Moralia in Iob (page 12)
48. Peregrini sunt in mundo electi omnes.---Quis autem in hoc mundo peregrinatur populus, nisi qui ad sortem electorum currens, habere se patriam novit in coelestibus; et tanto magis se illic sperat invenire propria, quanto hic cuncta quae praetereunt esse a se deputat aliena? Peregrinus itaque est populus, omnium numerus electorum, qui hanc vitam quoddam sibi exsilium deputantes, ad supernam patriam tota cordis intentione suspirant, de quibus Paulus dicit: Confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram (Hebr. XI, 13). Qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere. Hanc peregrinationem idem quoque Apostolus tolerabat, cum diceret: Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, et non per speciem (II Cor. V, 6). Hujus peregrinationis aerumnas satagebat evadere, cum dicebat: Desiderium habens dissolvi, et cum Christo esse (Philip. I, 23). Et rursum: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Ibid. I, 21). Hujus peregrinationis pondus grave sentiebat Psalmista, cum diceret: Heu me! quia incolatus meus prolongatus est: habitavi cum habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea (Psal. CXIX, 5). Ab hac eripi quantocius anhelabat, cum supernis desideriis flagrans diceret; Sitivit anima mea ad Deum vivum; quando veniam et apparebo ante faciem Dei (Psal. XLI, 3)? Sed hoc desiderium nesciunt qui cor in terrenis voluptatibus defigunt. Dum enim sola quae sunt visibilia diligunt, profecto invisibilia, vel si credunt esse, non diligunt, quia dum nimis se exterius sequuntur, etiam mente carnales fiunt. Simul enim in hac vita uterque populus currit, sed non simul ad perpetuam pervenit, quia lapidem caliginis et umbram mortis dividit torrens a populo peregrinante. Ac si aperte dicat: Eos quos modo vel infidelitas excaecat, vel crudelitas obdurat, flammarum fluvius a conspectu aeterni judicis exiens, ab electorum tunc populo separat, ut tunc a bonis ignis districti examinis dividat quos nunc in suis concupiscentiis tenebrae vitiorum excaecant.
49. Irrigatio praedicationis tanquam torrens dividit bonos a malis.---Potest fortasse in torrentis nomine ipsa irrigatio sanctae praedicationis intelligi, juxta id quod per Salomonem dicitur: Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suae, effodiant illum corvi de torrentibus (Prov. XXX, 17). Perversi quippe dum divina judicia reprehendunt, subsannant [Col.0064A] patrem. Et quilibet haeretici dum praedicationem sanctae Ecclesiae fecunditatemque illius deridendo contemnunt, quid aliud quam partum matris despiciunt? Quam non immerito eorum quoque matrem dicimus, quia de ipsa exeunt, qui contra ipsam loquuntur; Joanne attestante, qui ait: A nobis exierunt, sed non erant ex nobis; nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19). Corvi vero de torrentibus veniunt, cum praedicatores veri ad defensionem sanctae Ecclesiae a sacrorum librorum fluentis procedunt. Qui etiam recte corvi vocati sunt, quia nequaquam de justitiae suae luce superbiunt, 578 sed per humilitatis gratiam peccatorum in se nigredinem confitentur. Unde etiam ab electorum Ecclesia dicitur: Nigra sum, sed formosa [Col.0064B] (Cant. I, 4). Et Joannes ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus (I Joan. I, 8). Qui videlicet corvi subsannantis oculum effodiunt, quia pravorum ac pervicacium hominum intentionem vincunt. Ex hoc itaque testimonio, si hic quoque torrens praedicatio debet intelligi, Lapidem caliginis et umbram mortis dividit torrens a populo peregrinante, qui sanctorum praedicatio obduratas mentes reproborum deserit, et ad pia humilium se corda convertit. Unde adhuc subditur:
CAPUT XXXI
VERS. 4.---Eos quos oblitus est pes egentis hominis, et invios.
50. Judaeis relictis, ad gentiles defiuxit.---Quis hoc loco alius accipitur egens homo, nisi ille de quo per
Paulum dicitur: Qui propter nos egenus factus est, cum dives esset (II Cor. VIII, 9)? Cujus videlicet egentis hominis pedes sancti praedicatores fuerunt, per quorum profecto praesentiam gentilitatem circumiens, mundum perambulavit universum. De quibus per prophetam dicitur: Et inambulabo in eis (Levit. XXVI, 12; II Cor. VI, 16). An pes ejus non erat, qui tentus in compedibus dicebat: Pro quo legatione fungor in catena (Ephes. VI, 20)? Sed eorum qui umbra mortis et lapis caliginis exstiterunt, pes hominis egentis oblitus est, quia in ipso initio nascentis Ecclesiae, dum sancti apostoli coelorum regnum Judaeae praedicare voluissent, videntes quod ei nihil omnino proficerent, ad praedicandum gentibus defluxerunt, sicut ipsi in suis Actibus dicunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46). De quibus et per Psalmistam dicitur: Transferentur montes in cor maris (Psal. XLV, 3), quia repulsi a Judaea apostoli in hoc gentilitatis saeculum translati sunt. Qui sunt ergo qui immensa duritia pro obscuritate cordis, quasi quidam lapis caliginis et umbra mortis, a peregrinante sanctorum populo dividuntur, nisi hi quos pes egentis hominis est oblitus, id est quos praedicatores Domini, videlicet per humanitatem pauperis, pro superbiae suae tumore reliquerunt, eorumque omnino obliti sunt, dum praedicationis suae semina ad solam fructificationem gentium transtulerunt? Quos recte quoque et invios vocat, quia dum in infidelitate sua obdurati sunt, verbis vitae ad cor viam praebere noluerunt. Sed Judaea haec, quae sic obduruit, vel qualis dudum fuerit, vel quid post pertulerit, audiamus. Sequitur:
CAPUT XXXII
VERS. 5.---Terra de qua oriebatur panis, in loco suo igne subversa est.
51. Synagoga quae legis scripturarumque panem ministrabat, invidia conflagrans, destructa est.---Panem Judaea dare consueverat, quae legis verba proferebat. Quam videlicet legem, quia intelligere jam reprobi atque explanare non poterant, propheta Jeremias in lamentis deplorat, dicens: Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis (Thren. IV, 4). Sed haec terra in loco suo igne subversa est, quia fidelium signa conspiciens, invidiae se face concremavit. Quia enim semper invidia de superbia nasci solet, in loco suo igne periit, quae idcirco arsit invidia, quia superbiam non reliquit. Terra ergo quae prius panem habuit, post igne subversa est, quoniam synagoga, quae mandata Dei per legem protulit, nascentem Ecclesiam persequens, invidiae se igne consumpsit. An non aemulationis suae facibus ardebat, cum Redemptoris nostri signa conspiciens, per quosdam suos diceret: Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? vel certe: Videtis quia nihil proficimus, ecce totus mundus post eum vadit (Joan. XI, 47). Videbant unde converti debuerant, atque exinde perversiores fiebant. Quaerebant exstinguere quem cernebant mortuos vivificare. In ore tenebant legem, sed legis persequebantur auctorem. Terra ergo de qua oriebatur panis, in loco suo igne subversa est, quia Judaea in semetipsa et prius habuit legem quae reficeret, et post invidiam quae concremaret. De cujus adhuc descriptione subjungitur:
CAPUT XXXIII
VERS. 6.---Locus sapphiri lapides ejus, et glebae illius aurum.
52. Auget Judaeorum casum, donorum et gratiarum quibus prius ornati sunt, copia.---Auget reatum culpae sequentis praeconium gloriae praecedentis. Nam uniuscujusque casus tanto majoris est criminis, quanto priusquam caderet majoris potuit esse virtutis. Dicatur
ergo Judaea, dicatur quid fuerit, et praecedentium magnitudo virtutum crescat ad cumulum sequentium delictorum. Locus sapphiri lapides ejus, et glebae illius aurum. Quid enim hoc loco per lapides, nisi sanctorum ac fortium mentes accipimus? In Scriptura etenim sacra aliquando lapides in malo, aliquando vero in bono accipi solent. Nam cum lapis pro insensibilitate ponitur, dura per lapides corda signantur. Unde et per Joannem dicitur: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III, 9). Qui videlicet nomine lapidum corda gentilium designat, dura tunc atque insensibilia per infidelitatem. Et per prophetam Dominus pollicetur, dicens: Auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum (Ezech. XI, 19). Rursum per lapides mentes fortium designari solent. Unde et per Petrum sanctis dicitur: Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini domus spiritales (I Petr. II, 5). Et per prophetam Dominus venienti Ecclesiae pollicetur, dicens: Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris, et ponam jaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos; et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles, universos filios tuos doctos a Domino (Isai. LIV, 11). Stravit namque in illa per ordinem lapides, quia in ea sanctas animas meritorum diversitate distinxit. Fundavit eam in sapphiris, qui scilicet lapides coloris aerei in se similitudinem tenent, quia robur Ecclesiae in animabus coelestia appetentibus solidatur. Et quoniam jaspis viridis est coloris, jaspidem propugnacula ejus posuit, quia illi contra adversarios pro sanctae Ecclesiae defensione objecti sunt, qui, internis desideriis virentes, nulla teporis reprobi ariditate marcescunt. Portas vero ejus posuit in lapides sculptos. Hi quippe portae sunt Ecclesiae, per quorum vitam atque doctrinam intrat in eam multitudo credentium. Qui pro eo etiam quod magnis operibus pollent, et id quod loquentes asserunt, viventes ostendunt, non puri, sed sculpti lapides esse memorantur. In quorum enim vita recta operatio cernitur, quasi in eisdem ipsis exprimitur quod egerunt.
Ubi omnem quoque sanctorum numerum generali collectione concludens, subdidit: Omnes terminos tuos in lapides desiderabiles (Ibid. LIV, 12). Et, tamquam si audientes ista peteremus ut hos lapides quos diceret indicaret, adjunxit: Universos filios tuos doctos a Domino. Quia igitur de Judaea numquam sanctae animae, quae coelestem vitam ducerent defuerunt, dicitur: Locus sapphiri lapides ejus. Et quia magna vitae ac sapientiae claritate per fidem fulsit, adjungitur: Et glebae illius aurum. Quid per glebas, nisi collectiones singulorum ordinum ac multitudines designantur? Glebae autem ex humore et pulvere constringuntur. Omnes ergo qui, rore gratiae infusi, ex mortis debito se pulverem esse veraci cognitione confessi sunt, dum vitae virtute clarescerent, quasi aureae in illa glebae jacuerunt. Glebas haec terra habuit in prophetis, glebas in doctoribus, glebas in Patribus antiquis, qui magna se infusione gratiae in professionis et operis unanimitate tenuerunt. Dicat ergo: Et glebae illius aurum, quia in ea multitudo spiritalium tanto majori virtute claruit, quanto se in Deum ac proximum majori unanimitate constrinxit.
53. Aurum quo fulgebant, perfidiae tenebris obscuratum.---Sed hoc aurum perfidiae est postmodum tenebris obscuratum. Cujus profecto nigredinem Jeremias propheta intuens deplorat, dicens: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus (Thren. IV, 1)? Aurum namque obscuratum est, quia in eis antiquus ille fidei atque innocentiae splendor, irruente perfidia, malitiae se nocte fuscavit. Quia igitur quid fuit audivimus: Locus scilicet sapphiri lapides ejus, et glebae illius aurum, nunc jam dilectus ille Deo populus cur tanta haec bona perdiderit audiamus. Sequitur.
CAPUT XXXIV
VERS. 7.---Semitam ignoravit avis, nec intuitus est oculos vulturis.
54. Humilitatis Christi vias ignorantes, ejus mortis fructum amiserunt.---Quis hoc loco avis nomine, nisi ille signatur, qui corpus carneum quod assumpsit, ascendendo ad aethera libravit? Qui apte quoque etiam vulturis appellatione exprimitur. Vultur quippe dum volat, si jacens cadaver conspicit, ad esum se cadaveris deponit; et plerumque sic in morte capitur, dum ad mortuum animal de summis venit. Recte ergo mediator Dei et hominum redemptor noster vulturis appellatione signatur, qui manens in altitudine divinitatis suae, quasi a quodam volatu sublimi cadaver mortalitatis nostrae conspexit in infimis, et sese de coelestibus ad ima submisit. Fieri quippe propter nos homo dignatus est, et dum mortuum animal petiit, mortem apud nos qui apud se erat immortalis invenit. Sed hujus vulturis oculus fuit ipsa intentio nostrae resurrectionis, quia ipse ad triduum mortuus, ab aeterna nos morte liberavit. Ille ergo perfidus Judaeae populus mortalem vidit; sed quomodo morte sua nostram mortem destrueret, minime attendit. Conspexit quidem vulturem, sed oculos vulturis non aspexit. Qui dum humilitatis ejus vias quibus nos ad alta sublevavit considerare noluit, semitam avis ignoravit. Neque enim pensare studuit quod ejus nos humilitas levaret ad coelestia et mortis ejus intentio reformaret ad vitam. Semitam igitur ignoravit avis, nec intuitus est oculos vulturis, quia etsi vidit eum quem in morte tenuit, videre noluit quanta vitam nostram gloria de ejus morte sequeretur. Unde et ad crudelitatem quoque persecutionis exarsit, verba vitae recipere renuit, praedicatores regni coelorum prohibendo, saeviendo, feriendo repulit. Qui scilicet repulsi Judaeam ad quam missi fuerant deserentes, in gentilitatis collectionem dispersi sunt. Unde adhuc subditur:
CAPUT XXXV
VERS. 8.---Non calcaverunt eam filii institorum, nec pertransivit per eam leaena.
55. Apostoli eorumque successores Judaeam deseruerunt et gentilium conversioni insudarunt.--- In cunctis Latinis Codicibus institutores positos reperimus, in Graecis vero negotiatores invenimus. Ex qua re colligi valet quod in hoc loco pro institoribus institutores scriptores quique ignorando posuerunt. Institores enim negotiatores dicimus, pro eo quod exercendo operi insistunt. Sed uterque sermo licet in voce dissonet, in intellectu non discrepat, quia omnes qui fidelium mores instituunt, spiritale negotium gerunt, ut cum praedicationem suis auditoribus praebent, ab eis fidem et opera recta percipiant, sicut de sancta Ecclesia scriptum est; Sindonem fecit et vendidit (Prov. XXXI, 24); de qua et paulo post illic dicitur: Vidit quod bona est negotiatio ejus (Ibid. XXXI, 18). Qui hoc loco institutores nisi prophetae sancti vocati sunt, qui synagogae mores ad fidem instituere curaverunt prophetando? Quorum nimirum filii sancti apostoli nuncupantur, qui ut Deum hominem crederent, ad eamdem fidem ex eorum sunt praedicatione generati. De quibus Ecclesiae per Psalmistam dicitur: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram (Psal. XLIV, 17). Sed quia repulsi apostoli a synagogae finibus sunt egressi, recte nunc dicitur: Non calcaverunt eam filii institorum. Calcarent quippe eam institorum filii, si praedicatores sancti ejusdem synagogae vitia calce virtutis premerent. Si autem institores eosdem sanctae Ecclesiae praedicatores accipimus, institorum filios pastores et doctores, qui apostolorum viam secuti sunt, nil obstat intelligi. Qui Synagogam minime calcaverunt, quia dum eorum patres, id est apostoli, ab illa repulsi sunt, ipsi quoque ab ejus vocatione cessaverunt.
56. Synagoga relicta, gentibus colligendis Ecclesia studuit.---Per quam videlicet Synagogam leaena non pertransiit, quia sancta Ecclesia collectioni gentium dedita nequaquam sese ad illum Judaeae populum diutius occupavit. Recte autem Ecclesia leaena
nuncupatur, quia male viventes in vitiis, ore sanctae praedicationis interficit. Unde et ipsi primo pastori quasi hujus leaenae ori dicitur: Macta et manduca (Act. X, 13). Quod mactatur quippe a vita occiditur, id vero quod comeditur, in comedentis corpore commutatur. Macta ergo et manduca dicitur, id est a peccato eos in quo vivunt interfice, et a seipsis illos in tua membra converte. Et quia haec Ecclesia corpus est Domini, ipse etiam Dominus Jacob voce leo vocatur ex se, leaena vocatur ex corpore, dum ei sub Judae specie dicitur: Ad praedam, fili mi, ascendisti, requiescens accubuisti ut leo, et quasi leaena; quis suscitabit eum (Genes. XLIX, 9)? Haec igitur leaena nequaquam dicitur, quia per Judaeam non transiit, sed non pertransiit. Apostolis namque praedicantibus prius ex illa tria millia, postmodum quinque millia crediderunt. Ecclesia itaque per Synagogam transiit, sed non pertransiit, quia ex illa ad fidem paucos rapuit, sed tamen illum infidelem populum a perfidia funditus non exstinxit. Sed, quod saepe jam diximus, repulsa ab infidelitate Judaeorum, deflexit ad vocationem gentium. Unde adhuc de eadem leaena dicitur:
CAPUT XXXVI
VERS. 9.---Ad silicem extendit manum suam, subvertit a radicibus montes.
57. Quarum duritiam emollivit, et superbiam stravit.-- -Manum quippe ad silicem extendit, quia ad duritiam gentium suae brachium praedicationis misit. Unde et idem beatus Job passionis suae historiam praesciens gentibus innotescendam, dicit: Scribantur haec stylo ferreo in plumbi lamina, vel certe sculpantur in silice (Job. XIX, 24). Qui vero hoc in loco montes, nisi hujus saeculi potentes accipimus, qui pro terrena substantia altum tument? De quibus Psalmista ait: Tange montes, et fumigabunt (Psal. CXLIII, 5). Sed montes a radicibus sunt
eversi, quia, praedicante sancta Ecclesia, summae hujus saeculi potestates in adoratum omnipotentis Dei ab intima cogitatione ceciderunt. Radices enim montium cogitationes sunt intimae superborum. Et a radicibus montes cadunt, quia ad colendum Deum potestates saeculi ab imis cogitationibus prosternuntur. Recte etenim per radicem cogitatio occulta signatur, quia per hoc quod intus non cernitur, erumpit quod videatur foris. Unde et in bonam partem per prophetam dicitur: Emittet id quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod reliquum est, mittet radicem deorsum, et faciet fructum sursum (Isai. XXXVII, 31). Ac si aperte diceretur: In imis cogitatio nascitur, ut in summis retributio reddatur. Dicat ergo: Ad silicem extendit manum suam, subvertit a radicibus montes, quia dum duritiam gentium sancta praedicatio petiit, superborum altitudinem funditus stravit. Quia vero eos quos a cogitationibus terrenis evacuat donis coelestibus replet, et quos infimis curis exhaurit supernis rigat fluentis, mox subditur:
CAPUT XXXVII
VERS. 10.---In petris rivos excidit.
58. In saxeis gentilium cordibus Deus fluvios praedicationis aperuit.---Id est, in duris gentilium cordibus fluvios praedicationis aperuit, sicut per prophetam quoque de irriganda dicitur ariditate gentilium: Posuit desertum in stagnum aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum (Psal. CVI, 35). Atque in Evangelio promittit Dominus, dicens: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina aquae vivae de ventre ejus fluent (Joan. VII, 88). Quod promissum tunc audivimus, etiam nunc completum videmus. Ecce enim in sanctis praedicatoribus, et non ex Judaea progenitis, per cunctam Ecclesiam toto orbe diffusam, fluenta caelestium mandatorum ubertim manant ore gentilium. Quia enim in
petris rivos aperuit, ex duris quoque cordibus fluvius sanctae praedicationis emanavit. Sequitur:
CAPUT XXXVIII
IBID.---Et omne pretiosum vidit oculus ejus.
59. Vilis Deo est mundus, et pretiosae animae quas elegit.---Sciendum magnopere est quia tanto unaquaeque anima fit pretiosior ante oculos Dei, quanto prae amore veritatis despectior fuerit ante oculos suos. Hinc ad Saul dicitur: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput te constitui in tribubus Israel (I Reg. XV, 17)? Ac si aperte diceret: Magnus mihi fuisti, quia despectus tibi; sed nunc quia magnus tibi es, factus es despectus mihi. Unde et per prophetam dicitur: Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes (Isai. V, 21). Tanto ergo fit quisque vilior Deo, quanto pretiosior sibi; tanto pretiosior Deo, quanto propter eum vilior sibi: Quia humilia respicit, et alta a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6). Omne itaque pretiosum vidit oculus ejus. In Scriptura sacra videre Dei, aliquando pro eligere ponitur, sicut in Evangelio scriptum est: Cum esses sub ficu, vidi te (Joan. I, 48); id est, positum te sub umbra legis elegi. Vidit ergo pretiosum quia humilia elegit: Infirma enim mundi elegit Deus, ut confunderet fortia (I Cor. I, 27). Vidit pretiosum, cum humanam animam de se abjecta sapientem gratiae suae illustratione respexit. De qua videlicet anima per prophetam dicitur: Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris (Jerem. XV, 19). Vilis quippe Deo est mundus praesens, pretiosa vero ei est anima humana. Qui ergo pretiosum a vili separat, quasi os Domini vocatur, quia per eum Deus verba sua exerit, qui ab amore praesentis saeculi loquendo quae potest, humanam animam evellit. Et quia novi Testamenti doctores ad hoc usque perducti sunt, ut occultas quoque allegoriarum caligines in veteri Testamento rimentur, recte subditur:
CAPUT XXXIX
VERS. 11.---Profunda quoque fluviorum scrutatus est, et abscondita produxit in lucem.
