Moralia in Iob (page 15)
bonum aliquod falso sibi tribuere; quarta sibi soli, despectis caeteris, illud vindicare.---Haec recte diceret si eamdem intelligentiam sibi prae caeteris non arrogaret. Neque enim prava condemnatio est ex eo bono quod communiter datur private gloriari, scire bonum unde acceperit, et nescire quomodo bono uti debeat quod accepit. Quatuor quippe sunt species quibus omnis tumor arrogantium demonstratur, cum bonum aut a semetipsis habere se aestimant, aut si sibi datum desuper credunt, pro suis se hoc accepisse meritis putant; aut certe cum jactant se habere quod non habent; aut, despectis caeteris, singulariter videri appetunt habere quod habent. A semetipso enim bonum se habere jactabat, cui per Apostolum dicitur: Quid autem habes quod non accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Rursum ne dari nobis bonum gratiae pro nostris praecedentibus meritis crederemus, idem Apostolus admonet, dicens: Gratia estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est, non ex operibus, ut ne quis glorietur (Ephes. II, 8). Qui etiam de semetipso ait: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum (I Tim. I, 13). Quibus verbis aperte declarat quod gratia non pro meritis tribuatur, dum ex seipso docuit et quid de malitia meruit, et quid de benevolentia accepit. Rursum nonnulli jactant se habere quod non habent, sicut divina voce per prophetam de Moab dicitur: Superbiam ejus, et arrogantiam ejus ego novi, et quod non sit juxta eam virtus ejus (Jerem. XLVIII, 29). Et sicut angelo Ecclesiae Laodiceae dicitur: Quia dicis quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo; et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus (Apoc. III, 17). Rursum nonnulli, despectis caeteris, videri appetunt singulariter bonum habere quod habent. Unde et Pharisaeus idcirco de templo absque justificatione descendit (Luc. XVIII, 14), quia bonorum operum merita sibi quasi singulariter tribuens, oranti publicano se praetulit. Sancti quoque apostoli ab hoc elationis vitio
revocantur, qui de praedicatione redeuntes, cum elati dicerent: Domine, in nomine tuo etiam daemonia nobis subjecta sunt (Luc. X, 17), ne de hac miraculorum singularitate gauderent, illico eis respondit Dominus, dicens: Videbam Satanam velut fulgur de coelo cadentem (Ibid., 18). Ipse quippe singulariter elatus dixerat: Super astra coeli exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis, similis ero Altissimo (Isai. XIV, 13). Et mire Dominus, ut in discipulorum cordibus elationem premeret, mox judicium ruinae retulit, quod ipse magister elationis accepit, ut in auctore superbiae discerent quid de elationis vitio formidarent. In hac itaque arrogantiae quarta specie crebro humanus animus labitur, ut id quod habet habere se singulariter glorietur. In qua tamen similitudini diabolicae vicinius appropinquat, quia quisquis bonum se habere singulariter gaudet, quisquis videri sublimior caeteris quaerit, illum videlicet imitatur, qui despecto bono societatis angelorum, sedem suam ad Aquilonem ponens, et Altissimi similitudinem superbe appetens, per iniquum desiderium quasi ad quoddam culmen conatus est singularitatis erumpere. Eliu ergo quamvis dari a Domino sapientiam confitetur, in hac tamen elationis specie labitur, ut sapientiorem se caeteris gaudeat, et quasi de singulari bono sese inaniter extollat. Quod verbis sequentibus indicat, dicens:
CAPUT VII
VERS. 9-12.---Non sunt longaevi sapientes, nec senes intelligunt judicium. Ideo dicam: Audite me, ostendam vobis ego meam sapientiam. Exspectavi enim sermones vestros, audivi prudentiam vestram, donec disceptaretis sermonibus; et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam.
14. Quidam superbe tacent; et senes audiunt, non ut discant, sed ut judicent.---Quantum ad intentionem
litterae spectat, loquens Eliu indicat quam superbe tacuerit. Cum enim dicit: Exspectavi enim sermones vestros, et putabam vos aliquid dicere, aperte declarat se ad verba senum judicantis potius studio quam discentis voto tacuisse. Quamvis haec melius vitam arrogantium designant, qui aliquando intra sanctam Ecclesiam positi, cum ejusdem sanctae Ecclesiae adversarios conspiciunt, non in eis annos temporum, sed intentionem solent pensare verborum. Nam quantolibet sint eisdem arrogantibus antiquiores haeretici, eos audacter comprimunt, in quorum verbis dogmata perversa reprehendunt. Sequitur:
CAPUT VIII
VERS. 12, 13.---Sed, ut video, non est qui arguere possit Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus. Ne forte dicatis: Invenimus sapientiam, Deus projecit eum, non homo.
15. Deus in hac vita solatia aliquando concedit, nullo vitae aeternae detrimento.---Saepe haeretici per hoc quod esse et hominibus despicabiles solent, cum a cunctis fere gentibus sanctam Ecclesiam venerari conspiciunt, opinionem ejus quibus valent obtrectationibus lacerare contendunt, dicentes: Idcirco illi cuncta temporalia suppetunt, quia ei praemia aeternorum munerum subtrahuntur. Quorum vocibus Eliu obviat, dicens: Ne forte dicatis: Invenimus sapientiam, Deus projecit eum non homo. Ac si arrogantes intra sanctam Ecclesiam sed tamen fideles contra haereticos dicant: Per hoc quod sanctam Ecclesiam in honore hominum florere temporaliter cernitis, projectam eam a Domino non credatis. Scit enim Redemptor ejus, et in hoc itinere solatia venienti tribuere, et pervenienti ad aeternam patriam superna praemia reservare. Incassum igitur dicitis quia Deus eam et non homo projecerit, cum venerari illam a cunctis fere hominibus videtis, quia sic ei
terrenae gloriae adjumentum tribuitur, ut per hoc multiplicius etiam ad coelestia subvehatur. Sequitur:
CAPUT IX
VERS. 14.---Nihil locutus est mihi, et ego non secundum vestros sermones respondebo illi.
16. Superbi, cum corripiuntur, non audiunt, aut dissimulant.---Quid est, quod ait: Nihil locutus est mihi? Nunquid sancta Ecclesia per praedicatores justos cum intra se arrogantes conspicit, erudire ac redarguere praetermittit? Exercet haec, et quotidie exercere non cessat. Sed Eliu, qui loquentem publice beatum Job audierat, dicat: Nihil locutus est mihi, quia nimirum omnes arrogantes voces quidem sanctae Ecclesiae audiunt, sed sibi eas dici dissimulant, quando elationis vitium emendare contemnunt. Nec se de superbia redargui aestimant, quia esse se humiles putant, qui etiam redargui despiciunt, dum sapientiores se et ipsis redarguentibus arbitrantur. Quod vero ait: Et ego non secundum sermones vestros respondebo illi, bene beato Job non secundum sermones eorum respondere se dicit. Arrogantes enim intra sanctam Ecclesiam positi respondent contra eam, sed non sicut haeretici exterius constituti. Neque enim contradicunt ei prava praedicando, sed perverse vivendo, quia nec de Deo, ut haeretici, indigna sentiunt, sed de se plus quam necesse est, digna suspicantur. Sequitur:
VERS. 15.---Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquium.
Bene ad Eliu verba amici Job extimuisse referuntur, quia nonnunquam arrogantes Ecclesiae defensores, quamvis ordinem dicendi non teneant, tamen adversarios ipsa dictorum virtute perturbant. Sequitur:
CAPUT X
VERS. 16.---739 Quoniam igitur exspectavi, et non sunt locuti; steterunt, nec responderunt ultra.
17. Errantes dum redarguunt, suam sapientiam ostentare tantum cupiunt, non aliis prodesse. Secus boni praedicatores.---Finis esse locutionis sapientium solet, ut eo usque dicant quo adversariis silentium imponant. Non enim se ostendere, sed prava docentes compescere cupiunt. Postquam vero de amicis Job dictum est: Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquium; Eliu subjungens, ait: Exspectavi, et non sunt locuti; steterunt, nec responderunt ultra. Et illis jam silentibus, adhuc verba multiplicat, quia videlicet vir arrogans, et formam in se arrogantium intentans, non adversariorum dicta superare, sed suam sapientiam ostentare festinat. Unde et sequitur:
VERS. 17.---Respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam.
Hanc enim partem suam omnis arrogans aestimat, si scientiam non tam habeat quam ostendat, quia nimirum omnes elati scientiam non habere appetunt, sed ostendere. Quo contra bene per Moysen dicitur: Vas quod non habuerit operculum, nec ligaturam desuper, immundum erit (Num. XIX, 15). Tegmen quippe operculi, vel ligatura, est censura disciplinae, qua quisquis non premitur, quasi vas immundum pollutumque reprobatur. An non vas sine operculo Eliu fuerat, qui hanc esse partem suam aestimaverat, si ostenderet scientiam quam habebat? Quasi enim vas sine operculo, vel ligatura, polluitur, qui per studium ostentationis patens, nullo velamine taciturnitatis operitur. Praedicatores autem sancti partem suam reputant, si intus quidem ipsi de sapientia sua gaudeant, foris autem alios ab errore compescant; neque a se ipsis ita loquendo exeunt, ut
gaudium mentis in ostensione ponant disertae locutionis, sed bonum scientiae in cordis secreto meditantur, et ibi gaudent ubi hoc percipiunt, non ubi inter tot tentationum laqueos innotescere compelluntur, quamvis cum bonum quod accipiunt innotescunt, media interveniente charitate, ex profectu audientium, et non ex propria ostensione gratulantur. Arrogantes enim cum scientiam accipiunt, nihil se accepisse aestimant, si hanc eos occultam habere contingat. Nusquam quippe suum gaudium, nisi in ore hominum ponunt. Unde et fatuae virgines in vasis suis oleum non sumpsisse referuntur (Matth. XXV, 3), quia arrogantes omnes cum se ab aliquibus fortasse vitiis continent, bonum gloriae intra conscientias habere non possunt. In vase autem proprio sumpserat Paulus oleum, qui dicebat: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). Inane ergo vasculum ferre est intus corde vacuo foris humani oris judicium quaerere. Eliu itaque, quia gloriam dum exterius quaerit intra vas oleum non habet, dicit: Respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam. Unde et hoc ipsum, quod de fervore vanae gloriae intus patitur, verbis sequentibus aperit, dicens:
CAPUT XI
VERS. 18-20.---Plenus sum sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei. En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit. Loquar, et respirabo paululum; aperiam labia mea, et respondebo.
