Moralia in Iob (page 14)

Grégoire le Grand · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : local Spec (livres-important) · 23 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

leve existimant quidquid adversi in hac vita patiuntur. Eant ergo nunc reprobi, et delectationum suarum desideria compleant, in finis sui damnatione sensuri sunt quia mortem male viventes amaverunt. Transitorio autem verbere affligantur electi, ut a pravitate flagella corrigant quos paterna pietas ad haereditatem servat. Nunc etenim flagellatur justus, et verbere disciplinae corrigitur, quia ad aeternae haereditatis patrimonium praeparatur. In suis autem voluptatibus relaxtur injustus, quia tanto ei temporalia bona suppetunt, quanto aeterna denegantur. Injustus ad debitam mortem currens, effrenatis voluptatibus utitur, quia et vituli qui mactandi sunt in liberis pastibus relinquuntur. At contra justus a delectationis transitoriae jucunditate restringitur, quia et nimirum vitulus ad laboris usum vitae deputatus sub jugo retinetur. Negantur electis in hac vita bona terrena, quia et aegris, quibus spes vivendi est, nequaquam a medico cuncta quae appetunt conceduntur. Dantur autem reprobis bona quae in hac vita appetunt, quia et desperatis aegris omne quod desiderant non negatur. Perpendant igitur justi quae sint mala, quae iniquos manent, et nequaquam eorum felicitati invideant quae percurrit. Quid est enim quod de eorum gaudiis admirentur, quando et ipsi per iter asperum ad salutis patriam, et illi quasi per amoena prata ad foveam tendunt? Dicat ergo vir sanctus: Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus iniquitatem? Quod videlicet alienationis verbum durius sonaret, si hoc interpres in suae linguae voce tenuisset. Quod enim apud nos alienatio, hoc apud Hebraeos anathema dicitur. Tunc ergo alienatio erit reprobis, cum ab haereditate districti judicis se anathema esse conspiciunt, quia hic eum perversis moribus contempserunt. Floreant igitur iniqui, a flore aeternae haereditatis alieni; justi vero semetipsos solerter inspiciant, et in cunctis actionibus suis a Domino se videri pertimescant. Unde et apte mox subditur:

CAPUT V

VERS 4. Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat?

9. Minutissimae cogitationes, et tenuissima verba quae parvi pendimus, in judicio Dei non praetermittentur. Per gradus culpae, crescit ordo sententiae condemnatoriae.---Quid viarum nomine nisi actiones denuntiat? Hinc enim per Jeremiam dicitur: Bonas facite via, vestras et studia vestra (Jerem. VII, 3). Quid vero gressuum appellatione, nisi vel motus mentium, vel profectus accipimus meritorum? Quibus profecto gressibus ad semetipsam nos Veritas vocat, dicens: Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis (Matth. XI, 28). Ad se quippe venire nos Dominus praecipit, nimirum non gressibus corporis, sed profectibus cordis. Ipse namque ait: Veniet hora quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem (Joan. IV, 21). Et paulo post: Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate, nam et Pater tales quaerit qui adorent eum (Ibid., 23). In corde ergo esse gressus insinuat, quando et ut veniamus vocat et tamen motu corporis nequaquam nos ad alia transire denuntiat. Sic autem Dominus uniuscujusque considerat vias, sic dinumerat gressus, ut ne minutissimae quidem cogitationes ejus judicio ac verba tenuissima, quae apud nos usu viluerunt, indiscussa remaneant. Hinc enim dicit: Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui dixerit fratri suo: Racha, reus erit concilio. Qui dixerit: Fatue, reus gehennae ignis (Matth. V, 22). Racha quippe in Hebraeo eloquio vox interjectionis est, quae quidem animum irascentis ostendit, nec tamen plenum verbum iracundiae exprimit. Prius ergo ira reprehenditur sine voce, postmodum vero ira cum voce, sed necdum pleno verbo formata; ad extremum quoque cum dicitur: Fatue ira redarguitur, quae cum excessu vocis expletur etiam perfectione sermonis. Et notandum quod in ira perhibet reum esse judicio; in voce irae, quod est racha, reum

concilio; in verbo vocis quod est fatue, reum gehennae ignis. Per gradus etenim culpae crevit ordo sententiae, quia in judicio adhuc causa discutitur, in concilio autem jam causae sententia definitur, in gehenna vero ignis ea quae de concilio egreditur sententia expletur. Quia igitur humanorum actuum Dominus subtili examine gressus enumerat, ira sine voce, judicio; ira in voce, concilio; ira vero in voce atque sermone, gehennae ignibus mancipatur. Hanc subtilitatem considerationis ejus propheta aspexerat, cum dicebat: Fortissime, magne, potens Dominus exercituum; nomen tibi, magnus consilio, incomprehensibilis cogitatu, cujus oculi aperti sunt, super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas, et secundum fructum adinventionum ejus (Jerem. XXXII, 18).

10. Nulla sine mercede bona, nulla mala sine poena. ---Sic easdem vias Dominus subtili examinatione considerat, ut in unoquoque nostrum nec ea quae remuneret bona praetereat, nec mala, quae videlicet displicent, sine increpatione derelinquat. Hinc est enim quod angelum Ecclesiae Pergami et in quibusdam laudat, et in quibusdam redarguit dicens: Scio ubi habitas, ubi sedes est satanae, et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam (Apoc. II, 13, 14). Et paulo post: Sed habeo adversum te pauca, quia habes illic tenentes doctrinam Balaam. Hinc angelo Ecclesiae Thyatirae dicitur: Novi opera tua, et charitatem tuam, et fidem, et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus; sed habeo adversum te pauca, quia permittis mulierem Jezabel, quae se dicit propheten, docere et seducere servos meos, et fornicari, et manducare idolothytum (Ibid., 19). Ecce bona memorat, nec tamen resecanda mala sine poenitentia relaxat, quia scilicet sic singulorum vias considerat, sic gressus enumerans pensat, ut subtili examine perpendat vel quantum quisque ad bona proficiat, vel quantum ad mala devians suis profectibus contradicat. Incrementum quippe

meritorum, quod bonae vitae studiis augetur, plerumque mali admistione retrahitur; et bonum quod animus operando construit, hoc alia perpetrando pervertit. Unde sancti viri tanto se subtilius in cogitatione constringunt, quanto a superno judice districtius considerari conspiciunt. Mentem quippe discutiunt, invenire si qua dereliquerint quaerunt, ut tanto fiant irreprehensibiles judici, quanta semetipsos quotidie et sine cessatione reprehendunt. Nec tamen hac de re jam gaudia securitatis sumunt, quia ab illo se videri considerant qui in eis et illa videt quae videre ipsi in semetipsis non valent. Et quidem beatus Job perfectionis vitam inter veteres tenuit; sed quia ejus intentio ad Redemptoris adventum prophetico spiritu erumpit in illius praeceptis, pensat ipse quam multa de perfectione minus habeat. Unde et subdit:

CAPUT VI

VERS. 5, 6.---Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus, appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam.

11. Sancti merita sua in Christo tamquam in stater curent appendere, ut quod minus habent, agnoscant.--- Scire Deus dicitur scire nos facere, usitato nostrae locutionis modo, qui laetum diem dicimus, ex quo contingit ut laetemur. Hinc est enim quod ad Abraham Dominus dicit: Nunc cognovi quod timeas Deum (Genes. 22, 12). Neque enim creator temporum quidquam cognovit ex tempore; sed cognoscere ejus est ex cujuslibet causae emergentis articulo nobis cognitionem praebere. Quis vero staterae nomine nisi Mediator Dei et hominum designatur? In quo aequa lance omnia merita nostra pensantur, et in cujus praeceptis agnoscimus quid in nostra vita minus habeamus. In hac autem statera appendimur, quoties ad vitae ejus exempla provocamur. Hinc namque scriptum est: Christus pro nobis passus est,

vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Qui cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non comminabatur (I Pet. II, 21). Hinc per Paulum dicitur: Per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta (Hebr. XII, 1). Ad hoc itaque Dominus apparuit in carne, ut humanam vitam admonendo excitaret, exempla praebendo accenderet, moriendo redimeret, resurgendo repararet. Cum ergo nulla in se beatus Job jure redarguenda reperit, ad excedentem omnia Redemptoris vitam mentis oculos tendit, ut in illa cognoscat ipse quid minus habeat, cum dicit: Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus, appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam. Ac si aperte dicat: Si qua umquam leviter, si qua perniciose perpetravi, Dei et hominum Mediator appareat, ut in ejus vita cognoscam an ego veraciter simplex fuerim. Qui enim, ut diximus, suorum temporum viros excesserat, Mediatorem Dei et hominum quaerebat, ut in illo pensatus agnosceret si vitam simplicem vere tenuisset. Dicat ergo: Appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam. Quod est scire me faciat. Ac si patenter fateatur, dicens: Quantum ad humanae vitae modum, nulla in me reprehendenda jam video; sed nisi Mediator Dei et hominum cum subtilioris vitae praeceptis appareat, quantum adhuc a vera simplicitate discrepem, non cognosco. Rectus vero ordo servatur, si prius in vanitate, et postmodum pes in dolo festinasse dicatur. Vanitas quippe ad levitatem, dolus vero ad malitiam pertinet. Et nonnulli plerumque ad quaedam post malitiosa perveniunt, quia prius levia non declinant. Sequitur.

CAPUT VII

VERS. 7.---Si declinavit gressus meus de via.

12. A via declinamus, quoties errori consentimus.--- Toties gressus de via declinat, quoties nostra cogitatio iter rectitudinis per consensum relinquit erroris. Quasi vero tot gressus extra viam ponimus, quot perversis desideriis a coelestis vitae delectatione separamur. Ut enim praefati sumus, adhuc carnis corruptibilis pondere gravati, nequaquam valemus sic vivere, ut nulla nos possit culpae delectatio pulsare. Sed aliud est nolentem tangi, aliud consentientem animum perimi. Sancti autem viri tanto vigilantiori se circumspectione custodiunt, quanto se pulsari sinistris motibus vel transitoriae delectationis dedignantur. Unde et adhuc subditur:

CAPUT VIII

IBID.---Si secutus est ocutus meus cor meum.

13. Cordi illicita concupiscenti oculus famulari deneget. Tentatio aliquando per oculos trahitur, aliquando intrinsecus concipitur. Qui exteriori negligenter utitur, interiori oculo juste caecatur.---Ecce iterum per interioris vigoris custodiam ad exteriorum membrorum disciplinam redit, ut si quid fortasse cor illicitum concupisceret, pressus disciplinae magisterio oculus videre recusaret. Sicut enim saepe tentatio per oculos trahitur, sic nonnumquam concepta intrinsecus compellit sibi extrinsecus oculos deservire. Nam plerumque res quaelibet innocenti mente respicitur, sed ipso conspectu animus concupiscentiae gladio confoditur. Non enim, ut exempli causa jam diximus, S. David Uriae conjugem ideo studiose respexit, quia concupierat, sed potius ideo concupivit quia incaute respexit. Fit vero rectae retributionis examine ut qui exteriori negligenter utitur, interiori oculo non injuste caecetur. Saepe autem intrinsecus concupiscentia dominatur, et illecebratus animus ad usus suos sensus corporeos famulari more tyrannidis exigit, suisque voluptatibus oculos servire compellit, atque, ut ita dicam, fenestras luminis ad

tenebras aperit caecitatis. Unde sancti viri cum sinistra pulsari delectatione se sentiunt, ipsa per quae formae species ad mentem ingreditur disciplinae magisterio lumina restringunt, ne pravae cogitationi visio lenocinata famuletur. Quae si umquam subtiliter custodiri negligitur, cogitationis immunditia protinus ad operationem transit. Unde et mox subditur:

CAPUT IX

IBID.---Et si in manibus meis adhaesit macula.

14. Ne culpa ad opus prodeat, intus ubi nascitur, exstinguatur.---Sanctus ergo vir sciens quod plerumque prava cogitatio per oculos veniat ad mentem, paulo superius dixit: Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. Perpendens etiam quod nonnumquam in mente oritur, sed huic obortae oculi perverse famulantur, ait: Si secutus est oculus meus cor meum. Ac si aperte dicat: Nec passim videre volui quae concupiscerem, nec videndo umquam secutus sum quae concupivi. Dicat ergo: Si secutus est oculus meus cor meum, quia et si quid umquam illicitum mens ejus, ut videlicet humana, concepit, altioris disciplinae magisterio constrictos sequi se per illicita sibique famulari oculos noluit. Pensemus ad haec conscientias nostras, et quanti culminis vir iste fuerit, ex nostri cordis dejectione videamus. Ecce si qua illicita aliquando cogitavit, quia ea citius intra arcana cordis gladio sancti vigoris exstinxit, pervenire illa usque ad opera non permisit. Unde, ut praemisimus, illico subjungit. Et si in manibus meis adhaesit macula. Quando enim macula in manibus, id est culpa actionibus inhaeret, quam censura disciplinae non sinebat in cogitatione proficere? Neque enim culpa ad opus prodire permittitur, si intus ubi nascitur exstinguatur. Si autem tentationi in corde nascenti festine non resistitur, hac eadem qua nutritur mora roboratur; et existens foris in operibus, vinci vix praevalet, quia ipsam

intus membrorum dominam mentem captivam tenet. Quia vero vir sanctus superiora omnia sub conditione intulit, si haec umquam perpetraverit, sententia se maledictionis astringit, dicens:

CAPUT X

VERS. 8.---Seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur.

15. Serit jejunus praedicator, et alius comedit, quando quae docet non operatur.---More sacri eloquii serere dicimus, verba vitae praedicare. Hinc etenim propheta ait: Beati qui seminatis super omnes aquas (Isai. XXXII, 20). Sanctae quippe Ecclesiae praedicatores super omnes aquas seminare conspexit, quia cunctis late populis verba vitae, quasi coelestis panis grana, tradiderunt. Comedere autem est bonis operibus satiari. Unde per semetipsam Veritas dicit: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me (Joan. IV, 34). Si ergo ea quae protulit facere praetermisit, ait: Seram, et alius comedat. Ac si aperte dicat: Quod os meum loquitur, non ego, sed alter operetur. Praedicator quippe qui a suis vocibus moribus descrepat, jejunus serit quod alius manducet, quia suo semine ipse non pascitur, quando a verbi sui rectitudine prava actione vacuatur. Et quia plerumque discipuli incassum bona audiunt, cum ex magistri vita operum exemplo destruuntur, recte subjungitur: Et progenies mea eradicetur.

16. Ejus progenies eradicatur, quia quos per verbum gignit, per exemplum necat.---Doctoris enim progenies eradicatur quando is qui per verbum nascitur per exemplum necatur, quia quem lingua vigilans gignit, vitae negligentia occidit. Neque enim torpenti nobis est mente transeundum quod apud Salomonem mulier filium, quem vigilans lactare consueverat, dormiens interemit (III Reg. III, 19), quia nimirum magistri vigilantes quidem scientia,

sed vita dormientes, auditores suos quos per vigilias praedicationis nutriunt, dum quod dicunt facere negligunt, per somnum torporis occidunt, et negligendo opprimunt quos alere verborum lacte videbantur. Unde plerumque dum ipsi reprehensibiliter vivunt, et habere discipulos vitae laudabilis nequeunt, et alienos sibi attrahere conantur, quantenus dum bonos se habere sequaces ostendunt, apud judicia hominum excusent mala quae agunt, et quasi per subditorum vitam mortiferam tegant negligentiam. Unde illic mulier filium quia exstinxit proprium, quaesivit alienum. Sed tamen veram matrem Salomonis gladius invenit, quia videlicet cujus fructus vivat, vel cujus intereat, extremo examine ira districti judicis demonstrat. Ubi et illud est solerter intuendum, quod vivens filius prius dividi praecipitur, ut soli postmodum matri reddatur, quia in hac vita quasi partiri conceditur vita discipuli, dum ex illa nonnumquam alter apud Deum meritum, alter vero apud homines laudem habere permittitur.

17. Amissis propriis filiis, alienos vivere invidet.---Sed falsa mater eum quem non genuit, occidi non metuit, quia arrogantes magistri et charitatis ignari, si plenissimum nomen laudis ex alienis discipulis consequi nequeunt, eorum vitam crudeliter insequuntur. Invidiae enim face succensi, nolunt aliis vivere, quos se conspiciunt non posse possidere. Unde illic perversa mulier clamat. Nec meus sit, nec istius (Ibid., 26). Ut enim diximus, quos sibi obsequi non vident ad gloriam temporalem, eos aliis invident vivere per veritatem. Vera autem mater satagit ut ejus filius saltem apud extraneam sit et vivat, quia concedunt veraces magistri ut ex eorum discipulis alii quidem magisterii laudem habeant, si tamen integritatem vitae iidem discipuli non amittant. Per quae pietatis viscera haec eadem vera mater agnoscitur, quia omne magisterium in examine charitatis approbatur; et sola recipere totum meruit, quae quasi totum concessit, quia fideles praepositi, pro eo quod ex bonis discipulis suis

non solum aliis laudem non invident, sed utilitatem eis etiam profectus exorant, ipsi et integros et viventes filios recipiunt, quando in supremo examine ex eorum vita perfectae retributionis gaudia consequuntur. Haec paucis per excessum diximus, ut auditorum progenies per doctorum negligentiam qualiter exstinguitur monstraremus, quia quisquis juxta hoc quod loquitur non vivit, quos verbo genuit a stabilitate rectitudinis opere evellit. Sed beatus Job, quos praedicatione vigilans edidit, nequaquam actione dormiens exstinxit, atque ideo fidenter dicit: Si quominus praedicta complevi, Seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur. Qui adhuc se de inquinatione pravi operis discutiens, subdit:

CAPUT XI

VERS. 9.---Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum.

18. In sacris litteris adulterium et fornicatio aliquando distinguuntur, aliquando idem sonant. Utrumque prohibitum. Ab utriusque vel cogitatione Job abstinuit.---Quamvis nonnumquam a reatu adulterii nequaquam discrepet culpa fornicationis, cum Veritas dicat: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28). Quia enim Graeco verbo moechus adulter dicitur, cum non aliena conjux, sed mulier videri prohibetur, aperte Veritas ostendit quia etiam solo visu cum turpiter vel innupta concupiscitur, adulterium perpetratur. Tamen plerumque ex loco, vel ordine concupiscentis discernitur, quia scilicet sic hunc in sacro ordine studiosa concupiscentia, sicut illum adulterii inquinat culpa. In personis tamen non dissimilibus idem luxuriae distinguitur reatus, in quibus fornicationis culpa, quia ab adulterii reatu discernitur, praedicatoris egregii lingua testatur, qui inter caetera asserit, dicens: Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9).

Quod enim disjuncto reatui sententiam subdit, quam valde a se dissideat ostendit. Per hoc ergo quod dicitur: Si deceptum est cor meum super muliere, neque cogitasse vir sanctus de fornicationis macula demonstratur. Per hoc autem quod subjicit: Et si ad ostium amici mei insiditatus sum, patenter innotescit quod a reatu adulterii liber fuit. Sed ad haec fortasse aliquis dicat: Quid de se mirum sanctus vir asserit, si non solum ab adulterii crimine, verum etiam a fornicationis inquinatione se liberum servavit? Haec autem parvipendimus, si virtutum ejus tempora minime pensamus. Necdum enim ad restrictionem carnis revelatae gratiae districtior censura processerat, quae non solum corporis, sed et cordis lasciviam reprehendit. Necdum multorum continentium castitatis bona imitanda prodierant, et tamen beatus Job exempla munditiae, quae non acceperat, tradebat. A multis autem nunc etiam post prohibitionem Dei carnis immunditia perpetratur. Hinc ergo colligendum est, cum tanta culpa nunc etiam post praeceptum in gravibus delinquitur, cum quanta laude antea a gravibus abstinebatur. Qui si hoc umquam fecerit, eamdem culpam verti sibi expetit in poenam, dicens:

CAPUT XII

VERS. 10.---Scortum alterius sit uxor mea, et super illam incurventur alii.

19. Luxuriae crimen usque ad perditionem vorat, omnesque virtutes destruit. Nemo hic sine peccato.---Et quia plerumque hoc quod faciendo non perpendimus quam grave sit, patiendo pensamus ejusdem vim facinoris quod se pati, si reus sit, debere denuntiat, exprimendo manifestat, dicens:

VERS. 11, 12.---Hoc enim nefas est et iniquitas maxima; ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina.