60. Deus doctoribus sacris profunda et abscondita legis ac prophetarum revelavit.---Quid namque hic aliud flumina nisi antiquorum Patrum dicta nuncupantur? Quis enim pensare sufficiat quam vehemens fluvius, dum legem conderet, ex pectore S. Moysi erupit quam vehemens fluvius ex S. David corde defluxit; quanta a Salomonis ore atque omnium prophetarum fluminum fluenta manarunt? Sed horum fluminum Judaea speciem tenuit, dum litterae superficiem servans, eorum profunda nescivit. Nos vero qui veniente Domino in eis interna spiritalia quaerimus, eorum profunda rimamur. Quod ipse Dominus facere dicitur, quia id nos agere ipso donante praevalemus. Per nos ergo qui non litteram quae occidit, sed spiritum qui vivificat sequimur, profunda fluviorum Dominus scrutatur, et abscondita in lucem producit, quia dicta legis, quae caliginosa nimis historia obscurat, nunc expositio spiritalis illuminat. Unde et loquens in parabolis per Evangelium Veritas discipulis praecepit, dicens: Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta (Matth. X, 27). Aperte namque dicta exponentium fecerunt nobis esse jam conspicuas sententias antiquorum Patrum. Unde Isaias propheta plana sanctae Ecclesiae expositionis verba conspiciens, et non allegoriarum tenebris obscura, exclamavit dicens: Locus fluviorum rivi latissimi et patentes. (Isai. XXXIII. 21). Testamenti enim veteris dicta quasi angusti et clausi rivi fuerant, qui immensas scientiae suae sententias collectione obscurissima constringebant. At contra doctrina sanctae Ecclesiae rivi et lati et patentes sunt, quia ejus dicta et invenientibus multa sunt et quaerentibus plana. Ait ergo: Profunda fluviorum scrutatus est, et abscondita produxit in lucem. Quia dum suis expositoribus intelligentiae spiritum
infudit, antiquas prophetantium obscuritates aperuit. Et hoc jam sancta Ecclesia per spiritum agnoscit, quod Synagoga prius per litteram intelligere omnino non valuit. Unde et Moyses cum populo loqueretur (Exod. XXXIV, 33), faciem velabat, ut videlicet designaret quod ille Judaeorum populus legis verba cognosceret, sed ejusdem claritatem legis omnimodo non videret. Unde recte et per Paulum dicitur: Usque in hodiernum enim diem cum legitur Moyses, velamen est positum super eor eorum (II Cor. III, 15). Sed quia dicta Dei nullatenus sine ejus sapientia penetrantur (nisi enim qui spiritum ejus acceperit, ejus nullo modo verba cognoscit), sanctus vir de investiganda eadem Dei sapientia verba subjungit, dicens:
CAPUT XL
VERS. 12-15.---Sapientia vero ubi invenitur, et quis est locus intelligentiae? Nescit homo pretium ejus, nec invenitur in terra suaviter viventium. Abyssus dicit, Non est in me, et mare loquitur: Non est mecum. Non dabitur aurum obryzum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione ejus.
61. Sapientiae Dei locus et pretium assignari non possunt.---Notandum prius est quod duo sibi proposuit, et duo subdit respondendo. Ad id namque quod superius dixit: Sapientia vero ubi invenitur, et quis est locus intelligentiae? Isto versu respondit: Abyssus dicit: Non est in me, et mare loquitur: Non est mecum. Ad id vero quod dixerat: Nescit homo pretium ejus, nec invenitur in terra suaviter viventium, inferiorem versum reddidit, dicens: Non dabitur aurum obryzum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione ejus. Ad utraque ergo respondit, sed augendo quod objecerat, non solvendo. Cum sapientiae namque locum quaereret, ac deinde inferius responderet: Abyssus dicit: Non est in me, non ubi esset, sed ubi non esset indicavit. Rursus cum ab homine
ejus pretium diceret ignorari, atque ad hoc inferius redderet: Non dabitur aurum obrysum pro ea, non quid esset ejus pretium, sed quid non esset ostendit. Cunctis autem liquet quod neque haec humana sapientia vel teneri loco, vel emi divitiis potest. Sed vir sanctus, mysticis sensibus plenus, ad alia nos intelligenda transmittit, ut non creatam sed creantem sapientiam requiramus. Nam nisi in verbis istis allegoriarum secreta rimemur, ea utique quae sequuntur omnino sunt digna despectu, si ex sola historica narratione pensentur. Paulo post namque dicit: Non adaequabitur ei aurum vel vitrum. Et cum, sicut novimus, vitrum longe atque dissimiliter auro sit vilius, cur post auri nomen, metalli utique pretiosi, pro immensa laude vitrum quoque dixit sapientiae non aequari? Ipsa ergo litterae difficultate compellimur, ut ad sententias horum verborum mysticas vigilemus. Vir itaque sanctus quam sapientiam contemplatur, nisi eam de qua Paulus apostolus dicit: Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam (I Cor. I, 24)? De qua per Salomonem scriptum est: Sapientia aedificavit sibi domum (Prov. IX, 1); et de qua Psalmista ait: Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24). Hujus nimirum sapientiae homo pretium nescit, quia nihil dignum aestimatione illius invenit. Non autem hoc sapientiae pretium et esse dicitur et nesciri, sed idcirco nesciri, quia deest: eo scilicet loquendi genere, quo in angustiis quisque deprehensus, cum remedium subventionis non invenit, fateri solet quia quid faciat nescit.
62. Nullius boni operis merito debetur.---Hujus ergo sapientiae pretium nescire, est digni operis meritum quo illam percipiat non invenire. Ad hoc namque pretium damus, ut ejus vice rem quam appetimus possidere debeamus. Quid autem nos dedimus ut hanc sapientiam, quae Christus est (Rom. XI, 6), percipere mereremur? Gratia quippe redempti sumus. Illa namque sola opera male vivendo dedimus, quibus si justa retributio servaretur, non Christus, sed supplicia redderentur. Sed
aliud homo per justitiam meruit, aliud per gratiam accepit. Testetur Paulus, priusquam mens illius semen gratuitae veritatis acciperet, quibus sentibus premeretur erroris: Qui prius, inquit, fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate (I Tim. I, 13). Testetur pro qualibus Christus mori dignatus est: Cum adhuc, inquit, peccatores essemus, secundum tempus Christus pro impiis mortuus est (Rom. V, 8). Qui ergo veniente sapientia impii inventi sumus, quid boni operis dedimus, quo accipere eamdem sapientiam mereremur? Hujus itaque sapientiae homo pretium nescit, quia quisquis a brutis animalibus rationis intellectu discretus est, quoniam quod suis meritis non sit salvatus intelligit, nihil se dedisse boni operis ut ad fidem veniret agnoscit. Quasi enim ad percipiendam sapientiam pretium dare est cognoscendum Deum actionis suae mercede praevenire.
63. Gratia gratis datur, non ex meritis.---Non esse hujus sapientiae pretium cognoverat, qui dicebat: Quis prior dedit illi, et retribuetur ei? (Rom. XI, 35). Hinc iterum scriptum est: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ut ne quis glorietur (Ephes. II, 8). Hinc de semetipso iterum loquitur, dicens: Gratia Dei sum id quod sum (I Cor. XV, 10). Ex cujus nimirum aspiratione gratiae, quia virtutum opera protinus in corde generantur, ut ex libero quoque arbitrio subsequatur actio, cui post hanc vitam retributio aeterna respondeat, illico adjecit: Et gratia ejus in me vacua non fuit (Ibid. XV, 10). Sed sunt nonnulli qui sanos se suis viribus exsultant, suisque praecedentibus meritis redemptos se esse gloriantur. Quorum profecto assertio invenitur sibimetipsis contraria, quia dum et innocentes se asserunt, et redemptos, hoc ipsum in se redemptionis nomen evacuant. Omnis namque qui redimitur, ex aliqua procul dubio captivitate liberatur. Unde ergo quilibet iste redemptus est, si prius non fuit sub culpa captivus? Liquet itaque quia multum desipit quisquis haec sapit. Hominis
quippe meritum superna gratia non ut veniat invenit, sed postquam venerit, facit; atque et ad indignam mentem veniens Deus, dignam sibi exhibet veniendo; et facit in ea meritum quod remuneret, qui hoc solum invenerat quod puniret.
64. Praedestinationis gratuitae exemplum in latrone salutem consecuto.---Libet inter haec mentis oculos ad illum latronem reducere, qui de fauce diaboli ascendit crucem, de cruce paradisum. Intueamur qualis ad patibulum venerit, et a patibulo qualis abscessit. Venit reus fraterno sanguine, venit cruentus, sed interna gratia est mutatus in cruce; et ille qui mortem fratri intulit, morientis Domini vitam praedicavit, dicens: Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42). In cruce clavi manus ejus pedesque ligaverant, nihilque in eo a poenis liberum nisi cor et lingua remanserant. Inspirante Deo totum illi obtulit, quod in se liberum invenit, ut juxta hoc quod scriptum est: Corde crederet ad justitiam, ore confiteretur ad salutem (Rom. X, 10). In corde autem fidelium tres summopere manere virtutes testatur Apostolus, dicens: Nunc autem manent fides, spes, charitas (I Cor. XIII, 13). Quas cunctas subita repletus gratia et accepit latro, et servavit in cruce. Fidem namque habuit, qui regnaturum Dominum credidit, quem secum pariter morientem vidit: spem habuit qui regni ejus aditum postulavit, dicens: Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42). Charitatem quoque in morte sua vivaciter tenuit, qui fratrem et collatronem pro simili scelere morientem, et de iniquitate sua arguit, et ei vitam quam cognoverat praedicavit dicens: Neque tu times Deum, qui in eadem es damnatione. Et nos quidem juste; nam digna factis recipimus; hic vero nihil mali gessit (Ibid., 40). Ille qui talis ad crucem venit ex culpa, ecce qualis a cruce recedit ex gratia. Confitebatur Dominum, quem videbat secum humana infirmitate morientem, quando negabant apostoli eum quem miracula viderant divina virtute facientem.
65. Error eorum qui salvari hominem propriis viribus astruunt.---Sed hi qui salvari hominem propriis viribus astruunt, eamdem confessionem hominis ab ipsius esse hominis virtute suspicantur. Quod si ita esset, in Dei laude Psalmista non diceret: Confessio et magnificentia opus ejus (Psal. CX, 3). Ab eo itaque accipimus recta confiteri, a quo nobis et magna datur operari. Quia ergo nil boni operis dedimus quo hanc sapientiam percipere mereremur, dicatur recte: Nescit homo pretium ejus, quoniam quisquis jam ratione utitur, tanto altius sub hujus sapientiae intellectu se despicit, quanto ejusdem sapientiae verius interna cognoscit, ut indignum se ad hanc pervenisse videat, per quam gratuito agitur ut dignus fiat. De qua bene mox subditur.
CAPUT XLI
VERS. 13.---Nec in terra suaviter viventium.
66. Quisquis hujus vitae voluptatibus pascitur, ab aeternae sapientiae intellectu separatur.---Quid hoc in loco terrae signatur nomine, nisi anima humana? De qua Psalmista dicit: Anima mea sicut terra sine aqua tibi (Psal. CXLII, 6). Haec autem sapientia inveniri in terra suaviter viventium non valet, quia quisquis adhuc hujus vitae voluptatibus pascitur, ab aeternae sapientiae intellectu separatur. Nam si vere saperet, expulsus ab internis gaudiis, de ea in quam cecidit, exsilii sui caecitate lugeret. Hinc namque per Salomonem dicitur: Qui apponit scientiam, apponit et dolorem (Eccle. I, 18), quia quanto plus homo coeperit scire quid perdidit, tanto plus lugere incipit corruptionis suae sententiam quam invenit. Considerat namque unde quo lapsus est; quod a paradisi gaudiis ad aerumnas vitae praesentis, ab angelorum societatibus venit ad curas necessitatum; pensat in quot jam periculis jacet, qui prius sine periculo stare contempsit; luget exsilium quod damnatus patitur,
et suspirat ad coelestis gloriae statum, quo perfrui securus posset si peccare noluisset. Quod bene Psalmista considerans, ait: Ego dixi in pavore meo: Projectus sum a vultu oculorum tuorum (Psal, XXX, 23). Contemplatus quippe interna gaudia visionis Dei, et socialem frequentiam angelorum persistentium, reduxit oculos ad ima, vidit quo jaceret, qui ad hoc conditus fuerat, ut in coelestibus stare potuisset; pensavit ubi esset, et quo deesset ingemuit; projectumque se a vultu oculorum Dei doluit, quia in comparatione lucis intimae graviores senserat exsilii sui tenebras quas tolerabat. Hinc est quod ad animum suum ex praesenti vita nullius gratiae consolationem admittit, dicens: Negavi consolari animam meam (Psal. LXXVI, 3). Nam plerumque hujus saeculi divites solent mentis taedio affecti, bona temporaliter accepta conspicere, et tristitiam delinire. Cum enim moerore quodam se tangi sentiunt, equos aspiciunt, auri argentique sui vascula contemplantur, praedia circumeunt. Cumque per haec temporalia oculos libenter trahunt, obortum animae moerorem vincunt. Unde eis et in Evangelio Veritas dicit: Vae vobis divitibus, qui hic habetis consolationem vestram (Luc. VI, 24). Sed sanctus vir qui hoc luget, quia ab aeternis gaudiis cecidit, consolationem de temporalibus non admittit, dicens: Negavi consolari animam meam. Ac si aperte dicat: Qui de temporalium amissione non lugeo, de temporalium abundantia consolari nequaquam possum. Cui tamquam si nos audientes ista diceremus: Quid igitur quaeris, qui consolari in his quae mundi sunt renuis? illico adjecit: Memor fui Dei, et delectatus sum (Psal. LXXVI, 4). Ac si aperte dicat: Terrenarum rerum me nec abundantia refovet, auctoris autem mei quem adhuc videre non valeo. vel sola memoria delectat. Haec est igitur amaritudo sapientiam, quia dum spe in alta erecti sunt, nullis hic gaudiis animum sternunt. Hinc enim scriptum est: Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi laetitia (Eccle. VII, 5). Hinc Jacobus dicit: Miseri estote, et lugete, et plorate, et risus vester in luctum convertatur, et
gaudium in moerorem (Jac. IV, 9). Hinc per semetipsam Veritas attestatur, dicens: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth, V, 5). Inveniri ergo sapientia in eorum terra non potest, qui suaviter vivunt, quia tanto verius stulti sunt, quanto majora perdentes, in minimis laetantur. Hinc Petrus eamdem pravorum stultitiam reprehendit, dicens: Voluptatem existimantes diei delicias, coinquinationis et maculae (II Pet. II, 13). Hinc Salomon ait: Risum deputavi errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis (Eccle. II, 2). Dicat itaque vir sanctus de sapientia: Nec invenitur in terra suaviter viventium, quia nimirum qui in hoc mundo suaviter vivunt ita adhuc stulti sunt, ut hoc ipsum quoque nesciant, unde ceeiderunt. Sequitur:
CAPUT XLII
VERS. 14.---Abyssus dicit, Non est in me.
67. A Dei sapientia sunt alieni, qui secundum carnem mundumque sapiunt.---Quid hoc loco abyssum nisi corda hominum vocat? quae et per lapsum fluida et per duplicitatis sunt caliginem tenebrosa. Quae nimirum abyssus non esse in se hanc sapientiam profitetur, quia iniqua mens dum esse sapiens carnaliter appetit, stultam se ad spiritalia ostendit. Nam quia, teste Paulo, Sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19), tanto quisque amplius intus stultus fit, quanto conatur exterius sapiens videri. De hac abysso per Joannem dicitur: Vidi angelum descendentem de coelo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua; et apprehendit draconem serpentem antiquum, qui est diabolus, et satanas, et ligavit eum per annos mille, et misit in abyssum, et clausit, et signavit super illum, ut non seducat amplius gentes, donec consumentur mille anni (Apoc. XX, 1). Millenario etenim numero non quantitatem temporis, sed universitatem, qua regnat Ecclesia, designavit. Antiquus autem serpens ligatus catena in
abyssum mittitur, quia religatus a bonorum cordibus, apud reproborum mentes reclusus, eis atrocius dominatur. Qui paulo post quoque de puteo abyssi educi describitur, quia de iniquorum cordibus nunc occulte saevientibus, tunc accepta contra Ecclesiam potestate, in vim aperte persecutionis erumpet. Haec itaque abyssus, in qua nunc diabolus servatur occultus, non esse in se sapientiam dicit, quia alienam se a vera sapientia iniquis operibus ostendit. Dum enim malitiam quisque tegit in corde, ore autem blandimenta exhibet, dum cogitationes suas duplicitate obnubilat, dum puritatis verba quasi fatuitatem devitat, dum vias simplicis innocentiae declinat, quasi habere se abyssus Dei sapientiam recusat. Et quia huic mundo mentes deditae praesentis vitae curis et sollicitudinibus perturbantur, et idcirco ejusdem sapientiae tranquillitate perfrui nequaquam possunt, recte subjungitur:
CAPUT XLIII
IBID.---Et mare loquitur: Non est mecum.
68. Ea non fruuntur, qui terrenis distrahuntur curis.--- Quid enim maris nomine nisi saecularium mentium amara inquietudo signatur? Quae dum se vicissim inimicitiis impetunt, quasi adversantes se undae collidunt. Recte etenim mare vita saecularium dicitur, quia dum procellosis actionum motibus concitatur, ab internae sapientiae quiete atque stabilitate disjungitur. Quo contra bene per prophetam dicitur: Super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos (Isai. LXVI, 2)? A terrenis autem mentibus tanto longius spiritus fugit, quanto apud has quietem non invenit. Hinc est enim quod de quibusdam per Psalmistam dicitur: Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt (Psal. XIII, 3). A qua nimirum contritione perturbationis nos Dominus revocat, dicens: Venite ad me omnes, qui laboratis et
onerati estis, et ego vos reficiam; tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 28). Quid enim in hac vita laboriosius quam terrenis desideriis aestuare? Aut quid hic quietius quam hujus saeculi nihil appetere? Hinc est quod Israeliticus populus custodiam Sabbati accepit in munere (Exod. XVI, 29); hinc e contra est Aegyptus muscarum multitudine percussa (Exod. VIII, 21). Populus namque qui Deum sequitur accipit sabbatum, id est requiem mentis, ut nullo in hac vita desideriorum carnalium appetitu fatigetur. Aegyptus vero quae hujus mundi speciem tenet muscis percutitur. Musca enim nimis insolens et inquietum animal est. In qua quid aliud quam insolentes curae desideriorum carnalium designantur? Unde alias dicitur: Muscae morientes perdunt suavitatem unguenti (Eccle. X, 1), quia cogitationes superfluae, quae assidue in animo carnalia cogitante et nascuntur et deficiunt, eam suavitatem qua unusquisque intrinsecus per spiritum unctus est perdunt, quoniam integritate ejus perfrui non permittunt. Aegyptus ergo muscis percutitur, quia eorum corda qui terrenam vitam diligunt, dum desideriorum suorum inquietudinibus feriuntur, turbis cogitationum carnalium ad ima depressa sunt, ut ad quietis intimae desiderium non leventur. Unde cum mira ope pietatis ad cor veritas venit, prius ab eo cogitationum carnalium aestus ejicit, et post in eo virtutum dona disponit. Quod bene nobis sacra Evangelii historia innuit, in qua dum ad resuscitandam filiam principis invitatus Dominus duceretur, protinus additur: Et cum ejecta esset turba, intravit, et tenuit manum ejus, et surrexit puella (Matth. IX, 25). Foras ergo turba ejicitur, ut puella suscitetur, quia si non prius a secretioribus cordis expellitur importuna saecularium multitudo curarum, anima quae intrinsecus jacet mortua non resurgit. Nam dum se per innumeras terrenorum desideriorum cogitationes spargit, ad considerationem sui sese nullatenus colligit. In his itaque inquietudinum fluctibus habitare sapientiam non posse cognoscens, ait: Et mare
loquitur: Non est mecum. Nullus quippe eam plene recipit, nisi qui ab omni se abstrahere actionum carnalium fluctuatione contendit. Unde et alias dicitur: Sapientiam scribe in tempore otii, et qui minoratur actu, ipse percipiet eam (Eccli. XXXVIII, 25). Et rursum: Vacate et videte, quoniam ego sum Deus (Psal. LV, 11).
69. Nisi eis non terreno studio serviatur.---Sed quid est quod plerosque antiquorum patrum novimus hanc sapientiam et intrinsecus vivaciter tenuisse, et curas mundi extrinsecus solemniter ministrasse (Genes. XLII, 43, etc.)? An perceptione hujus sapientiae Joseph privatum dicimus, qui famis tempore totius Aegypti curas suscipiens, non solum Aegyptiis alimenta praebuit, sed vitam quoque exterorum advenientium ministerii sui arte servavit? An ab hac sapientia S. Daniel alienus exstitit, qui a Chaldaeorum rege in Babylonia princeps magistratuum effectus, tanto majoribus curis occupatus est, quanto et sublimiori dignitate omnibus praelatus (Dan. II, 48)? Cum igitur constet plerumque etiam bonos non terreno studio terrenis curis implicari, patenter agnoscimus quia sic nonnumquam cives Jerusalem angarias solvunt Babyloniae, sicut saepe cives Babyloniae impendunt angarias Jerusalem. Nam sunt nonnulli qui verbum vitae pro sola sapientiae ostentatione praedicant, eleemosynarum opem pro appetitu vanae gloriae subministrant. Et quidem Jerusalem videntur esse quae agunt, sed tamen Babyloniae cives sunt.