18. Locutionis eorum celsitudinem, non utilitatis intentionem imitantur superbi.---Nonnunquam arrogantes viri, dum praedicatores sanctos magna eloqui ac pro locutione sua venerari conspiciunt, locutionis eorum celsitudinem et non utilitatem intentionis imitantur; neque hoc amant quod illi appetunt, sed hoc summopere appetunt quod clari hominibus ostendantur. Nam saepe contingit ut sapientes viri cum se non audiri considerant,
ori suo silentium indicant; sed plerumque dum conspiciunt quod iniquorum facinora ipsis tacentibus et non corripientibus crescunt, vim quamdam spiritus sui sustinent, ut in locutionem apertae correptionis erumpant. Unde propheta Jeremias cum praedicationis sibi silentium indixisset, dicens: Non recordabor ejus, neque loquar ultra in nomine illius; illico adjunxit: Et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans, claususque in ossibus meis, et defeci, ferre non sustinens; audivi enim contumelias multorum (Jerem. XX, 9). Pro eo enim quod se minime audiri conspexit, silentium appetiit; sed cum crescentia mala cerneret, in eodem silentio non permansit. Quia enim foris tacuit, ex taedio locutionis intus ignem pertulit de zelo charitatis. Inflammantur quippe corda justorum, cum non correpta crescere conspiciunt acta malorum, eorumque culpae se participes credunt quos in iniquitate crescere silendo permittunt. David propheta postquam sibi silentium indixerat, dicens: Posui ori meo custodiam, dum consisteret peccator adversum me; obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis (Psal. XXXVIII, 2), in ipso suo silentio, isto zelo charitatis exarsit, qui illico subdidit: Et dolor meus renovatus est, concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis (Ibid., 3). Intus ergo cor concaluit, quia dilectionis ardor per admonitionem locutionis exterius emanare recusavit. Ignis in meditatione cordis exarsit, quia increpatio delinquentium a correptione oris refrixit. Charitatis enim zelus consolatione admirabili augendo se temperat, quando contra iniquorum opera per vocem correptionis emanat, ut et quae corrigere non valet, increpare non desinat, ne se participem delinquentium ex consensu taciturnitatis addicat.
19. Nonnulla vitia virtutes mentiuntur.---Sed quia saepe nonnulla vitia virtutes se esse mentiuntur, sicut effusio nonnunquam misericordia, et tenacia nonnunquam parcimonia, et crudelitas aliquando justitia vult videri, ita plerumque mentem ad loquendi impetum, vanae gloriae
anxietas nequaquam se intra silentium capiens, quasi zelus charitatis inflammat, atque appetitae ostensionis vis ad effrenationem locutionis impellit, et quasi sub studio consulendi libido erumpit apparendi. Non enim curat loquendo quid prosit, sed quid appareat; nec studet ut malum quod cernit corrigat, sed bonum quod sentit ostendat. Unde Eliu quoque spiritu elationis extensus, et sese intra silentii claustra non capiens, ait: Plenus sum sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei. En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit.
20. Elationis inflatio, zelum ex afflatu Spiritus sancti quandoque imitatur.---Quod si intelligere spiritaliter debemus, hoc loco videlicet ventrem sinum cordis appellat. In musto vero sancti Spiritus fervor accipitur, de quo in Evangelio Dominus dicit: Vinum novum mittunt in utres novos (Matth. IX, 17). Ex quo dum repente replerentur apostoli (Act. II, 4), dum linguis omnibus loquerentur, a Judaeis nescientibus, sed tamen vera attestantibus, dictum est: Hi musto pleni sunt (Ibid., 13). Lagunculas vero infirmas ipsa humanitate conscientias, vel certe haec terrena corporum vascula, non inconvenienter accipimus, de quibus Paulus apostolus ait; Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7). Eliu autem, quia, sicut superius diximus, sic inflatione elationis extenditur, ac si ad loquendum per charitatis gratiam ardore Spiritus sancti accendatur, sensus sui spiritum in eo quod tacuit, quasi musto absque spiraculo comparavit. Et bene ait: Quod lagunculas novas disrumpit; quia sancti Spiritus fervor non solum veteri, sed etiam nova vita vix capitur. Mustum ergo lagunculas novas disrumpit, quia fervoris ejus potentia etiam spiritalia corda transcendit. Loquar, et respirabo paululum; aperiam labia mea, et respondebo. Bene ait: Respirabo, quia sicut labor justorum est videre prava, nec corrigere; ita gravis est labor arrogantium, si quod sapiunt non ostendunt. Vim quippe intrinsecus
aestuantem ferre vix possunt, si omne quod sentiunt paulo tardius innotescunt. Unde necesse est ut cum res bona agitur prius ejus elatio in corde vincatur, ne si a radice miserae intentionis prodeat, amaros nequitiae fructus producat.
21. Qui adhuc vitiis subjacent, alios regere non praesumant.---Hi ergo qui adhuc vitiorum bello subjacent nequaquam per praedicationis usum praeesse magisterio caeterorum debent. Hinc est enim quod, juxta divinae dispensationis vocem ab anno vigesimo et quinto Levitae tabernaculo serviunt, sed a quinquagesimo custodes vasorum fiunt. Quid enim per annum quintum ac vigesimum, in quo flos juventutis oboritur, nisi ipsa contra unumquodque vitium bella signantur? Et quid per quinquagesimum, in quo et jubilaei requies continetur, nisi interna quies edomito bello mentis exprimitur? Quid vero per vasa tabernaculi, nisi fidelium animae figurantur? Levitae ergo ab anno vigesimo et quinto tabernaculo serviunt, et a quinquagesimo custodes vasorum fiunt, ut videlicet qui adhuc impugnantium vitiorum certamina per consensum delectationis tolerant, aliorum curam suscipere non praesumant; cum vero tentationum bella subegerint, quo apud se jam de intima tranquillitate securi sunt, animarum custodiam sortiantur. Sed quis haec tentationum praelia sibi perfecte subigat, cum Paulus dicat: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati (Rom. VII, 23)? Sed aliud est bella fortiter perpeti, aliud bellis enerviter expugnari. In istis exercetur virtus, ne extolli debeat; in illis omnimodo exstinguitur, ne subsistat. Qui igitur scit fortiter tentationem ferre certaminis, et cum tentatione concutitur in alta arce praesidet quietis, quia etiam apud semetipsum sub seipso esse contentiones vitiorum conspicit, quibus nulla fractus delectatione consentit. Sequitur:
CAPUT XII
VERS. 21, 22.---Non accipiam personam viri, et Deum homini non aequabo. Nescio enim quandiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus.
22. Vitae praesentis tempus breve est, quia non permanet.---Recta consideratio, quod Deum homini idcirco non aequat, quia quandiu hic subsistat, vel quando ad Dei judicium tollatur, ignorat. Et bene ait: Post modicum tollat me factor meus, quia quamlibet longum fuerit tempus vitae praesentis, eo ipso breve est, quo permanens non est. Neque enim dignum est ut diutinum judicetur, quidquid fine circumscribitur. Sed inter has sententias quas ex veritate solidas profert, ad verba rursum elationis erumpit, dicens:
CAPUT XIII
CAP. XXXIII, VERS. 12.---Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta. Ecce aperui os meum, loquatur lingua mea in faucibus meis.
23. Superbi sanam doctrinam non sane praedicant, quod insolescant.---Pensemus de qua elatione descendit, quod beatum Job audire se admonet, quod os aperuisse se perhibet, quod linguam suamin faucibus loqui promittit. Hoc enim habet proprium doctrina arrogantium ut humiliter nesciant inferre quod docent, et recta quae sapiunt recte ministrare non possint. In verbis enim eorum proditur quod cum docent, quasi in quodam sibi videntur summitatis culmine residere, eosque quos docent ut longe infra se positos veluti in imo respiciunt, quibus non consulendo loqui, sed vix dominando dignantur. Recte autem his per prophetam Dominus dicit: Vos autem cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia (Ezech. XXXIV, 4). Cum austeritate enim et potentia imperant, qui
subditos suos non tranquille ratiocinando corrigere, sed aspere inflectere dominando festinant.
24. Vera doctrina elationem fugit.---At contra vera doctrina tanto vehementius hoc elationis vitium fugit per cogitationem, quanto ardentius verborum suorum jaculis ipsum magistrum elationis insequitur. Cavet enim ne eum magis elatis moribus praedicet, quem in corde audientium sacris sermonibus insectatur. Humilitatem namque, quae magistra est omnium materque virtutum, et loquendo dicere, et vivendo conatur ostendere, ut eam apud discipulos veritatis plus moribus quam sermonibus eloquatur. Unde Paulus Thessalonicensibus loquens, quasi culminis proprii apostolatus oblitus, ait: Facti sumus parvuli in medio vestrum (I Thess. II, 7). Unde Petrus apostolus, cum diceret: Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe (I Pet. III, 15), in ipsa doctrinae scientia qualitatem docendi asseruit esse servandam, subdens: Sed cum modestia et timore, conscientiam habentes bonam (Ibid., 16). Hoc autem quod discipulo Paulus ait: Praecipe haec, et doce cum omni imperio (I Tim. IV, 11; Tit. II, 15); non dominationem potentiae, sed auctoritatem suadet vitae. Cum imperio quippe docetur quod prius agitur quam dicatur. Nam doctrinae subtrahit fiduciam, quando conscientia praepedit linguam. Non ergo ei potestatem elatae locutionis, sed bonae fiduciam insinuavit actionis. Unde etiam de Domino scriptum est: Erat enim docens, sicut potestatem habens, non sicut Scribae et Pharisaei (Matth. VII, 29). Singulariter namque ac principaliter solus ex potestate bona locutus est, quia ex infirmitate mala nulla commisit. Ex divinitatis quippe potentia habuit id quod nobis per humanitatis suae innocentiam ministravit.
25. Quid praedicatoribus, ut elationem fugiant, considerandum.---Nos enim, quia infirmi homines sumus, cum de Deo hominibus loquimur, debemus primum
meminisse quod sumus, ut ex propria infirmitate pensemus quo docendi ordine infirmis fratribus consulamus. Consideremus igitur quia aut tales sumus, quales nonnullos corrigimus; aut tales aliquando fuimus, etsi jam divina gratia operante non sumus, ut tanto temperantius humili corde corrigamus, quanto nosmetipsos verius in his quos emendamus agnoscimus. Si autem tales nec sumus, nec fuimus, quales adhuc illi sunt quos emendare curamus, ne cor nostrum forte superbiat, et de ipsa innocentia pejus ruat, quorum mala corrigimus, alia eorum bona nobis ante oculos revocemus. Quae si omnino nulla sunt, ad occulta Dei judicia recurramus, quia sicut nos meritis nullis hoc ipsum bonum quod habemus accepimus, ita illos quoque potest gratia supernae virtutis infundere, ut excitati posterius etiam ipsa possint bona quae nos ante accepimus praevenire. Quis enim crederet quod per apostolatus meritum Saulus lapidatum Stephanum praecessurus erat (Act. VII, 57), qui in morte ejus lapidantium vestimenta servabat? His ergo primum cogitationibus humiliari cor debet, et tunc demum delinquentium iniquitas increpari. Sed hunc, ut saepe dictum est, locutionis modum Eliu ignorare ostenditur, qui in locutione sua elationis typo quasi potentia cujusdam auctoritatis inflatur, dicens: Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta. Ecce aperui os meum, loquatur lingua mea in faucibus meis.