Hoc inter peccatum distat et crimen, quod omne crimen peccatum est, non tamen omne peccatum crimen est. Et in hac vita multi sine crimine, nullus vero esse sine peccatis valet. Unde et praedicator sanctus, cum virum dignum gratia sacerdotali describeret, nequaquam dixit: Si quis sine peccato; sed, Si quis sine crimine est (Tit. I, 6). Quis vero esse sine peccato valeat, cum Joannes dicat: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). In qua videlicet peccatorum, et criminum distinctione pensandum est quia nonnulla peccata animam polluunt, quam crimina exstinguunt. Unde beatus Job crimen luxuriae definiens, ait: Ignis est usque ad perditionem devorans, quia nimirum reatus hujus facinoris non solum usque ad inquinationem maculat, sed usque ad perditionem vorat. Et quia quamlibet alia fuerint bona opera, si luxuriae scelus non abluitur, immensitate hujus criminis obruuntur, secutus adjunxit: Et omnia eradicans genimina. Genimina quippe sunt animae operationes bonae. Cui tamen si perverso ordine caro dominatur, igne luxuriae omnia bene prolata concremantur. Nulla quippe ante omnipotentis Dei oculos justitiae pietatisque sunt opera, quae corruptionis contagio monstrantur immunda. Quid enim prodest si pie quisquam necessitati compatitur proximi, quando impie semetipsum destruit habitationem Dei? Si ergo per cordis munditiam libidinis flamma non exstinguitur, incassum quaelibet virtutes oriuntur, sicut per S. Moysen dicitur: Ignis exarsit ab ira mea, et ardebit usque ad inferos deorsum; comedet terram, et nascentia ejus (Deut. XXXII, 22). Ignis quippe terram atque ejus nascentia comedit, cum libido carnem, atque per hanc omnia bene acta consumit. Nam quidquid prodit ex fruge rectitudinis, hoc nimirum concremat flamma corruptionis. Dicat ergo: Ignis est usque ad perditionem devorans, et

omnia eradicans genimina, quia si corruptionis malo non resistitur, et illa procul dubio pereunt quae bona videbantur. Sed solent nonnullos ad humilitatem vitia sternere, atque ad tumorem mentis virtutes elevare. Quaerendum ergo nobis est, si beatus Job in tanta castitatis munditia etiam humilis fuit. Sed sanctus vir cum alta virtutum teneat, quam de se humilia sentiat, repente aperit, cum subjungit:

CAPUT XIII

VERS. 13.---Si contempsi judicium subire cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me.

20. Mira Job in tanta vitae innocentia humilitas.--- Qui enim judicari cum servis ancillisque non renuit, liquido indicat quod contra nullum umquam proximum apud se tumidus fuit. Inter haec autem libet intueri, vitam suam in omnibus quanta vir sanctus discretione custodivit. Non enim longe superius dixit: Videbant me juvenes, et abscondebantur, et senes assurgentes stabant; principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo; vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhaerebat. Nunc vero ait: Si contempsi judicium subire cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me. Quis digne considerare valeat hujus viri tam sublimia virtutum moderamina? In quo tanta est auctoritas regiminis, ut ad silentium restringantur duces: tanta humilitas cordis, ut ex aequo ad judicium venire permittantur ancillae. Ecce apparet miro modo in potestate principibus potior, in certamine servis aequalis; in coetu principum memor regiminis, in certamine famulorum memor conditionis. Se quippe sub vero domino famulum conspicit, ideoque cordis altitudine se super famulos non extollit. Unde et protinus subdit:

CAPUT XIV

VERS. 14.---Quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus? et cum quaesierit, quid respondebo illi?

21. Qui aliis praesunt, Deo se subesse semper attendant.---Qui venturum judicem cogitat, indesinenter quotidie rationum suarum in melius causas parat; qui aeternum Dominum tremore cordis intuetur, jura temporalis dominii super subjectos moderari compellitur. Perpendit enim nil esse quod temporaliter praeest caeteris, quando illi ad reddendam rationem subest qui sine fine dominatur. Saepe namque transitoria potestas animum per abrupta elationis rapit. Et quia eo quisque extollitur, quo se esse super aliquos videt, illum oportet qui super se est semper aspiciat, ut ejus metu qui supra omnia est crescentem intrinsecus animi tumorem premat. Intuetur enim qui sub ipso sint, sed consideret sub quo ipse sit, ut ex consideratione veri domini, decrescat tumor falsae dominationis. Unde beatus Job, quia ejus judicium qui super omnia est metuit, hic ad temporale judicium famulis aequalis venit, dicens: Si contempsi judicium subire cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me. Quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus? et cum quaesierit, quid respondebo illi? Qui ut semper cor in humilitate deprimat, nequaquam in eisdem famulis conspicit, quod sibi status est dispar, sed quod natura communis. Unde etiam subdit:

CAPUT XV

VERS. 15.---Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est, et formavit in vulva unus?

22. Cogitent aequalitatem conditionis, non potestatem ordinis? et plus prodesse quam praeesse studeant.---Potentibus viris magna est virtus humilitatis, considerata aequalitas conditionis. Omnes namque homines natura aequales sumus; sed accessit

dispensatorio ordine, ut quibusdam praelati videamur. Si igitur hoc a mente deprimimus quod temporaliter accessit, invenimus citius quod naturaliter sumus. Plerumque enim se animo accepta potestas objicit, eumque tumidis cogitationibus fallit. Manu ergo humillimae considerationis deprimendus est tumor elationis. Si enim apud semetipsam mens descendit de vertice culminis, citius planitiem invenit naturalis aequalitatis. Nam, ut praelati sumus, omnes homines natura aequales genuit, sed variante meritorum ordine, alios aliis dispensatio occulta postponit. Ipsa autem diversitas, quae accessit ex vitio, recte est divinis judiciis ordinata, ut quia omnis homo iter vitae aeque non graditur, alter ab altero regatur. Sancti autem viri cum praesunt, non in se potestatem ordinis, sed aequalitatem conditionis attendunt, nec praeesse gaudent hominibus, sed prodesse. Sciunt enim quod antiqui patres nostri, non tam reges hominum quam pastores pecorum fuisse memorantur. Et cum Noe Dominus filiisque ejus diceret. Crescite et multiplicamini et implete terram, subdit: Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae (Genes. IX, 1, 7). Non enim ait: Sit super homines, qui futuri sunt; sed, Sit super cuncta animalia terrae.

23. Homo irrationalibus animantibus, non autem caeteris hominibus natura est praelatus.---Homo quippe animalibus irrationabilibus, non autem caeteris hominibus natura praelatus est; et idcirco ei dicitur, ut ab animalibus et non ab homine timeatur, quia contra naturam superbire est, ab aequali velle timeri, quamvis plerumque a subditis etiam sancti viri timeri appetunt, sed quando ab eisdem subditis Deum minime timeri deprehendunt, ut humana saltem formidine peccare metuant, qui divina judicia non formidant. Nequaquam ergo praepositi ex hoc quaesito timore superbiunt, in quo non suam gloriam, sed subditorum justitiam quaerunt. In eo enim quod metum sibi a perverse viventibus exigunt, quasi a non hominibus, sed brutis animalibus dominantur,

quia videlicet ex qua parte bestiales sunt subditi, ex ea etiam debent formidini jacere substrati.

24. Nulla cogente vitii corrigendi necessitate, praelati metui refugiant, et pluris aestimari.---Cum vero deest vitium quod corrigatur, non de excellentia potestatis, sed de aequalitate conditionis gaudent; et non solum ab eis metui, sed etiam plus quam necesse est honorari refugiunt. Neque enim leve se perpeti damnum humilitatis credunt, si ab eis pro merito fortasse ordinis pluris aestimentur. Hinc est enim quod primus pastor Ecclesiae, cum, adorante se Cornelio, super se sibi honorem videret oblatum ad aequalitatem conditionis suae citius recurrit, dicens: Surge, et ipse ego homo sum (Act. X, 26). Quis enim nesciat quod conditori suo homo debeat et non homini prosterni? Quia ergo humiliari sibi plus quam debuit proximum vidit, ne ultra humanitatis metas mens intumesceret, esse se hominem recognovit, quatenus illati sibi honoris elationem frangeret ex considerata aequalitate conditionis. Hinc a Joanne angelus adoratus, creaturam se esse cognovit, dicens: Vide ne feceris; conservus tuus sum, et fratrum tuorum (Apoc. XIX, 10; XXII, 9). Hinc propheta, cum ad videnda sublimia rapitur, filius hominis vocatur (Ezec. III, 1), ut ductus ad coelestia, hominem se esse meminerit. Ac si eum divina vox verbis apertioribus admoneat dicens: Memento quid sis, ne de his ad quae raperis extollaris, sed altitudinem revelationis tempera memoria conditionis. Ex eo ergo colligendum est quanta communis naturae memoria in corde deprimi debeat terrenae potestatis tumor, si ex humanitatis vocabulo agitur, ne cogitationis elatio ex secretis coelestibus generetur. Cujus videlicet humanitatis bene beatus Job semper recordationem tenuit, qui ait: Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est, et formavit in vulva unus? Ac si aperte dicat: Cur non aeque debeamus in cujuslibet negotii judicio discuti qui per conditoris potentiam sumus aequaliter facti? Sed quia castitatis ejus atque humilitatis

acta cognovimus, nunc liberalitatis opera cognoscamus. Sequitur:

CAPUT XVI

VERS. 16.---Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduae exspectare feci.

25. Liberalitas Job pauperibus dantis ad eorum votum. Qui extra metas inopiae petunt, obtinere non merentur. ---Per haec dicta vir sanctus ostenditur, non solum ad inopiam pauperibus, sed etiam ad habendi desiderium deservisse. Sed quid si ipsa vellent pauperes quae fortasse accipere non expediret? An quia in Scriptura sacra dici pauperes humiles solent, ea sola aestimanda sunt quae accipere pauperes volunt, quae humiles petunt? Et procul dubio oportet ut incunctanter detur quidquid cum vera humilitate requiritur; id est, quod non ex desiderio, sed ex necessitate postulatur. Nam valde jam superbire est, extra metas inopiae aliquid desiderare. Unde et superbe petentibus dicitur: Petitis et non accipitis, eo quod male petatis (Jac. IV, 3). Quia ergo illi sunt veraciter pauperes, qui inflati per superbiae spiritum non sunt, quos aperte Veritas exprimit, cum dicit: Beati pauperes spiritu (Matth. V, 3); recte nunc per sanctum virum dicitur: Si negavi quod volebant pauperibus, quoniam qui ea volunt quae profecto liquet quod eis non expediunt, eo ipso quod superbiae abundant spiritu, jam pauperes non sunt. Sed beatus Job dum pauperes humiles appellat, quidquid ab eo accipere pauper voluit, non negavit, quia veraciter quisque humilis quod non potuit oportere, nec voluit.

26. Munificentia Job non solum ex munere, sed ex dandi celeritate pensanda.---Sed cum largitatem mentis suae indicat, quia ad votum se pauperibus concurrisse manifestat, necesse est ut quaeramus ne lumen misericordiae dationis tarditate fuscaverit. Unde

subjungit: Et oculos viduae expectare feci. Petentem se viduam exspectare noluit, ut non solum ex munere, sed etiam ex celeritate muneris, bonorum operum merita augeret. Unde alias scriptum est: Ne dicas amico tuo, vade et revertere, cras dabo tibi, cum statim possis dare (Prov. III, 28). Sed nonnulli solent exterius multa largiri, communis autem vitae gratiam repellentes habere pauperes socios in domestica conversatione refugiunt. Unde beatus Job, ut non solum se insinuet exterius multa praebuisse, sed apud se quosque inopes etiam in domestica conversatione recepisse, protinus adjungit:

CAPUT XVII

VERS. 17.---Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea.

27. Inopes hospitio recipiendi et ad mensam adhibendi. ---Scilicet pietati se praejudicium facere aestimans, si solus comederet quod Dominus omnium communiter creasset. Quae profecto communio conversationis esse cum talibus intra domesticos parietes debet, ex quibus aeternae proficiant merita retributionis. Unde sanctus vir non quemlibet, sed ad manducandum socium pupillum se habuisse perhibet. Sed tanta haec pietatis viscera utrum a semetipso habuerit, an conditoris sui gratia sit consecutus, innotescat. Sequitur:

CAPUT XVIII

VERS. 18.---Quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum.

28. Sancti bona sua non sibi, sed Deo tribuunt. Quidam dum aetate crescunt, ab innocentia decrescunt.--- Miseratio etenim etsi ejus fuerit arbitrii, ut cum ipso proficeret, liquet tamen quia ejus arbitrii non fuit ut cum ipso de utero exiret. Constat ergo quia suae virtuti nil

tribuit, qui profecto testatur quia hoc ex conditionis munere accepit. Bonum igitur quod a conditione habuisse se intimat, liquet procul dubio quia ad laudem conditoris narrat, indicans ab ipso se accepisse ut pius esset, a quo accepit ut esset, quia sicut suo opere in utero conditus non fuit, ita nec sua virtute ab utero pius fuit. Sed pensandum nobis est, quod asserit: Crevit mecum. Nonnulli enim quoad aetatem crescunt, ab innocentia decrescunt. Electis vero cum foris aetas corporis, intus, si dici liceat, crescit aetas virtutis. Sequitur:

CAPUT XIX

VERS. 19, 20.---Si despexi praetereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem; si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est.

29. Misericordiam in pauperes comitetur humilitas. Qui praemissis probris eleemosynam tribuunt, vix pro illata injuria satisfaciunt.---Quod pauperem non despexit, virtutem humilitatis exhibuit; quod autem operuit, pietatis. Duae quippe istae virtutes ita sibimet esse connexae debent, ut vicario semper opere fulciantur; quatenus nec humilitas, cum veneratur proximum, largitatis gratiam deserat, nec pietas cum largitur intumescat. Erga indigentiam itaque proximi humilitatem pietas fulciat, humilitas pietatem, ut cum indigentem rebus necessariis naturae tuae consortem videris, nec per impietatem desinas tegere, nec per superbiam negligas venerari quem tegis. Nam sunt nonnulli qui mox ut ab egenis fratribus fuerint necessaria postulati, post dona largituri, in eos prius contumeliosa verba jaculantur. Qui etsi rebus ministerium pietatis perficiunt, verbis tamen gratiam humilitatis perdunt; ita ut plerumque videatur quia illatae jam injuriae satisfactionem solvunt, cum post contumelias dona largiuntur. Nec magni est operis quod postulata tribuunt, quia ipso dationis suae munere vix

eumdem excessum sermonis tegunt. Quibus bene per Ecclesiasticum librum dicitur: Omni dato non des tristitiam verbi mali (Eccli. XVIII, 16). Et rursum: Ecce verbum super datum bonum, et utraque cum homine justificato (Ibid., 17), videlicet, ut datum exhiberi debeat per pietatem, et bonum verbum tribui per humilitatem. At contra, alii egenos fratres non student rebus fulcire cum possint, sed blandis tantum sermonibus fovere. Quos vehementer Jacobi praedicatio sancta reprehendit, dicens: Si autem frater aut soror nudi sunt, et indigent victu quotidiano, dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini; non dederitis autem eis quae necessaria sunt corpori, quid vobis proderit? Quos Joannes quoque Apostolus admonet, dicens: Filioli mei, non diligamus verbo, nec lingua, sed opere et veritate (I Joan. III, 13). Dilectio namque nostra semper exhibenda est et veneratione sermonis, et ministerio largitatis.

Pauperibus eleemosynam dantes, patronis munera offerimus. Seminamus quae postea cum magno fenore metamus.---Multum vero ad edomandam dantis superbiam valet, si cum terrena tribuit verba sollicite magistri coelestis penset, qui ait: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI, 9). Si enim eorum amicitiis aeterna tabernacula acquirimus, dantes procul dubio pensare debemus, quia patronis potius munera offerimus quam egenis dona largimur. Hinc per Paulum dicitur: Vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum (II Cor. II, 14). Ut videlicet sollicite perpendamus quia et eos quos nunc inopes cernimus, abundantes quandoque videbimus; et qui abundantes aspicimur, si largiri negligimus quandoque inopes erimus. Qui itaque nunc temporale subsidium pauperi tribuit, ab eo postmodum perpetua recepturus, ut ita dicam, quasi ad frugem terram excolit, quae quod acceperit uberius reddit. Restat ergo ut numquam elatio surgat ex munere quando videlicet dives

ex eo quod pauperi tribuit agit ut in perpetuum pauper non sit. Beatus igitur Job ut diligenter ostenderet humilitas atque misericordia quanta in eo fuerit consideratione sociata ait: Si despexi praetereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem; si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est. Ac si aperte diceret: In amore proximi uno eodemque ordine et superbiae vitium, et impietatis premens, praetereuntem quempiam et humiliter aspiciens non despexi, et misericorditer calefeci. Quisquis enim super eum cui aliquid tribuit fastu se elationis extollit, majorem culpam intrinsecus superbiendo peragit, quam extrinsecus largiendo, mercedem, fitque ipse bonis interioribus nudus, cum nudum despicit vestiens; eoque agit ut se ipso deterior fiat, quo se indigenti proximo meliorem putat. Minus quippe inops est qui vestem non habet quam qui humilitatem. Unde necesse est ut cum naturae nostrae consortes exteriora non habere conspicimus, quam multa nobis desint bona interiora pensemus; quatenus sese super inopes cogitatio non elevet, cum solerter videt quia nos tanto verius quanto et interius indigentes sumus.

31. Etiam incognitis erogetur eleemosyna.---Et quia sunt nonnulli qui pietatis suae viscera tendere usque ad incognitos nesciunt, sed solis quos per assiduitatem notitiae didicerint miserentur, apud quos nimirum plus familiaritas quam natura valet, dum quibusdam necessaria non quia homines, sed quia noti sunt, largiuntur, bene nunc per beatum Job dicitur: Si despexi praetereuntem, eo quod non habuerit indumentum. Ignoto enim proximo misertum se indicat, quem praetereuntem vocat, quia videlicet apud piam mentem plus natura valet quam notitia. Nam et unusquisque qui indiget, eo ipso quo homo est, ei jam incognitus non est. Sequitur:

CAPUT XX

VERS. 21.---Si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem.

32. Sancti libenter injuriam patiuntur, et quae sibi debentur cavent districtius exigere.---Mos apud veteres fuit ut ad portam seniores sederent, qui certantium jurgia judiciaria examinatione discernerent; quatenus urbem, in qua concorditer oporteret vivere, discordes minime intrarent. Unde et per prophetam Dominus dicit: Constituite in porta judicium. (Amos. V, 15). Hoc itaque loco quid portae nomine exprimitur nisi id quod agebatur in porta? Sicut enim pugnare castra dicimus, pro eo quod pugnatur ex castris; ita judicium, quod in porta agi consueverat, porta nominatur. In porta ergo se superiorem videt, qui se melioris partis esse in judicio aequitatis merito conspicit. Beatus igitur Job, quia nec tunc contra pupillum manum exeruit, cum se etiam per justitiae meritum potiorem vidit, nobis timoris regulam insinuans, dicit: Si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem. Ac si patenter dicat: Neque tunc utilitatis meae negotia virtute contra pupillum exsequi volui, quando me in judicio etiam ex justitia potiorem vidi. Sancti etenim viri quando cum personis minoribus contentionum negotia subeunt, dum gravare vel in minimis timent, ipsi contra justitiam gravari nequaquam refugiunt. Sciunt quippe quia omnis humana justitia injustitia esse reprehenditur, si divinitus districte judicetur. Unde hoc quod sibi competit cavent vehementer exigere, ne eorum actus supernam rectitudinem contingat subtiliter examinare. Sed ut inveniri justi in divino examine valeant, plerumque apud humana judicia gravari se et injuste patiuntur. Beatus autem Job vitae suae celsitudinem narrans, et multa sunt et mira quae dixit. Sed quia plerumque humana mens renuit bona credere, quae nescit operari, maledicti sibi sententiam protinus subjicit, si qua horum quae dixerat opere non implevit, dicens:

CAPUT XXI

VERS. 22.---Humerus meus a junctura sua cadat, et brachium meum cum ossibus suis conteratur.

33. Concordia in societate, sine patientia perseverare non potest.---Quia operatio corporea per humerum ac brachium agitur, bona quae ore protulit, si opere non implevit, cadere sibi humerum et conteri brachium exoptat. Ac si aperte dicat: Si ea quae dixi operari renui, ipsum quod mihi ad operandum datum est corporis membrum perdam, ut videlicet cadat a corpore, quod exercere nolui ad utilitatem. Si vero haec maledicti sententia ad spiritualem est intelligentiam referenda, liquet profecto quod brachium corpori per humerum jungitur. Et sicut per brachium bona operatio, ita per humerum socialis vitae conjunctio designatur. Unde propheta quoque intuens sanctos universalis Ecclesiae populos Deo concorditer servituros, ait: Et servient ei in humero uno (Sophon. III, 9). In eo ergo quod dicit: Si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem, miram virtutem patientiae servasse se asserit, qui gravari se a personis minimis, nec contra hoc quod sibi juste competere poterat, declinavit. Quod tamen si minime fecerit, adjungit: Humerus meus a junctura sua cadat. Quia nimirum qui patientiam servare contemnit socialem vitam citius per impatientiam deserit. A junctura etenim humerus cadit, cum adversitatis aliquid ferre animus non valens, fraternam concordiam relinquit; et quasi membrum separatur a corpore, cum is qui operari bona poterat a bonorum omnium abscinditur universitate. Neque enim unquam servari concordia nisi per solam patientiam valet. Crebro namque in humana actione nascitur, unde mentes hominum vicissim a sua unitate ac dilectione separentur; et nisi ad adversa toleranda se animus praeparet, procul dubio humerus corpori non inhaeret. Hinc etenim Paulus ait: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi

(Galat. VI, 2). Hinc per semetipsam Veritas dicit: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19).