70. Deo soli vacare cupiendum est, et curis externis ex Dei voluntate serviendum.---Sic itaque aliquando contingit ut qui solam coelestem patriam diligunt, terrenae patriae curis subjacere videantur. Quorum tamen ministerium a pravorum operibus plerumque in actu, nonnumquam vero ante supernum judicem in sola cogitatione discernitur. Pleni quippe superna sapientia discernunt qualiter debeant et ad aliud vacare
intrinsecus, et ad aliud extrinsecus occupari ut si forte occulta Dei ordinatione aliquid eis non appetentibus de hujus saeculi curis imponitur, cedant Deo quem diligunt, et prae amore ejus intrinsecus solam illius desiderent visionem; prae timore vero ejus impositam sibi extrinsecus humiliter expleant actionem, ut et vacare Deo appetant ex gratia dilectionis, et rursum curas superimpositas ex conditione expleant servitutis. Cumque occupationes extrinsecus perstrepunt, intrinsecus in amore pacatissima quies tenetur; atque occupationum tumultus exterius perstrepentes dispensat interius praesidens judex ratio, et tranquillo moderamine ea quae circa se minus sunt tranquilla disponit. Sicut enim vigor mentis frenandis praeest motibus carnis, sic saepe superimpositos tumultus occupationis bene regit amor quietis, quia exteriores curae si perverso amore non appetuntur, non confuso, sed ordinato animo ministrari queunt. Sancti etenim viri nequaquam eas appetunt, sed occulto ordine sibi superimpositas gemunt; et quamvis illas per meliorem intentionem fugiant, tamen per subditam mentem portant. Quas quidem summopere, si liceat, vitare festinant; sed timentes occultas dispensationes Dei, tenent quod fugiunt, et exercent quod vitant. Intrant enim ad cor suum, et ibi consulunt quid velit occulta voluntas Dei; seseque subditos debere esse summis ordinationibus cognoscentes, humiliant cervicem cordis jugo divinae dispensationis. Quisquis vero talis est, quilibet tumultus versentur extrinsecus, numquam ad ejus interiora perveniunt. Itaque agitur ut aliud intrinsecus voto, aliud extrinsecus teneatur officio; et hac sapientia non jam turbulenta atqua confusa, sed tranquilla corda repleantur. Bene ergo de ea dicitur quia Abyssus dicit: Non est in me, et mare loquitur: Non est mecum. Ac si aperte diceretur: Perturbatae mentes saecularium eo ipso clamant, quoniam a vera sapientia longe divisae sunt, quo quietae non sunt. Quia vero haec Dei sapientia manens cum Patre ante saecula incarnanda erat in fine saeculorum, ut ad redimendum genus humanum non
sanctos angelos, non justos homines mitteret, sed in manifestatione visionis per semetipsam veniret, recte subjungitur:
CAPUT XLIV
VERS. 15.---Non dabitur aurum obryzum pro ea.
71. Angeli ab omni labe mundi, non homines.---Quid namque per aurum obryzum nisi sancti angeli designantur? Qui recte et aurum vocantur, et obryzum: aurum, quia fulgent claritate justitiae; obryzum, quia nullum habuerunt unquam contagium culpae. Homines vero justi quamdiu in hac carne corruptibili mortaliter vivunt, aurum quidem esse possunt, obryzum omnino non possunt, quia corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Nam quamvis in hac vita ex magna justitiae claritate resplendeant, nequaquam tamen ad purum peccatorum sordibus carent; Joanne Apostolo attestante, qui dicit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8); et affirmante Jacobo, qui astruit, dicens: In multis enim offendimus omnes (Jac. III, 2). Propheta etiam deprecante, qui ait: Ne intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2). Aurum ego obryzum illi nuncupantur, qui in ea qua conditi sunt innocentia perdurantes, et fulgent claritate justitiae, et nullis vel minimis maculantur sordibus culpae.
72. Nullus tamen angelorum ad redimendum hominem missus est, aut sufficit.---Sed quia pro hac sapientia nullus angelorum redemptor humani generis mittendus fuit, ne quis spem in his, quos in adjutorium hominum saepe apparuisse didicimus, angelis poneret, dictum est: Non dabitur aurum obryzum pro ea. Ac si aperte diceretur: Per semetipsam sapientia
manifestabitur, ut humanum genus a culpa redimatur. Nullus vice ejus angelus mittitur, quia per creatorem necesse est ut creatura liberetur. Unde et in Evangelio Dominus dicit: Si vos filius liberaverit, vere liberi eritis (Joan. VIII, 36). Sed vir sanctus, spiritu ejusdem sapientiae repletus, quosdam in Judaea praevidit non esse defuturos qui spem in legislatore ponerent, et suae salutis auctorem S. Moysen putarent, sicut et cuidam sanato maledicentes dicunt: Tu discipulus sis ejus, nos enim Moysi discipuli sumus (Joan. IX, 28). Unde adhuc congrue subinfertur:
CAPUT XLV
IBID.---Nec appendetur argentum in commutatione ejus.
73. Eorum qui S. Moysen aut quempiam sanctorum, suae salutis auctorem putant, insania.---Quia enim argento saepe eloquia divina designantur possunt argenti vocabulo etiam ejusdem eloquii scriptores intelligi, quorum vita inter turbas hominum resplenduit luce virtutum. Sed quia lex peccata indicare potuit, non auferre, non quisquam veterum patrum, non legislator S. Moyses humani generis redemptor exstitit. Argentum ergo in commutatione hujus sapientiae non appenditur, quia quilibet sancti esse potuerunt, in comparatione unigeniti Filii Dei nullius meriti fuisse pensantur, qui nisi hujus sapientiae servos se esse cognoscerent, sancti nullatenus fuissent. Ad hoc quippe illi missi sunt, ut in cordibus hominum viam huic sapientiae praedicando praepararent, neque ut pro ea, sed per eam subjectos populos regerent. Quia enim certum erat quod per accessum temporum deficientis saeculi languores excrescerent, actum est ut aeterna Dei sapientia in fine saeculorum per semetipsam veniret ad grandem hunc et nimiae infirmitatis aegrotum, id est per totum mundum jacens languidum genus humanum, ut transmissis prius
praedicatoribus, quasi quibusdam visitatoribus, tanto postmodum major veniret potentia medici, quanto magis morbus crevisset aegroti. Quia vero nullus vice ejus ad salvandos nos mittitur, dicatur recte: Nec appendetur argentum in commutatione ejus, quoniam vita justorum praedicantium quantalibet sanctitatis luce polleat, adventum nobis supernae sapientiae per suam praesentiam non commutat. Sed fuere multi gentilium qui, mundi hujus sapientum disciplinis dediti, ea quae sunt inter homines honesta servarent, et salvandos servata honestate se crederent, nec jam mediatorem Dei et hominum quaererent, cum quasi sufficientem sibi philosophorum doctrinam tenerent. In quorum despectu mox subditur:
CAPUT XLVI
VERS. 16.---Non conferetur tinctis Indiae coloribus.
74. Quantum praestet Dei sapientia, fucatae nitore sermonis philosophioe.---Quid enim per Indiam quae nigrum populum mittit, nisi hic mundus accipitur, in quo vita hominum per culpam obscura generatur. Tincti autem colores indiae, sunt hujus mundi sapientes; qui quamvis per infidelitatem et plerumque per actionem foedi sint, ante humanos tamen oculos superductae honestatis colore fucantur. Sed coaeterna Dei sapientia tinctis Indiae coloribus non confertur, quia quisquis hanc veraciter intelligit, ab his hominibus quos mundus sapientes coluit quam longe distet agnoscit. Ipsaque ejus mandatorum verba ab hujus mundi sapientibus differunt, qui dum intendunt eloquentiae, eorum dicta quasi pulchra apparent specie, et fucatione tincturae; et cum virtute rerum careant, aliud se esse quam sunt verborum compositionibus, quasi superductis coloribus, mentiuntur. At contra, doctrina sapientiae et praedicatione pulchra est, et pura veritate conspicua; nec aliud se per fallaciam praetendit exterius, et aliud reservat interius; neque in
dictis suis pulchra videri appetit nitore sermonis, sed integritate veritatis. In mandatis igitur suis Dei sapientia non confertur tinctis Indiae coloribus, quia dum fucata eloquentiae ornamenta non habet, quasi vestis sine tinctura placet. Quam fucationem tincturae bene Paulus despexerat, cum dicebat: Quae et loquimur non in doctis humanae saplentiae verbis, sed in doctrina spiritus (I Cor. II, 13). Malebat quippe hanc sapientiam sola puritate veritatis ostendere, non autem eloquii tinctione fucare. Sequitur:
CAPUT XLVII
IBID.---Nec lapidi sardonycho pretiosissimo, vel sapphiro.
75. Christo nullus aut hominum aut angelorum comparandus.---Sardonychum, vel sapphirum, lapides pretiosos non esse quis nesciat? Et dum multi alii pretiosi sint lapides, qui longe istos aestimatione magnitudinis antecellant, cur sapphirus vel sardonychus potissimum pretiosus nominatus est, cum uterque lapis iste aliorum lapidum comparatione vilissimus sit? nisi ut eos lapides qui pretiosi describuntur, dum pretiosos non esse cognoscimus, in eorum intelligentia aliud exquiramus. Sardonychus quippe terrae rubrae similitudinem tenet, sapphirus vero aeream habet speciem. Possunt ergo in sardonycho per terram rubram homines, in sapphiro autem per aeream visionem angeli designari. Nam cum rubrae terrae speciem lapis sardonychus habeat, non immerito hominem designat, quia et Adam, qui primus est conditus, Latino sermone terra rubra nominatur. Quid est ergo quod dicitur, quia haec sapientia lapidi sardonycho, vel sapphiro non confertur, nisi quod is qui est Dei virtus, et Dei sapientia, mediator scilicet Dei et hominum, homo Christus Jesus, tanta magnitudine excellat omnia, ut ei nec in terra primi homines, nec in coelo angeli comparentur? Unde et per Psalmistam, dicitur: Quis in
nubibus aequabitur Domino, aut quis similis erit Deo inter filios Dei (Psal. LXXXVIII, 7)?
76. Quantum apostoli caelibes antecellant veteris testamenti patres conjugatos.---Possunt autem per sardonychum lapidem patres testamenti veteris, per sapphirum vero praedicatores exprimi testamenti novi. Illi quippe quamvis magnam justitiae vitam tenerent, carnali tamen propagationi serviebant. Quia igitur constat quod quaedam terrena agerent, non immerito per sardonychum lapidem, qui, ut praediximus, terrae rubrae tenet speciem, designantur. Per sapphirum vero, qui aetherei est coloris, testamenti novi congrue praedicatores accepimus, qui carnalis propaginis desideria postponentes, coelestia sola sectati sunt. Unde et propheta, conspiciens cuncta carnis desideria sanctos apostolos spiritali ardore transcendere, admiratus ait: Qui sunt hi qui ut nubes volant (Isai. LX, 8)? Ac si aperte dicat: Nos per terram gradimur, qui adhuc conjugiis implicamur, et propagandae soboli opera carnis impendimus; isti vero in terra non ambulant, sed ut nubes volant, qui dum coelestia appetunt, de terrenis desideriis nihil tangunt. Ait ergo quia Dei sapientia sardonycho, vel sapphiro lapidi non confertur, ac si patenter insinuet, dicens: Ei qui homo inter homines cernitur, nec in antiquis quisquam, nec in novis patribus aequatur, quia ex Deitate habet quod in humanitate quemquam similem non habet. Unde adhuc subditur:
CAPUT XLVIII
Vers. 17.---Non adaequabitur ei aurum vel vitrum.
77. Beati fulgebunt in coelo tamquam aurum, translucebunt ut vitrum.---Quis hoc sanum sapiens juxta litteram sentire dignetur? Vitrum quippe, ut superius diximus, auro longe est vilius; et postquam dictum est quod aurum huic sapientiae non adaequatur, adhuc quasi
crescendo subjungitur quod ei quoque nec vitrum possit aequari. Sed ipsa nos littera ab historico intellectu deficiens, ad indagandum allegoriae mysterium mittit. Auri namque metallum novimus potiori metallis omnibus claritate fulgere. Vitri vero naturae est ut extrinsecus visum, pura intrinsecus perspicuitate luceat. In alio metallo quidquid intrinsecus continetur absconditur; in vitro vero quilibet liquor qualis continetur interius, talis exterius demonstratur, atque, ut ita dixerim, omnis liquor in vitreo vasculo clausus patet. Quid ergo aliud in auro vel vitro accipimus, nisi illam supernam patriam, illam beatorum civium societatem, quorum corda sibi invicem et claritate fulgent, et puritate translucent? Quam Joannes in Apocalypsi conspexerat, cum dicebat: Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide; ipsa vero civitas aurum mundum similis, vitro mundo (Apoc. XXI, 18). Quia enim sancti omnes summa in ea beatitudinis claritate fulgebunt, instructa auro dicitur.
78. In eorum vultu intimi animi sensus conspiciuntur.-- -Et quoniam ipsa eorum claritas vicissim sibi in alternis cordibus patet, et cum uniuscujusque vultus attenditur, simul et conscientia penetratur, hoc ipsum aurum vitro mundo simile esse memoratur. Ibi quippe uniuscujusque mentem ab alterius oculis, membrorum corpulentia non abscondet, sed patebit animus, patebit corporalibus oculis ipsa etiam corporis harmonia, sicque unusquisque tunc erit conspicabilis alteri, sicut nunc esse non potest conspicabilis sibi. Nunc autem corda nostra quandiu in hac vita sumus, quia ab altero in alterum videri non possunt, non intra vitrea, sed intra lutea vascula concluduntur, cui scilicet luto per passionem mentis inhaerere Propheta formidabat, cum diceret: Eripe me de luto, ut non inhaeream (Psal. LXVIII, 15). Quod nimirum habitaculum corporum Paulus domum terrestrem nominat, dicens: (Scimus quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam aeternam in coelis (II
Cor. V, 1). In hac itaque terrestri domo quousque vivimus, ipsum, ut ita dicam, corruptionis nostrae parietem mentis oculis nullatenus penetramus, et vicissim in aliis videre occulta non possumus. Unde sancta Ecclesia sponsi sui speciem videre in divinitate desiderans, nec tamen valens, quia aeternitatis illius formam quam intueri concupiverat ab ejus oculis assumpta humanitas abscondebat, in Canticis canticorum moerens dicit: En ipse stat post parietem nostrum (Cant. II, 9). Ac si aperte dicat: Ego hunc in divinitatis suae jam specie videre desidero, sed adhuc a visione illius per assumptae carnis parietem excludor. Quousque itaque in hac corruptibili carne vivimus, cogitationes nostras in alterutrum non videmus. Unde rursum per eumdem Paulum dicitur: Quis scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. II, 11)? Et rursum: Nolite judicare ante tempus, donec veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium (I Cor. IV, 5). Illa itaque civitas quae sua vicissim singulis corda manifestat, ex auro dicitur similis vitro mundo, ut designetur auro clara, vitro perspicua.
79. Quomodo sancti Deo similes sint et dissimiles.--- Sed quamvis in ea sancti omnes tanta claritate fulgeant, tanta perspicuitate transluceant, ei tamen sapientiae de cujus imagine habent omne quod sunt, aequari non possunt. Bene ergo dicitur: Non adaequabitur ei aurum vel vitrum. Ad hoc enim sancti omnes ad illa gaudia aeterna perveniunt, ut esse Deo similes possint, sicut scriptum est: Cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I. Joan. III, 2)? Et tamen scriptum est: Domine Deus virtutum, quis similis tibi (Psal. LXXXVIII, 9)? Et iterum: Aut quis erit similis Deo inter filios Dei? Unde ergo similes, et unde non similes, nisi quia huic sapientiae et similes erunt ad imaginem et tamen non erunt ad aequalitatem? Aspiciendo quippe aeternitatem Dei, fit eis ut aeterni sint; et dum visionis ejus donum percipiunt, ex perceptione beatitudinis imitantur quod
vident. Et similes ergo sunt, quia beati fiunt; et tamen creatori similes non sunt, quia creatura sunt. Et habent itaque quamdam Dei similitudinem, quia non habent finem; et tamen incircumscripti aequalitatem non habent, qui habent circumscriptionem. Dicatur igitur recte: Non adaequabitur ei aurum vel vitrum, quia quantalibet sancti claritate et perspicuitate fulgeant, aliud est homines esse sapientes in Deo, atque aliud esse hominem sapientiam Dei. Quam profecto sapientiam ille veraciter agnovit, qui mediatori Dei et hominum aliquem comparare sanctorum minime praesumpsit. Unde et subditur:
CAPUT XLIX
IBID---Nec commutabuntur pro ea vasa auri excelsa et eminentia.
80. Sancti omnes pertranseundi, ut ad Christum Deum et hominem perveniatur.---Excelsum quippe vas auri Elias exstitit, excelsum vas auri Jeremias, excelsa atque eminentia auri vasa priores patres fuere. Sed haec Dei sapientia, ut a carnali nos conversatione redimeret, apparuit in carne, et qui illam veraciter non agnovit, mediatorem Dei et hominum, hominem Jesum Christum unum esse ex prophetis putavit quem electorum oculi fide tenuerunt Deum, cum viderunt hominem. Unde ab eo sanctis discipulis dicitur: Quem dicunt homines esse Filium hominis (Matth. XVI, 13)? Cui cum protinus responderent: Alii Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis (Ibid., 14), de suo mox sensu requiruntur: Vos quem me esse dicitis (Ibid., 15)? Cui protinus Petrus totius Ecclesiae voce respondens, ait: Tu es Christus Filius Dei vivi (Ibid., 16). Quia igitur juxta Pauli vocem Christum novimus Dei virtutem, et Dei sapientiam (I Cor. I, 18, 30), Petrus pro hac sapientia vasa auri excelsa et eminentia commutare noluit, quia de illa non aliud quam erat intellexit. Magnum quippe, ut dictum est, vas auri Joannes, magnum vas auri Elias vel Jeremias
fuit. Sed quisquis eumdem Deum quemlibet eorum esse credidit, vas auri excelsum et eminens pro sapientia commutavit. Ecclesia vero pro hae sapientia, vasa auri excelsa et eminentia non commutat, quia Christum Filium Dei non unum esse prophetarum, sed unum prophetarum Dominum credit. Ipsam quippe ad se venisse sapientiam videns, noluit se in illis aureis vasis figere, sed in eam studuit fide certissima pertransire. Unde in Canticis canticorum dicit: Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem. Num quem diligit anima mea vidistis? Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea (Cant. III, 3). Quos enim vigiles qui custodiunt civitatem, nisi priores Patres vel prophetas accipimus, qui studuerunt ad custodiam nostram sanctae praedicationis voce vigilare? Sed cum Redemptorem suum Ecclesia quaereret, in ipsis antiquis praedicatoribus spem figere noluit, quae dicit: Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea (Ibid., III, 4). Illum quippe invenire non posset si istos pertransire noluisset. In istis se custodibus infideles fixerant, qui Christum Dei Filium unum quemlibet esse illorum credebant. Voce igitur ac fide Petri inventos vigiles sancta Ecclesia transiit, quae prophetarum Dominum unum quemlibet ex prophetis credere contempsit. Dicatur ergo: Nec commutabuntur pro ea vasa auri excelsa et eminentia, quia electi quique sanctorum vitam et venerantur ex sublimitate, et tamen non suscipiunt ad errorem. Quos enim puros homines esse sciunt, Deo homini omnino non conferunt. Unde adhuc subditur:
CAPUT L
Vers. 18.---Nec commemorabuntur in comparatione ejus.
81. Omnes coelestes cives sancti et justi, sed participatione divinae sapientiae, non comparatione.--- Omnes enim supernae patriae electi, sancti quidem et
justi sunt; sed participatione sapientiae, non comparatione. Quid enim sunt homines Deo comparati? Lumen autem sapientia, lumen et servi sapientiae vocari solent. Sed illa lumen illuminans, isti lumen illuminatum, sicut scriptum est: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Istis autem tantummodo dicitur: Vos estis lux mundi (Matth. V, 14). Justitia quidem sapientia, justitia et servi sapientiae nuncupantur; sed illa justitia justificans, isti autem justitia justificata. De Deo quippe, qui sapientia est, dicitur: Ut sit ipse justus et justificans (Rom. III, 26); isti vero dicunt: Ut nos efficeremur justitia Dei in ipso (II Cor. V, 21). Aliter ergo venerandum est lumen illuminans, aliter lumen illuminatum; aliter justitia justificans, aliter justitia justificata. Sapientia vero est, et sapit; nec habet aliud esse, aliud sapere; servi autem sapientiae esse quidem sapientes possunt, nec tamen hoc habent esse quod sapere; nam esse possunt, et sapientes non esse. Habet vitam sapientia, sed non aliud habet, et aliud est, quippe cui hoc est esse quod vivere. Servi autem sapientiae cum habent vitam, aliud sunt, et aliud habent, quippe quibus non est hoc ipsum esse quod vivere; nam possunt juxta aliquid esse, nec vivere. Aliud quippe illis est esse, aliud vivere, quia in ipso parente primo essentiam habuere per initium, vitam per accessum; quoniam prius de terra factus est homo, et postmodum, sicut scriptum est: Inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem (Genes. II, 7). Sapientia vero habet essentiam, habet vitam; sed hoc quod habet, ipsa est. Proinde incommutabiliter vivit, quia non ex accidenti, sed essentialiter vivit. Sola ergo cum Patre et sancto Spiritu veraciter est, cujus essentiae comparatum esse nostrum, non esse est. Huic si conjungimur, sumus, vivimus, sapimus; huic si comparamur, nec sapimus, nec vivimus omnino, nec sumus.