26. Nonnulli modestiam solum simulant.---In faucibus vero loqui est silenter dicere, et non clamoribus vociferari. Quibus verbis arrogantes intra sanctam Ecclesiam positos signat. Hi enim velut in faucibus loqui dicuntur, quando non contra adversarios extra viventes clamant, sed quosdam intra sinum sanctae Ecclesiae quasi vicinos ac juxta positos increpant. Saepe vero arrogantes eamdem quam tenent arrogantiam se fugere ostendunt; et dum sic cuncta agunt, ut nullum lateant, haec private singulis quasi latenter narrant: quatenus non solum de sensu intelligentiae, sed de ipso apud homines
etiam arrogantiae contemptu glorientur. Unde nunc dicitur: Loquatur lingua mea in faucibus meis. Ac si aperte dicatur: Quae contra te prudenter sentio, ecce silenter narro. Aliquando autem in tantam impudentiae elationem prosiliunt, ut aliis tacentibus ipsi soleant laudare quod dicunt. Unde subjungit:
CAPUT XIV
VERS. 3.---Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur.
27. De simplicitate falso gloriantur.---Magnae virtutis laus est simplicitas locutionis. Quam quia arrogantes non habent, habere se hanc sollicitius asserunt, ut securius audiantur. Et pure se locuturos denuntiant, quae duplicitatis suae malitiam deprehendi formidant. Saepe autem et falsis vera permiscent, ut inde eorum mendacio citius credatur, unde inesse eis assertio veritatis agnoscitur. Quia igitur Eliu et pure se locuturum perhibuit, et dicta sua appellando sententias favore praecucurrit, eamdem jam sententiam quam promisit adjungit, dicens:
CAPUT XV
VERS. 4.---Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.
28. Doctrina inordinate prolata sterilescit et foedat.-- -Subditurus vera, praemisit elata; et dicturus hoc quod recte saperet, ante innotuit quantum tumeret. Sic nimirum, sic arrogantium mentes insaniunt, ut et in eis quae recte sentiunt elationis suae tortitudine depraventur. Unde fit ut etiam eorum recta auditores nequaquam instruant, quia profecto illos per ea quae tumide sentiunt, non ad sui reverentiam, sed ad contemptum vocant. Dumque dictis prudentibus stultitiae verba miscentur, quia stultitia ab audiente despicitur,
etiam prudentia non tenetur. Hinc enim per Moysen dicitur: Vir qui fluxum seminis sustinet immundus erit (Levit. XV, 10). Quid est enim sermo, nisi semen? Qui dum ordinate emittitur, audientis mens quasi concipientis uterus ad boni operis prolem fetatur. Si vero importune defluit, emittentem polluens, generandi virtutem perdit. Nam si sermo semen non esset, de praedicante Paulo nequaquam Athenienses dicerent: Quid vult sibi seminiverbius hic dicere (Act. XVII, 18)? De quo et Lucas dicit: Ipse enim erat dux verbi (Act. XIV, 11). Semen ergo usui propaginis dicatum incompetenter fluens caetera membra coinquinat, cum sermo per quem in audientium sensibus nasci scientia debuit, si inordinate prodeat, etiam quae recte senserit foedat. Unde Eliu quoque etiam quae recte potest sentire commaculat, dum cui vel quid loquatur ignorat; et quasi fluxum seminis sustinet, cum linguam utilitati congruam per verba vanae locutionis movet. Bono autem ordine et factum se astruit, et animatum. Per spiritum factum, et per spiraculum se narrat animatum. Facto quippe Adam, scriptum est: Inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem (Genes. II, 7). Sed haec quae recte astruit utrum recte exsequatur audiamus. Sequitur:
CAPUT XVI
VERS. 5.---Si potes, responde mihi et adversus faciem meam consiste.
29. Insulsa plus justo sibi arrogantium jactantia.--- Ecce dum narrat ordinem verae conditionis, in fastum subito superbae elationis erumpit, atque aliis verbis hoc idem replicat, dicens:
VERS. 6, 7.---Ecce et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum. Verumtamen miraculum meum non te terreat, eloquentia mea non sit tibi gravis.
Quid est hoc, quod Eliu ordinem verae conditionis agnoscit, et modum rectae locutionis ignorat? Quid est, quod se beato Job et conditus exaequat, et locuturus exaltat, nisi hoc, quod arrogantes omnes cunctis quidem hominibus se aequaliter conditos meminerunt, sed per fastum scientiae auditores suos aequales sibi vel esse vel credere dedignantur, eisque se per naturae conditionem conferunt, sed per tumorem scientiae superponunt? Aequales quidem se judicant exstitisse nascendo, sed non aequales remansisse vivendo. Atque in eo quod aequales quasi vivendo jam non sunt, illud ad majus miraculum revocant, quod aequales nascendo fuerunt. Unde inflatus Eliu dicit: Ecce et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum. Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis. Habent hoc etiam arrogantes proprium, quod prius quam dicant, mira se dicere semper existimant, et locutionem suam admirando praeveniunt, quia vel in acutis sensibus ipsa elatio quanta sit fatuitas ignorant. Notandum quoque est quod Paulus, dum mire Hebraeos admoneret, adjunxit: Rogo autem vos, fratres, ut sufferatis verbum solatii; etenim perpaucis scripsi vobis (Hebr. XIII, 22). Eliu autem inania protulit, et quasi consolando subjunxit: Miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis. Ille dicta sua verbum solatii, hic vero eloquentiam, et miraculum vocat. Ecce quam distincti sapores prodeunt fructuum ex diversa radice cogitationum. Ille de magnis humiliter sentit, iste de mininis se inaniter erigit. Quid ergo inter haec, nisi hoc solerter est intuendum, quod et ascensuri in imo se esse considerant, et casuri semper in praecipiti stant? Salomone attestante, qui ait: Ante ruinam exaltatur cor, et ante gloriam humiliatur (Prov. XVI, 18). Sequitur:
VERS. 8-11.---Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi.
Atque eamdem vocem subjungens, ait: Mundus sum ego, et absque delicto immaculatus, et non est iniquitas in me. Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi. Posuit in nervo pedes meos, custodivit omnes semitas meas. Moxque contra haec verba quae beatum Job dixisse narravit sententiam suam proferens, ait:
CAPUT XVII
VERS. 12.---Hoc est ergo in quo non es justificatus.
30. Student magis increpare, quam consolari.--- Profecto beatus Job veraciter dixerat quod absque culpa fuerit flagellatus. Hoc enim ipse de se, quod de illo ad diabolum Dominus dixit: Commovisti me adversus eum, ut affligerem illum frustra (Job. II, 3). Sed Eliu non credidit, cessante culpa, potuisse eum etiam pro gratia flagellari. Nesciebat enim flagellis ejus non deleri vitium, sed meritum augeri, et pro eo quod sine delicto se dixerat flagellatum, hac eum sententia increpat, dicens: Hoc est ergo in quo non es justificatus. Habent enim hoc arrogantes proprium, ut plus arguere appetant quam consolari; et quaeque hominibus evenire cognoscunt, ex solis evenisse iniquitatibus arbitrentur. Nesciunt quippe occulta judicia subtiliter quaerere, atque id quod non intelligunt humiliter perscrutari, quia eos saepe a secretis investigationibus judiciorum Dei ipsa scientiae suae elatio dejicit, dum extollit.
31. Obstaculum est veritatis tumor mentis. Verae scientiae effectus.---Obstaculum namque veritatis est tumor mentis, quia dum inflat obnubilat. Qui et si quando scientiam videntur adipisci, quasi de quadam rerum cortice, et non de secretae dulcedinis medulla pascuntur; micantibusque ingeniis saepe exteriora tantummodo attingunt, sed interni gustum saporis ignorant, videlicet foris acuti, sed intus caeci sunt. Neque id de Deo sentiunt,
quod dulce interius sapiat, sed quod excussum exterius sonet. Qui etsi secreta quaedam intelligendo percipiunt, eorum dulcedinem experiri non possunt; et si noverunt quomodo sunt, ignorant, ut dixi, quomodo sapiunt. Et fit plerumque ut fortiter dicant, sed tamen juxta ea quae dicunt vivere nesciant. Unde bene quidam sapiens dixit: Mihi autem det Deus haec dicere ex sententia (Sap. VII, 15). Sententia quippe a sensu vocata est. Et recta quae intelligit, non ex sola scientia, sed etiam ex sententia dicere appetit, qui nequaquam tantummodo sciendo dicere, sed sentiendo desiderat experiri quod dicit. Sed mens arrogantium dictorum suorum sensum non penetrat, quia ab interno gustu, recto judicio in eos favores reliditur, quos foris amat. Vera autem scientia afficit, non extollit; nec superbientes quos repleverit, sed lamentantes facit. Qua quisque cum repletus fuerit, primo loco se scire appetit; et jam sui conscius, tanto per illam robustius sapit quanto se infirmum in illa verius recognoscit; atque ampliorem viam hujus scientiae ipsa ei humilitas aperit; dumque imbecillitatem suam conspicit, ipsa ei cognitio secretorum sublimium absconditos sinus pandit, qua cognitione pressus, subtilior redditur, quo ad occulta rapiatur. Eliu ergo in flagellis beati Job idcirco veracem rationem non invenit, quia eam quaerere humiliter nescit; et increpare potius quam consolari paratior, dicit: Hoc est ergo, in quo non es justificatus.
32. Superbi saepe alios increpando, mentiuntur.--- Notandum quoque est quod beatus Job in nervo pedem suum positum dixit, sed nequaquam mundum se hoc modo, quo ei objicitur, absque peccato, vel immaculatum, et sine iniquitate fuisse memoravit. Sed Eliu, dum cum austeritate studuit increpare quae dicta sunt, mentiens addidit quae dicta non sunt. Qui enim semper increpare appetunt, et nunquam fovere, multa plerumque increpando mentiuntur. Nam ut arguere docte videantur, fingunt nonnunquam quae redarguant; et cum ipsi equino more in cursum suae ostentationis inferveant, in
subjectorum invectionibus ex fictis sibi iniquitatibus campum parant. Sciendum praeterea est, sicut et superius dixi (Num. 31), quod arrogantes viri inflatis suis sermonibus saepe fortia dicta permiscent, nec considerant aliquando quid vivant, sed pensant studiose quid doceant. Quorum nunc Eliu speciem tenet, qui non recte vivere appetit, sed docere. Quia ergo sciens sed arrogans loquitur, taceamus jam quid tumidum vivit, et audiamus quid solidum dicit. Post tot itaque elationis verba, tandem scientiam suam ostendere inchoans, ait:
CAPUT XVIII
VERS. 12.---Respondebo tibi quod major sit Deus homine.
33. Quod a Deo nobis meliore patimur, justum credamus.---Dicatur fortasse ab aliquo: Quis istud vel cum non audit ignorat? Sed nimirum haec sententia vilis creditur, si non ex ipsa intentionis suae radice pensetur. Flagellato videlicet loquebatur, qui et percussionis verbera acceperat, et causas verberum nesciebat. Idcirco ergo intulit: Respondebo tibi quod major sit Deus homine, ut flagellatus homo considerans quia illo major est Deus, in omne quod patitur ejus judicio se postponat, quo se minorem esse non dubitat; et quod a meliore patitur, justum credat, etiam si ejusdem justitiae causas ignorat. Quisquis etiam pro peccato percutitur, nisi murmurando renitatur, eo ipso jam justus esse inchoat, quo ferientis justitiam non accusat. Homo namque sub Deo est conditus, et ad conditionis ordinem redit, quando sibi aequitatem judicis sui, etiam quam non intelligit, anteponit. Bene ergo dicitur: Respondebo tibi quod major sit Deus homine, ut considerata potentia creatoris, deferveat tumor mentis per memoriam conditionis. Unde David propheta, cum percussionis pondere in excessum vocis erumpere cogeretur, ad considerationem conditionis suae se recolligens, ait: Obmutui, et non
aperui os meum, quoniam tu fecisti me (Psal. XXXVIII, 3). Pensavit enim conditionis suae ordinem, et justitiam percussionis invenit, quia qui benigne eum qui non erat condidit, eum profecto qui erat non nisi juste percussit. Sequitur:
CAPUT XIX
VERS. 13, 14.---Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi. Semel loquetur Deus, et secundo idipsum non repetet.
