo sensui traduntur, quia divino lumini rebelles fuerunt.---Qui enim prius sciendo rebelles sunt, postmodum caecantur ut nesciant, sicut de quibusdam dicitur: Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt (Rom. I, 21). De quibus paulo post additur: Tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt (Ibid., 28). Quia enim glorificare noluerunt quem cognoverant, reprobo sensui traditi, ad hoc relicti sunt, ut nescirent jam pensare mala quae faciebant. Bene autem dicitur: Nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas illius. Angustior quippe est semita quam via. Qui autem bona manifestiora agere contemnunt, nequaquam ad subtiliora intelligenda perveniunt. Exspectavit autem omnipotens Deus, ut per ejus semitas pergerent; sed utinam per eas vel reverti voluissent, ut vitae itinera quae noluerunt per innocentiam saltem per poenitentiam tenerent! Qua in re quantae sint misericordiae viscera Dei omnipotentis ostenditur, qui eos quos a se discedentes aspicit, ut revertantur, quaerit. Unde post enumeratas culpas delinquentium Synagogam per vocem propheticam revocat, dicens: Ergo saltem amodo voca me, pater meus, dux virginitatis meae tu es (Jerem. III, 4). Sequitur:

CAPUT LIX

VERS. 14.---Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem; per noctem vero erit quasi fur.

72. Perversi prosperitate vitae praesentis ad opprimendos justos abutuntur.---Cum homicida in nece proximorum per nocturnum maxime silentium soleat grassari, cur hoc in loco mane primo consurgere ad interficiendum egenum et pauperem dicitur, in nocte vero quasi fur esse perhibetur? Sed ipsis verbis litterae dum sibi non congruunt, ad indaganda spiritus secreta revocamur. In Scriptura sacra mane aliquando adventus

dominicae incarnationis, aliquando adventus jam terribilis et districti judicis, aliquando vero praesentis vitae prosperitas poni consuevit. Mane etenim adventus dominicae incarnationis exstitit, sicut propheta dicit: Venit mane et nox (Isai. XXI, 12), quia et novae lucis primordia in Redemptoris praesentia fulserunt, et tamen a persecutorum cordibus perfidiae suae tenebrae non sunt detersae. Rursum per mane adventus judicis designatur. Unde per Psalmistam dicitur: In matutinis interficiebam omnes peccatores terrae (Psal. C, 8). Sicut et electorum quoque personam exprimens, ait: Mane astabo tibi et videbo (Psal. V, 5). Rursum per mane, praesentis vitae prosperitas designatur, sicut per Salomonem dicitur: Vae tibi, terra, cujus rex est puer, et cujus principes mane comedunt (Eccl. X, 16). Quia enim mane primum diei tempus est, et vespere extremum, nequaquam reficiendi sumus de hujus vitae prosperitatae quae praevenit, sed de his quae in fine diei, id est in mundi termino sequuntur. Mane ergo comedunt, qui de hujus mundi prosperitatibus extolluntur, et dum praesentia vehementer curant, futura non cogitant. Omnis enim qui odit fratem suum, homicida est (I Joan. III. 15). Mane itaque primo consurgit homicida, quia in praesentis vitae gloria perversus quisque erigitur, et illorum vitam deprimit qui, dum sequentem gloriam sitiunt, quasi satiari in vespere exquirunt. Pravus etenim quisque, in hoc mundo dignitatem transitoriae potestatis arripiens, tanto se acrius ad peragenda mala dilatat, quanto per charitatis viscera nullum amat. Quoties enim cogitationibus contra bonos saevit, toties innocentium vitam interimit.

73. Mali homines adversitate pressi perversis consiliis latenter laedunt.---Qui si, disponente Deo, subito gloriam acceptae potestatis amiserit, locum mutat, sed mentem non mutat, quia ad hoc protinus dilabitur quod subinfertur: Per noctem vero erit quasi fur. In nocte quippe tribulationis atque dejectionis suae, etsi exerere

crudelitatis manum non valet, eis tamen quos praevalere conspicit consilia perversitatis praebet; huc illucque discurrit, et quaeque potest in bonorum laesionem suggerit. Qui recte quasi fur dicitur, quia in ipsis suis perversis consiliis metuit ne deprehendatur. Qui ergo contra egenum et pauperem mane homicida est, per noctem quasi fur absconditur, quia perversus quisque, qui in prosperitate vitae praesentis humilium vitam deprimendo interimit, in adversitate atque dejectione positus, per iniqua consilia latenter laedit, atque id quod per se explere non valet, adhaerendo hujus mundi potentibus exercet. Sequitur.

CAPUT LX

VERS. 15.---Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus.

74. Verbum Dei adulterant haeretici.---Hoc etiam juxta litteram nil obstat intelligi, quia qui adulterium perpetrare desiderat tenebras exquirit. Sed quia contra haereticos sententia promitur, dignum est ut hoc quod dicitur mystice sentiantur. Nam Paulus ait: Non enim sumus, sicut plurimi, adulterantes verbum Dei (II Cor. XVII, 2). Adulter quippe in carnali coitu non prolem, sed voluptatem quaerit. Et perversus quisque ac vanae gloriae serviens recte adulterare verbum Dei dicitur, quia per sacrum eloquium non Deo filios gignere, sed suam scientiam desiderat ostentare. Quem enim libido gloriae ad loquendum trahit, voluptati magis quam generationi operam impendit. Ubi et apte subditur: Non me videbit oculus, quia adulterium quod in mente agitur valde est difficile ut ab humano visu penetretur. Quod perversa mens tanto securius perpetrat, quanto se ab hominibus videri non metuit, quos erubescat. Sciendum quoque est quia sicut is qui adulterium facit carnem alienae conjugis sibi illicite conjungit, ita omnes haeretici, cum fidelem animam in suum errorem rapiunt, quasi conjugem

alienam tollunt, quia videlicet mens Deo spiritaliter inhaerens, et ei quasi in quodam amoris thalamo conjuncta, cum perversis persuasionibus ad pravitatem dogmatis perducitur, quasi aliena conjux a corruptore maculatur. Bene autem subditur:

CAPUT LXI

IBID.---Et operiet vultum suum.

75. Haeretici adulterorum more vultum operiunt.--- Idcirco faciem suam adulter operit, ne cognoscatur. Omnis autem qui sentiendo vel agendo nequiter vivit, vultum suum operit, quia ad hoc perversitate dogmatis vel operis tendit, ut ab omnipotente Deo in judicio recognosci non possit. Unde quibusdam in fine dicturus est: Numquam novi vos; discedite a me, qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 23). Quid autem vultus cordis humani est, nisi similitudo Dei? Quem videlicet vultum perversus operit, ut cognosci nequeat, cum vitam suam vel malis actibus, vel perfidiae errore confundit. Sed talis quisque cum prosperitate vitae praesentis justos fulciri conspicit, eis perversa suadere minime praesumit; si qua vero illos procella adversitatis invenerit, ad verba protinus pestiferae persuasionis erumpit. Unde et subditur:

CAPUT LXII

VERS. 16.--- Perfodiunt in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem.

76. Haeretici in adversitatis nocte justorum conscientiam perfodere tentant.---Quid namque hoc loco domorum nomine nisi conscientiae designantur, in quibus habitamus cum tractando quid agimus? Unde cuidam sanato dicitur: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit (Luc. VIII, 39), id est, a

peccati jam vitio securus ad conscientiam revertere, et in vocem praedicationis excitare. Justi itaque cum in praesenti saeculo die prosperitatis clarescunt, eis errorum magistri perversa suadere metuunt. Sed consilia exquirunt, dejectionem prosperitatis eorum summopere praestolantur, ut in adversitatis tenebris eorum mentes suadendo perfodiant, quibus prospere viventibus perversa loqui minime audebant. Quos mox ut in adversitate viderint, exsurgunt, et non nisi ex peccati merito talia illos perpeti asserunt, quia solam praesentis vitae gloriam diligentes, flagellum damnationem credunt. In tenebris ergo domos perfodiunt, quia bonorum mentes ex ipsa eorum corrumpere adversitate moliuntur. Bene autem dicitur: Sicut in die condixerant sibi, quia cum justos conspicerent prosperitatis luce claruisse, quoniam loqui non poterant, ad maligna solummodo contra eos consilia vacabant. [Vet. XXIX.] Sive autem haeretici, sive perversi quilibet, cum justos in dejectione conspiciunt, gaudent; cum vero eos ad regendae potestatis viderint culmen erumpere, perturbantur, metuunt, afflictionibus tabescunt. Unde et subditur:

CAPUT LXIII

VERS. 17.---Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis.

77. Iniqui ex justorum prosperitate turbantur.---Iniqui semper afflictionem fidelium exspectant, eosque in tribulatione videre desiderant. Et in tenebris domos perfodiunt, dum cor innocentium, sed tamen infirmorum, dejectionis tempore pessima collocutione corrumpunt. Sed plerumque contingit ut dum bonos quosque in dejectione conspiciunt, subito occulta dispensatione divina justus quispiam qui videbatur oppressus, aliqua saeculi potestate fulciatur, eique prosperitas vitae praesentis arrideat, quem prius adversitatis tenebrae premebant. Quam nimirum prosperitatem illius cum

perversi conspiciunt, sicut dictum est, perturbantur. Mox enim ad corda sua redeunt, ante mentis oculos revocant quidquid se perverse egisse meminerunt, vindicari in se omne vitium formidant, et unde lucet ille qui potestatem suscipit, inde perversus quisque qui corrigi metuit in tristitia tenebrescit. Bene ergo dicitur: Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis. Aurora quippe mens justi est, quae, peccati sui tenebras deserens, ad lucem jam erumpit aeternitatis, sicut de sancta quoque Ecclesia dicitur: Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens (Cant. VI, 9)? Quo igitur justus quisque justitiae luce irradians in praesenti vita honoribus sublimatur, eo ante perversorum oculos tenebrae mortis fiunt, quia qui perversa se egisse meminerunt corrigi pertimescunt. Semper namque desiderant in suis pravitatibus relaxari, incorrecti vivere, et de culpa gaudium habere. Quorum ipsa lethalis laetitia convenienter exprimitur, cum protinus subinfertur:

CAPUT LXIV

IBID.---Et sic in tenebris quasi in luce ambulant.

78. Iniqui ita gaudent in nocte peccati, ac si eos lux justitiae circumfunderet.---Perversa etenim mente gaudent in facinoribus, per culpam suam quotidie ad supplicium trahuntur, et securi sunt. Unde et per Salomonem dicitur: Sunt impii qui ita securi sunt, quasi justorum facta habeant (Eccle. VIII, 14). De quibus rursum scriptum est: Qui laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II, 14). Sic itaque in tenebris quasi in luce ambulant, quia ita gaudent in nocte peccati, ac si eos lux justitiae circumfundat. Vel certe, quia tenebrae vitam praesentem non inconvenienter exprimunt, in qua alienae conscientiae non videntur; lux vero nostra patria aeterna est, in qua dum vultus aspicimus, corda in nobis nostra vicissim videmus; iniqui autem quia vitam praesentem ita diligunt, atque haec

exsilii tempora complectuntur ac si jam in patria regnent; recte dicitur: Sic in tenebris quasi in luce ambulant, quia sic in praesenti caecitate laeti sunt, ac si jam aeternae patriae luce perfruantur. Sequitur:

CAPUT LXV

VERS. 18.---Levis est super faciem aquae.

79. Iniqui ad omnem tentationis aut erroris ventum leves sunt.---A plurali numero ad singularem redit, quia plerumque unus mala inchoat, et imitando multi subsequuntur. Sed ejus principaliter culpa est qui perversis sequentibus exempla praebuit iniquitatis. Unde ad illum redit crebro sententia qui auctor exstitit in culpa. Aquae autem superficies huc illucque aura impellitur, et nulla stabilitate solidata passim movetur. Iniqui igitur mens plusquam aquae superficies levis est, quia quaelibet hanc aura tentationis attigerit, sine tarditate aliqua retractationis trahit. Si enim cor fluxum cujuslibet perversi cogitamus, quid aliud quam in vento positam aquae superficiem cernimus? Nunc namque illum aura impellit ire, nunc aura superbiae, nunc aura luxuriae, nunc aura invidiae, nunc aura fallaciae pertrahit. Super faciem ergo aquae levis est is quem quilibet erroris ventus cum venerit impellit. Unde bene quoque per Psalmistam dicitur: Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti (Psal. LXXXII, 14). Ut rota quippe ponuntur iniqui, quia, in circuitu laboris missi, dum ea quae ante sunt negligunt, et ea quae deserenda sunt sequuntur, ex posterioribus elevantur, et in anterioribus cadunt. Qui recte quoque stipulae ante faciem venti comparantur, quia, irruente aura tentationis, dum nulla subnixi sunt ratione gravitatis, elevantur ut corruant, et saepe eo se alicujus meriti existere aestimant, quo eos in alta flatus erroris portat. Sequitur:

CAPUT LXVI

IBID.---Maledicta sit pars ejus in terra, nec ambulet per viam vinearum.

80. Iniqui, amissa fidei vel justitiae rectitudine, reatu maledictionis ligantur.---Quisquis in vita praesenti recta agit et adversa sustinet, laborare quidem in adversitate cernitur, sed ad benedictionem haereditatis perpetuae consummatur. Quisquis vero perversa agit, et tamen prospera recipit, seque a malis actibus nec donorum largitate compescit, prosperari quidem conspicitur, sed reatu perpetuae maledictionis ligatur. Unde recte nunc dicitur: Maledicta sit pars ejus in terra. Quia etsi ad tempus benedicitur, in reatu tamen maledictionis tenetur. De quo et apte subditur: Nec ambulet per viam vinearum. Via namque vinearum est rectitudo Ecclesiarum. Qua in re sive haereticum, sive carnalem quempiam nil obstat intelligi, quia via vinearum, id est rectitudo Ecclesiarum amittitur, dum vel fides recta, vel rectitudo justitiae non tenetur. Ille namque per viam vinearum ambulat, qui, sanctae universalis Ecclesiae praedicationem pensans, neque a fidei, neque a bonorum actuum rectitudine declinat. In via quippe vinearum ambulare est sanctae Ecclesiae Patres velut dependentes botros aspicere, quorum verbis dum intendit in labore itineris, amore debriatur aeternitatis. Sequitur:

CAPUT LXVII

VERS. 19.---Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium.

81. Sapere ad sobrietatem quam difficile.---Idcirco iniquitas frigori comparatur, quia peccantis mentem torpore constringit. Unde scriptum est: Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidam fecit malitiam suam (Jerem. VI, 7). Quo contra charitas calor est, quia

videlicet mentem accendit quam replet. De quo calore scriptum est: Abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV, 12). Et sunt nonnulli qui, dum iniquitatum suarum frigora declinant, ad veram fidem, vel ad sanctitatis habitum veniunt. Sed quia plus quam necesse est de suis sensibus praesumunt, saepe in fide, quam accipiunt, ea quae non capiunt perscrutari volunt, ut ratione magis in Deo quam fide teneantur. Quia vero humana mens perscrutari non valet divina secreta, omne quod ratione perscrutari non possunt credere contemnunt, et per inquisitionem nimiam in errorem labuntur. Hi itaque cum necdum crederent, vel adhuc ad iniquitatis opera vacarent, aquae nivium fuerunt. Sed cum, carnalia facta deserentes, in fide ad quam perducti sunt, plus appetunt perscrutari quam capiunt, amplius profecto calent quam calere debuerunt. Bene ergo de hoc perverso quolibet prophetantis dumtaxat sententia, non optantis dicitur: Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium. Ac si aperte diceretur: Qui humiliter sub disciplinae vinculo non restringitur, ab infidelitate sua, vel perversi operis frigore, per immoderatam sapientiam in errorem labitur. Unde bene quoque egregius praedicator, discipulorum suorum cordibus hunc exquisitae sapientiae nimium calorem devitans, ait: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3). Ne fortasse nimius calor interimeret quos prius aquae nivium, id est infidelitatis, vel torpentium actionum frigora morituros tenebant. Et quia valde difficile est ut is qui se sapientem aestimat mentem ad humilitatem reducat, et recta praedicantibus credat, sensumque suae perversitatis abjiciat, recte subjungitur:

CAPUT LXVIII

IBID.---Et usque at inferos peccatum illius.

82. Peccatum quod hic non emendatur, irremissibile.- --Peccatum quippe usque ad inferos ducitur, quod ante finem vitae praesentis per correctionem ad poenitentiam non emendatur. De quo videlicet peccato per Joannem dicitur: Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis (I Joan. V, 16). Peccatum namque ad mortem est peccatum usque ad mortem, quia scilicet peccatum quod hic non corrigitur, ejus venia frustra postulatur. De quo adhuc subditur

VERS. 20.---Obliviscatur ejus misericordia.

Omnipotentis Dei misericordia oblivisci ejus dicitur qui omnipotentis Dei justitiae fuerit oblitus, quia quisquis eum nunc justum non timet, postea invenire non valet misericordem. Quae nimirum sententia non solum ei intenditur qui verae fidei praedicamenta deserit, sed etiam ei qui in fide recta positus carnaliter vivit, quia ultio aeternae animadversionis non evaditur, utrum in fide an in opere peccetur. Nam etsi damnationis dispar est qualitas, culpae tamen quae nequaquam per poenitentiam tergitur nulla absolutionis suppetit facultas. Sequitur.

CAPUT LXIX

VERS. 21.---Dulcedo illius vermis.

83. Carnales delectant curae saeculares, quibus tamquam vermibus roduntur.---Quisquis in hoc appetit mundo prosperari, caeteros excedere, rebus et honoribus tumere, huic nimirum cura saecularis in delectatione est, et quies in labore. Valde etenim fatigatur, si desit cura saeculi qua fatigetur. Quia autem naturae est vermium momentis singulis incessanter moveri, non immerito signatur nomine vermium inquietudo cogitationum. Perversae itaque mentis dulcedo vermis est, quia inde delectabiliter pascitur, unde per inquietudinem

incessanter agitatur. Potest quoque apertius vermis nomine caro designari. Unde et superius dicitur: Homo putredo, et filius hominis vermis (Job. XXV, 6). Luxuriosi igitur cujuslibet atque carnis voluptatibus dediti quanta sit caecitas demonstratur cum dicitur: Dulcedo illius vermis. Quid namque caro nisi putredo ac vermis est? Et quisquis carnalibus desideriis anhelat, quid aliud quam vermem amat? Quae enim sit carnis substantia, testantur sepulcra. Quis parentum, quis amicorum fidelium, quamlibet dilecti sui tangere carnem scaturientem vermibus potest? Caro itaque cum concupiscitur, pensetur quid sit exanimis, et intelligitur quid amatur. Nil quippe sic ad edomandum desideriorum carnalium appetitum valet, quam ut unusquisque hoc quod vivum diligit, quale sit mortuum penset. Considerata etenim corruptione carnali, citius cognoscitur quia cum illicite caro concupiscitur, tabes desideratur. Bene ergo de luxuriosi mente dicitur: Dulcedo illius vermis; quia is qui in desiderio carnalis corruptionis aestuat, ad fetorem putredinis anhelat. Haec sicut in hujus partis tertiae initio (Lib. XI, in exord.) promisisse me memini, sub brevitate transcurri: ut ea quae in hoc opere sequuntur, quia magna obscuritate implicata sunt, opitulante Deo latius disserantur.

>>sequitur Pars 6>>

>>Pars 6>>

SANCTI GREGORII MAGNI ROMANI PONTIFICIS MORALIUM LIBRI, SIVE EXPOSITIO IN LIBRUM B. JOB

Pars quarta, CONTINENS LIBROS SEX

LIBER DECIMUS SEPTIMUS

Quae supersunt cap. 24 a versu 20 dimidiato, cum capitibus 25 et 26 integris exponit morali potissimum sensu.