82. Sancti quanto magis Deum cognoscunt, tanto sibi vilescunt.---Hinc est quod sancti omnes, quando in Dei
visione proficiunt, quanto magis divinitatis interna conspiciunt, tanto magis se nihil esse cognoscunt. Nusquam quippe legitur quod Abraham cinerem et pulverem se esse professus est, nisi cum habere Dei meruit collocutionem. Ait enim: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis (Genes. XVIII, 27). Esse enim se aliquid fortasse crederet, si veracem essentiam quae super ipsum est minime sensisset. At vero ubi ad incommutabilem contemplandum super se raptus est, impletus tanta contemplationis potentia, dum videret illum, nil se esse nisi pulverem vidit. Hinc est etiam quod Propheta repletus eadem sapientia, exclamat: Memento, Domine, quod pulvis sumus (Psal. CII, 15). Qui rursus ejusdem incommutabilitatem essentiae contemplatus, ait: Omnia sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI, 27, 28). Hinc ad Moysen dicitur: Ego sum qui sum; et dices filiis Israel: Qui est misit me ad vos (Exod. III, 14, 15). Solus quippe veraciter est, qui solus incommutabiliter permanet. Nam omne quod modo sic, et modo aliter est, juxta non esse est. Permanere enim in statu suo non potest. Atque aliquo modo ad non esse itur, dum ab eo quod fuerat semper ad aliud per momenta temporum ducitur. Ut ergo in participatione illius essentiae aliquid simus, cognoscamus nosmetipsos, quia prope nihil sumus. Bene itaque dicitur: Nec commemorabuntur in comparatione ejus, quia vasa auri excelsa et eminentia, quae ex participatione sapientiae nobis veneranda sunt, in comparatione sapientiae etiam memoranda non sunt. Quia vero haec sapientia humanis cordibus latenter infunditur, sicut de sancto Spiritu quoque dictum est: Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat, aut quo vadat (Joan. III, 8), idcirco subjungitur:
CAPUT LI
IBID.---Trahitur enim sapientia de occultis.
83. Dei sapientia ex occultis revelata. Ecelesia cum deessent aperti hostes, tentari coepit a suis. De occultis sapientia trahitur, quia cum sit invisibilis, non nisi invisibiliter invenitur. Quae recte quoque trahi dicitur, quia sicut flatum trahimus, ut corpus vivat, sic ab intimis sapientiae spiritus ducitur, ut ad vitam anima subsistat. Unde Psalmista ait: Os meum aperui, et attraxi spiritum (Psal. CXVIII, 131). Quae nimirum sapientia, humana carne cum anima rationali suscepta, dum ab intimis apparuisset in promptu, mundus hic quia auctorem suum invisibilem videre non potuit, quem visibilem conspexit hominem, eum quoque et invisibilem agnovit Deum. Conversa est ab infidelitatis suae tenebris superba prius sua aversione gentilitas, ostensis signis atque prodigiis crevit fides; propagata autem fide, in veneratione omnium sanctae Ecclesiae culmen emicuit. Cui cum deessent aperti adversarii, tentari coepit a suis. Nam multae quoque in ea haereses exortae contra eam duri certaminis bella paraverunt. Exercenda quippe est hoc tempore per laborem, quae sequenti tendit ad remunerationem. Qua ex re factum est ut in ea nonnulli prodirent, qui mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum purum hominem creatum dicerent, sed ex gratia deificatum; tantumque ei sanctitatis tribuerent, quantum de sanctis caeteris, ejus videlicet famulis, agnovissent. Quos beatus Job, prophetiae spiritu afflatus, sententiae suae definitione redarguit, dicens:
CAPUT LII
VERS. 19.---Non adaequabitur ei topazium de Aethiopia.
84. Refelluntur qui Christum tamquam purum hominem caeteris sanctis similem docent.---Quid Aethiopiam, nisi praesentem mundum accipimus? quae coloris nigredine designat peccatorem populum, foeditate meritorum. Aliquando vero Aethiopiae nomine
specialiter gentilitas designari solet, infidelitatis prius nigra peccatis. Quam veniente Domino Habacuc propheta vidit timore perterritam, et ait: Tabernacula Aethiopium expavescunt, tabernacula terrae Madian [Pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae, turbabuntur pelles terrae Madian] (Habac. III, 7). David quoque propheta videns quod ad Judaeam redimendam veniret Dominus, sed ante gentilitas crederet, et postmodum Judaea sequeretur, sicut scriptum est: Donec plenitudo gentium introiret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25); dicit: Aethiopia praeveniet manus ejus Deo (Psal. LVII, 32); id est, priusquam Judaea credat, salvandam se offert omnipotenti Deo peccatis nigra gentilitas. Topazium vero pretiosus lapis est; et quia Graeca lingua παν omne dicitur, pro eo quod omni colore resplendet, topazium quasi to-pantium vocatur. Dum vero in Deum conversa gentilitas credidit, ex ea multi ita sunt dono sui Spiritus locupletati, ut quasi multis coloribus, sic multis virtutibus luceant. Sed ne acceptis quisquam virtutibus extollatur, a sancto viro nunc dicitur: Non adaequabitur ei topazium de Aethiopia. Ac si aperte dicat: Nullus sanctorum quibuslibet virtutibus plenus, ex ista tamen nigredine mundi collectus, aequari ei potest, de quo scriptum est: Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Nos quippe etsi sancti efficimur, non tamen sancti nascimur, quia ipsa naturae corruptibilis conditione constringimur, ut cum Propheta dicamus: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7). Ille autem solus veraciter sanctus natus est, qui ut ipsam conditionem naturae corruptibilis vinceret, ex commistione carnalis copulae conceptus non est.
85. Nestorii insania contra Christum. Quem etsi purum hominem, meritis assecutum esse ut Deus fieret, docuit. Refellitur. Modus Incarnationis Verbi. Christus aliud ex Patre, aliud ex matre, non alius.---Huic se sapientiae quasi quoddam topazium de Aethiopia
aequari voluit, cum quidam haeresiarches dixit: Non invideo Christo Deo facto, quoniam si volo, et ipse possum fieri. Qui Jesum Christum Dominum nostrum, non per mysterium conceptionis, sed per profectum gratiae Deum putavit, perversa allegatione astruens cum purum hominem natum, sed, ut Deus esset, per meritum profecisse, atque ob hoc aestimans et se et quoslibet alios posse ei coaequari, qui filii Dei per gratiam fiunt, non intelligens, non attendens, quia non adaequabitur ei topazium de Aethiopia. Aliud est enim natos homines gratiam adoptionis accipere, aliud unum singulariter per divinitatis potentiam Deum ex ipso conceptu prodiisse. Nec aequari potest gloriae Unigeniti habitae per naturam alia accepta per gratiam; Mediator quippe Dei atque hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5), non sicut iste haereticus desipit, alter in humanitate, alter in Deitate est. Non purus homo conceptus atque editus, post per meritum ut Deus esset accepit, sed nuntiante angelo, et adveniente Spiritu, mox Verbum in utero, mox intra uterum Verbum caro, et manente incommutabili essentia, quae ei est cum Patre et cum sancto Spritu coaeterna, assumpsit intra virginea viscera unde et impassibilis pati, et immortalis mori, et aeternus ante saecula temporalis posset esse in fine saeculorum, ut per ineffabile sacramentum, conceptu sancto, et partu inviolabili, secundum veritatem utriusque naturae, eadem virgo et ancilla Domini esset et mater. Sic quippe ei ab Elisabeth dicitur: Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me (Luc. I, 43)? Et ipsa Virgo concipiens dixit: Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum (Ibid., I, 38). Et quamvis ipse aliud ex Patre, aliud ex Virgine, non tamen alius ex Patre, alius ex Virgine, sed ipse est aeternus ex Patre, ipse temporalis ex matre; ipse qui fecit, ipse qui factus est; ipse speciosus forma prae filiis hominum per divinitatem, et ipse de quo dictum est: Vidimus eum, et non erat aspectus, et non est species ei neque decor (Isai. LIII, 2), per humanitatem. Ipse ante saecula de Patre sine matre, ipse in fine saeculorum de matre sine
patre. Ipse templum, ipse conditor templi; ipse auctor operis, ipse opus auctoris; manens unus ex utraque et in utraque natura, nec naturarum copulatione confusus, nec naturarum distinctione geminatus. Sed quia non haec tractanda suscepimus, ad exponendi ordinem redeamus.
86. Superius dictorum recapitulatio.---Notandum nobis est quod sanctus vir, ut longe distare ab hac sapientia angelos demonstraret, dicit: Non dabitur aurum obryzum pro ea. Qui ut antiquos etiam Patres sacri eloquii tractatores inferiores ostenderet, adjunxit: Nec appendetur argentum in commutatione ejus. Ut philosophorum quoque sapientiam huic monstraret longe subesse, intulit: Non conferetur tinctis Indiae coloribus. Atque subjunxit: Nec lapidi sardonycho pretiosissimo, vel sapphiro. Ut in illa quoque superna civitate nullum pervenire ad aequalitatem Unigeniti demonstraret, addidit: Non adaequabitur ei aurum vel vitrum. Ut prophetas quoque ei subesse ostenderet, adjunxit: Nec commutabuntur pro ea vasa auri excelsa et eminentia, nec commemorabuntur in comparatione ejus. Trahitur enim sapientia de occultis. Ad extremum vero ut ipsos quoque in Ecclesia haereticos increparet, qui a gentilitatis errore venientes, fidem quam percipiunt, per superbiam scindunt. addidit: Non adaequabitur ei topazium de Aethiopia. Ac si patenter insinuet, dicens: Hi qui ex peccati nigredine ad conversionem veniunt, aequari Deo homini non possunt, quamvis multis colorum virtutibus resplendere videantur. Quorum ut superbia refutetur, apte subjungitur:
CAPUT LIII
IBID.---Nec tincturae mundissimae componentur.
87. Vere humiles et sancti sunt qui suis meritis nihil tribuunt.---Tincturae enim mundissimae vocantur hi qui veraciter sunt humiles et veraciter sancti, qui sciunt
quidem quia ex semetipsis virtutum speciem non habent, sed hanc ex dono gratiae supervenientis tenent. Tincti enim non essent si sanctitatem naturaliter habuissent. Sed mundissimae tincturae sunt, quia humiliter custodiunt supervenientem in se virtutum gratiam quam acceperunt. Hinc est enim quod sponsi voce de sancta Ecclesia dicitur: Quae est ista quae ascendit dealbata (Cant. VI, 9; III, 6)? Quia enim sancta Ecclesia coelestem vitam naturaliter non habet, sed superveniente Spiritu, pulchritudine donorum componitur, non alba, sed dealbata memoratur. Et notandum quod superius cum dixisset: Non conferetur tinctis Indiae coloribus, eosdem colores non intulit mundos. Hoc vero in loco ut tincturam veracium virtutum ab illa philosophorum fucatione distingueret, tincturas dicens, addidit mundissimas. Tincturae enim mundissimae recte nominantur hi qui prius per prava opera foedi fuerant, superveniente tamen spiritu, nitore gratiae vestiuntur, ut longe aliud appareant esse quam erant. Unde etiam baptisma, id est tinctio, dicitur ipsa nostra in aquam descensio. Tingimur quippe, et qui prius indecori eramus deformitate vitiorum, accepta fide reddimur pulchri gratia et ornamento virtutum. Sequitur:
CAPUT LIV
VERS. 20, 21.---Unde ergo sapientia venit, et quis est locus intelligentiae? Abscondita est ab oculis omnium viventium.
88. Quandiu mortaliter vivimus, Deum non in propria natura, sed per quasdam imagines videmus, nisi prius carnali vitae, funditus exstincto ejus amore, moriamur.--- Pensandum magnopere est quod a sancto viro requiritur unde sapientia veniat. Ab eo etenim venit a quo orta est. Sed quia ab invisibili et coaeterno Patre nascitur, ejus via occulta est. Unde et per prophetam dicitur: Generationem illius quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Locus vero intelligentiae ejus, est mens humana, quam haec Dei
sapientia dum repleverit, sanctam facit. Quia ergo et invisibilis est de quo prodiit, et incertum nobis est in cujus mente intellecta requiescat, recte nunc dicitur: Unde ergo sapientia venit, et quis est locus intelligentiae? Sed hoc valde mirum est quod protinus subinfertur: Abscondita est ab oculis omnium viventium. Sapientia quippe quae Deus est, si omnium viventium oculis occulta esset, hanc procul dubio sanctorum nemo vidisset. Sed ecce huic sententiae Joannem audio concordantem, qui ait: Deum nemo vidit unquam (I Joan. IV, 12). Rursumque cum testamenti veteris patres intueor, multos horum, teste ipsa sacrae lectionis historia, Deum vidisse cognosco. Vidit quippe Jacob Dominum, qui ait: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Genes. XXXII, 30). Vidit S. Moyses Deum, de quo scriptum est: Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum (Exod. XXXIII, 11). Vidit isdem Job Dominum, qui dicit: Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te (Job. XLII, 5). Vidit Isaias Dominum, qui ait: Anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum (Isai. VI, 1). Vidit Michaeas Dominum, qui ait: Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum coeli assistentem ei a dextris et a sinistris (III Reg. XXII, 19). Quid est ergo quod tot testamenti veteris patres Deum se vidisse testati sunt, et tamen de hac sapientia quae Deus est, dicitur: Abscondita est ab oculis omnium viventium; et Joannes ait: Deum nemo vidit umquam (I Joan. IV, 12), nisi hoc quod patenter datur intelligi, quia quamdiu hic mortaliter vivitur, videri per quasdam imagines Deus potest, sed per ipsam naturae suae speciem non potest, ut anima, gratia spiritus afflata, per figuras quasdam Deum videat, sed ad ipsam vim ejus essentiae non pertingat? Hinc est enim quod Jacob, qui Deum se vidisse testatur, hunc non nisi in angelo vidit (Exod. XXXIII, 11). Hinc est quod Moyses, qui cum Deo facie ad faciem loquebatur, sicut loqui solet homo cum amico suo, ei inter ipsa verba suae locutionis dicit: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi
temetipsum manifeste, ut videam te (Exod. XXXIII, 13). Certe enim si Deus non erat cum quo loquebatur, ostende mihi Deum diceret, et non ostende temetipsum. Si autem Deus erat cum quo facie ad faciem loquebatur, cur se petebat videre quem videbat? Sed ex hac ejus petitione colligitur quia eum sitiebat per incircumscriptae naturae suae claritatem cernere, quem jam coeperat per quasdam imagines videre, ut sic superna essentia mentis ejus oculis adesset, quatenus ei ad aeternitatis visionem nulla imago creata temporaliter interesset. Et viderunt ergo patres testamenti veteris Dominum, et tamen, juxta Joannis vocem: Deum nemo vidit umquam (Joan. IV, 12); et juxta beati Job sententiam, sapientia quae Deus est, abscondita est ab oculis omnium viventium, quia in hac mortali carne consistentibus, et videri potuit per quasdam circumscriptas imagines, et videri non potuit per incircumscriptum lumen aeternitatis.
89. Sin vero a quibusdam potest in hac adhuc corruptibili carne viventibus, sed tamen inaestimabili virtute crescentibus, quodam contemplationis acumine aeterna Dei claritas videri; hoc quoque a beati Job sententia non abhorret, qui ait: Abscondita est ab oculis omnium viventium; quoniam quisquis sapientiam, quae Deus est, videt, huic vitae funditus moritur, ne jam ejus amore teneatur. Nullus quippe eam vidit, qui adhuc carnaliter vivit, quia nemo potest Deum simul amplecti et saeculum. Qui enim Deum videt, eo ipso moritur, quo vel intentione cordis, vel effectu operis ab hujus vitae delectationibus tota mente separatur. Unde adhuc ad eumdem quoque S. Moysen dicitur: Non enim videbit me homo, et vivet (Exod. XXXIII, 21). Ac si aperte diceretur: Nullus unquam Deum spiritaliter videt, et mundo carnaliter vivit. Unde Paulus quoque apostolus, qui adhuc Dei invisibilia, sicut ipse testatur, ex parte cognoverat (I Cor. XIII, 12), jam huic mundo totum se mortuum esse perhibebat, dicens: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). Sicut enim jam longe superius
diximus, non sufficit ut diceret, Mundo crucifixus sum, nisi etiam praemitteret, mihi mundus crucifixus est, ut non solum se mundo mortuum, sed etiam mundum sibi mortuum esse testaretur, quatenus nec ipse mundum, nec ipsum jam mundus appeteret. Si enim duo fortasse in uno loco sint, quorum unus vivus, alter vero sit mortuus, etsi mortuus viventem non videt, vivus tamen mortuum videt. Praedicator autem Dei ut ostenderet quia per abjectionem qua se humiliando dejecerat, talis jam factus esset, ut nec ipse mundum, nec mundus ipsum concupisceret, non solum ait se mundo crucifixum, ut ipse mundi gloriam quam appeteret tamquam mortuus non videret, sed etiam mundum sibi asseruit crucifixum, in quo tanta se humilitate dejecerat, ut et ipse mundus tamquam ad eum mortuus Paulum humilem atque despectum jam videre nequaquam posset.
90. Refelluntur qui Deum a beatis videri tantum in claritate, non in sua natura asserunt.---Sciendum vero est quod fuere nonnulli qui Deum dicerent etiam in illa regione beatitudinis in claritate quidem sua conspici, sed in natura minime videri. Quos nimirum minor inquisitionis subtilitas fefellit. Neque enim illi simplici et incommutabili essentiae aliud est claritas et aliud natura, sed ipsa ei natura sua claritas, ipsa claritas natura est. Quia enim suis dilectoribus haec Dei sapientia se quandoque ostenderet, ipse pollicetur, dicens: Qui diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo me ipsum illi (Joan. XIV, 21). Ac si patenter dicat: Qui in vestra me cernitis, restat, ut in mea me natura videatis. Hinc rursus ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Hinc Paulus dicit: Nunc videmus per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12).
91. Refelluntur et qui angelos divinae visionis expertes somniant.---Sed quia de Deo per primum
Ecclesiae praedicatorem dicitur: In quem desiderant angeli prospicere (I Pet. I, 12), sunt nonnulli qui nequaquam Deum videre vel angelos suspicantur, et tamen dictum per Veritatis sententiam scimus: Angeli eorum in coelis semper vident faciam Patris mei qui in coelis est (Matth. XVIII, 10). Numquid ergo aliud veritas, aliud praedicator insonat veritatis? Sed si sententia utraque confertur, quia sibi nequaquam discordet agnoscitur. Deum quippe angeli et vident, et videre desiderant; et sitiunt intueri et intuentur. Si enim sic videre desiderant ut effectu sui desiderii minime perfruantur, desiderium sine fructu anxietatem habet, et anxietas poenam. Beati vero angeli ab omni poena anxietatis longe sunt, quia numquam simul poena et beatitudo conveniunt. Rursum cum eos dicimus Dei visione satiari, quia et Psalmista ait: Satiabor dum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI, 15), considerandum nobis est quoniam satietatem solet fastidium subsequi. Ut ergo recte sibi utraque conveniant, dicat veritas: Quia semper vident; dicat praedicator egregius: Quia semper videre desiderant. Ne enim sit in desiderio anxietas, desiderantes satiantur; ne autem sit in satietate fastidium, satiati desiderant. Et desiderant igitur sine labore, quia desiderium satietas comitatur; et satiantur sine fastidio, quia ipsa satietas ex desiderio semper accenditur. Sic quoque et nos erimus quando ad ipsum fontem vitae venerimus. Erit nobis delectabiliter impressa sitis simul atque satietas. Sed longe abest ab ista siti necessitas, longe a satietate fastidium, quia et sitientes satiabimur, et satiati sitiemus. Videbimus igitur Deum, ipsumque erit praemium laboris nostri, ut post mortalitatis hujus tenebras, accessa ejus luce gaudeamus.
92. Quo sensu Deus lucem habitet inaccessibilem.--- Sed cum ejus lucem dicimus accessam, obsistit animo quod Paulus dicit: Qui lucem habitat inaccessibilem, quem vidit nullus hominum, sed nec videre potest (I Tim.
VI, 16). Et rursum audio quod Psalmista ait: Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6). Quomodo ergo accedendo illuminamur, si ipsam lucem qua illuminari possumus non videmus? Si vero accedendo ad eum ipsam qua illuminamur lucem vimus, quomodo inaccessibilis esse perhibetur? Qua in re pensandum est quod inaccessibilem dixit esse omni homini humana sapienti. Scriptura quippe sacra omnes carnalium sectatores, humanitatis nomine notare solet. Unde isdem apostolus quibusdam discordantibus dicit: Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis (I Cor. III, 3, 4)? Quibus paulo post subjicit: Nonne homines estis? Et unde alias testimonium protulit, Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 2). Et cum hoc hominibus dixisset absconditum, mox subdidit: Nobis autem revelavit Deus per spiritum suum (Ibidem); ipsum se ab hominis vocatione discernens, qui raptus supra hominem divina jam saperet. Ita etiam hoc loco cum lucem Dei inaccessibilem perhiberet, ut ostenderet quibus, subdidit: Quem vidit nullus hominum, sed nec videre potest. More suo homines vocans omnes humana sapientes, quia qui divina sapiunt, videlicet supra homines sunt. Videbimus igitur Deum, si per coelestem conversationem supra homines esse mereamur. Nec tamen ita videbimus sicut videt ipse seipsum. Longe quippe dispariliter videt creator se, quam videt creatura creatorem. Nam quantum ad immensitatem Dei, quidam nobis modus figitur contemplationis, quia eo ipso pondere circumscribimur, quo creatura sumus.