34. In Scriptura sacra quidquid scire nos decet, docet Deus.---Afflicti cordis est proprium ut in omne quod appetit, et tamen rerum ordinem contrarium sentit, si possit fieri, cur ita, vel non ita sit, divinis sibi responderi vocibus velit, ut Deum de cuncta rerum controversia consulat, et responsionis ejus cognita ratione conquiescat. Eliu autem praevidens quod scripturam sacram Dominus conderet, ut in ea vel publicis vel occultis cunctorum quaestionibus responderet, ait: Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi. Semel loquetur Deus, et secundo idipsum non repetet. Ac si diceret: Deus singulorum cordibus privatis vocibus non respondet, sed tale eloquium construit, per quod cunctorum quaestionibus satisfaciat. In scripturae quippe ejus eloquio causas nostras singuli si requirimus, invenimus, nec opus est ut in eo quod specialiter quisque tolerat responderi sibi divina voce specialiter quaerat. Ibi enim nobis omnibus in eo quod specialiter patimur communiter respondetur, ibi vita praecedentium fit forma sequentium. Ut enim unum e pluribus proferamus, ecce dum passione aliqua vel molestia carnis afficimur, scire fortasse occultas causas passionis ejusdem vel molestiae optamus, quatenus in eo quod patimur ex ipsa rerum scientia consolemur. Sed quia de specialibus tentationibus nostris nequaquam nobis singulis specialiter respondetur, ad Scripturam
sacram recurrimus. Ibi videlicet invenimus quod Paulus carnis infirmitate tentatus audivit: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9). Quod idcirco illi in infirmitate propria dictum est, ne singillatim nobis omnibus diceretur. In Scriptura igitur sacra vocem Dei, afflicto Paulo, audivimus, ne cum fortasse affligimur, singuli audire eam privata consolatione quaereremus. Non ergo Dominus ad omnia verba nobis respondet, quia semel loquetur, et secundo idipsum non repetet; id est, in his quae per Scripturam sacram ad patres nostros protulit, nos erudire curavit. Dicant itaque sanctae Ecclesiae doctores, dicant etiam arrogantes, cum in ea laborare quosdam pusillanimitate conspiciunt, quia nobis Deus ad verba omnia non respondet, quia semel loquetur Deus, et idipsum secundo non repetet; id est, cogitationibus vel tentationibus singulorum non jam passim per prophetarum voces, non per angelica officia satisfacit, quia in Scriptura sacra quidquid potest singulis evenire comprehendit, atque in illa per exempla praecedentium etiam vitam sequentium informare curavit.
35. Loqui Dei est Verbum genuisse.---Quamvis quod ait: Semel loquetur Deus, et secundo idipsum non repetet, hoc intelligi subtilius potest, quod Pater unigenitum consubstantialem sibi Filium genuit. Loqui enim Dei est Verbum genuisse. Semel autem loqui Dei est Verbum aliud praeter unigenitum non habere. Unde et apte subditur: Et secundo idipsum non repetet, quia videlicet hoc ipsum Verbum, id est Filium, nonnisi unicum genuit. Quod autem non ait, Locutus est, sed loquetur, non videlicet tempus praeteritum, sed futurum ponens, liquet omnibus quia Deo nec praeteritum tempus congruit, nec futurum. Tanto ergo in eo quodlibet tempus ponitur libere, quanto nullum vere. Neque enim quodlibet libere dici poterat, si saltem unum proprie diceretur. Inde itaque dici in Deo tempus audacter quoslibet licet, unde in eo
dici proprie nullum licet. Verbum namque Pater sine tempore genuit.
36. Hanc generationem mirari debemus, non scrutari.---Et quis digne fari queat illam ineffabilem nativitatem, quod de aeterno natus est coaeternus, quod existens ante saecula genuit aequalem, quod gignente natus posterior non est? Quae videlicet nos mirari possumus, sed intueri minime valemus. Illius autem nativitatis vim jam mirari posse, aliquatenus videre est. Sed quomodo videmus quod nequaquam comprehendimus? Est autem quod de usu carnis trahere ad sensum spiritus debemus. Nam si quis in tenebris clausis oculis jaceat, atque ante eum subitum lucernae lumen erumpat, clausi ejus oculi ipso adventu luminis feriuntur, ut patescant. Cur ergo turbati sunt, si clausi nihil viderunt? Nec tamen aliquid perfectum fuit, quod videre clausi potuerunt. Nam si perfecte totum vidissent, cur aperti quaererent quod viderent? Sic itaque, sic sumus, cum de incomprehensibili nativitate intueri aliquid conamur. Eo ipso enim quo fulgoris admiratione percutitur animus, et quasi videt quod videri non valet, velut in tenebris positus, vim lucis oculis clausis videt. Quia vero haec divinae naturae secreta admiratio non facile occupatis per terrena desideria mentibus innotescit, apte Dei locutio qualiter ad nos fiat insinuat, dicens:
CAPUT XX
VERS. 15.---Per somnium in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo.
37. Vox Dei auditur quando tranquilla mente ab operibus saecularibus quiescitur.---Quid est quod per somnium nobis locutio divinitatis innotescit, nisi quod Dei secreta non cognoscimus, si in terrenis desideriis vigilemus? In somnio enim exteriores sensus dormiunt, et interiora cernuntur. Si ergo interna contemplari volumus,
ab externa implicatione dormiamus. Vox videlicet Dei quasi per somnium auditur, quando tranquilla mente ab hujus saeculi actione quiescitur, et in ipso mentis silentio divina praecepta pensantur. Cum enim ab externis actionibus mens sopitur, tunc plenius mandatorum Dei pondus agnoscitur. Tunc verba Dei mens vivacius penetrat, cum ad se admittere curarum saecularium tumultus recusat. Male autem homo vigilat, quando eum saecularium negotiorum aestus insolenter inquietat. Aurem quippe cordis terrenarum cogitationum turba dum perstrepit claudit, atque in secretario mentis, quanto minus curarum tumultuantium sonus compescitur, tanto amplius vox praesidentis judicis non auditur. Neque enim perfecte homo sufficit ad utraque divisus, sed dum sic interius erudiri appetit, ut tamen exterius implicetur, unde exterius auditum aperit, inde interius obsurdescit. S. Moyses admistus Aegyptiis quasi vigilabat, et idcirco vocem Domini in Aegypto positus non audiebat (Exod. II, 11, 12, seq.). Sed exstincto Aegyptio, postquam in desertum fugit, illic dum quadraginta annis deguit, quasi ab inquietis terrenorum desideriorum tumultibus obdormivit; atque idcirco divinam vocem percipere meruit, quia per supernam gratiam quanto magis ab appetendis exterioribus torpuit, tanto verius ad cognoscenda interiora vigilavit. Rursus Israelitici populi turbis praelatus, ut legis praecepta percipiat, in montem ducitur, atque ut interna penetret, ab externis tumultibus occultatur (Exod. XIX, 3).
38. Qui exterioribus ministeriis deserviunt, studiose ad cordis secreta refugiant.---Unde et sancti viri qui exterioribus ministeriis deservire officii necessitate coguntur, studiose semper ad cordis secreta refugiunt; ibique cogitationis intimae cacumen ascendunt, et legem quasi in montibus percipiunt, dum, postpositis tumultibus actionum temporalium, in contemplationis suae vertice supernae voluntatis sententiam perscrutantur. Hinc est quod idem Moyses crebro de rebus dubiis ad
tabernaculum redit, ibique secreto Dominum consulit, et quid certi decernat agnoscit. Relictis quippe turbis ad tabernaculum redire, est, postpositis exteriorum tumultibus, secretum mentis intrare. Ibi enim Dominus consulitur, et quod foris agendum est publice, intus silenter auditur. Hoc quotidie boni rectores faciunt, cum se res dubias discernere non posse cognoscunt, ad secretum mentis, velut ad quoddam tabernaculum revertuntur; divina lege perspecta, quasi coram posita arca, Dominum consulunt, et quod prius intus tacentes audiunt, hoc foris postmodum agentes innotescunt. Ut enim exterioribus officiis inoffense deserviant, ad secreta cordis recurrere incessabiliter curant; et sic vocem Dei quasi per somnium audiunt, dum in meditatione mentis a carnalibus motibus abstrahuntur. Hinc est quod sponsa in Canticis canticorum sponsi vocem quasi per somnium audierat, quae dicebat: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V, 2). Ac si diceret: Dum exteriores sensus ab hujus vitae sollicitudinibus sopio, vacante mente vivacius interna cognosco. Foris dormio, sed intus cor vigilat, quia dum exteriora quasi non sentio, interiora solerter apprehendo.
39. Nonnisi obscure et quasi visione nocturna, divina et interna contemplamur.---Bene ergo Eliu ait quia per somnium loquitur Deus, atque apte subdidit, In visione nocturna. Nocturna enim visio apparere contemplatione mentis sub quibusdam imaginibus solet. In diurna autem luce certius cernimus, in nocturna vero visione cunctanter videmus. Et quia sancti omnes quandiu in hac vita sunt divinae naturae secreta quasi sub quadam imaginatione conspiciunt, quia videlicet necdum sicut sunt ea manifestius contemplantur, bene Eliu, postquam dixit Deum nobis per somnium loqui, subdit: In visione nocturna. Nox quippe est vita praesens, in qua quandiu sumus, per hoc quod interna conspicimus, sub incerta imaginatione caligamus. Propheta namque ad videndum Dominum quadam se premi caligine sentiebat, dicens:
Anima mea desideravit te in nocte (Isai. XXVI, 9). Ac si diceret: In hac obscuritate vitae praesentis videre te appeto, sed adhuc infirmitatis nubilo circumscribor. David quoque hujus noctis caliginem vitans, claritatem veri luminis praestolatus ait: Mane astabo tibi, et videbo (Psal. V, 5). Adhuc ergo in nocte minus se videre conspicit, qui ad videndum Deum futurum mane concupiscit. Quia vero, ut diximus, ab exteriori actione cessare dormire est, bene Eliu subdit: Quando irruit sopor super homines. Quia autem sancti viri cum exteriori actioni non deserviunt, intra mentis cubilia conquiescunt, apte subjungit: Et dormiunt in lectulo. Sanctis enim viris dormire in lectulo est intra mentis suae cubile quiescere. Unde scriptum est: Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis (Psal. CXLIX, 5). Dicatur ergo, quod semel nobis loquitur Deus per somnium in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo, quia nimirum tunc secreta divinitatis agnoscimus, cum ab hujus mundi tumultuosa concupiscentia intra mentis nostrae cubilia segregamur. Quia vero, ut saepe jam diximus, aurem cordis tumultus saecularium negotiorum claudit, et quies secretae considerationis aperit, apte subjungit:
VERS. 16.---Tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina.