34. Sine patientia charitati conjuncta bona opera pereunt.---Recte autem, humero cadente, subjungitur: Et brachium meum cum ossibus suis conteratur: quia nimirum cuncta nostra operatio, cum quibuslibet videatur esse virtutibus, solvitur, nisi per charitatis vinculum patientia conservetur. Sua enim bona perdit operari qui aliena mala renuit perpeti. Fervore quippe iracundi spiritus laesus quisque a dilectione resilit, et cum se exterius gravari non tolerat, intus se per amissum lumen charitatis obscurat; nec videt jam quo tendat pedem boni operis, qui oculum perdidit dilectionis. Sed sancti viri humerus a junctura sua non cadit, quia videlicet ejus dilectio a socialis vitae concordia per impatientiam non recedit. Ejusque brachium minime frangitur, quia omnis ejus operatio in conjunctione humeri, id est in charitatis connexione custoditur, Sed qua consideratione bona haec tanta egerit, atque a malis omnibus sese abstinuerit, adjungit dicens.

CAPUT XXII

VERS. 23.---Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui.

35. Timoris Dei quanta vis ad omnium contemptum persuadendum. Extremi judicii signa praevia.---A pavore tantae similitudinis pensemus, si possumus, quanta in sancto viro fuerit vis timoris. Fluctus etenim cum tumentes desuper imminent, cumque eam quam deferunt mortem minantur, nulla tunc navigantibus rerum cura temporalium, nulla carnis delectatio ad mentem reducitur; ea ipsa quoque ex navi projiciunt, pro quibus longa navigia sumpserunt; cunctae res in despectum mentis veniunt, amore vivendi. Quasi ergo tumentes super

se fluctus Deum metuit, qui dum veram vitam desiderat, omnia despicit quae hic possidens portat. Nam velut tempestate deprehensi pondus navis abjicimus, quando ab oppressa mente desideria terrena removemus. Fitque ut sublevata navis enatet, quae mergebatur onerata, quia nimirum curae quae in hac vita deprimunt mentem in profundum trahunt. Quae videlicet mens tanto altius inter tentationum fluctus attollitur, quanto sollicitius ab hujus saeculi cogitatione vacuatur. Est vero et aliud quod de maris concussione debeat solerter intueri. Tempestas quippe cum oritur, prius lenes undae, et postmodum volumina majora concitantur; ad extremum fluctus se in alta erigunt, et navigantes quosque ipsa sua altitudine subvertunt. Sic sic nimirum extrema illa properat, quae universum mundum subruat tempestas animarum. Nunc enim bellis et cladibus quasi quibusdam undis sua nobis exordia ostendit, et quanto ad finem quotidie propinquiores efficimur, tanto graviora irruere tribulationum volumina videmus. Ad extremum vero commotis omnibus elementis, supernus judex veniens finem omnium apportat, quia videlicet tunc tempestas fluctus in coelum levat. Unde et dicitur: Adhuc modicum, et ego movebo non solum terram, sed etiam coelum (Aggae. II, 7). Quam scilicet tempestatem quia sancti viri vigilanter aspiciunt quasi tumentes super se quotidie fluctus expavescunt, atque ex his tribulationibus quae mundum feriunt praevident quae sequantur.

36. Judicium extremum sancti formidant; quanto magis expavescere debent peccatores. Bene autem subditur: Et pondus ejus ferre non potui, quoniam qui extremi judicii adventum intenta mente considerat, profecto videt quia tantus pavor imminet, quantum non solum tunc videre, sed se etiam nunc praevidere pertimescat. Consideratione namque tanti terroris metu animus palpitat, et intentionis suae oculos declinans, intueri quod praevidet recusat. Bene ergo dicitur: Et pondus ejus ferre non potui, quia cum supernae

majestatis vim ad judicium venientis terroremque tanti examinis considerando animus conatur exquirere, mox ad semetipsum refugiens, sese expavescit invenisse. Sed inter haec pensandum est quia beatus Job ista de se loquitur laudatus et flagellatus. Si igitur saltem ad meritorum profectum ita percussus est qui sic timuit, quomodo feriendus est qui contemnit? Quomodo depressura sunt Dei judicia eos qui se elevant, si et illos ad tempus deprimunt qui haec semper in humilitate formidant? Quomodo pondus Dei poterit ferre qui despicit, si hoc et ille in verbere pertulit qui per timorem praevidit? Unde summopere formidandum nobis est illud tantae districtionis examen. Constat autem quia in hac vita cum percutit, si percussionem correctio sequitur, disciplina patris est, non ira judicis; amor corrigentis est, non districtio punientis. Ex ipso ergo praesenti verbere judicia aeterna pensanda sunt. Hinc etenim perpendere summopere debemus quomodo feratur illa quae reprobat, si ferri modo vix valet ejus ira quae purgat.

LIBER VIGESIMUS SECUNDUS

Quod supererat capitis XXXI libri Job explicatur, commendanturque praesertim animi demissio et moderatio, patientia, charitas, et erga subditos sollicitudo.

CAPUT PRIMUM

1. Ad cavendam desperationem, licet recte a se gestorum recordari.--- Quod a me saepe jam dictum est, hoc me crebro repetere onerosum non est, quia et praedicator egregius dicit: Eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium (Phil. III, 1). Beatus Job idcirco gestas virtutes narrat, quia inter increpationis verba et percussionis verbera deprehensus, a spei fiducia mentem suam labefactari considerat. Multa

quippe et egisse se mala ab increpantibus amicis audierat, et ne verbis pariter et flagellis pressa in desperationem mens corruat, hanc per suarum virtutum memoriam ad spem reformat, ut nequaquam se debeat in calamitate dejicere, quae tranquillitatis suae tempore se meminerat tam sublimia egisse. Quia igitur intentionis ejus causam diximus, restat ut auditas virtutes illius subtiliter perpendamus.

2. Una virtus sine aliis, aut nulla est, aut minima.--- Hoc autem primum sciendum est, quia quisquis virtute aliqua pollere creditur, tunc veraciter pollet, cum vitiis ex alia parte non subjacet. Nam si ex alio vitiis subditur, nec hoc est solidum, ubi stare putabatur. Unaquaeque enim virtus tanto minor est, quanto desunt caeterae: Nam saepe quosdam pudicos quidem vidisse nos contigit, sed non humiles; quosdam vero quasi humiles, sed non misericordes; quasi misericordes, sed nequaquam justos; quosdam vero quasi justos, sed in se potius quam in Domino confidentes. Et certum est quia nec castitas in ejus corde vera est, cui humilitas deest, quippe quia superbia se intrinsecus corrumpente fornicatur, si semetipsum diligens, a divino recedit amore. Nec humilitas vera est cui misericordia juncta non est, quia nec debet humilitas dici, quae ad compassionem fraternae miseriae nescit inclinari. Nec misericordia vera est quae a rectitudine justitiae existit aliena, quia quae potest per injustitiam pollui, nescit procul dubio sibimetipsi misereri. Nec justitia vera est quae fiduciam suam non in conditore omnium, sed in se fortasse, aut in rebus conditis ponit, quia dum a creatore spem subtrahit, ipse sibi principalis justitiae ordinem pervertit. Una itaque virtus sine aliis, aut omnino nulla est, aut imperfecta. Ut enim, sicut quibusdam visum est, de primis quatuor virtutibus loquar, prudentia, temperantia, fortitudine, atque justitia; tanto perfectae sunt singulae, quanto vicissim sibimet conjunctae. Disjunctae autem perfectae esse nequaquam possunt, quia nec prudentia

vera est quae justa, temperans et fortis non est, nec perfecta temperantia quae fortis, justa et prudens non est, nec fortitudo integra quae prudens, temperans et justa non est, nec vera justitia quae prudens, fortis et temperans non est.

3. Omnes in Job convenerunt.---Beatus itaque Job, quod non unam sine alia, sed conjunctas in se virtutes habuerit, enumerando singulas innotescit. Nam bona pudicitiae insinuans, dicit: Si deceptum est cor meum super mulierem (Cap. XXXI, 9). Atque ut eidem pudicitiae demonstraret humilitatis gratiam nullatenus defuisse, post caetera subjungit: Si contempsi subire judicium cum servo meo (Vers. 13). Qui ut humilitati suae ostenderet misericordiam fuisse conjunctam, paulo post dicit: Si negavi quod volebant pauperibus (Vers. 16). Atque ut misericordiam suam ostenderet de justitiae radice descendere, paulo superius praemisit, dicens: Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus (Vers. 5). Atque ut monstraretur quam fuerit ad cuncta pavidus, et ad omnia circumspectus inferius asserit, dicens: Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Dominum (Vers. 25). Qui scilicet in prosperis positus, atque abundantia rerum fultus, si spem aut in suis actibus aut in circumfluentibus rebus poneret, profecto justus non esset. Sed quando iste vir sanctus in se spem posuit, qui aperte dicit: Ecce non est auxilium mihi in me (Job. VI, 13)? Quid ergo nunc superest, nisi ut ipsas quoque divitias qua mente possederit innotescat? Ait enim:

CAP. XXXI, VERS. 24.---Si putavi aurum robur meum, et obryzo dixi, fiducia mea.

CAPUT II

4. Non in labentibus divitiis, sed in Deo solo confidendum. Obryzum dicimus ob rude aurum. Sanctus ergo vir nec aurum robur, nec sibi esse obryzum, id est

rudis auri molem fiduciam credidit, quia spem atque delectationem suam in solius gratia conditoris figens, neque de quantitate auri, neque de specie peccavit. De creatore quippe desperasse fuerat, spem in creatura posuisse. In rebus autem dubiis spem fixerat dives ille, qui dicebat: Anima, habes multa bona reposita in annos plurimos, requiesce, comede, bibe, epulare. Sed hunc superna vox increpat, dicens: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem parasti, cujus erunt (Luc. XII, 19, 20)? Eadem enim nocte sublatus est, qui in rerum sibi abundantia multa tempora fuerat praestolatus, ut scilicet qui in longum sibi subsidia colligendo prospiceret, subsequentem diem vel unum minime videret. Quasi in aquis enim defluentibus fundamentum ponere est in rebus labentibus spei fiduciam velle solidare. Stante enim in perpetuum Deo, transeunt omnia. Quid ergo a stante fugere est, nisi transeuntibus rebus inhaerere? Quis namque umquam decurrentium fluminum tumidis vorticibus raptus manere ipse fixus potuit, deorsum unda defluente? Quisquis ergo defluere devitat, superest ut quod defluit fugiat, ne per hoc quod amat in hoc cogatur pervenire quod vitat. Qui enim rebus labentibus inhaeret, illo videlicet trahitur, quo tendit quod tenet. Prius itaque curandum est ne quis temporalia diligat, ac deinde ne in eisdem temporalibus quae non ad delectationem sibi, sed ad usum retinet, fiduciam ponat, quoniam conjunctus decurrentibus mox statum suum animus perdit. Nam vitae praesentis fluctus trahit quem levat, et valde demens est qui in unda volvitur, et plantam figere conatur. Sed sunt plerique qui etsi in rebus transeuntibus fiduciam nequaquam ponunt, cum tamen sibimet ad usus necessarios abunde adsunt, mente tacita laetantur. Qua in re dubium non est, quia tanto quisque minus dolet quod desint aeterna, quanto magis gaudet quod adsint temporalia; et qui minus dolet quod desint temporalia, certius exspectat ut adsint aeterna. Hoc itaque de terrenis rebus gaudium beatus Job non se habuisse testificans, subjungit dicens:

CAPUT III

VERS. 25.---Si laetatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea.

5. Sancti bonorum temporalium onus aut largiendo partiuntur, aut contemnendo totum deponunt.---Sancti quippe viri in hujus peregrinationis aerumna, quoniam eam quam appetunt adhuc creatoris sui speciem contemplari minime sinuntur, omnem praesentis vitae copiam inopiam deputant, quia videlicet nil extra Deum sufficit menti quae veraciter Deum quaerit; et plerumque eis ipsa sua abundantia fit vehementer onerosa, quia hoc ipsum graviter tolerant, quod festinantes ad patriam in itinere multa portant. Unde fit ut haec cum indigentibus proximis devote partiantur, quatenus dum sumit iste quod non habet, deponat ille quod amplius habebat; nec conviator vacuus ambulet, nec eum quem retardare in via poterat nimium onus gravet. Electi ergo de multa abundantia minime laetantur, quam videlicet pro amore coelestis patrimonii aut largiendo dispergunt, aut despiciendo deserunt. Sequitur:

CAPUT IV

VERS. 26-28.---Si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare; et laetatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo, quae est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum.

6. Sensus coercent, et continuo studio intra mentem suam se colligunt.---Incertum non est quod utraque haec luminaria humanis ministeriis deputata, coeli militiae vocantur. In quorum cultum multos novimus, scriptura teste, cecidisse, sicut scriptum est: Adoraverunt universam militiam coeli (IV Reg. XVII, 16). Et quia sol et luna aliter videntur ad usum, aliter ad venerationem, eo more quo a cultoribus suis venerari solent, solem et lunam

beatus Job nequaquam vidisse se perhibet, nec laetatum fuisse cor suum, nec osculatum manum ore suo. In qua videlicet osculatione, quid aliud quam gratia venerationis exprimitur? Quod si fecisset umquam, hoc iniquitatem maximam et Dei negationem vocat. Sed postquam tanta de se locis superioribus virtutum culmina narravit, quid nunc mirum memorat, si solem ac lunam non se adorasse manifestat? Unde pensandum est quod postquam in auro non habuisse fiduciam, nec in multis divitiis laetatum se fuisse testatur, adhuc ad sublimiora ducitur, ut tanto nos magis erudiat, quanto de se aliqua subtilius narrat. Ait enim: Si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, et laetatum est in abscondito cor meum. Quid hoc in loco videre dicitur, nisi desideranter intueri? Unde Psalmista ait: Iniquitatem si conspexi in corde meo, non exaudiat Deus (Psal. LXV, 18). Quae nimirum iniquitas in ore exprimi non posset, si non conspiceretur in corde. Sed aliud est videre per judicium, aliud per appetitum. Beatus ergo Job fulgentem solem, et clare incedentem lunam nequaquam vidisse se perhibet, ut se demonstret praesentis lucis speciem non appetisse. Ac si post despectum terrenae suae abundantiae patenter insinuet: Quid dicam, quia nequaquam in auro laetatus sum, qui in ipsa quoque luce corporea delectatus non sum? Sancti etenim viri postquam omnia praesentis vitae oblectamenta despiciunt, prae illius lucis internae dulcedine, ab hac exteriori animum luce quasi a tenebris avertunt: multumque secum intrinsecus contendunt, ne hujus lucis, quae fulget extrinsecus, delectatione rapiantur. Lux quippe visibilis si incaute diligitur, a luce invisibili cor caecatur, quia quanto extra se inhians animus funditur, tanto amplius in internis obtutibus reverberatur. Unde solertes quique ne corporeis sensibus nimis ad exteriora dilabantur, continuo studio intra mentem suam occulta custodiae disciplina se colligunt, ut tanto magis inveniantur interius integri, quanto minus sunt exterius fusi. Hoc enim vigore disciplinae intra mentis suae se arcana constrinxerat, qui exterioris vitae

appetitum fugiens, dicebat: Diem hominis non concupivi, tu scis (Jerem. XVII, 16). Quod ergo apud prophetam dicitur: Diem hominis non concupivi, tu scis, hoc de semetipso beatus Job verbis aliis asserit, quia fulgentem solem et lunam incedentem clare non viderit, atque ex his in cordis abditis laetatus non sit, quia nimirum gaudere non poterat de his quae per delectationis desiderium non videbat.

7. Cavent ne suae prudentiae innitantur.---Si vero cuncta haec quae juxta historiam tractando discurrimus per allegoriae quoque mysteria perscrutemur, quid hoc in loco aurum accipimus, nisi praeclari intellectus ingenium; quid obryzum, nisi mentem? quae dum igne amoris excoquitur, semper in se servat claritatem pulchritudinis quotidiana innovatione fervoris. Nescit enim mens per torporem veterascere, quae studet per desiderium semper inchoare. Hinc namque per Paulum dicitur: Renovamini spiritu mentis vestrae (Ephes. IV, 23). Hinc Psalmista, qui ad perfectionis jam culmen pervenerat, quasi inchoans dicebat: Dixi, nunc coepi (Psal LXXVI, 11), quia videlicet si lassescere ab inchoatis bonis nolumus, valde necesse est ut inchoare nos quotidie credamus. Nec abhorret a rationis ordine quod auro dicimus ingenium designari, quia sicut in ornamento aurum supponitur, ut gemmarum desuper ordo disponatur, ita clara sanctorum ingenia divinis muneribus humiliter substernuntur, et distincta super se gratiarum dona percipiunt. Et nisi quid simile aurum cum sapientia haberet, quidam sapiens minime dixisset: Sapientia absconsa, et thesaurus invisus, quae utilitas in utriusque (Eccli. XX, 32; XLI, 17)? Sancti autem viri robur suum aurum non deputant, quia quantolibet ingenio fulgeant, nihil se esse ex suis viribus pensant. Et cum sentire omnia valenter possunt, prius intelligere semetipsos cupiunt, quatenus lumen ingenii more solis prius illustret locum in quo oritur, et postmodum caetera, ad quae procedendo dilatatur, ne si intendendo cognoscendis aliis semetipsos nesciant, ibi

solis radius ubi oritur obtenebrescat. Ingenii itaque virtutem ad cognoscendam propriam infirmitatem dirigunt, atque ex infirmitatis suae melius cognitione convalescunt. Aurum ergo robur non creditur, si in accepto ingenio fiducia non habetur. Quod bene Salomon admonens, ait: Habe fiduciam in Domino in toto corde tuo, et ne innitaris prudentiae tuae (Prov. III, 3). Dicat ergo: Si putavi aurum robur meum, et obryzo dixi, fiducia mea. Ac si aperte fateatur, dicens: Nec quae veraciter intellexi, meo ingenio tribui, nec menti propriae, si qua egisse me bona contigit, haec principaliter deputavi. Qui adhuc subtilius humilitatem nobis sui cordis insinuans, adjungit dicens:

CAPUT V

VERS 25.---Si laetatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea.

8. Multa in sacris litteris intelligere periculosum, nisi intellecta custodiantur.---Quid multas divitias appellatas per significationem credimus, nisi abundantia acumina consiliorum? Quae quaerentis manus invenit, cum haec cogitatio tractantis gignit. Has etenim Salomon sapientiae divitias contemplatus ait: Corona sapientium divitiae eorum (Prov. XIV, 24). Qui quia divitias non metalla terrena, sed prudentiam nominat, illico per contrarietatem subdit: Fatuitas stultorum imprudentia (Ibid., 24). Si enim coronam sapientium terrenas divitias diceret, procul dubio fatuitatem stultorum paupertatem potius quam imprudentiam fateretur. Sed dum fatuitatem stultorum imprudentiam subdidit, sapientum divitias quia prudentiam dixerit, indicavit. Has in se Paulus scientiae divitias contemplatus, et contemplationem suam consideratione humanae fragilitatis humilians, ait: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7). Multas itaque apud nos divitias reperimus, cum dona abundantis intelligentiae, sacra eloquia investigando

percipimus, atque in his plura, nec tamen sibimet diversa sentimus. Non est autem secura laetitia in divinis paginis vel fortia, vel multa cognoscere, sed cognita custodire. Nam qui bene intelligit, quid intelligendo debeat agnoscit. Quanto enim intellectu latius extenditur, tanto ad explenda opera enixius ligatur. Unde in Evangelio Veritas dicit: Cui multum datum est, multum quaeretur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus repetent ab eo (Luc. XII, 48).

9. Intelligentia data, est quasi pecunia mutuo accepta, cum fenore reddenda.---Deputemus igitur intelligentiam datam quasi pecuniam mutuam, quia quo plus nobis creditur ex benignitate, eo debitores amplius tenemur in opere; et plerumque eadem intelligentiae accepta pecunia, cum ad usuras auditoribus datur, amittitur, nisi caute tribuatur. Neque enim negligenter intuendum est in Regum volumine, quod prophetarum filii cum in Jordane ligna caederent, uni eorum securis ex manubrio in profundum lapsa disparuit (IV Reg. VI). Ferrum quippe in manubrio est donum intellectus in corde. Ligna vero per hoc caedere est prave agentes increpare. Quod nonnumquam dum fluxe agitur, dum lapsus vanae gloriae in accepta eadem scientia non vitatur, ferrum in aqua perditur, quia ex dissoluto opere intelligentia fatuatur. Quam profecto intelligentiam ad hoc novimus dari, ut ante dantis oculos ex bona debeat actione restitui. Unde recte is qui ferrum amiserat clamabat: Heu! heu! heu! domine mi, et hoc ipsum mutuo acceperam (IV Reg. VI, 5). Habent enim hoc electi proprium, ut si quando eis in sua scientia furtiva vanae gloriae culpa subrepit, ad cor velociter redeant, et quidquid in se ante districti judicis oculos damnabile inveniunt, lacrymis insequantur. Qui flentes non solum caute inspiciunt mala quae commiserunt, sed ex accepto munere quae reddere etiam bona debuerunt, quia nimirum tanto se amplius peccatores sentiunt, quanto ex neglectis bonis quae agere poterant debitores tenentur.