93. Non videmus Deum sicut ipse se conspicit.---Sed profecto non ita conspicimus Deum sicut ipse conspicit se, sicut non ita requiescimus in Deo quemadmodum ipse requiescit in se. Nam visio nostra vel requies erit utcumque similis visioni vel requiei illius, sed aequalis non erit. Ne enim jaceamus in nobis, ut ita dicam,
contemplationis penna nos sublevat, atque a nobis ad illum erigimur intuendum, raptique intentione cordis, et dulcedine contemplationis, aliquo modo a nobis imus in ipsum, et jam hoc ipsum ire nostrum minus est requiescere, et tamen sic ire perfecte requiescere est. Et perfecta ergo requies est, quia Deus cernitur; et tamen adaequanda non est requiei illius, qui non a se in alium transit ut quiescat. Est itaque requies, ut ita dicam, similis atque dissimilis, quia quod illius requies est, hoc nostra imitatur. Nam ut beati atque aeterni simus in aeternum, imitamur aeternum. Et magna nobis est aeternitas, imitatio aeternitatis. Nec exsortes sumus ejus quem imitari possumus, quia et videntes participamur, et participantes imitamur. Quae nimirum visio nunc fide inchoatur, sed tunc in specie perficitur, quando coaeternam Deo sapientiam, quam modo per ora praedicantium quasi per decurrentia flumina sumimus, in ipso suo fonte biberimus.
LIBER DECIMUS NONUS
Ab extrema parte vers. 21 cap. XXVIII usque ad vers. 21 sequentis cap. exclusive perducta expositione, varii sensus non minus docte quam pie aperiuntur, maxime de Christo et Ecclesiae.
1. Quid mirum si aeterna Dei sapientia conspici non valet, quando ipsa quoque invisibilia quae per eam condita sunt humanis oculis comprehendi non possunt? In rebus ergo creatis discimus creatorem omnium quanta humilitate veneremur, ut in hac vita usurpare sibi de omnipotentis Dei specie mens humana nil audeat, quod solum electis suis praemium in subsequenti remuneratione servat. Unde bene postquam dictum est: Abscondita est ab oculis omnium viventium, illico subinfertur:
CAPUT PRIMUM
CAP. XXVIII, VERS. 21.---Volucres quoque coeli latet.
2. Volucres coeli aliquando in malam partem accipiuntur, aliquando in bonam.---In Scriptura enim sacra volucres aliquando in malo, aliquando in bono dantur intelligi. Per volucres quippe nonnumquam potestates aereae designantur, bonorum studiis adversae. Unde Veritatis ore dicitur: Quoniam senem quod secus viam cecidit, venerunt volucres, et comederunt illud (Matth. XIII, 4; Luc. VIII, 5); quia nimirum maligni spiritus humanas mentes obsidentes, dum cogitationes noxias ingerunt, verbum vitae a memoria evellunt. Hinc rursum cuidam diviti superba sapienti dicitur: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet (Matth. VIII, 20; Luc. IX, 58). Vulpes valde fraudulenta sunt animalia, quae in fossis vel specubus se abscondunt; cumque apparuerint, numquam rectis itineribus, sed tortuosis anfractibus currunt. Volucres vero, ut novimus, alto volatu se in aera sublevant. Nomine ergo vulpium dolosa atque fraudulenta, nomine autem volucrum, haec eadem superba daemonia designantur. Ac si dicat: Fraudulenta et elata daemonia in corde vestro, id est in cogitatione superbiae inveniunt habitationem suam; Filius autem hominis ubi caput suum reclinet non habet, id est, humilitas mea requiem in superba mente vestra non invenit. Quasi enim quodam volatu volucris illa prima se extulit, quae per elatam cogitationem dixit: In coelum conscendam, super astra coeli exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, et ero similis Altissimo (Isai. XIV, 13). Ecce quam alta superbe volando petiit. Quem etiam volatum et primis hominibus persuasit. Ipsi quippe volando quasi super se ire conati sunt, quando eis dictum est, ut gustarent, et essent sicut dii (Genes. III, 5, 19). Cumque similitudinem divinitatis appetunt, immortalitatis munera perdiderunt (Ibid., 19).
Qui in terram moriendo non issent, si super terram humiliter stare voluissent.
3. At contra in bono volucres poni solent, sicut in Evangelio Dominus cum similitudinem regni coelestis ex grano sinapis denuntiaret, dixit: Cui simile est regnum Dei, et cui simile aestimabo illud? Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in, hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam, et volucres coeli requieverunt in ramis ejus (Matth. XIII, 31). Ipse quippe est granum sinapis qui in horti sepultura plantatus, arbor magna surrexit. Granum namque fuit cum moreretur, arbor cum resurgeret. Granum per humilitatem carnis, arbor per potentiam majestatis. Granum, quia vidimus eum, et non erat aspectus (Isai. LIII, 2); arbor autem, quia speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3). [Vet. II.] Hujus arboris rami sancti praedicatores sunt. Et videamus quam late tendantur. Quid enim de eis dicitur? In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5). In istis ramis volucres requiescunt, quia sanctae animae, quae quibusdam virtutum pennis a terrena cogitatione se sublevant, in eorum dictis atque consolationibus ab hujus vitae fatigatione respirant. Hoc igitur in loco postquam de sapientia dictum est: Abscondita est ab oculis omnium viventium, recte subjungitur: Volucres quoque coeli latet, quia in hac corruptibili carne constituti, naturae ejus potentiam ipsi quoque videndo non penetrant, qui jam per meritum sanctae contemplationis volant. Ubi apte subjungitur:
CAPUT II
VERS. 22.---Perditio et mors dixerunt: Auribus nostris audivimus famam ejus.
4. Superbi angeli divinam sapientiam, quia ea non fruuntur, minime vident.---Qui perditionis et mortis nomine
nisi maligni spiritus designantur? qui inventores mortis et perditionis exstiterunt, sicut de ipso eorum principe sub ministri ejus specie per Joannem dicitur: Et nomen illi mors (Apoc. VI, 8). Cui subjecti omnes superbiae spiritus de hac sapientia quae Deus est dicunt: Auribus nostris audivimus famam ejus; quia nimirum visionem illius plena beatitudine habere nequiverunt. Videre quippe perfecte coaeternam Deo sapientiam, hoc est quod habere. Unde ad Joannem de munere vincentis dicitur: Dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit (Apoc. II, 17). In hac enim vita scire aliquid vel videre possumus, etiam quod non accepimus; habere vero nomen novum in calculo scriptum, est in aeterno praemio notitiam Dei humanis sensibus inusitatam, quam scire non potest nisi qui accipit, habere. Quia itaque, ut diximus, videre Deum, hoc est quod habere, ideo iniqui spiritus hanc sapientiam non vident, quia repulsi per superbiam nequaquam eam habere potuerunt. Ad lucem quippe ejus clauserunt oculos cordis, superfusis ejus radiis repugnantes, sicut intelligi etiam de eisdem malignis spiritibus potest, quod scriptum est: Ipsi rebelles fuerunt lumini (Job. XXIV, 13). Famam ergo sapientiae malignis spiritibus audisse, sed eamdem sapientiam non vidisse, est et ejus potentiam ex virtute illius cognovisse, et tamen sub ea humiliter stare noluisse. Unde et Veritatis voce de ipso malignorum spirituum capite dicitur: Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit (Joan. VIII, 44). Sequitur:
CAPUT III
VERS. 23.---Deus intelligit viam ejus, et ipse novit locum illius.
5. Homines latuit quando per carnem Sapientia ventura esset ad homines; vel quomodo foris apparens invisibilis apud Patrem permaneret.---Haec coaeterna Deo sapientia aliter viam habet, atque aliter locum.
Locum vero si quis intelligat, non localem. Nam teneri corporaliter non potest Deus; sed, ut dictum est, locus intelligitur non localis, Locus sapientiae Pater est, locus Patris sapientia, sicut ipsa Sapientia attestante dicitur: Ego in Patre, et Pater in me. Aliter ergo ipsa sapientia habet viam, atque aliter locum. Viam per humanitatis transitum, locum vero per flatum divinitatis. Inde enim non transit, unde aeterna est; sed inde transit, unde propter nos apparuit temporalis. Sic namque in Evangelio scriptum est: Quia egrediens ab Jericho Dominus transibat; duo autem caeci sedentes juxta viam clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri fili David (Joan. XIV, 10, 11; Matth. XX, 29, 30). Ad quorum vocem, sicut illic scriptum est, stetit Jesus, et lumen reddidit. Quid est autem transeundo audire, stando lumen restituere, nisi quod per humanitatem suam nobis misertus est, qui per divinitatis suae potentiam a nobis mentis nostrae tenebras exclusit? Quod enim propter nos natus et passus est, quod resurrexit, ascendit in coelum, quasi transit Jesus, quia haec nimirum actio temporalis est. Sed stans eos tetigit et illuminavit, quia non sicut illa dispensatio temporalis, ita verbi aeternitas transit, quae in se manens innovat omnia. Stare enim Dei, est incommutabili cogitatione mutabilia cuncta disponere. Qui ergo voces petentium transiens audivit, stans lumen reddidit, quia etsi propter nos temporalia pertulit, inde tamen nobis lucem tribuit, unde habere mutabilitatis transitum nescit. Quia igitur quando per carnem appareret hominibus incertum fuit, recte nunc dicitur: Deus intelligit viam ejus, et ipse novit locum illius. Ac si aperte diceretur: Humanae cogitationi occulta sunt, vel quando per carnem ad homines sapientia veniat, vel quomodo apud Patrem invisibilis, etiam cum foris apparuerit, persistat.
6. Ejusdem adventus et mansio in cordibus hominum ignorantur.---Quamvis hoc intelligi et aliter potest. Nam via ejus non inconvenienter accipitur hoc ipsum quod
venit ad cor, seseque nobis intrinsecus infundit. Locus vero ejus fit cor, ad quod veniens permanet. De hac quippe via illius dicitur: Vox clamantis in deserto, parate viam Domino (Matth. III, 3); id est, in corde vestro venienti Sapientiae aditum reserate, sicut alias dicitur: Iter facite ei qui ascendit super occasum (Psal. LXVII, 5). Super occasum fuit ascendere, ipsam mortem quam pertulerat resurgendo superasse. Ait ergo: Ei qui ascendit super occasum, iter facite; id est, resurgenti Domino in vestris cordibus per fidem viam praebete. Hinc Joanni per spiritum dicitur: Praeibis ante faciem Domini parare vias ejus (Luc. I, 76). Quisquis etenim praedicando a sordibus vitiorum corda audientium mundat, venienti sapientiae viam praeparat. Habet ergo viam ista sapientia, habet et locum: Viam qua venit, locum quo manet, sicut ipsa ait: Si quis diligit me, sermonem meum servabit; et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). Via est igitur qua venit, locus quo manet. Sed quo venit, quae ubique est? An venire est sapientiae per illuminationem mentis nostrae indicare praesentiam majestatis suae? Et quia hominibus incertum est vel in cujus cor veniat, vel in quo postquam venerit permanendo requiescat, recte nunc dicitur: Deus intelligit viam ejus, et ipse novit locum illius, quia solius divinae visionis est cernere, vel quibus modis intellectus sapientiae ad cor hominis veniat, vel cujus mens intellectum vitae, quem perceperit, mortiferis cogitationibus non amittat. Et quia haec eadem sapientia per humanitatis gratiam manifestata in cunctis mundi partibus electorum fuerat corda repletura, recte subditur.
CAPUT IV
VERS. 24.---Ipse enim fines mundi intuetur, et omnia quae sub coelo sunt respicit.
Deus nos respiciendo per gratiam reformat.---7. Respicere quippe Dei est ea quae amissa ac perdita
fuerant ad suam gratiam reformare. Unde scriptum est: Rex qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum intuitu suo (Prov. XX, 8). Respiciendo namque levitatis nostrae mala coercuit, et magna merita maturitatis dedit. Unde adhuc subditur:
CAPUT V
VERS. 25.---Qui fecit ventis pondus,
8. Animas vagas figit et gravitate donat.---Velocitate enim ac subtilitate ventorum in Scriptura sacra solent animae designari, sicut per Psalmistam de Deo dicitur: Qui ambulat super pennas ventorum (Psal. CIII, 3); id est, qui transgreditur virtutes animarum Fecit ergo ventis pondus, quia dum superna sapientia replet animas, eas maturitate indita graves reddit; non illa gravitate qua dicitur: Filii hominum usquequo gravi corde (Psal. IV, 3)? Aliud namque est gravem esse per consilium, aliud per peccatum; aliud est gravem esse per constantiam, aliud per culpam. Ista enim gravitas pondus habet oneris, illa virtutis. Pondus ergo accipiunt animae, ut ab intentione Dei non jam levi motu desiliant, sed in eum fixa constantiae gravitate consistant. Adhuc ille populus leviter movebatur, de quo per prophetam dicitur: Abiit vagus in viam cordis sui; viam ejus vidi, et dimisi eum (Isai. LVII, 17). Grave autem consilium cordis omnem inconstantiam vagationis expellit. Et quoniam sunt animae quae levi motu nunc ista, nunc illa desiderant, omnipotens Deus, quia ipsas leves fluctuationes mentium non leviter pensat, vagationem cordis relinquendo dijudicat. Sed cum per gratiam respicit vagam mentem, in consilii stabilitatem figit. Recte ergo nunc dicitur: Qui fecit ventis pondus, quia cum leves motus animi misericorditer dignatur aspicere, hunc protinus ad constantiae maturitatem format. Vel certe ventis pondus facere est concessam hic electis de virtutibus gloriam, permista infirmitate temperare. Unde et subditur:
CAPUT VI
IBID.---Et aquas appendit mensura.
9. Virtutes electorum permista, ne extollantur, infirmitate temperat. Aquae in Scriptura sacra aliquando Spiritum sanctum, aliquando scientiam sacram, aliquando scientiam pravam, aliquando tribulationem, aliquando defluentes populos, aliquando mentes fidem sequentium, designare solent. Per aquam quippe sancti Spiritus infusio designatur, sicut in Evangelio dicitur: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38). Ubi Evangelista secutus adjunxit: Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. Rursum per aquam sacra scientia designatur, sicut dicitur: Aqua sapientiae salutaris potabit eos (Eccli. XV, 3). Per aquam quoque prava scientia appellari solet, sicut apud Salomonem mulier, quae typum haereseos tenet, callidis suasionibus blanditur dicens: Aquae furtivae dulciores sunt (Prov. IX, 17). Aquarum etiam nomine nonnumquam solent tribulationes intelligi, sicut per Psalmistam dicitur: Salvum ne fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam (Psal. XLVIII, 2). Per aquam populi designantur, sicut per Joannem dicitur: Aquae vero sunt populi (Apoc. XVII, 15). Per aquam quoque non solum fluxus decurrentium populorum, sed etiam bonorum mentes, fidei praedicamenta sequentium, designantur, sicut propheta ait: Beati qui seminatis super omnes aquas (Isai. XXXII, 20) Et per Psalmistam dicitur: Vox Domini super aquas (Psal. XXVIII, 3). Hoc ergo in loco quid aquarum nomine nisi electorum corda signantur, quae per intellectum sapientiae auditum jam supernae vocis acceperunt? De quibus recte dicitur: Et aquas appendit mensura. Quia sancti ipsi qui sancto sublevante Spiritu ad summa rapiuntur, quandiu in hac vita sunt, ne aliqua elatione superbiant, quibusdam tentationibus reprimuntur, ut nequaquam tantum proficere valeant
quantum volunt, sed ne extollantur superbia, sit in eis ipsarum quaedam mensura virtutum.
10. Quod confirmatur exemplo Eliae Jezabelem fugientis.---Hinc est enim quod Elias dum tot virtutibus in alta profecisset, quadam mensura suspensus est, dum Jezabel postmodum quamvis reginam, tamen mulierculam fugit (III Reg. XIX, 3). Perpendo quippe hunc mirae virtutis virum, ignem de coelo trahere, et secundo quinquagenarios cum suis omnibus petitione subita concremare, verbo coelos a pluviis claudere, verbo coelos ad pluvias aperire, suscitantem mortuos, ventura quaeque praevidentem; et ecce rursus animo occurrit, quo pavore ante unam mulierculam fugerit. Considero virum timore perculsum de manu Dei mortem petere, nec accipere; de manu mulieris mortem fugiendo vitare. Quaerebat enim mortem dum fugeret, dicens: Sufficit mihi, tolle animam meam; neque enim melior sum quam patres mei (Ibid. XIX, 4). Unde ergo sic potens, ut tot illas virtutes faciat? unde sic infirmus, ut ita feminam pertimescat, nisi quia aquae appenduntur mensura, ut ipsi sancti Dei homines et multum valeant per potentiam Dei, et rursum quadam mensura moderati sint per infirmitatem suam? In illis virtutibus Elias quid de Deo acceperat, in istis infirmitatibus quid de se esse poterat, agnoscebat. Illa potentia virtus fuit, ista infirmitas custos virtutis. In illis virtutibus ostendebat quid acceperat, in istis infirmitatibus hoc quod acceperat custodiebat. In miraculis monstrabatur Elias, in infirmitatibus servabatur.
11. Et Pauli mortem declinantis, aut Satanae tentationes patientis.---Sic Paulum video fluminum et latronum, civitatis et solitudinis, maris ac terrae pericula sustinentem (II Cor. XI, 26), frenantem jejuniis ac vigiliis corpus, sustinentem frigoris et nuditatis aerumnam, ad ecclesiarum custodiam vigilanter se ac pastoraliter exercentem, ad tertium coelum raptum, rursumque eum in paradisum raptum (Ibid., XII, 4), et audisse arcana verba
quae non licet homini loqui; et tamen Satanae angelo ad tentandum conceditur (Ibid. XII, 7), orat ut eximi debeat, et non exauditur. Cujus cum ipsa initia conversionis aspicio, perpendo quod ei superna pietas coelos aperit, seseque illi Jesus de sublimibus ostendit. Qui lumen corporis ad tempus perdidit, lumen cordis in perpetuum accepit. Ad Ananiam mittitur (Act. IX, 7), vas electionis vocatur; et tamen de civitate eadem quam post visionem Jesu ingressus fuerat fugiens recedit, sicut ipse testatur dicens: Damasci praepositus gentis Arethae regis custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet; et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus (II Cor. XI, 32). Cui licenter dicam: O Paule, in coelo jam Jesum conspicis, et in terra adhuc hominem fugis? In paradisum duceris, secreta Dei verba cognoscis, et adhuc a Satanae angelo tentaris? Unde sic fortis, ut ad coelestia rapiaris? Unde sic infirmus, ut in terra hominem fugias, et adhuc a Satanae angelo adversa toleres, nisi quia ipse qui te sublevat rursum subtilissima te mensura moderatur, ut et in miraculis tuis nobis praedices virtutem Dei, et rursum in timore tuo reminisci nos faciat infirmitatis nostrae? Quae tamen infirmitas ne in desperationem nos pertrahat cum pulsat, dum de infirmitate tua Dominum rogares, quia auditus non es, nobis quoque locutus es quid audisti: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9).
Custos virtutis est infirmitas.---Aperta ergo voce Dei ostenditur quia custos est virtutis infirmitas. Tunc quippe bene interius custodimur, cum per dispensationem Dei tolerabiliter tentamur exterius, aliquando vitiis, aliquando pressuris. Nam eis quoque quos viros novimus fuisse virtutum, tentationes atque certamina non defuere vitiorum. Hinc est enim quod ad consolationem nostram isdem praedicator egregius de se quaedam talia prodere dignatur, dicens: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me
ducentem in lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII, 23). Ad ima quippe pertrahit caro, ne extollat spiritus: et ad summa trahit spiritus, ne prosternat caro. Spiritus levat, ne jaceamus in infimis; caro aggravat, ne extollamur ex summis. Si non sublevante spiritu nos caro tentaret, perfectione procul dubio tentationis suae in ima dejiceret. Rursum vero si non tentante carne ad summa nos spiritus sublevaret, in superbiae casu ipsa nos pejus sublevatione prosterneret. Sed fit certo moderamine ut dum unusquisque sanctorum jam quidem interius ad summa rapitur, sed adhuc tentatur exterius, nec desperationis lapsum, nec elationis incurrat, quoniam nec tentatio exterior culpam perficit, quia interior intentio sursum trahit; nec rursum intentio interior in superbiam elevat, quia tentatio exterior humiliat dum gravat. Sicque magno ordine cognoscimus in interiori profectu quid accipimus, in exteriori defectu quid sumus. Et miro modo agitur, ut nec de virtute quisquam extolli debeat, nec de tentatione desperare, quia dum spiritus trahit, et caro retrahit, subtilissimo judicii interni moderamine, infra summa, et supra infima in quodam medio anima libratur. Bene ergo dicitur: Et aquas appendit mensura. Sequitur:
CAPUT VII
VERS. 26, 27.---Quando ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus, tunc vidit illam, et enarravit, et praeparavit, et investigavit.