CAPUT PRIMUM

Sancti Doctoris scopus [mark, aim], historiam Job typice et ad mysticum sensum exponere.---Quoties in sancti viri historia per novum volumen enodare mysterium typicae expositionis aggredimur, oportet ut ex ejusdem viri vel nomine, vel passione significationem mysticam principaliter proferamus, quatenus habitaculorum more, dum superscriptionem tituli in ipsa postis fronte praefigimus, quia cujus est domus agnoscitur, securius intretur. Crebro autem dixisse me memini quoniam beatus Job passiones Redemptoris nostri, ejusque corporis, id est sanctae Ecclesiae, et passione sua signavit et nomine. Job quippe in interpretatur dolens. Et quis alius in hoc dolente figuratur, nisi is de quo scriptum est: Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit (Isai. LIII, 4)? De quo rursum dicitur: Livore ejus sanati sumus (Ibid., 5). Amici vero ejus haereticorum speciem tenent, qui, ut saepe jam diximus, Deum dum defendere nituntur, offendunt. Sanctus ergo vir per vulnera et verba sic loquatur sua, ut etiam nostra

significet, et plerumque per prophetiae spiritum ventura narret, praesentia transcendat; nonnumquam vero sic de praesentibus disserat, ut de futuris reticescat. Cognita itaque discretionis hujus custodia, cum immutatione vocis illius nostra quoque intelligentia alternet, ut tanto verius ejus sensibus congruat, quanto se et cum ejus vocibus immutat. Verbis itaque praecedentibus sanctus vir per disertas prudentiae arte sententias iniqui cujuslibet culpas protulit, et quam sit damnanda ejus actio expressit. De cujus poena mox subjicit, dicens:

CAPUT II

VERS. 20.---Non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum.

2. Poena iniquorum est ex Dei memoria deleri.--- In recordationem enim conditoris non reducitur, quisquis usque ad finem vitae vitiis subjugatur. Nam si hunc superni respectus memoria tangeret, procul dubio ab iniquitate revocaret. Ejus quippe merita exigunt ut funditus ab auctoris recordatione deleatur. Sciendum vero est quod recordari Deus nequaquam proprie dicitur. Qui enim oblivisci non potest, quo pacto recordari potest? Sed quia eos nos quorum recordamur amplectimur, ab his autem quorum obliviscimur elongamur, humano usu et recordari Deus dicitur, cum dona tribuit, et oblivisci, cum in culpa derelinquit. Sed quia cuncta pensat, cuncta sine intermissionis alternatione considerat; et recordatur bonorum, quorum tamen numquam obliviscitur; et nullatenus recordatur malorum, quos tamen per judicium semper intuetur. Quasi enim redit ad bonorum memoriam, quam tamen numquam deseruit; et quasi nequaquam malos respicit, quorum tamen facta considerat, sed super haec damnationis judicium in ultimis servat. Hinc enim scriptum est: Oculi Domini contemplantur bonos et malos (Prov. XV, 3). Hinc per Psalmistam dicitur: Vultus Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam

eorum (Psal. XXXIII, 17). Considerat igitur quos puniat, sed eosdem ipsos ante non vidit, quos nescit. Nam quibusdam in fine dicturus est: Nescio vos unde sitis; discedite a me omnes operarii iniquitatis (Matth. VII, 23; Luc. XIII, 27). Miro igitur modo pravorum vitam et intuetur, et obliviscitur, quia quos per districtionem sententiae judicat, quantum est ad memoriam misericordiae ignorat.

3. Qui tamquam infructuosum lignum conterentur. --- Qui quoniam in ejus recordationem non veniunt, quasi infructuosum lignum ex cujus judicio conteruntur. Terra quippe eos temporali sumptu aluit, praedicationis desuper pluvia infudit. Sed quia eorum vita nequaquam fructum boni operis protulit, iratus hanc agricola abscidit, ut juxta Veritatis sententiam locum non occupet quem tenere alius ad fructum valet (Luc. XIII, 7). De hoc infructuoso ligno per Joannem dicitur: Jam securis ad radicem arboris posita est. Omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur (Matth. III, 10; Luc. III, 9). Hoc autem loco, ut aeterna reprobi supplicia designentur, nequaquam lignum dicitur abscidi, sed conteri, quia videlicet reprobos mors quidem carnis abscindit, sed poena subsequens conterit. Quasi enim hic inciditur, cum a praesenti vita separatur. Sed in gehenna conteritur, cum perpetua damnatione cruciatur. Vir autem sanctus, quia districtam perversi poenam protulit, protinus ad culpam recurrit, ut ex injustitiae immensitate edoceat quod tanta ejus damnatio non sit injusta. Sequitur:

CAPUT III

VERS. 21.---Pavit enim sterilem, et quae non parit, et viduae bene non fecit.

4. Iniquus carnem pascens sterilem, curam animae deserit.---Quae hoc loco sterilis, nisi caro nominatur? Quae dum sola praesentia appetit, bonas gignere

cogitationes nescit. Quae autem vidua, nisi anima nuncupatur? Quam quia sibi conditor conjungere voluit, ad thalamum uteri carnalis venit, Psalmista attestante, qui ait: Et ipse tamquam sponsus, procedens de thalamo suo (Psal. XVIII, 6). Quae recte vidua dicitur, quia ejus vir pro ea mortem pertulit, et nunc in coeli penetralibus ab ejus oculis occultus, quasi in parte alterius regionis vivit. Iniquus ergo sterllem pascit, et viduae benefacere negligit, quia carnis desideriis serviens, curam animae vitamque contemnit. Tota namque intentione omnique studio cogitat, quam sine ullis necessitatibus caro moritura subsistat, et curare animae vitam despicit, quae vel in morte vel in beatitudine procul dubio in perpetuum vivit. Recte autem cum diceretur: Pavit sterilem, protinus adjungitur: Et quae non parit. Quasdam namque ex sacra historia feminas novimus steriles exstitisse, sed tamen in tempore extremo peperisse. Caro autem non solum sterilis, sed etiam quae non parit dicitur, quia suo sensu bonas cogitationes gignere nec in ultimis valet. A vigore enim jam proprio deficit, et tamen adhuc transitoria concupiscere non desistit, jamque a pristino robore lassata, pene ab ipso quem diligit mundo repellitur, et tamen adhuc annisu improbo obtinere temporalia conatur. Agere jam perversa non sufficit, sed tamen cogitare vel quae non agit nequaquam desistit. Recte ergo non solum sterilis, sed etiam non pariens dicitur, quae suo sensu, ut diximus, ad bonae cogitationis prolem, nec cum infirmata fuerit, fetatur.

5. Labores haereticorum steriles.---Quod tamen intelligi etiam de haereticis praedicantibus potest. Unusquisque enim praedicator erroris, dum plebem extra unitatem Ecclesiae positam docet, profecto sterilem, et eam quae parere non valet, pascit, quia et ei usum sui laboris impendit, quae spiritales fructus nequaquam reddit. Bene autem viduae non facit, quia videlicet sanctae universali Ecclesiae, cujus vir adversa mortis pertulit, vivere ac deservire contemnit. Viduae enim

benefacere est in ejus quae mortui viri sui amore conteritur consolatione laborare. Unde et Psalmistae voce haec eadem vidua, scilicet sancta Ecclesia queritur, dicens: Consolantem me quaesivi, et non inveni (Psal, LXVIII, 21). Tunc solum quippe consolantem invenit, cum ex ea morte quam vir ejus pertulit multos intra semetipsam surgere ad vitam cernit. Saepe autem praedicator erroris hujus mundi divitibus jungitur, qui pro eo quod terrenis occupationibus incubant, dictorum deprehendere astutias ignorant; et cum potentes esse exterius ambiunt, perversae praedicationis laqueo sine labore capiuntur. Unde et subditur:

CAPUT IV

VERS. 22.---Detraxit fortes in fortitudine sua.

6. In fortitudine quippe suae pravitatis fortes quosque detrahit, cum per sui erroris astutiam mundi hujus potentes rapit. Quos contra per Paulum dicitur: Infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia (I Cor. I, 27). Fortitudo autem perversi praedicatoris est elata scientia locutionis, qua inflatus, caeteros despicit, atque in contemptu omnium quasi singulariter apud se peritus intumescit. Qui magna de se sentiens, sed vera de Domino ignorans, longe a fidei cognitione disjungitur, et tamen videri fidei praedicator conatur. Unde adhuc subditur:

CAPUT V

IBID.---Et cum steterit, non credet vitae suoe.

7. Omni peccator incredulitatis reus.---Stat in hoc mundo perversus quisque praedicator, quousque terreno vivit in corpore. Sed vitae suae credere renuit, quia de Deo vera cognoscere contemnit. Vitae enim suae crederet, si de conditoris sui substantia recte sentiret.

Haec itaque superius de quolibet iniquo prolata dicebamus, sed repente ad erroris praedicatorem intellectum vertimus. Unde sciendum est quia sic ad speciem ducimur, ut nequaquam tamen a genere funditus evellamur. Nam perversus quisque etiam si rectam fidem in sinu universalis Ecclesiae tenere videatur, stat, et vitae suae non credit, quia recta quidem sunt quae per fidem de conditore intelligit, sed tamen fidei opera tenere contemnit; et incredulitatis redarguitur, quia ab eo quod se ostendit credere, vivendo reprobatur. Hinc enim per Joannem dicitur: Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (I Joan. II, 4). Hinc Paulus ait: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). Hinc Jacobus dicit: Fides sine operibus mortua est (Jac. II, 20, 26). Sed inter haec conditor mira dispensatione consilii et culpas respicit, et vivendi tempora impendit, ut longiora temporalis vitae spatia aut converso fiant in adjutorium muneris, aut non converso ad augmentum damnationis. Unde adhuc subditur:

CAPUT VI

VERS. 23.---Dedit ei Deus locum poenitentiae, et ille abutitur eo in superbia.

8. Misericordia peccatori impensa et neglecta, in poenam vertitur.---Quisquis delinquit et vivit, idcirco hunc divina dispensatio in iniquitate tolerat, ut ab iniquitate compescat. Sed qui diutius toleratur, nec tamen ab iniquitate compescitur, munus quidem supernae patientiae percipit, sed reatus sui vinculis, ex ipso se munere arctius astringit. Nam quia accepta poenitentiae tempora divertit ad culpam, districtus in ultimis judex impensa argumenta misericordiae convertit ad poenam. Hinc namque per Paulum dicitur: An ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem secundum duritiam tuam et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei (Rom.

II, 4, 5). Hinc Isaias ait: Puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit (Isai. LXV, 20). Ac si aperte nos deterreat, dicens: Vita quidem pueri in longum trahitur, ut a factis puerilibus corrigatur; sed si a peccati perpetratione nec temporis longinquitate compescitur, haec ipsa vitae longinquitas, quam per misericordiam accepit, ei ad cumulum maledictionis crescit. Unde necesse est ut cum nos diutius exspectari conspicimus, ipsa praerogatae pietatis tempora quasi damnationis argumenta timeamus, ne ex clementia judicis crescat supplicium peccatoris; et unde quisque eripi a morte poterat, inde gravius ad mortem tendat. Quod idcirco plerumque agitur, quia nequaquam a praesentibus mentis oculus separatur. Considerare namque peccator Redemptoris vias negligit, et idcirco in suis itineribus sine cessatione veterascit. Unde et subditur:

CAPUT VII

IBID.---Oculi enim ejus sunt in viis illius.

9. Peccator viis Domini relictis, in suis, hoc est in vitiis delectatur.---Vias enim suas peccator intuetur, quia sola cogitare, sola cernere nititur quae sibi ad commodum temporale suffragentur. Hinc etenim Paulus dicit: Omnes quae sua sunt quaerunt, non quae Jesu Christi (Philip. II, 21). Via namque elati, superbia; via raptoris, avaritia; via est lubrici, concupiscentia carnalis. In viis ergo suis iniquus quisque oculos deprimit, quia solis vitiis, ut per haec animo satisfaciat, intendit. Unde per Salomonem dicitur: Oculi stultorum in finibus terrae (Prov. XVII, 34), quia hoc solum tota cordis intentione conspiciunt, per quod ad finem terreni desiderii perducantur. Nequaquam vero suae considerationis obtutum in terra peccator figeret, si ad sancta sui Redemptoris itinera mentis oculos levaret. Unde per Salomonem rursum dicitur: Oculi sapientis in capite ejus (Eccle. II, 14), quia videlicet

sapiens quisque illum tota intentione considerat, cujus se membrum esse per fidem pensat. Has namque humanae conversationis vias videre contempserat, qui dicebat: In mandatis tuis me exercebo, et considerabo vias tuas (Psal. CXVIII, 15). Ac sic aperte spondeat, dicens: Quae mea sunt, jam videre refugio, quia per imitationis tuae viam pergere conversationis gressibus inardesco. Qui enim praesenti jam mundo contradicit, amoris excitatione continua Redemptoris sui vias cordis oculis objicit, ut mens prospera fugiat, ad adversa praeparetur; nihil quod demulcet appetat, nihil quod deterrere creditur pertimescat; moerorem gaudium deputet; praesentis vitae gaudia damna moeroris penset; abjectionis detrimenta non timeat, sed per haec manentis gloriae locum quaerat. Has etenim vias sequentium monstrabat oculis Veritas, cum dicebat: Si quis mihi ministrat, me sequatur (Joan. XII, 26). Ad has vias tumentia discipulorum corda revocabat, cum locum jam gloriae quaererent, sed ejusdem gloriae iter ignorarent, dicens: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum (Matth. XX, 22)? Confessionis quippe illius celsitudinem a dextris sinistrisque quaesierant, sed quanta ad hanc esset itineris angustia non videbant. Unde et eorum mox oculis imitandus passionis calix objicitur, ut videlicet si ad sublimitatis gaudia tenderent, prius viam humilitatis invenirent. Quia igitur considerare peccator vias Dei negligit, sed solis in quibus carnaliter delectetur intendit, recte nunc dicitur: Oculi enim ejus sunt in viis illius. Sequitur:

CAPUT VIII

VERS. 24.---Elevati sunt ad modicum, et non subsistent.

10. Inani gloria elatus ad modicum cadit.---Iniquorum gloria cum plerumque in annorum multitudinem tenditur, ab infirmorum mentibus esse longa et quasi stabilis

aestimatur. Sed cum repentinus hanc finis intercipit, brevem procul dubio fuisse redarguit, quoniam finis determinans innotescit, quia quod praeterire potuit, modicum fuit. Elevantur ergo ad modicum, et minime subsistunt, quia eo ipso quo videri alti appetunt, a vera Dei essentia longe per elationem fiunt. Subsistere etenim nequeunt, quia ab aeternae essentiae soliditate dividuntur, atque hanc primam ruinam tolerant, quia per privatam gloriam in semetipsis cadunt. Hinc enim per Psalmistam dicitur: Dejecisti eos, cum allevarentur (Psal. LXXII, 18), quia eo intrinsecus corruunt, quo male extrinsecus surgunt. Hanc brevitatem gloriae temporalis aspiciens, iterum dicit: Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani; transivi, et ecce non erat (Psal. XXXVI, 35). Hinc iterum ait: Pusillum adhuc, et non erit peccator (Ibid. 10). Hinc Jacobus dicit: Quae est enim vita vestra? vapor est ad modicum parens (Jac. IV, 15). Hinc propheta brevitatem gloriae carnalis pensans, denuntiat, dicens: Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus sicut flos feni (Isai. XL, 6). Iniquorum quippe potentia feni flori comparatur, quia nimirum carnalis gloria dum nitet, cadit; dum apud se extollitur, repentino intercepta fine terminatur. Sic namque aurarum flatu in altum stipula rapitur, sed casu concito ad ima revocatur. Sic ad nubila fumus attollitur, sed repente in nihilum tumescendo dissipatur. Sic ab infimis nebula densescendo se erigit; sed exortus hanc solis radius, ac si non fuerit, abstergit. Sic in herbarum superficie nocturni roris humor aspergitur, sed diurni luminis subito calore siccatur. Sic spumosae aquarum bullae inchoantibus pluviis excitatae, ab intimis certatim prodeunt; sed eo celerius diruptae depereunt, quo inflatae altius extenduntur. Cumque excrescunt ut appareant, crescendo peragunt ne subsistant. De iniquis igitur temporalis gloriae elatione tumentibus, sed tamen nulla in hac soliditate durantibus, dicatur recte: Elevati sunt ad modicum, et non subsistent. De quibus adhuc subditur:

CAPUT IX IBID.---Et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur.

11. Terra in essentia semper stabit, licet in imagine continuo transeat.---Sic provectus esse contemplationis debet, ut ex paucis ad multa, ad omnia consideranda rapiatur, quatenus gradatim educta proficiat, et transitoria omnia dijudicans, ipsa comprehendendo pene incomprehensibiliter excrescat. Unde sanctus vir cum pravorum gloriam defectumque discuteret, ad cuncta protinus mentis oculum tetendit, dicens: Humiliabuntur sicut omnia, et auferentur. Omnia profecto terrena. Ac si aperte dicat: Stare ullo modo nequeunt, quia ipsa quoque fugiunt quibus innituntur; dumque temporalia diligunt, cum his ex temporis volubilitate percurrunt. Sed quaeri potest cum per Salomonem dicitur: Generatio praeterit, et generatio advenit, terra vero in aeternum stat (Eccle. I, 4), cur beatus Job omnia humiliari asserat et auferri? Quod tamen facile discutimus, si terra et coelum vel qualiter transeat, vel qualiter maneat distinguamus. Utraque namque haec per eam quam nunc habent imaginem transeunt, sed tamen per essentiam sine fine subsistunt. Hinc namque per Paulum dicitur: Praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII. 31). Hinc per semetipsam Veritas dicit: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt (Matth. XXIV, 35). Hinc ad Joannem angelica voce perhibetur: Erit coelum novum, et terra nova (Apac, XXI, 4). Quae quidem non alia condenda sunt, sed haec ipsa renovantur. Coelum igitur et terra et transit et erit quia et ab ea, quam nunc habet, specie per ignem tergitur, et tamen in sua semper natura servatur. Unde per Psalmistam dicitur: Mutabis ea, et mutabuntur (Psal. CI, 27). Quam quidem ultimam commutationem suam ipsis nobis nunc vicissitudinibus nuntiant, quibus nostris usibus indesinenter alternant. Nam terra a sua specie hiemali ariditate deficit, vernali humore viridescit. Coelum quotidie caligine noctis obducitur, et diurna claritate renovatur. Hinc ergo hinc

fidelis quisque colligat et interire haec, et tamen per innovationem refici, quae constat nunc assidue velut ex defectu reparari. Inter haec igitur vir sanctus cum pravorum cursum conspicit, quanta quandoque animadversione deficiant innotescit, dum protinus subdit:

CAPUT X

IBID.---Et sicut summitates spicarum conterentur.

12. Mali divites etsi ad opprimendos justos concordes, ab invicem cupiditatibus sejuncti sunt.--- Spicarum quippe summitates, aristae sunt. Aristae autem conjunctae in spica prodeunt, sed crescendo paulisper, a se hirsutae et rigidae disjunguntur. Sic nimirum sic ad hujus mundi gloriam pravi divites surgunt. Naturae enim sibi communione conjuncti sunt, sed contra se vicissim crescendo dividuntur. Alius quippe alium despicit, et alter in alterum invidiae facibus ignescit. Qui ergo ex tumore mentis a charitatis unitate se separant, quasi aristarum more contra se rigidi stant. Quid ergo pravos hujus mundi divites dixerim, nisi aristas quasdam generis humani? Qui dum contra se superbiunt, sed bonorum vitam unanimiter affligunt, adversum se quidem divisi sunt, sed tamen concorditer grana deorsum premunt.

