Moralia in Iob (page 13)

Grégoire le Grand · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : local Spec (livres-important) · 23 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

et turtur nidum, ubi reponat pullos suos (Psal. LXXXIII, 4). Jam quippe domum invenit sibi passer, quia aeternum coeli habitaculum noster Redemptor intravit. Et turtur invenit nidum, quia sancta Ecclesia amore conditoris affecta, crebris gemitibus utitur, et velut nidum sibi, id est pacatissimam fidei quietem construit, in qua crescentes filios quasi plumescentes pullos, quousque ad superiora evolent, charitatis gremio calefactos fovet. Igitur quia tunc erunt qui pacis tempore se ad superna migrare, id est a nido evolare crediderunt, eorum vox beati Job voce praevenitur, cum ait: Dicebamque: In nidulo meo moriar. Quia vero hoc ipsum sibi pacis otium ex multorum dierum longitudine promittebant, recto subjungit, dicens: Et sicut palma multiplicabo dies. Palma enim tarde proficit, sed diu in viriditate subsistit. Cum multis autem difficultatibus sancta Ecclesia ad fidei statum venit, et pro collectione plurimorum in ejusdem fidei gloria diutius stare concupiscit. Sicut palma ergo multiplicare se dies credidit, quae, emergente subitae tentationis articulo, pacis suae gratiam et tarde a fidelibus adeptam, et citius ab infidelibus interceptam dolet.

49. Cur justi palmae comparantur.---Nec immerito justorum vita palmae comparatur, quia scilicet palma inferius tactu aspera est, et quasi aridis corticibus obvoluta; superius vero et visu fructibus pulchra; inferius corticum suarum involutionibus angustatur, sed superius amplitudine pulchrae viriditatis expanditur. Sic quippe est electorum vita, despecta inferius, superius pulchra; in imo ista quasi multis corticibus obvolvitur, dum innumeris tribulationibus angustatur, in summo vero illa quasi pulchrae viriditatis foliis amplitudine retributionis expanditur. Habet quidem aliud palma quo a cunctis arborum generibus differt. Omnis namque arbor in suo robore juxta terram vasta subsistit, sed crescendo superius angustatur, et quando paulisper sublimior, tanto in altum subtilior redditur. Palma vero minoris amplitudinis ab imis inchoat, et juxta ramos ac fructus

ampliori robore exsurgit; et quae tenuis ab imis proficit, vastior ad summa succrescit. Quibus itaque alia arbusta nisi terrenis mentibus inveniuntur esse similia, inferius vasta, superius angusta? quia nimirum omnes hujus saeculi dilectores in terrenis rebus fortes sunt, in coelestibus debiles. Nam pro temporali gloria usque ad mortem desudare appetunt, et pro spe perpetua ne parum quidem in labore subsistunt. Pro terrenis lucris quaslibet injurias tolerant, et pro coelesti mercede vel tenuissimi verbi ferre contumelias recusant; terreno judici toto etiam die assistere fortes sunt, in oratione vero coram Domino vel unius horae momento lassantur. Saepe nuditatem, dejectionem, famem, pro acquirendis divitiis atque honoribus tolerant, et earum rerum se abstinentia cruciant ad quas adipiscendas festinant; superna autem laboriose quaerere tanto magis dissimulant, quanto ea retribui tardius putant. Hi itaque quasi aliarum arborum more deorsum vasti sunt, sursum angusti, quia fortes in inferiora subsistunt, sed ad superiora deficiunt. At contra ex qualitate palmarum designatur proficiens vita justorum, qui nequaquam sunt in terrenis studiis fortes, et in coelestibus debiles; sed longius atque distantius studiosos se Deo exhibent quam saeculo fuisse meminerunt. Nam cum quibusdam per praedicatorem nostrum dicitur: Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestrae; sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem (Rom. VI, 19); eorum procul dubio infirmitati condescenditur, ac si eis apertius diceretur: Si nequaquam amplius potestis, saltem tales estote in fructu bonorum operum, quales fuistis dudum in actione vitiorum, ne debiliores vos habeat sancta libertas charitatis, quos in carne validos habuit usus terrenae voluptatis.

50. Non vero palmae comparantur qui cum bene coeperint, minime perseverant.---Sunt vero nonnulli qui

cum coelestia appetunt, atque hujus mundi noxia facta derelinquunt, ab inchoatione sua quotidie inconstantiae pusillanimitate deficiunt. Quibus hos nisi arbustis reliquis similes dixerim qui nequaquam tales superius surgunt quales inferius oriuntur? Hi quippe ad conversionem venientes non tales quales coeperunt perseverant, et quasi more arborum inchoatione vasti sunt, sed tenues crescunt, quia paulisper per augmenta temporum patiuntur detrimenta virtutum. Sensim quippe in eis desideria superna languescunt; et qui robusta ac fortia proposuerant, debilia atque infirma consummant; dumque aetatis augmento proficiunt, quasi flexibiles crescunt. Palma vero, sicut dictum est, vastioris in summitate est quam esse coeperit quantitatis ex radice, quia saepe electorum conversio plus finiendo peragit quam proponit inchoando; et si tepidius prima inchoat, ferventius extrema consummat, videlicet semper inchoare se aestimat, et idcirco infatigabilis in novitate perdurat. Hanc scilicet justorum constantiam propheta intuens, ait: Qui confidunt in Domino, mutabunt fortitudinem suam, assument pennas ut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient (Isai. XL, 31). Mutant quippe fortitudinem, quia fortes student esse in spiritali opere, qui dudum fuerant fortes in carne. Assumunt autem pennas ut aquilae, quia contemplando volant. Currunt et non laborant, quia velocibus magna celeritate praedicant. Ambulant et non deficiunt, quia intellectus sui velocitatem retinent, ut tardioribus condescendant. In cunctis vero bona quae accipiunt quanto aliis libenter accommodant, tanto ipsi incommutabiles in novitate perdurant; et qui tenues a radice inchoationis exeunt, fortes in culminis perfectione convalescunt. Dicat itaque beatus Job ex persona sua, dicat ex voce sanctae Ecclesiae pro his quos pacis tempore ad se conversos habuerat, atque in bonis moribus perseveraturos credebat: Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. Quasi enim palma multiplicare se dies credidit, quae mentes fidelium ad extremum

usque robustiores exsurgere putabat. Cum enim multorum corda persecutionibus coeperint lassata mollescere, dolet jam in se quasi ad debilitatem tendere, quos mirabatur fortia proposuisse. Et quia mente semper spiritali scientiae intendit, recte subjungitur

CAPUT XXVIII

VERS. 19.---Radix mea aperta est secus aquas.

51. Spiritali scientiae semper intendit Ecclesia.--- Juxta aquas enim radix aperitur, quando ad percipienda veritatis fluenta latenter cogitatio mentis expanditur. Ut enim in superiori libro jam diximus (Lib. VIII, n. 81), solet in sacro eloquio radicis nomine occulta cogitatio designari. Radicem igitur nostram secus aquas aperimus, cum infusioni intimae cogitationem taciti cordis intendimus. Quae scilicet verba si ad vocem sanctae Ecclesiae ducimus, radix illius ipsa debet incarnatio Redemptoris intelligi. Quae juxta aquas aperta est, dum Deus invisibilis per assumptionem humanitatis suae patuit aspectibus visionis nostrae. Creator quippe qui in divinitate videri non poterat, assumpsit a nobis unde videretur a nobis. Radix ergo secus aquas aperitur, quia auctor humani generis per humanitatem suam hominibus demonstratur. Unde recte quoque per Psalmistam dicitur: Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum (Psal. I, 3). Decursus quippe aquarum sunt quotidiani transitus deficientium populorum. Et de semetipsa Veritas dicit: Si in ligno viridi haec faciunt, in arido quid fiet (Luc. XXIII, 51)? Lignum ergo secus decursus aquarum est, quia fructum et protectionem sui nobis umbraculi proferens, apparuit creator in carne, ut humanum genus per resurrectionem figeret, quod per defectum quotidie ibat in mortem. Sequitur:

CAPUT XXIX

IBID.---Et vos morabitur in messione mea.

52. Ejus messio rori gratiae tribuenda.---Subaudis, dicebam. Messio enim sanctae Ecclesiae non inconvenienter accipitur, cum perfectae animae a corporibus abstractae, velut maturae segetes a terra decisae, ad coelestia horrea demigrant; quod quia non nostra virtute, sed coelesti gratia largiente agitur, bene ait: Et ros morabitur in messione mea. Ros namque desuper cadit, messis deorsum colligitur. Ergo ros moratur in messione, quia gratia desuper veniens agit ut digni simus qui de inferioribus colligamur. Ipsa quippe nos desuper infundente, fructum bonorum operum ferimus. Unde recte quoque per Paulum dicitur: Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit (I Cor. XV, 10). Si enim quaeratur quid sit ros desuper veniens, ait: Gratia Dei sum id quod sum. Si intueamur messem sub rore crescentem, ait: Et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi. Sequitur:

CAPUT XXX

VERS. 20.---Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur.

53. Ecclesia deflet filios quos ad veterem vitam redire cognoscit.---Subaudis dicebam. Superiori quippe sententiae conjungitur quod locutione continua subinfertur, cum ait: Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. Ac deinde subjungitur: Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea. Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. Cunctis vera scientibus liquet quod ad vetustam vitam vitia pertinent, virtutes ad novam. Hinc enim Paulus dicit: Exuentes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum (Coloss. III, 9). Hinc rursus ait: Vetus homo noster simul crucifixus

est (Rom. VI, 6). Hinc Psalmista ex typo humani generis loquens, inter malignos spiritus deprehensus dicit: Inveteravi inter omnes inimicos meos (Psal. VI, 8). A fervore etenim mentis vel inter spiritales inimicos, vel inter carnales quosque proximos, ipso aliquo modo vivendi usu veterascimus, et assumptae novitatis speciem fuscamus. A qua tamen vetustate quotidie si studia circumspectionis invigilent, orando, legendo, bene vivendo renovamur, quia vita nostra dum lacrymis lavatur, bonis operibus exercetur, sanctis meditationibus tenditur, ad novitatem suam sine cessatione reparatur. Beatus igitur Job sic sua narrat, ut nostra significet, quia sancta Ecclesia cum fideles suos conspicit ad vitae veteris culpas redire, eos quos novitatem mentis intuetur perdere, cogitur plorare. Praedicator quippe egregius discipulis suis dicit: Quae est enim nostra spes, aut gaudium, aut corona gloriae? nonne vos ante Dominum (I Thess. II, 19)? Sancta ergo Ecclesia quasi amissam gloriam deplorat, cum fideles suos ad vitam veterem redire considerat. Ait enim: Dicebam: Gloria mea semper innovabitur, quia eos quos in se novae vitae militare credidit, vetustis desideriis servire cognoscit.

54. Quot significentur in sacris Scripturis, arcus nomine.---Arcus autem nomine in sacro eloquio aliquando malorum insidiae, aliquando dies judicii, aliquando vero ipsa eadem sacra eloquia designantur. Per arcum quippe insidiae figurantur, sicut per Psalmistam dicitur: Intenderunt arcum suum, rem amaram (Psal. LXIII, 4). Per arcum quoque dies extremi judicii designatur, sicut per eumdem rursum Psalmistam dicitur: Ostendisti populo tuo dura, potasti nos vino compunctionis; dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus (Psal. LIX, 5). In arcu enim quanto longe trahitur chorda, tanto de eo districtior exit sagitta. Sic nimirum sic extremi judicii dies quanto longe differtur ut veniat, tanto cum venerit de illo districtior sententia procedit. Idcirco autem diversis nunc cladibus percutimur, ut his correcti paratiores tunc

inveniri valeamus. Unde illic praemissum est: Ostendisti populo tuo dura, flagella videlicet saeculi, quae secuturum gravius judicii diem praecurrunt. Potasti nos vino compunctionis, ut terrena gaudia in lacrymas verterentur. Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus. Ac si aperte diceret: Hoc tempus misericordiae est, illud tempus judicii erit. Per ista ergo hujus temporis flagella significas quomodo tunc percussurus es quando non parcens judicas, qui sic districte modo percutis quando parcis.

55. Ipsa Script. sacra arcus est Ecclesiae.---Aliquando autem per arcum etiam sacra Scriptura signatur. Ipsa quippe arcus est Ecclesiae, ipsa arcus est Domini, de qua ad corda hominum sicut ferientes sagittae, sic terrentes sententiae veniunt. Unde recte quoque per Psalmistam dicitur: Arcum suum tetendit et paravit illum, et in ipso paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit (Psal. VII, 13). Arcum namque suum Dominus tetendit; quia cunctis peccatoribus per Scripturam sacram minas exhibuit. In quo arcu scilicet vasa mortis praeparat, quia secundum eloquii sui sententiam eos qui nunc corrigi negligunt reprobos damnat. In quo etiam sagittas suas ardentibus effecit, quia in eos quos per terrorem corrigit, accensas verborum sententias emittit. De hoc praedicatorum arcu per Isaiam dicitur: Cum sagittis et arcu ingrediuntur illuc (Isai. VII, 24), quia nimirum sancti apostoli ad feriendam gentilis vitae duritiam cum districtis verborum spiculis venerunt. Quid igitur hoc in loco arcus nomine nisi sacrum eloquium debet intelligi? In chorda etenim Testamentum Novum, in cornu vero Testamentum Vetus accipitur. In arcu autem dum chorda trahitur, cornu curvatur; sic in hoc eodem sacro eloquio dum Testamentum Novum legitur, duritia Testamenti Veteris emollitur. Ad ejus namque spiritalia et blanda praecepta illius litterae se rigor inclinat, quia Testamentum Novum, dum quasi quodam bonae operationis brachio trahitur, in Testamento Veteri

severitatis jura flectuntur. Nec indecenter dicimus chordam Testamento Novo congruere, quod de incarnatione dominica certum est exstitisse. Quasi ergo chorda trahitur, et cornua curvantur, quia dum in Testamento Novo incarnatio mediatoris agnoscitur, ad spiritalem intelligentiam rigor Testamenti Veteris inclinatur. Ait igitur sanctus vir: Dicebam: Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur.

56. Hoc arcu recte utitur, qui divina eloquia intelligens, opere perficit.---Arcus in manu est Scriptura sacra in operatione. In manu etenim arcum tenet qui divina eloquia quae intellectu cognoscit operatione perficit. Instauratur ergo arcus in manu, dum quidquid de sacro eloquio studendo cognoscitur, vivendo completur. Hinc etiam Salomon dum fortes spiritalis pugnae describeret bellatores, ait: Omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi (Cant. III, 8). Quid namque in divina Scriptura per gladium figuretur, Paulus aperuit, dicens: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 17). Salomon autem non ait: Omnes habentes gladios, sed tenentes, quia videlicet verbum Dei non est mirabile solummodo scire, sed facere. Habet quippe, sed non tenet gladium, qui divinum quidem eloquium novit, sed secundum illud vivere negligit. Et doctus esse ad bella jam non valet, qui spiritalem quem habet gladium minime exercet. Nam resistere tentationibus omnino non sufficit, qui hunc verbi Dei tenere gladium male vivendo postponit. Sancta itaque Ecclesia, quae subsequenti persecutione deprimitur, malorum abundantiam et bonorum inopiam pensans, beati Job vocibus damna sua praenuntiet, dicens: Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea. Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. Quae videlicet cuncta considerans, nequaquam spe cassa fallebatur. Nam perfecti quique

multos nunc ejus conspiciunt adjutores, sed pensant procul dubio quod emergente persecutionis articulo, ex his plerique hostes illius fiunt, qui esse pacis tempore ejus cives videntur. Non autem de omnibus ita desperant, sed tamen plerumque contingit ut hi de quibus majorem fidei fiduciam habuerant, ipsi ejusdem fidei hostes atrociores fiant, ut eos tunc videant contra sacra eloquia agere, ex quorum se operatione crediderant haec eadem sacra eloquia ad praedicationis gratiam restaurare. Quae tamen tempora jam nunc inchoasse ingemiscimus, cum multos intra Ecclesiam positos cernimus, qui aut nolunt operari quod intelligunt, aut hoc ipsum quoque sacrum eloquium intelligere ac nosse contemnunt. A veritate etenim avertentes auditum, ad fabulas convertuntur, dum omnes quae sua sunt quaerunt, non quae sunt Jesu Christi (Philip. II, 21). Scripta Dei ubique reperta opponuntur oculis, sed haec cognoscere homines dedignantur. Pene nullus quaerit scire quod credidit. Multitudo ergo bonorum praecedentium arcum suum destrui doleat, quae sacrum eloquium restaurari semper per studium subsequentium credebat.

LIBER VIGESIMUS

Explicantur fusius quinque ultimi versus cap. XXIX lib. Job, cum integro cap. XXX, maxime de haereticis et carnalibus Ecclesiam vexantibus.

CAPUT PRIMUM

1. Scriptura sacra caeteris libris anteponenda.--- Quamvis omnem scientiam atque doctrinam Scriptura sacra sine aliqua comparatione transcendat, ut taceam quod vera praedicat, quod ad coelestem patriam vocat; quod a terrenis desideriis ad superna amplectenda cor legentis immutat; quod dictis obscurioribus exercet fortes, et parvulis humili sermone blanditur, quod nec sic clausa

est ut pavesci debeat, nec sic patet ut vilescat, quod usu fastidium tollit, et tanto amplius diligitur quanto amplius meditatur; quod legentis animum humilibus verbis adjuvat, sublimibus sensibus levat, quod aliquo modo cum legentibus crescit, quod a rudibus lectoribus quasi recognoscitur, et tamen doctis semper nova reperitur; ut ergo de rerum pondere taceam, scientias tamen omnes atque doctrinas ipso etiam locutionis suae more transcendit, quia uno eodemque sermone dum narrat textum, prodit mysterium, et sic scit praeterita dicere, ut eo ipso noverit futura praedicare, et non immutato dicendi ordine, eisdem ipsis sermonibus novit et anteacta describere, et agenda nuntiare, sicut haec eadem beati Job verba sunt, qui dum sua dicit, nostra praedicit; dumque lamenta propria per sermonem indicat, sanctae Ecclesiae causas per intellectum sonat. Ait enim:

CAPUT II

CAP. XXIX, VERS. 21-23.---Qui me audiebant, exspectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum. Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum. Exspectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant, quasi ad imbrem serotinum.

2. Fideles Ecclesiam docentem audiunt, ejus verba secuturi, non judicaturi.---Hanc etenim apud beatum Job fuisse subjectorum reverentiam indubitanter credimus. Sed, sicut jam saepe diximus, sancta Ecclesia, haereticorum vel carnalium tribulationibus pressa, praeteritorum reminiscitur temporum, in quibus omne quod ab ea dicitur cum metu a fidelibus auditur, et adversariorum suorum proterviam deplorans, dicit: Qui me audiebant, exspectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum. Ac si aperte dicat: Non ut hi protervi ac tumidi, qui dum veritatis verba suscipere renuunt, praedicationis meae sententias quasi docendo

praecurrunt. Cujus nunc discipuli intenti ad ejus consilium tacent, quia verba ejus non audent impugnare, sed credere. Ut enim proficere ex ipsis possint, ea procul dubio non judicaturi, sed secuturi audiunt.

3. Ejus doctrinae nihil addunt. Secus haeretici.---De quibus recte subjungitur: Verbis meis addere nihil audebant, quia nimirum tunc haeretici cum contra hanc libertate pessima fuerint effrenati, dictis ejus addere aliquid praesumunt, cum praedicamentorum ejus rectitudinem quasi emendare moliuntur, quae adhuc de bonis auditoribus subdit: Et super illos stillabat eloquium meum.

4. Praedicatores ad auditorum captum debent se contrahere.---In hac stillatione eloquii quid aliud quam mensura sanctae praedicationis accipitur? quia oportet ut exhortationis gratia singulis juxta capacitatem ingenii conferatur. Per hoc ergo quod dicitur: Verbis meis addere nihil audebant, reverentia laudatur audientium. Per hoc vero quod subditur: Et super illos stillabat eloquium meum, indicatur dispensatio magistrorum. Debet enim subtiliter is qui docet perspicere, ne plus studeat quam ab audiente capitur praedicare. Debet enim ad infirmitatem audientium semetipsum contrahendo descendere, ne dum parvis sublimia, et idcirco non profutura loquitur, se magis curet ostendere quam auditoribus prodesse. Jubente autem Domino, non solum phialae ad mensam tabernaculi, sed etiam cyathi praeparantur (Exod. XXXVII, 16). Quid enim per phialas nisi larga praedicatio, quid vero per cyathos nisi minima et tenuis de Deo locutio designatur? In mensa igitur Domini et phialae praeparantur et cyathi, quia videlicet in doctrina sacri eloquii, non solum exhibenda sunt magna et arcana quae debriant, sed etiam parva et subtilia quae quasi per gustum notitiam praestant. Hujus ergo discretissimae dispensationis suae sancta Ecclesia

extremis pressa temporibus reminiscatur, et dicat: Super illos stillabat eloquium meum.