Recte ergo qui ferrum perdidit, clamabat: Heu! heu! heu! et hoc ipsum mutuo acceperam. Ac si dicat: Illud per dissolutionem negligentiae perdidi, quod ut per bona opera redderem ex gratia creditoris accepi. Sed numquam Deus mentem deserit quae in peccatis se veraciter agnoscit. Unde et mox Elisaeus veniens, lignum deorsum mittit, et ferrum in superficiem attollit, quia videlicet Redemptor noster pie nos respiciens, cor peccatoris humiliat, et ei quam amiserat intelligentiam reformat, lignum mergit, et ferrum relevat, quia cor affligit, et scientiam reparat. Unde bene in alia translatione dicitur quod confregit lignum atque jactavit, et sic ferrum sustulit. Lignum namque confringere est cor ab elatione conterere. Lignum ad ima jactare est elatum cor in cognitione, ut diximus, propriae infirmitatis humiliare. Atque illico ferrum ad superficiem redit, quia ad usum exercitationis pristinae intelligentia recurrit.

10. Hinc de dono sibi credito justi plus timent quam gaudeant.---Igitur quoniam donum intellectus quod accipitur vix cum tot difficultatibus custoditur (curandum quippe est ne otio torpeat, curandum ne in exercitatione operis vitio elationis evanescat), sancti viri, minime exsultant cum cognoscunt quae faciant, sed cum faciunt quae cognoverant; et si intelligendo congaudent muneri largitoris, moerentes tamen considerant debitum operis, ut videlicet actione persolvant quod eis praerogatum est in cognitione. Stultus namque est debitor qui gaudens pecunias mutuas accipit, et tempus quo reddere debeat non attendit. Moderatur autem laetitia accipiendi, quando solerti providentia etiam constitutum tempus reddendi cogitatur. Quia igitur viri justi in his quae vigilanter intelligunt secura laetitia non extolluntur, dicatur recte: Si laetatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea. Ac si aperte diceretur: Nequaquam me in eo locupletem ex justitia credidi, quo recta quae agere debui etiam multa cognovi, nec intelligentia cor extulit, quia illud consideratio debitae

operationis pressit. Sciendum vero est, quod plerumque contingit, ut cum intelligentiae altitudo percipitur, circa semetipsum animus valde sollicitus ab elationis lapsu teneatur. Sed cum mira quae intelligit etiam operari coeperit, eo ipso nonnumquam quo foras ostenditur labitur, atque in suis actibus se caeteros praeire gloriatur. Beatum igitur Job sicut intelligentiae aurum non extulit, nec lumen quoque ante humanos oculos mirae operationis elevavit. Unde et apte subjungit:

CAPUT VI

VERS. 26.---Si vidi solem cum fulgeret.

41. Ad bonorum operum suorum fulgorem non exsultant. Non absolvitur debitor qui multa reddit, sed qui omnia.---Sol quippe in fulgore est bonum opus in manifestatione. Scriptum namque est: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Et rursum: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes (Luc. XII, 33). Quod enim hoc in loco fulgente sole, id in Evangelio lucernis ardentibus designatur. Bonum quippe opus cum in medio perfidorum lucet, lucerna ardet in nocte; cum vero in Ecclesia resplendet, sol fulget in die. Bonum opus si adhuc tale est, quod soli mali mirantur, lucerna videlicet in nocte est; si autem ita proficit, ut mirari a bonis ac perfectioribus possit, nimirum sol est in die. Bonum opus cum per activam vitam corporis lucet, quasi lucernae more, lumen ex testa resplendet. Cum vero per solam virtutem mentis in contemplatione attollitur, quasi more solis de coelo veniens lux videtur. Quia igitur multa beatus Job hospitalitatis ac misericordiae de se bona narraverat, quae profecto tanto adhuc minima, quanto et corporaliter noverat gesta, ad virtutum spiritalium culmen mentis oculum revocans, perfectionis suae meminit, et lucem exemplorum, quam de se aliis tribuit, solem vocavit. Sunt vero nonnulli qui

cum bona aliqua faciunt, iniquitatum suarum protinus obliviscuntur, et cordis oculum in consideratione bonorum operum quae exhibent figunt; atque eo se jam sanctos existimant, quo inter bona quae agunt malorum suorum, in quibus et fortasse adhuc implicati sunt, memoriam declinant. Qui scilicet si districtionem judicis vigilanter attenderent, plus de malis suis metuerent quam de imperfectis bonis exsultarent, plus inspicerent quod de his quae adhuc eis agenda sunt debitores tenentur, quam quod operantes quaedam jam debiti partem solvunt. Neque enim absolutus est debitor qui multa reddit, sed qui omnia; nec ad bravium victoriae pervenit qui in magna parte spectaculi velociter currit, si juxta metas veniens in hoc quod est reliquum deficit. Nec ad quaelibet destinata loca pergentibus inchoando prodest longum iter carpere, si non etiam totum valeant consummare. Qui ergo aeternam vitam quaerimus, qui aliud quam quaedam itinera agimus, per quae ad patriam festinamus? Sed quid prodest quod carpimus tam multa, si ea quae ad perveniendum restant, negligimus reliqua?

12. Non quid itineris jam peractum sit, consideremus, sed quid supersit peragendum.---More itaque viatorum, nequaquam debemus aspicere quantum jam iter egimus, sed quantum superest ut peragamus, ut paulisper fiat praeteritum quod indesinenter et timide adhuc attenditur futurum. Amplius igitur debemus inspicere quae bona necdum fecimus, quam ea quae jam nos fecisse gaudemus. Sed habet hoc humana infirmitas proprium, ut plus ei intueri libeat quod sibi in se placet quam quod sibi in se displicet. Aeger quippe oculus cordis, dum laborare in consideratione sua metuit, quasi quoddam stratum delectationis in animo, ubi molliter jaceat, requirit; atque idcirco quae commoda de peractis bonis sit assecutus intelligit, sed quae damna de neglectis patitur nescit. Plerumque enim hoc vitio tentantur etiam electi. Plerumque eorum cordi suggeritur ut bona quaeque quae

fecerunt ad animum revocent, et securitatis jam laetitia exsultent. Sed si vere electi sunt, ab eo in quo sibi placent mentis oculos divertunt, omnem in se de peractis bonis laetitiam deprimunt, et de his quae se minus egisse intelligunt tristitiam requirunt, indignos se aestimant, et pene soli bona sua non vident, quae in se videnda omnibus ad exemplum praebent. Hinc est quod Paulus, dum expleta in se bona postponeret, et sola adhuc reliqua quae essent explenda cogitaret, dixit: Ego me non arbitror apprehendisse (Philip. III, 13). Hinc est quod ut posset se de bonis quae agebat humiliare, studebat ad animum praeterita mala reducere, dicens: Qui prius fui blasphemus, et perseculor, et contumeliosus (I Tim. I, 13).

13. Quando bona a se facta in memoriam revocari, aut narrare liceat.---Qui et si aliquando dixit: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servari (II Tim. IV, 7)? Intuendum summopere est quia illud eo tempore intulit quo jam ex corpore discessurum se esse cognovit. Ibi quippe praemisit dicens: Ego enim jam delibor, et tempus meae resolutionis instat (Ibid., 6). Tunc ergo ad memoriam perfectionem reduxit operis, cum jam praevidit ad largitatis spatium minime subesse tempus operationis. Sicut enim, dum vivimus, debemus bona nostra a memoria repellere, ne extollant, ita appropinquante exitu, plerumque ea ad memoriam iterum revocamus, ut videlicet fiduciam praebeant, et desperatum timorem premant. Qui etsi Corinthiis bona sua enumerando narravit, illos confirmare studuit, non se ostendere. Nam quia eadem bona non in se attenderet, patefacta tribulatione propriae tentationis edocuit qua expressa subjunxit: Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis (II Cor. XII, 10). Ut ergo discipulos instrueret, de se summa referebat; ut vero se in humilitate custodiret, considerationis oculum non in virtutibus suis, sed in infirmitatibus fixerat. Habent itaque proprium sancti viri, ut bona quidem quae agunt videant; et tamen cum peregerint, ab eorum memoria oculos

avertant. Unde recte per beatum Job dicitur: Si vidi solem cum fulgeret. Ac si aperte diceret: Opus meum etiam cum aliis exemplorum, lucem tribueret, ad praesumptionis gratiam non attendi, quia dum de eo extolli timui, ab intuendo eo oculos averti. Sequitur:

CAPUT VII

IBID.---Et lunam incedentem clare.

14. Fama ex bonis operibus non aucupanda.---Post praemissum solem, apte quoque incedentem clare lunam subdidit, quia videlicet post opus bonum, fama laudabilis sequitur, per quam celebre nomen in hac praesentis vitae nocte possidetur. Si autem verum est quod quidam putant, illustrationem lunam per occultum circulum a radio solis accipere, ut possit lucem nocturnis cursibus exhibere, ab hujus significationis ordine haec quoque suspicio non abhorret. Fama quippe a bono opere vires accipit, et favoris gratiam quasi claritatem luminis aspergit. Est et aliud in luna quod per similitudinem bona spargenti famae conveniat. Lux namque ejus etiam in tenebrarum tempore iter ambulantibus ostendit, quia et dum de aliena vita lux laudis emicat, alios ad exercitium boni operis illustrat; cumque illius opinio clara cognoscitur, huic quasi pergenti in itinere exempli lumen praebetur. Sed nonnumquam opus quod ab aliena opinione sumitur minus mundo desiderio in animo formatur. Nam infirmae mentes cum bona de aliis audiunt, aliquando se ad operationem rectam non amore virtutis, sed delectatione laudis accendunt. Et profecto liquet quia sicut natura solis est ut quaeque attigerit accendat et siccet, ita lunaris ignis est proprium ut quidquid contigerit exurat quidem, sed exurendo humidum reddat. Ad vitam igitur bonam alios pro amore Dei affectus recti operis, alios vero amor laudis inflammat. Sed cum recti operis affectu accendimur, quasi per ignem solis a vitiorum humore siccamur. Eum

vero quem ad opus bonum laudis amor provocat, concupita fama, quasi luna, attingit, quia videlicet ejus animum et accendit et resolvit. Accendit scilicet ad exercitium operis, resolvit vero ad concupiscentiam favoris. Plerumque tamen ad exercenda bona opera aliena nos utiliter exempla persuadent. Et cum mente humili opinionis alienae bona suscipimus, nostra vel ad melius bona producimus, vel ad bonum mala permutamus. Cumque nos de vita proximi famae splendor irradiat, mens nostra, ut praediximus, quae ad obtinendum virtutis iter se dirigit, quasi in lunae lumine gressus ponit. Sed sicut ex aliena opinione proficimus, sic plerumque, si famae nostrae laudibus intendimus, a virtute vacuamur, quia cum delectatur animus in hoc quod de se extrinsecus haberi considerat, illud obliviscitur ad quod introrsus anhelabat.

15. Intelligentia, bona opera, laudes, humilitati Job (quod raro accidit) nihil nocuerunt.---Quia igitur sanctum virum intelligentia scientiae non corrupit, de multis divitiis gaudere despexit. Quia vero eum magnitudo operis non inflavit, solem fulgentem non vidit. Quia autem illum nec fama laudis extulit, clare incedentem lunam minime attendit. Sunt enim nonnulli qui eo in elationem corruunt, quo per subtilem intelligentiam vel quae non faciunt bona cognoscunt. Hi nimirum super multis divitiis laetantur, cum quaelibet summa intelligendo reperiunt, atque in elatione ipsis inventionibus corrumpuntur. Sunt vero nonnulli quos intelligentia quidem non elevat, sed exhibita operatio exaltat. Qui dum actiones suas respiciunt, apud mentem suam sibi caeteros dedignando postponunt. Hi videlicet etsi in multis divitiis non gaudent, solem tamen fulgentem vident quia de sola boni operis magnitudine quasi alios despiciendo tument. Et sunt nonnulli quos nec operatio propria extollit; sed cum laudari ab hominibus pro hac eadem bona operatione coeperint, ipsis hominum favoribus devicti, quasi magnos se quosdam in sua cogitatione conspiciunt, atque a cordis

custodia dissolvuntur. Hi profecto etsi fulgentem solem videre noluerunt, lunam tamen clare incedentem respiciunt, quia inter hujus vitae tenebras dum in opinionis suae claritate animum defigunt, humilitatis gratiam quasi ex nocturno lumine amittunt; et intuentes lunam, se non vident, qui semetipsos nescire incipiunt, dum mentis oculos in transitorium favorem defigunt.

16. Varii ad virtutem progressus et gradus. Quid in uno quoque metuendum.---Sic autem profectus est hominum, sicut incrementa esse conspicimus arbustorum. Vis quippe futurae arboris prius in semine est, postmodum in ortu, atque ad extremum producitur in ramos. Sic nimirum sic uniuscujusque virtus succrescit operantis. Seminatur namque in intelligentia, oritur in operatione, atque ad ultimum convalescit usque ad profectus magni latitudinem. Sed cum quemlibet sua intelligentia extollit, arbor quae oriri poterat in semine putrescit. Cum autem post operationem bonam elationis peste corrumpitur, quasi jam orta siccatur. Cum vero neque intelligentia, neque operatio corrumpit, sed excrescente magnitudine, dum favor laudantium sequitur, atque a statu suo bene operantis animum evertit, linguarum ventos arbor pertulit, et omne quod in ea robustum creverat tempestas famae radicitus evulsit. Quo enim arbor altius ad superiora surrexerit, eo ventorum vim vehementius sentit, quia quo plus quisque in bonis operibus attollitur, eo ampliori ab ore laudantium flatu fatigatur. Si itaque adhuc arbor in semine est, metuendum est ne ipsa scientiae cognitione putrefiat. Si jam ad virgultum prodiit, curandum est ne hanc manus elationis tangat, atque a viriditate suae actionis arefaciat. Si autem valenti robore jam ad alta se sublevat, valde formidandum est, ne hanc admotae laudis ventus gravior radicitus evellat.

17. Periculo ex fama et humanis laudibus, Deus permittit opponi detractiones.---Sed inter haec sciendum est quia ne immoderatis laudibus eruamur, plerumque

miro rectoris nostri moderamine etiam detractionibus lacerari permittimur, ut cum nos vox laudantis elevat, lingua detrahentis humiliet, quia et arbor saepe quae unius venti impulsu ita impellitur, ut pene jam erui posse videatur, alterius e diverso venientis flatu erigitur, et quae hac ex parte inflexionem pertulit, ab alia ad statum redit. Unde et illa arbor alte radicata quasi inter adversantes ventos fixa steterat, quae dicebat: Per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam (II Cor. VI, 8). Saepe enim laus bene agentis auribus insolenter admota, dum foris sermonibus perstrepit, intus quamdam menti per tacitum, elationis tempestatem gignit: fitque ut hoc, quod animus de humanis favoribus gaudet, non facile exterius ostendat, sed tamen corruptionis vim non tenuiter interius sentiat. Et sunt nonnulli quos ita laus inflat, ut usque ad verba elationis pertrahat. Quidam vero, ut praediximus, hoc ipsum patefacere quod elevantur erubescunt, atque auditis suis praeconiis extolluntur; sed tamen usque ad elationis verba non exeunt, et gaudere se in talibus non ostendunt. Unde beatus Job, quia noverat arrogantem se non solum nullo modo in verbis, sed etiam in cogitatione quoque tacita minime fuisse, postquam dixit: Si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, illico subdidit:

CAPUT VIII

VERS. 27.---Et laetatum est in abscondito cor meum.

18. De suis laudibus vel tacite laetari vetitum.---Qua videlicet attestatione quid nobis innuitur, nisi quod magno metu et circumspectione opus est, ne mens nostra unquam de suis laudibus vel tacita laetetur? Quisquis enim quasi claritatem lunae famae suae magnitudinem conspicit, sibique in occulto mentis gaudium facit, cui iste nisi auctori se praetulit, cujus dono ut bene operaretur percepit, et tamen in ejus munere de gratia suae laudis hilarescit? Despecto enim honore conditoris, semetipsum

plus amare convincitur, cujus praeconiis laetatur. Quamvis nonnunquam etiam sancti viri de bona sua opinione gaudeant; sed cum per hanc ad meliora proficere audientes pensant, non jam de opinione sua, sed de proximorum gaudent utilitate quia aliud est favores quaerere, et aliud de profectibus exsultare. Qua in re necesse est ut cum audientium utilitati non proficit, mentem nostram fama laudabilis non elevet, sed fatiget. Cum enim humanae linguae attestatione laudamur, occulta pulsatione requirimur quid de nobisipsis sentiamus. Superba etenim mens etiam cum de se falsa bona dicuntur exsultat, quia non apud Deum qualiter vivat, sed apud homines qualiter innotescat, excogitat. Judicium enim de se omnipotentis Dei despiciens, et solummodo hominum quaerens, inter auditas laudes extollitur, et quae hoc solum quaesierat, quasi de bravio operis laetatur. At contra, si cor veraciter humile est, bona quae de se audit, aut minime recognoscit, et quia falsa dicuntur metuit; aut certe si adesse ea sibi veraciter scit, eo ipso formidat ne ab aeterna Dei retributione sint perdita, quo haec considerat hominibus divulgata, pavetque vehementer ne spes futuri muneris in mercedem permutetur transitorii favoris.

19. Sancti suis laudibus cruciantur.---Qua ex re agitur ut electorum animus magno laudum suarum igne crucietur, atque ab omni torporis sui rubigine moerore cogitationis excoquatur. Cauta enim consideratione trepidat, ne aut de his in quibus laudatur et non sunt majus Dei judicium inveniat, aut de his in quibus laudatur et sunt competens praemium perdat. Unde plerumque fit ut sicut injustus ex laude sua polluitur, ita vir justus audita sua laude purgetur. Nam dum bona quae egit ab hominibus proferri cognoscit, subtile contra se, ut dictum est, extremi judicii examen metuit, ac trepidus ad conscientiam recurrit, et quidquid illic inest reprehensibile corrigit. Dum enim bona sua innotuisse formidat, subtilitatem secuturi examinis pertimescens, si

qua in se mala occulta sunt amputat. Pavet namque si saltem talis Deo non ostenditur qualis ab hominibus putatur, et neque contentus est ut in quo potuit innotescere, in hoc debeat remanere. Jam enim de bonis suis quasi retributionem sibi factam aestimat, nisi eis et alia quae ab hominibus nesciuntur adjungat. Unde bene per Salomonem dicitur: Sicut probatur in conflatorio argentum, et in fornace aurum, ita probatur homo ore laudantis (Prov. XXVII, 21). Argentum quippe vel aurum, si reprobum est, igne consumitur; si probum vero, igne declaratur. Sic nimirum est et sensus operantis. Nam qualis sit, in eo quod laudatur ostenditur. Si enim se auditis suis laudibus extollit, quid iste aliud quam aurum vel argentum reprobum fuit, quem videlicet fornax linguae consumpsit? Si autem favores suos audiens, ad superni judicii considerationem redit, ac ne de his apud occultum arbitrum gravetur metuit, quasi expurgationis igne ad magnitudinem claritatis excrescit, et unde incendium trepidationis sustinet, inde clarius fulget. Beatus igitur Job, quia nequaquam de operatione se praetulit, fidenter dicit: Si vidi solem cum fulgeret. Quia vero hunc a judicii interioris intuitu fama laudabilis non divertit, adjungit: Et lunam incedentem clare. Quia autem opinionis suae gratia animum devinci, nec tacita cogitatione permisit, protinus subdidit: Et si laetatum est in abscondito cor meum. Et quia plerumque inconsiderata mens, dum transitorio favori non renititur, ad hoc usque pertrahitur, ut laudet ipsa quod facit, conditioni quae praemissa est quasi congrue subinfertur:

CAPUT IX

IBID.---Et osculatus sum manum meam ore meo.

20. Deo, non sibi, sua bona opera tribuunt. Gratia praeveniens.---Per manum quippe operatio, per os autem locutio designatur; sicut per Salomonem dicitur: Abscondit piger manum suam sub axilla sua, et laborat si

ad os suum porrigat eam (Prov. XIX, 24). Pigro labor est manum suam ad os porrigere, quia desidiosus quisque praedicator nec hoc vult operari quod dicit. Manum quippe ad os porrigere est voci suae opere concordare. Manum ergo suam osculatur ore suo, qui laudat quod facit, et testimonio propriae locutionis sibi virtutem tribuit operis. Qua in re quis despicitur, nisi is qui ipsa operandi munera largitur? Unde bene per egregium praedicatorem dicitur: Quid autem habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Sancti autem viri sciunt post primi parentis lapsum de corruptibili stirpe se editos, et non virtute propria, sed praeveniente superna gratia ad meliora se vota vel opera commutatos; et quidquid sibi mali inesse cognoscunt, de mortali propagine sentiunt meritum; quidquid vero in se boni inspiciunt, immortalis gratiae cognoscunt donum, eique de accepto munere debitores fiunt, qui et praeveniendo dedit eis bonum velle quod noluerunt, et subsequendo concessit bonum posse quod volunt. Unde bene per Joannem dicitur: Adoraverunt viventem in saecula saeculorum, mittentes coronas suas ante thronum Domini (Apoc. IV, 10). Coronas namque suas ante thronum Domini mittere est certaminum suorum victorias non sibi tribuere, sed auctori, ut ad illum referant gloriam laudis, a quo se sciunt vires accepisse certaminis. Beatus ergo Job, quia sic bona quae operatus est narrat, ut tamen haec suae operationi non tribuat, sed ad auctoris laudem recurrat, manum suam ore suo osculatum fuisse se denegat. Ac si patenter dicat: Ego mea opera tanquam mea non profero, quia auctoris sui gratiam negare convincitur, quisquis sibi tribuit quod operatur. Unde et protinus subdit:

CAPUT X

VERS. 28.---Quae est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum.