40. Qui ab exterioribus operibus cessant, ad compunctionem erudiuntur.---Cum enim ab exterioribus actionibus sopiuntur, aperta aure interni examinis causas audiunt. Qui dum subtiliter vel flagella publica, vel judicia occulta considerant, semetipsos afficere flendo non cessant. Unde bene dictum est. Et erudiens eos instruit disciplina, quia consideranti menti, et sese per poenitentiam laceranti, quasi quaedam plagae percussionis sunt lamenta compunctionis. Unde etiam Salomon recte vim percussionis utriusque conjungens ait: Livor vulneris abstergit mala, et plagae in secretioribus ventris (Prov. XX, 30). Per livorem quippe vulneris,
disciplinam insinuat corporeae percussionis. Plagae vero in secretioribus ventris sunt interna mentis vulnera, quae per compunctionem fiunt. Sicut enim venter cibis repletus extenditur, ita mens pravis cogitationibus dilatata sublevatur. Abstergunt igitur mala, et livor vulneris, et plagae in secretioribus ventris, quia et disciplina exterior culpas diluit, et extensam mentem compunctio poenitentiae ultione transfigit. Sed hoc inter se utraque haec differunt, quod plagae percussionum dolent, lamenta compunctionum sapiunt. Illae affligentes cruciant, ista reficiunt, dum affligunt. Per illas in afflictione moeror est, per haec in moerore laetitia. Quia tamen ipsa compunctio mentem lacerat, eamdem compunctionem non incongrue disciplinam vocat.
41. Quatuor modis justi in compunctione afficiuntur; quod exemplo Pauli ostenditur et Davidis.---Quatuor quippe sunt qualitates quibus justi viri anima in compunctione vehementer afficitur, cum aut malorum suorum reminiscitur, considerans ubi fuit; aut judiciorum Dei sententiam metuens, et secum quaerens, cogitat ubi erit; aut cum mala vitae praesentis solerter attendens, moerens considerat ubi est, aut cum bona supernae patriae contemplatur, quae quia necdum adipiscitur, lugens conspicit ubi non est. Malorum suorum Paulus meminerat, et ex eis se in quibus fuerat affligebat, cum diceret: Non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. XV, 9). Rursum divinum judicium subtiliter pensans, in futuro male esse metuebat, dicens: Castigo corpus meum, et servituti subjicio, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX, 27). Rursus mala praesentis vitae pensabat, cum diceret: Dum sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6). Et: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 23). Et rursum bona aeternae patriae considerabat, dicens: Videmus
nunc per speculum in aenigmate; tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12). Atque iterum: Scimus quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum manufactam, aeternam in coelis (II Cor. V, 1). Cujus domus bona intuens, Ephesiis dicit: Ut sciatis quae sit spes vocationis ejus, et quae divitiae gloriae haereditatis ejus in sanctis, et quae sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credidimus (Ephes. II, 18). Mala vitae praesentis beatus Job considerans, ait: Tentatio est vita humana super terram (Job. VI, 1). Unde David quoque, ait: Universa vanitas omnis homo vivens (Psal. XXXVIII, 6). Et quanquam in imagine Dei ambulet homo, tamen vane conturbabitur. Qui rursum aeternam patriam contemplatus, et haec mala pensans in quibus erat, atque illa bona considerans in quibus adhuc non erat, ait: Heu me! quia incolatus meus prolongatus est (Psal. CXIX 5). Et, Ego dixi in pavore meo: projectus sum a vultu oculorum tuorum (Psal. XXX, 23). Sublevatus in exstasi, quod nostri interpretes pavorem proprie vocaverunt, a vultu oculorum Dei vidit se esse projectum. Post interni quippe luminis visionem, quae in ejus anima per contemplationis gratiam radio claritatis emicuit, ad semetipsum rediit; et cognitione percepta, vel quibus illic bonis deesset, vel quibus malis hic adesset, invenit. Neque enim quis praesentis vitae mala sicut sunt conspicere praevalet, si bona aeternae patriae per contemplationis gustum contingere necdum valet. Unde et a vultu oculorum Dei projectum se esse cognovit. Sublevatus quippe vidit quod de se hic videre non posse ad se relapsus ingemuit.
42. Compunctionis effectus in perfectis.---Perfectam scilicet animam ista compunctio afficere familiarius solet, qua omnes imaginationes corporeas insolenter sibi obviantes discutit, et cordis oculum figere in ipso radio incircumscriptae lucis intendit. Has quippe figurarum
corporalium species ad se intus ex infirmitate corporis traxit. Sed perfecte compuncta hic summopere invigilat, ne cum veritatem quaerit, eam imaginatio circumscriptae visionis illudat, cunctasque sibi obviantes imagines respuit. Quia enim per illas infra se lapsa est, sine illis super se ire conatur; et postquam per multa indecenter sparsa est, in unum se colligere nititur, ut si magna vi amoris praevalet, esse unum atque incorporeum contempletur.
43. Contemplationis sapor non nisi raptim mentem afficit. Hinc pii gemitus, delectationis tamen expertes.--- Unde aliquando ad quamdam inusitatam dulcedinem interni saporis admittitur, ac raptim aliquo modo ardenti spiritu afflata renovatur; tantoque magis inhiat, quanto magis quod amet degustat. Atque hoc intra se appetit quod sibi dulce sapere intrinsecus sentit, quia videlicet ejus amore dulcedinis sibi coram se viluit; et postquam hanc, utcumque percipere potuit, quid sine illa dudum fuisset invenit. Cui inhaerere conatur, sed ab ejus fortitudine sua adhuc infirmitate repellitur; et quia ejus munditiam contemplare non valet, flere dulce habet, sibique ad se cadenti infirmitatis suae lacrymas sternere. Neque enim mentis oculum potest in id quod intra se raptim conspexerit figere, quia ipso vetustatis suae usu deorsum ire compellitur. Inter haec anhelat, aestuat, super se ire conatur, sed ad familiares tenebras suas victa fatigatione relabitur. Quia ergo sic affecta anima contra semetipsam grave certamen tolerat semetipsam, et quia omnis haec de nobis controversia, cum nos afficit, quamvis delectatione permista, non modicum dolorem parit, Eliu, postquam dixit Deum nobis per somnium loqui, et locutione ejus nostras aures aperiri, non immerito eamdem apertionem aurium disciplinam vocat, quia eo magis nos afficiendo conterit, quo magis ad nos per occultam ejus inspirationis gratiam internae intelligentiae sonus erumpit. Neque enim fleret extrinsecus quisque quod est, si non intrinsecus potuisset
sentire quod nondum est. Namque cum nosmetipsos inspicimus bene conditos, sed ad persuasionem diabolicam pestifera consensione deceptos, in nobismetipsis attendimus aliud esse quod fecimus, aliud quod facti sumus; conditione nos integros, sed culpa vitiatos. Proinde compuncti appetimus vitare quod fecimus, ut ad id quod facti fuimus reformemur. Unde et apte sequitur:
CAPUT XXII
VERS. 17.---Ut avertat hominem ab his quae fecit, et liberet eum de superbia.
44. Compunctione avertimur a peccatis prius perpetratis, et a superbia liberamur.---Quid enim homo de seipso nisi peccatum fecit? Et scriptum est: Initium omnis peccati superbia (Eccl. X, 15). Bene ergo dicitur quia homo cum ab his quae fecit avertitur de superbia liberatur. Contra conditorem quippe superbire est praecepta ejus peccando transcendere, quia quasi a se jugum dominationis ejus excutit, cui per obedientiam subesse contemnit. At contra qui id quod fecit vitare appetit, id quod a Deo factus est recognoscit, et ad conditionis suae ordinem humiliter redit, dum sua opera fugiens, talem se qualis a Deo factus est diligit. Quia vero per hanc intelligentiam gloria sempiterna recipitur, supplicia aeterna vitantur, apte subjungitur:
CAPUT XXIII
VERS. 18.---Eruens animam ejus de corruptione, et vitam illius, ut non transeat in gladium.
45. Sic eruitur anima a corruptione et a divini judicii gladio.---Omnis quippe peccator ab hac corruptione vitiorum illuc ad gladium compellitur transire poenarum,
ut unde hic inique delectatus est, inde illic juste crucietur. Notandum est ergo quod Deus nobis per somnium loquens, prius nos a corruptione, et postmodum a gladio liberat, quia nimirum illius vitam illic eripit ab ultione supplicii, cujus hic mentem subrahit a delectatione peccati. Neque enim illic habet quod formidare debeat de gladio sententiae, quem hic post emendationem suam pollutio non corruperit culpae. Bene ergo dicitur: Eruens animam ejus de corruptione, et vitam illius, ut non transeat in gladium. De corruptione namque ad gladium transire est post peracta vitia ad toleranda supplicia pervenire. Sequitur:
CAPUT XXIV
VERS. 19.---Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit.
46. In praesenti vita, omnis quam nobis paramus requies tentationibus turbatur. In quolibet secessu vivere sine tentationibus non possumus.---In Scriptura sacra lectus, sive grabatus, seu stratum, aliquando voluptas carnis, aliquando repausatio in bonis operibus, aliquando requies temporalis accipitur. Quid est enim quod in Evangelio sanato cuidam Dominus dicit: Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam (Joan. V, 8), nisi quod per grabatum voluptas corporis designatur? Et jubetur utique ut hoc sanus portet, ubi infirmus jacuerat, quia nimirum omnis qui adhuc vitiis delectatur, infirmus jacet in voluptatibus carnis. Sed sanatus hoc portat ubi infirmus jacuerat, quia divino adjutorio ereptus a vitiis, ejusdem carnis contumelias postmodum tolerat, in cujus prius desideriis requiescebat. Rursum per lectum vel stratum repausatio in bonis operibus designatur. Unde in apostolorum Actibus Petrus apostolus dicit: Aenea, sanet te Dominus Jesus Christus; surge, et sterne tibi (Act, IX, 34). Quid est dicere, Surge, nisi, mala quae perpetrasti, derelinque? Et quid est dicere, Sterne tibi, nisi, mercedis
causas in quibus requiescere debeas operare? ut et deserat surgendo quae fecit, et inveniat sternendo quod fecerit. Quod utrumque Propheta breviter comprehendit, dicens: Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI, 27). Declinare quippe a malo est ab eo quo jacuit surgere; bonum vero facere, est mercedis opera, in quibus requiescere debeat, praeparare. Qui enim declinat a malo, sed bona adhuc non facit, surrexit quidem ab eo quo jacuit, sed ubi requiescere debeat, nondum stravit. Et rursum lectus vel stratum requies temporalis accipitur, sicut scriptum est: Universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus (Ps. XL, 4). Cum enim quisque curis saecularibus fatigatus deserere per divinam gratiam hujus mundi itinera laboriosa compungitur, cogitare solet quomodo praesentis vitae desideria fugiat, et ab ejus laboribus requiescat, sibique mox desideratae quietis ordinem quaerit, et velut quoddam stratum, sic a cunctis laboribus cessationis locum invenire concupiscit. Sed quia in hac vita adhuc homo positus, in cujuslibet ordinis loco, in cujuslibet secreti secessu vivere sine tentationibus nullatenus potest, plerumque in id quod ad requiem construitur, major dolor tentationis invenitur. Unde recte per Prophetam dicitur: Universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus. Ac si diceret: Omne quod hic sibi paravit ad requiem, hoc ei mutasti occulto judicio ad perturbationem. Quod pio quidem Dei consilio agitur, ut hujus peregrinationis tempore electorum vita turbetur.