5. Eorum doctrinae tanquam pluviae serotinae excipiendae humiles os aperiunt.---Ubi apte quoque subjungitur: Exspectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum. Verba quippe sanctae praedicationis sicut pluviam sustinemus, cum vera humilitate ariditatem nostri cordis agnoscimus, ut potu sanctae praedicationis irrigemur. Unde Deo recte per Psalmistam dicitur: Anima mea sicut terra sine aqua tibi (Psal. CXLII, 6). His doctrinae fluentis infundi propheta nos admonet, dicens: Sitientes, venite ad aquas (Isai. LV, 1). Qui dum in extrema parte jam saeculi verba sanctae praedicationis accipimus, quasi ad imbrem serotinum os cordis aperimus. Nam si os in corde non esset, Psalmista non diceret: Labia dolosa in corde, et corde locuti sunt mala (Psal. XI, 3). Os igitur cordis quia verbis intendimus ultimae praedicationis, hoc velut serotinis aperimus fluentis. Quae nimirum praedicatio ex ejus ad nos sacrificio prodiit, qui per Psalmistam dicit: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Psal. CXL, 2). Quia enim Redemptor noster juxta mundi finem vim persequentium pertulit, semetipsum pro nobis sacrificium vespertinum dedit. De hoc imbre serotino alias scriptum est: Dabo vobis pluviam temporivam et serotinam (Jerem. V, 24). Temporivam quippe pluviam dedit, quia electis suis priori tempore legis intellectum contulit. Serotinam quoque pluviam tribuit, quia praedicari diebus ultimis incarnationis suae mysterium fecit. Quod quia sancta Ecclesia quotidie annuntiare non desinit, ora cordis audientium velut ex imbre serotino infundit. Sequitur:

CAPUT III

VERS. 24.---Si quando ridebam ad eos, non credebant, et lux vultus mei non cadebat in terram.

6. Praelatus sic se gravem exhibeat, ut non sit odiosus; sic hilarem, ut vilis non sit.---Hoc si juxta historiae verba percipimus, credi necesse est quod vir sanctus talem se exhibuerit subditis, ut etiam ridens timeri potuisset. Sed cum superius patrem se pauperum, viduarum vero consolatorem fuisse perhibet, magna valde discretione res indiget, quomodo in tanto terrore regiminis, tanta quoque affuerit lenitas, et mansuetudo pietatis. Sine magna enim benignitatis lenitate non fuit hoc, quod se patrem pauperum et viduarum consolatorem dicit. Sed rursum sine magna severitate non potuit etiam ridens timeri. Qua in re quid aliud docemur, nisi quod talis debet esse dispensatio regiminis, ut is qui praeest ea se circa subditos mensura moderetur, quatenus et arridens timeri debeat, et iratus amari? ut eum nec nimia laetitia vilem reddat, nec immoderata severitas odiosum. Saepe enim subjectos frangimus, dum plus justo vigorem justitiae tenemus. Qui profecto vigor jam justitiae non erit, si se sub justo moderamine non custodit. Et saepe a disciplinae metu resolvimus subditos, si nostro regimini hilaritatis frena laxamus, quia dum nos quasi licenter laetos aspiciunt, audacter ipsi ad illicita resolvuntur. Sed ut rectoris vultus etiam laetus debeat timeri, necesse est ut ipse vultum sui conditoris sine cessatione timeat. Illi etenim menti difficile de laetitia creditur, quae quod se pro amore Domini continue affligat a subditis scitur. Qui enim incessanti aestu spiritalis desiderii superna appetit, valde de eo in dubium venit hoc, quod aliquando ante homines hilarescit. Unde et isdem beatus Job non longe post dicturus: Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum (Job. XXXI, 23). Sic quippe metuebat judicem suum, quasi subimminentes impetus fluctuum, jamjamque moriturus. Cujus ergo in mentem moeror divini timoris infuderat, recte hilaritati illius subditi non credebant, quia cogebantur ridenti non credere, cujus cor intimore conditoris noverant quam continua moestitia tenebat.

7. Lux nostra in terram cadit, cum terrena concupiscimus.---Hoc quoque juxta historiam non inconvenienter accipitur, quod protinus subinfertur: Et lux vultus mei non cadebat in terram. [Rec. IV.] Scriptum quippe est: Oculi stultorum in finibus terrae (Prov. XVII, 24). Rursumque per eumdem Salomonem dicitur: Oculi sapientis in capite ejus (Eccle. II, 14). Paulus quoque ait: Caput viri Christus (I Cor. XI, 3). Oculi ergo sapientis in capite ejus sunt, dum Redemptoris sui semper opera quae imitari debeat, contemplatur. Lux ergo vultus ejus in terram non cecidit, quia ea quae terrena sunt per concupiscentiam non aspexit.

8. Sancti numquam securi sunt. Grave periculum est incauta securitas.---Sed quia superficiem historiae sub brevitate discussimus, quid in his de intellectu mystico lateat perpendamus. Unam esse personam Christum et Ecclesiam plerumque jam diximus, et saepe vox capitis ad vocem corporis, saepe vox corporis ad vocem capitis transit. Qui enim sunt in carne una, nil obstat ut conveniant etiam in voce una. Dicat ergo ex voce capitis de electis suis, dicat Ecclesia: Si quando ridebam ad eos, non credebant. Ridere etenim Dei est sanctorum vias prosequenti favore prosperari, sicut de his quoque per usum dicitur, quos in hoc saeculo felicitatis blandimenta comitantur: Arrisit illis tempus. Unde e contrario, ira appellatur Domini, a bonis actionibus infirmari, sicut scriptum est: Ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa (Psal. II, 12). Si igitur irasci Dominus perhibetur, cum viam justitiae homines perdunt, recte arridere Dominus dicitur, cum bona nostra opera favor gratiae supernae comitatur. Sed electi quique quamdiu in hac vita sunt, securitatis sibi confidentiam non promittunt. Horis enim omnibus contra tentamenta suspecti, occulti hostis insidias metuunt, qui etiam tentatione cessante, vel sola graviter suspicione turbantur. Nam saepe multis grave periculum incauta securitas fuit, ut callidi hostis insidias non tentati, sed jam prostrati cognoscerent.

Vigilandum quippe semper est, ut mens continue sollicita numquam relaxetur intentione superna, ne laboriosa deserens, in cogitationibus fluxis, quasi in quibusdam mollibus stramentis jacens, venienti corruptori diabolo mens se resoluta prostituat. Semper vero est ad certamen adversarii erigendus animus; semper contra occultas insidias cautela providenda. Hinc etenim Habacuc propheta ait: Super custodiam meam stabo (Hab. II, 1). Hinc rursum scriptum est: Statue tibi speculam; pone tibi amaritudines, qui evangelizas Sion (Jerem. XXXI, 21). Hinc per Salomonem dicitur: Beatus vir qui semper est pavidus; qui autem mentis est durae, corruet in malum (Prov. XXVIII, 14). Hinc iterum dicit: Uniuscujusque ensis super femur suum, propter timores nocturnos (Cant. III, 8). Nocturni quippe timores sunt insidiae tentationis occultae. Ensis autem super femur est custodia vigilans, carnis illecebras premens. Ne ergo nocturnus timor, id est occulta et repentina tentatio subrepat, semper necesse est ut femur nostrum superpositus custodiae ensis premat. Sancti etenim viri sic de spe certi sunt, ut tamen semper sint de tentatione suspecti; quippe quibus dicitur: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 11), ut et de spe exsultatio, et de suspicione nascatur tremor. Quorum voce iterum Psalmista dicit: Laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum (Psal. LXXXV, 11). [c 1Kb] Qua in re notandum quod non ait: Laetetur ut securum sit, sed, Laetetur ut timeat. Meminerunt namque, quamvis eorum actio prosperetur, quia adhuc in hac vita sunt; de qua per eumdem Job dicitur: Tentatio est vita humana super terram (Job. VII, 1). Meminerunt rursum quod scriptum est: Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Meminerunt et metuunt, et certitudinem sibi in se promittere non praesumunt; sed positi inter gaudium spei, et tentationis metum, confidunt, et timent; confortantur, et titubant; certiorantur, et suspecti sunt. Bene ergo per vocem electi membri sub figura nostri capitis dicitur: Si quando ridebam ad eos,

non credebant, quia Redemptori nostro quasi arridenti non credimus, dum multis jam ejus donis testantibus, et gratiam favoris ejus accipimus, et tamen adhuc sub ejus judicio de nostra infirmitate titubamus.

9. S. Paulus jam ad tertium coelum raptus a timore liber non fuit.---Videamus qualiter Paulo et arridetur jam per supernam gratiam, et ipse adhuc quasi non credit per suspicionis metum. Jam e coelo illi Dominus loquens, ejusque interius oculos aperiens, exterius claudens, potentiam suae majestatis ostenderat (Act. IX, 4); jam de eo Ananiae dixerat, Vas electionis mihi est (Ibid. IX, 15), jam ad tertium coelum super se raptus fuerat (II Cor. XII, 2); jam in paradisum ductus arcana verba quae dicere non posset audierat; et tamen adhuc timidus dicit: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans ipse reprobus efficiar (I Cor. IX, 27). Ecce arridenti sibi divinae gratiae et jam credit per spem, et necdum tamen credit per securitatem. Nam quia bene haec verba Redemptoris nostri vocibus congruunt, etiam subjuncta testantur, cum dicitur: Et lux vultus mei non cadebat in terram. Quid namque terra, nisi peccator vocatur, cui prima sententia dictum est: Terra es, et in terram ibis (Genes. III, 19)? Lux ergo vultus Domini in terram nequaquam cadit, quia visionis ejus claritas peccatoribus non apparet. Scriptum namque est: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei (Isai. XXVI, 10). Quasi enim lux in terram caderet, si in extremo judicio veniens, claritatem majestatis suae peccatoribus aperiret.

10. Infirmis fortia non praedicanda.---Quod si haec verba ex sanctae Ecclesiae voce suscipimus, non incongrue intelligere poterimus lucem vultus ejus in terram non cadere, quia occupatis in terrenis actionibus vetat summa contemplationis suae mysteria praedicare. Dici enim infirmis fortia prohibet, ne dum incapabilia audiunt, praedicationis verbis quibus sublevari debuerant opprimantur. Lux quippe ipsa corporea, quae oculos

sanos irradiat, infirmos obscurat; et dum lippientibus oculis claritati solis intenditur, plerumque eis caecitas ex luce generatur. Sancta itaque Ecclesia oppressa persecutionis tempore, memor autem praeteritae discretionis suae, dicat: Lux vultus mei non cadebat in terram. Sed quia ex ejus capite haec verba intelligere coepimus, in ipso adhuc quod sequitur exsequamur. Nam subditur:

CAPUT IV

VERS. 25.---Si voluissem ire ad eos, sedebam primus.

11. In carnalium corde Christus ultimus sedet, in corde justorum primus.---Quia in corde reproborum priori loco actiones carnis sunt, et posteriori actiones animae, in eorum procul dubio cogitationibus Christus non primus, sed ultimus sedet. Sed electi quique quia ea prae omnibus quae aeterna sunt cogitant, et posteriori cura, ac minima, si qua sunt temporalia disponunt, quibus et magistra voce Veritatis dicitur: Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI, 33), in eorum corde Dominus primus sedet. Ubi apte praemittitur: Si voluissem ire ad eos. Quia enim, sicut scriptum est (Ephes. I, 5), omnia operatur secundum consilium voluntatis suae; non secundum nostrum meritum, sed quia ipse ita vult, visitatione sua nos Dominus illustrat. Itaque et cum vult venit; et cum venerit, primus sedet, quia et adventus ejus in corde nostro gratuitus est, et appetitus ejus desiderii, in cogitatione nostra aequalis caeteris desideriis non est. Sequitur:

CAPUT V

IBID.---Cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator.

12. Christus in nobis sedens quasi rex moerentes consolatur. Idem praestat Ecclesia.---Quasi rex Dominus sedet in corde, quia circumstrepentes regit animorum motus in nostra cogitatione. In mente quippe quam inhabitat, dum torpentia excitat, inquieta frenat, frigida accendit, accensa moderatur, emollit rigida, fluxa restringit; ex ipsa hac diversitate cogitationum quasi quidam illum exercitus circumstat. Sive certe quasi rex sedet circumstante exercitu, quia praesidentem illum mentibus electorum circumstat turba virtutum. Qui etiam moerentium consolator est, ex ea promissione qua dicit, Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5). Et rursus, Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum; et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. XVI, 22). Ea vero quae de sanctae Ecclesiae capite diximus, nil obstat, si ad vocem quoque ejusdem Ecclesiae referamus. In ea quippe ordo doctorum quasi rex praesidet, quem fidelium suorum turba circumstat. Quae scilicet multitudo fidelium recte quoque exercitus dicitur, quia in procinctu bonorum operum indesinenter quotidie contra tentationum bella praeparatur. Corda quoque moerentium sancta Ecclesia consolatur, dum praesentis peregrinationis aerumna afflictas mentes electorum pensat, et has aeternae patriae promissione laetificat. Considerat etiam quod cogitationes fidelium divino sint timore percussae; et quos de Deo conspicit districta audisse ut timeant, agit quoque quatenus et mansuetudinem pietatis ejus audiant ut praesumant.

13. Spem miscet et metum, ne incaute de misericordia confidamus, aut desperate justitiam timeamus.---Sic namque sancta Ecclesia fidelibus suis de pietate et justitia Redemptoris in praedicationis serie spem miscet et metum, quatenus nec incaute de misericordia confidant, nec desperate justitiam timeant. Nam verbis sui capitis formidantes refovet, dicens: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum (Luc. XII, 32). Atque iterum praesumentes

terret cum dicit: Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem (Marc. XIV, 38). Rursum formidantes refovet, dicens: Gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 20). Sed in semetipsis praesumentes deterret, cum ait: Videbam satanam sicut fulgur de coelo cadentem (Ibid., X, 18). Formidantes refovet, cum dicit: Oves meae vocem meam audiunt; et ego cognosco eas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis; et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea (Joan. X, 27). Sed in semetipsis praesumentes deterret, dicens: Dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi (Matth. XXIV, 24). Formidantes refovet, dicens: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Ibid., 13). Praesumentes deterret, dicens: Cum venerit Filius hominis, putas inveniet fidem in terra (Luc. XVIII, 8)? Metuentes refovet, cum latroni dicit: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Sed terret praesumentes, dum Judas ex apostolatus gloria in tartarum labitur. De quo per sententiae definitionem dicitur: Duodecim vos elegi, et unus ex vobis diabolus est (Joan. VI, 70). Formidantem refovet, cum dicit: Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra? Numquid non contaminata, et polluta erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus tuis multis; tamen revertere ad me, dicit Dominus (Jerem. III, 1). Sed praesumentem deterret, cum dicit: Quid clamas super contritione tua? insanabilis est dolor tuus (Jerem. XXX, 12). Formidantem refovet, dicens: Ergo saltem amodo voca me: pater meus, dux virginitatis meae tu es (Jerem. III, 4). Sed praesumentem deterret, dicens, Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Chetea (Ezech. XVI, 3). Formidantem refovet, cum ait: Revertere, adversatrix Israel, et non avertam faciem meam a vobis, quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum (Jerem. III, 12). Sed praesumentem deterret, cum prophetam suum ab intercessione prohibet, dicens: Non assumas pro eis laudem et orationem, quia non exaudiam

in tempore clamoris eorum ad me in tempore afflictionis, quia si steterint coram me Moyses et Samuel, non est anima mea ad populum istum (Jerem. VII, 16). Sancta itaque Ecclesia auditorum suorum mentem et de misericordiae benignitate sublevat, et de judicii districtione perturbat, quatenus in praedicatione sua dum bene utrumque permiscet electi ejus nec de exhibita justitia praesumant, nec de praeterita iniquitate desperent.

14. In bonis pastoribus sociantur benignitas et auctoritas, misericordia et disciplina.---Sed hoc quod ait: Cum sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator; sciendum nobis est quod valde lectorem aedificare etiam juxta historiam potest, si perpendat quomodo bonis rectoribus permista sit et regendi auctoritas, et benignitas consolandi. Ait enim: Cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, ecce auctoritas regiminis: Eram tamen moerentium consolator; ecce ministerium pietatis. Disciplina enim vel misericordia multum destituitur, si una sine altera teneatur. Sed circa subditos suos inesse rectoribus debet et juste consolans misericordia, et pie saeviens disciplina. Hinc est quod semivivi illius vulneribus, qui a Samaritano in stabulum ductus est, et vinum adhibetur et oleum (Luc. X, 33, 34), ut per vinum mordeantur vulnera, per oleum foveantur, quatenus unusquisque qui sanandis vulneribus praeest, in vino morsum districtionis adhibeat, in oleo mollitiem pietatis; per vinum mundentur putrida, per oleum sananda foveantur. Miscenda est ergo lenitas cum severitate, faciendumque quoddam, ex utraque temperamentum, ut neque multa asperitate exulcerentur subditi, neque nimia benignitate solvantur. Hoc nimirum illa tabernaculi arca significat, in qua cum tabulis virga simul, ac manna est (Hebr. IX, 4), quia cum Scripturae sacrae scientia est in boni rectoris pectore, si est virga districtionis, sit et manna dulcedinis. Hinc etiam David ait: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt

(Psal. XXII, 4). Virga etenim percutimur, et baculo sustentamur. Si ergo est districtio virgae quae feriat, sit et consolatio baculi quae sustentet. Sit itaque amor, sed non emolliens; sit vigor, sed non exasperans; sit zelus, sed non immoderate saeviens; sit pietas, sed non plus quam expediat parcens. Intueri libet in Moysi pectore misericordiam cum severitate sociatam. Videamus amantem pie, et districte saevientem. Certe cum Israeliticus populus ante Dei oculos pene inveniabilem contraxisset offensam, ita ut ejus rector audiret: Descende, peccavit populus tuus (Exod. XXXII, 7); ac si ei divina mox diceret: Qui in tali peccato lapsus est, jam meus non est, atque subjungeret: Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam; ille semel et iterum pro populo cui praeerat obicem se ad impetum Dei irascentis opponens, ait: Aut dimitte eis hanc noxam; aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti (Ibid. XXXII, 32). Pensemus ergo quibus visceribus eumdem populum amavit, pro cujus vita de libro vitae deleri se petiit. Sed tamen iste, qui tanto ejus populi amore constringitur, contra ejus culpas pensemus quanto zelo rectitudinis accendatur. Mox enim ut petitione prima, ne delerentur, culpae veniam obtinuit, ad eumdem populum veniens, ait: Ponat vir gladium suum super femur suum. Ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum. Cecideruntque in die illo quasi viginti tria millia hominum (Ibid., XXXII, 27). Ecce qui vitam omnium etiam cum sua morte petiit, paucorum vitam gladio exstinxit. Intus arsit igne amoris, foris accensus est zelo severitatis. Tanta fuit pietas, ut se pro illis coram Domino morti offerre non dubitaret; tanta severitas, ut eos quos divinitus feriri timuerat, ipse judicii gladio feriret. Sic amavit eos quibus praefuit, ut pro eis nec sibi parceret; et tamen delinquentes sic persecutus est, quos amavit, ut eos etiam Domino parcente prosterneret. Utrobique legatus fortis, utrobique mediator admirabilis, causam populi

apud Deum precibus, causam Dei apud populum gladiis allegavit. Intus amans, divinae irae supplicando obstitit; foris saeviens, culpam feriendo consumpsit. Succurrit citius omnibus, ostensa morte paucorum. Et idcirco omnipotens Deus fidelem famulum suum citius exaudivit agentem pro populo, quia vidit quid super populum acturus esset ipse pro Deo. In regimine ergo populi utrumque S. Moyses miscuit, ut nec disciplina deesset misericordiae, nec misericordia disciplinae. Unde hic quoque juxta utramque virtutem dicitur: Cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator. Sedere quippe circumstante exercitu, vigor est ac disciplina regiminis; moerentium vero corda consolari, ministerium pietatis. Sed quia inter haec necesse est ut expositionis sermo ad spiritalem intelligentiam recurrat, sancta Ecclesia, ab adversariis suis extremis temporibus pressa, reminiscitur transacti jura regiminis; reminiscitur et quanta afflictis exhibuerit beneficia pietatis. Cujus videlicet disciplina et misericordia tunc a levibus irridetur. Unde et subditur:

CAPUT VI

CAP. XXX, VERS. 1.---Nunc autem derident me juniores tempore.