13. Reprobi aristarum more nunc eriguntur; electi ut grana latent.---Nunc igitur aristae ad alta prosiliunt, grana latent, quia et reproborum potentia eminet, et electorum gloria non apparet. Illi se honorum fastibus ostendunt, isti in humilitate se deprimunt. Sed triturae tempus adveniet, quod et aristarum rigiditatem frangat, et solida grana non conterat. Tunc quippe superbia iniquorum comminuitur, tunc electorum vita quanta integritate fulgeat declaratur, quia cum injusti deficiunt, ex hac ipsa aristarum contritione agitur ut grana appareant quae latebant. Cumque aristae franguntur, granorum candor ostenditur, quia iniquis in supplicia

aeterna cadentibus, sanctorum justitia quanta veritate candeat demonstratur. Unde recte quoque per Joannem dicitur: Cujus ventilabrum in manu sua est, et permundabit aream suam; et triticum quidem recondet in horreo suo, paleas autem comburet igni inexstinguibili (Matth. III, 12; Luc. III, 17). Beatus igitur Job pravorum elatio quanta animadversione frangatur aspiciat, eosque aristis pereuntibus comparans dicat: Sicut spicarum summitates conterentur, quia nimirum rigiditas superborum triturae ultimae fortitudine frangitur, quae nunc electorum vitam despiciens elevatur. Sequitur:

CAPUT XI

VERS. 25.---Quod si non est ita, quis me arguere poterit esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea?

14. Justi si delinquant, ab improbis minime corripiendi.---Si ita non est ut loquitur, profecto de falsitate hunc omnes arguere possunt. Cur ergo dicitur: Si non ita est, quis me arguere poterit esse mentitum, dum scilicet noverimus quod fallacem cuilibet reprehendere licet? Sed si loquentis sensum subtili interrogatione discutimus, quam sint recta quae protulit citius invenimus. Justus namque etsi quid unquam delinquendo loquitur, dignum non est ut ab injustis et prave viventibus judicetur. Unde sanctus vir amicorum superbiam deprimens, non solum si ita est, verum etiam si ita non est ut protulit, nequaquam se reprehendi posse confidit, quia nimirum illi recte redarguere falsa possunt, qui falsa agere nesciunt. Nam correptionis ausum contra fallaciam perdunt, qui adhuc fallaciter vivunt. Ait ergo: Quod si ita non est, quis me poterit arguere esse mentitum? Ac si aperte dicat: Ita sunt cuncta ut protuli, quae tamen si ita non essent, a vobis redargui nequaquam possem, quia dum adhuc propriae succumbitis, alienam reprehendere fallaciam non valetis.

15. Judicia nostra coram supremo judice ponderanda.---Ubi et apte subditur: Et ponere ante Deum verba mea. Quisquis enim dicta fallacia veraciter reprehendit, audita cogitans, atque haec ex regula veritatis pensans, verba ante Deum ponit: quia apud se in conspectu veritatis examinat, quid foris contra fallaciam decernat. Ante Deum quippe verba ponere est considerato intimo judice, exteriora dicta pensare. Vir igitur sanctus ab amicis superbientibus verba sua ante Deum poni posse non aestimat. Ac si aperte dicat: Idcirco quae loquor ponere ante judicem non valetis, quia ejus vobis faciem peccantes absconditis. Quod tamen et ex typo sanctae Ecclesiae nil obstat intelligi, quae cum de infirmis suis ab haereticorum irrisione reprehenditur, ipsam irrisionis eorum astutiam dedignatur, quia tolerabilius Deo est ut in infirmitate quis atque ignorantia cum humilitate jaceat, quam cum elatione alta comprehendat. Sed quia sanctus vir multa contra eos protulit qui fugitiva potestate superbiunt, et ventosis honoribus intumescunt Baldad Suhites ex ejus correptione proficiens, apud quem vera sit potentia agnoscit, dicens:

CAPUT XII

CAP. XXV, VERS. 2---Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.

16. Deus solus potens et metuendus.---Ac si aperte dicat: Solus corda mortalium veraciter terret, qui ex divinitatis suae potentia veraciter haec possidet. Humana enim potentia quem terrorem incutit, quae jure ejusdem potentiae quando careat nescit? Recte autem dicitur: Qui facit concordiam in sublimibus suis, quia multa sibimet inferius dissident, sed ad concordem supernorum plenitudinem currunt; et ex internae pacis causa agitur, ut saepe ea quae sunt exterius sine pace disponantur. Nam bonos omnipotens Deus ad meritum provehit, cum contra eorum vitam malos saevire permittit. Atque in

concordia componuntur summa, dum confunduntur infima, quia inde in coelestibus electos suos angelorum choris sociat, unde in terrenis et infimis reproborum mores suis nutibus adversantes portat.

17. Qui angeli summe concordes inter se confligere dicantur.---Sed inter haec libet inquirere si pax in sublimibus summa retinetur, quid est quod per angelum Danieli dicitur: Ego veni propter sermones tuos: princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus; et ecce Michael, unus de principibus primis, venit in adjutorium mihi (Dan. X, 13). Et paulo post: Nunc revertar ut praelier adversum principem Persarum. Cum enim egrederer, apparuit princeps Graecorum adveniens (Ibid., 20). Quos itaque alios principes gentium, nisi angelos appellat, qui sibi resistere exeunti potuissent? Quae ergo esse pax in sublimibus potest, si inter ipsos quoque angelicos spiritus praeliandi certamen agitur, qui semper conspectui veritatis assistunt? Sed quia certa angelorum ministeria dispensandis singulis quibusque gentibus sunt praelata, cum subjectorum mores adversum se vicissim praepositorum spirituum opem merentur, ipsi qui praesunt spiritus contra se venire referuntur. Is namque angelus qui Danieli loquebatur captivis Israelitici populi in Perside constitutis praelatus agnoscitur. Michael autem eorum qui ex eadem plebe in Judaeae terra remanserant praepositus invenitur. Unde et ab hoc eodem angelo paulo post Danieli dicitur: Nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michael princeps vester (Ibid. 21). De quo et hoc, quod praemisimus, dicit: Et ecce Michael unus de principibus primis venit in adjutorium mihi (Ibid., 13). Qui dum nequaquam simul esse, sed venire in adjutorium dicitur, aperte ei populo praelatus agnoscitur, qui captivus in alia parte tenebatur. Quid est ergo angelum dicere: Ego veni propter sermones tuos, princeps autem regni Persarum restitit mihi (Ibid., 13), nisi sua subditis opera nuntiare? Ac si aperte dicat: Precum quidem tuarum merita exigunt ut Israeliticus

populus a jugo suae captivitatis exuatur, sed est adhuc quod in eodem populo Persarum dominio purgari debeat, ut de ereptione illius Persarum princeps mihi jure contradicat, quamvis preces tuas eorum quoque lacrymae qui in Judaea relicti sunt adjuvent. Unde hoc quoque quod diximus subjungit: Michael princeps vester venit in adjutorium mihi. Cumque ut adversus principem Persarum praelietur egreditur, Graecorum sibi princeps adveniens apparet. Qua ex re innuitur quod adversum Graecos quoque aliquid Judaea commiserat, quorum profecto causa ereptioni illius resistebat. Prophetae igitur preces angelus exaudit, sed Persarum princeps resistit, quia etsi jam vita justi deprecantis ereptionem populi exigit, ejusdem tamen populi adhuc vita contradicit, ut quia necdum hi qui in captivitatem fuerant ducti plene purgati sunt, jure eis adhuc Persae dominentur. Michael adjuvat, sed Graecorum princeps ad praelium venit, quia mereri quidem veniam tam longa oppressorum captivitas poterat, sed ereptionis eorum beneficio hoc quoque quod in Graecos deliquerant obviabat. Recte ergo dicitur quod contra se angeli veniunt, quia subjectarum sibi gentium vicissim merita contradicunt. Nam sublimes spiritus eisdem gentibus principantes nequaquam pro injuste agentibus decertant; sed eorum facta juste judicantes examinant. Cumque uniuscujusque gentis vel culpa vel justitia ad supernae curiae consilium ducitur, ejusdem gentis praepositus vel obtinuisse in certamine, vel non obtinuisse perhibetur. Quorum tamen omnium una victoria est sui super se opificis voluntas summa, quam dum semper aspiciunt, quod obtinere non valent numquam volunt. Bene ergo dicitur: Qui facit concordiam in sublimibus suis. Sequitur:

CAPUT XIII

VERS. 3.---Numquid est numerus militum ejus?

18. Angelorum numerus etsi Deo finitus, hominibus est infinitus.---In cognitione humanae rationis supernorum spirituum numerus non est, quia quanta sit illa frequentia invisibilis exercitus nescit; de quo per Danielem dicitur: Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei (Daniel., VII, 10). Supernorum civium numerus infinitus et definitus exprimitur, ut qui Deo est numerabilis, esse hominibus innumerabilis demonstretur. Quamvis aliud est assistere, aliud ministrare. Assistunt enim illae procul dubio potestates, quae ad quaedam hominibus nuntianda non exeunt. Ministrant vero hi qui ad explenda officia nuntiorum veniunt, sed tamen ipsi quoque contemplatione ab intimis non recedunt. Et quia plures sunt qui ministrant, quam hi qui principaliter assistunt, assistentium numerus quasi defininitus, ministrantium vero indefinitus ostenditur.

19. Dei milites cur dicantur.---Angelicos vero spiritus recte Dei milites dicimus, quia decertare eos contra potestates aereas non ignoramus. Quae tamen certamina non labore, sed imperio peragunt, quia quidquid agendo contra immundos spiritus appetunt, ex adjutorio cuncta regentis possunt. De hac namque militia, nascente rege nostro, scriptum est: Subito facta est cum angelo multitudo militiae coelestis (Luc., 13). Cui tamen militiae electorum quoque hominum numerus jungitur, qui per sublime mentis desiderium, a terrenae conversationis servitute liberantur. De quibus per Paulum dicitur: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus (II Tim. II, 4). Qui licet nunc pauci appareant, in invisibili tamen patria innumerabiles regnant, quia etsi ex comparatione pravorum pauci sunt, in congregationis suae frequentia metiri nequaquam possunt. Quia vero eorumdem militum virtus non propriis viribus, sed supernae gratiae infusione roboratur, recte subjungitur:

CAPUT XIV

IBID.---Et super quem non surget lumen illius?

20. Non propriis viribus, sed gratiae dono fortes sunt.---Lumen quippe Dei est gratia praeveniens. Quae si in nostro corde nequaquam gratuito consurgeret, profecto mens nostra in peccatorum suorum tenebris obscura remaneret. Unde et subditur:

CAPUT XV

VERS. 4.---Numquid justificari potest homo comparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere?

21. Nemo justus nisi Dei illustratione, non comparatione.---Versus iste superius a beato Job dicitur, et nunc in ejus exprobratione replicatur. Omnis namque vir justus Dei illustratione justus est, non comparatione. Humana quippe justitia, auctori comparata, injustitia est, quia etsi in ipsa sui conditione homo persisteret, creatori non posset aequari creatura (Job. IX, 2). Cui tamen ad graviora defectus pondera, accessit et culpa, quam serpens insidians intulit, et mulier infirmata persuasit (Genes. III, 6). Unde nunc quia homo per mulierem culpae subditam nascitur, reatus primi infirmitas in prole propagatur. Et quia in radice putruit humani generis ramus, in conditionis suae viriditate minime subsistit. Unde recte nunc dicitur: Numquid justificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere? Ac si aperte diceretur: Ne contra auctorem suum homo superbiat, consideret unde huc venit, et intelligat quid sit. Sed ecce nonnulli per donum spiritus adjuti contra infirmitatem suae carnis eriguntur, virtutibus emicant, signorum quoque miraculis coruscant; nullus tamen est qui sine culpa vitam transeat, quousque carnem corruptionis portat. Unde adhuc subditur:

CAPUT XVI

VERS. 5.--- Ecce etiam luna non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu ejus.

22. Nemo ita justus, ut in carne corruptibili omni peccato careat.---Quid per lunam, nisi cuncta simul Ecclesia; quid per stellas, nisi singulorum bene viventium animae designantur? qui inter pravorum hominum conversationes, dum magnis virtutibus eminent, quasi in tenebris noctis lucent. Unde per Paulum quoque discipulis dicitur: Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo (Philipp. II, 15). Quia enim sancta Ecclesia lunae appellatione exprimitur, propheta testatur, dicens: Elevatus est sol, et luna stetit in ordine suo (Habac. III, 11). Elevato enim sole, in suo ordine luna statuitur, quia ascendente ad coelos Domino, sancta protinus Ecclesia in praedicationis auctoritate roboratur. Et quia stellarum nomine electi signantur, rursum Paulus insinuat, dicens: Stella enim a stella differt in claritate (I Cor. XV, 41). Luna ergo non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu ejus, quia nec sancta Ecclesia virtute propria tot miraculis emicat, nisi hanc praevenientis gratiae dona perfundant, nec singulorum bene viventium mentes a peccatorum maculis mundae sunt, si remota pietate judicentur, quia apud districti judicis oculos, sua unumquemque corruptibilitas inquinat, nisi hanc quotidie gratia parcentis tergat. Electorum quippe animus prodire ad libertatem justitiae nititur, sed adhuc compede infirmitatis tenetur; et culpas quidem subigere perfecte desiderat, sed quousque corruptione carnis astringitur, ejus vinculis, etiam cum non vult, ligatur. Hinc itaque colligat quanto peccatorum pondere pressi sint qui contra haec decertare negligunt, si plene culpam nec illi superant, qui contra hanc viriliter pugnant. Unde et postquam dictum est: Ecce etiam luna non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu ejus, protinus additur:

CAPUT XVII

VERS. 6.---Quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis?

23. Si sanctiores maculae non sunt expertes, quot sordent qui carnis spurcitiis immerguntur.---Ac si aperte diceretur: Si ipsi quoque esse sine contagio non valent, qui inter praesentis vitae tenebras virtutibus lucent, quanto reatu iniquitatis obstricti sunt qui adhuc carnaliter vivunt? Si a peccato esse liberi nequeunt qui jam in coelestibus desideriis conversantur, qui peccatorum pondera tolerant qui, carnis suae voluptatibus dediti, adhuc putredinis jugum portant? Hinc Petrus ait: Si justus vix sulvabitur, impius et peccator ubi parebunt (I Pet. IV, 18)? Hinc per Isaiam dicitur: Super humum populi mei spinae et vepres ascendent, quanto magis super omnem domum gaudii civitatis exsultantis (Isai. XXXII, 13)? Humum quippe populi sui Dominus electorum omnium mentem vocat, super quam spinas ac vepres ascendere perhibet, quia nec ipsam quoque esse absque punctionibus vitiorum videt. Domus vero gaudii civitatis exsultantis est mens pravorum, quae dum ventura supplicia conspicere negligit, in carnis voluptate se deserens, inaniter hilarescit. Ait ergo: Super humum populi mei spinae et vepres ascendent, quanto magis super omnem domum gaudii civitatis exsultantis? Ac si aperte dicat: Si et illorum mentem vitia deprimunt, qui se pro coelestis patriae desiderio affligunt, quibus culpis substrati sunt qui sine ulla formidine sese in carnis voluptate derelinquunt?

24. Primus homo putredo, cujus filii vermes.--- Notandum vero in sermone suo quantum Baldad ordinem conditionis nostrae tenuit et nativitatis, qui hominem non vermem, sed putredinem, filium vero hominis vermem vocat. Primus namque humani generis parens, homo, non filius hominis, ex quo quisquis prodiit, non solum homo, sed filius quoque hominis fuit. Sicut ergo ex homine filius hominis, ita ex putredine nascitur vermis. Unde recte

homo putredo, filius vero hominis vermis vocatur. Primus quippe homo putredo, non vermis, quia etsi per mortem putruit, non tamen ex putredine per nativitatem venit. Qui autem hominis est filius, vermis dicitur, quia jam ex mortalium corporum corruptione propagatur.

25. Igitur quia amicorum verba finita sunt, beatus Job altiori acumine prosecutionis innititur, ejusque dicta tam sunt valida, quam extrema, quia et sic usus esse jurisperitorum solet, ut argumentum, quo adversariis suis eminere se praevident, ad prosecutionis conclusionem servent. Sequitur:

CAPUT XVIII

CAP. XXVI, VERS. 1, 2.--- Respondens autem Job, dixit: Cujus adjutor es? numquid imbecillis? et sustentas brachium ejus, qui non est fortis?

26. Imbecillem adjuvare velle, charitatis; potentem, elationis est.---Adjuvare imbecillem, charitatis est; adjuvare potentem velle, elationis. Quia igitur amici ejus haereticorum speciem tenentes, quasi adjuvantes Deum, sapientiam suam ostendere conabantur, juste Baldad reprehenditur, ut dicatur: Cujus adjutor es? numquid imbecillis? et sustentas brachium ejus, qui non est fortis? Ac si aperte dicat: Dum eum juvare niteris, sub cujus magnitudine succumbis, omne quod impendis solatium, de ostentatione est, non de pietate.

27. Quo sensu Deum adjuvare dicimur.---Sed inter haec sciendum est, quod plerumque etiam Deum, qui videlicet imbecillis non est, humiliter agentes adjuvamus. Unde et per Paulum dicitur: Adjutores enim Dei sumus (I Cor. III, 9). Nam cum ei quem ipse per internam gratiam infundit nos exhortationis voce concurrimus, hoc quod ille per spiritum agit intrinsecus nos exterius ministerio vobis adjuvamus, et tunc solum nostra exhortatio ad

perfectionem ducitur, cum in corde Deus fuerit qui adjuvetur. Unde et alias dicit: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (Ibid., 7). Plantare quippe et rigare, adjuvare est. Quod utrumque vacuum erit ministerium, si in corde Deus non dat incrementum. Sed qui de sensu suo alia sapiunt, esse humiliter Dei adjutores nolunt, quia dum se Deo utiles esse aestimant, a fructu se utilitatis alienant. Unde et Veritatis voce discipulis dicitur: Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus, quod debuimus facere fecimus (Luc. XVII, 10). Sequitur:

CAPUT XIX

VERS. 3.---Cui dedisti consilium? forsitan illi, qui non habet sapientiam?

28. Stulto consilium dare, charitatis, sapienti, ostentationis; ipsi sapientiae, perversitatis est.---Dare stulto consilium, charitatis est; dare sapienti, ostentationis; dare vero ipsi Sapientiae, perversitatis. Et quia hi quos tenere haereticorum speciem diximus per locutionem suam ostentationi potius quam utilitati serviebant, recte adhuc contra Baldad subditur:

IBID.---Et prudentiam tuam ostendisti plurimam.

Omnis cui prudentia recta est, plurima non est, quia, juxta Pauli vocem, non plus appetit sapere quam oportet sapere (Rom. XII, 3). Cui vero est plurima, non est recta, quia dum ultra modum tenditur, in quolibet latere culpae declinatur. Prudentiam vero suam plurimam ostendunt qui videri prae aliis prudentiores appetunt. Unde fit plerumque ut cum moderate sapere nesciunt, etiam fatua loquantur. Pro qua re ipse adhuc excessus prudentiae subjungitur, ut dicatur:

CAPUT XX

VERS. 4.---Quem docere voluisti? nonne eum, qui fecit spiramentum?

29. Quanta Baldad insipientia, divinae sapientiae suam praeferentis.---Per spiramentum vivimus, per prudentiam sapientes sumus. Prius autem nostrum est vivere, postmodum sapere, quia ut sapientes esse valeamus, prius agitur ut simus. Qui ergo vitam dedit, ipse procul dubio et prudentiam contulit. Baldad autem, quia beatum Job flagellatum pro culpa credidit, occultum Dei judicium, quod humiliter venerari debuit, superba nisus est temeritate penetrare. Ipsi ergo se per prudentiam praetulit, cujus judicium non intelligendo judicavit. Ipsi se per prudentiam praetulit, a quo vivendi spiraculum accepit; ac si plus ipso esset sapiens a quo habebat ut esset. Sed quia beatus Job, sanctae Ecclesiae typum tenens, pauca in superborum correptione protulit, quos tenere haereticorum speciem non ignoravit, sicut superius dixit: Disputare cum Deo cupio, prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum (Job. XIII, 3); repente se ad doctrinam erigit, et contra elatorum imperitiam scientiae suae latitudinem per sententias expandit, dicens:

CAPUT XXI

VERS. 5.---Ecce gigantes gemunt sub aquis.