47. Hic optimo Dei consilio affligimur, ne viam pro patria diligamus.---Via quippe est vita praesens, qua ad patriam tendimus; et idcirco hic occulto judicio frequenti perturbatione conterimur, ne viam pro patria diligamus. Solent etenim nonnulli viatores, cum amoena fortasse in itinere prata conspiciunt, pergendi moras innectere, et a coepti itineris rectitudine declinare, eorumque gressus tardat pulchritudo itineris, dum delectat. Electis ergo suis ad se pergentibus Dominus hujus mundi iter asperum facit, ne dum quisque vitae praesentis requie, quasi
amoenitate viae pascitur, magis eum diu pergere, quam citius pervenire delectet; ne, dum oblectatur in via, obliviscatur quod desiderabat in patria. Quia ergo in hac vita omnis nostra, quam fortasse paravimus, requies turbatur, recte dicitur: Increpat quoque per dolorem in lectulo, id est, in praesentis vitae requie vel tentationis nos stimulis vel flagelli afflictione conturbat. Nam saepe humanus animus quamlibet brevi tempore sine tentatione in bonis studiis fuerit, mox de eisdem studiis in quibus quiescendo se exerit, de ipsis virtutibus quibus multiplicari nititur, dum proficere se sentit, elevatur. Unde pio rectoris nostri moderamine, impulsu tentationis afficitur, ut in eo ipsa profectus sui elatio comprimatur. Quapropter postquam dixit: Increpat quoque per dolorem in lectulo, apte subjunxit: Et omnia ossa ejus marcescere facit.
48. Per tentationem cognoscimus, quid ex viribus propriis, quid divino ex munere possimus.---Ossa in Scriptura sacra virtutes accipimus, sicut scriptum est. Dominus custodit omnia ossa eorum, unum ex eis non conteretur (Psal. XXXIII, 21). Quod utique non de ossibus corporis, sed de viribus dicitur mentis. Nam certe novimus quod et multorum martyrum corporaliter ossa confracta sunt, et persecutores Domini, latronis illius, cui dictum est, Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43), sicut latronis alterius in cruce crura fregerunt. Cum ergo increpat per dolorem in lectulo, omnia ossa facit marcescere, quia cum in ea requie quam nobis ab hoc saeculo praeparamus flagello tentationis afficimur, qui fortasse de virtutibus nostris inflari potuimus, cognitae infirmitatis nostrae taedio extenuamur. Cum enim sicut cupimus ad Deum proficimus, si profectum nostrum tentatio nulla pulsaret, alicujus nos fortitudinis esse crederemus. Sed quia nobiscum superna dispensatione agitur, ut infirmitatis nostrae quia proficientes obliviscimur, tentati recolamus, et in profectu nostro quid de divino munere, et in tentatione cognoscimus quid de
propriis viribus sumus. Quae nos profecto tentatio ad plenum raperet, nisi protectio superna servaret. Sed pulsat, nec frangit; impellit, nec movet; quatit, nec dejicit, ut de nostra infirmitate sentiamus esse quod quatimur, et de divino munere esse quod stamus. Et quia saepe anima alicujus boni sibi conscia, cum virtutes suas sibi ad memoriam revocat, quadam delectatione pascitur, et quasi gratulatione propriae plenitudinis impinguatur, bene dicitur quod tentatione pulsante marcescunt ossa, quia dum propria infirmitas tentatione interrogante cognoscitur, omnis illa nostrarum virium, velut pinguis viridisque gratulatio, subito anxietatis moerore siccatur, et qui nos alicujus esse momenti bona nostra pensando credidimus, pulsati paulo amplius perituros nos jam jamque formidamus. Tunc omne bonorum nostrorum gaudium vertitur in pavorem poenarum. Tunc iniquos nos esse deprehendimus, qui sanctos paulo ante credebamus. Tabescit mens, stupent oculi, omne quod prius prosperum arridebat evanescit; lux ipsa fastidio est, et solae se in animo tenebrae moeroris effundunt; nihil quod delectet aspicitur, triste est quidquid occurrit. Unde et apte sequitur:
CAPUT XXV
VERS. 20.--- Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animae illius cibus ante desiderabilis.
49. Per panem in Scriptura sacra multa significantur: 1º Christus; 2º gratia; 3º sacra doctrina; 4º haereticorum praedicatio; 5º subsidium vitae praesentis; 6º jucunditas humanae delectationis.---Ac si aperte dicat: Afflicta mens sibi in amaritudinem verti considerat quidquid se antea blande libenterque satiabat. In Scriptura enim sacra panis aliquando ipse Dominus, aliquando spiritualis gratia, aliquando divinae doctrinae eruditio, aliquando haereticorum praedicatio, aliquando subsidium vitae
praesentis, aliquando jucunditas humanae delectationis accipitur.
In pane Dominus signatur, sicut ipse in Evangelio dicit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 51).
Rursum per panem gratia doni spiritalis accipitur, sicut per prophetam dicitur: Qui obturat aures suas, ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos, ne videat malum, iste in excelsis habitabit: munimenta saxorum sublimitas ejus, panis ei datus est (Isai. XXXIII, 15). Quid est enim obturare aures suas, ne audiat sanguinem, nisi peccatis suadentibus, quae de sanguine et carne nascuntur, non praebere consensum? Et quid est, ne malum videat, oculos claudere, nisi omne quod rectitudini adversum est non approbare? Iste in excelsis habitabit, quia quamvis eum adhuc caro in inferioribus retinet, mentem jam in sublimibus fixit. Munimenta saxorum sublimitas ejus, quia qui abjecta desideria terrenae conversationis calcat, ad supernam patriam per praecedentium patrum exempla se sublevat. Et quia per contemplationis donum gratia spiritali satiatur, apte subjungitur: Panis ei datus est, id est refectionem spiritalis gratiae percipit, quia se a bonis infimis coelestia sperando suspendit. Hinc etiam de sancta Ecclesia per David Dominus dicit: Pauperes ejus saturabo panibus (Psal. CXXXI, 15), quia in illa mentes humilium positae spiritalium implentur refectione donorum.
Rursum per panem divinae doctrinae eruditio designatur, sicut per prophetam dicitur: Qui habitatis in terra Austri, cum panibus occurrite fugienti (Isai. XXI, 14). In terra quippe Austri habitant qui in sancta Ecclesia positi superni Spiritus charitate perflantur. Fugit autem qui hujus mundi mala evadere concupiscit. Qui ergo in terra Austri habitat, fugienti cum panibus occurrat, id est, is qui jam sancto Spiritu intra Ecclesiam plenus est eum
qui mala sua evadere nititur eruditionis alloquio consoletur. Fugienti scilicet cum panibus occurrere est metuenti aeterna supplicia doctrinae sacrae escas offerre, et modo tumorem terrore comprimere, modo pavorem exhortatione refovere. Quia panis refectio Scripturae sacrae non inconvenienter accipitur, per eumdem prophetam Judaeis solam litteram servantibus dicitur: Quare appenditis argentum, et non in panibus (Isai. LV, 2)? Ac si diceret: Pensatis sacra eloquia, sed non in refectione, quia dum solam litterae speciem custoditis, de spiritali intelligentia pinguedinem internae refectionis amittitis. Unde illic apte subjungitur: Et laborem vestrum non in saturitate (Ibid.).
Rursum per panem haereticorum praedicatio designatur, sicut per Salomonem mulier haereticae ecclesiae typum gestans, et stultos convocans, dicit: Panes occultos libenter edite (Prov. IX, 17). Vel, sicut in nostra translatione scriptum est: Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior. Sunt enim nonnullae haereses quae aperte metuunt praedicare quod sentiunt, et apud infirmorum mentes verba sua tanto magis condiunt, quanto quasi amplius reverenter abscondunt. Unde non immerito dicitur: Panes occultos libenter edite. Miseris enim cordibus occulta haereticorum verba eo magis sapiunt, quo cum reliquis communiter non habentur.
Rursum per panem subsidium praesentis vitae accipitur, sicut Jacob ad Laban transiens, ait: Domine Deus, si dederis mihi panem ad manducandum, et vestem ad induendum (Genes. XXVIII, 20). Et sicut in Evangelio Dominus turbis se sequentibus dicit: Quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis (Joan. VI, 26). De septem enim panibus fuerant satiati. Et per eorum personam Dominus illos intra sanctam Ecclesiam detestatur, qui per sacros ordines ad Dominum propinquantes, non in eisdem ordinibus
virtutum merita, sed subsidia vitae praesentis exquirunt; nec cogitant quid vivendo imitari debeant, sed quae compendia percipiendo satientur. Satiatos quippe de panibus Dominum sequi est de sancta Ecclesia temporalia alimenta sumpsisse. Et non pro signis est Dominum, sed pro panibus quaerere, ad religionis officium, non pro augendis virtutibus, sed pro requirendis subsidiis inhiare.
Rursum per panem jucunditas humanae delectationis accipitur. Unde Jeremias propheta dum synagogae perditos mores defleret, dixit: Omnis populus ejus gemens et quaerens panem: dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocillandam animam (Thren. I, 11). Gemens enim populus quaerit panem, dum prava hominum multitudo affligitur, quia non ad votum de praesentis vitae jucunditate satiatur. Sed et pretiosa quaeque pro cibo dat, quia virtutes mentis in appetitum delectationis transitoriae inclinat. Et refocillare animam nititur, quia perversis suis desideriis satisfacere conatur. Unde bene mox ex voce illius electae multitudinis subdit: Vide, Domine, et considera quia facta sum vilis (Thren. I, 11). Vilis quippe plebs Dei efficitur, quando pravorum numero crescente, in eis non summa et coelestia, sed abjecta et terrena sectatur.
50. Quidquid sapit, vi tentationis amarescit.---Eliu itaque quid aliud panem quam praesentis vitae delectationem vocat? Qui postquam vim tentationis expressit, illico subdidit: Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animae illius cibus ante desiderabilis, quia videlicet omne quod prius de ipsa prosperitate vivendi dulce sapiebat, postmodum per vim tentationis amarescit. Nonnunquam vero quidquid gaudii, quidquid virtutis favere videbatur, subito in pavore tentationis amittitur, et quasi evacuatus eisdem virtutibus tristis animus solo moerore possidetur. Cum enim paulo vehementius impulsu tentationis afficitur, quia exerere
vim solitae fortitudinis non valet, eam jam velut perditam dolet, seque ex se vacuum sentiens, infirmitatem suam ex ipsa sua inanitate cognoscit. Unde ab omni mox jucunditate quasi frangitur; et escas prioris laetitiae respuens, eo quem solum libenter appetit luctu satiatur. Unusquisque enim cum sibi bene vivendi prosperitas arridet hilarescit, atque ipsa hilaritas animum velut desiderabilis cibus reficit. Sed cum tentatione paulo amplius imminente pulsatur, a mente ejus per moeroris fastidium gaudium omne respuitur, quae prius eodem gaudio quasi satiata laetabatur. Quia igitur homo tentatus ab ore cordis omnem cibum respuit delectationis, nihilque eum aliud quam semetipsum et cognoscere et flere delectat, bene dicitur: Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animae illius cibus ante desiderabilis.