13. Verbi Dei praeconibus lex posita, ut opere impleant quod praedicant. Hanc legem servantibus ad hominum corda aditus patet.---Solent per pluvias praedicantium dicta signari. Unde per Moysen dicitur: Exspectetur sicut pluvia eloquium meum (Deut XXXII, 2). Quorum videlicet verba cum blande persuadent, pluviae sunt; cum vero terribilia de venturo judicio intonant, sonantes procellae. Et notandum quod pluviis lex ponitur, ut via procellis sonantibus aperiatur. Lex quippe est ipsis
praedicatoribus posita, ut vivendo impleant quod loquendo suadere festinant. Nam loquendi auctoritas perditur, quando vox opere non adjuvatur. Hinc enim per Psalmistam dicitur: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos post te (Psal. XLIX, 16). Sermones etenim Dei post se praedicator projicit, cum hoc quod dicit facere contemnit. Quando autem dictis ejus alter obediat, dum ipse respuit opere quod praedicat voce, et dissimulat audire quod narrat? De ista praedicationis lege scriptum est: Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum. Qui autem fecerit, et docuerit sic, magnus vocabitur in regno coelorum (Matth. V, 19). Regnum coelorum videlicet Ecclesiam praesentem appellat, de qua scriptum est: Et colligent de regno ejus omnia scandala (Matth. XIII, 41). In superno etenim regno scandala quae ex eo colligi debeant non habentur. Qui ergo solvit opere, et sic docet voce, in isto regno coelorum erit minimus, in illo nec minimus. Viam autem procellis sonantibus posuit, cum praedicatoribus suis ad corda hominum terrore venturi judicii perculsa aditum fecit. Prius itaque lex ponitur, ut postmodum via pandatur, quia illa vox cor audientis penetrat, quae hoc quod ore sonuerit, opere conservat. Tunc autem cum legem pluviis et viam procellis sonantibus poneret, hanc sapientiam Deus vidit, enarravit, praeparavit, et investigavit. Usitata sacri eloquii locutione videre Deus dicitur, videre nos facere, sicut justo viro Dominus dicit: Nunc cognovi quod timeas Deum (Genes. XXII, 12). Et Israelitae praemonentur: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum (Deut. XIII, 3); id est, ut scire vos faciat. Tunc ergo cum legem pluviis poneret, hoc est mandatum custodiae praedicatoribus daret, hanc incarnatam sapientiam videri et enarrari a praedicatoribus, praeparari et investigari ab auditoribus fecit. Sibi quippe illam praeparat, quisquis illam bene vivendo in diem
judicii propitiam parat. Et notandum quod de ea quatuor dicta sunt, Ait enim: Vidit, enarravit, praeparavit, investigavit. Vidit namque, quia species est; enarravit, quia verbum; praeparavit, quia remedium; investigavit quia occultum. Sed hoc quod aeterna Dei sapientia species Patris et Verbum dicitur, quando ad humana mente penetratur? Quis namque intelligat, vel verbum sine tempore, vel speciem sine circumscriptione? Dicendum ergo erat aliquid quod de illa homo cognosceret in se. Unde apte subditur:
CAPUT VIII
VERS. 28.---Et dixit homini: Ecce timor Domini ipsa est sapientia, et recedere a malo intelligentia.
14. Deum timens ejus sapientiam possidere incipit, et in se cognoscit, quem in ipsius natura cognoscere non potest.---Ac si aperte diceretur: Ad temetipsum homo revertere, cordis tui secreta perscrutare. Si Deum te timere deprehendis, profecto constat quia hac sapientia plenus es. Quam si adhuc cognoscere non potes quid sit in se, jam cognoscis interim quid sit in te. Quae enim apud se ab angelis metuitur, apud te timor Domini vocatur, quia hanc habere te certum est, si timere te Deum incertum non est. Hinc etiam per Psalmistam dicitur: Initium sapientiae, timor Domini (Psal. CX, 10); quia tunc penetrare cor inchoat, cum hoc extremi judicii pavore perturbat. Ad parvitatem igitur nostram divinus sermo se attrahit: sicut pater cum parvulo filio loquitur, ut ab eo possit intelligi, sponte balbutit. Quia enim naturam sapientiae penetrare non possumus quid sit in se, ex condescensione Dei audivimus quid sit in nobis, cum dicitur: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia. Sed quia ille veraciter vim divini timoris intelligit, qui se a cunctis pravis operibus custodit, recte subditur: Et recedere a malo, intelligentia. Ea igitur quae sequuntur, quia
prophetiae spiritu plena sunt, ipsa sacrae historiae verba testantur, cum dicitur:
CAPUT IX
Cap. XXIX, VERS. 1.---Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit.
15. Job ultima Ecclesiae tempora praenuntiat, quibus carnales et haereticos passura est.---Quia enim parabola similitudo nominatur, aperte constat quod per exteriorum verborum formam mysteria loquitur, qui ad loquendum parabolam assumpsisse memoratur. Cum etenim sua narrat, quaecunque sunt sanctae Ecclesiae ventura denuntiat; et per hoc quod ipse patitur, indicat quid illa patiatur. Nonnumquam vero sic suae historiae verba permiscet, ut nil allegoricum insonet; nonnumquam vero sic suos dolores loquitur, ac si ex voce dolentis Ecclesiae loquatur. In hac vero ultima sui parte sermonis ultimum tempus designat Ecclesiae, quando adversarios suos, id est carnales quosque, vel haereticos atque gentiles, quos nunc studet sapientiae auctoritate comprimere, effrenata jactantia elatos cogitur irrisa tolerare. Unde in hoc quoque sermone dicitur: Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei (Job XXX, 1). Et ipsa ordinis ratio exposcit ut per verba beati Job ultima extremi sanctae Ecclesiae designentur dies, quando, persecutione crescente, apertas haereticorum voces tolerare compellitur, cum motus cordis sui, quos nunc intra cogitationum sinus contegunt, tunc in voce manifestati erroris aperiunt. Nunc enim, sicut per Joannem dicitur (Apoc. XX, 3), draco in abysso clausus tenetur, quia diabolica malitia in eorum subdolis cordibus occultatur. Sed sicut illic dictum est, educetur draco de puteo abyssi, quia quod modo prae timore tegitur, tunc contra Ecclesiam publice de iniquorum cordibus omne serpentinum virus aperitur. Nunc enim abscondit se sub
blandiente lingua, saeviens conscientia, et malitia calliditatis, quasi quadam se tegit abysso simulationis; nunc Dominus, sicut Psalmistae voce dicitur, Congregat sicut in utre aquas maris (Psal. XXXII, 7). Uter quippe carnalis est cogitatio. Aquae ergo maris in utre congregatae sunt, cum amaritudo perversae mentis non erumpit exterius in vocem pravae libertatis. Veniet profecto tempus, quando contra hanc perversi atque carnales aperta voce praedicent quod nunc occulta cogitatione moliuntur. Veniet tempus, quando catholicam Ecclesiam non solum injustis vocibus, sed etiam crudelibus plagis premant.
16. Duobus modis Ecclesia persecutionem patitur, verbis et gladiis.---Ab adversariis namque suis duobus modis Ecclesia persecutionem patitur, scilicet aut verbis, aut gladiis. Sed cum verbis persecutionem sustinet, exercetur ejus sapientia; cum vero gladiis, exercetur ejus patientia. Sed verborum persecutiones ab haereticis nunc etiam quotidie toleramus, cum ipsi haeretici linguis nobis subdolis, et falsa humilitate blandiuntur. Persecutiones vero gladiorum juxta finem mundi secuturae sunt, ut grana coelestibus horreis recondenda tanto verius a peccatorum paleis exuantur, quanto arctius affliguntur. Tunc electi omnes qui in illa fuerint tribulatione comprehensi reminiscuntur horum temporum in quibus nunc Ecclesia fidei pacem tenet, et superba haereticorum colla comprimit, non potentatu culminis, sed jugo rationis. Reminiscuntur nostri, qui quieta fidei tempora ducimus; qui etsi in bellis coarctamur gentium, non tamen in dictis expugnamur patrum. Beatus ergo Job sanctae Ecclesiae typum tenens, quae tunc in illis angustiis invenitur; et tamen nostrae, ut dixi, quietis reminiscitur, sua transacta narrat, et aliis ventura denuntiat, dicens:
CAPUT X
VERS. 2.---Quis mihi tribuat, ut sim juxta menses pristinos?
17. Etsi gravia jam passa sit Ecclesia, longe graviora passura est.---Multa enim talia sancta Ecclesia doloribus pressa dictura est. Tantis quippe illam futurum est tribulationibus angustari, ut haec tempora cum magno suspirio desideret quae nos cum magno dolore toleramus. Dicat ergo, dicat per vocem beati Job: Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos? Quia enim statutus dierum numerus menses vocantur, quid aliud nomine signat mensium, nisi collectiones animarum? Dies quippe dum colliguntur in mensibus, subtrahuntur, quia et in hoc tempore sancta Ecclesia, dum veritatis luce splendentes animas colligit, in intimis abscondit. Aliquando etiam mensis pro perfectione ponitur, sicut propheta ait: Erit mensis ex mense (Isai. LXVI, 23); perfectio videlicet eis in requie, quibus nunc perfectio fuerit in operatione. Reminiscatur ergo perfectionis pristinae, reducat ad memoriam quanta praedicatione sua collectis animabus reportabat lucra, et angustata tribulationibus dicat: Quis mihi tribuat, ut sim juxta menses pristinos? In quibus profecto mensibus qualis fuerit, enumerando subjungit, dicens:
CAPUT XI
VERS. 2, 3.---Secundum dies, quibus Deus custodiebat me, quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris.
18.---Tunc multi infirmi cadent, fortibus ob eorum casum dolentibus. Tunc quippe videt ex se, persecutione cogente, infirmorum multos cadere, quos nunc ut mater intra pacis sinum parvulos fovet, et intra tranquillas fidei cunas continet, quia admisti fortibus, ipsa fidei tranquillitate nutriuntur. Tunc vero tales multi casuri sunt, et per viscera charitatis, quidquid in damno parvulorum
sustinet, se perpeti animus perfectorum dolet. Infirmorum etenim damna ad corda fortium per compassionem transeunt. Unde per Paulum dicitur: Quis infirmatur et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)? Tanto enim quisque perfectus est, quanto perfecte sentit dolores alienos. Unde sancta Ecclesia infirmis tunc cadentibus angustiata, cum horum reminiscitur temporum, jure dictura est: Secundum dies quibus Deus custodiebat me, quia se tunc in illis aestimat cadere, quae se nunc in istis respicit custodiri. Bene autem dicitur: Quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris. Lucernae enim nomine, lumen signatur sacrae Scripturae, de qua ipse Ecclesiae pastor dicit: Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes, quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris (II Pet. I, 19). Et Psalmista ait: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine (Psal. CXVIII, 105). Quia autem principale nostrum mens est, appellatione capitis mens vocatur. Unde per Psalmistam dicitur: Impinguasti in oleo caput meum (Psal. XXII, 5). Ac si aperte dicat: Charitatis pinguedine replesti mentem meam. Nunc ergo lucerna super caput Ecclesiae splendet, quia sacra eloquia tenebras nostrae mentis irradiant, ut in hoc caliginoso vitae praesentis loco, dum verborum Dei lucem percipimus, quae sunt agenda videamus. Nunc ad lumen ejus in tenebris ambulat, quoniam sancta universalis Ecclesia, etsi alienae occulta cogitationis non penetrat, quia quasi faciem non cognoscit in nocte, tamen ponit gressus boni operis, directa lumine supernae locutionis. Sequitur:
CAPUT XII
VERS. 4.---Sicut fui in diebus adolescentiae meae, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo.
19. Variae Ecclesiae aetates. Infantia, adolescentia, senium. In fine tamen multos susceptura est filios.---Sicut uniuscujusque hominis, sic sanctae Ecclesiae aetas describitur. Parvula quippe tunc erat, cum a nativitate recens verbum vitae praedicare non poterat. Hinc enim de illa dicitur: Soror nostra parvula est, et ubera non habet (Cant. VIII, 8), quia nimirum sancta Ecclesia priusquam proficeret per incrementa virtutis, infirmis quibusque auditoribus praebere non potuit ubera praedicationis. Adulta vero Ecclesia dicitur, quando Dei verbo copulata, sancto repleta Spiritu, per praedicationis ministerium in filiorum conceptione fetatur, quos exhortando parturit, convertendo parit. De hac ejus aetate Domino dicitur: Adolescentulae dilexerunt te (Cant. I, 3). Universae quippe Ecclesiae, quae unam catholicam faciunt, adolescentulae vocantur, non jam vetustae per culpam, sed novellae per gratiam; non senio steriles, sed aetate mentis ad spiritalem congruae fecunditatem. Tunc ergo, cum in diebus illis Ecclesia, quasi quodam senio debilitata, per praedicationem filios parere non valet, reminiscitur foecunditatis antiquae dicens: Sicut fui in diebus adolescentiae meae. Quamvis post eosdem dies quibus deprimitur, jam tamen circa ipsum finem temporum grandi praedicationis virtute roboretur. Nam susceptis ad plenum gentibus, omnem Israeliticum populum, qui tunc inventus fuerit, in fidei sinum trahit. Scriptum quippe est: Donec plenitudo gentium introiret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25). Sed ante illa tempora erunt dies in quibus ab adversariis paululum videbitur oppressa, cum et horum dierum reminiscitur, dicens: Sicut fui in diebus adolescentiae meae, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo.
20. Qui mandata Dei meditatur, habet Deum inhabitantem. Sancti se foris intusque circumspiciunt.--- Quid hoc loco tabernaculum, nisi habitationem mentis accipimus? Quia per omne quod cogitando agimus, in
consilio nostri cordis habitamus. Quisquis autem mandata Dei tacitus cogitat, secreto illi Deus in tabernaculo est. Habitationem etenim cordis sui ante Dei esse oculos viderat, qui dicebat: Et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper (Psal. XVIII, 15). Exteriora namque opera patent oculis hominum, longe vero incomparabiliter interiores ac subtilissimae cogitationes nostrae patent oculis Dei. Omnia enim, sicut scriptum est, nuda et aperta sunt oculis ejus (Hebr. IV, 13). Et saepe in exteriori opere ante oculos hominum inordinati apparere metuimus, et in interiori cogitatione illius respectum non metuimus, quem videntem omnia non videmus. Multo enim magis intrinsecus Deo quam extrinsecus hominibus conspicabiles sumus. Unde et sancti omnes foris se intusque circumspiciunt, et vel reprehendendo se exterius, vel iniquos se interius videri invisibiliter timent. Hinc est quod animalia quae per prophetam videntur, in circuitu et intus plena oculis esse memorantur (Ezech. I, 18; X, 12). Quisquis enim exteriora sua honeste disponit, sed interiora negligit, in circuitu oculos habet, sed intus non habet. Sancti vero omnes, quia et exteriora sua circumspiciunt, ut bona de se exempla fratribus praebeant, et interiora sua vigilanter attendunt, quia sese irreprobabiles interni judicis obtutibus parant, et oculos in circuitu et intus habere perhibentur; magisque se, quo Deo placeant, in sua interna componunt, sicut per Psalmistam quoque de sancta Ecclesia dicitur: Omnis gloria ejus filiae regis ab intus (Psal. XLIV, 14). Sed qua exteriora sua etiam irreprehensibilia custodit, jure de ea subdidit: In fimbriis aureis circumamicta varietate, ut et pulchra sibi intus sit, et aliis foras; et se provehens per internam gloriam, et alios erudiens per exteriora operum exempla. Beatus igitur Job dicat ex se, dicat ex persona universalis Ecclesiae: Quando secreto Deus erat in tabernaculo meo. Ut enim demonstret quantum intus profecerit, secreto Deum fuisse in suo tabernaculo perhibet. Ut etiam ostendat rectitudinis opera quantum extrinsecus custodivit, adjungit.
CAPUT XIII
VERS. 5.---Quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei.
21. Sanctis intus Deo vacantibus, mali sola exteriora quaerunt. Religionem non habent, sed simulant.---Omnes autem qui divina praecepta metuunt, Dei tabernaculum fiunt. Unde, ut supra jam diximus (Num. 6), per semetipsam Veritas dicit de eo qui illius mandata custodit: Ego et Pater veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). Quod contra perversi quique dum interna non appetunt, in suis se cogitationibus foras fundunt. Unde eis per prophetam dicitur: Redite praevaricatores ad cor (Isai. XLVI, 8). Et rursum: Vae qui cogitatis inutile (Michae. II, 1). In actionibus quippe suis verentur homines, quos corporaliter vident, et Deum sibi praesentem non aestimant esse, quem non vident. Quod contra in laude justi dicitur, dum Aegypti regem contemneret, et Dei mandatis obediret: Quia invisibilem tamquam videns sustinuit (Hebr. XI, 27). Perversum quippe terrae principem quasi non vidit, quem ab oculis sui cordis abjecit. Regem vero invisibilem tanquam videns sustinuit, quia ab ejus timoris intuitu mentis oculum non deflexit. Sancta itaque Ecclesia in magnis tunc tribulationibus deprehensa, cum multos a Deo conspicit prava cogitatione discedere, videt profecto mentis eorum habitaculum discendente Deo vacuum remanere, et jure deplorans dicit: Quando secreto Deus erat in tabernaculo meo. Quibus verbis non immerito etiam simulatio religionis plangitur, quia nonnulli etiam nunc Christiani esse non appetunt, sed videri. His videlicet Deus in publico est, non in secreto. Sed sancta Ecclesia Deum in secreto habere desiderat, quia illos vere fideles respicit, quos ad fidei vitam corde pleno permanere cognoscit. Quae juxta exteriorem quoque vigoris sui rectitudinem dicit: Quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei. Pueri scilicet vocantur, qui coelestibus
mandatis inserviunt. Unde per prophetam Dominus dicit: Ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Deus (Isa. VIII, 18). Et rursus in Evangelio: Pueri, numquid pulmentarium habetis (Joan. XXI, 5)? Nunc ergo in circuitu ejus sunt pueri, quia in cunctis fere gentibus reperiuntur qui coelestia mandata custodiunt, et spiritalis disciplinae regulis obsequuntur. Qui profecto tunc ad obsequium pueri deerunt, quando pravi qui reperti fuerint spiritalia ejus mandata contemnunt. Sequitur:
CAPUT XIV
VERS. 6.---Quando lavabam pedes meos butyro.
22. Pedes Domini praedicatores, quos ungit et mundat.---Quia Christum et Ecclesiam unam esse personam crebro jam diximus, illum videlicet hujus corporis caput, hanc autem illius capitis corpus, aliter haec verba juxta vocem capitis accipi, atque aliter juxta vocem corporis debent. Quos ergo pedes Domini, nisi sanctos praedicatores accipimus? De quibus dicit: Et inambulabo in eis (Levit. XXVI, 12). Butyro ergo pedes lavantur, quia praedicatores sancti bonorum operum pinguedine replentur. Etenim, ut supra jam diximus (Lib. I, n. 30), vix ipsa praedicatio sine aliquo transitur admisso. Nam quilibet praedicans, aut ad quantulamcumque indignationem trahitur, si contemnitur; aut ad aliquantulamcumque gloriam, si ab audientibus veneratur. Unde et apostolis pedes loti sunt, ut a quamlibet parvo contagio in ipsa praedicatione contracto, quasi a quodam itinere collecto pulvere mundarentur. Et beatus Jacobus dicit: Nolite plures magistri fieri, fratres mei (Jac. III, 1). Et paulo post: In multis enim offendimus omnes (Ibid., 2). Pedes ergo lavantur butyro, quia pinguedine boni operis infunditur atque mundatur collectus pulvis de gloria praedicationis. Vel certe butyro pedes lavantur, dum sanctis praedicatoribus debita ab audientibus stipendia
conferuntur, et quos fatigat injunctus praedicationis labor exhibita a discipulis pinguedo boni operis fovet, non quod ideo praedicent ut alantur, sed ideo alantur ut praedicent; id est, ut praedicare subsistant, non ut in intentionem sumendi victus transeat actio praedicatoris, sed ad utilitatem praedicationis deserviant ministeria sustentationis. Unde a bonis praedicatoribus non causa victus praedicatio impenditur, sed causa praedicationis accipitur victus. Et quoties praedicantibus necessaria ab audientibus conferuntur, non solent de rerum munere, sed de conferentium gaudere mercede. Unde per Paulum dicitur: Non quaero datum, sed requiro fructum (Phil. IV, 17). Datum quippe est res ipsa quae impenditur; fructus vero dati est, si benigna mente futurae mercedis studio aliquid impendatur. Ergo datum in re accipimus, fructum in corde. Et quia discipulorum suorum Apostolus mercede potius quam munere pascebatur, nequaquam datum, sed fructum se quaerere fatetur. Unde et subdidit protinus, dicens: Habeo autem omnia, et abundo (Ibid., 18). Butyro ergo lavantur pedes, cum praedicatores sancti, ut diximus, ipsa praedicatione fatigati, auditorum suorum bonis operibus foventur. Fessos namque pedes butyro unxerat ille qui audiebat: Viscera sanctorum requieverunt per te, frater (Philem. 7). Hoc butyro unctus fuerat pes qui in catena tenebatur, dicens: Det misericordiam Dominus Onesiphori domui; quia saepe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit (I Tim. II, 16). Si ergo ex voce capitis haec verba pensamus, recte pedes, sicut dictum est, praedicatores accipimus.