30. Angeli et homines superbi, ignorantiae abysso involvuntur.---Dignum quippe erat ut per increpationem prius tumorem sapientiae terrenae retunderet, et per doctrinam postmodum ad plena mysteriis verba transiret. Gigantes enim vel apostatas angelos, vel superbos quosque homines, nil obstat intelligi. Hinc enim per prophetam dicitur: Mortui non vivent, gigantes non resurgent (Isai. XXVI, 16). Quos namque mortuos nisi peccatores nominat? Et quos gigantes nisi eos qui de

peccato etiam superbiunt appellat? Illi autem non vivunt, quia peccando vitam justitiae perdiderunt. Isti etiam resurgere post mortem nequeunt, quia post culpam suam inflati per superbiam, ad poenitentiae remedia non recurrunt. Hinc rursum scriptum est: Vir qui erraverit a via doctrinae, in coetu gigantum commorabitur (Prov. XXI, 16); quia quisquis iter rectitudinis deserit, quorum se numero nisi superborum spirituum jungit? Bene autem contra elatos dicitur: Ecce gigantes gemunt sub aquis. Ac si aperte diceretur: Cur de scientia homo superbiat, cum ignorantiae abyssus et ipsos superbissimos angelorum spiritus premat?

31. Qui caeteris praeesse ambiunt, iisdem supponuntur.---Si autem gigantum nomine potentes hujus saeculi designantur, in aquis possunt populi figurari, Joanne attestante, qui ait: Aquae enim sunt populi (Apoc. XVII, 15). Bene autem contra superbientem dicitur: Ecce gigantes gemunt sub aquis, quia elati omnes dum in hac vita assequi honorum celsitudinem cupiunt, sub ponderibus populorum gemunt. Nam quanto quisque hic alterius erigitur, tanto curis gravioribus oneratur; eisque ipsis populis mente et cogitatione supponitur, quibus superponitur dignitate. Et bene his verbis breviter indicatur quia omnis superbia eo ipso in imo jacet quo in alta se erigit, ut inde magis cunctis supposita sit, unde cunctis expetit superesse. Homo quippe in sublimibus elevatus, tantos super se sustinet, quantos suppositos regit. Hi autem qui talibus sociantur, ipsi etiam laboris eorum participatione deprimuntur. Nam cum eis laborem etiam tolerant ponderis, dum pariter gloriam affectant honoris. Unde cum diceret: Ecce gigantes gemunt sub aquis, protinus adjunxit:

CAPUT XXII

IBID.---Et qui habitant cum eis.

32. Faciliorem vitiis viam aperiunt majores curae. Desideratae dignitates absque peccato ministrari non possunt.---Ac si dicat: Pariter gemunt qui eorum gloria ex delectatione sociantur. Ipsa autem occupatio saecularium dignitatum tanto facilioribus vitiis premitur, quanto majoribus curis gravatur. Humanus namque animus videre et devitare peccata utinam valeat vel quietus. Quia ergo vidit desideratas rerum celsitudines absque peccatis ministrari non posse, et quia divinae irae non absconditur quidquid illicitum perpetratur, apte secutus adjunxit:

CAPUT XXIII

VERS. 6.---Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni.

33. Irae divinae nullum peccatum absconditur.--- Quod Paulus Apostolus quoque ait: Omnia enim nuda et aperta sunt oculis ejus (Hebr. IV, 13). Inferni vero et perditionis nomine diabolum omnesque damnationis ejus socios designavit. Quis vero ille sit coram quo infernus est nudus, sequitur dicens:

CAPUT XXIV

VERS. 7.---Qui extendit Aquilonem super vacuum.

34. Corda divino amore vacua diabolus replet.--- Aquilonis nomine, in sacro eloquio appellari diabolus solet, qui ut torporis frigore gentium corda constringeret, dixit: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis (Isa. XIX, 13). Qui super vacuum extenditur, quia illa corda possidet quae divini amoris gratia non replentur. Sed tamen omnipotenti Deo suppetit etiam vasa diaboli cunctis virtutibus vacua suae gratiae munere implere, in eisque divini timoris soliditatem ponere, quos nulla

conspicit rectitudinis actione roborari. Unde apte subjungitur:

CAPUT XXV

IBID.---Et appendit terram super nihilum.

35. Ecclesia super gentiles et Judaeos ad nihilum per peccatum redactos fundata.---Quid enim terrae nomine nisi sancta Ecclesia designatur, quae dum verba praedicationis suscipit, fructum boni operis reddit? De qua per Moysen dicitur: Audiat terra verba ex ore meo, exspectetur sicut pluvia eloquium meum (Deut. XXXII, 2). Et quid per nihilum, nisi gentiles populi designantur? De quibus per prophetam dicitur: Omnes gentes velut nihilum et inane reputatae sunt (Isai. XL, 17). In eo ergo nihilo terra suspenditur, quod prius vacuum ab Aquilone tenebatur, quia illa corda gentilium repleta sunt charitate Dei, quae pressa prius fuerant torpore diaboli. Potest vero et per hoc vacuum Judaeae infidelitas et per terram, sicut diximus, sanctae Ecclesiae fructificatio designari. Vir ergo sanctus Judaeae pereuntis casum aspiciat, et gentilitatis merita ad veniam redeuntis cernat, ac dicat: Qui extendit Aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum. Nam quia Judaeorum corda fide vacua diabolo sunt subdita, extendit Aquilonem super vacuum. Quia vero nullis existentibus meritis sicut dictum est: Pro nihilo salvos facies eos (Psal. LV. 8), super gentes Dominus fundavit Ecclesiam suam, quae per prophetam nihilum sunt vocatae, apte secutus adjungit: Appendit terram super nihilum. Hoc vero quo ordine factum sit, mirifica subdens ratione contexit. Ait enim:

CAPUT XXVI

VERS. 8.---Qui ligat agnas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum.

36. Nubium nomine designati Apostoli et praedicatores. ---Quid hoc loco aquam nisi scientiam, quid nubes nisi praedicatores appellat? Nam quia in sacro eloquio aliquando aqua scientia dicatur, Salomone attestante didicimus, qui ait: Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiae (Prov. XVIII, 4). Aqua signari scientiam David propheta testatur, dicens: Tenebrosa aqua in nubibus aeris (Psal. XVII, 12). Id est, occulta scientia in prophetis, qui ante adventum Domini, dum occultis sacramentis gravidi, mysteria immensa gestarent, intuentium oculis eorum intelligentia caligabat. Nubium vero nomine quid hoc in loco aliud quam praedicatores sancti, id est apostoli, designantur, qui per mundi partes circumquaque transmissi, et verbis noverant pluere, et miraculis coruscare? Quos Isaias propheta longe ante intuens, dixit: Qui sunt isti qui ut nubes volant? Quia igitur vir iste, prophetico plenus spiritu, in hac locutione sua ad laudem Dei initia nascentis Ecclesiae desiderat exordiri, studet ejus ordinem ab apostolorum praedicatione narrare, qui curaverunt summopere rudibus populis plana et capabilia, non summa atque ardua praedicare. Nam si scientiam sanctam, quae hic aquae nomine designatur, ut hauriebant corde, ita ore funderent, immensitate ejus auditores suos opprimerent potius quam rigarent. Unde religata intrinsecus scientia, ut non pariter deorsum erumperet, auditores suos distillatione verborum nutriens, nubes illa loquebatur, dicens: Non potui loqui vobis quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III, 1, 2). Quis enim ferre potuisset, si raptus ad tertium coelum, raptus in paradisum, etiam arcana verba audiens quae loqui homini non liceret, tam immensos supernae scientiae sinus aperiret (II Cor. XII, 2)? Aut cujus non virtutem auditoris opprimeret, si ea quae intrinsecus haurire poterat, in quantum carnis lingua sufficeret, extrinsecus inundans aquae hujus immensitas emanasset

37. Rudes auditores non inundatione sed distillatione scientiae sunt irrigandi.---Ut vero auditores rudes non inundatione scientiae, sed moderata praedicationis distillatione foveantur, ligat Deus aquas in nubibus, ut non erumpant pariter deorsum, quia doctorum praedicationem temperat, ut auditorum infirmitas, dictorum rore nutrita convalescat. Quod bene in Evangelio mystica descriptione narratur, dum dicitur: Ascendit Jesus in naviculam Petri, et rogavit ut a terra reduceret pusillum, et ita sedens praedicabat turbis (Luc. V, 3). Per navem Petri quid aliud quam commissa Petro Ecclesia designatur? De qua ut Dominus turbis confluentibus praedicet, eam a terra paululum reduci jubet. Quam nec in altum duci, et tamen a terra praecipit removeri, profecto significans praedicatores suos rudibus debere populis, nec alta nimis de coelestibus, nec tamen terrena praedicare. Aqua itaque ligatur in nubibus, quia praedicatorum scientia infirmorum mentibus loquens quantum sentire valet docere prohibetur.

38. Infirmis mentibus tegenda est altior scientia.--- Nam plerumque si auditorum cor verbi immensitate corrumpitur, lingua docentium indiscretionis poena multatur. Unde scriptum est: Si quis aperuerit cisternam et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos vel asinus in eam, dominus cisternae reddet pretium jumentorum (Exod. XXI, 33). Quid est enim aperire cisternam, nisi intellectu valido Scripturae sacrae arcana penetrare? Quid autem per bovem et asinum, mundum scilicet et immundum animal, nisi fidelis quisque et infidelis accipitur? Qui ergo cisternam fodit, cooperiat, ne illud bos vel asinus ruat, id est, qui in sacro eloquio jam alta intelligit, sublimes sensus coram non capientibus per silentium tegat, ne per scandalum mentis aut fidelem parvulum, aut infidelem, qui credere potuisset, interimat. Ex morte enim jumentorum debet pretium, quia illud scilicet admisisse convincitur, unde ad agendam poenitentiam reus tenetur. Operienda est itaque cisterna,

quia coram parvulis mentibus legenda est alta scientia, ne unde cor docentium ad summa attollitur, inde infirmitas auditorum ad ima dilabatur. Dicatur igitur recte: Qui ligat aquas in nubibus, ut non erumpant pariter deorsum. Pariter namque aquae erumperent, si coram infirmis auditoribus, quanta est scientia ex ore loquentis emanaret, si simul se omnis plenitudo praedicationis effunderet, et nil sibi cum proficientibus reservaret. Dignum quippe est ut qui praedicat audientis modum consideret, quatenus ipsa praedicatio cum auditoris sui incrementis crescat. Sic quippe agere unusquisque praedicator debet, sicut cum illo divinitus agitur, ut nequaquam cuncta quae sentit infirmis insinuet, quia et quousque ipse carne mortalitatis infirmus est, ea quae superna sunt cuncta non sentit. Praedicare ergo rudibus non debet quantum cognoscit, quia et ipse de supernis mysteriis cognoscere non valet quanta sint. Hinc est enim quod Paulus apostolus, postquam mysteriis coelestibus interfuit, dicit: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Unde et continuo hic sequitur:

CAPUT XXVII

VERS 9.---Qui tenet vultum solii sui, et expandit super illud nebulam suam.

39. In hac vita gloria Dei ex parte tantum cognoscitur.---In vultu solet cognitio demonstrari. Solii ergo ejus vultus tenetur, quia a nobis in hac vita regni ejus gloria non quanta intrinsecus habetur agnoscitur. Super quo recte expandi nebula dicitur, quia sicut est illa coelestis regni gloria non videtur. Nam corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). A videndo ergo eo nebula aspergimur, quia ipsa nostrae ignorantiae obscuritate caligamus. Unde recte per Psalmistam dicitur: Caligo sub pedibus ejus, et ascendit

super cherubim, et volavit, volavit super pennas ventorum, et posuit tenebras latibulum suum (Psal. XVII, 10). Caligo namque est ei sub pedibus, quia non in ea claritate ab inferioribus cernitur, qua in superioribus dominatur. Ascendit enim super cherubim, et volavit. Cherubim quippe plenitudo scientiae dicitur. Proinde super plenitudinem scientiae ascendisse perhibetur, et volasse, quia majestatis ejus celsitudinem scientia nulla comprehendit. Volavit igitur, quia longe in altum ab intellectu nostro se rapuit. Volavit super pennas ventorum, quia scientiam transcendit animarum. Qui posuit tenebras latibulum suum, quia dum caligine nostrae infirmitatis obscuramur per ignorantiam nostram nobis absconditur, ne a nobis modo in aeterna et intima claritate videatur. Unde ei et in Canticis canticorum a sponsa dicitur: Fuge, dilecte mi, fuge (Cant. VIII, 14). Fugit nos, dicimus, quoties menti nostrae id quod reminisci volumus non occurrit. Fugit nos, dicimus, quando id quod volumus memoria non tenemus. Sancta ergo Ecclesia postquam mortem ac resurrectionem Domini, ascensionemque describit, clamat ei prophetico plena spiritu: Fuge, dilecte mi, fuge. Ac si diceret: Tu qui ex carne comprehensibilis factus es, ex divinitate tua intelligentiam nostri sensus excede, et in teipso nobis incomprehensibilis permare. Tenet ergo vultum solii sui, quia majestatis suae potentiam mortalibus abscondit.

40. Ipsa angelorum ministeria minime cognita.---Sed si ejus solium angelicas virtutes accipimus, ipsis quippe velut sedi regiae praesidet, sui nobis solii vultum tenet, quia quamdiu in hac mortali carne subsistimus, quae quantaque sint illa Angelorum ministeria non videmus. Et expandit super illud nebulam suam, quia procul dubio et cor nostrum ad quaerendum sublevat, et tamen occulta moderatione agitur, ut ipsa requisitionis suae immensitate reprimatur. Unde scriptum est: Dedit abyssus vocem suam, ab altitudine phantasiae suae (Habac. III, 10). Exclamare enim mens humana in admiratione

compellitur, dum in altitudine considerationis in requisitionibus suis eo ipso quo latius extenditur, angustatur. Vel certe, quia solium Dei ipsi nos sumus, vultum solii sui non immerito tenere dicitur, dum nostra scientia progredi ad altiora prohibetur. Super quod solium suum suam nebulam Deus aspergere dicitur, quia invisibilis manens, occulta super nos judicia exerit, ut et fiat in promptis quod videre possimus, et tamen origo facti lateat in abditis, ut cur fiat, nescire debeamus. Unde et apte subditur:

CAPUT XXVIII

VERS. 10.---Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebrae.

41. Perfecta aeternitatis scientia, nulli tribuitur quamdiu vivimus.---Quia plerumque in sacro eloquio, ut supra diximus, aquarum nomine populi designantur, aquas Dominus termino circumdat, quia humani generis ita scientiam moderatur, ut quousque vicissitudines alternantium temporum transeant, perfecte ad cognitionem claritatis intimae non pertingat. Sin vero lucis nomine justos accipimus, tenebrarum vero appellatione peccatores (unde et Paulus dicit: Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino [Ephes. V, 8]), hoc ipsum quod diximus sentiri nil obstat, quia perfecta aeternitatis scientia nulli tribuitur, quousque cursus justorum injustorumque finiatur. Sed quia mirum non est carnales populos superna nescire, sanctus vir in ejusdem divinae potentiae admiratione se erigit, et quod ipsam quoque angelorum perfectorumque hominum scientiam transeat, intuetur dicens:

CAPUT XXIX

VERS. 11.---Columnae coeli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus.

42. Columnae coeli sunt vel angeli, vel summi Ecclesiae praedicatores, vel etiam Ecclesiae ipsae.---Quid aliud columnas coeli quam vel sanctos angelos, vel summos Ecclesiae praedicatores appellat? Super quos in coelestibus crescens universa spiritalis fabricae structura surrexit, sicut alias sancta Scriptura testatur, dicens: Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei (Apoc. III, 12). Nam quisquis in Dei opere recta intentione firmatur, columna in structura fabricae spiritalis erigitur, ut in hoc templo, quod est Ecclesia, positus, et utilitati sit et decori. Eos vero Job columnas coeli quos Apostolus columnas vocat Ecclesiae, dicens: Petrus, et Jacobus, et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi (Galat. II, 9).

43. Possumus etiam columnas coeli et ipsas Ecclesias non inconvenienter accipere, quae multae unam catholicam faciunt toto terrarum orbe diffusam. Unde et septem Ecclesiis scribit Joannes apostolus, ut unam catholicam septiformis gratiae plenam spiritu designaret (Apoc. I, 4; II, 29). Et de Domino novimus dixisse Salomonem: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem (Prov. IX, 1). Qui ut id de septem Ecclesiis se dixisse innotesceret, secutus etiam sacramenta ipsa diligenter inseruit, dicens: Immolavit victimas, miscuit vinum, et proposuit mensam, misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem et maenia civitatis: Si quis est parvulus, veniat ad me (Ibid.). Immolavit enim Dominus victimas, seipsum offerendo pro nobis. Miscuit vinum, praeceptorum suorum poculum ex narratione historica et intelligentia spiritali contemperans. Unde alias dictum est: Calix in manu Domini, vini meri, plenus est misto (Psal. LXXIV, 9). Et posuit mensam, id est Scripturam sacram, quae fessos ad se atque a saeculi oneribus venientes pane verbi nos reficit, et contra adversarios sua refectione nos roborat. Unde et alias ab Ecclesia dicitur: Posuisti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me (Psal. XXII, 5). Misit ancillas

suas, apostolorum videlicet animas, in ipso suo initio infirmas, ut vocarent ad arcem et moenia civitatis, quia dum internam vitam denuntiant, ad alta nos moenia supernae civitatis levant, quae profecto moenia nisi humiles non ascendunt. Unde illic ab eadem Sapientia subditur: Si quis est parvulus, veniat ad me (Prov. IX, 4). Ac si aperte dicat: Quisquis se apud se magnum aestimat, aditum sibi mei accessus angustat, quia tanto ad me altius pertingitur, quanto uniuscujusque mens apud severius humiliatur.

44. Judicia Dei nemo potest indagare.---Sed quantalibet quisque virtute proficiat, quantalibet scientia excrescat, penetrate non sufficit quo nos conditor moderamine judiciorum regat. Dicat ergo: Columnae coeli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus, quia in plerisque nec ipsi pertingere ad voluntatis ejus celsitudinem praevalent qui ejusdem voluntatis praemia denuntiantes vident. Quod, sicut superius diximus, de sanctis quoque angelis nil obstat intelligi, quia ipsae quoque virtutes coelestium, quae hunc sine cessatione conspiciunt, in ipsa sua contemplatione contremiscunt. Sed isdem tremor ne eis poenalis sit, non timoris est, sed admirationis. Quia vero quantus pavor sit admirationis ejus intulit, nunc ordinem nostrae salutis narrat. Sequitur:

CAPUT XXX

VERS. 12.---In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia ejus percussit superbum.

45. Incarnatione Domini mundus presso tumore domitus.---Quid aliud maris nomine quam praesens saeculum designatur, in quo corda hominum terrena quaerentium diversis cogitationum fluctibus intumescunt? qui elatione superbiae concitati, dum alterna intentione se impetunt, quasi adversante se unda collidunt. Sed jam in fortitudine illius maria congregata sunt, quia incarnato

Domino discordantia saecularium corda concorditer credunt. Jam Petrus in mari ambulat, quia nimirum Christi praedicatoribus illa quondam tumida humili auditu corda subtracta sunt ut recte etiam in Evangelio hujus mundi mansuetudinem figuraverit, quod procellosa maris aqua Domini pedibus, presso tumore, calcata est. Sed quonam modo id actum sit aperitur, dum dicitur: Et prudentia ejus percussit superbum.