15. Omnes haeretici Ecclesia sunt juniores.---Omnes haeretici aetati universalis Ecclesiae comparati, juniores tempore congrue vocantur, quia ipsi ab ea, non autem ipsa egressa est ab illis. Unde recte quoque per Joannem dicitur: A nobis exierunt, sed non erant ex nobis; nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19). Juniores ergo tempore sanctam Ecclesiam irrident, cum hi qui ab ea egressi sunt doctrinae ejus verba despiciunt, de quibus adhuc subditur:

IBID.---Quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei.

Quis est grex sanctae Ecclesiae, nisi multitudo fidelium? Vel qui alii hujus gregis canes vocantur, nisi doctores sancti, qui eorumdem fidelium custodes exstiterunt? Qui dum pro Domino suo diurnis nocturnisque vigiliis intenti clamaverunt, magnos, ut ita dixerim, latratus praedicationis dederunt. De quibus eidem Ecclesiae per Psalmistam dicitur: Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso (Psal. LXVII, 24). Nonnulli quippe ab idolorum cultibus revocati, facti sunt praedicatores Dei. Lingua ergo canum Ecclesiae ex inimicis prodit, quia conversos gentiles Dominus etiam praedicatores facit. Unde Judaeorum tarditas, qui pro Deo loqui noluerunt, increpante propheta, reprehenditur, qui ait: Canes muti, non valentes latrare (Isai. LVI, 10).

16. Eorum duces, etiam in his quae bene gesta videnter, reprobati.---Patres vero haereticorum dicimus, eos videlicet quos haeresiarchas vocamus; de quorum perversa praedicatione, id est locutionis semine, sequentes sunt populi in errore generati. Sancta ergo Ecclesia cum canibus gregis sui haereticorum patres ponere dedignatur, quia inventores errorum dijudicando respuit, eosque inter veros patres numerare contemnit. Qui etsi quosdam visi sunt a gentilitatis errore revocasse, quorumdam mores ad honesta agenda docuisse, pro eo tamen quod de Deo recta non senserunt, eos cum canibus gregis sui non ponit, quia cum rectis praedicatoribus non ponit, quia cum rectis praedicatoribus non ascribit. Liquet enim quod Arius, Photinus, Macedonius, Nestorius, Eutyches, Dioscorus, Severus, multique his similes, docendo atque suadendo conati sunt patres videri; sed errores eorum sancta universalis Ecclesia districta severitate dijudicans, eos inter custodes gregis sui non numerat, quos ejusdem gregis unitatem dissipantes damnat. De quibus voce Pauli Ephesiis dicitur: Scio quia post discessum meum ingredientur ad vos lupi graves, non parcentes gregi (Act.

XX, 29). Et quia nonnumquam haeretici quanto magis in perfidiae errorem dilabuntur, tanto amplius in exteriori sese operatione custodiunt, ita ut agere prae caeteris magna videantur, sancta universalis Ecclesia cuncta eorum opera despicit, quae ex auctoritate fidei non prodire perpendit. Unde recte quoque beati Job voce subjungitur:

CAPUT VII

VERS. 2.---Quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo: et vita ipsa putabantur indigni.

17. Quia charitatem Dei et proximi deseruerunt. Quidam haeretici miracula fecerunt. Haeretici vita indigni, quod sub nomine Christi contra Christum militent.- --Virtus quippe in manu est magnitudo, in operatione. Sed virtus manuum haereticorum sanctae Ecclesiae pro nihilo ducitur, quia nullius esse meriti conspicit, vera fide perdita, quidquid operantur. Charitatem quippe Dei et proximi deserunt, qui et de Deo falsa sentiunt, et a proximis jurgando dividuntur. Sed virtutem manuum sine charitate testatur praedicator egregius nil valere, qui ait: Si distribuero omnes facultates meas in cibos pauperum, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Nonnumquam vero haeretici signa quoque ac miracula faciunt, sed ut hic praemia afflictionis suae abstinentiaeque recipiant, videlicet laudes, quas quaerunt. Unde et Redemptoris voce dicitur: Multi mihi dicent in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis quia numquam novi vos; discedite a me qui operamini iniquitatem. Qua nimirum sententia quid datur intelligi, nisi ut hominibus charitatis humilitas, non autem debeant virtutum signa venerari? Unde nunc sancta Ecclesia, etiam si qua fiant haereticorum miracula, despicit, quia

haec sanctitatis specimen non esse cognoscit. Probatio quippe sanctitatis non est signa facere, sed unumquemque ut se diligere, de Deo autem vera, de proximo vero meliora quam de semetipso sentire. Nam quia vera virtus in amore est, non autem in ostensione miraculi, veritas demonstrat, quae ait: In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII, 35). Qui enim non ait: In hoc cognoscetur quia mei discipuli estis, si signa feceritis, sed ait: Si dilectionem habueritis ad invicem, aperte indicat quia veros Dei famulos non miracula, sed sola charitas probat. Testimonium ergo superni discipulatus est donum fraternae dilectionis. Quam videlicet dilectionem, quia omnes haeretici habere refugiunt, dum ab universalis Ecclesiae unitate dividuntur, jure de eis dicitur: Quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo. Et quia ad eadem signa quae exhibent nulla humilitate concordant, recte subditur: Et vita ipsa putabantur indigni. Vel certe omnes haereticos sancta Ecclesia vita ipsa fatetur indignos, quia nimirum sub nomine Christi militant contra nomen Christi. De quibus adhuc subditur:

CAPUT VIII

VERS. 3.---Egestate et fame steriles.

18. Curiose divina scrutantes, egestate et sterilitate laborant.---Omnes haeretici, dum in sacro eloquio plus secreta Dei student perscrutari quam capiunt, fame sua steriles fiunt. Neque enim ea quaerunt ex quibus semetipsos ad humilitatem erudiant, mores in tranquillitate disponant, patientiam servent, longanimitatem exhibeant; sed ea solummodo quae eos doctos atque loquaces demonstrent, illa scire appetunt ex quibus singulariter eruditi videantur. Plerumque enim audacter de natura divinitatis tractant, cum semetipsos miseri nesciant. Egestate ergo ac fame sua steriles fiunt, quia ea perscrutari desiderant, ex quibus bonae vitae

germina non producant. Ultra se quippe sunt quae perscrutantur, dumque ad hoc tendunt quod comprehendere nequeunt, ea cognoscere negligunt ex quibus erudiri potuerant. Quam bene eorum audaciam praedicator egregius refrenat, dicens: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3). Hinc Salomon ait: Prudentiae tuae pone modum (Prov. XXIII, 4). Hinc rursum dicit: Mel invenisti, comede quod sufficit tibi, ne forte saturatus evomas illud (Prov. XXV, 16). Dulcedinem quippe spiritalis intelligentiae qui ultra quam capit comedere appetit, etiam quod comederat evomit, quia dum summa intelligere ultra vires quaerit, etiam quae bene intellexerat amittit. Hinc rursum dicit: Sicut qui mel multum comedit, non est ei bonum, sic qui perscrutator est majestatis, opprimetur a gloria (Ibid., 27). Gloria quippe invisibilis conditoris, quae moderate inquisita nos erigit, ultra vires perscrutata premit. Itaque haeretici, quia de sublimi intelligentia quanto amplius repleri ambiunt, tanto amplius inanescunt, bene de eis dicitur: Egestate et fame steriles. Immoderatis namque ausibus cognitionis supernae scientiam quo plus appetunt, plus amittunt.

19. Humiles coelestia intelligunt, aut non intellecta venerantur.---At contra, hi qui in sancta Ecclesia veraciter sunt humiles, et veraciter docti, norunt de secretis coelestibus et quaedam considerata intelligere, et quaedam non intellecta venerari, ut et quae intelligunt veneranter teneant, et quae necdum intelligunt humiliter exspectent. Unde nobis per Moysen dicitur: Ut comedentes agnum, quidquid de eo reliquum fuerit igni comburamus (Exod. XII, 10). Agnum quippe comedimus, cum multa dominicae humanitatis intelligendo recondimus in ventrem mentis. Ex quo quaedam nobis remanent, quae comedi nequeunt, quia multa adhuc de illo restant, quae intelligi nequaquam possunt. Quae tamen igne comburenda sunt, quia ea quae capere de illo non possumus, humiliter sancto Spiritui reservamus. Quae

plerumque humilitas ea etiam electorum sensibus aperit, quae ad intelligendum impossibilia esse videbantur. Nam perversae haereticorum mentes dum sibi superbe intellectum tribuunt, quasi certas dare sententias etiam de incognitis praesumunt. Unde fit ut ipsa eos elatio, quae intus apud semetipsos elevat, a veritate foras repellat, vixque in dictis Dei exteriora capiant, qui se secreta spiritalia penetrasse singulariter putabant. Unde hic quoque subditur:

CAPUT IX

VERS. 3, 4.---Qui rodebant in solitudine, squalentes calamitate et miseria; et mandebant herbas, et arborum cortices.

20. Haeretici non medullam Scripturae sacrae comedunt, sed corticem rodunt.---Rodi solet quod comedi non potest. Haeretici autem quia Scripturam sacram intelligere sua virtute moliuntur, eam procul dubio apprehendere nequaquam possunt; quam dum non intelligunt, quasi non edunt. Et quia per supernam gratiam non adjuti hanc comedere nequeunt, quasi quibusdam illam nisibus rodunt. Exterius quippe illam contrectant, cum quidem conantur, sed non ad ejus interiora perveniunt. Qui quia ab universalis Ecclesiae societate disjuncti sunt, non quolibet rodere, sed in solitudine memorantur. Ad quam nimirum solitudinem, quia praedicatores falsi sequaces suos traherent, longe ante Veritas praemonuit, dicens: Si dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire (Matth. XXIV, 26). Qui recte perhibentur calamitate et miseria squalidi, quia et morum sunt pernicie, et sensuum pravitate despecti. Qui herbas quoque et arborum cortices mandunt, quia elationis suae obice repulsi, in sacro eloquio magna et intima percipere nequeunt, sed vix in illo quaedam tenera et exteriora cognoscunt. Per herbas quippe dicta planiora, per arborum cortices Patrum eloquia exteriora signantur. Qui

ergo ea scire appetunt ex quibus docti nequaquam sint, sed esse videantur, dum in sacris voluminibus vim charitatis erga Deum ac proximum medullitus non exquirunt, quasi ex herba et cortice pascuntur, quia vel ima, vel exteriora sunt, quae mentes superbientium nutriunt. Vel certe herbas mandere est de Scriptura sacra minima praecepta servare, majora contemnere. Quos bene Veritas increpat, dicens: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentam, et anethum, et cuminum, et reliquistis quae graviora sunt legis (Matth. XXIII, 23). Qui arborum quoque cortices mandunt, quia sunt nonnulli qui in sacris voluminibus solam litterae superficiem venerantur, nec quidquam de spiritali intellectu custodiunt, cum nihil in verbis Dei amplius nisi hoc quod exterius audierint esse suspicantur. Quos tamen in cunctis erroribus suis inanis gloriae appetitus possidet, eosque honoris ambitus captivos tenet, et plerumque per ipsa quae loquuntur nihil aliud quam terrena lucra appetunt. De quibus per Paulum dicitur: Hujusmodi enim Christo Domino non serviunt, sed suo ventri (Rom. XVI, 18). Unde recte quoque subjungitur:

CAPUT X

VERS. 4.---Et radix juniperorum erat cibus eorum.

21. Sola temporalia lucra quaerunt.---Arbor namque juniperi pro foliis punctiones habet. Sic quippe sunt hirsuta quae profert, ut spinis similia contrectantem pungere valeant. Spina vero est omne peccatum, quia dum trahit ad delectationem, quasi pungendo lacerat mentem. Unde justi voce et poenitentis dicitur: Conversus sum in aerumna mea dum confringitur spina (Psal. XXXI, 4), quia scilicet mens ad lamentum vertitur, ut peccati punctio poenitendo frangatur. In translatione vero alia non confringi, sed configi spina perhibetur, quod videlicet ab eodem sensu non dissonat, quia poenitentis animus ad luctum ducitur, dum perpetrata culpa in memoria fixa

retinetur. Quid ergo per radicem juniperi nisi avaritia designatur, ex qua peccatorum omnium spinae producuntur? De qua per Paulum dicitur: Radix omnium malorum est cupiditas (I Tim. VI, 10). Ipsa quippe latenter oritur in mente, sed punctiones peccatorum omnium patenter producit in opere. Quas videlicet punctiones ab hac radice surgentes, statim praedicator egregius insinuat, cum subdit: Quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis (Ibid., 10). Qui enim multos dolores dixit, quasi nascentes innotuit ex hac radice punctiones. In juniperis ergo peccata, in radice vero juniperorum quid aliud quam avaritiam, id est, materiam intelligimus peccatorum? Quia igitur plerumque haeretici sola in verbis suis exteriora lucra sectantur, nec ignorant quia perversa astruunt, sed erroris praedicamenta non deserunt, dum sumptus percipere quasi doctorum volunt, bene de eis sancti viri nunc voce dicitur: Et radix juniperorum erat cibus eorum, quia dum totis mentis suae sensibus avaritiam cogitant, quasi eo alimento vescuntur, de quo nasci procul dubio peccatorum sequentium punctiones solent. Qui si quando in sacro eloquio quaedam quasi prudenter inveniunt, quae dum non intelligunt, pro suis esse assertionibus suspicantur, mox miseris auditoribus suis, quorum non animas, sed substantias appetunt, haec vociferantes apsergunt. Unde congrue subinfertur:

CAPUT XI

VERS. 5.---Qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant.

22. Obscuras Scripturae sacrae Patrumque sententias ad se detorquent et trahunt.---De convallibus illa rapiunt, quia haec de humilibus dictis Patrum superbo spiritu colligunt. Quae dum pro suis se partibus invenisse gloriantur, ad ea cum clamoribus currunt, quia videlicet

omne quod sentiunt appetitu laudis ad aures hominum diffamare conantur. Sequitur:

CAPUT XII

VERS. 6.---In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terrae, vel super glaream.

23. Haeretici latebris et instabilitate sunt insignes.--- Torrentes dicimus rivos qui aquis hiemalibus colliguntur, qui certis etiam temporibus arescunt. Jure itaque inventores perversorum dogmatum torrentes vocantur, quia a calore charitatis frigidi, quasi in torpore temporis hiemalis excrescunt, quia non perpetua plenitudine profluunt, sed Catholicorum allegationibus quasi aestivis solibus exsiccantur. Et quidem inventores perversorum dogmatum contra sanctam Ecclesiam exorti, fervore jam veritatis exstincti sunt, sed tamen eorum discipuli ea quae illi docuerunt tenere ac defendere non desistunt. Hi ergo qui illorum sequuntur errores, in desertis torrentium habitant, id est in eorum praedicatione confidunt, quorum eloquia Catholicorum jam responsione et ratiocinatione siccata sunt. Quid vero aliud cavernas terrae quam occultas haereticorum praedicationes accipimus? Sic enim haeretici inter se clandestinis conventiculis coeunt, ut errori suo reverentiam, quam ex ratione non valent, praebeant ex occultatione, et infirmis animabus pravitatis sermo tanto reverendus appareat, quanto secretus. Unde apud Salomonem mulier ex typo haereseos suadet dicens: Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior (Prov. IX, 17). Quae occulta scilicet praedicamenta detestatur Veritas, dicens: Si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut ecce illic, nolite credere. Et rursum: Si dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire: ecce in penetralibus, nolite credere. Sicut enim fulgur exit ab Oriente, et paret usque in Occidentem, ita erit et adventus Filii hominis (Matth. XXIV, 23, 26). Hoc itaque illic in penetralibus, quod hic

dicitur in cavernis. In cavernis ergo haeretici habitant, quia plerumque errorem suum secretis praedicationibus occultant, ut quo se doctioribus prudentioribusque non indicant, eo ad se vehementius imperitos trahant. Unde bene etiam subinfertur: Vel super glaream. Glaream quippe illos minutissimos lapides dicimus quos aqua fluvialis trahit. Doctores igitur perversorum dogmatum super glaream habitant, quia illas hominum mentes trahunt, quae nulla gravitatis stabilitate solidantur, quas velut de loco semper ad locum flumina errorum ducunt. Unde et praedicator egregius, cum auditores suos non temporaliter duci, sed forti cuperet gravitate solidari, admonuit dicens: Ut jam non simus parvuli fluctuantes, nec circumferamur omni vento doctrinae (Ephes. IV, 14). Sancta itaque Ecclesia ab adversariis ad modicum depressa, cum sibi audaces errantium mentes insultare conspexerit; quae eorum conversatio fuerit, ad memoriam reducit, dicens: In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terrae, vel super glaream. Quia enim eorum perversa praedicatio, amisso igne charitatis, ex frigore mentis convaluit, profecto in torrentium desertis habitavit. Quia vero aperta et libera non fuit, in cavernis latuit. Quia autem plebem non fixam, sed mobilem tenuit, non super petram, sed super glaream mansit; de quibus adhuc subditur:

CAPUT XIII

VERS. 7.---Qui inter hujuscemodi laetabantur, et esse sub sentibus delicias computabant.

24. In rebus pessimis exsultant et delectantur.---Quid nomine sentium nisi eas quas jam supra diximus punctiones peccatorum intelligimus? Quia autem perversae mentes gaudent in iniquitatibus, quas flere debuerunt, omnes haeretici tanto se inani laetitia extollunt, quanto magis ad pejora convalescunt; atque esse sub sentibus delicias deputant, quia inde perversam

mentem ad gaudium sublevant, unde spinas peccatorum portant. Nam si quando ad errorem suum valuerint quempiam trahere, sese per laetitiam jactant; atque unde sibi peccata quotidie, etiam alios perdendo, congregant, inde se esse quasi duces ad justitiam exsultant. Bene ergo dicitur: Qui inter hujuscemodi laetabantur, et esse sub sentibus delicias computabant. Trahunt enim quos valent ad perditionem suam, et sub peccatis esse, vel culpis culpas addere credunt se virtutum opulentiam cumulare.

CAPUT XIV

VERS. 8.---Filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes.

25. Parentes haereticorum stulti et ignobiles.---Eorum videlicet filii, qui fuerunt errorum magistri. Filii igitur dicuntur, non de eorum semine, sed de imitatione generati, qui docendo perversa, stulti fuerunt per ignorantiam; vivendo nequiter, ignobiles per actionem. Qui Redemptori nostro nulla sapientiae, nulla vitae cognatione conjuncti sunt. De quo Salomonis voce in laude sanctae Ecclesiae dicitur: Nobilis in portis vir ejus (Prov. XXXI, 23). Hi itaque quia perversa errantium exempla secuti sunt, filii stultorum et ignobilium esse memorantur. Recte autem subjungitur: Et in terra penitus non parentes, quia dum hic videri aliquid appetunt, nimirum a terra viventium exsortes fiunt.

26. Eadem de carnalibus dici possunt quae de haereticis.---Sed hoc quod in haereticorum typo diximus, omnino nil obstat si etiam de perversis atque carnalibus, quamvis in recta fide positis, sentiamus. Neque enim sancta electorum Ecclesia solos sibi adversarios deputat qui ab ejus fide positi extra dissentiunt, sed eos quoque qui vitam illius male vivendo interius premunt. Contempletur igitur aerumna irruentis adversitatis

afflicta, quomodo prosperitatis suae tempore iniquorum et intra se viventium pravitate gravata sit. Contempletur quod exigentibus meritis quorumdam, non injuste in illa vita turbata sit omnium, et dicat: Qui rodebant in solitudine, squalentes calamitate et miseria. Sicut in prima hujus operis parte praefatus sum, per virtutem contemplationis nonnumquam solet intelligi solitudo mentis. Sed hoc in loco cum solitudo per objurgationem dicitur, quid aliud quam boni destitutio demonstratur? Unde et sub Judaeae typo Jeremias peccatoris animam deplorat, dicens: Quomodo sedet sola civitas plena populo (Thren. I, 1)? Sed cum per beatum Job de pravis dicitur: Rodebant in solitudine, libet intueri hoc etiam quod per Psalmistam dictum est: Inimici ejus terram lingent (Psal. LXXI, 9).