51. Tentationum et flagellorum utilitas.---Sed, sicut superius diximus (Num. 48), idcirco moderamine occultae dispensationis ita tentari permittimur, ut qui ex divino munere in virtute proficimus, etiam quid sumus ex propria infirmitate memoremur; et qui ex perceptione muneris opera virtutis inferimus, ex infirmitatis nostrae memoria sacrificium humilitatis offeramus. Aliquando autem post profectum virium non solum tentant vitia, sed etiam flagella castigant. Cum autem tentamur vitiis, pia dispensatione nobiscum agitur, ne his virtutibus quibus proficimus extollamur. Cum vero flagellis atterimur, malis increpantibus admonemur ne mundo blandiente seducamur. Vitia dum nos tentant, proficientes in nos virtutes humiliant; flagella dum tentant, surgentes in corde hujus mundi voluptates eradicant. Per tentantia vitia discimus quid de nobis simus, per ferientia flagella cognoscimus quid de hoc mundo fugiamus. Per illa restringimur, ne intrinsecus extollamur, per ista comprimimur, ne quid extrinsecus appetamus. In hac ergo vita dum sumus, et flagellis atteri, et aliquando tentari vitiis necesse est. Sive enim in laboribus flagellorum, seu
in certamine vitiorum, non solum nobis nostra infirmitas innotescit, sed etiam in quanta virtute profecerimus agnoscimus. Nemo quippe vires suas in pace cognoscit. Si enim bella desunt, virtutum experimenta non prodeunt. Improvidus miles est, qui fortem se in pace gloriatur. Quia ergo saepe virium merita per flagellorum adversa patefiunt, apte Eliu subjungit, dicens:
CAPUT XXVI
VERS. 21.---Tabescet caro illius, et ossa quae tecta fuerant nudabuntur.
32. Nemo quantum profecerit, nisi inter adversa cognoscit.---Cum enim flagellis prementibus omnis exterior voluptas atteritur, internae fortitudinis ossa nudantur. Quid autem hoc loco carnis nomine nisi ipsa delectatio carnalis accipitur? Vel quid per ossa nisi virtutes animae designantur? Tabescit ergo caro, et ossa nudantur, quia dum flagellis arguentibus carnalis delectatio extenuatur, ea quae dudum quasi sub carne latuerant virtutum fortia patefiunt. Nemo quippe quantum profecerit nisi inter adversa cognoscit. Cum enim adsunt prospera, cerni virium documenta non possunt. Unde alias scriptum est: In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte declaravit (Psal. XLI, 9); quia videlicet unusquisque superni doni gratiam in tranquillitate quietis percipit, sed quantum perceperit, in adversitate perturbationis ostendit. Tabescat ergo caro, ut nudentur ossa. Feriamur paternis correptionibus, ut quantum proficimus agnoscamus. Flagellis enim Domini pinguedo carnalis delectationis atteritur, sed virtutum nostrarum ossa patefiunt. Decus nostrum exterius ipsa hujus mundi adversitate foedatur, sed quid in nobis intrinsecus latebat ostenditur. Caesis namque apostolis denuntiatum est ne loquerentur ultra in nomine Jesu, sed magna exsultatione gavisi sunt, quod digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati, suisque adversariis cum fiducia
responderunt: Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act. V, 29). Ecce inter adversa validius fidei robur emicuit; ecce concisa est integritas carnium, sed patefacta sunt ossa virtutum. Hinc de eis per Sapientiam dicitur: Deus tentavit illos, et invenit illos dignos se (Sap. III, 5). Tentati sunt quippe adversitate plagarum, sed digni inventi sunt nudatione ossium. Nam quia haec eorum illa tentatio est quae ex flagellis adhibetur, illic aperte declaratur, dum sequitur: Tanquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos (Sap. III, 6). Quia ergo uniuscujusque vires non nisi per adversa patefiunt, bene dicitur: Tabescet enim caro ejus, et ossa quae tecta fuerant nudabuntur. Tabescit enim caro, dum omne quod fluxum infirmumque est flagellis atteritur. Nudantur ossa, dum per haec in nobis etiam quod validum latet aperitur. Quia vero, sicut et superius dictum est, in ipsa adversitate tentationis non solum detegitur robur fortitudinis, sed etiam cognoscitur infirmitas humanitatis, et tentatus quisque ostendit quidem quantum de Deo profecerit, sed in ipsis flagellorum afflictionibus etiam quantum de semetipso sit infirmus agnoscit, quia non tantummodo nudantur ossa, sed etiam tabescit caro, apte subjungitur:
CAPUT XXVII
VERS. 22.--- Appropinquabit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis.
53. A corruptela, cum magis imminere videtur in tentatione, liberamur.---Tentati enim uniuscujusque justi anima corruptioni appropinquare dicitur quando, ne eam virtus possit extollere, per flagella compellitur quid sit ex propria infirmitate sentire. Corruptioni videlicet appropinquat, quia ex suis se viribus perditioni proximum non ignorat, ut hoc quod a perditione longe est, non sibi, sed Domino tribuat. Appropinquat vero mortiferis, quia ex infirmitate carnis proximum se peccatis mortem
ferentibus respicit, a quibus divino munere tanto magis longe fit, quanto se eis proximum ex suis meritis deprehendit. Per contemplationem conditionis suae S. David corruptioni appropinquaverat, cum dicebat: Memento, Domine, quod pulvis sumus: homo sicut fenum dies ejus (Psal. CII, 15). Per contemplationem quoque infirmitatis propriae Paulus mortiferis appropinquaverat, cum dicebat: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 23)? Corruptioni ergo et mortiferis appropinquare est, considerata infirmitate humanitatis suae, peccatorem se ex suis meritis cernere, atque apud se arrogantiam ex propriis viribus non habere. Quid enim sumus, si a conditoris nostri protectione deseramur? Quae nimirum protectio minus necessaria creditur, si semper habeatur. Sed utiliter plerumque subtrahitur, ut sibimetipsi homo quam sine illa nihil sit ostendatur. Manus igitur Dei aliquando nos nobis per adversa insinuat, quae etiam nescientes nos in prosperis portat. Qua destituti dum cadere incipimus, et tamen adjuti retinemur, et doctrina fit quod in lapsu trepidamus, et custodia quod in statu permanemus.
54. Nunquam de viribus nostris praesumendum.--- Nemo ergo se alicujus virtutis aestimet, etiam cum quid fortiter potest, quia si divina protectio deserat, ibi repente enerviter obruitur, ubi se valenter stare gloriabatur. Quid est enim quod vir Dei contra altare Samariae ad prophetandum directus praesente rege auctoritatem liberae vocis exercuit, ejusdemque regis extensum brachium in rigorem mirabiliter astrinxit, quod tamen mox misericorditer saluti restituit (III Reg. XIII, 4)? cujus in domo invitatus comedere noluit, quia ne in via comederet, prohibitionis dominicae praecepta servavit? Qui tamen in eadem via et seductus comedit, et pastus interiit. Qua in re quid subtili consideratione colligimus,
quid, ut ita dixerim, formidando suspicamur, nisi quod forsitan apud semetipsum tacitus pro praeceptis dominicis regem se contempsisse gloriabatur? Unde ab interna mox soliditate quassatus est; et inde ei in opere culpa subrepsit, unde gloria in corde surrexit, ut prophetae falsi verbis deceptus disceret, quia nequaquam propriae fortitudinis fuerit, quod ad regis verba restitisset. Bene autem ex ejus ore mortis sententiam accepit, cujus seductione a vitae praecepto deviavit, ut inde poenam veraciter sumeret, unde culpam negligenter admisisset. Quia igitur unumquemque electum suum divina gratia tunc magis erudiendo custodit, cum quasi percutiens deserit, dicatur recte: Appropinquabit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis, ut quo se suis viribus vicinum morti per adversa considerat, eo in cunctis quae fortiter egerit, ad divinae spei munimen fugiens solidius vivat.
LIBER VIGESIMUS QUARTUS.
Exponuntur undecim versus posteriores cap. XXXIII, et octodecim priores cap. XXXIV, praeclaraque de Christo mediatore, de contemplatione, de conversionis ordine, de pastorali officio docentur.
CAPUT PRIMUM.
1. Cuncti, etiam electi, tentationibus obnoxii sunt.--- Eliu vim supernae dispensationis insinuans, de electi uniuscujusque percussione intulit, dicens: Appropinquabit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis. Et dum tentatum hominem demonstrat unum, in qua tentatione sit positum humanum genus ostendit universum; dumque narrat quid specialiter agatur in singulis, liquido intimat quid generaliter agatur in cunctis. Sic enim tentationem expressit quorumdam, proprie singulorum, ut possit intelligi et universaliter omnium. Cunctum quippe
electorum genus in hac vita hujus taedio laboris afficitur. Unde et mox huic generali pestilentiae generale subintulit remedium medicinae, dicens:
CAPUT II
CAP. XXXIII, VERS. 23, 24.---Si fuerit pro eo angelus loquens unum de similibus, ut annuntiet hominis aequitatem, miserebitur ejus.
2. Christus Deus et homo pro hominibus Deum interpellat. Incarnationis oeconomia.---Quis enim est iste angelus, nisi ille qui per prophetam dicitur: Magni consilii angelus (Is. IX, 6, sec. LXX)? Quia enim Graeca lingua evangelizare denuntiare dicitur, semetipsum nobis annuntians Dominus angelus vocatur. Et bene ait: Si fuerit pro eo angelus loquens, quia, sicut ait Apostolus, etiam interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34). Sed quid pro nobis loquatur, audiamus: Unum de similibus. Mos medicinae est ut aliquando similia similibus, aliquando contraria contrariis curet. Nam saepe calida calidis, frigida frigidis; saepe autem frigida calidis, calida frigidis sanare consuevit. Veniens ergo ad nos desuper medicus noster, tantisque nos inveniens languoribus pressos, quiddam nobis simile, et quiddam contrarium apposuit. Ad homines quippe homo venit, sed ad peccatores justus. Concordavit nobis veritate naturae, sed discrepavit a nobis vigore justitiae. Vitiosus enim homo corrigi non poterat nisi per Deum. Videri autem debuit qui corrigebat, ut praebendo imitationis formam, anteactae malitiae mutarent vitam. Sed videri ab homine non poterat Deus; ergo homo factus est, ut videri potuisset. Justus igitur atque invisibilis Deus, apparuit similis nobis homo visibilis, ut dum videtur ex simili, curaret ex justo; et dum veritate generis concordat conditioni, virtute artis obviaret aegritudini.