46. Deus maluit prudentia percutere diabolum, quam fortitudine. Incarnationis oeconomia.---Quis hic superbus alius appellatur, nisi ille qui dixit: Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo (Isai. XVI, 14)? Et de quo voce Dei dicitur: Qui factus est ut nullum timeret, et ipse est rex super omnes filios superbiae (Job. XLI, 25). De quo etiam huic sententiae David propheta concordat, dicens: Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum (Psal. LXXXVIII, 11). Sed quamvis simplici naturae divinitatis non sit aliud esse, et aliud sapere, nec aliud sapere, et aliud fortem esse, quippe quia ipsa fortitudo quae sapientia, et ipsa sapientia quae divinitatis essentia est, vigilanter tamen intuendum puto quod vir iste prophetico plenus spiritu superbum diabolum prudentia Dei potius maluit dicere quam fortitudine esse percussum. Non enim ait fortitudo, sed prudentia ejus percussit superbum. Nam quamvis, sicut dictum est, propter naturam simplicem, Dei fortitudo sapientia sit, Dominus tamen diabolum, quantum ad faciem spectat, non virtute, sed ratione superavit. Ipse namque diabolus in illa nos parentis primi radice supplantans, sub captivitate sua quasi juste tenuit hominem, qui, libero arbitrio conditus, ei injusta suadenti consensit. Ad vitam namque conditus in libertate propriae voluntatis, sponte sua factus est debitor mortis. Delenda ergo erat talis culpa, sed nisi per sacrificium deleri non poterat. Quaerendum erat sacrificium, sed quale sacrificium poterat pro absolvendis hominibus inveniri? Neque enim justum fuit ut pro rationali homine brutorum animalium victimae caederentur. Unde ait Apostolus:

Necesse est ergo exemplaria coelestium his mundari, ipsa autem coelestia hostiis quam istis (Hebr. IX, 23). Ergo si bruta animalia propter rationale animal, id est pro homine, dignae victimae non fuerunt, requirendus erat homo qui pro hominibus offerri debuisset, ut pro rationali peccante rationalis hostia mactaretur. Sed quid, quod homo sine peccato inveniri non poterat, et oblata pro nobis hostia quando nos a peccato mundare potuisset, si ipsa hostia peccati contagio non careret? Inquinata quippe inquinatos mundare non potuisset. Ergo ut rationalis esset hostia, homo fuerat offerendus, ut vero a peccatis mundaret hominem, homo, et sine peccato. Sed quis esset sine peccato homo, si ex peccati commistione descenderet? Proinde venit propter nos in uterum virginis Filius Dei, ibi pro nobis factus est homo. Sumpta est ab illo natura, non culpa. Fecit pro nobis sacrificium, corpus suum exhibuit pro peccatoribus victimam sine peccato, quae et humanitate mori, et justitia mundare potuisset.

CAPUT XXXI

VERS. 13.---Spiritus ejus ornavit coelos.

48. Infirmitas apostolorum eorumque principis, ante acceptum Spiritum sanctum.---Quos coelos, nisi eos de quibus scriptum est: Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 1)? Quos tunc ornavit Spiritus, cum replevit. Quod Luca referente didicimus, qui ait: Factus est repente de coelo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes. Et apparuerunt illis dispertitae linguae tanquam ignis, seditque super singulos eorum. Et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis (Act. II, 2). Ex eo ergo acceperunt ornamenta virtutis, quos immensa ante possederat foeditas timoris. Scimus enim, ille apostolorum, id est coelorum primus, ante acceptam hujus Spiritus gratiam, quoties dum mori timuit, vitam negavit. Qui non poenis,

non afflictionibus, non terribili potestate cujusquam, sed unius mancipii sola est interrogatione prostratus. Et quidem mancipium ne sexus firmior terribile demonstraret, ancilla est inquirente tentatus (Matth. XXVI, 70). Rursusque ut talis sexus infirmitas etiam officii sui dejectione vilesceret, non ab ancilla tantummodo, sed ab ostiaria est ancilla requisitus (Joan. XVIII, 25). Ecce quam vilis est ad tentandum persona requisita, ut aperte proderetur quanta eum timoris infirmitas possideret, qui nec ante vocem ostiariae ancillae subsisteret.

49. Petri fortitudo eo accepto.---Sed jam hic paulo ante timidus, qualis post adventum Spiritus exstiterit videamus. Certe, Luca testante didicimus contra sacerdotes ac principes quanta Dominum auctoritate praedicavit. Nam cum facto miraculo, quaestio fuisset exorta (Act. IV, 14), et sacerdotum principes, seniores, ac scribae in apostolorum persecutione concurrerent, eos in medio statuentes in qua virtute miraculum fecerint percunctari curaverunt. Quibus repletus Spiritu sancto Petrus dixit: Principes populi et seniores, si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus est factus, notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israel, quia in nomine Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis salvus (Ibid. 8). Cumque erga haec persequentium furor excresceret, eosque sacerdotes ac principes Jesum praedicare prohiberent, contra iram principum qua auctoritate Petrus excreverit indicatur, cum illic protinus subditur: Petrus vero et apostoli dixerunt: Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Ibid., I, 9). Sed cum auctoritatem praedicantium, resistentium praecepta non premerent, ad flagella pervenitur. Nam subditur: Tunc principes sacerdotum caesis denuntiaverunt ne loquerentur in nomine Jesu, et dimiserunt eos (Ibid., V, 40). Sed quia apostolorum virtutem premere nec flagella valuerunt, patenter ostenditur, cum protinus subinfertur: Et illi quidem ibant

gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Ibid., 41). Mox etiam post flagellorum gaudia quid agerent indicatur: Omni autem die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes Christum Jesum. Ecce ille paulo ante timidus, jam linguis loquitur, coruscat miraculis, infidelitatem sacerdotum ac principum libera voce increpat, ad praedicandum Jesum, exemplum auctoritatis caeteris praestat, ne in nomine ejus loqui debeat verberibus prohibetur, nec tamen compescitur. Contemnit flagella caedentium, qui paulo ante requirentium verba timuerat; et qui ancillae vires requisitus expavit, vires principum caesus premit. Sancti enim Spiritus jam virtute solidatus, hujus mundi altitudines libertatis calce deprimebat, ut in imo esse cerneret quidquid contra creatoris gratiam altum tumeret.

50. Quibus donis et virtutibus, effuso in se Spiritu sancto, fulserint apostoli.---Haec sunt ornamenta coelorum, haec sunt dona Spiritus, quae diversis manifestari virtutibus solent, quas occultae dispensationis munere divisas Paulus enumerat, dicens: Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eumdem spiritum, alteri fides in eodem spiritu, alii gratia sanitatum in uno spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum (I Cor. XII, 8, 9, 10). Quae mox generali definitione concludens, ait: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. De his etiam coelis in psalmo dictum est: Verbo Domini coeli firmati sunt (Psal. XXXII, 6). De his quoque ornamentis spiritus subditur: Et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Bene itaque dicitur: Spiritus ejus ornavit coelos, quia praedicatores sancti nisi promissa Paracliti dona perciperent, nullo fortitudinis decore claruissent. Sed quia sanctis apostolis virtutum gratia decoratis, vitae praedicatio contra infidelium

corda convaluit, et antiquus hostis obsessas infidelium mentes praedicatorum vocibus expulsus reliquit, post ornamenta coelorum apte subjungitur.

CAPUT XXXII

Ibid.---Et obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus.

51. Serpens antiquus Dei manu ex peccatorum cordibus quasi ex cavernis suis, ejectus est.---Quis enim colubri appellatur nomine, nisi antiquus hostis, et lubricus, et tortuosus, qui decipiendo homini colubri ore locutus est? De quo per prophetam dicitur: Leviathan serpentem, vectem tortuosum (Isa. XXVII, 1). Qui idcirco loqui serpentis ore permissus est, ut ex ipso vase ejus homo cognosceret qualis esset qui intus habitaret. Serpens quippe non solum tortuosus est, sed etiam lubricus. Quia ergo in rectitudine veritatis non stetit, tortuosum animal intravit. Quia vero suggestioni ejus, si primae non resistitur, repente totus ad interna cordis dum non sentitur illabitur, verba ad hominem per animal lubricum fecit. Cavernae vero hujus colubri corda fuerunt iniquorum. Quae quia ad pravitatem propriam traxit, quasi in eorum habitatione requievit. Sed obstetricante manu Domini, tortuosus coluber de propriis cavernis expulsus est, quia dum nobis divina gratia medetur, is qui nos tenuerat antiquus a nobis hostis ejicitur, sicut incarnata Veritas dicit: Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras (Joan. XII, 31). Unde jam nunc sanctos omnes non tenendo possidet, sed tentando persequitur. Nam quia non in eis intrinsecus regnat, contra eos pugnat extrinsecus; et quia intus dominium perdidit, bella molitur foris. Ille enim eum de carnalibus hominum cordibus expulit, qui propter homines ad incarnationem venit; dumque corda infidelium tenuit, quasi manum ad latibula serpentis misit. Unde recte per prophetam dicitur: Delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis; et

in caverna reguli qui ablactatus fuerat manum suam mittet. Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo (Isai. XI, 8). Quem namque infantem ab ubere, vel eum qui ablactatus fuerit nisi Dominum appellat? Quid vero foramine aspidis et cavernis reguli nisi corda signavit iniquorum? Quia antiquus hostis dum totum se in eorum consensum contulit, quasi in foramine proprio coluber tortuosus, sinus astutiae colligendo glomeravit. Quem et aspidis nomine appellat occulte saevientem, et reguli aperte ferientem. Manum ergo suam Dominus in foramine reguli atque aspidis misit, quando iniquorum corda divina potestate tenuit; et comprehensum exinde aspidem, vel regulum, id est captivum diabolum traxit, ut in monte sancto ejus, quod est Ecclesia, electis fidelibus non noceret.

52. Diabolus leoni comparatus.---Hinc namque in Canticis canticorum sponso veniente dicitur: Coronaberis de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum (Cant. IV, 8). Quid enim aliud leonum nomine quam daemonia designantur, quae ira contra nos atrocissimae crudelitatis insaeviunt? Et quia peccatores ad fidem vocati sunt, quorum quondam corda leonum cubilia fuerunt, dum vicisse mortem Dominus eorum confessione creditur, quasi de leonum cubilibus coronatur. Remuneratio quippe victoriae corona est. Toties ergo ei coronam fideles offerunt, quoties hunc vicisse mortem ex resurrectione confitentur. Leo ergo de cubilibus suis pellitur, quia, obstetricante manu Domini, tortuosus coluber in cavernis quas tenuerat habitare prohibetur. Nam victus a fidelium cordibus exiit, qui super haec antea sceptro perfidiae regnavit.

53. Primus Christi adventus in humilitate, secundus in terrore.---Ecce in paucis brevibusque sententiis sanctus vir adventus dominici ordinem retulit, pondera expressit, quid ex ejus incarnatione fieri potuit admirando narravit. Sed qui mira fecit in humilitate veniens, considerari non

potest cum quanto terrore venturus est, in majestatis suae fortitudine apparens. Ordo primi adventus illius pensari et conspici in tantum potuit, in quantum ad redimendos carnales veniens, divinitatis suae magnitudinem carnalibus oculis temperavit. Quis vero ejus celsitudinis terrorem ferat, cum secundi adventus potentia per ignem judicium exercens, in potestatis suae majestate canduerit? Unde vir sanctus adventum illius narrat primum, sed lassatur ad secundum, dicens:

CAPUT XXXIII

VERS. 14.---Ecce haec ex parte dicta sunt viarum ejus; et cum vix parvam stillam sermonum ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?

54. Terribilis judicii Dei descriptio.---Quid hoc loco viarum nomine nisi actiones Domini appellat? Unde et per prophetam Dominus dicit: Non enim sunt viae meae sicut viae vestrae (Isai. LV, 8). Adventum ergo Domini narrans, vias Dei ex parte retulerat, quia alia ejus actio fuit, qua nos condidit, alia qua redemit. Ea itaque quae de Domini actione narravit, extremi judicii comparatione levigans, ait: Ecce haec ex parte dicta sunt viarum ejus. Quod et parvam stillam sermonum ejus appellat, quia quidquid altum, quidquid terribile in hac vita positi de ejus consideratione cognoscimus ex immensitate coelestium secretorum, velut tenuis ad nos gutta superni liquoris emanat: Et quis poterit tonitruum magnitudinis ejus intueri? Ac si aperte dicat: Si humilitatis ejus admiranda vix ferimus, sonorum atque terribilem majestatis ejus adventum qua virtute toleramus? Hunc tonitruum adventus illius etiam Psalmista insonat, dicens: Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit; ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 3). Hinc Sophonias propheta denuntiat, dicens: Juxta est dies Domini magnus, juxta et velox nimis. Vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis. Dies

irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, dies tubae et clangoris (Sophon. I, 14). Terrorem ergo districti examinis, quem Sophonias tubam, beatus Job tonitruum appellat. Quem Joel quoque considerans ait: Conturbentur omnes habitatores terrae, quia venit dies Domini, quia prope est dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis: Magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum (Joel. II, 1)? Sed quam incomprehensibilis sit atque inconsiderabilis illa magnitudo, qua in secunda ostensione venturus est, bene utcumque perpendimus, si primi adventus pondera sollicita consideratione pensamus. Certe ut nos a morte redimeret, mori Dominus venit, et defectum nostrae carnis in suo corpore poenasque toleravit. Qui priusquam ad crucis patibulum perveniret, teneri, conspui, illudi, et alapis caedi se pertulit. Ecce ad quanta propter nos venire probra consensit; et tamen priusquam se teneri permitteret, persecutores suos requisivit, dicens (Joan. XVIII, 4): Quem quaeritis? Cui illico responderunt: Jesum Nazarenum. Quibus cum repente diceret, Ego sum, vocem solummodo mitissimae responsionis edidit, et armatos persecutores suos protinus in terram stravit. Quid ergo facturus est, cum judicaturus venerit, qui una voce hostes suos perculit, etiam cum judicandus venit? Quod est illud judicium quod immortalis exerit, qui in una voce non potuit ferri moriturus? Quis ejus iram toleret, cujus et ipsa non potuit mansuetudo tolerari? Consideret ergo vir sanctus, et dicat: Cum vix parvam stillam sermonum ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?

LIBER DECIMUS OCTAVUS

(Continet expositionem capitum XXVIII et libri Job usque ad versum 21 dimidiatum, secundum multiplices sensus).

1. Scripturae sacrae obscuritas ad altiorem ejus sensum investigandum nos movet.---Plerumque in sacro eloquio sic nonnulla mystica describuntur, ut tamen juxta narrationem historicam prolata videantur. Sed saepe dicta talia in eadem historica narratione permista sunt, per quae superficies historiae cuncta cassetur: quae dum nil historicum resonant, aliud in eis inquirere lectorem cogunt. His enim dictis quae aperta credimus, cum interjecta aliqua obscurius invenimus, quasi quibusdam stimulis pungimur, ut ad aliqua altius intelligenda vigilemus, et obscurius prolata sentiamus, ea etiam quae aperte dicta putavimus. Cum ergo beatus Job de sermone Domini et de magnitudine tonitrui loqueretur, eisdem verbis protinus subinfertur:

CAPUT PRIMUM

CAP. XXVII, VERS. 1.---Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et ait.

2. Loquendi genus Job parabolicum et mysticum.--- Quo profecto versu ostenditur hujus sanctissimi viri dicta quam mystice sint prolata, dum parabola, id est similitudo assumpta narratur ab eo qui nihil inferius per comparationem vel similitudinem loquitur. Absit enim ne hoc loco parabolam illud musicae organum sentiamus. Neque enim fas est credere quod in afflictione poenarum musicis uteretur, cum per Scripturam suam veritas dicat: Musica in luctu importuna narratio est (Eccli. XXII, 6). Nominata ergo parabola, ecce textu ipso loquente jam discimus, ne justa textum tantummodo ejus verba pensemus. Ad eam itaque similitudinem cuncta trahenda sunt qua figurate Ecclesia designatur. Et in ipso quidem locutionis exordio dicta aperte prolata sunt, sed subjunctis obscurioribus implicantur. Nam plana, ut solet, locutione inchoat, sed verba sua per mysticos sensus gravida narratione consumat. Itaque ait:

CAPUT II

VERS. 2.---Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam.

3. Contra verba detrahentium sapientia, contra persequentium gladios patientia necessaria.---3. Quibus nimirum verbis beatus Job et sua narrat, et sanctae Ecclesiae tempora afflictae significat, in quibus aperta infidelium pervicacia premitur, et persecutionis amaritudine perturbatur. Duobus namque modis Ecclesia tentari ab adversariis solet, ut videlicet persecutionem aut verbis patiatur, aut gladiis. Sancta vero Ecclesia summopere habere sapientiam et patientiam studet. Sed exercetur ejus sapientia cum tentatur verbis, exercetur ejus patientia cum tentatur gladiis. Nunc vero de ea persecutione loquitur, in qua non gladiis, sed falsis assertionibus lacessitur. Multos autem novimus qui cum in hac vita aliqua adversa patiuntur, Deum esse credunt. Nonnulli vero Deum esse aestimant, sed res humanas minime curare. De illis quippe per David dicitur: Dixit insipiens in corde suo, Non est Deus (Psal. XIII, 1). Isti vero apud eum dicunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso (Psal. LXXII, 11)? Et rursus: Et dixerunt, non videbit Dominus, nec intelliget Deus Jacob (Psal. LXXXXIII, 7). Vir ergo iste sanctae Ecclesiae typum gestans in ipsa afflictionis suae amaritudine constitutus, contra utrosque respondit. Nam quia essentiam vita habet, mors non habet, ut Deum esse fateretur, ait: Vivit Deus. Ut vero eum res humanas curare perhiberet, subdidit: Qui abstulit judicium meum, et ad amaritudinem adduxit animam meam. Ista etenim quae patitur, non casu se perpeti, sed Deo omnia disponente testatur; nec tentatori suo amaritudinis suae potestatem tribuit, sed auctori.

4. Diabolus nullam, nisi Deo permittente tentandi potestatem habet.---Scit namque quia diabolus licet

afflictionem justorum semper appetat, tamen si ab auctore nostro potestatem non accipit, ad tentationis articulum nullatenus convalescit. Unde et omnis voluntas diaboli injusta est, et tamen permittente Deo omnis potestas justa. Ex se enim tentare quoslibet injuste appetit, sed eos qui tentandi sunt, prout tentandi sunt, non nisi tentari Deus juste permittit. Unde etiam in libris Regum de diabolo scriptum est: Quia spiritus Domini malus irruebat in Saul (I Reg. XVIII, 10). Ubi juste quaeritur: si Domini, cur malus; et si malus, cur Domini dicatur? Sed duobus verbis comprehensa est et potestas justa in diabolo, et voluntas injusta. Nam et ipse dicitur spiritus malus per nequissimam voluntatem; et idem spiritus Domini per acceptam justissimam potestatem. Bene ergo dicitur: Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam, quia etsi hostis saevit, qui ferire appetit, creator tamen est qui eum ad aliquid praevalere permittit. Sed quia sanctus vir ad aliquid invocat a Dei vita se constrinxit, audiamus quid sese constringendo subjungit. Sequitur:

CAPUT III

VERS. 34.---Quia donec superest halitus in me, et Spiritus Dei in naribus meis, non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium.