27. Alii adulatione, alii aperta vi avaritiae student.--- Duo quippe sunt genera hominum ambitioni suae servientium: unum videlicet quod semper ad avaritiam blandimentis utitur linguae; aliud vero quod aperta vi intendit rapinae. Nam rodimus, cum aliquid exterius forti adnisu atterimus. Lambitur enim quando hoc quod edi facile non potest, impressa linguae lenitate gustatur. Omnes igitur etiam sub specie fidei prave viventes, qui aliena appetunt, sed ea quae appetunt rapere nequaquam possunt, blandis autem sermonibus et quasi mollitie dulcedinis concupita abstrahere conantur, quid aliud quam terram lingunt? quia terrena quaeque quae virtute nequeunt auferre, mollitie linguae moliuntur. Qui vero in hoc mundo aliqua potestate suffulti sunt, et concupiscentes aliena, blandiri quidem ex fraude despiciunt, quia etiam injusto robore possunt implere quod volunt, hi hoc quod appetunt non lambunt, sed rodunt, quoniam propinquorum vitam fortitudine virium velut adnisu dentium demoliuntur. Conspiciat itaque sancta Ecclesia veras divitias aeternae patriae; conspiciat frequentiam supernorum civium; conspiciat in electis suis cultum mentis, et innumerabilium bona

virtutum, atque ab eis ad pravorum vitam omni bono destitutam, mentis oculum revocet; et ex illorum comparatione videat qualiter ista cunctis virtutibus sit vacua, quia superna deseruit, et infima concupivit. Videat quomodo plerumque id quod appetit, si fortasse praevalet, etiam violenter rapit. Videat tales quasi intra se positos diu tolerasse, atque ex eorum culpis usque ad bonorum quoque pericula ac detrimenta pervenisse, et dicat: Qui rodebant in solitudine. Ac si aperte conqueratur, dicens: Aliena etiam violenter rapiendo non roderent, nisi prius ipsi in interioribus suis soli ac vacui a virtutum cultura remanerent. Bene autem eorum qualitatem explicat, dicens: Squalentes calamitate et miseria. Aegra namque caro si studiose curari negligitur, squalore desuper ducto in infirmitate deterius gravatur: et dum calamitati aegritudinis negligentiae miseria additur, gravior molestia oborto squalore toleratur.

28. Naturae necessitatibus plus aequo servientes, ejus infirmitates augemus.---Natura igitur humana bene condita, sed ad infirmitatem vitio propriae voluntatis lapsa, in calamitatem cecidit, quia pressa innumeris necessitatibus, nihil in hac vita nisi unde affligeretur invenit. Sed cum eisdem naturae nostrae necessitatibus plerumque plus quam expedit deservimus, mentisque curam negligimus, ex miseria negligentiae infirmitati nostrae addimus squalorem culpae. Necessitates namque naturales hoc habere valde periculosum solent, quod saepe in eis minime discernitur quid circa illas per utilitatis studium et quid per voluptatis vitium agatur. Crebro enim occasione seductionis inventa, dum necessitati debita reddimus, voluptatis vitio deservimus, et infirmitatis velamine ante discretionis oculos excusatio nostra se palliat, ac quasi sub patrocinio explendae utilitatis occultat. Infirmitatem vero naturae nostrae per negligentiam relaxare, nihil est aliud quam calamitati miseriam addere, ac vitiorum squalorem ex eadem miseria multiplicare. Unde sancti viri in omne quod agunt

studiosissima intentione discernunt, ne quid plus ab eis naturae suae infirmitas, quam debetur exigat, ne sub necessitatis tegmine in eis vitium voluptatis excrescat. Aliud enim ex infirmitate, aliud ex tentationis suggestione sustinent; et quasi quidam rectissimi arbitri inter necessitatem voluptatemque constituti, hanc consolando sublevant, illam premendo frenant. Unde fit ut et si infirmitatis suae calamitatem tolerent, tamen ad squalorem miseriae per negligentiam non descendant. Hoc ipsum enim esse in calamitate, est necessitates naturae ex carnis adhuc corruptibilis infirmitate sustinere. Quas videlicet necessitates cupiebat evadere, qui dicebat: De necessitatibus meis eripe me (Psal. XXIV, 17). Sciebat enim plerumque voluptatum culpas ex necessitatum occasione prorumpere; et ne quid sponte illicitum admitteret, hoc ipsum satagebat evelli, quod nolens ex radice tolerabat.

29. Carnales, dum necessitati obsequi videntur, voluptati serviunt. Utinam pravis mors sua sola sufficeret.- --At contra pravi gaudent in eis corruptionis suae necessitatibus, quia nimirum eas ad usum voluptatum retorquent. Cum enim reficiendis cibo corporibus naturae serviunt, per delectationem gulae in voluptatis ingluvie distenduntur. Cum tegendis membris vestimenta quaerunt, non solum quae tegant, sed etiam quae extollant expetunt; et contra torporem frigoris, non solum quae per pinguedinem muniant, sed etiam quae per mollitiem delectent; non solum quae per mollitiem tactum mulceant, sed etiam quae per colorem oculos seducant. Necessitatis igitur causam in usum voluptatis vertere, quid est aliud quam calamitati suae squalorem miseriae sociare? Pressa itaque tempore adversitatis Ecclesia, reminiscatur eorum ex quorum merito talia sustinet, et dicat: Qui rodebant in solitudine, squalentes calamitate et miseria. Calamitate scilicet non squalerent, si insitis necessitatibus voluptatum miseriam non superadderent. Quas videlicet necessitates ex parentis primi culpa

meruimus. Hi vero qui calamitati suae miseriam adjungunt, ex cruciatu poenae ad augmenta prorumpunt culpae. Sed utinam tales cum ad melius permutari despiciunt, ita perversa agerent, ut non ea etiam aliis propinarent. Utinam illis mors sua sola sufficeret, et non virulentis persuasionibus alienam etiam vitam necarent. Invident enim alios esse quod non sunt, dolent alios adipisci quod perdunt. Nam si qua forte in aliorum actibus exoriri bona conspiciunt, mox ea manu pestiferae exprobrationis evellunt. Unde et sequitur: Et mandebant herbas, et arborum cortices.

30. Incipientes et in bono proficientes pervertere conantur.---Quid enim per herbas nisi tenera ac terrae proxima bene inchoantium vita, et quid per arborum cortices nisi exteriora opera eorum qui jam sublimia appetunt designantur? Pravi namque cum recta incipientes aspiciunt, aut irridendo, aut quasi consulendo contradicunt. Cum vero jam quosdam pensant ad summa proficere, quia eorum profectus funditus dissipare nequeunt, a quibusdam illos suis operibus divertunt. Herbas itaque eis et arborum cortices mandere, est vel studia bene inchoantium, vel operationes quorumdam jam more arborum ad superiora tendentium pestiferis persuasionibus quasi quibusdam malitiae suae dentibus dissipare. Herbas mandunt reprobi cum infirmorum initia irridendo consumunt. Arborum quoque cortices mandunt cum manu perversi consilii a vita recte crescentium tegmen bonorum operum subtrahunt. Hos autem in quibusdam actibus velut arbores exspoliant; illos vero velut herbas, quia despicientes trahunt, quasi quae calcant comedunt. Quorumdam jam fortitudinem in alta surgentem ex parte demoliuntur; quorumdam vero teneritudinem et adhuc in imis positam penitus conterunt. Dicat igitur: Mandebant herbas, et arborum cortices, quia pravis irrisionibus in nonnullis exteriora opera, in nonnullis autem per spem virentia corda dissipabant.

31. Aliqui sola virtutis specie, quasi cortice vescuntur.---Vel certe herbas mandere est, levia quaedam ac tenera de antiquis patribus imitari. Arborum vero cortices edere est eorum opera superficie tenus agere, sed intentionem rectam in eisdem operibus non tenere. Sunt enim nonnulli, qui dum praesentis mundi gloriam ejusdem mundi actionibus adipisci non possunt, speciem sanctitatis appetunt, habitum venerationis sumunt, imitatores antiquorum patrum videri concupiscunt, et quaedam quidem parva ac levia peragunt, sed eorum fortia, et quae ex solius charitatis radice prodeunt, imitari contemnunt. Hi videlicet herbas edunt, quia magna negligunt, et vilibus satiantur. Plerumque tamen etiam quaedam quasi robustiora opera exercent, sed intentionem rectam in eisdem operibus non tenent. Quibus profecto arborum cortices mandere est exteriores electorum actus assumere, et intentionem bonam in bonis actibus non habere. Dum enim pro humana laude recta opera exquirunt, sed imitari cor recte operantium negligunt, ex solis arborum corticibus replentur. Toto namque desiderio praesentis vitae gloriam, vel abundantiam quaerunt. Unde et recte subjungitur: Et radix juniperorum erat cibus eorum.

32. Prava actio quae delectat in culpa, pungit in poena.---Intus enim quamvis per fidem positi, dum plerumque avaritiae cogitationibus serviunt, quasi illud comedunt, unde in extremo vitae suppliciorum aspera proferuntur. Qui dum frugem divini eloquii non concupiscunt, sed ad rerum temporalium ambitum serviunt, nequaquam pane tritici, sed radice juniperi satiantur. Ipsa quippe eos ab imis atque infimis oborta occupant, quae illos more juniperi postmodum ex duritia retributionum velut ex asperitate foliorum pungant. Contemnentes namque Deum hic, minime sentiunt quantum sit mali quod agunt. Adhuc enim juniperi radicem comedunt, sed hujus radicis quam sint rami asperi non attendunt, quia nimirum prava actio modo

quasi ex radice delectat in culpa, sed postmodum quasi ex ramis pungit in poena. Ubi et bene subjungitur: Qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant.

33. In praesentis vitae convalle, magno clamore pro vili stipe saepe litigatur.---In comparatione videlicet supernorum, omnis praesens vita convallis est. Hi autem quia sublimia montium, id est fortia acta sanctorum contemplari nesciunt, semper in oblectatione infima quasi in convallibus conversantur et dum quodlibet lucrum vel parvi stipendii inveniunt, cum clamore currunt, quia hoc abstrahere etiam jurgando moliuntur. In convalle enim repertis singulis cum clamore currere, est subortis causarum occasionibus etiam pro parva stipe litigare. Plerumque autem quem sanctum bona actio ostentat, oborta terreni commodi occasio examinat. Videas namque nonnullos jam sublimia agere, jam in abstinentiae, jam in doctrinae opere patrum praecedentium exempla sectari; sed cum repente praesentis vitae lucrum quasi fructum convallis invenerint, ad hoc cum clamore currunt, quia dirupta ad illud superductae sanctitatis tranquillitate prosiliunt.

34. Multi virtutis praemium, non virtutem quaerunt.--- Possunt quoque per herbas atque arborum cortices non solum; ut praedictum est, bonorum opera, sed in hac vita consolationes ac prosperitates intelligi. Saepe enim omnipotens Deus electos suos cum donis interioribus ditat, exterioribus etiam honoribus sublevat. Cumque eos praeferendo caeteris honorabiles reddit, latius imitabiles ostendit; et nonnumuam pravi eorum quidem vitam despiciunt, sed felicitatem in hoc mundo assequi concupiscunt. Quia igitur blandimenta hic transitoriae consolationis quaerunt, herbas comedunt, quia in cogitationibus suis exteriorem eorum gloriam meditantur, arborum cortices mandunt. Et quoniam in his omnibus soli avaritiae tota intentione deserviunt, radice juniperi

replentur. Quae cuncta de convallibus rapiunt, quia ex amore hujus infimae et corruptibilis vitae immensis cupiditatibus inardescunt. Et cum singula reperiunt, ad ea cum clamoribus currunt, quia videlicet sanctorum patrum, quorum merita adipisci non quaerunt, loca atque regimina apprehendere satagunt; et cum tranquille nequeunt haec plerumque assequi, etiam dirupta concordiae pace moliuntur.

35. Quae justi despiciunt, ea maxime concupiscunt.--- Qui pro eo quod longe a patrum praecedentium actione disjuncti sunt, recte subjungitur: In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terrae, vel super glaream. In bona etenim parte recte torrentes, sanctos praedicatores accipimus, qui dum in praesenti vita divinis nobis eloquiis influunt, aquarum multitudine quasi in hieme colliguntur. Qui et aestivo sole adveniente se subtrahunt, quia cum aeternae patriae lux emicuerit, praedicare cessabunt. Horum torrentium deserta sunt vitae temporalis commoda. Ea namque deserunt, et ad lucra se coelestia adipiscenda convertunt. Cuncta autem haec torrens ille reliquerat, qui dicebat: Propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora (Phil. III, 8). Sed quia pravorum mentes ea in hac vita adipisci appetunt, quae despicientes justi derelinquunt, in desertis torrentium habitare referuntur. Illa enim quae sanctis indigna sunt, ipsi percipere pro magno concupiscunt. Cavernae autem terrae sunt cogitationes pravae, in quibus se ab humanis oculis abscondunt. Pravi quippe ut sunt ab hominibus videri refugiunt, dumque aliud quam sunt simulant, sese in conscientiae suae latibulis quasi in terrae cavernis occultant. Qui cuncta haec non agerent, nisi de aeterna et solida vita desperarent, nisi in hoc incerto temporalitatis animum figerent. Unde bene subditur: Vel super glaream.

36. Fluxis inhaerentes, ad ima devolvuntur.---Glarea namque est vita praesens, quae indesinenter ad

terminum suum ipso defectu mutabilitatis, quasi impulsu fluminis ducitur. Super glaream itaque habitare, et fluxui vitae praesentis inhaerere, et ibi intentionem ponere, ubi gressum nequeat fixe stando solidare. Est aliud in glarea quod nequaquam debeat tacendo praeteriri, quia cum pes in ejus superficie ponitur, ipsa ejus volubilitate labitur, atque ad ima devolvitur. Cui videlicet rei in nullo discrepat vita pravorum, quia cum pro amore mundi aliqua student licita atque honesta agere, quasi planum in superficie pedem ponunt; sed repente pes ad ima labitur, quia eorum actio dum plura semper appetit, usque ad iniqua et illicita descendit. Cum ergo sancta Ecclesia hujus temporis contraria tolerat, ad vitam carnalium, quos adversarios sibi etiam in prosperis sustinuit, per memoriam recurrat, et quorum meritis haec patiatur agnoscat, dicens: In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terrae, vel super glaream. Quia enim patrum doctrina destituti sunt, in desertis torrentium, quia in occultis se cogitationibus tegunt, in cavernis terrae, quia vero in praesentis saeculi mobilitate intentionem suam figere appetunt, super glaream habitare referuntur. Sed utinam tales, quia peccata nolunt impugnare tentantia, flendo tergerent vel commissa utinam mala sua saltem perpetrata cognoscerent, atque sterili ficulneae cophinum stercoris, id est infructuosae menti pinguedinem lamentationis admoverent!

37. Malum quod agimus oculo mentis obicem ponit.--- Sed habet hoc plerumque humanus animus proprium, quod mox ut in culpam labitur, a sui adhuc longius cognitione separetur. Hoc ipsum namque malum quod agit menti se obicem ante oculum rationis interserit. Unde fit ut anima prius voluntariis tenebris obsessa postmodum bonum jam nec quod quaerat agnoscat. Quanto enim magis malis adhaeret, tanto minus intelligit bona quae perdit. Lux quippe veritatis quia subtiliter reproborum culpas examinat, quo habita negligitur, eo permittit

districtius judicans, ut nec amissa requiratur; et cum ab actu repellitur, fugit a sensu, ut cujus quasi facies in opere contemnitur, ejus per recordationem jam nec terga videantur. Hinc itaque est quod reprobi subjecti flendis sceleribus gaudent, de quibus per Salomonem dicitur: Qui laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II, 14). Hinc est quod lacrymarum causas tripudiantes peragunt; hinc est quod mortis suae negotium ridentes exsequuntur. Unde hic quoque apte subjungitur:

CAPUT XV

VERS. 7.---Qui inter hujuscemodi laetabantur, et esse sub sentibus delicias computabant.

38. In transitoriis laetantes, gravibus curis affliguntur.---Inter hujuscemodi laetantur, quia nimirum attendunt transitoria quae percipiunt, et intueri negligunt permanentia bona quae perdunt. Cumque amore temporalium flagrant, veram laetitiam volentes ignorant. Quam si studiose cognoscere quaererent, quam flenda sint gaudia quae appetunt viderent. Sed dum meliora scire contemnunt, sola sibi velut summa eligunt, quae visibiliter oculis fugaci seductione blandiuntur. Visibilia scilicet sequentes cor figunt; et tanto extrinsecus gaudent, quanto recordationem sui intrinsecus non habent. Miscentur tamen eorum gaudiis plerumque tribulationes, atque ex rebus ipsis ex quibus superbiunt flagellantur. Neque enim sine gravibus curarum molestiis possunt temporalia quae appetunt, vel non habita quaerere, vel quaesita servare, inter aequales praestantiorem gloriam appetere, a minoribus reverentiam plus quam oportet exigere, et minus quam debent eamdem majoribus exhibere; plerumque potentiam per impotentiam ostendere; semper prava agere, et tamen ne opinionem pravitatis habeant, formidolose custodire. Haec profecto omnia miseros

pungunt, sed easdem punctiones ipso rerum temporalium victi amore non sentiunt. Unde et recte nunc dicitur: Et esse sub sentibus delicias computabant, quia peccatorum delectationibus pressi, ex affectu vitae praesentis quam sint aspera quae patiuntur ignorant.

39. Delicias aestimant manere sub sentibus.--- Laetantur itaque, sed sub sentibus, quia rebus quidem temporalibus gaudent, sed tamen dum dispensare sine tribulatione eadem temporalia non valent, ea cura punguntur miseri qua premuntur. Manent sub sentibus, et hoc ipsum delicias aestimant, quia et dura quidem ex praesentis vitae amore tolerant, et tamen affectu nimiae cupiditatis obligati, laborem ejusdem tolerantiae voluptatem putant. Unde recte Jeremias totius in se humanae conversationis speciem sumens, per lamentum queritur, dicens: Inebriavit me absynthio (Thren. III, 15). Ut enim in superiori jam parte praediximus (Lib. VII, n. 25), ebrius quisque quod patitur nescit. Qui vero absynthio debriatur, et hoc quod sumpsit amarum est, et tamen non intelligit eamdem amaritudinem qua repletur. Humanum igitur genus recto Dei judicio in voluptatibus suis sibi dimissum, atque per easdem voluptates spontaneis tribulationibus traditum, absynthio est ebrium, quia et amara sunt quae pro hujus vitae amore tolerat, et tamen eamdem amaritudinem caecitate cupiditatis quasi insensibilitate ebrietatis ignorat. Mundi enim gloriam sitiens, dum multas pro ea tribulationes reperit, amarum est quod bibit. Sed quia hoc nimis inhianter sumpsit, ejusdem amaritudinis malum discernere jam prae ipsa ebrietate non sufficit. Amant enim perversi homines pro hujus mundi gloria etiam tribulationes, cunctisque pro ea sudoribus libenter serviunt, et gravium laborum jugo devotissime colla submittunt. Quod bene sub Ephraïm specie Osee prophetante describitur, qui ait: Ephraim vitula docta diligere trituram (Osee X, 11). Vitula enim triturae laboribus assueta, relaxata plerumque ad eumdem laboris usum etiam non compulsa revertitur. Ita

pravorum mens hujus mundi servitiis dedita, et rerum temporalium fatigationibus assueta, etiamsi sibi libere vacare liceat, subesse tamen terrenis laboribus festinat, et usum miserae conversationis trituram laboris quaerit, ut a jugo mundanae servitutis cessare non libeat, etiam si liceat. Quod videlicet jugum Dominus a discipulorum cervice solvebat, cum dixit: Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Luc. XXI, 34), illico adjunxit: Et in curis hujus vitae; et superveniat in vos repentina dies illa. Et rursus: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 28). Quid est enim Domino mitem se in magisterio atque humilem dicere, nisi relictis exercendae elationis difficultatibus plana quaedam bene vivendi itinera demonstrare? Sed quia pravorum mentes plus per aspera elationis quam per blanda humilitatis ac mansuetudinis delectantur, esse sub sentibus delicias deputant. Dura enim prae amore saeculi quasi quaedam mollia ac delectabilia ferre parati sunt, dum in hac vita rerum culmina apprehendere conantur.

40. Asperitate laboris magis, quam quietis dulcedine, delectantur.---Cessationem Dominus a mundi laboribus imperat, sanctae quietis dulcedinem persuadet; et tamen vaesana iniquorum mens plus se assequi aspera carnaliter quam tenere blanda spiritualiter gaudet, plus acerbitate fatigationis quam quietis dulcedine pascitur. Quod aperte in semetipso nobis Israeliticus populus ostendit (Exod. XVI, 3), qui dum refectionem mannae desuper perciperet, ab Aegypto ollas carnium, pepones, porros, cepasque concupivit. Quid enim signatur in manna, nisi esca gratiae, suave sapiens, ad refectionem interioris vitae bene vacantibus desuper data? Et quid per ollas carnium, nisi carnalia opera, vix tribulationum laboribus quasi ignibus excoquenda? Quid per pepones, nisi terrenae dulcedines? Quid per porros ac cepas exprimitur, quae plerumque qui comedunt, lacrymas

emittunt, nisi difficultas vitae praesentis, quae a dilectoribus suis et non sine luctu agitur, et tamen cum lacrymis amatur? Manna igitur deserentes, cum peponibus ac carnibus porros cepasque quaesierunt, quia videlicet perversae mentes dulcia per gratiam quietis dona despiciunt, et pro carnalibus voluptatibus laboriosa hujus vitae itinera, etiam lacrymis plena, concupiscunt; contemnunt habere ubi spiritualiter gaudeant, et desideranter appetunt, ubi et carnaliter gemant. Horum itaque vecordiam veridica voce Job reprehendat, quia nimirum perverso judicio, perturbata tranquillis, dura lenibus, aspera mitibus, transitoria aeternis, suspecta securis anteponunt. Horum vecordiae sancta Ecclesia recordetur, cum saevis extrinsecus adversitatibus premitur, quos intra se velut fideles continuit, sed eorum vitam adversantem fidei diu toleravit, et dicat: Qui inter hujuscemodi laetabantur, et esse sub sentibus delicias computabant, quia nimirum mala quae agunt ex iniquorum praecedentium pravitate didicerunt. Unde et recte subjungitur:

CAPUT XVI

VERS. 8.---Filii stultorum et ignobilium.