21. Deum negat qui de viribus suis praesumit.---Liquet etenim quia illum negat, cujus despecta gratia, sibi vires boni operis arrogat. Quod recte quoque et iniquitas maxima vocatur, quoniam omne peccatum quod ex infirmitate est spem nequaquam perdit, quia a superno judice veniam requirit. Praesumptio autem virtutis propriae tanto gravius in desperatione est, quanto longius ab humilitate. Cumque vires sibi tribuit operis, ad adjutorium non recurrit auctoris; fitque ut eo gravius peccator pereat, quo et ipsum hoc, quia est peccator, ignorat. Sequitur:

CAPUT XI

VERS. 29.---Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum.

22. Dei discipulos nos facit sola charitas. Charitatis argumenta et signa.---Omnipotentis Dei nos esse discipulos, sola custodia charitatis probat. Hinc est enim quod per semetipsam Veritas dicit: In hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII, 35). Quae nimirum dilectio si cor nostrum veraciter replet, duobus modis ostendi solet, scilicet si et amicos in Deo, et inimicos diligimus propter Deum. Sed sciendum est quia inimici dilectio tunc veraciter custoditur, cum nec de profectu addicimur, nec de ruina illius laetamur. Nam saepe in dilectionis imagine erga inimicum animus fallitur, seque hunc diligere aestimat, si ejus vitae contrarius non existat. Sed dilectionis vim occulte et veraciter aut profectus inimici, aut casus interrogat. Hac etenim de re ad plenum semetipsam mens hominis nescit, nisi eum quem sibi adversarium credit in defectu vel profectu mutasse modum sui status invenerit. Si enim de prosperitate addicitur, et de calamitate se odientis laetatur, constat quia non amat quem non vult esse meliorem, eumque

etiam stantem voto persequitur, quem cecidisse gratulatur.

23. Qui possumus illaesa charitate de inimici ruina laetari, aut de ejus gloria dolere. Quid hac in re cavendum.---Sed inter haec sciendum est quia evenire plerumque solet ut non amissa charitate et inimici nos ruina laetificet, et rursum ejus gloria sine invidiae culpa contristet, cum et ruente eo quosdam bene erigi credimus, et proficiente illo plerosque injuste opprimi formidamus. Qua in re mentem nostram nec ejus jam defectus erigit, nec ejus profectus addicit, si recta nostra cogitatio non quid in ipso, sed quid de ipso circa alios agatur attendit. Sed ad haec servanda valde est necessarium subtilissimae discretionis examen, ne cum nostra odia exsequimur, fallamur sub specie utilitatis alienae. Si enim de inimici morte gaudendum omnino non esset, Psalmista non diceret: Laetabitur justus, cum viderit vindictam impiorum (Psal. LVII, 11). Sed aliud est impium, aliud vero inimicum perpeti. Nam sunt plerique inimici qui non sunt impii; et sunt nonnulli impii, qui nobis specialiter non videntur inimici. Humana autem mens omnem quem inimicum tolerat, etiam impium et iniquum putat, quia ejus culpas apud cogitationem suam livor accusator exaggerat. Quibuslibet vero flagitiis prematur, minus iniquus creditur, si adversarius minime sentitur. Qua in re discernendum est aliud esse quod nobis, aliud vero quod sibi et caeteris noster inimicus nocet. Nam si aliis bonus est, sine nostra forsitan culpa esse non potest nobis malus; nec omnino jam de ejus ruina gaudendum est, cujus nos solos certum est adversa tolerasse. Cum vero noster ac multorum hostis perimitur, de ereptione proximorum potius quam de inimici interitu necesse est ut animus laetetur.

24. Condolendum est miseriae pereuntis, et congaudendum justitiae judicis.---Oportet namque ut pereunte adversario subtiliter pensare debeamus, et quid

debemus ruinae peccatoris, et quid justitiae ferientis. Nam cum perversum quemque Omnipotens percutit, et condolendum est miseriae pereuntis, et congaudendum justitiae judicis, ut nobis et in luctu sit poena morientis proximi, et rursus in gaudium veniat exhibita aequitas judicantis Dei, quatenus nec pereunti homini existamus adversarii, nec judicanti Deo inveniamur ingrati. Beatus igitur Job, quia cuncta in adversitate odia perfecte calcavit, dicat: Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum; qui videlicet et inimicum diligens, dum adversario ruenti condoluit, in malis illius ipse ad bonum crevit, ut inde iste ad benignitatem cresceret, unde illum mala quae merebatur invenissent.

Quia vero saepe nonnulli eos quos sibi adversarios aestimant maledictione feriunt, quoniam virtute nequaquam possunt; in quibus patenter apparet quae mala si possent facerent, qui ea quae facere nequeunt imprecari minime desistunt; beatus Job ostendens se a culpa etiam maledictionis alienum, secutus adjunxit:

CAPUT XII

VERS. 30.---Non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam ejus.

25. A maledictis abstinendum.---Peccaret quippe si hoc optaret a Deo fieri, quod ipse facere, vel omnino non posset, vel, si posset, minime deceret. Nam qui maledictionibus inimicum impetunt, quid aliud in illo facere Deum volunt, nisi quod ipsi facere aut nequeunt, aut erubescunt? Mortem namque adversario exoptant, quam et si possunt inferre metuunt, ne aut perpetrati homicidii rei teneantur, aut iniqui appareant etiam cum sint. Quid est ergo Deo dicere: Occide quem odi, nisi apertis ei vocibus clamare: Hoc fac meo adversario, quod me in illum facere nec peccatorem decet? In quibus

profecto verbis pensandum nobis est, ubi iste vir legerat: Diligite inimicos vestros (Luc. VI, 27, 35); ubi legerat: Benedicite, et nolite maledicere (Rom. XII, 14); et rursum: Non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto (I Petr. III, 9). Sed exterius non audita supernae gratiae praecepta servabat, quia haec in mente illius sancti Spiritus afflatus scribebat. Cui tamen minus esset quod positos extra diligeret, nisi et interius viventes secumque quotidie conversantes etiam familiares adversarios toleraret. Unde subjungit:

CAPUT XIII

VERS. 31.---Si non dixerunt viri tabernaculi mei: Quis det de carnibus ejus, ut saturemur?

26. Domesticos et familiares nobis adversantes patienter tolerare debemus. Altaris sacrificium. Adversa patienda sunt exterius fortiter, et interius clementer.--- Quae nimirum sententia potest quoque per mysterium ex voce Redemptoris intelligi. Viri quippe ejus tabernaculi de carnibus illius saturari cupierunt, vel Judaei scilicet persequentes, vel gentiles credentes, quia et illi moliti sunt corpus illius, quasi consumendo, exstinguere, et isti esurientem mentem suam desiderant per quotidianum immolationis sacrificium de ejus carnibus satiare. Sed nunc solius historiae virtutem sequentes, pensemus quanta fortitudine sancti viri animus extra intraque sollicitus ad omnia partitur. Qui si injuste agentibus aut unquam per silentium cederet, aut per rectitudinem non contrairet, profecto adversarios non habuisset. Sed in eo quod vias vitae tenuit, exoptatores suae mortis invenit. Foris patentes adversarios pertulit, intus latentes. Minor est autem virtus certaminis foris quempiam videre mala quae superet, et intus quod toleret non habere. Perfectae autem magnitudinis laus est adversa perpeti ei exterius fortiter, et interius clementer. Nam sunt nonnulla quae in ipsa quoque familiarium conversatione corrigi nequeunt

sine culpa corrigentis; atque ideo cum vel corrigentem inquinant, vel non omnino haec agentem gravant, magna magisterii arte dissimulanda sunt, ipsaque hac dissimulatione toleranda. Quae contra nos illata citius a corde laxamus, si nostra circa proximos errata cognoscimus. Unde bene quoque per Salomonem dicitur: Cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi. Scit enim tua conscientia, quia et tu crebro maledixisti aliis (Eccle. VII, 22, 23). Dum enim pensamus quales erga alios fuimus, esse circa nos tales alios minus dolemus, quia aliena injustitia in nobis vindicat quod in se juste nostra conscientia accusat. Sequitur:

CAPUT XIV

VERS. 32.---Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit.

27. Misericordiae in parcendo succedat misericordia in largiendo.---Quia, teste Paulo, charitas patiens et benigna describitur (I Cor. XIII, 4), per patientiam aliena mala aequanimiter tolerat, per benignitatem quoque bona misericorditer impendit sua. Unde beatus Job et patienter domesticos maledicentes pertulit, et viatores atque peregrinos apud se benigne suscepit: illis morum exempla tribuens, istis exteriorum ope concurrens; illis per mansuetudinem non concitus ad irascendum, istis per misericordiam ad subveniendum paratus. Vir enim sanctus Redemptorem generis humani per prophetiae spiritum intuens, praedicamenta quoque illius in opere servabat, quibus nos admonet, dicens: Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37). Dare namque nostrum ad res pertinet quas exterius habemus, dimittere autem ad relaxandum dolorem quem interius ex aliena culpa contraximus. Sed sciendum est quia qui dimittit, et non dat, etsi non plene operatus est, meliorem tamen partem misericordiae tenuit. Qui autem dat, et

minime dimittit, omnino misericordiam nullam facit, quia ab omnipotente Deo munus ex manu non accipitur, quod corde obligato in malitia profertur.

28. Eleemosynae meritoriae conditiones.---Mundari etenim debet prius animus qui eleemosynam praebet, quia omne quod datur Deo ex dantis mente pensatur. Cuncta itaque malitiae macula ab interiori nostro homine cogitationis immutatione tergenda est, quia iram judicis placare nescit oblatio, nisi ex munditia placeat offerentis. Unde scriptum est: Respexit Deus ad Abel et ad munera ejus, ad Cain autem et ad munera ejus non respexit (Genes. IV, 4, 5). Neque etenim sacrum eloquium dicit: Respexit ad munera Abel, et ad Cain munera non respexit; sed prius ait quia respexit ad Abel, ac deinde subjunxit, Et ad munera ejus. Et rursum dicit quia non respexit ad Cain, ac deinde subdidit, Nec ad munera ejus. Ex dantis quippe corde id quod datur accipitur. Idcirco non Abel ex muneribus, sed ex Abel munera oblata placuerunt. Prius namque ad eum legitur Dominus respexisse qui dabat, quam ad illa quae dabat. Unde bene beatus Job dicturus nobis in hospitalitatis gratia largitatem suam, prius circa adversarios protulit patientiam et benignitatem suam: quod de ruina non exsultavit inimici, quod verbis maledicis persecutores suos non impetiit, quod saevientes intrinsecus aequanimiter toleravit, et tunc demum hospitalitatis suae munificentiam protulit; ut audito scilicet narrationis ejus ordine, discamus quia exteriora munera ex interna cordis munditia condiuntur, ut virtutum ejus contextio lectorem doceat qualis apud se esse debeat, cum exteriora bona aliis subministrat.

29. In bonis operibus cavenda elatio.---Sed quis se inter tanta virtutum culmina sanctum esse non crederet? Quis non utcunque ipsis tot meritis tentaretur, ut si quando ut homo delinqueret, delictum suum hominibus nollet innotesci; et leve esse crederet, si quid in minimis

peccaret; culpamque suam mallet silentio tegere quam voce confessionis aperire? Saepe namque contingit ut elatus virtutibus animus, dum multa bona in aestimatione proximorum de se spargi cognoverit, agnosci non velit si quid est quod reprehensibiliter facit. Quas videlicet erroris tenebras idcirco mens tolerat, quia cordis oculum tumor gravat. Unde beatus Job inter tot eximia facta virtutum, qui tam summus exstitit in operatione, ut demonstraret quam humilis fuerit in mente, protinus adjunxit:

CAPUT XV

VERS. 33.---Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam.

30. Humilitatis argumentum est culpam suam confiteri; superbiae, excusare. Peccata excusando, graviora reddimus.---Haec sunt namque verae humilitatis testimonia, et iniquitatem suam quemque cognoscere, et cognitam voce confessionis aperire. At contra, usitatum humani generis vitium est, et latendo peccatum committere, et commissum negando abscondere, et convictum defendendo multiplicare. Ex illo quippe lapsu primi hominis haec augmenta nequitiae ducimus, ex quo ipsam radicem traximus culpae. Sic namque ille dum lignum vetitum contigisset, abscondit se a facie Domini inter ligna paradisi. In qua absconsione, scilicet quia Deum latere non poterat, non latendi effectus describitur, sed affectus notatur. Qui cum argueretur a Domino, quod de ligno vetito contigisset, illico respondit: Mulier quam dedisti mihi sociam ipsa mihi dedit de ligno, et comedi (Genes. III, 12). Ipsa quoque mulier inquisita respondit, dicens: Serpens decepit me, et comedi (Ibid., 13). Ad hoc quippe requisiti fuerant, ut peccatum quod transgrediendo commiserant confitendo delerent. Unde et serpens ille persuasor, qui non erat revocandus ad veniam, non est de culpa requisitus. Interrogatus itaque

homo est ubi esset, ut perpetratam culpam respiceret, et confitendo cognosceret quam longe a conditoris sui facie abesset. Sed adhibere sibimet utrique defensionis solatia quam confessionis elegerunt. Cumque excusare peccatum voluit vir per mulierem, mulier per serpentem, auxerunt culpam, quam tueri conati sunt: oblique Adam Dominum tangens, quod ipse peccati eorum auctor exstiterit, qui mulierem fecit; et Eva culpam ad Dominum referens, qui serpentem in paradiso posuisset. Qui enim ore diaboli fallentis audierant: Eritis sicut dii (Ibid., 5), quia Deo esse similes in divinitate nequiverunt, ad erroris sui cumulum Deum sibi facere similem in culpa conati sunt. Sic ergo reatum suum dum defendere moliuntur, addiderunt ut culpa eorum atrocior discussa fieret quam fuerat perpetrata.

31. Multi Adamum imitantur, velut arborum foliis peccatum abscondere cogitantem. Peccator e sepulcro exit per confessionem.---Unde nunc quoque humani generis rami ex hac adhuc radice amaritudinem trahunt, ut cum de vitio suo quisque arguitur, sub defensionum verba quasi sub quaedam se arborum folia abscondat, et velut ad quaedam excusationis suae opaca secreta faciem conditoris fugiat, dum non vult cognosci quod fecit. In qua videlicet occultatione non se Domino, sed Dominum abscondit sibi. Agit quippe ne omnia videntem videat, non autem ne ipse videatur. Quo contra cuique peccatori jam exordium illuminationis est humilitas confessionis, quia sibimetipsi jam parcere renuit, qui malum non erubescit confiteri quod fecit; et qui defendendo accusari potuit, accusando se celerrime defendit. Unde et mortuo Lazaro, qui mole magna premebatur, nequaquam dicitur: Revivisce, sed: Veni foras (Joan. XI, 43). Ex qua scilicet resurrectione, quae gesta in illius est corpore, signatur qualiter nos resuscitemur in corde, cum videlicet mortuo dicitur: Veni foras, ut nimirum homo in peccato suo mortuus, et per molem malae consuetudinis jam sepultus, quia intra

conscientiam suam absconsus jacet per nequitiam, a semetipso foras exeat per confessionem. Mortuo enim Veni foras dicitur, ut ab excusatione atque occultatione peccati ad accusationem suam ore proprio exire provocetur. Unde David propheta, ab illa tanti morte facinoris reviviscens, ad vocem Domini quasi foras exiit, dum, per Nathan correptus, quod fecerat accusavit (II Reg. XII, 13).

32. Occultandi peccati culpa vehementer excrevit.--- Quia igitur haec occultationis culpa in humano genere vehementer excrevit, bene beatus Job cum diceret: Si abscondi peccatum meum, interposuit: quasi homo. Hominis quippe esse proprium conspicit, quod ex parentis veteris imitatione descendit. Ubi apte subditur: Et celavi in sinu meo iniquitatem meam. Scriptura etenim sacra plerumque sinum ponere pro mente consuevit, sicut voce Ecclesiae de persecutoribus nostris, qui nobis natura quidem conjuncti sunt, sed vita disjuncti, per Psalmistam dicitur: Redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum (Psal. LXXVIII, 12). Ac si aperte diceret: In mente sua recipiant hoc quod in nostris corporibus saevientes operantur, ut dum nos exterius ex parte puniunt, ipsi interius perfecte puniantur. Quia igitur sinus secretum mentis accipitur, in sinu iniquitatem celare est hanc in conscientiae latibulis occultare, nec per confessionem detegere, sed per defensionem velare. Quo contra Jacobus dicit: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini (Jac. V, 16). Salomon quoque ait: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit, et dereliquerit ea, misericordiam consequetur (Prov. XXVIII, 13).

33. Ficta est peccati confessio sine humilitate. Sincerae confessionis indicia.---Sed inter haec sciendum est quod plerumque homines et culpas confitentur, et humiles non sunt. Nam multos novimus qui arguente nullo peccatores se esse confitentur; cum vero de culpa sua

fuerint fortasse correpti, defensionis patrocinium quaerunt, ne peccatores esse videantur. Qui si tunc cum id sponte dicunt peccatores se esse veraci humilitate cognoscerent, cum arguuntur ab aliis, esse se quod confessi fuerant non negarent. Qua in re indicia verae confessionis sunt, si cum quisque se peccatorem dicit, id de se dicenti etiam alteri non contradicit. Nam quia scriptum est: Justus in principio accusator est sui (Prov. XVIII, 17), non magis peccator, sed justus videri appetit, cum peccatorem se quisque nullo arguente confitetur, sed confessionis veritatem probat, cum alter malum quod fecimus increpat. Quod si superbe defendimus, liquet quia peccatores nos ex nobis ficte dicebamus. Unde summopere curandum est ut mala quae fecimus, et sponte fateamur, et haec aliis arguentibus non negemus. Superbiae quippe vitium est ut quod de se fateri quisque quasi sua sponte dignatur, hoc sibi dici ab aliis dedignetur

34. Job in peccati confessione humilitas. Saepe gravioris certaminis est peccata confiteri quam vitare.--- Beatus itaque Job quantae fuerit humilitatis ostendit, qui se et inter adversarios noverat vivere, et tamen non verebatur culpas voce confessionis aperire. Sed notandum quod superius virtutes suas loquitur, inferius peccatum fatetur. Hinc enim liquido demonstrat quam vera de bonis suis dixerat, qui noluit tacere de malis. Modo virtutes suas indicat, modo culpam, quia et perpetraverit peccatum, et non tacuerit, manifestat. Unde certissime apparet quantae munditiae in omnipotentis Dei oculis fuerit, qui et vitavit mala, ne committeret, et tamen quae eum committere contigit, hominibus non abscondit, quatenus ei et justitiae sit gloria declinasse peccatum, et justitiae custodia quod non potuit declinare prodidisse. Videatur vir iste cuilibet magnus in virtutibus suis, mihi certe sublimis apparet etiam in peccatis suis. Mirentur in eo qui volunt castitatis continentiam, mirentur integritatem justitiae, mirentur viscera pietatis; ego in eo

non minus admiror confessionem humillimam peccatorum quam tot sublimia gesta virtutum. Scio enim quod per infirmitatis verecundiam plerumque gravioris est certaminis commissa peccata prodere quam non admissa vitare, et unumquodque malum quamvis robustius vitetur, tamen humilius proditur. Beatus ergo Job, qui, tot magnis operibus fultus, confiteri culpam non erubuit, ostendit in virtutibus quam humilis fuit. Sed quia ex humilitate vera secura semper auctoritas nascitur, ut tanto foris nil metuat, quanto ad rerum culmina animus per elationis desiderium non anhelat, expressa confessione peccati, recte subjungitur:

CAPUT XVI

VERS. 34.---Si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me; et non magis tacui, nec egressus sum ostium.

35. Cordis a terrenarum rerum cupiditate liberi mira securitas. Quae tamen a custodiae disciplina non eximit.-- -Magna est securitas cordis, nil concupiscentiae habere saecularis. Nam si ad terrena adipiscenda cor inhiat, securum tranquillumque esse nullatenus potest, quia aut non habita concupiscit ut habeat, aut adepta metuit ne amittat; et dum in adversis sperat prospera, in prosperis formidat adversa, huc illucque quasi quibusdam fluctibus volvitur, ac per modos varios rerum alternantium mutabilitate versatur. Si vero semel in appetitione supernae patriae forti stabilitate animus figitur, minus rerum temporalium perturbatione vexatur. A cunctis quippe externis motibus eamdem intentionem suam quasi quemdam secretissimum secessum petit, ibique ncommutabili inhaerens, et mutabilia cuncta transcendens, ipsa jam tranquillitate quietis suae in mundo extra mundum est. Excedit profecto ima omnia intentione summorum, et cunctis rebus quas non appetit libertate quadam se superesse sentit, nec tempestatem

rerum temporalium intus sustinet, quam intuetur foris. quia terrena omnia, quae concupita opprimere mentem poterant, despecta subterjacent. Unde bene per prophetam dicitur: Statue tibi speculam (Jerem. XXXI, 21), ut dum quisque speculatur summa, superemineat infimis. Hinc etiam Habacuc dicit: Super custodiam meam stabo (Habac. II, 1). Stat quippe super custodiam suam, qui per solertiam disciplinae terrenis desideriis non succumbit, sed supereminet, ut dum semper stantem appetit aeternitatem, infra sit ei omne quod transit.