5. Cum omne mendacium iniquitas sit, ne quidem licet vitam cujuslibet mendacio defendere.---Quod prius iniquitatem, hoc postmodum repetens mendacium dicit. Nam et omne mendacium iniquitas est, et omnis iniquitas mendacium, quia profecto ab aequitate discrepat quidquid a veritate discordat. Sed inter hoc quod ait, loqui, et postmodum subdit, meditari, magna distantia est. Nonnumquam enim pejus est mendacium meditari, quam loqui. Nam loqui plerumque praecipitationis est, meditari vero studiosae pravitatis. Et quis ignoret in

quanta distantia culpa distinguitur utrum praecipitatione aliquis, an studio mentiatur? Sed vir sanctus, ut perfecte adhaereat veritati, nec studio se perhibet, nec praecipitatione mentiri. Summopere enim cavendum est omne mendacium, quamvis nonnumquam sit aliquod mendacii genus culpae levioris, si quisquam praestando mentitur. Sed quia scriptum est: Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). Et: Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7), hoc quoque mendacii genus perfecti viri summopere fugiunt, ut nec vita cujuslibet per eorum fallaciam defendatur, ne suae animae noceant, dum praestare vitam carni nituntur alienae; quamquam hoc ipsum peccati genus facillime credimus relaxari. Nam si quaelibet culpa, sequenti solet pia operatione purgari; quanto magis haec facile abstergitur, quam mater boni operis pietas ipsa comitatur?

6. Respondetur objectioni ex obstetricum Aegyptiarum mendacio petitae.---Nonnulli vero ex obstetricum fallacia conantur asserere hoc mendacii genus non esse peccatum, maxime quod illis mentientibus scriptum est: Quia aedificavit illis Dominus domos (Exod. I, 21). In qua magis recompensatione cognoscitur quid mendacii culpa mereatur. Nam benignitatis earum merces, quae eis in aeterna potuit vita retribui, pro admista culpa mendacii, in terrenam est recompensationem declinata, ut in vita sua quam mentiendo tueri voluerunt ea quae fecerunt bona reciperent, et ulterius quod exspectarent mercedis suae praemium non haberent. Nam si subtiliter perpendatur, amore vitae praesentis mentitae sunt, non intentione mercedis. Parcendo quippe conatae sunt infantium vitam tegere; mentiendo, suam.

7. In vet. test. mendacium levior erat culpa, quam in novo.---Et licet in testamento veteri nonnulla possint talia reperiri, pene numquam tamen hoc vel tale genus mendacii a perfectis admissum studiosus ibi lector

inveniet, quamvis mendacium quamdam tenere veritatis imaginem videatur, et sub veteri forsitan testamento minoris culpae esse potuit, in quo per taurorum hircorumque victimas sacrificium non fuit ipsa veritas, sed umbra veritatis. Nam in testamento novo praeceptis altioribus manifestata per carnem Veritate proficimus; justumque est ut facta quaedam quae in illo populo umbrae veritatis deservierant deseramus. Si quis vero per testamentum vetus vult suum tueri mendacium, quia minus illic quibusdam fortasse nocuerit, dicat necesse est rerum alienarum raptum, et retributionem injuriae, quae infirmis illic concessa sunt, sibi nocere non posse. Quae omnia cunctis liquet quanta adnimadversione Veritas insequitur, quae nobis, jam significationis suae umbra postposita, in vera carne declaratur. Sed quia sanctus vir nec loqui se, nec meditari mendacium spondet, haec ipsa in quibus veritati congruit exsequendo subjungit:

CAPUT IV

VERS. 5.---Absit a me ut justos vos esse judicem, donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.

8. Peccatoribus adulari quam noxium.---Ab innocentia quippe recederet, si bona de malis aestimaret, Salomone attestante, qui ait: Qui justificat impium, et qui condemnat justum, uterque abominabilis est ante Deum (Prov. XVII, 15). Sunt namque nonnulli qui dum male facta hominum laudibus efferunt, augent quae increpare debuerunt. Hinc enim per prophetam dicitur: Vae qui consuunt pulvillos sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis (Ezech. XIII, 18). Ad hoc quippe pulvillus ponitur, ut mollius quiescatur. Quisquis ergo male agentibus adulatur, pulvillum sub capite, vel cubito jacentis ponit, ut qui corripi ex culpa debuerat, in ea fultus laudibus molliter quiescat. Hinc rursum scriptum est: Ipse aedificabat parietem, illi autem liniebant eum (Ibid. XIII, 10). Parietis quippe nomine

peccati duritia designatur. Aedificare ergo parietem est contra se quempiam obstacula peccati construere. Sed parietem liniunt, qui peccata perpetrantibus adulantur, ut quod illi perverse agentes aedificant, ipsi adulantes quasi nitidum reddant. Sed sanctus vir sicut mala de bonis non aestimat, ita judicare bona de malis recusat, dicens: Absit a me ut justos vos judicem, donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. Ubi aperte subjunxit:

VERS. 6.---Justificationem meam quam coepit tenere, non deseram.

Coeptam namque justificationem desereret, si in peccantium laudem declinaret. Sed quia tunc verius a peccatis alienis absistimus, cum prius nos a propriis custodimus, cur de eis peccare pertimescat, rationis causas insinuat, cum subjungit:

CAPUT V

IBID.---Neque enim reprehendit me cor meum in omni via mea.

9. Audientes praecepta divina nec facientes coarguit.---Ac si aperte dicat: Pro vobis non debeo ad culpam pertrahi, qui peccare in propriis formidavi. Sciendum vero est quod quisquis a praeceptis dominicis discordat opere, quoties ea audit a corde suo reprehenditur atque confunditur, quia id quod non fecerit memoratur. Nam in quo se errasse considerat, ipsa se latenter conscientia accusat. Unde David propheta deprecatur, dicens: Tunc non confundar, dum respicio in omnia mandata tua (Psal. CXVIII, 6). Graviter namque unusquisque confunditur quando mandata Dei vel legendo, vel audiendo respicit, quae vivendo contempsit. Hinc enim Joannis voce dicitur: Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum; et quidquid petierimus ab eo, accipiemus (Joan. III, 21); ac

si diceret: Si id quod praecipit facimus, id quod petimus obtinebimus.

10. Oratione actio, et actione oratio fulciatur.---Valde namque apud Deum utraque haec sibi necessario congruunt, ut et oratione operatio, et operatione fulciatur oratio. Hinc enim Jeremias ait: Scrutemur vias nostras, et quaeramus, et revertamur ad Dominum. Levemus corda nostra cum manibus ad Deum in coelos (Thren. III, 40). Vias etenim nostras scrutari est cogitationum interna discutere. Corda vero cum manibus levat, qui orationem suam operibus roborat. Nam quisquis orat, sed operari dissimulat, cor levat, et manus non levat. Quisquis vero operatur, et non orat, manus levat, et cor non levat. Juxta ergo Joannis vocem, tunc cor fiduciam in oratione accipit, cum sibi vitae pravitas nulla contradicit. De qua recte fiducia a sancto viro nunc dicitur: Neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. Ac si aperte dicat: Nequaquam se fecisse reminiscitur unde in suis precibus confundatur. Sed quaeri potest quo pacto a corde suo reprehendi se denegat, qui se peccasse superius accusat, dicens: Peccavi, quid faciam tibi, o custos hominum (Job. VII, 20)? Vel certe: Si justificare me voluero, os meum condemnabit me (Job. IX, 20).

11. Quaedam peccata vitari nequeunt.---Sed sciendum est quod sunt peccata quae a justis vitari possunt, et sunt nonnulla quae etiam a justis vitari non possunt. Cujus enim cor in hac corruptibili carne consistens in sinistra cogitatione non labitur, vel si usque ad consensus foveam non mergatur? Et tamen haec ipsa prava cogitare peccare est. Sed dum cogitationi resistitur, a confusione sua animus liberatur. Mens ergo justorum etsi libera est a perverso opere, aliquando tamen corruit in perversa cogitatione. Et in peccatum ergo labitur, quia saltem in cogitatione declinatur; et tamen unde semetipsam postmodum flendo reprehendat, non habet, quia ante se reparat, quam per consensum

cadat. Recte ergo is qui peccatorem se confessus est, nequaquam se a suo corde reprehendi confitetur, quia etsi qua illicita fortasse cogitando defuit unquam rectitudini, forti tamen mentis certamine restitit cogitationi. Sequitur:

CAPUT VI

VERS. 7.---Sicut impius inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus.

12. Ecclesia pro infideli habet, quem intra se positum, pravis moribus videt.---In sacro eloquio sicut, et quasi, aliquando non pro similitudine ponitur, sed pro veritate. Unde est illud: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre (Joan. I, 14). Unde et hic quoque sicut, et quasi, pro affirmatione potius quam pro similitudine dictum videtur. Inter impium vero et iniquum, hoc distare nonnunquam solet, quia omnis impius iniquus, non tamen omnis iniquus est impius. Impius namque pro infideli ponitur, id est a pietate religionis alienus; iniquus vero dicitur, qui pravitate operis ab aequitate discordat, vel si fortasse Christianae fidei nomen portat. Beati igitur Job voce typica sancta Ecclesia, quae alios rectae fidei contradicentes tolerat, impium se habere fatetur inimicum. Quia vero alios sub praetextu fidei intus positos in pravis operibus patitur, iniquum suum adversarium detestatur. Si autem sicut, et quasi, oportet magis ut pro similitudine positum sentiamus, sancta Ecclesia eos quos viventes carnaliter intra se tolerat de similitudine impiorum notat. Intus quippe ei inimicus est, qui fidelem se dum affirmat vocibus, moribus negat. Et quia eum velut infidelem aestimat qui illam specie tenus intus positus vitio pravae actionis impugnat, recte dicit: Sicut impius inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus. Ac si aperte dicat: A me etiam fide discrepat, qui mihi opere non concordat. Sequitur:

CAPUT VII

VERS. 8.---Quae enim spes est hypocritae, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus?

13. Hypocrita avarus est et raptor.---Hypocrita, qui Latina lingua dicitur simulator, justus esse non appetit, sed videri. Et idcirco avarus raptor est, quia dum inique agens desiderat de sanctitate venerari, laudem vitae rapit alienae. Studium vero esse hypocritarum solet ut et quod sunt supprimant, et hoc quod non sunt esse se hominibus innotescant, quatenus mensuram suam per aestimationem transeant, et praeire se caeteros actionis nomine ostendant. Refugiunt videri quod sunt, et ante oculos hominum superducta quadam innocentiae honestate se vestiunt. Unde recte per Evangelium voce nostri Redemptoris increpantur, cum eis dicitur: Vae vobis, hypocritae, quia similes facti estis sepulcris dealbatis, quae a foris quidem apparent hominibus speciosa, intus vero sunt plena ossibus mortuorum, et omni spurcitia. Ita et vos foris quidem apparetis hominibus justi, intus vero pleni estis avaritia et iniquitate (Matth. XXIII, 27; Luc. XI, 39). Quo contra omnes veraciter sancti non solum gloriam supra modum suum omnino non appetunt, sed etiam hoc ipsum videri refugiunt quod esse meruerunt. Unde ille praedicator egregius veritatis, contra pseudoapostolos loquens, dum virtutes eximias operationis suae pro discipulorum eruditione narraret (II Cor. XI, 13, seq.), dum tot se pericula tolerasse coacervata persecutione describeret, et post haec usque ad tertium coelum, rursumque in paradisum raptum se esse memoraret, ubi tanta cognoscere potuisset, quanta loqui omnino non posset (Ibid. XII, 2), erat de se adhuc fortasse admirabiliora locuturus, sed ab humana laude alta se consideratione temperans, subdit: Parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut audit aliquid ex me (Ibid. XII, 6). Habebat ergo adhuc dicendum de se aliquid, qui parcit dicere; sed egit

utrumque doctor egregius, ut et loquendo quae egerat discipulos instrueret, et tacendo sese intra humilitatis limitem custodiret. Nimis namque esset ingratus, si de se discipulis tota reticeret, et fortasse nimis incautus, si de se tota vel discipulis proderet. Sed mirabiliter, ut dictum est, egit utrumque, ut loquendo erudiret vitam audientium, et tacendo custodiret suam.

14. Sancti aliquando se laudant innoxie.---Sciendum vero est quod sancti viri quoties de se aliquid sequentibus innotescunt, morem creatoris sui imitantur. Nam Deus, qui nos prohibet ne proprio ore laudemur, per Scripturam sacram laudes suas loquitur, non quia ipse eis indiget, qui proficere laudibus nescit, sed dum suam nobis magnitudinem narrat, nostram ad se imperitiam sublevat; et bona sua loquendo nos edocet, quem omnino homo non cognosceret, si de se tacere voluisset. Idcirco ergo laudes suas indicat, ut valeamus eum audientes cognoscere, cognoscentes amare, amantes sequi, sequentes adipisci, adipiscentes vero ejus visione perfrui. Unde Psalmista ait: Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo, ut det illis haereditatem gentium (Psal. CX, 6). Ac si aperte dicat: Idcirco fortitudinem suae operationis insinuat, ut eam qui audierit donis ditescat. Morem ergo sui creatoris imitantes sancti viri, nonnumquam quaedam de se, ut audientes instruant, non ut ipsi proficiant, manifestant; et tamen in his alta se consideratione custodiunt, ne dum alios a terrena intentione erigunt, ipsi in terrenae laudis appetitione mergantur. Quorum plerumque dicta imitantur hypocritae, sed dictorum sensum penitus ignorant, quia quod justi agunt ad utilitatem proximi, hoc ipsi faciunt ad extensionem nominis sui. Sanctus autem vir hypocritas intuens, nequaquam gloriam futuram appetere, sed cupere praesentem tenere ait: Quae enim spes est hypocritae? quia dum praesentia diligit, futura minime sperat. Scriptum namque est: Quod enim videt quis, quid sperat (Rom. VIII, 24)? Idcirco ergo ab hypocrita ad aeterna praemia per spem minime tenditur,

quia quod alio quaerendum fuerat, hic se tenere gloriatur. Cujus quia culpa prolata est, etiam poena subjungitur, cum protinus subinfertur:

CAPUT VIII

VERS. 9.---Numquid clamorem ejus audiet Deus, cum venerit super illum angustia?

15. Qui Deum non audit in lege loquentem, orans in extremis a Deo non audietur.---Clamorem ejus angustiae tempore Deus non audit, quia tranquillitatis tempore in praeceptis suis ipse clamantem Dominum non audivit. Scriptum quippe est: Qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. XXVIII, 9). Sanctus itaque vir intuens quia omnes qui nunc operari recta contemnunt extremo se tempore ad petitionis verba convertunt, dicit: Numquid clamorem ejus audiet Deus? Quibus profecto verbis vocibus nostri Redemptoris obsequitur, qui ait: Novissime veniunt et fatuae virgines, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. Et respondetur eis: Amen dico vobis, nescio vos (Matth. XXV, 11); quia tanto magna tunc exercetur severitas, quanto nunc major misericordia prorogatur; et districte tunc judicium non correctis exerit, qui pietatem nunc delinquentibus patienter impendit. Hinc etenim propheta ait: Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est (Isai. LV, 6). Modo enim non videtur, et prope est; tunc videbitur, et prope non erit. Necdum in judicio apparuit, et si quaeritur, invenitur. Nam miro modo cum in judicio apparuerit, et videri potest, et non potest inveniri. Hinc Salomon sapientiam refert et suaviter blandientem, et terribiliter judicantem, dicens: Sapientia foris praedicat, in plateis dat vocem suam (Prov. I, 20). Cujus vocem quoque insinuat, subdens: Usquequo parvuli diligitis infantiam, et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt, et imprudentes odibunt scientiam (Ibid., 22)? Convertimini ad correptionem meam; en proferam vobis spiritum

meum, et ostendam verba mea (Ibid., 23). En qualibus verbis expressa est dulcedo vocantis. Videamus nunc quibus insinuatur modis severitas increpantis, ut in fine quandoque se exerceat districtio punientis. Quia vocavi, inquit, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret; despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis (Ibid., I, 24). Dicat jam qualiter feriat, quos ad se nullatenus revertentes tanta longanimitate sustentat. Ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo, cum vobis quod timebatis advenerit, cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit, quando venerit super vos tribulatio et angustia. Tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me (Ibid., I, 26). Ore itaque sapientissimi Salomonis cuncta de superno judicio diligenter expressa sunt, quia et prius dulciter vocat, et postmodum terribiliter increpat, et ad extremum inretractabiliter damnat. Bene ergo dicitur: Numquid clamorem ejus audiet Deus, quando venerit super illum angustia? Quia nimirum omnis hypocrita tunc remedium in clamore non invenit, qui nunc tempus congruum clamoris perdit. De cujus adhuc pravitate subjungitur:

CAPUT IX

VERS. 10.---Aut poterit in Omnipotente delectari?

16. Utrique amores Dei et mundi, uno in corde se non capiunt.---Qui enim terrenarum rerum amore vincitur, in Deo nullatenus delectatur. Esse quidem sine delectatione anima numquam potest, nam aut infimis delectatur aut summis, et quanto altiori studio exercetur ad summa, tanto majori fastidio torpescit ad infima; quantoque acriore cura inardescit ad infima, tanto tepore damnabili frigescit a summis. Utraque enim simul et aequaliter amari non possunt. Unde Joannes apostolus sciens inter spinas amorum saecularium supernae

charitatis messem germinare non posse, priusquam aeterni amoris semina proferat, de audientium cordibus sancta verbi manu amorum saecularium spinas eradicat, dicens: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt (I Joan. II, 15). Moxque subjungit: Quia si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo. Ac si aperte dicat: Utrique se amores in uno corde non capiunt; nec in eo seges supernae charitatis pullulat, in quo illam spinae infimae delectationis necant. Atque illas ex hac infima delectatione nascentes enumerat punctiones, dicens: Quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae, quae non est ex Patre, sed ex mundo est; et mundus transit, et concupiscentia ejus (Ibid. II, 16). Delectari ergo in Deo hypocrita non valet, quia in ejus mente desideria superna non prodeunt, quam profecto spinae terreni amoris premunt. De quo apte subditur.

CAPUT X

IBID.---Et invocare Deum omni tempore?

17. Hypocrita Deum non invocat, nisi in angustiis positus.---Tunc quippe hypocrita Deum invocat, cum hunc terrenarum rerum tribulatio angustat. Nam cum in hoc saeculo effectum quaesitae felicitatis invenerit, auctorem qui hanc ipsam felicitatem tribuit non requirit. Quia vero, ut praediximus, esse ars docentium debet ut in auditorum suorum mentibus prius studeant perversa destruere, et postmodum recta praedicare, ne bonum sanctae praedicationis semen plena malis corda non capiant; unde ad Jeremiam dicitur: Ecce constitui te hodie super gentes et regna, ut evellas et destruas, et disperdas et dissipes, et aedifices, et plantes (Jerem, I, 10) (prius itaque jubetur ut destruat, et postmodum aedificet; prius ut evellat, et postmodum plantet, quia nequaquam rectae veritatis fundamentum ponitur, nisi prius erroris fabrica destruatur); beatus Job postquam causas universalis

Ecclesiae amicorum suorum dictis quasi contra haereticorum verba respondit, eorumque elationem multimoda responsione dextruxit, jam docere se perhibet, ut videlicet aperte videatur in his quae subdidit recta plantare, in his vero quae praemisit evulsisse perversa. Sequitur:

CAPUT XI

VERS. 11.---Docebo vos per manum Dei, quae Omnipotens habeat, nec abscondam.

18. Sancti Deo suam sapientiam tribuunt, superbi sibi.---Sic beatus Job loquitur verbis suis, ut aliquid signet ex nostris. Nam sancta Ecclesia docens, in quantum cognoscere expedit, nihil veritatis abscondit. Quia enim manus Dei vocatur Filius (Omnia quippe per ipsum facta sunt (Joan. I, 3), per manum Dei docere se perhibet eos quos in propria sapientia remanere fatuos videt. Ac si aperte dicat: Ego ex me aliquid nescio; sed quidquid de veritate sentio, hoc ex ejusdem Veritatis largitate comprehendo. Vos idcirco recta non sapitis, quia hanc eamdem vestram sapientiam non Dei manui, sed vobismetipsis datis. Nam hostes sanctae Ecclesiae, si quid veri aliquando sentiunt, id propriis viribus tribuunt; et tanto magis se privant superna sapientia, quanto illam quasi ex suo ingenio habere privatam volunt. Quibus aliquando datur ad judicium suum ut recte quidem aliqua sciant, sed ex ipsa hac scientia obligatiores ad poenam fiant. Unde apte subditur:

CAPUT XII

VERS. 12.---Ecce vos omnes nostis, et quid sine causa vana loquimini?