41. Duplex est stultitia; alia summae nobilitati conjuncta.---Sciendum nobis est quod alii intra sanctam Ecclesiam vocantur stulti, sed tamen nobiles, alii vero sunt stulti et ignobiles. Stulti namque dicuntur, sed esse ignobiles nequeunt, qui carnis prudentiam contemnentes, profuturam sibi stultitiam appetunt, et ad novitatem internae prolis virtutis nobilitate sublevantur; qui stultam sapientiam mundi despiciunt, et sapientem Dei stultitiam concupiscunt. Scriptum quippe est: Quod stultum est Dei, sapientius est hominibus (I Cor. I, 25). Hanc nos stultitiam Paulus comprehendere admonet, dicens: Si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens (Ibid., III, 18). Hanc stultitiam qui perfecte secuti

sunt, voce sapientiae audire meruerunt: Vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Ecce relinquentes temporalia gloriam potestatis aeternae mercati sunt. Quid itaque in hoc mundo stultius quam sua deserere? Et quid in aeternitate nobilius quam cum Deo judices venire? Horum scilicet judicum nobilitas Salomone attestante memoratur, cum hoc quod jam praefatus sum dicitur: Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae (Prov. XXXI, 23). Valde quippe nobiles considerat, quos senatores vocat. Hanc in se nobilitatem Paulus aspexerat, cum cognationi conditoris per spiritum junctus dicebat: Genus ergo cum simus Dei, non debemus aestimare auro, vel argento aut lapidi sculpturae artis, et cogitationi hominis divinum esse simile (Act. XVII, 29). Genus videlicet Dei dicimur, non ex ejus natura editi, sed per spiritum illius, et voluntarie conditi, et adoptive recreati. Tanto ergo ad hanc nobilitatem quisque erigitur, quanto per acceptam imaginem ad similitudinem illius ex imitatione renovatur.

42. Alia ignobilis, qua superna sapientia relinquitur.-- -At contra sunt stulti et ignobiles, qui dum supernam sapientiam, semetipsos sequentes, fugiunt, in sua ignorantia quasi in abjectae prolis vilitate sopiuntur. Quo enim id ad quod conditi sunt, non intelligunt, eo etiam cognationem acceptae per imaginem generositatis perdunt. Stulti sunt ergo et ignobiles, quos ab aeternae haereditatis consortio repellit servitus mentis. Scriptum quippe est: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34). Et voce egregii praedicatoris dicitur: Sapientia hujus mundi, stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19). Qui ergo dum terrena saperent ab intima generositate repulsi sunt, stulti simul et ignobiles fuerunt. Quorum dum plerique actus imitantur, filii stultorum et ignobilium fiunt; dumque eos sensibus ac moribus sequuntur, et stulti sunt, quia veram sapientiam non

intelligunt, et ignobiles, quia nulla spiritus libertate renovantur. Sed hi quamvis iniquorum actus exerceant, plerumque tamen in hac vita occupant loca justorum, atque eorum se filios aestimant quorum per honoris concupiscentiam officia exterius administrant. Quos sancta correptio ad cognitionem sui revocat, ut, videlicet, in pravis desideriis positi, quorum sint filii attendant. Non enim eorum sunt filii quorum loca tenent, sed quorum opera exercent. Dicatur igitur recte: Filii stultorum et ignobilium. Ubi apte subjungitur:

CAPUT XVII

IBID.---Et in terra penitus non parentes.

43. Stulti sunt et ignobiles, quos Deus nescire profitetur. Multi veritatem cognoscendo premunt, non tangunt.---Sicut enim plerique in terra sunt, et a cognitione hominum abjectione vilitatis suae quasi quadam superductione velaminis absconduntur, ita sunt nonnulli in Ecclesia qui dum se abjectioni pravorum operum subdunt, divino conspectui noti non sunt. Quibus et quandoque dicendum est: Amen dico vobis, nescio vos (Matth. XXV, 12). Esse ergo in terra et apparere, est in fide recta per virtutem operis nobilitatem mentis ostendere. Esse vero in terra et penitus non apparere, et in Ecclesia quidem fide consistere, sed nil dignum fidei in opere demonstrare. Hi itaque intra sanctam Ecclesiam divinitatis oculis et videntur per judicium, et tamen per bonae vitae meritum non videntur, quia ea quae confitendo tenent, vivendo non exhibent. De quibus Paulus dicit: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). Hi in sancta Ecclesia fidem quam tenere se asserunt premunt potius quam venerantur, dum sua magis illius nomine quam ejus adipisci lucra concupiscunt. Electi autem dum servare fidei meritum rectis operibus curant, ad auctoris sui notitiam etiam inter reproborum tumultus appropinquant. Quod bene in

Evangelio muliere sanguinis fluxu laborante signatum est, de qua cum Dominus diceret: Quis me tetigit (Luc. VIII, 45)? Petrus ratiocinando respondit: Turbae te comprimunt et affligunt, et dicis: Quis me tetigit? Sed audire causas verae rationis meruit, cum ei Dominus dixit: Tetigit me aliquis, nam et ego novi virtutem exisse de me. Ecce turbae premebant Dominum, sed tamen sola tetigit quae ad illum humiliter venit, quia nimirum multi etiam in sancta Ecclesia reprobi veritatem cognoscendo premunt, quam bene vivendo tangere negligunt. Premunt, et longe sunt, quia divinam notitiam professionibus sequuntur, moribus fugiunt. Premunt, inquam, sed longe sunt, quia eidem fidei, quam loquendo astruunt, agendo contradicunt. Sicut ergo hoc testimonio docemur quia nonnulli Dominum tangendo non tangunt, ita nonnulli non videntur a Domino etiam cum videntur, quia occultis ejus obtutibus et ad damnationis supplicium apparent, et ad electionis meritum non apparent. Dicatur igitur recte: Et in terra penitus non parentes, quia etsi illos specie tenus Ecclesia tenuit, eos tamen intra illam conditor quasi non vidit quos ignoravit. Qui tranquillitatis tempore idcirco fidem verbo tenus tenent, quia eamdem fidem florere generaliter vident. Sed cum repentina contra illam procella adversitatis oboritur, mox ab ea negatione publica disjunguntur, et quidquid prius quasi venerantes tenuerant, contra hoc postmodum deridentes pugnant. Unde apte subditur:

CAPUT XVIII

VERS. 9.---Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis proverbium.

44. Iniquis crescentibus, fides in opprobrium, et veritas in crimen erit.---Quibus videlicet verbis illud sanctae Ecclesiae tempus exprimitur, quo publice a reprobis irridetur, quando iniquis crescentibus, in opprobrium fides, et veritas erit in crimen. Tanto quippe

despectior unusquisque erit, quanto justior esse potuerit; tanto abominabilis, quanto laudabilis. Sancta itaque electorum Ecclesia afflictionis tempore proverbium pravis efficitur, quia cum bonos mori per tormenta conspiciunt, ab eis similitudinem maledictionis sumunt. Quo enim transitoriam mortem vident, sed permanentem vitam non vident; tanto magis deridendo mala praesentia fugiunt, quanto per intellectum intrisecus ad bona permanentia non pertingunt. Sed ea quae subjuncta sunt, quia obscurioribus sententiis implicata non sunt, debemus sub brevitate transcurrere, ut ad ea in quibus laborandum est valeamus citius pervenire. Sequitur:

CAPUT XIX

VERS. 10.---Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur.

45. Iniquorum irrisionibus non dejicitur sed erigitur et crescit Ecclesia.---Longe a sancta Ecclesia fugiunt omnes iniqui non passibus gresuum, sed qualitatibus morum; longe fugiunt non loco, sed merito; dum, crescente superbia, aperta eam exprobratione contemnunt. Faciem namque ejus conspuere est non tantum in absentia bonis detrahere, sed unumquemque justum etiam in praesentia confutare. Quos tunc pravi dum aperte irridendo despiciunt, in eorum contumeliis fluxa verba quasi defluentes salivas emittunt. Sed scit sancta Ecclesia in passionibus crescere, atque inter opprobria honorabilem vitam tenere; scit nec de adversis dejici, nec de prosperis gloriari; novit contra prospera mentem suam in dejectione sternere, novit contra adversa animum ad spem superni culminis exaltare; scit bona sua misericordiae Redemptoris, scit mala sua justitiae tribuere judicis; quod et bona illo largiente habeat, et mala illo permittente patiatur. Unde et mox de Domino subjungit, dicens:

CAPUT XX

VERS. 11.---Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me.

46. Deo permittente, licet occulto judicio, mala se perpeti novit.---Quid per pharetram Dei, nisi occultum consilium designatur? Sagittam vero de pharetra Dominus jacit, quando de occulto consilio apertam sententiam emittit. Quia enim flagellatur quisque, cognoscimus; sed qua ex causa flagellum veniat, ignoramus. Cum vero post flagella vitae correctio sequitur, etiam ipsa consilii virtus aperitur. Pharetra igitur clausa est consilium occultum. Sed aperta pharetra affligimur, quando per id quod post flagellum sequitur quo consilio flagellamur videmus. Cum peccata Dominus videt, et tamen manum ad vindictam non commovet, quasi clausam pharetram tenet, sed feriendo indicat quantum ei in nobis displicuit hoc quod diu videndo toleravit. Sancta itaque electorum Ecclesia tribulationibus pressa dicat: Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me. Quae adversariorum voces insolentes sustinens, dum cernit quod ejus praedicatio non admittitur, quorumdam duritiam deserens, praedicationis suae verba moderatur. Perpendens etenim persecutores suos ad exhortationis suae vocem deteriores existere, magis eligit tacere. Cumque indignos qui audiant conspicit, praedicationem suam obducto silentio astringit. Unde apte subjungit:

CAPUT XXI

IBID.---Et frenum posuit in os meum.

47. A praedicatione feriendum est, cum ii qui verbum Dei excipiunt, inde pejores fiunt.---Frenum sibi apud quosdam positum cognoverant, qui dicebant: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae,

ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46). Frenum silentii sibi superimpositum sancti viri apud dura reproborum corda conspiciunt, qui per Prophetam dicunt: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena (Psal. CXXXVI, 4)? Frenum poni etiam Paulus admonuit, qui discipulo praecepit, dicens: Haereticum post primam et secundam correptionem devita, sciens quia subversus est qui ejusmodi est, et delinquit proprio judicio condemnatus (Tit. III, 10). Sancti quippe doctores plerumque alta consideratione resistentium corda conspiciunt, et dum ea derelicta divinitus vident, afflicti gementesque conticescunt. An non aliquando frenum Salomon doctoribus imponit, qui dicit: Noli arguere derisorem, ne oderit te (Prov. IX, 8). Sed si ab increpatione idcirco reticemus, quia contra nos insurgere derisoris odia formidamus, non jam lucra Dei, sed nostra quaerimus. Qua in re sciendum est quod nonnumquam cum redarguuntur pravi, deteriores existunt. Ipsis ergo et non nobis parcimus, si ab eorum redargutione pro eorum amore cessamus. Unde necesse est ut aliquando toleremus tacendo quod sunt, quatenus in nobis discant bene vivendo quod non sunt. Quia igitur sancta Ecclesia, quae verba sua semper per charitatem exerit, ea etiam nonnumquam ex charitate restringit, dicat: Frenum posuit in os meum. Ac si aperte fateatur, dicens: Quia in quibusdam provectum non vidi praedicationis, ab eis impetum temperavi, ut vitam meam saltem per patientiam discerent, cum verba mea admittere per oblatam praedicationem nollent. Sed plus nobis hoc plerumque in tribulationibus dolet, quod eas ab illis patimur, in quibus germano amore confidebamus. Unde et subditur:

CAPUT XXII

VERS. 12.---Ad dextram orientis calamitates meae illico surrexerunt.

48. Pro sinistra gentiles, pro dextera Judaei intelligendi.---Ad sinistram quippe calamitates surgerent, si a quibuslibet extra religionem positis, et aperte Christum negantibus, persecutionis adversa sustineret. Cum vero ab aliquibus quasi fidelibus tentationem cruciamentorum patitur, quasi ad dexteram illi calamitates oriuntur, quia hi qui sub Christi nomine militant Christi in ea nomen impugnant. Ipso enim locutionis usu pro dextro habere dicimus quod pro magno pensamus, pro sinistro vero id quod despicimus; quod Zacharias aperte insinuat, dicens: Et ostendit mihi Jesum sacerdotem magnum, stantem coram angelo Domini, et Satan stabat a dextris ejus, ut adversaretur ei (Zach. III, 1). Qui ut patentius hoc quod praemisit ostenderet, secutus adjunxit: Et dixit Dominus ad Satan: Increpet Dominus in te, Satan, qui elegit Jerusalem. Numquid non est iste torris erutus de igne? Et Jesus indutus erat vestibus sordidis (Ibid., 2). Sordidis enim vestibus Jesus indutus erat, quia quamvis alienus ab omni peccato, tamen in similitudinem venit carnis peccati. Cui venienti Satan a dextris stetit. Pro magno namque Dominus Judaicum populum, et pro nihilo gentes habere videbatur. Sed postquam incarnatus apparuit, gentilitas quae pro sinistro habita fuerat credidit; Judaicus vero populus ad perfidiam declinavit. Satan ergo illi a dextris stetit, quia illum ei populum rapuit, qui dudum dilectus fuit. Sed quia ipse Judaicus populus, modo perditus, in fine est quandoque crediturus, propheta testante, qui ait: Reliquiae salvae fient (Isa. X, 21), Satan a dextris suis Dominus removet, dicens: Increpet Dominus in te, Satan (Zach. III, 1). Et ejusdem populi liberationem indicans, subdit: Quia eligit Jerusalem (Ibid., 2). Qui nimirum populus, quia ad gehennae incendia, perfidia duce, defluebat, sed dum ad fidem reducitur ab eodem aeterni ignis incendio liberatur, statim de eo illic subditur: Numquid non est iste torris erutus de igne?

49. Et Ecclesiae fidem sectantes, a quibus ipsa aliquando vim patitur.---Sicut ergo illic pro dextra plebs Judaica, ita hoc in loco dextrae vocabulo fidelis populus sanctae Ecclesiae designatur. Unde et venturus judex haedos ad sinistram, agnos ad dexteram ponet (Matth. XXV, 33). Sed cum sanctam Ecclesiam adversitatis tempore ipsi quoque lacessunt qui fideles esse videbantur, ei procul dubio calamitates ad dextram surgunt. Bene autem haec ipsa dextra Orientis vocatur. De ipso quippe ejusdem capite scriptum est: Oriens est nomen ejus (Zach. VI, 12). Nam quia ab Oriente lux surgit, recte Oriens dicitur cujus justitiae lumine nostrae injustitiae nox illustratur. Ad Orientis ergo dextram calamitates surgunt, quia hi quoque ad persecutionem prosiliunt, qui electa membra Redemptoris nostri esse credebantur. Quas videlicet calamitates recte illico asserit surgere, quia dum non erant extranei qui persequuntur, ab eis repente mala et illico fiunt. Si vero dextra hi qui veraciter fideles sunt appellantur, calamitates ad dextram Orientis surgunt, quia erumpente persecutionis articulo, crudeles pravorum impetus justi patiuntur. Sequitur:

CAPUT XXIII

IBID. Pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.

50. Ejus extrema membra quasi pedes quandoque subvertuntur.---Quid per pedes Ecclesiae, nisi extrema illius membra signantur? Quae dum ad opera terrena deserviunt, tanto celerius ab adversariis falli possunt, quanto sublimia minus intelligunt. Hos itaque pedes adversarii subvertunt, videlicet cum extrema membra illius ad sui dogmatis errorem trahunt. Subversi pedes viam tenere nequeunt, cum infirmi quique persecutorum suorum vel promissionibus persuasi, vel minis territi, vel

cruciatibus fracti, ab itinere recto deviant. Bene autem adversariorum semitae fluctibus comparantur, cum dicitur: Et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis, quia scilicet vita pravorum insolenti inquietudine molesta ad obruendam, ut ita dixerim, navem cordis quasi tempestas illabitur. De qua videlicet tempestate per Salomonem dicitur: Quasi tempestas transiens non erit impius (Prov. X, 25). Cumque infirmus quisque perversos florere conspicit, hunc in perversitatis pelagus unda miserae imitationis mergit. Sequitur:

CAPUT XXIV

VERS. 13.---Dissipaverunt itinera mea, insidiati sunt mihi, et praevaluerunt, et non fuit qui ferret auxilium.

51. Occultis hostium insidiis ejus viae dissipantur, Deo ad tempus utiliter deserente.---Dicat haec beatus Job de malignis spiritibus, videlicet hostibus occultis; dicat universa Ecclesia de pravis persequentibus, scilicet adversariis apertis. Ipsi quippe ejus itinera dissipant, cum in quorumdam infirmorum mentibus, veritatis vias callida persuasione perturbant. Ipsi insidiantes praevalent, cum eos quos aperte ad malum trahere nequeunt, bona simulando pervertunt. Sed mirum valde est quod subbjicit: Non fuit qui ferret auxilium, cum de divino adjutorio Psalmista clamet: Adjutor in opportunitatibus, in tribulatione (Psal. IX, 10); et: Sperent in te, qui noverunt nomen tuum, quoniam non derelinques quaerentes te, Domine. Et cum rursum scriptum sit: Quis speravit in Domino, et confusus est; permansit in mandatis ejus, et derelictus est? Et quis invocavit illum, et despexit eum (Eccli. II, 11, 12)? Qua itaque ratione nunc dicitur: Non fuit qui ferret auxilium, nisi quia omnipotens Deus eos quos in aeternum diligit aliquando ad tempus relinquit? Unde scriptum est: Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te. In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te, et in

misericordia sempiterna misertus sum tui (Isai. LIV, 7). Hinc etiam Psalmista deprecabatur, dicens: Non me derelinquas usquequaque (Psal. CXVIII, 8). Derelinqui igitur sese ad modicum posse utiliter noverat, qui ne usquequaque relinqueretur petebat. Sanctos etenim suos Dominus veniendo adjuvat, relinquendo probat; donis firmat, tribulationibus tentat. Unde recte quoque per quemdam sapientem dicitur: In primis elegit eum, timorem et metum et probationem inducet super illum, et excruciabit illum in tribulatione doctrinae suae, donec tentet illum in cogitationibus illius (Eccli. IV, 18). Justi quippe animam gratia vocat, tentatio interrogat. Et omnipotens Deus electorum suorum adversarios temporaliter permittit excrescere, ut per malorum saevitiam purgetur vita bonorum.

52. Utilitati justorum militat etiam potestas pravorum.---Numquam quippe Dominus adversos bonis esse permitteret, nisi etiam quantum prodessent videret. Nam dum injusti saeviunt, justi purgantur, et utilitati innocentium militat vita pravorum, dum hanc et premendo humiliat, et humiliando semper ad melius format. Unde recte quoque per Salomonem dicitur: Qui stultus est, serviet sapienti (Prov. XI, 29). Et tamen saepe conspicimus sapientes subesse, stultos vero arcem dominii tenere; sapientes serviliter obsequi, stultos tyrannica elatione dominari. Quomodo igitur definitione divinae sententiae sapienti stultus servit, dum plerumque hunc jure temporalis dominii comprimit? Sed sciendum est quia contra sapientis vitam, dum stultus praeeminens terrorem potestatis exercet, dum hunc laboribus fatigat, contumeliis lacerat, profecto hunc ab omni vitiorum rubigine urendo purgat. Stultus ergo sapienti etiam dominando servit, quem ad meliorem statum premendo provehit. Sic nonnumquam pupillis dominis ad disciplinae magisterium servi praesunt, terrent, premunt, feriunt, et tamen esse servi nullo modo desistunt, quia ad hoc ipsum ordinati sunt, ut proficientibus dominis etiam feriendo

famulentur. Quia igitur mala reproborum bonos, dum cruciant, purgant, utilitati justorum militat etiam potestas iniquorum. Sed plerumque justi tribulatione deprehensi, tardam manum subvenientis aestimant, cum se persequentium immanitas paulo longius angustat. Et concita quidem sunt ereptoris remedia, sed hoc quod ab ereptore citius agitur, dolenti tardum videtur. Cumque adesse postulationi auxilium quaeritur, si vocem non statim sequitur, quia desit aestimatur. Unde nunc dicitur: Et non fuit qui ferret auxilium. Qua videlicet in voce ipsa vis passionis exprimitur, quia supernum auxilium, etsi ad est quantum ad ordinatam providentiam protectoris, deesse tamen creditur quantum ad concita vota patientis. Sequitur:

CAPUT XXV

VERS 14.---Quasi rupto muro et aperta janua irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt.