36. Quia carnis infirmitates et perturbationes non excludit. Sancti Dei dono imperturbabiles, propria infirmitate perturbationibus subjacent.---Tamen quia sanctus vir quantalibet virtute profecerit, eum in hac vita positum adhuc extrinsecus carnis infirmitas premit, ut scriptum est: Quanquam in imagine Dei ambulet homo, tamen vane conturbatur (Psal. XXXVIII, 7), plerumque agitur, ut et turbetur exterius, et imperturbabilis perduret interius; et quod vane conturbari potest, de infirmitate carnis sit, quamvis quod in imagine Dei ambulat, de virtute mentis, quatenus et roboretur intus divino adjutorio, et tamen adhuc foris sarcina prematur humana. Unde bene Habacuc iterum unam sententiam protulit ad utraque servientem. Ait enim: Et introivit tremor in ossa mea, et subtus me turbata est virtus mea (Habac. III, 16). Ac si diceret: Non mea virtus est in qua superius raptus imperturbabilis maneo, et mea virtus est in qua inferius turbor. Ipse ergo super se imperturbabilis est, ipse sub se perturbabilis, quia super se ascenderat, in quantum rapiebatur ad summa; et sub semetipso erat, in quantum adhuc reliquias trahebat in infima. Ipse super se imperturbabilis est, quia in Dei jam contemplationem transierat; ipse sub se perturbabilis, quia sub semetipso adhuc infirmus homo remanebat. Huic sententiae David propheta concinens, ait: Ego dixi in excessu mentis meae: Omnis homo mendax (Psal. CXV, 2). Cui responderi potest: Si omnis homo, et tu, falsaque jam erit sententia

quam mendax ipse protulisti. Si vero ipse non es mendax, vera jam sententia non erit, quia dum tu verax es, non omnis homo cognoscitur mendax. Sed notandum est quod praemittitur: Ego dixi in excessu mentis meae. Per excessum ergo mentis etiam semetipsum transiit, cum de hominis qualitate definivit. Ac si patenter dicat: De falsitate omnium hominum inde veram sententiam protuli, unde ego ipse super hominem fui. In tantum vero et ipse mendax, in quantum homo; in tantum autem omnino non mendax, in quantum per excessum mentis super hominem.

37. Haec internae quieti et contemplationi non officiunt.---Sic itaque sic perfecti omnes, quamvis adhuc aliquid turbulentum de infirmitate carnis tolerent, jam tamen intrinsecus tranquillissimo secreto perfruuntur per contemplationem mentis, ut quidquid acciderit exterius, in nullo turbet interius. Unde beatus Job securitatem sanctae mentis ostendens, postquam de se tot virtutum praedicamenta protulit, hoc quod praemisimus secutus, adjunxit. Si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me; et non magis tacui, nec egressus sum ostium. Ac si apertius dicat: Turbatis contra me extrinsecus aliis, ipse in me intrinsecus imperturbabilis mansi. Quid namque in hoc loco ostium nisi os debemus accipere? Per hoc quippe quasi egredimur, dum verbis quibus possumus secreta nostri cordis aperimus; et quales intus manemus in conscientia, tales foras egredimur per linguam.

38. Sancti commotionis tempore silent. Secus alii. Silendum, nisi loquendo aliis prodesse possimus.---Sunt vero nonnulli qui omnino despici metuunt, ac ne viles fortasse judicentur, sapientes videri appetunt. Hi coguntur ostium egredi, quia pulsati contumeliis, quam magni apud se lateant loquentes denuntiant. Dumque per impatientiam victi quaedam de se quae nesciebantur produnt, tanquam per oris ostium egrediuntur. Unde

beatus Job dicturus quod oris ostium non fuisset egressus, bene praemisit: Tacui, quia videlicet impatientia turbatus a domo conscientiae exisset, si tacere nescisset. Sancti etenim viri in commotionis tentatione semetipsos ostendere omnino refugiunt, et cum audientibus prodesse nequeunt, etiam despici tacentes volunt, ne de sapientiae suae ostentatione glorientur. Cumque aliquid dicunt prudenter, non quaerunt gloriam suam, sed auditorum vitam. Cum vero conspiciunt quia auditorum vitam loquendo lucrari non possunt, tacendo abscondunt scientiam suam. Ad imitandam quippe vitam Domini, quasi ad quoddam nobis propositum signum currimus. Ipse enim, quia Herodem vidit non profectum quaerere, sed signa vel scientiam velle mirari, requisitus ab eo tacuit, et quia constanter tacuit, ab eo irrisus exivit. Scriptum namque est: Herodes autem, viso Jesu, gavisus est valde; erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audiret multa de illo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri (Luc. XXIII, 8). Ubi et subditur: Interrogabat autem illum multis sermonibus, at ipse nihil illi respondebat. Tacens vero Dominus quam sit despectus ostenditur, cum illic protinus subinfertur: Sprevit illum Herodes cum exercitu suo, et illusit. Quod videlicet factum oportet nos audientes discere, ut quoties auditores nostri nostra volunt quasi laudanda cognoscere, non autem sua perversa mutare, omnino taceamus, ne si ostentationis studio verbum Dei loquimur, et illorum culpa quae erat esse non desinat, et nostra quae non erat fiat.

39. Unde sciri queat utrum auditores ex praedicatorum doctrina proficiant. Quid sit loqui ex Deo et coram Deo.---Dicat fortasse aliquis: Unde novimus quo corde quis audiat? Sed multa sunt quae audientis animum produnt, maxime si auditores nostri et semper laudant quod audiunt, et nunquam quod laudant sequuntur. Hanc inanem loquendi gloriam praedicator egregius fugerat, cum dicebat: Non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei; sed ex sinceritate, sicut ex Deo, coram Deo in

Christo loquimur. Adulterari namque verbum Dei, est aut aliter de illo sentire quam est, aut ex eo non spiritales fructus, sed adulterinos fetus quaerere laudis humanae. Ex sinceritate vero loqui, est nil in eloquio extra quam oporteat quaerere. Sicut ex Deo autem loquitur qui scit non se a se habere, sed ex Deo accepisse quod dicit. Coram Deo vero loquitur qui in omni quod dicit, non humanos favores appetit, sed omnipotentis Dei praesentiae intendit; non suam, sed auctoris gloriam requirit. Qui autem scit quidem ex Deo se accepisse quod dicit, et tamen dicendo propriam gloriam quaerit, sicut ex Deo loquitur, sed non coram Deo, quia eum quem cordi suo non proponit cum praedicat quasi absentem putat. Sed sancti viri et ex Deo loquuntur, et coram Deo, quia et ab eo se sciunt habere quod dicunt, et ipsum suis sermonibus adesse judicem auditoremque considerant. Unde fit ut cum se a proximis despici agnoscunt, suaque dicta vitae audientium non prodesse, abscondant quantae virtutis sint, ne si secretum cordis inutiliter sermo prolatus aperiat, ad inanem gloriam prorumpat.

40. Job ad suas virtutes narrandas, nec superbia nec impatientia coegit.---Beatus igitur Job inter obstinatas mentes non appetens ex virtutis suae patefactione clarescere, ait: Si despectio propinquorum terruit me, et non magis tacui, nec egressus sum ostium. Qui enim per humilitatem solidus nequaquam despici timuit, hunc ut foras lingua ejiceret impatientia non evicit. Ubi bene praemittitur: Si expavi ad multitudinem nimiam, ut cujus constantiae fuerit agnoscatur, quia videlicet nequaquam terret exterius numerus hominum, quem non devastat interius turba vitiorum. In hac etenim vita, qui nulla prospera appetit, nulla procul dubio adversa pertimescit.

41. Quae de se narrat Job, de Christo sunt intelligenda.---Quae scilicet verba si ad intellectum mysticum pertrahimus, in eis citius operationem nostri Redemptoris invenimus. Ipse quippe ad multitudinem

nimiam non expavit, qui persecutores suos cum gladiis et fustibus venientes una tantum responsione perculit, dicens: Ego sum (Joan. XVIII, 6). Ipsum despectio propinquorum non terruit, qui nos ab aeternis suppliciis liberans, palmas in facie aequanimiter accepit. Ipse tacuit, et ostium egressus non est, qui sub ipsa jam hora passionis cum humanitatis infirma pateretur, divinitatis suae potentiam exercere noluit. Mediatori quippe Dei et hominum quasi egredi ostium fuisset, si cum teneretur ut homo, majestatis suae potentiam voluisset ostendere, et per divinitatis magnitudinem susceptae carnis infirma transire. Ut enim apertus homo mori posset, Deus mansit occultus: Quia si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Non est ergo egressus ostium, qui et requisitus a Pilato tacuit; atque inter persecutorum manus et corpus passioni obtulit quod pro electis assumpserat, et resistentibus noluit demonstrare quod erat. Unde etiam per Psalmistam dicitur: Posuerunt me in abominationem sibi, traditus sum, et non egrediebar (Psal. LXXXVII, 9). Cum enim despiceretur quia homo videbatur, egressus fuisset, si occultam majestatem suam ostentare voluisset. Sed quia infirmitatem prodidit, potentiam abscondit; in eo quod persecutoribus suis incognitus mansit, ad eos minime exivit. Qui tamen ad electos exit, quia divinitatis suae suavitatem quaerentibus aperit. Unde ei per prophetam dicitur: Existi in salutem populi tui, ut salvos facias christos tuos (Habac. III, 13). Sequitur:

CAPUT XVII

VERS. 35.---Quis mihi tribuat adjutorem, ut desiderium meum Omnipotens audiat?

42. Nemo suis meritis innitatur. Quaerendus adjutor et Mediator Christus.---Sanctus vir postquam tot virtutum suarum sublimia gesta narravit, sciens quod suis meritis ad summa pervenire nequeat, adjutorem quaerit. Et quem

nimirum nisi unigenitum Dei Filium contemplatur, qui humanam naturam in hac mortalitate laborantem dum suscepit adjuvit? Ipse quippe adjuvit hominem factus homo, ut quia puro homini via redeundi non patebat ad Deum, via redeundi fieret per hominem Deum. Longe quippe distabamus a justo et immortali, nos mortales et injusti. Sed inter immortalem et justum et nos mortales et injustos apparuit Mediator Dei et hominum mortalis et justus, qui et mortem haberet cum hominibus, et justitiam cum Deo, ut quia per ima nostra longe distabamus a summis, in seipso uno jungeret ima cum summis, atque ex eo nobis via redeundi fieret ad Deum, quo summis suis ima nostra copularet. Hunc ergo beatus Job per totius Ecclesiae significationem loquens, Mediatorem requirit, qui cum dixisset: Quis mihi tribuat adjutorem, apte subdidit: Ut desiderium meum Omnipotens audiat. Sciebat quippe quod ad requiem liberationis aeternae humanae preces nisi per advocatum suum audiri non possent. De quo per Joannem apostolum dicitur: Si quis peccaverit. advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris; non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi (Joan. II, 1, 2). De quo Paulus apostolus dicit: Christus Jesus, qui mortuus est pro nobis, imo qui et resurrexit, qui est in dextera Dei, qui etiam interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34). Unigenito enim Filio pro homine interpellare est apud coaeternum Patrem seipsum hominem demonstrare, eique pro humana natura rogasse est eamdem naturam in divinitatis suae celsitudine suscepisse. Interpellat igitur pro nobis Dominus, non voce, sed miseratione, quia quod damnari in electis noluit, suscipiendo liberavit. Adjutor ergo quaeritur ut desiderium exaudiatur, quia nisi pro nobis interpellatio Mediatoris intercederet, ab aure Dei procul dubio nostrarum precum voces silerent.

43. Non verba sed desideria cordis Deus exaudit.--- Notandum quoque est quod nequaquam dicitur preces,

sed desiderium meum Omnipotens audiat. Vera quippe postulatio non in oris est vocibus, sed in cogitationibus cordis. Valentiores namque voces apud secretissimas aures Dei non faciunt verba nostra, sed desideria. Aeternam etenim vitam si ore petimus, nec tamen corde desideramus, clamantes tacemus. Si vero desideramus ex corde, etiam cum ore conticescimus, tacentes clamamus. Hinc est, quod in eremo populus vocibus perstrepit, et S. Moyses a strepitu verborum tacet; et tamen silens aure divinae pietatis auditur, cum dicitur: Quid clamas ad me (Exod. XIV, 15)? Intus ergo in desiderio est clamor secretus, qui ad humanas aures non pervenit, et tamen auditum conditoris replet. Hinc est quod Anna ad Templum pergens, ore quidem tacuit, et tamen tot sui desiderii voces emisit (I Reg. I, 13). Hinc in Evangelio Dominus dicit: Intra in cubiculum tuum, et clauso ostio tuo, ora Patrem tuum in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi (Matth. VI, 6). Clauso quippe ostio petit in cubiculo, qui, tacente ore, in conspectu supernae pietatis fundit affectum mentis. Et vox auditur in abscondito, cum per sancta desideria silenter clamatur. Unde recte quoque per Psalmistam dicitur: Desiderium pauperum exaudivit Dominus; praeparationem cordis eorum audivit auris tua (Psal. XIX, 17). Sed beatus Job quem sibi in exaudiendo desiderio adjutorem quaerat, subjunctis verbis aperit, dicens:

CAPUT XVIII

IBID.---Et librum scribat ipse qui judicat.

44. Quaerendus adjutor Christus, qui est legislator et judex. Ezechielis de eo vaticinium.---Quia enim timenti adhuc populo lex est transmissa per servum, diligentibus vero filiis Evangelii gratia est collata per Dominum, qui ad redemptionem nostram veniens novum nobis testamentum condidit, sed de ejusdem nos testamenti mandato discutiens, quandoque etiam judex venit,

necessarium non est ut per expositionem clarescat quia librum scribit ipse qui judicat. Ipsa enim per se Veritas dicit: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22). Erit ergo tunc auctor judicii, qui nunc est conditor libri, ut tunc districtus exigat quod modo mansuetus jubet. Sic namque quotidie conspicimus quod magistri pueris elementa litterarum blandientes imponunt, sed haec ab eis saevientes exigunt; et quae dant cum mansuetudine, cum verbere requirunt. Blanda namque nunc sonant eloquii divini mandata, sed erunt aspera in exactione sentienda. Mansueta modo est admonitio vocantis, sed tunc districta ventura est justitia judicis, eo quod certum est quia nihil vel minimi mandati sine discussione praetereat. Quo videlicet constat quia librum scripsit ipse qui judicat. Quem scilicet librum Novi Testamenti, quia ipse per se humani generis Redemptor in extremo conderet, bene Ezechiel propheta denuntiat, dicens: Ecce sex viri veniebant de via portae superioris, quae respicit ad Aquilonem, et uniuscujusque vas interitus in manu ejus. Vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus (Ezech. IX, 2). Quid namque aliud in sex viris venientibus nisi sex aetates humani generis designantur? Qui de via portae superioris veniunt, quia a conditione paradisi, sicut ab ingressu mundi, a superioribus generationibus evolvuntur. Quae porta ad Aquilonem respicit, quia videlicet mens humani generis vitiis aperta, nisi calorem charitatis deserens torporem mentis appeteret, ad hanc mortalitatis latitudinem non exisset. Et uniuscujusque vas interitus in manu ejus, quia unaquaeque generatio singulis quibusque aetatibus evoluta, ante Redemptoris adventum in sua operatione habuit, unde poenam damnationis sumpsit. Vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis, quia Redemptor noster, etiam de sacerdotali tribu juxta carnem parentes habere dignatus, vestitus lineis venire perhibetur. Vel certe quia linum de terra, non autem sicut lana de corruptibili carne nascitur, quia indumentum sui corporis ex matre virgine, non

autem ex corruptione commistionis sumpsit, profecto ad nos vestitus lineis venit. Et atramentarium scriptoris ad renes ejus. In renibus posterior corporis pars est. Et quia ipse Dominus postquam pro nobis mortuus est, et resurrexit, et ascendit in coelum, tunc Testamentum Novum per apostolos scripsit, vir iste atramentarium ad renes habuit. Qui enim scripturam Testamenti Novi postquam discessit condidit, atramentarium quasi a tergo portavit. Hoc ergo atramentarium viro lineis vestito inhaerere considerat, qui dicit: Et librum scribat ipse qui judicat. Sed cur, beate Job, ab eo qui judex est, librum scribi desideras? Sequitur:

CAPUT XIX

VERS. 36.---Ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi.

45. Scriptura sacra humero portanda per operationem, ut sicut corona circumdetur per remunerationem.---Librum quippe in humero portare, est Scripturam sacram operando perficere. Et notandum quam ordinate describitur, et prius in humero portari, et postmodum sicut corona circumdari, quia videlicet sacri eloquii mandata, si modo bene portantur in opere, post nobis coronam victoriae exhibent in retributione. Beatus autem Job cur scribi librum a judice postulat, qui ad Testamenti Novi pervenire tempora non valebat? Sed sicut saepe jam dictum est, electorum vocibus utitur, atque ex eorum significatione postulat, quod profuturum eis per omnia praevidebat. Ipse namque per spiritum, hunc apud se librum jamdudum tenebat, quem per gratiam aspirationis acceperat et vivendo cognoscere et praevidendo nuntiare.

Sed inter haec sciendum est quia cum ejusdem sacri eloquii praecepta cogitamus, cumque mentem a vitae corruptibilis amore divertimus, quasi quibusdam cordis

passibus ad interiora properamus. Nemo autem infima deserens, repente fit summus, quia ad obtinendum perfectionis meritum, dum quotidie mens in altum ducitur, ad hoc procul dubio velut ascensionis quibusdam gradibus pervenitur. Unde hic quoque apte subjungitur:

CAPUT XX

VERS. 37.---Per singulos gradus meos pronuntiabo illum.

46. Varii sunt gradus ad perfectionem. Ut ad Deum proficiamus a nobis deficiendum.---De his quippe meritorum gradibus per Psalmistam dicitur: Ambulabunt de virtute in virtutem (Psal. LXXXIII, 8). De his iterum sanctam Ecclesiam contemplatus, ait: Deus in gradibus ejus dignoscitur, dum suscipiet eam (Psal. XLVII, 4). Neque enim, sicut dictum est, repente ad summa pervenitur, sed ad virtutum celsitudinem per incrementa mens ducitur. Hinc namque est quod Propheta idem iterum dicit: Exercitatus sum, et defecit paulisper spiritus meus (Psal. LXXVI, 4). Quid est itaque, quod ait: Spiritus meus, nisi spiritus hominis, videlicet spiritus elationis? Et quia per occultam gratiam ad amorem Dei temperata desuper mensura proficimus, quanto in nobis quotidie de Dei spiritu virtus crescit, tanto noster spiritus deficit. Qui spiritus erroris, quia non a nobis subito penitus amputatur, bene paulisper defecisse perhibetur. Tunc vero in Deo plene proficimus, cum a nobis ipsis funditus defecerimus. Hae itaque crescentium mensurae virtutum, sancti viri vocibus gradus dicuntur. Electus etenim quisque a rudimenti sui prius teneritudine inchoat, ad robusta postmodum et fortia convalescit. Quod aperte in Evangelio demonstrat Veritas, dicens: Sic est regnum Dei, quemadmodum si jaciat homo sementem in terram, et dormiat, et exsurgat nocte ac die, et semen germinet, et increscat, dum nescit ille (Marc. IV, 26). Cujus nimirum seminis incrementa denuntians, adjungit: Ultro enim terra

fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. Cujus profectus quoque etiam finem subrogat, dicens: Et cum ex se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam venit tempus messis. Ecce Veritatis voce per qualitates frugum distincta sunt incrementa meritorum. Ait enim: Primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. An non herba adhuc tunc fuerat Petrus cum ab ancillae ore subito unius flatu sermonis inflexus est, jam quidem per devotionem viridis, sed adhuc per infirmitatem tener. Plenum vero frumentum in spica inventus est quando persequentibus principibus resistebat, dicens: Obedire oportet magis Deo quam hominibus (Act. V, 29). Plenum vero frumentum in spica inventus est, quando in tritura persecutionis tot verbera pertulit, et tamen nequaquam palearum more imminutus est, sed granum integrum mansit. Paulisper quippe in unaquaque anima, ut ita dicam, internae gratiae humor exuberat, ut herba in frugem crescat. Nemo ergo quemlibet proximum, cum adhuc herbam videt, de frumento desperet. Ad herbarum quippe foliis, quae huc illucque molliter defluunt, surgentia frugum grana solidantur.