19. Quibusdam datur ad judicium ut recte nonnulla sciant.---Scriptum est: Servus qui cognovit voluntatem

domini sui, et non praeparavit, et non fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis. Qui autem non cognovit, et non fecit digna, plagis vapulabit paucis (Luc. XII, 47). Rursumque scriptum est: Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi (Jac. IV, 17). Ad majoris ergo culpae cumulum hostes suos sancta Ecclesia perhibet et scire quod sequi debeant, et sequi nolle quod sciant. De quibus alias dictum est: Descendant in infernum viventes (Psal. LIV, 16). Vivi sunt qui sentiunt quae erga illos fiunt. Mortui enim nec sciunt omnino, nec sentiunt. Mortui itaque qui non sentiunt pro nescientibus, viventes vero qui sentiunt pro scientibus poni solent. Viventes ergo in infernum descendere est scientes sentientesque peccare. Sequitur, VERS. 13,---Haec est pars hominis impii apud Deum, et haereditas violentorum, quam ab Omnipotente suscipient. Quam profecto partem haereditatemque protinus insinuat, cum subjungit:

CAPUT XIII

VERS. 14.---Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane.

20. Haeretici sacrae Scripturae vim inferentes a Deo feriendi.---Non absurde impii vocantur haeretici, qui per errorem pravi dogmatis a cognitione sunt veritatis alieni, quos sequenti verbo etiam violentos appellat, quippe qui Scripturae sacrae sententias recta dogmata continentes ad intellectum pravum conantur violenter inflectere. Violenti ergo sunt, et si non rebus hominum, certe sensibus praeceptorum. Filii autem violentorum sunt sequaces haereticorum, qui dum eorum errori consentiunt, quasi ex eorum praedicatione generantur. Sed multiplicati in gladio erunt, quia quamvis modo immensa multitudine in perdita libertate succrescant, venturi tamen judicis sententia feriuntur. Unde per S. Moysen Dominus dicit: Gladius meus manducabit carnes (Deut. XXXII, 42). Dei enim gladius carnes comedit, quia

in extremo judicio ejus sententia eos qui carnaliter sapiunt occidit. Qua in re quaerendum est cur dicatur quod hanc partem atque haereditatem suam pravi ab Omnipotente percipiunt. Sed recte considerantibus liquet quia etsi a seipsis habuerunt injuste agere, supernae tamen aequitati suppetit injuste acta juste judicare, ut divina sententia ordinet in poenam quos inordinata sua actio traxit ad culpam. De quibus apte subjungitur: Et nepotes ejus non saturabuntur pane.

21. A veritatis cognitione jejunant Scripturam legentes ad quaestionem, non ad refectionem.---Nepotes quippe haereticorum sunt qui de errantium filiorum praedicatione nascuntur. Quos nequaquam panis satiat, quia dum in sacri verbi pabulo plus quaerunt sentire quam capiunt, semper a veritatis cognitione jejunant; et praedicamenta doctrinae quae student ad quaestionem quaerere, habere non valent ad refectionem. Quia vero nonnullos ex iisdem haereticis sancta Ecclesia colligit, nonnullos in malitia sua pertinaces relinquit, protinus additur:

CAPUT XIV

VERS. 15.---Qui reliqui fuerint ex eo, sepelientur in interitu.

22. In errore morientium poena.---Ex eo videlicet haereticorum populo derelicti sepeliuntur in interitu, quia dum ad lucem veritatis non redeunt, profecto in poena perpetua, intelligentia terrena deprimuntur. Et quia nonnumquam dum auctor errantium plebium rapitur ad poenam, seductae plebes reformantur ad veritatis scientiam, et tunc ad veram cognitionem redeunt subditi, cum ad aeterna supplicia perveniunt hi qui male fuerant praelati, apte subjungitur:

IBID.---Et viduae illius non plorabunt.

23. Erroris doctoribus ad poenam raptis, deceptae plebes saepe resipiscunt. Quas viduas ejus accipimus, nisi subjectas plebes morte illius feliciter destitutas? Quia saepe, ut dictum est, dum praedicator erroris ad aeterna supplicia rapitur, subjectae plebes illius ad cognitionis verae gratiam revertuntur. His enim plebibus perversus praedicator quasi maritus praefuit, quia male eis conjunctus inhaeserat corruptor mentis. Nequaquam ergo viduae, vel destitutae plorant, quia morte pravi doctoris viam veritatis inveniunt, ex cujus interitu affligi posse videbantur. Vel certe non plorant viduae, quia in suo errore remanentes, dum sanctum fuisse aestimant praedicatorem suum, spe falsa ne lugeant consolantur. Sequitur:

CAPUT XVI

VERS. 16, 17.---Si comportaverit sicut terram argentum, et sicut lutum praeparaverit vestimenta, praeparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet.

24. Catholici haereticos eisdem Scrip. sacrae testimoniis quae proferunt, debellant.---Argentum intelligi sacri eloquii claritas solet, sicut alias dicitur: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum (Psal. XI, 7). Et quia nonnulli eloquium Dei non interius per exhibitionem, sed exterius per ostensionem habere concupiscunt; idcirco per prophetam dicitur: Disperierunt omnes involuti argento (Saphon. I, 11). Hi nimirum qui eloquio Dei non interiori refectione se replent, sed exteriori ostensione se vestiunt. Unde et horum argentum, id est haereticorum eloquium, terrae est comparatum, quia de Scriptura sacra ut aliquid sciant ex appetitu terrenae laudis elaborant. Qui etiam sicut lutum praeparant vestimenta, quia fluxe et inquinabiliter ea quibus se tueri volunt Scripturae sacrae contexunt testimonia. Praeparabit quidem, sed justus vestietur illis,

quia vir recta fide plenus, quae sanctis solet ad justitiam deputari, ea ipsa Scripturae sacrae quae haereticus affert testimonia colligit, et erroris ejus pertinaciam inde convincit. Contra nos namque dum sacrae legis testimonia apportant, secum nobis afferunt unde vincantur. Unde et David typum Domini, Golias vero haereticorum superbiam signans, hoc rebus locuti sunt quod nos verbis aperimus. Golias quippe cum gladio, David vero cum pera pastorali venit ad praelium. Sed eumdem Goliam S. David superans suo gladio occidit, quod nos quoque agimus, qui promissi David membra ex ejus fieri dignatione meruimus. Nam cum superbientes haereticos et sacrae Scripturae sententias deferentes, eisdem verbis atque sententiis quas proferunt vincimus, quasi elatum Goliam suo gladio detruncamus. Justus ergo vestitur eis vestimentis quae praeparat injustus, quia vir sanctus eisdem sententiis ad veritatem utitur, quibus se perversus quisque doctum ostendere contra veritatem conatur.

25. Verbum Dei discrete debet exponi, et singulis aptari. Et argentum innocens dividet.---Argentum innocens dividere, est eloquia Domini minute discreteque exponere, et unicuique quid digne congruat coaptare. Nam eloquium Domini, quod hic argentum, vel vestimenta, hoc alibi spolia nominatur. Quod etiam Psalmista testatur per comparationem, dicens: Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa (Psal. CXVIII, 162). Quae spolia idcirco vocata sunt, quia ad fidem Domini gentilitate transeunte, Judaei sacris eloquiis, quibus induti fuerant, exuuntur. De hac quoque argenti vel spoliorum divisione alias dicitur: Benjamin lupus rapax, mane comedet praedam, vespere dividet spolia (Genes. XLIX, 27). Quibus profecto dictis Paulus apostolus designatur, de Benjamin stirpe progenitus, qui mane praedam comedit, quia in primordiis suis fideles quos potuit rapiens crudelitati propriae satisfecit.

Vespere spolia divisit, quia fidelis postmodum factus sacra eloquia exponendo distribuit.

26. Discernenda sunt quae salubriter ab haereticis dicta.---Quamvis hoc argentum quod dividit innocens intelligi et aliter potest. Haeretici namque, ut facile valeant perversa suadere, dictis suis quaedam recta permiscent, ut animos audientium ex rectis sensibus trahant, ex perversis feriant. Qui in praeceptis Dei, quia sana insanaque locutione variantur, bene in Evangelio decem leprosorum sunt specie designati (Luc. XVII, 12), quorum colori sano dum vitiosus candor aspergitur, immoderato hoc candore foedantur. Unde admonemur non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3). Qui etiam quia necdum Deum diligunt, de quo male sentiunt, nec proximum, a quo dividuntur, decalogi praeceptis adversi sunt, atque ideo ad deprecandum Dominum decem veniunt. Pro eo autem quod sanis insana miscuerunt, coloris diversitate variantur. Sed quia in ejus praeceptis offenderunt, id illum unde offenderant vocant dicentes: Jesu praeceptor (Luc. XVII, 13); unde et mox curari meruerunt. Ergo quia vir catholicus quae ab eis recte, vel quae prave sentiuntur, intelligit, argentum innocens dividit, id est quae ab eis salubriter, vel quae pestifere fuerint dicta discernit. Sequitur:

CAPUT XVII

VERS. 18.---Aedificavit sicut linea domum suam.

27. Haeresum magistri mentes quas occupant corrumpunt.---Tinea sibi domum corrumpendo aedificat. Nec meliori potuit comparatione haereticus demonstrari, qui locum suae perfidiae non nisi in mentibus quas corruperit facit, qui etiam sequaces suos ab aeterno igne liberos esse pollicetur. Spondet quippe eis refrigerium quietis aeternae; sed verba ejus soliditatem non habent,

quia plenitudine veritatis carent. Unde subjungitur: Et sicut custos fecit umbraculum. Umbraculum namque custodis nullo fundamento solidatur, sed tempore mox transeunte destruitur. Et promissa ab haereticis requies cum tempore destruitur, quae post hanc vitam nullatenus invenitur. Et quia saepe haeretici in contemptu universalis Ecclesiae potentum saeculi patrociniis fulciuntur, eisque divites protectione atque administratione quanta praevalent opitulari non cessant, ipse etiam quilibet contra conditorem suum rebus temporalibus intumescens sancti viri nunc sententia tangitur, atque ab speciali haereticorum interitu ad generalem elatorum omnium definitionem sermo derivatur, cum subditur:

CAPUT XVIII

VERS. 19.---Dives cum dormierit, nihil secum auferet; aperiet oculos suos, et nihil inveniet.

28. Bona temporalia nobis servando amittimus, pauperibus erogando servamus.---Cui nimirum sententiae Psalmsta concinens dicit: Turbati sunt omnes insipientes corde; dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis (Psal. LXXV, 6). Ut enim in sua manu divites post mortem quidquam inveniant, eis ante mortem dicitur divitias suas in quorum manibus ponant: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI, 9). Dives cum dormierit, nihil secum auferet. Res suas cum moreretur secum tolleret, si ad petentis vocem cum viveret sibi tulisset. Nam terrena omnia quae servando amittimus, largiendo servamus; patrimoniumque nostrum retentum perditur, manet erogatum. Diu enim cum rebus nostris durare non possumus, quia aut nos illas moriendo deserimus, aut illae nos viventes quasi deserunt pereundo. Agendum ergo nobis est ut res absolute perituras, in non pereuntem cogamus transire mercedem.

29. Peccatoris oculos mors aperit, ut fugere a se bona temporalia videat, poenamque succedere.---Sed mirandum valde est quod dicitur: Cum dormierit, aperiet oculos suos, et nihil inveniet. Ut dormiamus quippe, oculos claudimus, et evigilantes aperimus. Sed hac in re, quia homo ex anima constat et corpore, cum unius rei somnus dicitur, alterius vigiliae demonstrantur, quia cum corpus obdormiscit in morte, tunc anima evigilat in vera cognitione. Et dormit ergo dives, et oculos aperit, quia cum carne moritur, ejus anima videre cogitur, quod providere contempsit. Tunc profecto in vera cognitione evigilat, tunc nihil esse conspicit quod tenebat. Tunc se vacuam invenit, quae plenam rebus prae caeteris se hominibus esse laetabatur. Dormit, et nihil secum aufert, nihil nimirum de rebus quas tenuit. Nam culpa rerum simul ducitur, quamvis hic omnia, pro quibus culpa perpetrata est, relinquantur. Eat ergo nunc, et acceptis rebus tumeat, seseque super caeteros extollat, glorietur se habere quod proximus non habet. Veniet quandoque tempus ut evigilet, et tunc cognoscat quam vacuum fuerit quod in somno tenuerat. Saepe namque contingit dormienti inopi ut se per somnium divitem videat, atque ex eisdem rebus animum extollat, laetetur se habere quod non habuit, jamque dedignari quaerat a quibus dedignatum esse se doluit. Sed repente evigilans, evigilasse se doleat, qui interim divitiarum imaginem vel dormiens tenebat. Gemit enim protinus sub paupertatis pondere, et inopiae suae angustiis premitur; et eo pejus, quo ad tempus brevissimum, vel vacue dives fuit. Sic sic nimirum hujus mundi sunt divites, qui rebus acceptis tument. Bene operari de sua abundantia nesciunt, quasi dormientes sunt divites; sed paupertatem suam evigilantes inveniunt, quia nihil secum ad illud judicium quod permaneat ferunt, et quanto nunc ad breve tempus sublimius elati sunt, tanto contra se in perpetuum gravius ingemiscunt. Dicat ergo: Aperiet oculos suos, et nihil inveniet, quia illic aperit ad supplicia, quos hic ad misericordiam clausos tenebat. Aperit oculos suos, et

pietatis fructum non invenit, quos hic clausos tenuit cum invenit. Tarde quoque illi oculos aperiunt, qui, teste Sapientia, damnationis suae tempore dicturi referuntur: Quid nobis profuit superbia, divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia illa tamquam umbra, et tamquam nuntius percurrens (Sap. V, 8). Vilia et fugitiva fuisse quae tunuerant, jam amissa cognoscunt, quae quamdiu aderant stultis eorum cordibus et magna et mansura videbantur. Sero dives aperuit oculos (Luc. XVI, 23), quando Lazarum requiescentem vidit, quem jacentem ante januam videre contempsit. Intellexit ibi quod hic facere noluit; in damnatione sua cognoscere compulsus est quid fuit quod perdidit, quando indigentem proximum non agnovit. De quo adhuc subditur:

CAPUT XIX

VERS. 20.---Apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas.

30. Stupenda reprobi divitis post mortem inopia.--- Videamus nunc inopiam ardentis divitis, cujus tanta abundantia fuit epulantis. Ait enim: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma (Luc. XVI, 24). Quibus verbis nobis non hoc innotescitur, quia illic in tanto ardore una tunc ad sufficientiam refrigerii aquae stilla requiratur, sed quod is qui de abundantia peccaverit, illic aestuante nimis cremetur inopia. Videmus enim in verbis divitis ex subtilissimo Dei judicio quam digna tali culpae poena responderit. Agente namque inopia, illic usque ad minima petenda compulsus est, qui hic, agente tenacia, usque ad minima neganda pervenit. Quid retribui subtilius, quid districtius potest? Guttam aquae petit, qui micas panis negavit. Apprehendit ergo eum quasi aqua inopia. Non immerito aquae tunc illa inopia comparatur, quia in inferno cruciat, qui susceptos in profundis absorbens,

solet lacus nomine designari. Unde per prophetam quoque humani generis voce dicitur: Lapsa est in lacum vita mea (Thren. III, 53). Ereptorum vero exsultatione cantatur: Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me; Domine, abstraxisti ab inferis animam meam, salvasti me a descendentibus in lacum (Psal. XXIX, 3).

31. Divini judicii turbo, qua non putat hora, ideoque nocte, eum opprimet.---Nocte opprimet eum tempestas. Quid hoc loco noctem, nisi absconditum tempus repentini exitus appellat? Tempestatis vero nomine, judicii turbinem designat. Quod etiam Psalmista testatur, dicens: Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit; ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida (Psalm. XLIX, 3). De qua tempestate etiam Sapientia per Salomonem dicit: Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis quod timebatis advenerit, cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit (Prov. I, 26). Et quia ipsa venturi exitus ignorantia nox vocatur, nocte opprimet eum tempestas, id est turbo eum divini judicii dum ignorat apprehendet. Hinc est namque quod per semetipsam Veritas dicit: Si sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Et vos estote parati, quia qua hora non putatis Filius hominis veniet (Matth. XXIV, 43). Hinc etiam contra malum servum dicitur: Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire, et coeperit percutere conservos suos; manducet autem et bibat cum ebriis; veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat (Ibid., 48). Hinc Paulus discipulis dicit: Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat. Omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis neque tenebrarum (I Thess. V, 4). Hic superbienti diviti Dei voce dicitur: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem praeparasti, cujus erunt (Luc. XII, 20)? Nocte animam reddere perhibetur qui, mortem non praevidens, in

tenebris cordis abstrahitur. Ait ergo: Nocte opprimet eum tempestas. Quia enim non vult agere bona quae videt, deprehenditur interitus sui tempestate quam non videt. De quo adhuc subditur.

CAPUT XX

VERS. 21.---Tollet eum ventus urens, et auferet.

32. Auferetur a diabolo, qui merito dicitur ventus urens.---Quis hoc loco ventus urens, nisi malignus spiritus vocatur, qui desideriorum flammas in corde excitat, ut ad aeternitatem suppliciorum trahat? Perversum ergo quemlibet ventus urens tollere dicitur, quia insidiator malignus spiritus, qui viventem quemque accendit ad vitia, morientem trahit ad tormenta. Nam quia ventus urens immundus spiritus solet intelligi, qui malae suggestionis flatu ad terrena desideria iniquorum corda succendit, Jeremias propheta testatur, dicens: Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie Aquilonis (Jerem. I, 13). Olla namque succensa est cor humanum, saecularium curarum ardoribus, desideriorumque anxietatibus fervens. Quae a facie Aquilonis succenditur, id est diaboli suggestionibus inflammatur. Ipse enim vocari nomine Aquilonis solet, qui dixit: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis, ascendam super altitudinem nubium (Isai. XIV, 13). Ad hujus igitur urentis venti uniuscujusque electi mens adustione temperatur, quando in ea vitiorum fervor exstinguitur, et desideriorum carnalium flamma frigescit. Unde et sancta Ecclesia in sponsi sui laudibus laeta clamat: Sub umbra illius quem desideraveram sedi (Cant. II, 3). De hujus ardoris temperie ei per Isaiam promittente Domino dicitur: Pro saliunca ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus (Isai. LV, 13). Pro saliunca namque in ea ascendit abies, dum in sanctorum corde pro abjectione terrenae cogitationis altitudo supernae contemplationis exoritur. Urtica vero igneae omnino naturae est. Myrtus autem

temperativae fertur esse virtutis. Pro urtica igitur crescit myrtus, cum justorum mentes a prurigine et ardore vitiorum ad cogitationum temperiem tranquilitatemque perveniunt, dum jam terrena non appetunt, dum flammas carnis desideriis coelestibus exstinguunt.

33. Mentis refrigerium Mariae datum.---Propter hoc quoque mentis refrigerium coelitus datum Mariae dicitur: Virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35). Quamvis hac in re per obumbrationis vocabulum incarnandi Dei utraque potuit natura signari. Umbra enim a lumine formatur et corpore. Dominus autem per divinitatem lumen est, qui, mediante anima, in ejus utero fieri dignatus est per humanitatem corpus. Quia ergo lumen incorporeum in ejus erat utero corporandum, ei quae incorporeum concepit ad corpus dicitur: Virtus Altissimi obrumbabit tibi; id est, corpus in te humanitatis accipiet incorporeum lumen divinitatis. Sed jam de iniquo quolibet quod coepimus exsequamur. Tollit ergo eum ventus urens, quia videlicet malignus spiritus eum quem nunc succenderit igne perversae concupiscentiae, rapit postmodum ad flammas gehennae. Sequitur:

CAPUT XXI

IBID.---Et velut turbo rapiet eum de loco suo.