53. Lugendus animae status, quando in eam hostes irruunt, rupto fidei muro, vel destructa disciplinae materia.---Quid hoc loco muri nomine nisi Redemptor humani generis appellatur? De quo pro sanctae Ecclesiae aedificatione per prophetam dicitur: Ponetur in ea murus et antemurale (Isai. XXVI, 1). Ipse enim nobis murus est, qui ad corda nostra pertingere malignorum spirituum cursum vetat. Qui nostrae quoque fidei etiam antemurale posuit, quia priusquam se per carnem ostenderet praedicatores sui mysterii prophetas misit. Recte quippe antemuralis nomine vocantur, quia dum subsequentem praedicaverunt Dominum, quasi ante murum steterunt. Sed quasi murus rumpitur cum pravorum persuasionibus fides quae in Redemptore nostro est in quorumdam corde dissipatur. Cumque perversis in hac vita potestas tribuitur, quid aliud quam janua erroris aperitur? Quasi rupto ergo muro, et aperta janua, super bonos irruunt mali, cum, accepta temporaliter potestate, perversi ipsa

quoque in quorumdam corde destruere munimina fidei conantur. De quibus apte dicitur: Et ad meas miserias devoluti sunt, quia videlicet prius, ad suas. Nisi enim perverse vivendo, ad suas ante miserias caderent, nequaquam ad eas postmodum et alios suaderent. Sed post suas reprobi et ad nostras miserias devolvuntur, quando ad ea mala in quibus jam ipsi implicati sunt etiam quosdam nobis unitos trahunt.

54. Potest quoque intelligi muri nomine munitio disciplinae; Salomone attestante, qui ait: Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti; et ecce totum repleverant urticae, operuerant superficiem ejus spinae, et maceria lapidum destructa erat (Prov. XXIV, 30). Per agrum enim hominis pigri atque per vineam viri stulti transire est cujuslibet vitam negligentis inspicere, ejusque opera considerare. Quam urticae vel spinae replent, quia in corde negligentium prurientia terrena desideria et punctiones pullulant vitiorum, quippe quia scriptum est: In desideriis est omnis otiosus (Prov. XXVIII, 19, sec. LXX). Maceria lapidum destructa erat, id est, disciplina patrum ab ejus corde dissoluta. Nam quia destructa maceria lapidum, dissolutam esse disciplinam vidit, protinus illic secutus adjunxit: Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam (Prov. XXIV, 32). Quasi rupto ergo muro hostis ingreditur, cum vel malignorum spirituum, vel pravorum hominum persuasione callida, disciplinae munimina in corde dissipantur. Sed cum ejusdem disciplinae vigor in corde reproborum solvitur, ante eorum oculos cuncta honorum opera despectui habentur, nihilque esse aestimant quidquid de virtutibus electorum vident. Unde et subditur:

CAPUT XXVI

VERS 15.---Redactus sum in nihilum.

55. Despectis veris bonis, carnales fluxis, cum quibus pereunt, innituntur.---Apud aestimationem quippe malorum in nihilum redigimur, quando ea quae ipsi quasi summa diligunt bona temporalia non tenemus. Despectis namque supernis promissionibus, terrena desiderant; et si quando in eorum mente aliquid de appetitu aeternitatis oritur, suborta citius transitoria delectatione dissipatur. Unde et statim subjungitur:

IBID.--- Abstulisti quasi ventus desiderium meum.

Fidelis quippe populus se pati denuntiat, quod eos quos diligit pati dolet. Ventus ergo desiderium tollit, cum res quaelibet transitoria aeternitatis appetitum destruit. Unde adhuc congrue subinfertur:

IBID.---Et velut nubes pertransiit salus mea.

Nubes quippe in alto eminet, sed hanc ad cursum flatus impellit. Sic nimirum, sic sunt temporalia iniquorum bona. Velut in alto quidem per honoris celsitudinem degere videntur; sed ad cursum vitae quotidie, quasi quibusdam mortalitatis suae flatibus impelluntur. Salus ergo ut nubes transit, quia perversorum gloria, quo alta est, fixa non est. Sed expletis desideriis actibusque infirmantium, ad electorum vocem sermo convertitur, cum protinus subinfertur:

CAPUT XXVII

VERS. 16.---Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis.

56. Nunc in se marcescunt electi, sed in Deo virent.--- Electorum quippe anima nunc marcescit, quia in illa postmodum aeterna exsultatione viridescit. Modo eos dies afflictionis possident, quia dies laetitiae post sequuntur. Scriptum quippe est Timenti Deum bene erit in

extremis (Eccli. I, 13, 19). Et rursum de Ecclesia dicitur: Ridebit in die novissimo (Prov. XXXI, 25). Nunc enim tempus afflictionis est bonis, ut sequatur eos exsultatio quandoque sine tempore. Hinc ab eis alias dicitur: Humiliasti nos in loco afflictionis (Psal. XLIII, 20). Locus namque afflictionis est vita praesens. Justi ergo hic, id est in loco afflictionis, humiliati sunt, quia in aeterna vita, id est in loco gaudii sublimantur. Cum vero marcescere animam diceret, recte etiam praemisit, In memetipso, quia in nobismetipsis quidem afficitur, sed in Deo mens nostra refovetur; tantoque a viriditate gaudii longe fit, quanto adhuc ab auctoris repulsa lumine ad se recedit. Tunc vero ad verae laetitiae viriditatem pervenit, quando per aeternae contemplationis gratiam sublevata etiam semetipsam transit. Sed haec quae allegorica indagatione transcurrimus, oportet ut per omnia etiam juxta historiam teneamus. Quae tamen nunc idcirco praetereo, quia haec aperta esse legentibus non ignoro. Diebus autem persecutionis ultimae, quia multi sunt qui pereunt, et pauci qui salvantur; idcirco vir sanctus passionis suae tempore et pauca de bonis, et multa de perversis loquitur. Unde et mox ad eorum personam qui corruunt, verba convertit; sicque sua insinuat, ut cadentibus possint congruere quae narrat. Nam sequitur

CAPUT XXVIII

VERS. 17.---Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt non dormiunt.

57. Saeviente persecutione, fortes et qui in corpore Ecclesiae sunt velut ossa deficiunt.---Si ipsi historiae intendimus, patet causa, quoniam sancti viri corpus per sinus ulcerum scaturiens vermium multitudo lacerabat. Si vero allegoriae mysterium perscrutamur, quid per ossa nisi fortes quique in sanctae Ecclesiae corpore designantur? Qui quasi suo robore membra continent, dum mores infirmantium stabiliter portant. Sed cum

tribulationis ultimae contra eam fervor excreverit, in nocte os illius perforatur doloribus, quia nonnumquam tormentis victi, etiam ipsi ad perfidiam defluunt, qui ad fidem alios tenere videbantur. Ait ergo: Nocte os meum perforatur doloribus. Ac si aperte dicat: Tribulationis tenebris pressi, ita afflictione terebrantur, ut et ipsi qui in me habebant vigorem fortitudinis, quasi jam quoddam habeant foramen timoris. Bene autem dicitur: Et qui me comedunt non dormiunt, quia maligni spiritus, qui carnales quosque de Ecclesia consumunt, tanto magis quiescere a tentatione nesciunt, quanto nullo carnis pondere gravantur. Sed persecutores sanctae Ecclesiae quia valde perversi sunt, essent utinam pauci. Sequitur:

CAPUT XXIX

VERS. 18.---In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capitio tunicae succinxerunt me.

58. Qui Ecclesiae velut vestimentum adhaerent, nonnumquam ab ea, vi tormentorum, separantur.---Si historiae intendimus, quid aliud vestimentum beati Job quam ejus corpus accipimus? cujus videlicet vestimentum consumitur dum caro cruciatur. Juxta allegoriae vero mysterium, vestimentum est sanctae Ecclesiae fidelium vita. Nam sicut tota simul Ecclesia vestimentum Christi, ita fideles quique ejusdem Ecclesiae vestimenta deputantur. Si enim sancta Ecclesia vestimentum Christi non esset, Paulus profecto non diceret: Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam neque rugam (Ephes. V, 27); id est, nec per peccatum habentem maculam, nec per duplicitatem rugam, quia et per justitiam munda est, et per simplicem intentionem tensa. Quae igitur abluta est ne habeat maculam, tensa est ne habeat rugam, utique vestis est. Sicut ergo indumentum Christi tota generaliter Ecclesia dicitur, sic indumentum sunt Ecclesiae singulorum animae, quae ab errore

conversae eamdem Ecclesiam credendo eique fideliter inhaerendo circumdant. De quibus eidem Ecclesiae per prophetam Dominus dicit: Vivo ego, quia omnibus his velut ornamento vestieris (Isai. XLIX, 18). Sed cum procella saevae persecutionis oboritur, plerique fidelium ab ejus amore separantur, qui ei sedulo inhaerere videbantur. Dicat ergo: In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, quia dum multi sunt qui cruciant, destruuntur plurimi qui ei connexione amoris inhaerebant.

59. Reprobi vitam fidei et praedicationis vocem, in Ecclesia exstinguere conantur.---Bene autem subditur: Et quasi capitio tunicae succinxerunt me. Tunicae quippe capitium collum circumdat induentis. Collum vero si stringitur, vocis usus et vitalis flatus necatur. Sanctam ergo Ecclesiam reprobi quasi capitio tunicae constringunt, quia in ea persecutionibus suis vitam fidei, et praedicationis vocem exstinguere conantur. Hoc quippe conari persecutores ejus specialiter solent, ut ab ea ante omnia verbum praedicationis tollant. Unde et hi qui sanctae fidei primordiis resistebant, caesis Apostolis denuntiabant, dicentes: Praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto, et ecce replestis Jerusalem doctrina vestra (Act. V, 28). Corpus ergo sanctae Ecclesiae quasi capitio tunicae cinxerant, qui constrictis praedicatoribus, velut ejus collum prementes, in ea claudere iter vocis volebant. Sed electi quique persecutionis suae tempore paratiores sunt mori quam tacere. Qui dum in morte corporaliter corruunt, a stultis quibusque et carnalibus despecti ac viles aestimantur, quia cum videre reprobi nequeunt quae electi bona spiritaliter teneant, quos carnaliter exstingui conspiciunt, infelices arbitrantur. Unde et subditur:

CAPUT XXX

VERS. 19.---Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillae et cineri.

60. Hanc tamquam lutum, favillam et cinerem conculcant.---In reproborum quippe judicio, sancta electorum Ecclesia luto comparatur, quia temporaliter conculcata despicitur. Favillae assimilatur et cineri, quia dum bona ejus interiora non vident, ad sola hanc mala pervenisse aestimant, quae in ea exhiberi corporaliter vident. Fidelis autem electorum populus, cum multos ex se cadere conspicit, optat, si obtinere valeat, adversitatis suae tempora mutari. Hujus quia oratio differtur, gemitus augetur, Unde adhuc subditur:

CAPUT XXXI

VERS. 20.--- Clamabo ad te, et non exaudies; sto, et non respicis me.

61. Ecclesiae liberari postulantis oratio non continuo exauditur. Qua ratione.---Sancta quippe Ecclesia persecutionis suae tempore fide stat, desideriis clamat. Sed dolet se quasi non respici, dum sua videt in tribulationibus vota differri. Alto namque consilio omnipotens Deus, cum sancti ejus adversariorum persecutionibus comprimuntur, eumque assiduis ut liberentur interpellationibus clamant, differre solet voces petentium, ut merita patientium crescant, quatenus eo magis exaudiantur ad meritum, quo citius non exaudiuntur ad votum. Unde alias scriptum est: Deus meus, clamabo per diem, nec exaudies, et nocte (Psal. XXI, 3). Atque ipsa utilitas de exaudiendi mora mox subditur, cum illic protinus subinfertur: Et non ad insipientiam mihi (Ibid.). Ad multiplicandam quippe sanctorum sapientiam proficit quod postulata tarde percipiunt, ut ex dilatione crescat desiderium, ex desiderio intellectus augeatur. Intellectus vero cum intenditur, ejus in Deum ardentior affectus aperitur. Affectus autem ad promerenda coelestia tanto fit capax, quanto fuerit exspectando longanimis. Sed tamen inter haec sanctorum patientiam dolor urget ad vocem, et cum

dilati proficiunt, metuunt ne deficientibus viribus despecti reprobentur. Sequitur:

CAPUT XXXII

VERS. 21.---Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuae adversaris mihi.

62. De Deo nihil dignum dicere aut cogitare possumus.---Longe ab hac sententia vetus translatio dissonat, quia quod in hac de Deo dicitur, hoc in illa de adversariis ac persecutoribus memoratur. Sed tamen quia haec nova translatio ex Hebraeo nobis Arabicoque eloquio cuncta verius transfudisse perhibetur, credendum est quidquid in ea dicitur, et oportet ut verba illius nostra expositio subtiliter rimetur. Ait ergo: Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuae adversaris mihi. In Scriptura sancta cum de Deo aliquid indignum dicitur, movetur legentis animus, velut si aliquando de Deo aliquid dignum dicatur. Pene omne quippe quod de Deo dicitur, eo ipso jam indignum est, quo potuit dici. Nam cujus laudi non sufficit obstupescens conscientia, quando sufficiet loquens lingua? Sanctus autem Spiritus hoc ipsum hominibus intelligentibus insinuans, quam sint ineffabilia summa et divina, his etiam verbis nonnum quam de Deo utitur quae apud homines habentur in vitio, ut ex his quae indigna videntur hominibus, et tamen dicuntur de Deo, admoneantur scire homines quod nec illa jam Deo digna sint quae, dum digna habentur apud homines, digna putantur Deo.

63. Quo sensu dicatur zelari, irasci, poenitere, misereri, praescire. Deo nihil praeteritum est aut futurum. Res non ideo videntur a Deo quia sunt, sed ideo sunt quia videntur.---Dicitur enim Deus zelans, sicut scriptum est: Dominus zelotes nomen ejus (Exod. XXXIV, 14). Dicitur iratus, unde scriptum est: Iratus est Dominus contra Israel (Num. XXXII, 13). Dicitur Deus poenitens, sicut scriptum

est: Poenitet me fecisse hominem super terram (Genes. VI, 7). Et rursus: Poenitet me quod constituerim Saul regem in Israel (I Reg. XV, 11). Dicitur misericors, sicut scriptum est: Misericors et miserator Dominus, patiens et multum misericors (Psal. LXXXV, 15). Dicitur praescius, sicut de illo ait Apostolus: Quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui (Rom. VIII, 29), dum nec zelus, nec ira, nec poenitentia, nec proprie misericordia, nec praescientia esse possit in Deo. Haec namque omnia ab humanis in illum qualitatibus tracta sunt, dum ad nostrae infirmitatis verba descenditur, ut, quasi quibusdam nobis gradibus factis, et juxta nos positis, per ea quae nobis vicina conspicimus ad summa ejus ascendere quandoque valeamus. Zelari enim dicitur qui cum cruciatu mentis castitatem custodit uxoris. Irasci dicitur qui fervore animi contra puniendum vitium accenditur. Poenitere dicitur cui id quod fecit displicet, et e contra mutando aliquid aliud facit. Misericors dicitur qui pietate ad proximum permovetur. Misericordia autem a misero corde vocata est, eo quod unusquisque intueatur quempiam miserum, atque ei compatiens, dum dolore animi tangitur, ipse cor miserum facit, ut eum a miseria liberet cui intendit. Praescire dicitur qui unamquamque rem antequam veniat videt, et id quod futurum est priusquam praesens fiat praevidet. Deus ergo quomodo zelans est, qui in custodienda castitate nostra nullo mentis cruciatu tangitur? Quomodo irascitur, qui in ulciscendis vitiis nostris nulla perturbatione animi commovetur? Quomodo est poenitens, qui id quod semel fecerit se fecisse nequaquam dolet? Quomodo habet misericordiam, qui cor numquam miserum habet? Quomodo est praescius, dum nulla nisi quae futura sunt praesciantur? Et scimus quia Deo futurum nihil est, ante cujus oculos praeterita nulla sunt, praesentia non transeunt, futura non veniunt, quippe quia omne quod nobis fuit et erit, in ejus conspectu praesto est; et omne quod praesens est, scire potest potius quam praescire. Et tamen dicitur zelans, dicitur iratus, dicitur poenitens,

dicitur misericors, dicitur praescius, ut quia castitatem animae uniuscujusque custodit, humano modo zelans vocetur, quamvis mentis cruciatu non tangatur. Et quia culpas percutit, dicitur irasci, quamvis nulla animi perturbatione moveatur. Et quia ipse immutabilis id quod voluerit mutat, poenitere dicitur quamvis rem mutet, consilium non mutet. Et cum miseriae nostrae subvenit, misericors vocatur, quamvis miseris subveniat, et cor miserum numquam habeat. Et quia ea quae nobis futura sunt videt, quae tamen ipsi semper praesto sunt, praescius dicitur, quamvis nequaquam futurum praevideat, quod praesens videt. Nam et quaeque sunt, non in aeternitate ejus ideo videntur quia sunt, sed ideo sunt, quia videntur. Dum ergo ad verba mutabilitatis nostrae descenditur, ex eis quibusdam gradibus factis ascendat qui potest ad incommutabilitatem Dei, ut videat sine zelo zelantem, sine ira irascentem, sine dolore et poenitentia poenitentem, sine misero corde misericordem, sine praevisionibus praescientem. In illo enim nec praeterita, nec futura reperiri queunt, sed cuncta mutabilia immutabiliter durant, et quae in seipsis simul existere non possunt, illi simul omnia assistunt, nihilque in illo praeterit quod transit, quia in aeternitate ejus modo quodam incomprehensibili, cuncta volumina saeculorum transeuntia manent, currentia stant.

64. Deus crudelis videtur, quando, etsi juste feriendo, non parcit.---Sicut ergo accipimus sine zelo zelantem, sine ira irascentem, ita a sancto viro etiam sine crudelitate dici potuit crudelis. Crudelis quippe dicitur qui districte feriendo non parcit, ut videlicet hoc loco crudelis districte feriens possit intelligi, et ulciscendae culpae non parcens. Unde Isaias quoque cum videret ultimi judicii diem non jam cum venia, sed cum districtione esse venturum, ait: Ecce dies Domini veniet crudelis, et indignationis plenus, et irae furorisque ejus, ad ponendam terram in solitudine, et peccatores ejus conterendos de ea (Isai. XIII, 9). Sanctus igitur vir ut hanc eamdem crudelitatem sibi

potius assereret congruere posse, quam Deo, ait: Mutatus es mihi in crudelem. Ac si aperte dicat: Qui in teipso crudelitatis nihil habes, mihi quem respirare a percussione non sinis, crudelis videris. Ita enim Deus crudelis esse non potest, sicut nec mutari ullatenus potest. Sed quoniam in Deo nec crudelitas, nec mutabilitas umquam venit, dum mihi dicit, quod in semetipso Deum nec crudelem nec mutabilem sentiat ostendit. Nam dum circa nos quaedam prospera et adversa variantur, in eo quod nos mutamur quasi ejus circa nos mutatum animum suspicamur. Ipse vero in se incommutabilis permanens, aliter atque aliter in cogitatione sentitur hominum, pro qualitate meritorum. Nam et lux solis cum nequaquam est sibimetipsi dissimilis, infirmis aspera, sanis autem oculis lenis videtur, eorum videlicet immutatione, non sua. Unde, ut praediximus, dicens: Mutatus es, adjunxit, Mihi, ut ipsa haec crudelitas atque immutatio non sit in qualitate judicis, sed in mente patientis. Quod verbis quoque aliis retexit, dicens: Et in duritia manus tuae adversaris mihi. Manus etenim Dei dura creditur cum, voluntati nostrae contraria, hoc quod ei in nobis displicet feriendo persequitur et flagella ingeminat cum dolentis anima clementiam exspectat. Quae tamen juxta allegoriae mysterium bene sanctae Ecclesiae verbis congruunt ex vocibus infirmorum, qui plerumque se plus feriri aestimant quam mereri putant, et quasi crudelitatem arbitrantur judicis districtionem aequissimam sectionis, quia et cum vulnus aegri medicinali ferramento abscinditur, medicus crudelis vocatur, qui tamen per secantis manus duritiam adversatur vulneri, sed concordat saluti. Sequitur:

CAPUT XXXIII

VERS. 22.---Elevasti me, et quasi super ventum ponens, elisisti me valide.