47. Diversi profectuum gradus per Danielem expressi.---Bene autem Daniel propheta, loquente ad se Domino, dum positionem nobis sui corporis insinuare studuit, haec meritorum incrementa signavit. Ait enim: Audivi vocem verborum ejus, et audiens jacebam consternatus super faciem] meam, vultusque meus haerebat terrae. Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum, et dixit ad me: Daniel vir desideriorum, intellige verba quae ego loquor ad te, et sta in gradu tuo; nunc enim missus sum ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens, et ait ad me: Noli metuere (Dan. X, 9). Quam videlicet positionem sui corporis, dum verba intrinsecus loquentis audiret, nequaquam nobis tanta cura exprimeret, si a mysteriis vacare cognovisset. In Scriptura

enim sacra justi viri non solum quod dicunt prophetia est, sed etiam plerumque quod agunt. Vir itaque sanctus internis mysteriis plenus per positionem quoque corporis exprimit virtutem vocis, et per hoc quod primum in terra prostratus jacuit, per hoc quod se postmodum in manuum suarum articulis et in genibus erexit, per hoc quod ad extremum erectus quidem sed tremens constitit, in semetipso nobis omnem ordinem nostri profectus innotescit. Verba enim Dei in terra jacentes audimus, cum in peccatis positi, terrenae pollutioni conjuncti, sanctorum voce spiritalia praecepta cognoscimus. Ad quae praecepta quasi super genua et super manuum nostrarum articulos erigimur, quia a terrenis contagiis recedentes, quasi jam ab infimis mentem levamus. Sicut enim totus terrae inhaeret qui consternatus jacet, ita qui in genibus et manuum suarum articulis incurvatur, inchoante profectu ex magna jam parte a terra suspenditur. Ad extremum vero voce dominica erecti quidem, sed trementes assistimus, cum, a terrenis desideriis perfecte sublevati, verba Dei quo plenius cognoscimus plus timemus. Adhuc enim quasi in terra jacet, qui ad coelestia erigi terrenorum desideriis negligit. Quasi sublevatus autem adhuc manibus et genibus incumbit, qui quaedam jam contagia deserit, sed quibusdam adhuc terrenis operibus non contradicit. Jam vero ad verba Dei erectus assistit, qui perfecte mentem ad sublimia erigit, et per immunda desideria incurvari contemnit.

48. A timore ad amorem et charitatem perveniendum. ---Bene autem trementem se stetisse indicat, quia examen subtilitatis internae, quo plus ad illud proficitur, amplius formidatur. Ubi apte divina voce subjungitur: Noli metuere, quia cum plus ipsi quod timeamus agnoscimus, plus nobis de Deo per internam gratiam infunditur quod amemus; quatenus et contemptus noster paulisper transeat in timorem, et timor transeat in charitatem, ut quia quaerenti nos Deo per contemptum resistimus, per timorem fugimus, et contemptu

quandoque et timore postposito, solo ei amore jungamur. Paulisper enim etiam timorem ejus discimus, cujus solius dilectioni inhaeremus. Appositis igitur quasi quibusdam gradibus profectus nostri, mentis pedem prius per timorem in imo ponimus, et postmodum per charitatem ad alta amoris levamus, ut ab eo quo quisque tumet, reprimatur ut timeat, et ab eo quod jam metuit, sublevetur ut praesumat. Hos autem virtutum gradus non magni laboris est prehendere, cum ab una ad alteram transitur.

49. Singularum virtutum gradus sunt varii. Fidei incrementa.---Sed subtilissima disputatione res inindiget, cum mens pensare nititur, in una eademque virtute quibus profectus sui gradibus elevetur. Ut enim prima elementa virtutum, fidem scilicet et sapientiam, loquar, obtineri singula perfecte nequeunt, nisi ad haec distinctis ordinatisque modis, quasi quibusdam gradibus, ascendamus. Ipsa enim fides, quae ad bona alia perfecte capessenda nos imbuit, plerumque in exordiis suis et nutat, et solida est; et jam certissime habetur, et tamen de ejus fiducia adhuc sub dubitatione trepidatur. Pars namque ejus prius accipitur, ut in nobis postmodum perfecte compleatur. Si enim certo gradu in credentis mente non proficeret, requisitus in Evangelio pater sanandi pueri non dixisset: Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam (Marc. IX, 23). Adhuc ergo ascendebat ad fidem quam jam perceperat, qui uno eodemque tempore clamabat se et jam credere, et adhuc ex incredulitate dubitare. Hinc est etiam quod Redemptori nostro a discipulis dicitur: Auge nobis fidem (Luc. XVII, 5), ut quae jam accepta per initium fuerat, quasi per augmenta graduum ad perfectionem veniret.

50. Sapientia bonorum operum magistra, per incrementa tribuitur. Diversi ejus gradus.---Ipsa quoque sapientia, quae esse bonorum operum solet magistra, anhelanti menti per incrementa tribuitur, ut ad eam

procul dubio magni moderaminis gradibus ascendatur. Quod bene Ezechiel propheta figurata narratione denuntiat, qui de eo viro quem in excelso monte viderat narrat dicens: Mensus est cubitos mille, et transduxit me per aquam usque ad talos. Rursumque mensus est mille, et transduxit me per aquam usque ad genua. Et mensus est mille, et transduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille torrentem, quem non potui pertransire, quoniam intumuerunt aquae profundae torrentis, qui non potest transvadari (Ezech. XLVII, 3, 4). Quid namque millenario numero nisi collati muneris plenitudo signatur? Vir itaque qui apparuit mille cubitos metitur, et propheta per aquas usque ad talos ducitur, quia Redemptor noster cum nobis ad se conversis boni exordii plenitudinem tribuit, dono spiritalis sapientiae prima nostri operis vestigia infundit. Aquam quippe usque ad talos venire est jam nos per acceptam sapientiam desideratae rectitudinis vestigia tenere. Qui rursum mille metitur, et propheta usque ad genua per aquam ducitur, quia cum boni operis plenitudo tribuitur, ad hoc usque nostra sapientia augetur, ut in pravis jam actibus minime flectatur. Hinc namque per Paulum dicitur: Remissas manus et dissoluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris (Hebr. XII, 12). Aqua ergo ad genua pervenit cum nos percepta sapientia perfecte ad boni operis rectitudinem stringit. Qui iterum metitur mille, et propheta per aquam usque ad renes ducitur, quia videlicet tunc in nobis plenitudo operis excrescit quando in nobis percepta sapientia omnem quoque, in quantum est possibile, delectationem carnis exstinxerit. Nisi enim carnis delectatio esset in renibus, Psalmista minime dixisset: Ure renes meos, et cor meum (Psal. XXV, 2). Aqua igitur ad renes venit cum dulcedo sapientiae etiam incentiva carnis interimit, ut ea quae urere mentem poterant delectationis incendia frigescant. Qui adhuc mensus est mille, torrentem videlicet, quem propheta pertransire non potuit, de quo etiam dicit: Quoniam intumuerunt aquae profundae torrentis, qui non potest

transvadari. Percepta namque perfectione operis ad contemplationem venitur. In qua scilicet contemplationem dum mens in altum ducitur, sublevata videt in Deo, quia non potest penetrare quod videt, et quasi tangit aquam torrentis, quam pertransire non valet, quia et intuetur speculando quod libeat, et tamen hoc ipsum perfecte non valet intueri quod libet. Propheta ergo quandoque ad aquam pervenit, quam non pertransit, quia ad contemplationem sapientiae cum ad extremum ducimur, ipsa ejus immensitas, quae ex se hominem sublevat, ad se humano animo plenam cognitionem negat, ut hanc et tangendo amet, et tamen nequaquam pertranseundo penetret.

51. His emensis, ad contemplationem pervenitur.--- Beatus igitur Job haec incrementa virtutum quia distincte hominibus superno munere tribui conspexit, gradus vocavit, quoniam per ipsos ascenditur ut ad coelestia obtinenda veniatur. Sacri itaque libri, id est divini eloquii, memoriam faciens, dicit: Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, quia nimirum ille ad doctrinam Dei veraciter ascendit, qui ad obtinendam hanc gradibus sanctae operationis eruperit. Et quasi per singulos gradus suos librum pronuntiat, qui percepisse se ejus scientiam non per verba tantummodo, sed etiam per opera demonstrat. Unde adhuc subditur:

VERS. 37.---Et quasi principi offeram eum.

Omne enim quod offerimus, in manibus tenemus. Venienti ergo ad judicium principi librum offerre est verba praeceptorum illius in actione tenuisse. Sequitur:

CAPUT XXI

VERS. 38-40.---Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent; si fructus ejus comedi absque

pecunia, et animam agricolarum ejus afflixi; pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina.

52. De praelatorum injustitia et erratis, minus perfecti clamant et non dolent; perfecti vero tacent et lugent. Perfecti tanto magis de alienis damnis dolent quanto minus de suis.---Quid est clamare terram, deflere sulcos, et fructus proprios emendo comedere? Cui unquam necesse est sua emere? Quis clamantem audivit terram? Quis sulcos deflentes vidit? Et cum sulci terrae semper ex terra sint, quid est quod pronuntiatione distincta et clamasse terra, et sulci ejus cum ea deflesse denegantur? Cum enim nihil sit aliud sulcus terrae quam terra, magnae distinctionis ratione non caret, dum subjungit: Et cum ea sulci ejus deflent. Qua videlicet in re quia ordo historiae deficit, sese nobis intellectus mysticus quasi apertis jam foribus ostendit. Ac si patenter clamet: Quia rationem litterae defecisse cognoscitis, nimirum restat ut ad me sine dubitatione redeatis. Omnis enim qui vel privato jure domesticam familiam regit, vel pro utilitate communi fidelibus plebibus praeest, in hoc quod jura regiminis in commissis sibi fidelibus possidet, quid aliud quam terram incolendam tenet? Ad hoc quippe divina dispensatione caeteris unusquisque praeponitur, ut subjectorum animus, quasi subacta terra, praedicationis illius semine fecundetur. Sed terra contra possessorem clamat, si contra eum qui sibi praeest aliquid justum vel privata domus, vel sancta Ecclesia murmurat. Clamare quippe terram est contra regentis injustitiam rationabiliter subjectos dolere. Ubi recte subjungitur: Et cum ea sulci ejus deflent. Terra enim, etiam nullis operibus exculta, plerumque ad usum hominis aliquod alimentum profert, exarata vero fruges ad satietatem parit. Et sunt nonnulli qui nullo lectionis, nullo exhortationis vomere proscissi, quaedam bona, quamvis minima, tamen ex semetipsis proferunt, quasi terra necdum exarata. Sunt vero nonnulli qui, ad audiendum semper atque retinendum sanctis praedicationibus ac

meditationibus intenti, a priori mentis duritia, quasi quodam linguae vomere scissi, semina exhortationis accipiunt, et fruges boni operis per sulcos voluntariae afflictionis reddunt. Saepe vero contingit ut hi qui praesunt injusta aliqua faciant, fitque ut ipsi subjectis noceant qui prodesse debuerant. Quae dum rudes quique conspiciunt, commoti contra rectorem murmurant, nec tamen valde proximis per compassionem dolent. Cum vero hi qui jam aratro lectionis attriti sunt, atque ad frugem boni operis exculti, gravari vel in minimis innocentes aspiciunt, per compassionem protinus ad lamenta convertuntur, quia velut sua plangunt ea quae proximi injuste patiuntur. Perfecti namque cum semper de spiritalibus moveantur, tanto sciunt de alienis corporalibus damnis ingemiscere, quanto jam edocti sunt non dolere de suis. Omnis ergo qui praeest, si perversa in subditis exercet, contra hunc terra clamat, et sulci deflent, quia contra ejus injustitiam rudes quidem populi in murmurationis vocibus erumpunt, sed perfecti quique pro pravo ejus opere sese in fletibus affligunt, quodque imperiti clamant et non dolent, hoc probatioris vitae subjecti deflent et tacent. Cum clamante ergo terra sulcos plangere est per hoc unde multitudo fidelium juste contra rectorem queritur uberioris vitae homines ad lamenta pervenire. Sulci itaque et ex terra sunt, et tamen a terrae vocabulo distinguuntur, quia hi qui in sancta Ecclesia mentem suam labore sanctae meditationis excolunt, caeteris fidelibus tanto meliores sunt, quanto per accepta semina fecundiores operum fruges reddunt. Et sunt nonnulli qui, sanctis plebibus praelati, vitae quidem stipendia ex ecclesiastica largitate consequuntur, sed exhortationis ministeria debita non impendunt. Contra quos adhuc exemplum sancti viri recte subjungitur, cum ab eo protinus subinfertur:

CAPUT XXII

VERS. 39.---Si fructus ejus comedi absque pecunia.

53. Quantum peccent praelati, qui bona ecclesiastica muti comedunt. Quantam sollicitudinem sibi subditis debeant qui praesunt.---Fructus etenim terrae absque pecunia comedere est ex Ecclesia quidem sumptus accipere, sed eidem Ecclesiae praedicationis pretium non praebere. De qua videlicet praedicatione auctoris voce dicitur: Oportuit te committere pecuniam meam nummulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum erat cum usura (Matth. XXV, 27). Terrae igitur fructus absque pecunia comedit, qui ecclesiastica commoda ad usum corporis percipit, sed exhortationis ministerium populo non impendit. Quid ad haec nos pastores dicimus, qui adventum districti judicis praecurrentes, officium quidem praeconis suscipimus, sed alimenta ecclesiastica muti manducamus? Exigimus quod nostro debetur corpori, sed non impendimus quod subjectorum debemus cordi. Ecce vir sanctus tot in hoc saeculo pignoribus obstrictus, inter occupationes innumeras liber ad studium praedicationis fuit. Qui fructus terrae nunquam sine pecunia comedit, quia nimirum subditis verbum bonae admonitionis reddidit, a quibus fructus corporeae servitutis accepit. Hoc namque debet omnipotenti Deo omnis qui praeest populo, hoc qui multis, hoc qui paucioribus praeest, ut sic debita ministeria a subditis exigat, quatenus ipse etiam quid semper admonitionis debeat sollicitus attendat. Omnes namque qui sub dispensatione conditoris vicario nobis ministerio jungimur sub uno ac vero Domino, quid nobis aliud nisi invicem servi sumus? Cum igitur is qui subest servit ad obsequium, restat procul dubio ut is qui praeest serviat ad verbum. Cum is qui subest jussis obtemperat, oportet ut is qui praeest curam sollicitudinis ac pietatis impendat. Sicque fit ut dum studiose nunc servire nobis invicem per charitatem nitimur, quandoque cum vero Domino communi exsultatione dominemur. Sed sunt nonnulli qui in eo quod officium praedicationis exhibent, aliis invident bonum quod habent, atque ideo jam

veraciter non habent. Quibus recte per Jacobum dicitur: Quod si zelum amarum habetis inter vos, et contentiones sunt in cordibus vestris, non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica (Jac. III, 14). Unde hic quoque cum dictum est: Si fructus ejus comedi absque pecunia, recte subjungitur:

CAPUT XXIII

IBID.---Et animam agricolarum ejus afflixi.

54. Ecclesiarum rector sibi in praedicatione cooperantibus non invideat.---Agricolae quippe hujus terrae sunt hi qui, minori loco positi, quo valent zelo, quanto possunt opere, ad eruditionem sanctae Ecclesiae in praedicationis gratia cooperantur. Quos videlicet terrae hujus agricolas hoc est non affligere, eorum laboribus non invidere, ne rector Ecclesiae dum soli sibi jus praedicationis vindicat, etiam aliis recte praedicantibus invidia se mordente contradicat. Pia etenim pastorum mens, quia non propriam gloriam, sed auctoris quaerit, ab omnibus vult adjuvari quod agit. Fidelis namque praedicator optat, si fieri valeat, ut veritatem quam solus loqui non sufficit ora cunctorum sonent. Unde cum Josue duobus in castris remanentibus atque prophetantibus vellet obsistere, recte per S. Moysen dicitur: Quid aemularis pro me? Quis tribuat ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum (Num. XI, 29)? Prophetare quippe omnes voluit, qui bonum quod habuit aliis non invidit: Quia igitur beatus Job cuncta haec suspensa intulit, et si ea minime fecerit sententia se maledictionis adstringit, sequitur:

CAPUT XXIV

VERS. 40.---Pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina.

55. Praelatis sua auctoritate male utentibus oritur pro frumento tribulus, et pro hordeo spina.---Ac si aperte dicat: Si injustum quid erga subditos gessi, si exigi debita, et ipse quod debui non impendi, si exercitationem boni operis aliis invidi, pro bonis quae in aeternum reficiunt, retribuantur mihi in judicio mala quae pungunt. Pro frumento quippe tribulus, et pro hordeo spina oritur, cum in retributione ultima, de qua remuneratio laboris quaeritur, punctio doloris invenitur. Et notandum quod sicut a frumento hordeum distat, quamvis utrumque reficiat, sic a tribulo spina, quamvis sit utrumque quod pungat, quia tribulus mollior, et ad pungendum semper durior est spina. Ait ergo: Pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina. Ac si patenter dicat: Egisse quidem et magna me et minima bona scio, sed si non ita est, pro bonis magnis mala minima, et pro bonis minimis mihi respondeant mala majora. Quamvis hoc intelligi et aliter potest. In frumento quippe spiritale opus, quod mentem reficit, in hordeo autem terrenarum rerum dispensatio figuratur. In qua saepe dum servire infirmis atque carnalibus cogimur, quasi sua jumentis alimenta praeparamus, atque ipse nostrorum usus operum quasi more hordei habet aliquid de admistione palearum. Et plerumque contingit ut rector qui praeest, dum injusta contra subditos exercet, dum nullo bonos blandimento refovet, dum, quod gravius est, bene operantes quosque ex invidia affligit etiam quaedam bona aliquando faciat, ac si frumentum serat, seseque in dispensandis terrenis rebus nonnunquam non avaritiae studio, sed pro utilitate carnalium misceat, et sic ejusdem laboris fructum velut messem hordei exspectet. Sed subjecti quique pro eo quod in maximis gravantur, gaudere in ejus bonis minimis nequeunt, quia nec hoc opus coram Deo placet, quod alterius operis injustitia polluit, nec ipsa terrenarum rerum dispensatio pro utilitate subditorum suscipi creditur, quando is qui praeest anhelare per avaritiam videtur. Unde fit ut ad ipsa etiam pauca bona, quae fieri inter multa mala considerant, non laudes, sed gemitus

reddant; atque infirmantes murmurent, dum perpendunt puri operis non esse quod vident. Ait ergo: Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent; si fructus ejus comedi absque pecunia, et animam agricolarum ejus afflixi; pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina. Ac si aperte dicat: Si magna quae debui sollicite non feci, punctiones murmuris a subjectis recipiam, etiam de bono quod feci. Si neglexi exhibere quod foveat, juste in querelam prosiliens eorum lingua me pungat.

56. Praelati a malis exemplis praebendis, subditi a temerariis judiciis caveant.---Qua in re semper sollicita consideratione pensandum est, ne aut hi qui praesunt exempla mali operis subjectis praebeant, eorumque vitam suae gladio pravitatis exstinguant; aut hi qui alieno regimini subjacent, facile judicare audeant facta rectorum, atque per hoc quod de his qui sibi praelati sunt murmurant, non humano, sed ei qui cuncta disponit divino ordini contradicant. Illis namque dicitur: Oves meae his quae conculcata pedibus vestris fuerant pascebantur, et quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant (Ezech. XXXIV, 19). Oves enim turbata pedibus bibunt cum subjecti ea ad exemplum vivendi appetunt quae praelati quique pravo opere pervertunt. At contra a praelatis hi audiunt: Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum (Exod. XVI, 8). Qui enim contra superpositam sibi potestatem murmurat, liquet quod illum redarguit qui eamdem homini potestatem dedit. Tandem beati Job plenas mystica virtute sententias, in quibus contra amicorum verba respondit, Deo largiente digessimus; nunc superest ut ad Eliu verba veniamus, quae tanto graviori circumspectione pensanda sunt, quanto et per juventutis audaciam spiritu ferventiore proferuntur.

Pars quinta, CONTINENS LIBROS SEX.

LIBER VIGESIMUS TERTIUS.

Exponuntur cap. XXXII et XXXIII usque ad versum 22. ubi, silente Job, Eliu junior multa recta et sana, sed non recte et sana intentione edisserit.

CAPUT PRIMUM.

Quo Dei consilio, quibusve modis Job probatus fuerit.---Praefationem hujus operis toties necessario repeto, quoties hoc in distinctione voluminum locutionis meae pausatione succido, ut cum legendi exordium sumitur, prius ipsa memoriae lectionis causa renovetur, et tanto robustius surgat doctrinae aedificium, quanto ex considerata causae origine studiosius ponitur in mente fundamentum. Beatus Job, Deo soli sibique cognitus, in tranquillitate ad nostram notitiam perducendus tactus est verbere, ut odorem suarum virium tanto latius spargeret, quanto more aromatum melius ex incensione fragraret. Noverat in bonis pie subditos regere, et a malis se districte custodire. Noverat bene uti rebus habitis, sed nesciebamus si patiens permaneret ablatis. Noverat quotidiana Deo pro sanis pignoribus sacrificia solvere, sed incertum erat si ei gratiarum sacrificium et orbatus immolaret. Ne quid ergo vitii salus tegeret, dignum fuit ut hoc dolor aperiret. Data itaque est contra sanctum virum hosti callido tentandi licentia. Qui dum bona ejus multis cognita interimere appetit, etiam bonum patientiae quod latebat ostendit; et quem se angustare persequendo credidit, flagellis auctum et in exemplo dilatavit. Nec sine gravi arte exercuit licentiam quam accepit. Nam combussit greges, extinxit familias, obruit haeredes, percussit salutem corporis, et ad intorquendum gravioris tentationis jaculum, linguam servavit uxoris (Job. I, II, IX, etc.), quatenus sancti viri forte ac solidum pectus et per damna rerum dolore sterneret, et per verba conjugis

maledictione perforaret. Sed quot vulnera saeviens intulit, tot sancto viro nesciens victorias ministravit. Nam fidelis Dei famulus, uno eodemque tempore inter vulnera et verba deprehensus, et dolentem carnem aequanimiter pertulit, et desipientem conjugem prudenter increpavit. Antiquus itaque hostis, quia vinci se in domesticis doluit, protinus exteriora requisivit. Amicos namque ejus de locis singulis, quasi pro exercenda charitate commovit, eorumque ora sub specie consolationis aperuit; sed per haec jacula increpationis intorsit, quae eo durius cor secure audientis infigerent, quo inter ostensae et non servatae charitatis tenebras improvise vulnerarent. Post hos quoque ad contumelias etiam Eliu junior excitatur, ut tranquillitatem tantae mansuetudinis saltem dedignata levitas perturbaret aetatis. Sed contra tot antiqui hostis machinas stetit invicta constantia, stetit aequanimitas infracta. Nam uno eodemque tempore verbis adversantibus opposuit prudentiam, rebus vitam. Nemo igitur sanctum virum, quamvis de illo aperte post flagella scriptum sit: In omnibus his non peccavit Job labiis suis (Ibid., II, 10), saltem postmodum in contentione amicorum aestimet inter verba deliquisse. Satan quippe tentationem illius expetiit; sed Deus, qui hunc laudaverat, in seipso ejus intentionem certaminis accepit. Quisquis ergo beatum Job deliquisse in suis sermonibus queritur, quid aliud quam Deum, qui pro illo proposuit, perdidisse confitetur?