23. Pedes Ecclesiae sunt inferiores ministri, qui terrena curant.---Si autem sentire ista ex voce solius corporis debemus, nimirum pedes Ecclesiae sunt inferiorum operum ministri, qui dum ad usus necessarios ea quae sunt exterius exercent, per extremum ministerium velut pedes terrae inhaerent. Sed debent hi qui praesunt, qui doctrinae studio invigilant, solerti cura occupatorum corda requirere, eisque eam quam ipsi
vacando percipiunt, crebrae admonitionis voce, infusionem pinguedinis ministrare. Nam quia in uno corpore invicem pro se membra sollicita sunt, sicut illorum ministeriis nostra extrema fulciuntur, ita necesse est ut nostris studiis illorum interiora repleantur. Quando igitur sancti doctores quibusdam ad extrema ministeria deditis, unctionem dominicae incarnationis praedicant, butyro eloquii pedes lavant. Solent etiam pedes ipsa itineris asperitate lacerari. Unde et omnino difficile est in terrenis actionibus hujus vitae iter agere, et nulla ex labore itineris vulnera sustinere. Cum ergo vigilantes praepositi, auditores suos curis exterioribus intentos ad cor revocant, ut quae inter ipsa licita opera admiserint mala cognoscant, et quae cognoverint defleant, pedes butyro lavant, quia eorum vulneribus poenitentiae unguenta subministrant. Reminiscatur igitur tunc Ecclesia vehementer afflicta, quomodo pacis suae tempore per exhortationis verbum, membra in se etiam extrema mundabat, et dicat: Quando lavabam pedes meos butyro. Quod de beato Job admirabiliter libet intueri, qui inter tot curas rerum, inter tot affectus pignorum, inter tot studia sacrificiorum, subjectis suis quamlibet extremis, bona sequentis vitae praedicabat, ut eos de coelestibus imbueret, qui sibi ad terrena opera deservirent. Quid ad haec nos episcopi dicimus, qui commissis nobis verbum vitae impendere non curamus, quando conjugatum virum prohibere non valuit ab officio praedicationis vel saecularis habitus, vel magnae occupatio facultatis? Sed servata veritate historiae, ad sanctae Ecclesiae jam verba redeamus, quae per beatum Job, id est per os membri sui loquitur, quanta sint quae tempore extremo patietur, cum transactorum suorum reminiscitur, cum per eam videlicet verbi pinguedinem operantium vita lavaretur. Quae ipsam quoque praedicatorum suorum vigilantiam plenius exsequens, subdit:
CAPUT XV
IBID. Et petra fundebat mihi rivos olei.
24. In Ecclesia rivi olei sunt vel sacra dogmata, vel sancti Spiritus gratia.---Quia petrae nomine Christus accipitur, praedicator egregius fatetur, dicens: Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Quae videlicet petra nunc ad usum sanctae Ecclesiae olei rivos fundit, quia in ea loquens Dominus, praedicamenta unctionis intimae emanat. De hac petra olei rivus exiit, liber Matthaei, liber Marci, liber Lucae, et liber Joannis. In diversis hujus mundi partibus quod praedicamenta edidit, tot petra haec per ora apostolorum omnium olei rivos fudit. Toties adhuc de petra hac olei rivus funditur, quoties a sancto Spiritu ungendis mentibus auditorum ea quae in libris veteribus de Christo dicta sunt explanantur. Et rivi vocantur olei, quia decurrunt et ungunt. In quibus quisquis tingitur ungitur, quisquis ungitur interius impinguatur. De qua nimirum pinguedine Psalmista ait: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea (Psal. LXII, 6). Potest nomine olei ipsa sancti Spiritus unctio designari, de qua per prophetam dicitur: Computrescit jugum a facie olei (Isai. X, 27). Jugum quippe a facie olei computrescit, quia dum sancti Spiritus gratia ungimur, a captivitatis nostrae servitute liberamur: dumque maligni spiritus dominatio superba repellitur, jugum conteritur, quo libertatis nostrae colla premebantur. De hoc rursus oleo scriptum est: Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei (Isai. V, 1). Filius quippe olei, fidelis populus dicitur, qui ad fidem Dei interna sancti Spiritus unctione generatur. Multis ergo tunc sancta Ecclesia tribulationibus depressa, dona Spiritus, et mira quae nunc habet praedicamenta, ad memoriam revocet, et suum silentium deploret, dicens: Petra fundebat mihi rivos olei. Quibus verbis congrue subjicit:
CAPUT XVI
VERS. 7-10.---Quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant mihi cathedram. Videbant me juvenes, et abscondebantur, et senes assurgentes stabant. Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo. Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhaerebat.
25. Bona opera et doctrinae cathedra, Ecclesiae insignia sunt.---Mos veterum fuit ut seniores in porta consisterent, et causas introeuntium judicarent, quatenus tanto esset pacificus urbis populus, quanto ad hanc discordes ingredi non liceret. Sed nos sacram historiam venerantes, haec egisse beatum Job pro cultu justitiae certum tenemus, atque ad indaganda allegoriae mysteria ducimur. Quid ergo per civitatis portam, nisi bona quaeque actio designatur, per quam anima ad conventum regni coelestis ingreditur? Unde et Propheta ait: Qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion (Psal. IX, 15). Portae quippe mortis sunt actiones pravae, quae ad interitum trahunt. Quia autem Sion speculatio dicitur, portas Sion, actiones bonas accipimus, per quas supernam patriam ingredimur, ut Regis nostri gloriam contemplemur. Quid vero per cathedram, nisi magisterii auctoritas designatur? Graeca autem voce platea pro latitudine ponitur. Nunc ergo sancta Ecclesia ad civitatis portam procedit, quia ut aditum coelestis regni percipiat, in sanctis se actionibus exerit. Cui in platea paratur cathedra, quia in magnae auctoritatis latitudine sui magisterii exhibet libertatem. Quae enim recta quae sentit publica voce praedicat, quasi in platea cathedram sedet, cum nullum de sua praedicatione metuit, nullius pressa terroribus, se sub silentio abscondit. An non in publico ad docendum praesidet, quam simul et sentiendi veritas, et docendi potestas fulcit? Sed cum ad portam procederet, et in platea cathedram sederet, quid a levibus, quidve a gravibus ageretur, adjungit dicens:
CAPUT XVII
VERS. 8.---Videbant me juvenes, et abscondebantur, et senes assurgentes stabant.
26. Ecclesiae vigorem, et rectitudinem imperfecti formidant; diligunt perfecti.---Si historiae intendimus, quae dixit credimus; si allegoriae, quae praedixit videmus. Juvenes namque dici solent qui nulla consilii gravitate deprimuntur. Senes vero non eos Scriptura sacra vocare consuevit, qui sola quantitate temporum, sed morum grandaevitate maturi sunt. Unde per quemdam sapientem dicitur: Senectus enim venerabilis est, non diuturna, neque numero annorum computata. Cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata (Sap. IV, 8). Unde recte quoque Dominus ad Moysen dicit: Congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel, quos tu nosti quod senes populi sunt (Num. XI, 16). In quibus quid aliud quam senectus cordis requiritur, cum tales jubentur eligi qui senes esse sciuntur? Si enim senectus in eis corporis quaereretur, a tantis sciri poterant, a quantis videri. Dum vero dicitur: Quos tu nosti quod senes populi sunt, profecto liquet quia senectus mentis, non corporis, eligenda nuntiatur. Sanctam ergo Ecclesiam vident nunc juvenes, et absconduntur, senes vero ei assurgentes assistunt, quia vigorem ejus atque rectitudinem immaturi formidant, grandaevi glorificant. Leves quique sunt, fugiunt; graves vero atque perfecti hanc vitae suae meritis assurgendo venerantur. Disciplinam quippe illius perfecti diligunt, imperfecti reprehendunt. Vident ergo hanc juvenes et absconduntur, quia deprehendi in suis occultis actionibus metuunt. Senes vero assurgentes stant, quia perfecti quique ex humilitate indicant, quantum in bona operatione profecerunt. Sed quia haec de suis loquitur, narret quoque qualiter ab exteris timeatur:
CAPUT XVIII
VERS. 9, 10.---Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo. Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhaerebat.
27. Haeretici silere coacti S. Gregorii temporibus. Haeretici in culpa concordant, in sententiis discrepant. In Ecclesiae adversis, haeretici libere praedicant.---Qui hoc loco alii duces intelligi vel principes possunt nisi haereticae pravitatis auctores? De quibus per Psalmistam dicitur: Effusa est contentio super principes eorum, et seduxerunt eos in invio, et non in via (Psal. CVI, 40). Ipsi etenim dum dispensationem Dei perverse interpretari non metuunt, profecto plebes subditas non in eam viam quae Christus est, sed in invium trahunt. Super quos recte quoque effusa contentio dicitur, quia suis sibi vicissim allegationibus contradicunt. Arius quippe tres personas in divinitate suscipiens, tres etiam deos credidit. Quem contra Sabellius unum Deum suscipiens, unam credidit esse personam. Inter quos sancta Ecclesia rectum praedicationis suae tramitem indeclinabiliter tenens, et unum Deum praedicans, tres personas contra Sabellium asserit, et tres personas asserens, unum Deum contra Arium confitetur. Quia autem in sacro eloquio Manichaeus virginitatem laudari comperit, conjugia damnavit. At contra Jovinianus quia concedi conjugia cognovit, virginitatis munditiam despexit. Unde fit ut semper haereticis perversa intelligentia confusis, vicissim sibi eorum nequitia et in culpa concordet, et in sententia discrepet. At contra sancta Ecclesia per medias utrarumque partium lites ordinata pace graditur, et sic scit superiora bona suscipere, ut noverit etiam inferiora venerari, quatenus nec summa aequet infimis, nec rursum ima despiciat, cum summa veneratur. Nunc ergo haereticarum plebium principes, auctoritatem sanctae Ecclesiae perpendentes, cessant loqui, et quasi ori suo digitum superponunt, dum falsis querelis non ratione vocis se reprimi, sed virtutis manu significant. Vocem suam duces cohibent, quia nimirum hi qui post se errantes
populos trahere conantur, ne loqui perversa nunc audeant, et auctoritatis frenantur pondere, et virtute rationis. Quorum lingua suo gutturi adhaeret, quia etsi perversa loqui libera voce non audeant, intus tamen apud se contegunt cuncta quae contra veram fidem proponere falsa moliuntur. Horum ergo temporum, sequenti tribulatione deprehensa, reminiscens Ecclesia deplorat, dicens: Quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi. Videbant me juvenes, et abscondebantur, et senes assurgentes stabant. Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo. Vocem suam duces cohibebant, et lingua eorum gutturi suo adhaerebat. Ac si aperte dicat: Cum praedicare mihi voce publica licuit, omnis me qui veritati non fuit subjectus expavit. Illo namque tempore cum sancta Ecclesia adversitate premitur, pravis quibusque praedicatoribus licentia locutionis datur. Quod longe ante Jeremias intuens, ait: Sed et lamiae nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos (Thren. IV, 3). Quid namque lamias, nisi haereticos appellat, humanam quidem faciem, sed belluina per impietatem corda gestantes? Qui tunc mammam nudant, cum errorem suum libere praedicant. Tunc catulos lactant, quia male sequaces parvulorum animas dum perversa insinuant, ad impietatem nutriendo confirmant. Sequitur:
CAPUT XIX
VERS. 11.---Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi.
28. Ecclesiae testimonium reddere debemus bene vivendo.---Dum beatificari se ab audientibus, sibique testimonium reddi a videntibus fatetur beatus Job, qualis in sermone, qualis in opere fuerit, ostenditur. Neque enim aut in opere jam perfectus est, cui adhuc linguae pravitas contradicit; aut in sermone laudabilis, qui hoc quod loquitur opere non ostendit. Ut igitur beatus Job
amicorum suorum increpationibus exactus utraque se habuisse perhibeat, sese et audientibus et videntibus venerationi fuisse manifestat. Quod si ad vocem sanctae Ecclesiae referamus, ille ejus verba beatificat, quia ea quae audierit opere consummat. Ille ei testimonium reddit, qui exemplis vitae illi bene vivendo respondet. Sanctam etenim Ecclesiam ille veraciter videt, cujus testatur vita quia videt. Ad hoc namque bonorum intra eam rectitudo cernitur, ut quique hanc viderint, a suis pravitatibus corrigantur. Necdum ergo intra sanctam Ecclesiam videt bonos, qui non est emendatus a malis. Sed unde ei testimonium reddatur, ostenditur cum subjungit:
CAPUT XX
VERS. 12, 13.---Eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non erat adjutor. Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum.
29. Ecclesia filios suos et pascit et protegit.---Magnae misericordiae ista sunt opera, liberare vociferantem pauperem, pupillo adjutorium ministrare, periturum eripere, cor viduae consolari. Superius enim dictum est quid exhibuit per doctrinam. Ait namque: Auris audiens beatificabat me. Nunc autem narrat quae per misericordiam impendit, dicens: Eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non erat adjutor. Vox quippe cum opere sibi necessario concordat. Haec beatus Job et exhibuit subditis, et tamen per sanctam Ecclesiam exhibenda signavit. Quae utrumque nunc incessabiliter exercet, ut videlicet filios suos et loquendo pascat, et defendendo protegat, quatenus et per verba bonos satiet, et per patrocinia tueatur a malis. Bene autem scriptum est: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum fructiferum faciens fructum juxta genus suum (Genes. I, 11). Quod sic est veraciter factum, ut significaret aliquid veraciter faciendum. Per
terram quippe figuratur Ecclesia, quae et verbi nos pabulo reficit, et patrocinii umbraculo custodit; quae et loquendo pascit, et opitulando protegit, ut non solum herbam refectionis proferat, sed et cum fructu operis arborem protectionis.
30. In Ecclesiae rectoribus nec vigor sit rigidus, nec mansuetudo dissoluta.---Perpendendum quoque video his qui plebium gubernationibus praesunt, quod superius dicens: Videbant me juvenes, et abscondebantur; nunc astruit: Cor viduae consolatus sum. Quanta disciplina regminis, ut ante eum juvenes abscondantur; quanta mansuetudo pietatis, ut per eum viduarum corda consolentur! Sunt namque nonnulli ita districti, ut omnem etiam mansuetudinem benignitatis amittant, et sunt nonnulli ita mansueti, ut perdant districti jura regiminis. Unde cunctis rectoribus utraque summopere sunt tenenda, ut nec in disciplinae vigore benignitatem mansuetudinis, nec rursum in mansuetudine districtionem deserant disciplinae, quatenus nec a compassione pietatis obdurescant, cum contumaces corrigunt; nec disciplinae vigorem molliant, cum infirmorum animos consolantur. Regat ergo disciplinae vigor mansuetudinem, et mansuetudo ornet vigorem, et sic alterum commendetur ex altero ut nec vigor sit rigidus, nec mansuetudo dissoluta.
31. Pietatis opera corporaliter et spiritaliter exhibentur ab Ecclesia.---Haec autem quae supra diximus pietatis opera sancta Ecclesia et corporaliter exhibet, et spiritaliter exhibere non cessat. Nam pauperem vociferantem liberat, cum peccatori veniam deprecanti eas quas commiserat culpas relaxat. De talibus quippe pauperibus dicitur: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Et talium pauperum clamor est Psalmistae voce dicentium: Cito nos anticipet misericordia tua, quia pauperes facti sumus nimis (Psal. LXXVIII, 8). Pupillum vero cui non est adjutor
liberat, dum unusquisque, mortuo antiquo patre diabolo, ad sanctae Ecclesiae sinum currens, in ea exhortationis adjutorium invenit, qui jam desideria mundi persequentis fugit. Potest pupilli nomine fidelis quisque etiam propter mortem boni patris intelligi, cujus ad tempus visione destitutus est, quamvis solatio destitutus non est. Benedictio etiam perituri super eam venit, cum peccatoris interitum praevenit, et cum sanctis exhortationibus a culpae fovea reducit. Unde scriptum est: Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum (Jac. V, 20). Si enim magnae mercedis est a morte eripere carnem quandoque morituram, quanti est meriti a morte animam liberare, in coelesti patria sine fine victuram? Cor autem viduae consolatur, dum fideli cuique animae qui aeternas Domini retributiones narrat, quasi viri sui bona ad memoriam revocat. Cui quia spiritaliter anima juncta est, eo mortuo vidua dicitur, sed sanctae Ecclesiae vocibus ex ejus resurrectione refovetur. Magnam ergo consolationem cor viduae suscipit, quando fidelis anima in verbis Ecclesiae de adventu illius aliquid, cui spiritaliter est conjuncta, cognoscit. Sequitur:
CAPUT XXI
VERS. 14.---Justitia indutus sum, et vestivi me sicut vestimento.
32. Nulla bona opera sunt, si pravis quibusdam maculentur.---Vestimento utique cum vestimur, ex omni parte circumdamur. Ille ergo justitia sicut vestimento vestitur, qui se undique bono opere protegit, et nullam partem actionis suae peccato nudam relinquit. Nam qui in aliis actionibus justus est, in aliis injustus; quasi hoc latus cooperuit, illud nudavit, nec jam bona sunt opera, quae subortis aliis pravis operibus inquinantur. Hinc enim per Salomonem dicitur: Qui in uno offenderit, multa bona perdet (Eccle. IX, 18). Hinc Jacobus dicit: Quicumque
totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus (Jac. II, 10). Quam videlicet sententiam suam ipse diligenter exposuit, cum subjunxit: Qui enim dixit, Non moechaberis, dixit et, Non occides. Quod si non moechaberis, occidas autem, factus es transgressor legis (Ibid., 11).
33. Hinc adhibenda undique custodia et vigilantia. Frustra munita sunt caetera, cum vel unus hosti panditur aditus.---Cordis ergo oculis circumquaque porrectis, undique nobis adhibenda custodia est. Unde recte quoque per Salomonem dicitur: Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit (Prov. IV, 23). Dicturus enim custodia, praemisit omni, ut videlicet unusquisque hinc inde se diligenter inspiciat, et quamdiu in hac vita est, contra spiritales inimicos in acie se positum sciat, ne mercedem quam per has actiones colligit, per alias amittat, ne hinc hosti fores obstruat, et aliunde aditum pandat. Si qua etenim civitas contra insidiantes inimicos magno valletur aggere, fortibus cingatur muris, ex omni parte insomni muniatur custodia, unum vero in ea foramen tantummodo immunitum per negligentiam relinquatur; inde procul dubio hostis ingreditur, qui undique exclusus videbatur. Pharisaeus namque ille, qui in templum oraturus ascendit, civitatem mentis suae quanta munitione vallaverit, audiamus: Jejuno, inquit, bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo (Luc. XVIII, 12). Qui praemisit: Gratias ago tibi, magna certe munimina adhibuit. Sed videamus ubi insidianti hosti immunitum foramen reliquit: Quia non sum sicut publicanus iste (Ibid., 11). Ecce civitatem cordis sui insidiantibus hostibus per elationem aperuit, quam frustra per jejunium et eleemosynas clausit. Incassum munita sunt caetera, cum locus unus, de quo hosti patet aditus, munitus non est. Gratias recte egit, sed perverse se super publicanum extulit. Civitatem cordis sui extollendo prodidit, quam abstinendo et largiendo servavit. Victa est per abstinentiam gula, destructa ventris ingluvies,
superata est largitate tenacia, avaritia depressa. Quibus hoc laboribus actum credimus? Sed o quot labores uno vitio percussi ceciderunt, quanta bona unius culpae gladio sunt perempta! Unde magnopere oportet et bona semper agere, et ab ipsis nos bonis operibus caute in cogitatione custodire, ne si mentem elevant, bona non sint, quae non auctori militant, sed elationi.
34. Maxime cavendum a superbia.---De qua re non inordinate agimus, si ex libris, licet non canonicis, sed tamen ad aedificationem Ecclesiae editis, testimonium proferamus. Eleazar namque in praelio elephantem feriens stravit, sed sub ipso quem exstinxit occubuit (I Mach. VI, 46). Quos ergo iste significat quem sua victoria oppressit, nisi eos qui vitia superant, sed sub ipsa quae subigunt, superbiendo succumbunt? Quasi enim sub hoste quem prosternit moritur, qui de culpa quam superat elevatur. Pensandum ergo magnopere est quia bona prodesse nequeunt, si mala quae subrepunt non caventur. Perit omne quod agitur, si non sollicite in humilitate custoditur. Unde bene quoque de ipso primo parente dicitur: Posuit eum Dominus in paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret (Genes. II, 15). Operatur quippe qui agit bonum quod praecipitur, sed quod operatus fuerit non custodit, cui hoc subrepit quod prohibetur. Beatus igitur Job, quia ex omni parte bono se opere texerat, dicat: Justitia indutus sum, et vestivi me sicut vestimento. Ubi protinus subditur:
CAPUT XXII
IBID.---Et diademate, judicio meo.
35. Justi sollicite attendunt, quid Deo, quid proximo debeant.---Justorum judicia recte diademati comparantur, quia per magni operis gloriam ad retributionis ducunt coronam. Quae nimirum judicia secum quotidie introrsus agunt, quid Deo, quid proximo debeant, solerter
aspiciunt, atque ad agenda bona se vehementer accendunt, et de perpetratis malis districte redarguunt. Unde bene quoque per Salomonem dicitur: Cogitationes justorum judicia (Prov. XII, 5). Intus quippe ab omni strepitu saeculari ad corda sua redeunt, ibique ascendunt tribunal mentis, atque ante oculos se et proximum statuunt, deducunt ad medium regulam testamenti, qua dicitur: Quae vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis (Matth. VII, 12). Transferunt in se personam proximi, et sollicite attendunt quid sibi si ita essent fieri vel non fieri juste voluissent, sicque districto jure atque judicio causam suam et proximi juxta tabulas divinae legis in foro cordis examinant. Bene ergo dicitur: Cogitationes justorum judicia, quia ipse eorum intimus motus cordis, quasi quaedam libra est judiciariae potestatis. Quibus peractis, quia retributionem inferius non requirunt, recte eorum judicia diademati comparantur. Diadema quippe in superiori parte corporis ponitur. Justorum ergo judicium diadema dicitur, quia per hoc non in terrenis et infimis, sed sursum remunerari concupiscunt. Sequitur
CAPUT XXIII
VERS. 15, 16.---Oculus fui caeco, et pes claudo. Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam, diligentissime investigabam.