65. Super ventum sedet, qui transitoriis successibus laetatur. Adversitas non dejicit, quem prosperitas non corrumpit.---Quia praesentis vitae gloria quasi in alto cernitur, sed nulla stabilitate solidatur, velut elevatus super ventum ponitur, qui prosperitate transitoria laetatur, quoniam ad hoc solum hunc fugitivae felicitatis aura sublevat, ut repente deterius in infimis sternat. Quia enim sancta Ecclesia cunctis in honore est, infirmi quique in ea qui transitoriis successionibus laetantur, quo nisi super ventum positi videntur elevati? quia subsequente persecutionis tempore, dum prosperitatis aura pertransit, eorum protinus elevatio corruit, et repente cadentes discunt, quia elevati prius in ventum sederunt. Quae videlicet verba etiam sancti viri personae specialiter congruunt, non ad id quod erat, sed ad id quod esse videbatur. Neque enim mentem illius prosperitas fugitiva levaverat, quam inter tot rerum affluentias miro semper virtutis pondere premebat; sed juxta hoc quod videri exterius potuit, qui in suis humilis, in alienis oculis elevatus fuit, et quasi super ventum positus, elisus est valide, quia rebus exterioribus fultus, unde aestimabatur surgere, videbatur inde cecidisse. Quem videlicet casum sanctus vir in mente non pertulit, quia nulla adversitas dejicit, quem prosperitas nulla corrumpit. Qui enim veritati inhaeret, vanitati nullo modo succumbit, quia dum forti pede cogitationis intus intentionem fixerit, omne quod foras mutabiliter agitur, ad arcem mentis minime pertingit. Sequitur:

CAPUT XXXIV

VERS. 23.---Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi.

66. Nemo mortem effugit; pauci voluptatum foveam et interitum. Elias mortem distulit, non evasit.---In superiori hujus operis parte (Supra, lib. XII, cap. 6) tractatum est quod ante adventum Domini ad inferni

receptacula etiam justi descenderent, quamvis non in suppliciis, sed in requie servarentur. Quod nunc testimoniis edocere negligimus, quia in ea jam sufficienter probatum putamus. Hoc ergo quod dicitur: Scio quia morti trades me, ubi constituta domus est omni viventi, recte beato Job etiam juxta historiam congruit, dum nimirum constat quia ante Redemptoris gratiam ad inferni claustra etiam justi ducerentur. Ipsa quippe inferni receptio domus omnium viventium dicitur, quia nullus huc venit qui ante Mediatoris adventum non illuc ipsa corruptionis suae conditione pertransiit, nullus huc venit qui ad carnis mortem ejusdem corruptionis suae gressibus non tetendit. De qua videlicet morte per Psalmistam dicitur: Quis est homo qui vivit, et non videbit mortem (Psal. LXXXVIII, 49)? Nam etsi ad coelum raptus Elias esse perhibetur, mortem tamen distulit, non evasit. De ipso quippe ore veritatis dicitur: Elias quidem venturus est, et restituet omnia (Matth. XVII, 11). Veniet enim restituturus omnia, quia ad hoc nimirum huic mundo restituitur, ut et praedicationis munera impleat, et carnis debitum solvat. Quae tamen sancti viri sententia juxta allegoriae mysterium sanctae Ecclesiae vocibus ex persona congruit infirmorum, qui fidem verbo tenus tenent, sed contra praecepta fidei suis desideriis famulantur. Ait etenim: Scio quia morti trades me, ubi constituta domus est omni viventi. Quia enim multos in se voluptatibus deditos conspicit, eorumque jam interitum praescit, pensat quod in via vitae praesentis suis quidem desideriis serviunt, sed tamen ad mortis domum perveniunt omnes qui in ea carnaliter vivunt. Sunt vero nonnulli qui in voluptatum suarum foveam corruunt, sed tamen per lamenta poenitentiae ab imis citius pedem reducunt, quos supernae percussionis verbera ad eruditionem potius quam ad exstinctionem secant. Ex quibus apte subjungitur:

CAPUT XXXV

VERS. 24.---Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam et si corruerint, ipse salvabis.

67. Nonnulli a Deo percussi ad eruditionem non ad exstinctionem a peccato liberantur.---In quibus profecto verbis hoc solerter debet intelligi, quod beatus Job, dum sua narrat, in se alios transfigurat. Velut enim de se specialiter dicebat: Elevasti me, et quasi super ventum ponens elisisti me valide; scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi; et tamen non de se, sed de aliis adjugit: Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam. Dum enim de se loquens ratiocinando causas de aliis subdit, quam multorum personas in se significet ostendit. Manum itaque suam Dominus ad consumptionem peccantium non emittit, cum feriendo a peccatis corripit, et corruentes salvat, dum cadentes ad culpam in salutem corporis vulnerat, ut prostrati exterius, interius surgant, quatenus jacentes corpore ad interiorem statum redeant, qui stantes exterius a statu mentis jacebant. Sequitur:

CAPUT XXXVI

VERS. 25.---Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.

68. Eleemosyna ex mentis affectu quo fit, potissimum aestimanda. Largitorem non faciat rerum abundantia, sed compassio.---Quamvis vera compassio est passioni proximi ex largitate concurrere, nonnumquam tamen, cum exteriora quaeque abunde ad largiendum suppetunt, celerius dantis manus dationem invenit quam animus dolorem. Unde scire necesse est quia ille perfecte tribuit, qui cum eo quod afflicto porrigit afflicti quoque in se animum sumit, ut prius in se dolentis passionem transferat, et tunc contra dolorem illius per ministerium concurrat. Nam saepe, ut praediximus, largitorem muneris rerum facit abundantia, et non virtus

compassionis. Qui enim afflicto perfecte compatitur, plerumque et hoc indigenti tribuit, in quo ipse si dederit angustatur. Et tunc plena est cordis nostri compassio, cum malum inopiae pro proximo suscipere non metuimus, ut illum a passione liberemus.

69. Pietatis formam Christus nobis dedit, et docuit Paulus.---Quam videlicet pietatis formam Mediator nobis Dei et hominum dedit. Qui cum posset nobis etiam non moriendo concurrere, subvenire tamen moriendo hominibus voluit, quia nos videlicet minus amasset, nisi et vulnera nostra susciperet; nec vim nobis suae dilectionis ostenderet, nisi hoc quod a nobis tolleret ad tempus ipse sustineret. Passibiles quippe mortalesque nos reperit, et qui nos existere fecit ex nihilo, revocare videlicet etiam sine sua morte potuit a passione. Sed ut quanta esset virtus compassionis ostenderet, fieri pro nobis dignatus est quod esse nos noluit, ut in semetipso temporaliter mortem susciperet, quam a nobis in perpetuum fugaret. An non in divinitatis suae divitiis nobis invisibilis permanens, miris nos potuit virtutibus ditare? Sed ut ad internas divitias rediret homo, foras apparere dignatus est pauper Deus. Unde et praedicator egregius, ut ad largitatis gratiam viscera nostrae compassionis accenderet, dixit: Propter nos egenus factus est, cum dives esset (II Cor. VIII, 9). Qui sic etiam dicit: Non ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio (Ibid., 13). Haec procul dubio condescendendo infirmis intulit, quoniam quibusdam inopiam ferre non valentibus tolerabilius est minus tribuere quam post largitatem suam ex inopiae angustia murmurare. Nam ut ad magna largiendi studia audientium mentes accenderet, paulo post intulit, dicens: Hoc autem dico: Qui parce seminat, parce et metet (II Cor. IX, 6). Plus autem nonnumquam esse dicimus compati ex corde, quam dare, quia quisquis perfecte indigenti compatitur, minus aestimat omne quod dat. Nisi enim dantis manum bona voluntas vinceret, idem praedicator egregius discipulis non dixisset: Qui non solum facere,

sed et velle coepistis ab anno priori (II Cor. VIII, 10). Facile quippe est in bono opere obedire etiam nolentem. Sed haec magna in discipulis virtus exstiterat, eos bonum quod illis praeceptum est et ante voluisse.

70. Exteriora largiens, aliquid de suo, compassionem impendens, aliquid dat de seipso.---Quia itaque vir sanctus apud omnipotentem Deum aliquando majus datum noverat mentis esse quam muneris, dicat: Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. Exteriora etenim largiens, rem extra semetipsum praebuit. Qui autem fletum et compassionem proximo tribuit, ei aliquid etiam de semetipso dedit. Idcirco autem plus compassionem quam datum dicimus, quia rem quamlibet plerumque dat etiam qui non compatitur, numquam autem qui vere compatitur quod necessarium proximo conspicit negat.

71. Ecclesia filiis suis poenitentibus compatiens, lacrymas et orationes jungit.---Quae nimirum sententia bene quoque sanctae Ecclesiae vocibus congruit: quae dum afflictos quosque per lamenta poenitentiae conspicit, suos ei oratione continua fletus jungit, et toties egeno compatitur, quoties menti virtutibus nudatae interventionis suae precibus opitulatur. Super afflictum quippe compatientes plangimus, quando aliena damna nostra deputamus, et culpas delinquentium nostris mundare fletibus nitimur. Quod videlicet agentes, plus plerumque nobis quam his pro quibus agitur subvenimus, quia apud intimum arbitrum et gratiam charitatis aspirantem, commissa quaeque perfecte diluit propria, qui pure plangit aliena. Persecutionis igitur ultimae sancta Ecclesia tribulatione deprehensa, reducat ad memoriam pacis tempore bona quae gessit, dicens: Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. Quae internae lucis gaudia aeterna desiderans, sed tamen adhuc dilata, quia malis exterioribus premitur, sancti viri vocibus adjungat:

CAPUT XXXVII

VERS. 26.---Exspectabam bona, et venerunt mihi mala; praestolabor lucem, et eruperunt tenebrae.

72. Electorum, Ecclesiaeque dolor, etiam tempore pacis, a suis persecutionem tolerantium.---Fidelis enim populus exspectat bona, sed mala suscipit; praestolatur lucem, et tenebras incurrit, quia per remunerationis gratiam interesse jamjamque angelorum se gaudiis sperat, et tamen hic diutius dilatus, manus persequentium tolerat; et qui se quantocius aestimat aeternae lucis retributione perfrui, hic adhuc compellitur persecutorum suorum tenebras pati. Quae videlicet mala persequentium minus dolerent, si ab infidelibus adversariisque consurgerent. Sed eo deterius mentem electorum cruciant, quo ab illis veniunt, de quibus bona praesumebant. Unde adhuc subditur:

VERS. 27.---Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie.

Sanctae quippe Ecclesiae interiora effervescere est ipsos quoque quos per amorem fidei velut viscera ante gestaverat in persecutionis atrocitate tolerare. Qui secreta prius illius cognoscentes, quanto sciunt ubi magis doleat, tanto deterius ab afflictione ejus minime quiescunt. Quos tamen et pacis suae tempore graviter tolerat, quia suis praedicationibus eorum mores contrarios pensat. Gemit enim, cum eorum vitam sibi dissimilem conspicit. De quibus et apte subjungitur:

IBID.---Praevenerunt me dies afflictionis.

Scit namque sancta electorum Ecclesia quod persecutione ultima, mala multa passura sit; sed hanc afflictionis suae dies praeveniunt, quia malorum vitam intra se graviter etiam tempore pacis portat. Nam

quamvis diebus ultimis aperta infidelium persecutio sequatur, hanc tamen et priusquam appareat, hi qui in ea verbo tenus fideles sunt, pravis moribus antecurrunt. Sequitur:

CAPUT XXXVIII

VERS. 28.---Moerens incedebam, sine furore consurgens in turba clamavi.

73. Sancti in honoris culmine humilitatem, in rebus laetis moerorem servant. Contra prosperitatem intus dimicant. Omne quod sine Dei visione abundat, inopia est.---Notandum sollicite juxta historiam video quod sanctus vir, qui paulo superius dixit: Elevasti me, inferius adjungit: Moerens incedebam. Miro enim ordine, uno eodemque tempore convenire in actibus bonorum solet et foris honor culminis, et intus afflictae moeror humilitatis. Unde sanctus quoque vir elevatus rebus et honoribus moerens incedebat, quia etsi hunc praelatum hominibus gloria potestatis ostenderat, interius tamen moerore suo secretum sacrificium Domino contriti cordis offerebat. Sacrificium quippe Deo est spiritus contribulatus (Psal. L, 19). Sciunt autem electi quique consideratione intima contra exterioris excellentiae tentamenta pugnare. Qui si ad exteriorem felicitatem suam cor apponerent, justi profecto non essent. Sed quia cor humanum non potest de ipsis prosperitatibus rerum quantulacumque gloria nullo modo tentari, contra ipsam prosperitatem suam sancti viri intrinsecus dimicant, non dico ne in elatione, sed ne in ejus saltem amore succumbant. Cui valde succubuisse est, captivam mentem ejus desideriis subdidisse. Quis autem terrena sapiens, temporalia amplectens, beatum Job inter tot prospera laetum non crederet, cum ei suppeteret salus corporis, vita filiorum, incolumitas familiae, integritas gregum? Sed quia in his omnibus non gauderet, ipse sibi testis est, qui ait: Moerens incedebam. Sancto enim viro adhuc in hac peregrinatione posito

omne quod sine visione Dei abundat inopia est, quia cum sibi omnia electi adesse vident, gemunt quod omnium auctorem non vident; eisque totum hoc minus est, quia adhuc species unius deest; sicque eos foris exaltat gratia supernae dispensationis, ut tamen intus sub disciplina teneat moeror magistrae charitatis. Per quam videlicet discunt ut de his quae exterius accipiunt, apud semetipsos semper amplius humilientur, mentem sub jugo teneant disciplinae, numquam ex potestatis licentia ad impatientiam erumpant. Unde et apte subjungitur: Sine furore consurgens in turba clamavi. Saepe namque seditiosorum tumultus hominum, praepositorum suorum mentem lacessunt, suique ordinis limitem inordinatis motibus excedunt.

74. Amica potestati pene semper impatientia est, quam superant boni.---Et plerumque qui praesunt, nisi in ore cordis Spiritus sancti freno teneantur, in iratae retributionis atrocitatem prosiliunt, quantumque praevalent agere, tantum sibi in subditis aestimant licere. Amica etenim potestati pene semper impatientia est; eique etiam malae subjectae imperat, quia quod ipsa sentit, potestas exsequitur. Sed sancti viri plus se interius patientiae jugo subjiciunt, quam foris hominibus praesunt; et eo veriorem principatum foris exhibent, quo humiliorem Deo intrinsecus famulatum tenent; atque idcirco saepe plus quosdam tolerant, quo se de eis ulcisci amplius possunt; ac ne umquam ad illicita transeant, plerumque nolunt pro se exsequi etiam quod licet; subjectorum strepitus sufferunt, per amorem increpant quos per mansuetudinem portant. Unde nunc recte dicitur: Sine furore consurgens in turba clamavi, quia nimirum boni contra tumultus insolentium clamorem habent, et furorem non habent, quoniam eos quos clementer tolerant docere non cessant. Sed haec quae juxta historiam de uno diximus, juxta allegoriam necesse est ut de diversis electis Ecclesiae sentiamus. Ipsa quippe in electis suis etiam per prospera incedit moerens, quia nil sibi vere

prosperum deputat, quousque bonum quod singulariter quaerit apprehendat. Fideles quippe illius temporali quidem pace perfruuntur, sed perpetuo suspirant; honorantur, et afflicti sunt; quia plerumque ibi videntur in culmine, ubi cives non sunt. Ipsa etiam in turba sine furore consurgit, et clamat, quia pravorum vitam studio rectae aemulationis, non autem vesania furoris insequitur. Irascitur et amat, saevit et tranquilla est, quatenus infirmos suos corrigat ex aemulatione, faveat ex pietate. Sequitur:

CAPUT XXXIX

VERS. 29.---Frater fui draconum, et socius struthionum.

75. Nulla vera sanctitas, nisi quae inter malos probata fuit.---Quid draconum nomine nisi malitiosorum hominum vita signatur? De quibus et per prophetam dicitur: Traxerunt ventum quasi dracones (Jerem. XIV, 6). Perversi etenim quique ventum quasi dracones trahunt, cum malitiosa superbia inflantur. Qui autem struthionum appellatione intelligi, nisi simulatores solent? Struthio etenim pennas habet, et volatum non habet; quia simulatores quique speciem sanctitatis habent, sed virtutem sanctitatis non habent. Visio quippe eos bonae actionis decorat, sed a terra minime penna virtutis levat. Electus itaque sanctae Ecclesiae populus, quia pacis suae tempore intra se quosdam malitiosos ac simulatores patitur, dicat: Frater fui draconum, et socius struthionum. Quod beati quoque Job vocibus specialiter congruit, qui ad culmen magnae fortitudinis bonus inter malos fuit. Nullus quippe perfectus est, qui inter proximorum mala patiens non est. Qui enim aequanimiter aliena mala non tolerat, ipse sibi per impatientiam testis est quia a boni plenitudine longe distat. Abel quippe esse renuit, quem Cain malitia non exercet (Genes. IV, 3 seq.).

76. Mali inter bonos hic permisti, cur?---Sic in tritura areae grana sub paleis premuntur, sic flores inter spinas prodeunt, et rosa quae redolet crescit cum spina quae pungit. Duos namque filios habuit primus homo, sed unus electus alter reprobus fuit (Genes. IV, 1, 2). Tres quoque filios Noe arca continuit, sed duobus in humilitate persistentibus, unus ad patris irrisionem ruit (Ibid., IX, 18). Duos Abraham filios habuit, sed unus innocens, alius vero fratris persecutor fuit (Ibid., XVI, 15; XXI, 9). Duos quoque Isaac filios habuit, unus in humilitate servatus, alter vero et priusquam nasceretur reprobatus est (Ibid., XXV, 24 seq.). Duodecim Jacob filios genuit, sed ex his unus per innocentiam venditus, caeteri vero per malitiam venditores fratris fuerunt (Ibid., XXXVII, 27). Duodecim quoque apostoli in sancta Ecclesia sunt electi, sed ne improbati remanerent, unus eis admistus est, qui eos persequens probaret. Sic namque justo peccator cum malitia jungitur, sicut in fornace auro palea cum igne sociatur, ut quo ardet palea, purgetur aurum. Hi ergo veraciter boni sunt, qui in bonitate persistere etiam inter malos possunt. Hinc etiam sponsi voce sanctae Ecclesiae dicitur: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias (Cant. II, 2). Hinc ad Ezechielem Dominus dicit: Fili hominis, increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas (Ezech. II, 6). Hinc Petrus vitam beati Lot glorificat, dicens: Et justum Lot oppressum a nefandorum injuria conversatione eripuit (II Pet. II, 7). Aspectu enim et auditu justus erat, habitans apud eos qui de die in diem animam justi iniquis operibus cruciabant. Hinc Paulus discipulorum vitam glorificat, et glorificando confirmat, dicens: In medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes (Philip. II, 15). Hinc per Joannem angelus Pergami Ecclesiae attestatur, dicens: Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae, et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam (Apoc. II, 13). Beatus igitur Job ut ostendat cujus fortitudinis fuerit, insinuet cum quibus vixit, dicens: Frater fui draconum, et socius struthionum. Quia minus

esset quod ipse bona ageret, nisi et ad bonitatis suae cumulum ab aliis mala toleraret. Sequitur:

CAPUT XL

VERS. 30.---Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt prae caumate.