2. Antiqui Patres arboribus fructiferis similes. Eorum fructus fuit Christum signare, et Ecclesiam.---Quia vero antiqui Patres fructiferis arboribus similes, non solum pulchri sunt per speciem, sed etiam utiles per ubertatem, sic eorum vita pensanda est, ut cum miramur quae sit viriditas in historia, inveniamus et quanta sit ubertas in allegoria; quatenus cum blandum est quod in foliis redolet, cognoscamus et quam dulce sit quod in fructibus sapit. Nullus quippe supernae adoptionis gratiam habuit, nisi qui hanc per cognitionem Unigeniti accepit. Dignum

itaque est ut ipse in eorum vita et lingua resplendeat, qui eos ut resplendere mereantur illustrat. Nam cum in tenebris lucernae lumen accenditur, prius lucerna eadem, quae videri caetera efficit, videtur. Unde necesse est ut si vere intendimus illuminata cernere, studeamus mentis oculos ad ipsum illuminans lumen aperire. Quod et in eisdem beati Job sermonibus, etiam remotis allegoriarum umbris, quasi depressis altae noctis tenebris, corusci more pertranseuntis intermicat, cum dicitur: Scio quod Redemptor meus vivit, et in carne mea videbo Deum (Job. XIX, 25). Hoc nimirum in nocte historiae, Paulus lumen invenerat, cum dicebat: Omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt. Bibebant autem de spiritali consequente eos petra, petra autem erat Christus (I Cor. X, 2). Si igitur Redemptoris speciem petra tenuit, cur non figuram illius beatus Job insinuet, qui eum quem voce protulit etiam passione signavit? Unde et non immerito Job videlicet dolens dicitur, quia illius in se imaginem exprimit de quo per Isaiam longe ante annuntiatur quod dolores nostros ipse portavit (Isai. LIII, 4). Sciendum quoque est quod Redemptor noster unam se personam cum sancta Ecclesia, quam assumpsit, exhibuit. De ipso enim dicitur: Qui est caput, Christus (Ephes. IV, 15). Rursumque de ejus Ecclesia scriptum est: Et corpus Christi, quod est Ecclesia (Coloss. I, 24). Beatus igitur Job, qui Mediatoris typum eo verius tenuit quo passionem illius, non loquendo tantummodo, sed etiam patiendo prophetavit, cum in dictis factisque suis expressioni Redemptoris innititur, repente ad significationem corporis aliquando derivatur, ut quod Christum et Ecclesiam unam personam credimus, hoc etiam unius personae actibus significari videamus.

3. Uxor Job, carnales Ecclesiae; amici, haereticos adumbrant.---Uxor vero ejus, quae eum ad maledicendum provocat, quid aliud quam pravitatem carnalium signat? Qui intra sanctam Ecclesiam incorrectis moribus positi, eo

durius vitam fidelium quo vicinius premunt, quia dum vitari a fidelibus quasi fideles nequeunt, tanto gravius quanto et interius tolerantur. Amici vero ejus, qui quasi dum consulunt invehuntur, haereticorum figuram exprimunt, qui sub specie consulendi agunt negotium seducendi. Unde et ad beatum Job dum pro Domino verba faciunt, a Domino reprobantur, quia videlicet omnes haeretici dum Deum defendere nituntur offendunt. Unde eis apte et ab eodem viro sancto dicitur: Disputare cum Deo cupio, prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum (Job. XIII, 3, 4). Constat ergo eos haereticorum typum gerere, quos sanctus vir redarguit cultui perversorum dogmatum deservire. Quia igitur Job interpretatur dolens, quo nimirum dolore vel Mediatoris passio, vel sanctae Ecclesiae labor exprimitur, quae multiplici praesentis vitae fatigatione cruciatur, amici quoque ejus ex vocabulo nominis meritum suae indicant actionis. Nam Eliphaz Latina lingua dicitur Dei contemptus. Et quid aliud haeretici faciunt, nisi quod dum falsa de Deo sentiunt, eum superbiendo contemnunt? Baldad interpretatur vetustas sola. Bene autem omnes haeretici in his quae de Domino loquuntur, dum non intentione recta, sed appetitione temporalis gloriae videri praedicatores appetunt, vetustas sola nominantur. Ad loquendum quippe, non zelo novi hominis, sed vitae veteris pravitate concitantur. Sophar quoque Latino sermone dicitur dissipatio speculae, vel speculationem dissipans. Mentes namque fidelium ad contemplanda superna se erigunt; sed dum haereticorum verba pervertere recta contemplantes appetunt, speculam dissipare conantur. In tribus itaque amicorum Job nominibus tres in haereticis perditionum casus exprimuntur. Nisi enim Deum contemnerent, nequaquam de illo perversa sentirent; et nisi vetustatem contraherent, in novae vitae intelligentia non errarent; et nisi speculationem bonorum destruerent, nequaquam eos superna judicia tam districto examine pro verborum suorum culpa reprobarent. Contemnendo igitur Deum, in

vetustate se retinent; sed in vetustate se retinendo, pravis suis sermonibus speculationi rectorum nocent.

4. Eliu figura doctorum fidelium sed superborum.--- Post hos quoque Eliu junior in beati Job exprobratione subjungitur, ex cujus persona videlicet species quorumdam doctorum fidelium sed tamen arrogantium designatur. Cujus verba non facile intelligimus, nisi ea ex subsequenti dominica correptione pensemus. Ait namque de illo Dominus: Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis (Job. XXXVIII, 2)? Cum vero dicit sententias, sed non addit protinus quales, vult procul dubio bonas intelligi. Nam cum sententiae nominantur, nisi malae dicantur, malae sentiri non possunt. In bono enim semper sententias accipimus quae sine reprobationis adjectione ponuntur, sicut scriptum est: Sapientior sibi videtur piger, septem viris loquentibus sententias (Prov. XXVI, 16). Quod vero dicitur, quia ejus sententiae imperitis sermonibus involvuntur, hoc summopere ostenditur, quia ab eo cum elationis fatuitate proferuntur. Magna quippe in eo imperitia est humiliter dicere nescire quod dicit, et veritatis sensibus elationis verba miscere.

5. Aliquando mala bene, et bona male dicuntur.--- Omne enim quod dicitur quadripartita potest qualitate distingui: si aut mala male, aut bona bene, aut mala bene, aut bona male dicantur. Male enim malum dicitur, cum res perversa suadetur, sicut scriptum est: Benedic Deo, et morere (Job. II, 9). Bonum bene dicitur, cum recte recta praedicantur, sicut Joannes ait: Agite poenitentiam, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 2). Malum bene dicitur, quando per os dicentis idcirco vitium exprimitur, ut reprobetur, sicut Paulus ait: Feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum qui est contra naturam (Rom. I, 26). Quo loco exsecranda quoque virorum facinora subdidit; sed honeste inhonesta narravit, ut multos ad honestatis formam inhonesta narrando

revocaret. Male autem bonum dicitur, cum rectum aliquid recto studio non profertur, sicut illuminato caeco Pharisaei dixisse perhibentur: Tu sis discipulus ejus (Joan. IX, 28). Quod maledictionis utique dixerunt studio, non orationis voto. Vel sicut Caiphas ait: Expedit unum hominem mori pro populo, ut non tota gens pereat (Joan. XI, 50). Bonum quippe, sed non bene locutus est, quia dum crudelitatem necis appetiit, redemptionis gratiam prophetavit. Hoc igitur modo Eliu quoque dicere non bene bona reprehenditur, quia in his quae veraciter loquitur arroganter inflatur. Qui in eo speciem arrogantium signat, quo per sensum rectitudinis in tumoris verba se elevat.

6. In amicorum Job reconciliatione, agnoscenda haereticorum conversio. Eorum sacrificia Deo non placent, sed quae ab Ecclesia offeruntur.---Sed quid est quod tres amicos reconciliari per septem sacrificia, divina vox praecipit; Eliu vero sub unius tantummodo sententiae increpatione derelinquit, nisi quod nonnunquam haeretici, divinae gratiae largitate perfusi, ad unitatem sanctae Ecclesiae redeunt? Quod bene ipsa amicorum reconciliatione signatur, pro quibus tamen beatus Job exorare praecipitur, quia nimirum haereticorum sacrificia accepta Deo esse non possunt, nisi pro eis universalis Ecclesiae manibus offerantur, ut ejus meritis remedium salutis inveniant, quam verborum suorum jaculis impugnando feriebant. Unde et septem pro eis sacrificia memorantur oblata, quia dum septiformis gratiae Spiritum confitentes accipiunt, quasi septem oblationibus expiantur. Hinc in Joannis Apocalypsi per septenarium Ecclesiarum numerum, universalis Ecclesia designatur (Apoc. I, 11). Hinc per Salomonem de sapientia dicitur: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem (Prov. IX, 1). Ipso ergo sacrificiorum numero reconciliati haeretici quid prius fuerint exprimunt, qui perfectioni septiformis gratiae nonnisi redeundo junguntur. Bene autem tauros pro se et arietes obtulisse

describuntur. In tauro quippe cervix superbiae, in ariete autem ducatus gregum sequentium designatur. Quid itaque est pro eis tauros arietesque mactare, nisi eorum superbum ducatum interficere, ut de se humilia sentiant, et post se corda innocentium jam non seducant? Cervice enim tumenti ab Ecclesiae universitate resilierant, et infirmos post se populos quasi sequentes greges trahebant. Veniant igitur ad beatum Job, id est revertantur ad Ecclesiam, et septenario sacrificio tauros et arietes mactandos offerant, qui ut universali Ecclesiae conjungantur, humilitate interveniente, interficiant quidquid prius tumidum de superbo ducatu sapiebant.

7. Non reconciliantur qui recte praedicando, vanae gloriae serviunt, sed saepissime reprobantur.---Eliu vero per quem vanae gloriae amatores signati sunt, intra sanctam Ecclesiam constituti, qui ea quae recte sentiunt humiliter proferre contemnunt, nequaquam per sacrificium reconciliari praecipitur quia arrogantes quidem, sed tamen fideles, pro eo quod jam intus sunt, per septem sacrificia revocari non possunt. Quos tamen sub Eliu specie sententia divina redarguit, atque in eis non veritatis sententias, sed elationis mentem ac verba reprehendit. Quae nimirum reprehensio quid aliud signat, nisi quod eos intra positos supernae districtionis increpatio vel per flagellum corrigit, vel per justum examen sibimetipsis relinquit? Tales quippe intra sanctam Ecclesiam recta quidem praedicant, sed tamen, Deo judice, audire merentur adversa, quia per ea bona quae non propria proferunt, non auctoris sui gloriam, sed propriam laudem quaerunt. Unde hoc quoque caute pensandum est, quod divina voce de Eliu dicitur: Quis est iste (Job. XXXVIII, 2)? Prima quippe exprobratio est talis interrogatio. Nam Quis est iste non dicimus, nisi de eo utique quem nescimus. Nescire autem Dei reprobare est; unde quibusdam quos reprobat in fine dicturus est: Nescio vos unde sitis, discedite a me omnes operarii iniquitatis (Luc. XIII, 27). Quid est ergo de hoc arrogante

requirere: Quis est iste? nisi aperte dicere: Ego arrogantes nescio, id est eorum vitam in sapientiae meae virtute non approbo, quia dum laudibus humanis inflantur, a vera gloria aeternae retributionis inanescunt. Cujus dum sententias minime respuit, sed tamen eum ipsum qui illas protulit reprehendit, quasi aperte insinuat, dicens: Novi quae dicit, sed ignoro qui dicit, quia veraciter prolata approbo, sed eum qui de bonis quae profert extollitur non agnosco.

8. Optimi praedicatoris imago eximia. Bona vix sine periculo innotescunt. Qui sapit, studeat esse sapiens, non videri.---Ut vero apertius ostendamus in elationis jactantia. Eliu quam turpiter defluat, formam prius ostendere boni praedicatoris debemus, quatenus ex statu hujus rectitudinis monstretur liquido tortitudo quam prava sit incurvationis. Sanctae universalis Ecclesiae spiritalis quisque praedicator in cunctis quae dicit solerti cura se inspicit, ne in eo quod recta praedicat vitio se elationis extollat; ne vita a lingua discordet; ne pacem, quam in Ecclesia nuntiat, in seipso, dum bene dicit, et male vivit, amittat. Sed studet summopere contra maledicos rumores adversantium et defendere loquendo quod vivit, et ornare vivendo quod dicit. Nec in his omnibus suam, sed auctoris gloriam quaerit; atque omnem sapientiae gratiam, quam ut loqueretur accepit, non suis se aestimat meritis, sed eorum intercessionibus pro quibus loquitur accepisse. Sicque dum se infra dejicit, superest, quia suae nimirum magis mercedi proficit, quod bona quae exercere praevalet alienis meritis reddit. Indignum se omnibus judicat, etiam cum dignius cunctis vivat. Scit enim, quod bona quae innotescunt hominibus, sine periculo esse vix possunt. Et quamvis sapientem se esse sentiat, vellet tamen esse sapiens, nec videri, atque hoc sibi omnimodo quod loquendo proditur pertimescit; et si liceat, tacere appetit, dum esse multis tutius silentium cernit, eosque esse feliciores putat, quos intra sanctam Ecclesiam locus inferior per silentium occultat; et tamen ut sanctam

Ecclesiam defendat, quia ad loquendum vi charitatis impellitur, ex necessitate quidem officium locutionis suscipit, sed ex magno desiderio otium taciturnitatis quaerit. Hoc servat voto, illud exercet ministerio. Hanc autem dicendi formulam arrogantes ignorant. Neque enim loquuntur quia causae eveniunt, sed causas evenire appetunt ut loquantur. Quorum nunc Eliu speciem signat, qui in locutione sua immenso se vitio elationis exaltat. Igitur finitis beati Job sermonibus, subditur:

CAP. XXXII

VERS. 7.---Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur.

Hoc quod de eo dicitur: Eo quod justus sibi videretur, sacrae hujus scriptor historiae ad amicorum judicium retulit, non autem beatum Job de elationis tumore reprobavit. Sequitur:

CAPUT II

VERS. 2.---Et iratus, indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram.

9. Per Eliu, ejusque patrem et cognationem, signantur superbi verae fidei tenaces.---Bene haec ipsa vel ejus, vel parentis, vel loci, vel cognationis nomina notam propriae exprimunt actionis. Eliu quippe interpretatum sonat, Deus meus iste, vel Deus Dominus. Per quem, sicut superius diximus (Num. 7), designatur recta fides arrogantium intra Ecclesiam positorum. Unde eis et hoc ipsum ejus etiam nomen congruit. Nam quamvis juxta dominica praecepta non vivant, Deum tamen dominum esse recognoscunt; quia in veritate carnis etiam formam Deitatis intelligunt, sicut per Prophetam dicitur: Scitote quod Dominus ipse est Deus (Psal. XCIX, 3). Barachel vero interpretatum dicitur benedictio Dei,

Buzites autem contemptibilis. Quod arroganter praedicantibus bene utrumque concordat, quia in praedicationis facundia benedictionem quidem gratiae divinae percipiunt, sed in elatis suis moribus esse eam contemptibilem ostendunt. Ipsa quippe quae acceperunt bona, eo despicabilia faciunt, quo nequaquam eis bene uti noverunt. Apte autem etiam de cognatione Ram dicitur. Ram quippe interpretatur excelsus. Excelsus namque est fidelium populus, qui hujus vitae infima et abjecta contemnit. Excelsi sunt qui dicere cum Paulo noverunt: Nostra conversatio in coelis est (Philip. III, 20). Eliu itaque de cognatione Ram dicitur, quia unusquisque praedicator arrogans intra universalem Ecclesiam positus, sanctis populis fidei veritate sociatur, quamvis ab eorum vita elationis pravitate disjungatur. Sequitur:

CAPUT III

VERS. 2, 3.---Iratus est autem adversus Job, eo quod justum se diceret coram Deo. Porro adversus amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job.

10. Hi simul haereticos premunt recte praedicando, et Ecclesiam superbiendo.---Solerter intuendum est quod beatum Job ideo reprehendit quod coram Deo se justum esse dixerit; amicos vero ejus ideo redarguit, quod condemnantes eum responsionem contra illum rationabilem non dederunt. Istis namque indiciis aperte colligitur quod per eum species amatorum vanae gloriae designatur. Job quippe de praesumpta justitia, amicos vero ejus de stulta responsione redarguit. Cuncti enim vanae gloriae sectatores, dum se omnibus praeferunt, alios quidem de fatuis sensibus, alios autem de indignis meritis reprehendunt; id est, alios censent nihil scire, alios non bene vivere. Et quamvis juste omnes extra Ecclesiam positos prava sentire redarguant, tamen etiam eos qui intus sunt pro vitae despectu contemnunt, et

contra illos ex magnitudine recte sentiendi, contra istos vero quasi ex merito bene vivendi superbiunt. Bene autem Eliu modo beatum Job, modo amicos ejus increpare perhibetur, quia amatores vanae gloriae aliquando intra sanctam Ecclesiam constituti, et adversarios premunt, dum vera praedicant, et ejusdem sanctae Ecclesiae moribus contradicunt, dum de ipsa praedicatione gloriantur. Premunt adversarios virtute dicti, premunt sanctam Ecclesiam qualitate dicendi. Illos praedicatione veritatis, istam vitio elationis impugnant. Sequitur:

VERS. 4, 5.---Igitur Eliu exspectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur. Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.

11. Non nisi post haereticorum certamina prodiere acuti sensus et perplexior indago verborum.---Quamvis sancta Ecclesia sit procul dubio adversariis suis antiquior, quia de illa ipsi, non autem exiit ipsa de illis, sicut de eis per Joannem dicitur: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis (I Joan. II, 19); recte tamen eisdem adversariis Eliu junior fuisse describitur, quia nimirum post exorta haereticorum bella, esse intra sanctam Ecclesiam fastu scientiae inflati arrogantes coeperunt. Cum enim graviora hostium prodiere certamina, tunc sunt profecto subtiliora sensuum spicula requisita, tunc argumentorum obstacula, tunc perplexior indago verborum. Quae saepe viri ferventes ingenio, dum congrue inveniunt, arroganter intumescunt; et, quod per elationis vitium plerumque contingit, iisdem acutis sensibus quibus hostem feriunt, prosternuntur, dum in his quae recte de Deo sentiunt, non Dei, sed suam gloriam quaerunt. Unde Eliu quoque multa quidem recte loquitur, et tamen divina voce, ac si perversa dixerit, increpatur. Cum vero dicitur quia Eliu exspectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur, aperte beato Job non pro sua, sed pro amicorum reverentia honorem reservasse monstratur,

quia videlicet arrogantes intra positi eamdem sanctam Ecclesiam, quam defendunt, despiciunt; et plerumque contingit ut plus ingenia male sapientium quam simplicem vitam innocentium venerentur, plus reservent linguis extra loquentium quam meritis intra positorum, quamvis utrisque ex diverso obvient, cum et ab illis rectitudine sensuum, et a sancta Ecclesia morum pravitate discordent. Sequitur:

CAPUT V

VERS. 6, 7.---Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit: Junior sum tempore, vos autem antiquiores; idcirco demisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam. Sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam.

12. Tacere, saepe est sapere.---Cuncta haec, quae ab eo per tumorem superbiae proferuntur, cursim potius perstringenda sunt quam attentius exponenda. Quae enim soliditate gravitatis carent, expositionis subtilitate non indigent. Sed solum puto breviter intimandum quod Eliu quandiu pro aetatis suae respectu tacuit, sapientior fuit; cum vero in aliis annorum multitudinem, semetipsum praeferens, despicit, quam pueriliter desipiat ostendit. Nam contra ejus sententiam et aetas prolixior loquitur, et per annorum multitudinem sapientia docetur, quia etsi longaevitas sensum non praebet, usu tamen vehementer exercet. Sequitur:

CAPUT VI

VERS. 8.---Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.

13. Quatuor species tumoris in arrogantibus: prima, bonum a semetipso habere se credere; secunda, sibi pro suis meritis datum. Gratia non datur pro meritis. Tertia

Tous les livres