36. Bona opera etsi humilitate occultanda, necessitate tamen aliquando publicanda.---Inter haec lectoris animus forsitan quaerat cur beatus Job suas tam subtiliter virtutes enumeret. Sanctorum quippe virorum est bona quae fecerint occultare, ne contingat eos lapsum elationis incurrere. Unde per semetipsam Veritas dicit: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis (Matth. VI, 1). Hinc est etiam quod duos caecos juxta viam sedentes illuminans, praecepit dicens: Videte ne quis sciat (Matth. IX, 30). De
quibus illico scriptum est quia illi abeuntes diffamaverunt eum per totam terram illam. Sed quaerendum nobis est quid sit hoc quod ipse Omnipotens, cui hoc est velle quod posse, et taceri virtutes suas voluit, et tamen ab his qui illuminati sunt quasi invitus indicatur, nisi quod servis suis se sequentibus exemplum dedit, ut ipsi quidem virtutes suas occultari desiderent, et tamen, ut alii eorum exemplo proficiant, prodantur inviti, et facta quidem sua occultando seipsos custodiant, sed dum produntur inviti, bona ad proximos suos exempla transmittant. Occultentur ergo studio, necessitate publicentur; et eorum occultatio sit custodia propria, eorumque publicatio sit utilitas aliena. Rursum quia scriptum est: Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 15). Aliquando sancti viri et coram hominibus compelluntur bona facere, aut eadem hominibus sua facta narrare; sed ad eum finem omnia referentes, ut non ipsi eisdem operibus, sed Pater eorum qui in coelis est debeat glorificari. Dum enim sancta praedicant, ipsi praedicatio eorum fortasse despicitur, quorum vita nescitur. Compelluntur ergo vitam suam dicere, ut auditorum suorum valeant vitam mutare. Et facta sua referunt, ut venerationi sint; venerari appetunt, ut reverenter audiantur. Scriptum quippe est: Cum elevarentur animalia de terra, elevabantur pariter et rotae (Ezech. I, 19), quia videlicet cum auditorum mentes praedicantium vitam suspiciunt, necessario utique etiam vim praedicationis admirantur.
37. Quod sanctus Paulus exemplo suo comprobavit. Qui eum imitantur non elationi serviunt, sed humilitati.--- Hinc est ergo quod praedicatores boni et honorem propter elationem fugiunt, et honorari tamen propter imitationem volunt. Sic nimirum Paulus apostolus discipulis loquens, et honorem fugit, et tamen quantum
esset honorandus ostendit. Nam cum Thessalonicensibus diceret: Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis, neque in occasione avaritiae, Deus testis est (I Thess. II, 5), secutus adjunxit: Neque quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis, cum possimus oneri vobis esse, ut Christi apostoli, sed facti sumus parvuli in medio vestrum (Ibid., 6, 7). Rursus Corinthiis, honorem fugiens, dicit: Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum, nos autem servos vestros per Jesum Christum (II Cor. IV, 5). Quos tamen videns falsorum apostolorum persuasionibus a verae fidei tramite deviare, eis se summopere quantum esset venerandus ostendit, dicens: In quo quis audet, in insipientia dico, audeo et ego. Hebraei sunt, et ego. Israelitae sunt, et ego. Semen Abrahae sunt, et ego. Ministri Christi sunt, et ego. Ut minus sapiens dico, plus ego (II Cor. XI, 21-23). Quibus etiam subjungit quod ei quoque tertii coeli secreta patuerint, quod raptus etiam paradisi arcana penetrarit. Ecce honorem fugiens servum se discipulorum praedicat. Ecce honorem pro utilitate audientium quaerens falsis apostolis vitae suae merita superponit. Egit quippe doctor egregius ut dum ipse qualis esset agnoscitur, et vita et lingua male praedicantium, ejus comparatione vilesceret. Illos videlicet commendaret, si se absconderet; cumque se non ostenderet, errori locum dedisset. Miro igitur modo et humilitatis exhibet gratiam, et utilitatis quaerit incrementa, ut et servum se discipulorum praedicet, et adversariis potiorem demonstret. Ostendit discipulis quid humilitatis acceperit, ostendit adversariis quid sublimitatis. Innotescit contra adversarios quid habent ex munere, innotescit discipulis qualis apud se maneat in cogitatione, innotescit adversariis qualis foris appareat in operatione. Sancti ergo viri cum coguntur bona narrare quae faciunt, non elationi serviunt, sed utilitati. Unde beatus Job amicis suis se injuste increpantibus, atque idcirco nescientibus bona sua, loquendo aperit, ut nimirum discerent non contra ejus vitam increpantes
erigi, sed hanc tacentes imitari, quamvis, ut supra jam diximus, hunc ad memoriam facta sua reducere, invecta ab increpantibus desperatio compellebat. Nam inter tot dolores vulneris et verba desperationis, cum bona quae fecit narrat, quasi collapsum verbis et verberibus ad spem animum reformat. Dicat ergo bona quae fecit, ut non cogatur inter tot mala de se desperare quae audit. Oculus fui caeco, et pes claudo.
38. Justitiae opera praemitti debent operibus misericordiae. Qui eleemosynas largitur, nec abstinet a peccato, rem suam Deo tribuit, et seipsum peccato.---Cum sancti operis exempla pensamus, intuendum nobis prius est, quam rectus narrandi ordo servetur, ut ante justitiae, et post misericordiae opera describantur. Ille quippe bene agit quae pia sunt, qui scit prius servare quae justa, ut collatus in proximos rivus misericordiae de justitiae fonte ducatur. Nam multi proximis quasi opera misericordiae impendunt, sed injustitiae facta non deserunt. Qui si veraciter proximis misericordiam facere student, sibi ipsis prius debuerant juste vivendo misereri. Unde scriptum est: Miserere animae tuae placens Deo (Eccli. XXX, 24). Qui ergo misereri vult proximo, a se trahat necesse est originem miserendi. Scriptum namque est: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. XIX, 19). Quomodo ergo alteri miserendo pius est, qui adhuc injuste vivendo fit impius sibimetipsi? Unde per quemdam sapientem dicitur: Qui sibi nequam est, cui bonus erit (Eccli. XIV, 5)? Ad exhibendam quippe misericordiam ut indigentibus plene exterius valeat impendi, duo sibi necessaria congruunt, id est homo qui praebeat, et res quae praebeatur. Sed longe incomparabiliter melior est homo quam res. Qui itaque indigenti proximo exteriorem substantiam praebet, sed vitam suam a nequitia non custodit, rem suam Deo tribuit, et se peccato. Hoc quod minus est obtulit auctori, et hoc quod majus est servavit iniquitati. Bene itaque per beatum Job prius dicitur: Justitia indutus sum, et vestivi me sicut vestimento; et
sicut diademate, judicio meo. Ac deinde subjungitur: Oculus fui caeco, et pes claudo. Quia tunc est apud Deum oblatio verae rectitudinis, cum de radice justitiae prodeunt rami pietatis. Sed quia in ipso misericordiae opere plus solet apud internum judicem animus pensari quam factum, notandum quod caeco oculum fuisse se asserit, pedem claudo. Haec etenim dicens, profecto indicat quia et illi per semetipsum manum praebuerat, et hunc portando sustinebat. Ex qua re colligitur, super egenos ac debiles quantum misericordiae illius viscera fundebantur. Unde et subditur: Pater eram pauperum.
39. Ecclesia caecos illuminat, claudos sustentat.--- Quae videlicet verba si ad vocem sanctae Ecclesiae typica interpretatione referamus, ipsa est oculus caeco, quia per verbum lucet, ipsa pes claudo, quia per adjutorium continet. Caecos enim praedicando illuminat, claudos vero opitulando sustentat. Caecus quippe est qui adhuc quo pergat non videt; claudus autem est, qui non potest ire quo videt. Crebro namque peccatum aut ignorantia aut infirmitate perpetratur, ut vel nesciat homo quid velle debeat, vel non omne quod voluerit possit. Quo contra recte per Psalmistam dicitur: Dominus illuminatio mea et salus mea (Psal. XXVI, 1). Quia enim Dominus et scientiam et virtutem praebet, et contra ignorantiam illuminatio, et contra infirmitatem salus vocatur. Hinc etiam de iniquis dicitur: Fiant viae illorum tenebrae, et lubricum (Psal. XXXIV, 6), ut scilicet per tenebras quo ire debent non videant, qui etsi recta viderent, in eis tamen per lubricum stare non possent. Isti itaque per lubricum inter bona claudicant, illi per tenebras quae bona sequantur ignorant. Sancta itaque Ecclesia extremis tribulationibus deprehensa, antiquorum reminiscitur temporum, quando et docendo illuminare consueverat, et adjuvando firmare, et praecedentis membri sui ore loquitur, dicens: Oculus fui caeco, et pes claudo.
40. Caeci sunt gentiles, claudi vero Judaei.---Quae quia duos in se populos collegit, Judaicum scilicet atque gentilem, recte etiam potest caeco gentilis, claudo autem Judaicus populus designari. Gentilis quippe quasi oculos non habuit, quia non accepta lege non vidit quo ire debuisset. At contra Judaicus habens oculos, claudus fuit, quia legem quidem sciendo tenuit, sed in ea gressum recti operis non tetendit. Si enim gentilis populus caecus minime fuisset, propheta non diceret: Populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam (Isai. IX, 2). Rursum si Israeliticus populus a bono opere minime claudicasset, nequaquam voce Domini Psalmista dixisset: Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis (Psal. XVII, 46). Qui nimirum populus claudus idcirco nominatur, qui sanum gressum in operatione non habuit, quippe qui utroque pede uti noluit, dum unum Testamentum recepit, aliud sprevit. Quem cum ad se venientem sancta Ecclesia suscipit, quia ei jam Vetus tenenti, etiam Novum Testamentum inserit, ad dirigendos gressus illius, quasi alterum pedem jungit. Qui fidelis sanctae Ecclesiae populus adhuc recte subjungit: Pater eram pauperum, quia videlicet humiles, qui pauperes spiritu dicti sunt, ex ejus praedicatione generantur. Sed oportet ut in his omnibus ipsa historiae subtiliter verba pensemus. Ait enim:
CAPUT XXIV
VERS. 16.---Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam.
41. Praestat bonum opus ex affectu facere, quam ex praecepto.---Plerumque enim multa homines pauperibus largiuntur, non quia eosdem pauperes diligunt, sed quia si minime tribuant, iram judicis superni formidant; qui si Deum non metuerent, quae habent dare noluissent. Et quidem in bono opere primus incipientium gradus est ut qui adhuc proximum sicut se nescit diligere, jam tamen
incipiat judicia superna formidare. Quia igitur aliud est bonum opus ex praecepto, aliud vero etiam ex affectu facere, sanctus vir ut mentem nobis suae operationis insinuel, dicat: Pater eram pauperum. Non enim patronum se, vel proximum, vel adjutorem pauperum, sed patrem fuisse testatur, quia nimirum magno charitatis officio studium misericordiae vertit in affectum naturae, ut eos quasi filios cerneret per amorem, quibus quasi pater praeerat per protectionem. Quia igitur vis misericordiae illius naturam fuerat imitata, patrem se pauperum fuisse commemorat. Ubi etiam subdit.
CAPUT XXV
IBID.---Et causam quam nesciebam diligentissime investigabam.
42. Etsi nulla bona opera negligenda, minora tamen potioribus postponi debent.---In quibus videlicet verbis pensanda sunt omnia quam distincte narrentur, quod nulla ab eo merces praetermittitur. Justus quippe est in actionibus suis, pius in infirmitatibus proximorum, strenuus in negotiis pauperum. Qui enim aeternae retributionis bona cogitat, necesse est ut ad omnem se causam secuturae mercedis extendat. Hinc enim per Salomonem dicitur: Qui Deum timet, nihil negligit (Eccle. VII, 19). Hinc etiam Paulus ait: Ad omne opus bonum parati (II Tim. II, 21). Sed inter haec sciendum est quia aliquando in actionibus nostris minora bona praetermittenda sunt pro utilitate majorum. Nam quis ignoret esse boni operis meritum, mortuum sepelire? et tamen cuidam qui ad sepeliendum patrem se dimitti poposcerat dictum est: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos, tu autem vade et annuntia regnum Dei (Luc. IX, 60). Postponendum namque erat obsequium hujus ministerii officio praedicationis, quia illo carne mortuos in terram conderet, isto autem anima mortuos ad vitam resuscitaret. Per prophetam quoque primatibus
synagogae dicitur: Quaerite judicium, subvenite oppresso (Isai. I, 17). Et tamen Paulus apostolus dicit: Contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum (I Cor. VI, 4). Auditores etenim suos ad virtutem sapientiae, ad linguarum genera, ad prophetiae quoque indaganda mysteria succendebat, dicens: Aemulamini spiritalia, magis autem ut prophetetis (I Cor. XIV, 1). Sed quia spiritalia dona non caperent, si terrena eos negotia depressissent, longe ante praemisit, dicens: Contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum (I Cor. VI, 4). Ac si aperte dicat, qui minoris meriti sunt in Ecclesia, et nullis magnorum donorum virtutibus pollent, ipsi de terrenis negotiis judicent, quatenus per quos magna nequeunt, bona minora suppleantur. Quos et contemptibiles nominat, et tamen sapientes vocat, cum dicit: Sic non est sapiens inter vos quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum (Ibid., 5)? Qua ex re quid colligitur, nisi ut hi terrenas causas examinent, qui exteriorum rerum sapientiam perceperunt? Qui autem spiritalibus donis ditati sunt, profecto terrenis non debent negotiis implicari, ut dum non coguntur inferiora bona disponere, exercitati valeant bonis superioribus deservire.
43. Qui per se non possunt, per alios officia charitatis exercere tenentur.---Sed curandum magnopere est ut hi qui donis spiritalibus emicant nequaquam proximorum infirmantium negotia funditus deserant, sed haec aliis quibus dignum est tractanda committant. Unde S. Moyses quoque ac populum viros pro se septuaginta constituit, ut quanto se ab exterioribus causis absconderet, tanto ardentius interna penetraret. Sicque fit ut summi viri magis ad spiritalia dona proficiant, dum eorum mentes res infimae non conculcant; et rursum viri in Ecclesia ultimi sine bono opere non vivant, dum in rebus exterioribus inveniunt recta quae agant. Sancta quippe Ecclesia sic consistit unitate fidelium, sicut corpus nostrum unitum est compage membrorum. Alia namque
sunt membra in corpore quae intuendae luci deserviunt, alia quae a terrae tactu minime disjunguntur. Oculus quippe luci intenditur, et ne caecari valeat, a pulvere custoditur. Pes vero tunc suum officium recte peragit, cum suscipiendum terrae pulverem non refugit. Quae tamen corporis membra vicissim sibi sua officia impartiendo copulantur, ut pes oculis currat, et oculus pedi prospiciat.
44. Membra Ecclesiae, etsi officio distincta, sunt charitate conjuncta.---Sic itaque sic sanctae Ecclesiae membra debent et officio esse distincta, et charitate conjuncta, ut summi viri eorum viam provideant, qui in terrenis negotiis vacant, quatenus velut ad lumen oculorum pes ambulet, et rursum quidquid terrenis negotiis implicati agunt, hoc ad majorum utilitatem referant, ut pes cujus via prospicitur, non sibi tantummodo, sed etiam oculis gradiatur. Dum itaque sibi invicem alterna administratione conveniunt, miro modo agitur, ut quia electi quique vicissim sibimet impendendo quod valent faciunt, eorum fiant opera etiam quae facere ipsi non possunt.
45. Necessitate suadente, contemplatio intermittenda, ut proximi utilitati serviatur.---Sed inter haec sciendum est quia cum proximorum causis exterioribus qui apte deserviant desunt, debent hi quoque qui spiritalibus donis pleni sunt eorum infirmitati condescendere terrenisque illorum necessitatibus, in quantum decenter valeant, charitatis condescensione servire. Nec taedere animum debet, si sensus ejus contemplationi spiritalium semper intentus aliquando dispensandis rebus minimis quasi minoratus inflectitur, quando illud Verbum per quod constant omnia creata, ut prodesset hominibus, assumpta humanitate, voluit paulominus ab angelis minorari. Quid ergo mirum si homo se propter hominem attrahit, dum creator hominum et angelorum formam hominis propter hominem suscepit? Nec tamen minoratur sensus cum sic attrahitur, quia tanto
subtilius superiora penetrat, quanto humilius pro amore conditoris nec inferiora contemnit. Quid indignum nobis vel difficile est, si supra infraque animum ducimus, qui eadem manu corporis lavamus faciem, qua etiam calceamus pedem? Beatus igitur Job quia cum magna ageret minima non despexit, dicat: Et causam quam nesciebam diligentissime investigabam.
46. In judiciis non simus praecipites. Majora crimina tardius credenda; sed cum agnoscuntur, citius punienda.-- -Qua in re notandum video ne ad proferendam sententiam umquam praecipites esse debeamus, ne temere indiscussa judicemus, ne quaelibet mala audita nos moveant, ne passim dicta sine probatione credamus. Quod profecto perpetrare pertimescimus, si auctoris nostri subtilius facta pensamus. Ipse quippe ut nos a praecipitata sententiae prolatione compesceret, cum omnia nuda et aperta sint oculis ejus, mala tamen Sodomae noluit audita judicare, qui ait: Clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis; descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere compleverint, an non est ita, ut sciam (Genes. XVIII, 20). Omnipotens itaque Dominus et omnia sciens, cur ante probationem quasi dubitat, nisi ut gravitatis nobis exemplum proponat, ne mala hominum ante praesumamus credere quam probare? Ecce per angelos ad cognoscenda mala descendit, moxque facinorosos percutit; atque ille patiens, ille mitis, ille de quo scriptum est: Tu autem Domine, cum tranquillitate judicas (Sap. XII, 18), ille de quo scriptum est rursum: Dominus patiens est redditor (Eccli. V, 4); tanto crimine involutos inveniens, quasi patientiam praetermisit, et diem extremi judicii exspectare ad vindictam noluit, sed eos igne judicii, ante judicii diem praevenit. Ecce malum quasi cum difficultate credidit cum audivit, et tamen sine tarditate percussit, cum verum cognoscendo reperit, ut nobis videlicet daret exemplum, quod majora crimina et tarde credenda sunt
cum audiuntur, et citius punienda sunt cum veraciter agnoscuntur. Hujus ergo diligentiae beatus Job sollicitudinem gerens, ait: Et causam quam nesciebam, diligentissime investigabam. Quae scilicet verba etiam per vocem Ecclesiae ad interpretationem typicam possumus non inconvenienter referre. Ipsa quippe per electos suos cum mala carnalium judicat, hoc quod nescit investigat, quia mala quae nescit operando investigat per judicium corrigendo. Sancta itaque Ecclesia cum injustorum fuerit ad tempus improbitate compressa, reminiscitur dicens: Causam quam nesciebam diligentissime investigabam. Ac si aperte dicat: Mala quae in electis meis agendo non noveram, in iniquis hominibus districte judicando plectebam. Et quia nunc virtute praedicationis suae diabolum conterit, atque ex ejus ore uniuscujusque quem suscipit animam rapit, sequitur dicens:
CAPUT XXVI
VERS. 17.---Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam.
47. Ecclesia diabolo praedam eripit, cum aliquem ab errore aut peccato revocat.---O qualem de ore diaboli praedam tulit, quando ipsum raptorem Saulum convertendo rapuit quando adhuc spirans minarum, acceptis epistolis, pergebat Damascum, et dum persequendo fideles congregaret praedam diabolo, cognoscendo fidem ipse aggregatus est Christo (Act. IX, 2)! Toties ex iniqui dentibus Ecclesia praedam tulit, quoties ex erroris morsu animam praedicando diripuit. Quis namque iniquus verius dici potest, quam diabolus? Cujus molas conterimus, quoties disserendo contra ejus insidias occulta illius machinamenta monstramus; ac si de ejus dentibus praedam tollimus, quia mentem quam jam ad peccatum frangendo momorderat, ad salutem vitae convertendo revocamus. Per molas quippe occultae ejus
insidiae, per dentes vero aperta jam culpae perpetratio demonstratur. De quibus nimirum molis ac dentibus per Psalmistam scriptum est: Deus vero conteret dentes eorum in ore ipsorum, molas leonum confringet Dominus (Psal. LVII, 7). Sed sanctus vir ante se asserit molas conterere, ut post de dentibus illius praedam potuisset auferre, quia tunc veraciter praedam de ejus dentibus tollimus, cum prius molas illius conterere scimus. Prius enim necesse est occulta consiliorum illius machinamenta prodere, ut auditoris nostri animam valeamus postmodum ab aperto lapsu revocare. Hujus iniqui molas ipse summus pastor Ecclesiae praedicando conterebat, cum diceret: Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret; cui resistite fortes in fide (I Petr. V, 8). Contra hunc leonem sancta Ecclesia, quia ejus insidias conspicit, fidei caulas munit. Cujus toties molas frangit, quoties haereticorum argumenta destruit; totiesque ab ejus dentibus praedam diripit, quoties ab errore quempiam praedicando convertit. Et quia plerique justorum tunc erunt qui se ecclesiasticae pacis tempore ab hoc mundo exituros esse crediderunt, beatus Job dum sua narrat, voces quoque justorum sequentium indicat, dicens:
CAPUT XXVII
VERS. 18.---Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies.
48. Ejus filii, si pace frui desiderant, in ejus nido et sinu remaneant.---Quid hoc loco per nidi nomen exprimitur, nisi tranquilla quies fidei, qua unusquisque infirmus nutritur? Multitudo quippe illa bonorum, quae persecutionum temporibus fuerit deprehensa, nutrimentorum suorum dies quasi in nido, sic in loco quietis, explere se credidit. Nam nisi sancta Ecclesia infirmos quosque filios nunc in nido pacis enutriret, Psalmista non diceret: Etenim passer invenit sibi domum,