77. Propter infirmorum casum, fortes zeli sui igne aduruntur.---Haec juxta historiam pensare negligimus, quia videlicet sermonis virtus patet ex poena passionis. Sed quia, ut saepe jam diximus, plerumque beatus Job sic narrat gesta, ut gerenda praenuntiet, bene hoc sanctae Ecclesiae vocibus congruit, quae dolorem persecutionis ultimae in infirmis graviter sentit. Cumque ab illa alii pereunt, valentiores quique moerore cruciantur. Exterior quippe causa ejus est terrena dispensatio, interior vero cura coelestis. Cutis ergo nomine infirmi signantur, qui nunc in ea exteriori utilitati deserviunt. Per ossa vero fortes ejus figurati sunt, in quibus corporis illius tota compago solidatur. Quia igitur aut provocati muneribus, aut persecutionibus afflicti, multi in ea ab statu fidei infirmi cadunt, eamque ipsi postquam ceciderunt persequuntur, quid aliud quam cutis suae nigredinem patitur, ut in ipsis postmodum foeda appareat, in quibus prius pulchra videbatur? Dum enim hi qui prius exteriora bene dispensare consueverant contra electos Dei postmodum saeviunt, quasi cutis Ecclesiae anteactae justitiae colorem perdidit, quae ad nigredinem iniquitatis venit. Quod Jeremias etiam sub praecipui metalli specie deplorat, dicens: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus (Thren. IV, 1)? Perversi ergo dum ab ejus sacramentis exeunt, plerumque inter reprobos locum honoris sumunt, ut ipsi contra sanctam Ecclesiam ex auctoritate saeviant, qui hanc atrocius quasi sciendo contemnunt. Unde et cum diceret: Cutis mea denigrata est, addidit, super me, quia hos quos prius ad decorem justitiae quasi candidos habuit, post deterius

nigros portat. Sed cum cutis ad nigredinem vertitur, fortes qui in illa sunt zelo fidei contabescunt. Unde apte subjungit: Et ossa mea aruerunt prae caumate. Sic namque et priori tempore os fortissimum sanctae Ecclesiae quadam ariditate taedii Paulus aestuabat, cum quibusdam cadentibus diceret: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)? Cutis ergo denigratur, et ossa prae caumate arescunt, quia dum infirmi ad iniquitatem prosiliunt, fortes quique zeli sui igne cruciantur, Sequitur:

CAPUT XLI

Vers. 31.---Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium.

78. Verbi divini ministri, cum despiciuntur, sileant, et ad poenitentiae luctum confugiant. Abstinentiam discretio moderetur. Vitia carnis exstinguantur, non caro.- --Quia organum per fistulas, et cithara per chordas sonat, potest per citharam recta operatio, per organum vero sancta praedicatio designari. Per fistulas quippe organi ora praedicantium, per chordas vero citharae intentionem recte viventium non inconvenienter accipimus. Quae dum ad vitam aliam per afflictionem carnis tenditur, quasi extenuata chorda in cithara per intuentium admirationem sonat. Siccatur etenim chorda, ut congruum in cithara cantum reddat, quia et sancti viri castigant corpus suum, et servituti subjiciunt (I Cor. IX, 27), atque ab infimis ad superiora tenduntur. Pensandum quoque est quod chorda in cithara si minus tenditur, non sonat; si amplius, raucum sonat, quia nimirum virtus abstinentiae aut omnino nulla est, si tantum quisque corpus non edomat quantum valet; aut valde inordinata est, si corpus atterit plus quam valet. Per abstinentiam quippe carnis vitia sunt exstinguenda, non caro; et tanto quisque sibimet debet moderamine praeesse, ut et ad culpam caro non superbiat, et tamen ad effectum rectitudinis in operatione subsistat. Intueri

inter haec egregium praedicatorem libet, quanta arte magisterii fidelium animas velut in cithara chordas tensas, alias amplius tendendo extenuat, atque alias a tensione sua relaxando conservat. Aliis etenim dicit: Non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis (Rom. XIII, 13). Et rursus ait: Mortificate membra vestra quae sunt super terram (Coloss. III, 5). Et tamen praedicatori charissimo scribit, dicens: Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere, propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates (I Tim. V, 23). Illas ergo chordas extenuando tendit, ne non tensae omnimodo non sonent; hanc vero a tensione temperat, ne dum plus tenditur, minus sonet.

79. Duplex exhortationis modus, alius verbis, alius operibus.---Sive autem sancti praedicatores in Ecclesia, seu quilibet simplices et abstinentes, prout vires accipiunt, in ea proximis suis canticum bonae exhortationis reddunt. Nam et prudentes quique ad praedicationis fructum solerter invigilant, atque ut alios ad vitam pertrahant, sono magnae persuasionis elaborant; et qui in ea tardioris ingenii videntur, ex ipso suae vitae merito in quantum se posse conspiciunt, exhortationis erga alios auctoritatem sumunt, atque ad coelestem patriam quos valent trahere non desistunt. Sed sancta Ecclesia extremis persecutionibus pressa, cum verba sua a reprobis contemni considerat, amoris sui gratiam ad sola lamenta format, quia nimirum deflet quos exhortando trahere non valet. Dicat ergo: Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium. Ac si aperte fateatur dicens: Pacis quidem meae tempore per alios parva more citharae, per alios vero more organi magna et sonora praedicabam, sed nunc in luctum cithara, et organum in vocem flentium versum est, quia dum me contemni conspicio, eos qui praedicationis cantum non audiunt deploro. Haec per quosdam sancta Ecclesia in fine factura est. haec per quosdam in suis jam exordiis fecit. Primus quippe martyr Stephanus Judaeis

persequentibus prodesse praedicando conatus est, quos tamen post verba praedicationis, dum videret ad jaciendos lapides convolasse, fixis genibus orabat, dicens: Domine Jesu, ne statuas illic hoc peccatum (Act. VII, 59). Quid ergo buic, qui diu et parva et magna narraverat, nisi jam suae citharae atque organi cantus silebat atque in luctum versa fuerant, quia eos quos praedicando non traxerat, amando flebat? Quod nimirum quotidie sancta Ecclesia agere non desistit, quae praedicationis verbum pene ubique conticuisse jam conspicit. Alii namque loqui dissimulant, alii recta audire contemnunt. Sed electorum mens dum tacere cantum praedicationis conspicit, gemens ac tacita ad fletus redit. Dicat ergo: Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium, quia electus quisque quo sanctae praedicationis vox siluit, eo damna Ecclesiae gravius plangit.

Hucusque beatus Job descripsit mala quae pertulit, hoc vero ex loco incipit narrare subtilius bona quae fecit. Sed doloris verba historica atque allegorica expositione transcurrimus, virtutum vero opera ex magna parte juxta solius historiae textum tenemus, ne si haec ad indaganda mysteria trahimus, veritatem fortasse operis vacuare videamur.

>>sequitur pars 7>>

>>Pars 7>>

LIBER VIGESIMUS PRIMUS.

Exponitur cap. XXXI lib. Job, ad versum 24 exclusive, et laudatis prius castitate, humilitate, misericordia, multa de occasione peccati fugienda potissimum docentur.

CAPUT PRIMUM.

1. In explicandis sacris Scripturis, nec solus historicus sensus sequendus est, nec semper allegoricus.--- Intellectus sacri eloquii inter textum et mysterium tanta est libratione pensandus, ut utriusque partis lance moderata, hunc neque nimiae discussionis pondus deprimat, neque rursus torpor incuriae vacuum relinquat. Multae quippe ejus sententiae tanta allegoriarum conceptione sunt gravidae, ut quisquis eas ad solam tenere historiam nititur, earum notitia per suam incuriam privetur. Nonnullae vero ita exterioribus praeceptis inserviunt, ut si quis eas subtilius penetrare desiderat, intus quidem nihil inveniat, sed hoc sibi etiam quod foris loquuntur abscondat.

2. Probatur prior propositio.---Unde bene quoque narratione historica per significationem dicitur: Tollens Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas, detractisque corticibus, in his quae exspoliata fuerant candor apparuit; illa vero quae integra erant viridia permanserunt, atque in hunc modum color effectus est varius (Genes. XXX, 37). Ubi et subditur: Posuitque eas in canalibus in quibus effundebatur aqua, ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent. Factumque est ut in ipso calore coitus oves intuerentur virgas, et parerent maculosa et varia, et diverso colore respersa (Ibid., 38, 39). Quid est enim

virgas virides, amygdalinas, atque ex platanis ante gregum oculos ponere, nisi per Scripturae sacrae seriem antiquorum Patrum vitas atque sententias in exemplum populis praebere? Quae nimirum quia juxta rationis examen rectae sunt, virgae nominantur. Quibus ex parte corticem subtrahit, ut in his quae exspoliantur, intimus candor appareat; et ex parte corticem servat, ut sicut fuerant exterius, in viriditate permaneant; variusque virgarum color efficitur, dum cortex ex parte subtrahitur, ex parte retinetur. Ante considerationis enim nostrae oculos praecedentium patrum sententiae quasi virgae variae ponuntur. In quibus dum plerumque intellectum litterae fugimus, quasi corticem subtrahimus, et dum plerumque intellectum litterae sequimur, quasi corticem reservamus. Dumque ab ipsis cortex litterae subducitur, allegoriae candor interior demonstratur, et dum cortex relinquitur, exterioris intelligentiae virentia exempla monstrantur. Quas bene Jacob in aquae canalibus posuit, quia et Redemptor noster in libris eas sacrae scientiae, quibus nos intrinsecus infundimur, fixit. Has aspicientes arietes cum ovibus coeunt, quia rationales nostri spiritus, dum in earum intentione defixi sunt, singulis quibusque actionibus permiscentur, ut tales fetus operum procreent, qualia exempla praecedentium in vocibus praeceptorum vident; et diversum colorem proles boni operis habeat, quia et nonnumquam subtracto litterae cortice, acutius interna considerat, et reservato nonnumquam historiae tegmine, bene se in exterioribus format.

3. Probatur altera.---Nam quia divinae sententiae aliquando interius rimandae sunt, aliquando exterius observandae, per Salomonem quoque dicitur: Qui fortiter premit ubera ad eliciendum lac, exprimit butyrum; et qui vehementer emungit, elicit sanguinem (Prov. XXX, 33). Ubera quippe fortiter premimus, cum verba sacri eloquii subtili intellectu pensamus, qua pressione dum lac quaerimus, butyrum invenimus, quia dum nutriri vel tenui intellectu quaerimus, ubertate internae pinguedinis

ungimur. Quod tamen nec nimie nec semper agendum est, ne dum lac quaeritur ab uberibus, sanguis sequatur. Plerumque etenim quidam dum verba sacri eloquii plus quam debent discutiunt, in carnalem intellectum cadunt. Sanguinem quippe elicit, qui vehementer emungit, quia carnale efficitur hoc quod ex nimia spiritus discussione sentitur. Unde necesse est ut beati Job opera, quae inter increpantium amicorum verba idcirco narrat ne afflicta mens illius in desperatione deficiat, juxta pondus historiae perscrutemur, ne si haec animus plusquam necesse est spiritaliter investiget, a verborum ejus uberibus sanguis nobis pro lacte respondeat. Si quando vero quaedam mystica in suorum operum narratione permiscet, ad haec necesse est ut mens concita redeat, ad quae hanc ipse, ut datur intelligi, ordo loquentis vocat. Nam sanctus vir postquam ea quae sibi per flagellum Domini fuerant inflicta narravit, nunc per ordinem proprias enumerando virtutes, qualis ante flagellum fuerit innotescit; sic vitae suae historiam texens, ut ei perrarum aliquid quod allegorice intelligi possit interserat, quatenus et ex magna parte historica sint quae memorat, et tamen aliquando per haec eadem ad spiritalem intelligentiam consurgat. Qua itaque fortitudine ab omni lapsu exteriora sua custodiae interioris disciplina constrinxerit, insinuat dicens:

CAPUT II

CAP. XXXI

VERS. 1.---Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine.

4. Ne mens illicita concupiscat, cohibendi sunt sensus exteriores qui sunt aditus mentis. Intueri non decet quod concupiscere non licet.---Cum sit invisibilis anima, nequaquam corporearum rerum delectatione tangitur, nisi quod inhaerens corpori quasi quaedam egrediendi

foramina ejusdem corporis sensus habet. Visus quippe, auditus, gustus, odoratus, et tactus, quasi quaedam viae mentis sunt, quibus foras veniat, et ea quae extra ejus sunt substantiam concupiscat. Per hos etenim corporis sensus quasi per fenestras quasdam exteriora quaeque anima respicit, respiciens concupiscit. Hinc etenim Jeremias ait: Ascendit mors per fenestras nostras, ingressa est domos nostras (Jerem. IX, 21). Mors quippe per fenestras ascendit, et domum ingreditur, cum per sensus corporis concupiscentia veniens, habitaculum intrat mentis. Quod contra hoc quod jam saepe diximus de justis per Isaiam dicitur: Qui sunt hi qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas (Isai. LX, 8)? Justi namque volare ut nubes dicti sunt, quia a terrenis contagiis sublevantur; et quasi columbae ad fenestras suas sunt, quia per sensus corporis exteriora quaeque intentione non respiciunt rapacitatis, eosque foras non rapit concupiscentia carnalis. Quisquis vero per has corporis fenestras incaute exterius respicit, plerumque in delectationem peccati etiam nolens cadit; atque obligatus desideriis, incipit velle quod noluit. Praeceps quippe anima dum ante non providet, ne incaute videat quod concupiscat, caeca post incipit desiderare quod vidit. Unde et Prophetae mens, quae sublevata saepe mysteriis internis intererat, quia alienam conjugem incaute vidit, obtenebrata postmodum sibimet illicite conjunxit (II Reg. XI, 2). Sanctus autem vir, qui acceptis corporis sensibus velut subjectis ministris quidam aequissimus judex praeest, culpas conspicit antequam veniant, et velut insidianti hosti fenestras corporis claudit, dicens: Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. Ut enim cogitationes cordis caste servare potuisset, foedus cum oculis pepigit, ne prius incante aspiceret quod postmodum invitus amaret. Valde namque est quod caro deorsum trahit, et semel species formae cordi per oculos illigata vix magni luctaminis manu solvitur. Ne ergo quaedam lubrica in cogitatione versemus, providendum nobis est; quia intueri non decet

quod non licet concupisci. Ut enim munda mens in cogitatione servetur a lascivia voluptatis suae deprimendi sunt oculi, quasi quidam raptores ad culpam. Neque enim Eva lignum vetitum contigisset, nisi hoc prius incaute respiceret. Scriptum quippe est: Vidit mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile; et tulit de fructu illius, et comedit (Genes. III, 6). Hinc ergo pensandum est quanto debeamus moderamine erga illicita visum restringere nos qui mortaliter vivimus, si et mater viventium per oculos ad mortem venit. Hinc etiam sub Judaeae voce, quae exteriora videndo concupiscens bona interiora perdiderat, propheta dicit: Oculus meus depraedatus est animam meam (Thren. III, 51). Concupiscendo enim visibilia, invisibiles virtutes amisit. Quae ergo interiorem fructum per exteriorem visum perdidit, per oculum corporis pertulit praedam cordis. Unde nobis ad custodiendam cordis munditiam exteriorum quoque sensuum disciplina servanda est. Nam quantalibet virtute mens polleat, quantalibet gravitate vigeat, carnales tamen sensus puerile quiddam exterius perstrepunt, et nisi interioris gravitatis pondere et quasi juvenili quodam vigore refrenentur, ad fluxa quaeque et levia mentem enervem trahunt.

5. Exemplum Job non solum carnis, sed etiam cordis et mentis luxuriam refrenantis. Per Moysen luxuria perpetrata, per Christum etiam cogitata damnatur. Qui coeli civis est luxuriam deserat, non timore, sed charitate.---Videamus igitur quomodo beatus Job id quod in eo fluxum ac puerile caro sapere potuit, juvenili sapientiae vigore restrinxit. Ait enim: Pepigi foedus cum oculis meis. Et quia non in se actionem tantummodo, sed et cogitationem luxuriae exstinxit, secutus adjunxit: Ut ne cogitarem quidem de virgine. Sciebat nimirum luxuriam esse in corde refrenandam, sciebat, per sancti Spiritus donum, quod Redemptor noster veniens legis praecepta transcenderet, et ab electis suis non solum luxuriam

carnis, sed etiam cordis aboleret, dicens: Scriptum est: Non adulterabis; ego autem dico vobis, quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 27). Per Moysen quippe luxuria perpetrata, per auctorem vero munditiae luxuria cogitata damnatur. Hinc est enim quod discipulis primus Ecclesiae pastor dicit: Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam (I Pet. I, 13). Lumbos enim carnis succingere est luxuriam ab effectu refrenare. Lumbos vero mentis succingere est hanc etiam a cogitatione restringere. Hinc est quod angelus, qui Joannem alloquitur (Apoc. I, 13), zona aurea super mamillas cinctus esse perhibetur. Quia enim Testamenti Novi munditia etiam cordis luxuriam frenat, angelus qui in eo apparuit in pectore cinctus venit. Quem bene zona aurea stringit, quia quisquis supernae patriae civis est, non jam timore supplicii, sed amore charitatis immunditiam deserit. Malum vero luxuriae aut cogitatione perpetratur, aut opere. Callidus namque hostis noster cum ab effectu operis expellitur, secreta polluere cogitatione molitur. Unde et serpenti a Domino dicitur: Pectore et ventre repes (Genes. III, 14). Serpens videlicet ventre repit, quando hostis lubricus per humana membra sibimet subdita usque ad expletionem operis luxuriam exercet. Serpens autem repit pectore, quando eos quos in opere luxuriae non valet polluit in cogitatione. Alius itaque luxuriam jam perpetrat actione, huic serpens repit ex ventre. Alius autem perpetrandam versat in mente, huic serpens repit ex pectore. Sed quia per cogitationem ad explenda opera pervenitur, recte serpens prius pectore, et postmodum repere ventre describitur. Unde beatus Job, quia disciplinam etiam in cogitatione tenuit, una custodia serpentis pectus ventremque superavit, dicens: Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. Quam nimirum cordis munditiam quisquis adipisci non appetit, quid aliud

quam ejusdem a se munditiae auctorem repellit? Unde et beatus Job protinus subdit:

CAPUT III

VERS. 2.---Quam enim partem Deus haberet in me desuper, et haereditatem Omnipotens de excelsis?

6. Ut Dei haereditas simus, in nobis peccatum non regnet. Nihil prodest vel superba castitas, vel humilitas non casta.---Ac si aperte dicat: Si mentem in cogitatione polluero, ejus qui munditiae auctor est, esse haereditas nequaquam possum. Nulla enim bona sunt caetera, si occulti judicis oculis castitatis testimonio non approbantur. Omnes quippe virtutes in conspectu conditoris vicaria ope se sublevant, ut quia una virtus sine alia vel nulla est omnino, vel minima, vicissim sua conjunctione fulciantur. Si enim vel castitatem humilitas deserat, vel humilitatem castitas relinquat, apud auctorem humilitatis et munditiae prodesse quid praevalet vel superba castitas, vel humilitas inquinata? Sanctus igitur vir ut ab auctore suo in bonis reliquis possideri mereatur, cordis munditiam custodiens, dicat: Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. Quam enim partem haberet Deus in me desuper, et haereditatem Omnipotens de excelsis? Ac si aperte fateatur, dicens. Habere me possessionem suam excelsorum conditor renuit, si mens mea ante conspectum illius in infimis desideriis tabescit.

7. Cogitatio immunda non inquinat cum pulsat, sed cum per delectationem subjugat. In carne corruptibili sufficit peccatum non regnare.---Sed inter haec sciendum est aliud esse quod animus de tentatione carnis patitur, aliud vero cum per consensum delectationibus obligatur. Plerumque enim cogitatione prava pulsatur, sed renititur; plerumque autem cum perversum quid concipit, hoc intra semetipsum etiam per desiderium volvit. Et nimirum

mentem nequaquam cogitatio immunda inquinat cum pulsat, sed cum hanc sibi per delectationem subjugat. Hinc etenim praedicator egregius dicit: Tentatio vos non apprehendat, nisi humana (I Cor. X, 13). Humana quippe tentatio est, qua plerumque in cogitatione tangimur etiam nolentes, quia ut nonnumquam et illicita ad animum veniant, hoc utique in nobismetipsis ex humanitatis corruptibilis pondere habemus. Jam vero daemoniaca est, et non humana tentatio, cum ad hoc quod carnis corruptibilitas suggerit per consensum se animus astringit. Hinc iterum dicit: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI, 12). Peccatum quippe in mortali corpore nequaquam non esse, sed regnare prohibuit, quia in carne corruptibili non regnare potest, sed non esse non potest. Quo quia quamdiu vivimus perfecte omnimodo non caremus; sancta praedicatio quoniam hoc expellere plene non potuit [saltem peccatum veniale], ei de nostri cordis habitaculo regnum tulit, ut appetitus illicitus etsi plerumque bonis nostris cogitationibus occulte se quasi fur inserit, saltem si ingreditur, non dominetur. Nam velut integerrimam possessionem Dei mentem suam contra adversarii depraedationem vindicat, qui protinus adjungit: Quam enim partem haberet Deus in me desuper, et haereditatem Omnipotens de excelsis? Ac si aperte dicat: Carne quidem mortali corruptionis conditioni subjaceo, sed auctori unde servio, si ei integrum a consensu culpae animum non defendo? Sequitur:

CAPUT IV

VERS. 3.---Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus iniquitatem.

8. Justi per asperum iter ad salutis patriam, reprobi per amaena prata ad foveam tendunt.--- Festina consolatio bonorum est consideratus finis malorum. Dum enim ex eorum interitu malum conspiciunt quod evadunt,

Tous les livres