34. Quis sit iniquorum locus.---Locus perversorum est temporalis vitae delectatio et carnis voluptas. Quasi turbine igitur unusquisque de loco suo rapitur, cum a cunctis suis delectiationibus extremo territus die separatur. De quo extremo die apte mox subditur:

CAPUT XXII

VERS. 22.--- Emittet super eum, et non parcet.

35. Deus electos flagellat hic ut parcat, reprobos ut punire incipiat. Omnis percussio divina, aut purgatio vitae praesentis est, aut initium poenae sequentis.--- Peccatorem Deus quoties feriendo corrigit, ad hoc flagellum emittit, ut parcat. Cum vero ejus vitam in peccato permanentem feriendo concludit, flagellum emittit, sed nequaquam parcit. Qui enim flagellum emisit ut parceret, ad hoc emittit quandoque ne parcat. In hac namque vita Dominus tanto magis studet ut parcat, quanto magis exspectando flagellat, sicut ipse voce angeli ad Joannem ait: Ego quos amo, arguo et castigo (Apoc. III, 19). Et sicut alias dicitur: Quem diligit Daminus castigat, flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Econtra autem de flagello damnationis scriptum est: In operibus manuum suarum comprehensus est peccator (Psal. IX, 17). De quo per Jeremiam Dominus dicit, dum incorrigibiliter delinquentes populos videt, quos non jam sub disciplina filios, sed sub districta percussione intuetur ut hostes: Plaga inimici percussi te, castigatione crudeli (Jerem. XXX, 14). Et quod hic dicitur: Non parcet; ibi quoque verbis aliis declaratur: Quid clamas super contritione tua? insanabilis est dolor tuus (Ibid., 15). Unde hoc semper electi provident, ut ante ad justitiam redeant, quam sese ira judicis inexstinguibiliter accendat, ne ultimo flagello deprehensi simul eis finiatur vita cum culpa. Flagellum namque tunc diluet culpam, cum mutaverit vitam. Nam cujus mores non mutat, non expiat actiones. Omnis ergo divina percussio, aut purgatio in nobis vitae praesentis est, aut initium poenae sequentis. Propter eos enim qui ex flagello proficiunt dictum est: Qui fingis dolorem in praecepto (Psalm. XCIII, 26). Quia dum flagellatur iniquus, et corrigitur; audire praeceptum noluit, audit dolorem. Dolor ergo in praecepto fingitur, ei qui a malis operibus quasi praecepti vice, dolore cohibetur. De his vero quos damnant flagella et non liberant, dicitur: Percussisti eos, nec doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam (Jerem. V, 3). His flagella ab hac vita

inchoant, et in aeterna percussione perdurant. Unde per Moysen Dominus dicit: Ignis exarsit ab ira mea, et ardebit usque ad inferos deorsum (Deut. XXXII, 22). Quantum ad praesentem etenim percussionem spectat, recte dicitur: Ignis exarsit ab ira mea. Quantum vero ad aeternam damnationem, apte mox subditur: Et ardebit usque ad inferos deorsum. Licet a quibusdam dici soleat illud quod scriptum est: Non judicat Deus bis in idipsum (Nahum. I, 9). Qui tamen hoc quod per prophetam de iniquis dicitur, non attendunt: Et duplici confusione contere eos (Jerem. XVII, 18). Et quod alias scriptum est: Jesus populum de terra Aegypti salvans, secundo eos qui non crediderunt, perdidit (Judae, V). Quibus tamen si consensum praebemus, quamlibet culpam bis feriri non posse, hoc ex peccato percussis atque in peccato suo morientibus debet aestimari, quia eorum percussio hic coepta illic perficitur, ut incorrectis unum flagellum sit quod temporaliter incipit, sed in aeternis suppliciis consummatur, quatenus eis qui omnino corrigi renuunt jam praesentium flagellorum percussio sequentium sit initium tormentorum. Emittet ergo super eum, et non parcet. Sequitur:

CAPUT XXIII

IBID.---De manu ejus fugiens fugiet.

36. Ferientis manum sola emendatione evadimus.--- Ille etenim de manu fugit ferientis, qui suae pravitatem corrigit actionis. Vel certe quia in sacro eloquio manus operatio solet intelligi, de manu percussi fugit qui, dum pravi interitum conspicit, vias pravitatis relinquit. Unde adhuc subditur:

CAPUT XXIV

VERS. 23.--- Stringet super eum manus suas.

37. In aliorum poena quid nobis timendum sit conspicimus.---Manus quippe stringere est vitae suae opera in rectitudine confirmare. Unde etiam Paulus ait: Remissas manus et dissoluta genua erigite (Hebr. XII, 12). Dum itaque alienum interitum conspiciunt, revocantur ad cor, ut recogitent suum; et unde alius ad tormenta ducitur, a tormento alius inde liberatur. Stringit ergo super eum manus suas, quia conspicit in aliena poena quid timeat; et dum delinquentem sic percussum conspicit, dissoluta sua opera justitiae vigore constringit. Sicque fit ut qui iniquus vivens multos ad culpam traxerat delectatione peccati, quosdam moriens a culpa revocet terrore tormenti. Quod etiam provenire bonis Psalmista testatur, dicens: Laetabitur justus cum viderit vindictam impiorum, manus suas tavabit in sanguine peccatorum (Psal. LVII, 11). In peccatorum morientium sanguinne justi lavantur manus, quia dum eorum poena conspicitur, conspicientis vita mundatur. Sequitur.

CAPUT XXV

IBID.---Et sibilabit super illum, intuens locum ejus.

38. Sicque a peccato compescimur.---Quid in sibilo, nisi intentio admirationis exprimitur? Si vero in sibilo alia fortasse significatio quaeritur moriente peccatore, hi qui interitum ejus aspiciunt, os in sibilo stringunt, dum ad ea quae contempserant verba spiritalia convertuntur, ut jam credere et praedicare incipiant quae prius dum iniquum florere cernerent non credebant. Nam fit plerumque ut infirmorum animus eo magis de auditu veritatis trepidet, quo florere contemptores veritatis videt. Sed dum justa ultio injustos subtrahit, alios a pravitate compescit. Unde per Salomonem dicitur: Multato pestilente, sapientior erit parvulus (Prov. XXI, 11). Vir igitur sanctus postquam potentum poenas qui extolluntur in saeculo sufficienter explevit, rursus ad haereticorum superbiam, qui extolluntur in eloquio, verba convertit. Nam sequitur:

CAPUT XXVI

CAP. XXVIII, VERS. 1.---Habet argentum, venarum suarum principia: et auro locus est in quo conflatur.

39. Haeretici ad sacras paginas veterumque patrum libros provocandi.---In argento eloquium, in auro vitae vel sapientiae claritas designari solet. Et quia haeretici sic de eloquii sui nitore superbiunt, ut nulla sacrorum librorum auctoritate solidentur (qui libri ad loquendum nobis quasi quaedam argenti venae sunt, quia de ipsis locutionis nostrae originem trahimus), eos ad sacrae auctoritatis paginas revocat, ut si vere loqui desiderant, inde sumere debeant quid loquantur. Et ait: Habet argentum, venarum suarum principia. Ac si aperte dicat: Qui ad verae praedicationis verba se praeparat, necesse est ut causarum origines a sacris paginis sumat, ut omne quod loquitur ad divinae auctoritatis fundamentum revocet, atque in eo aedificium locutionis suae firmet. Ut enim praediximus, saepe haeretici dum sua student perversa astruere, ea proferunt quae profecto in sacrorum librorum paginis non tenentur. Unde et discipulum suum praedicator egregius admonet, dicens: O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates (I Tim. VI, 20); quia dum laudari haeretici tanquam de excellenti ingenio cupiunt, quasi nova quaedam proferunt, quae in antiquorum Patrum libris veteribus non tenentur; sicque fit ut dum videri sapientes desiderant, miseris suis auditoribus stultitiae semina spargant.

40. Sola Ecclesia catholica martyres habet.---Bene autem subditur: Et auro locus est in quo conflatur. Ac si aperte dicat: Vera fidelium sapientia, cui universalis Ecclesia locus est, tribulationem vobis persequentibus patitur, sed a cunctis peccatorum sordibus persecutionis vestrae igne purgatur. Unde scriptum est: In igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in

camino humiliationis (Eccli. II, 5). Quo in loco potest hoc quoque convenienter intelligi, ut de sua haeretici increpari stulta passione videantur. Nam saepe pro Jesu Christi Domini ac redemptoris nostri nomine multa patiuntur, seseque eisdem passionibus ejus fieri martyres sperant. Quibus sancti viri voce nunc dicitur: Auro locus est in quo conflatur. Nam juxta hoc quod jam et ante nos dictum est (A Cypr., de unitate Eccl., et alibi), quisquis extra unitatem Ecclesiae patitur, poenas pati potest, martyr fieri non potest, quia auro locus est in quo conflatur. Quid itaque ad haec, haeretici, dicitis? Conflari per afflictionem carnis, vel etiam per martyrium vultis, sed locum in quo debeatis conflari nescitis. Audite quid sancti praedicatoris voce dicitur: Auro locus est in quo conflatur. Hunc ergo conflationis locum quaerite, hanc fornacem, qua aurum apte purgari valeat invenite.

41. Quidquid extra Ecclesiam toleratur, curciat, non purgat.---Una est Ecclesia in qua qui conflari valuerit ab omni etiam poterit peccatorum sorde purgari. Si quid pro Deo amaritudinis, si quid tribulationis extra hanc positi sustinetis, incendi potestis tantummodo, non purgari. Dicat Jeremias, dicat quomodo conflationis vestrae ignis omni virtute sit vacuus: Frustra conflavit conflator, malitiae enim eorum non sunt consumptae (Jerem. VI, 29). Ecce ignis exterius conflans, et durae passionis admovet poenam, et tamen erroris non excoquit culpam, et tormenta crudelium dat poenarum, et bonorum non facit incrementa meritorum. Hujus etiam conflationis ignis qui extra catholicam toleratur Ecclesiam, quam nullius omnino virtutis sit, Paulus Apostolus insinuat, dicens: Si tradidero corpus meum ut ardeat, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XII, 3). Alii quippe prava de Deo sentiunt; alii recta de auctore tenent; sed unitatem cum fratribus non tenent. Illi errore fidei, isti vero schismatis perpetratione divisi sunt. Unde et in ipsa prima parte decalogi utrarumque partium culpae reprimuntur, cum divina voce dicitur: Diliges Dominum

Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua (Deut. VI, 5). Atque mox subditur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Qui enim de Deo perversa sentit, liquet profecto quia Deum non diligit. Qui vero de Deo recta sentiens a sanctae Ecclesiae unitate divisus est, constat quia proximum non amat, quem habere socium recusat.

43. Quia deest charitas tam schismaticis quam haereticis.---Quisquis ergo ab hac unitate matris Ecclesiae, sive per haeresim de Deo perversa sentiendo, seu errore schismatis proximum non diligendo dividitur, charitatis hujus gratia privatur, de qua hoc quod praemisimus Paulus ait: Si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Ac si aperta voce diceret: Extra locum suum conflationis mihi ignis adhibitus tormento me cruciat, mundatione non purgat. Hunc omnes sanctae pacis amatores summo studio locum quaerunt, hunc quaerentes inveniunt, hunc invenientes tenent, scientes peccatorum remissio vel ubi, vel quando, vel qualibus detur. Ubi quippe, nisi in catholicae matris sinu? Quando, nisi ante venturi exitus diem? Quia, ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2). Et: Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est (Isai. LV, 6). Qualibus, nisi conversis, qui ad parvulorum imitationem, magistra humilitate formantur? Quibus dicitur: Sinite parvulos venire ad me; talium enim est regnum coelorum (Matth. XIX, 14). Et: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII, 3). Quia ergo non nisi in catholica Ecclesia veri martyres fiunt, dicitur recte: Auro locus est in quo conflatur, quia non clarescet anima in fulgore aeternae pulchritudinis, nisi, ut ita dicam, prius hic arserit in officina charitatis.

43. Deus alios salvat per innocentiam, alios per poenitentiam.---Pensandum praeterea est quod occulto

consilio omnipotens Deus quosdam ab ipsis exordiis suis innocentes custodiens, usque ad virtutum provehit summa, ut aetate crescente, simul in eis proficiat et annorum numerositas, et celsitudo meritorum. Alios vero in exordiis suis deserens, scaturientibus vitiis ire per abrupta permittit. Plerumque tamen etiam eos respicit, et ad sequendum se sancti amoris igne succendit, atque inolitas in eorum cordibus prurigines vitiorum vertit in fervorem virtutum, et eo magnis ignescunt ad desiderium requirendae pietatis Dei, quo magis erubescunt memoriam iniquitatis suae, sicut saepe contigit ut in pugnae certamine miles ante ducis sui oculos constitutus, hostili virtuti turpiter cedat, et enerviter praebens terga feriatur: qui tamen hoc ipsum quod turpiter gessit erubescens, ante ducis sui oculos majores ex ipsa verecundia vires sumit, tantoque post fortia exercet, quantum et praesentem gloriam virtutis peragat, et praeteritam ignominiam debilitatis tegat. Sic ergo nonnumquam quidam in Dei servitio ex anteacta acrius debilitate robarantur, eosque ad custodienda mandata et futurorum trahit desiderium, et impellit memoria praeteritorum, ut hinc ad ventura amor provocet, illinc de praeteritis verecundia instiget. Quos tamen adversarii Ecclesiae dum summis praeditos virtutibus viderint, eisque in praesenti vita unde derogent quia invenire nequaquam possunt, accusare illos de praeteritis moliuntur, sicut S. Moysen nostrum Manichaeus impetit, in quo sequentium virtutum gratiam, transacti homicidii conatur culpa foedare. In quo non attendit postmodum quam patiens ad sustinendum, sed prius quam praeceps ad feriendum fuerit. Talibus ergo adversariis beatus Job subtilissima consideratione obvians, postquam dixit: Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur, apte subdidit:

CAPUT XXVII

VERS. 2.---Ferrum de terra tollitur.

44. Non est intuendum quid per se sint Ecclesiae doctores, sed quid per gratiam evaserint.---Solent haeretici de justitiae suae contra nos elatione gloriari, atque opera sua ostentationis inflatione jactare, nosque iniquos, ut diximus, aut esse, aut fuisse criminantur. Per humillimam ergo confessionem, et veracem defensionem contra eos vir sanctus loquitur, dicens: Ferrum de terra tollitur. Ac si aperte dicat: Fortes viri, qui acutissimis linguarum gladiis in hac acie defendendae fidei ferrum fiunt, aliquando terra in infimis actionibus fuerunt. Peccanti quippe homini dictum est: Terra es, et in terram ibis (Genes. III, 19). Sed de terra ferrum tollitur, cum fortis propugnator Ecclesiae a terrena quam prius tenuit actione separatur. Non ergo in eo debet despici quidquid fuit, qui jam coepit esse quod non fuit. An non Matthaeus in terra inventus est, qui terrenis negotiis implicatus telonii usibus serviebat (Matth. IX, 9)? Sed de terra sublatus, in fortitudinem ferri convaluit, cujus videlicet lingua quasi acutissimo gladio Evangelii administratione Dominus infidelium corda transfixit; et qui infirmus prius despectusque fuerat per terrena negotia, fortis postmodum factus est ad coelestia praedicamenta. Unde adhuc subjungitur:

CAPUT XXVIII

IBID.---Et lapis solutus calore, in aes vertitur.

45. Gratiae infusione cor emollitur ad amorem, et roboratur ad operationem.---Tunc lapis calore solvitur, cum cor durum atque a divini amoris igne frigidum eodem divini amoris igne tangitur, et in fervore spiritus liquatur, ut ad sequentem vitam desideriorum aestu ardeat, quam prius audiens insensibilis manebat. Ex quo ardore scilicet, et emollitur ad amorem, et roboratur ad operationem, ut sicut prius durus fuerat in amore saeculi, ita se postmodum fortem exerat in amorem Dei; et quod ante audire renuebat, jam et credere et praedicare incipiat.

Lapis ergo solutus calore, in aes vertitur, quia dura mens superni amoris igne liquefacta ad veram fortitudinem commutatur, ut peccator, qui prius insensibilis exstiterat, postmodum et per auctoritatem fortis et per praedicationem sonorus fiat. Quod bene per Isaiam dicitur: Qui confidunt in Domino, mutabunt fortitudinem (Isai. XL, 31). Fortitudinem mutamus, cum conversi tanta virtute praesens saeculum fugimus quanta hoc ante quaerebamus. Quia autem male ab adversariis catholicorum moribus ante acta vita reputatur, recte subditur:

CAPUT XXIX

VERS. 3.---Tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat.

46. Deus electorum et reproborum finem intuetur. Bona facit et ordinat; mala non facit, sed ordinat.--- Ipse posuit tempus tenebris, iniquis videlicet modum quo iniqui esse desistant. Unde eis per Apostolum dicitur: Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Sicut aliis quoque discipulis isdem doctor egregius dicit: Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamus nos arma lucis; sicut in die honeste ambulemus. (Ephes. V, 8; Rom. XIII, 12). Unde et in Canticis canticorum Ecclesia veniente dicitur: Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens (Cant. VI, 9)? Apte enim Ecclesia aurorae comparata describitur, quae per cognitionem fidei a peccatorum suorum tenebris in clara luce justitiae commutatur. Tempus ergo posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat. Universorum nomine, et electos voluit et reprobos comprehendi. Nam bona faciens et ordinans Deus, mala vero non faciens, sed ab iniquis facta ne inordinate eveniant ipse disponens, considerat universorum finem, et patienter tolerat omnia, atque intuetur electorum terminum, quod ex malo mutentur ad

bonum. Intuetur etiam reproborum finem, quod do malo opere dignum se trahantur ad supplicium. Vidit finem persequentis Sauli, quo prostratus diceret: Domine, quid me vis facere (Act. IX, 6)? Vidit finem quasi obsequentis discipuli, quod pro commisso scelere guttur laqueo stringeret, seque et peccantem puniret, et deterius puniendo deciperet. Vidit Ninivitas delinquentes, sed consideravit finem delinquentium poenitentiam correctorum. Vidit quoque Sodomam delinquentem, sed consideravit finem ardoris luxuriae, ignem gehennae. Vidit gentilitatis finem, quod possessa iniquitatum tenebris, quandoque fidei luce claresceret. Vidit etiam Judaeae terminum, quod ab ea luce fidei quam tenebat obduratae perfidiae se tenebris caecaret. Unde adhuc congrue subditur:

CAPUT XXX

IBID. VERS. 4.---Lapidem quoque caliginis et umbram mortis dividit torrens a populo peregrinante.

47. Probos et malos ignis in extremo judicio dividet. -- - Quid durus ille perfidia Judaeorum populus, qui auctorem vitae per fidem videre noluit, quem per prophetiam praedixit, nisi lapis caliginis fuit? quia et crudelitate durus exstitit, et infidelitate nebulosus. Qui alio quoque vocabulo umbra mortis dicitur. Umbra quippe talis exprimitur, qualia ejus rei, de qua trahitur, fuerint lineamenta. Quis autem mortis nomine, nisi diabolus vocatur? De quo per quamdam ministri sui significationem dicitur: Et nomen illi mors (Apoc. VI, 8). Cujus ille populus umbra exstitit, quia iniquitatem illius sequens, ejus in se imaginem expressit. Quid vero torrentis nomine, nisi ille a conspectu tremendi judicis per ultimum examen egrediens, atque electos et reprobos dividens ignis vocatur? Unde et per prophetam dicitur: Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus (Dan. VII, 10).

Tous les livres