3. Dominus in carne veniens, nec culpam ex vitio, nec poenam ex necessitate suscepit.---Quia ergo in carne
veniens Dominus, non culpam nostram ex vitio, non poenam ex necessitate suscepit (nulla enim labe peccati pollutus, reatus nostri teneri conditione non potuit, atque ideo mortem nostram omni necessitate calcata, cum voluit, sponte suscepit), recte dicitur quod pro tentato homine iste angelus unum de similibus loquitur, quia nec ita natus ut reliqui, nec ita mortuus, nec ita resuscitatus. Non enim cooperante coitu, sed Spiritu sancto superveniente conceptus est (Luc. I, 33). Natus autem materna viscera et fecunda exhibuit, et incorrupta servavit. Rursum nos omnes cum nolumus morimur, quia ad solvendae poenae debitum culpae nostrae conditione coarctamur; ille autem, quia nulli admistus est culpae, nulli ex necessitate succubuit poenae. Sed quia culpam nostram dominando subdidit, poenam nostram miserando suscepit, sicut ipse ait: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18). Qui etiam praemisit: Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Rursum non ut reliqui suscitatus est, quia nostra resurrectio in saeculi finem dilata est, illius vero die tertio celebrata. Et nos quidem per illum resurgimus, nam ipse per se. Neque enim qui Deus erat sicut nos ab alio ut resuscitari potuisset indigebat. In eo ergo ejus resurrectio distat a nostra, quod non per nosmetipsos resurgimus, sicut ipse. Pro eo enim quod simpliciter homines sumus, superiori adjutorio ut resurgere valeamus indigemus. Ille autem ejusdem resurrectionis vim cum Patre et Spiritu sancto Deus exhibuit, quam tamen solus in humanitate percepit. Quia igitur Dominus vere natus, vere mortuus, vere suscitatus, in omnibus tamen distat a nobis magnitudine potentiae, sed sola concordat nobis veritate naturae, bene dicitur, quia pro nobis angelus iste unum de similibus loquitur. Cum enim in cunctis operationibus suis immensa nos virtute transcendat, in uno tamen a nobis, id est in formae veritate non discrepat.
4. Pro nobis Patri loquitur, cum se nobis similem ostendit.---Per hoc pro nobis Patri loquitur, per quod semetipsum nobis similem ostendit. Loqui quippe ejus, vel interpellare, est ipsum se pro hominibus hominem demonstrare. Et bene cum dixisset: Unum de similibus loquitur, illico adjunxit: Ut annuntiet hominis aequitatem. Quia nisi ille hominibus similis fieret, aequus homo ante Deum non appareret. Inde quippe annuntiat aequitatem nostram, unde suscipere dignatus est infirmitatem nostram. Omnes videlicet nos inimica illa persuasio in culpae contagio ab ipsa radice polluerat (Genes. III, 5), nullusque erat qui apud Deum pro peccatoribus loquens, a peccato liber appareret, quia ex eadem massa editos aeque cunctos par reatus involverat (Rom. V, 11). Proinde venit ad nos Unigenitus Patris, assumpsit ex nobis naturam, non perpetrans culpam. Sine peccato quippe esse debuit, qui pro peccatoribus intervenire potuisset, quia nimirum alienae pollutionis contagia non tergeret, si propria sustineret. Bene ergo dicitur quia in eo quod similis nobis apparuit, aequitatem hominibus annuntiavit. Intercedens enim pro peccatoribus, semetipsum justum hominem qui pro aliis indulgentiam mereretur ostendit. Sequitur:
CAPUT III
VERS. 24.---Miserebitur ejus, et dicet: Libera eum, ut non descendat in corruptionem, inveni in quo ei propitier.
5. Solus Christus nos liberavit, Deumque propitiavit. Fortitudo ex humilitate.---Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus in eo miseretur homini, quo formam hominis sumpsit (I Tim. II, 5; Philipp. II, 7); qua misericordia pro redempto homine dicit Patri: Libera eum, ut non descendat in corruptionem. Sicut jam supra diximus, dicere ejus est Libera hominem, naturam hominis assumendo liberam demonstrare. Ex ea quippe carne quam sumpsit, etiam hanc ostendit liberam quam
redemit. Quae redempta videlicet caro nos sumus, qui cognitione nostri reatus astringimur. Sed Mediatoris tanti aequitate liberamur, sicut ipse ait: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis (Joan. VIII, 36). Et bene pro hoc redempto homine dicitur: Non descendat in corruptionem. Superius enim dictum fuerat: Appropinquabit corruptioni anima ejus; postmodum dicitur: Non descendat in corruptionem. Ac si diceret: Quia cognoscendo infirmitatem suam, esse se corruptioni proximum non ignorat, idcirco ad corruptionis interitum non descendat. Ad corruptionem enim juste descenderet, si suis viribus longe se a corruptione esse judicaret. Sed quia corruptioni appropinquavit humiliter, debet ab ea misericorditer liberari: ut eo contra impugnantia vitia fortis sit, quo se suis meritis agnoscit infirmum. Quisquis enim supra se extollitur, ipso elationis suae pondere gravatur; et eo se in infimis mergit, quo, in superbiae vitium proruens, ab eo qui vere excelsus est elongavit; atque inde magis ima appetit, unde se conjunctum summis aestimavit; sicut per prophetam extollenti se animae dicitur: Quo pulchrior es descende, et dormi cum incircumcisis [Ezech. XXXII, 19]. Omnis enim qui foeditatem infirmitatis suae considerare negligit, sed per elationis fastum virtutis suae gloriam attendit, unde pulchrior est, inde descendit, quia extollendo se de suis meritis, inde in ima interitus corruit, unde gloriosum se esse judicavit. Qui descendens cum incircumcisis dormit, quia in aeterna morte cum caeteris peccatoribus deficit. Quia ergo homo iste humiliter corruptioni se propinquum esse cognovit, bene de eo dicitur: Libera eum, ut non descendat in corruptionem, ut eo magis evadat poenam, quo oculos suos non advertit ad culpam. Quia vero nullus erat cujus meritis nobis Dominus propitiari debuisset; Unigenitus Patris, formam infirmitatis nostrae suscipiens, solus justus apparuit, ut pro peccatoribus intercederet (Phil. II, 7).
6. Nullus hominum coram Deo intercessor justus pro hominibus apparuit.---Et bene pro redempto homine isto loquens angelus dicit: Inveni in quo propitier ei. Ac si aperte Mediator Dei et hominum dicat: Quia nullus hominum fuit qui coram Deo intercessor justus pro hominibus appareret, memetipsum ad propitiandum hominibus hominem feci, et dum me hominem exhibui, in quo juste hominibus propitiarer inveni. Et quia infirmitatem suscipiens Dominus, dum poenam nostram moriendo toleravit, corruptionem nostram resurgendo mutavit, bene iste angelus mortalitatis nostrae flagella subjungit, eorumque miseretur, dicens:
CAPUT IV
VERS. 25.---Consumpta est caro ejus a suppliciis; revertatur ad dies adolescentiae suae.
7. A Deo recedentes, nihil nisi quo affligeremur, invenimus.---In illo quippe primo homine a Deo recedente repulsi a paradisi gaudiis, in hanc mortalis vitae aerumnam cecidimus, et quam gravem culpam serpentis suasione commisimus (Genes. III, 23), poena nostrae ultionis sentimus. Huc enim lapsi, nihil extra Deum, nisi quo affligeremur, invenimus. Et quia per oculorum visum carnem secuti sumus, de ipsa carne, quam praeceptis Dei praeposuimus, flagellamur. In ipsa quippe quotidie gemitum, in ipsa cruciatum, in ipsa interitum patimur, ut hoc nobis mira dispositione Dominus in poenam verteret, per quod fecimus culpam; nec aliunde esset interim censura supplicii, nisi unde fuerat causa peccati, ut ejus carnis amaritudine homo erudiretur ad vitam, cujus oblectatione superbiae pervenit ad mortem.
8. A carnalis vitae suppliciis Christus nos eruit, et innovavit.---Quia ergo innumeris humanum genus carnalis vitae suppliciis premebatur, sed Redemptore nostro veniente, et vitia corruptionis nostrae et tormenta deleta
sunt, dicatur de redempto homine: Consumpta est caro ejus a suppliciis; revertatur ad dies adolescentiae suae. Ac si diceret: Mortalitatis suae poena in quadam vetustatis suae senectute dejectus est; revertatur ad dies adolescentiae suae, id est prioris vitae integritate renovetur, ut non in eo remaneat quo lapsus est, sed ad hoc redemptus redeat ad quod percipiendum conditus fuit. Scriptura enim sacra saepe adolescentiam pro novitate vitae ponere consuevit. Unde venienti sponso dicitur: Adolescentulae dilexerunt te (Cant. I, 3); id est, electorum animae gratia baptismatis renovatae, quae non in vitae veteris usu deficiunt, sed novi hominis conversatione decorantur. Senectutem quippe veteris hominis inter vitia tabescentem deflebat ille qui ait: Inveteravi inter omnes inimicos meos (Psal. VI, 8). E contra alius gaudere in virtutibus admonens, dicit: Laetare, juvenis, in adolescentia tua (Eccle. XI, 9). Ac si diceret: Fortis quisque gaudeat in renovatione sua; id est, laetitiam suam non in vitae veteris voluptate, sed in conversationis novae virtute constituat. Quia vero ad hoc novitatis robur non nostris viribus, sed Redemptore interveniente revocamur, pro hoc flagellato homine deprecans angelus dicat: Revertatur ad dies adolescentiae suae. Et quia dum Redemptor noster Patrem pro nobis interpellat, nos quoque vitae pristinae torpore discusso, ad sitim orationis accendimur, apte de hoc homine redempto subjungitur:
CAPUT V
VERS. 26.---Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit.
9. Christus pro nobis orans ad orandum nos accendit.---Prius enim postulare angelum, et postmodum hominem dicit, quia nisi ante ipse Dominus per incarnationem suam interpellans Patrem, vitam nostram peteret, nunquam se insensibilitas nostra ad postulanda ea quae aeterna sunt excitaret. Sed incarnationis ejus
praecessit oratio, ut torporis nostri evigilatio subsequatur. Quia vero post tentationes, saepe post immensas amaritudines menti nostrae in occulto gaudio lux veritatis erumpit; bene de hoc tentato homine et deprecante subjungitur:
CAPUT VI.
IBID.---Et videbit faciem ejus in juvito.
10. Duplex compunctio, una tristitiae, altera laetitiae lacrymas eliciens. Ex hac ineffabile gaudium oritur.--- Superius dictum est (Lib. XXIII, n. 40 et seq.), quomodo Deus innotescendo afficit, nunc vero dicitur quomodo dum innotescit exhilarat. Aliter enim quisque compungitur, cum, interna intuens, malorum suorum pavore terretur; aliter vero compungitur, cum, gaudia superna conspiciens, spe quadam et securitate roboratur. Illa compunctio afficientes et tristes, haec vero laetas lacrymas movet. Jubilum namque dicitur, quando ineffabile gaudium mente concipitur, quod nec abscondi possit, nec sermonibus aperiri; et tamen quibusdam motibus proditur, quamvis nullis proprietatibus exprimatur. Unde S. David propheta intuens electorum animas tantum gaudium mente concipere quantum sermone non valent aperire, ait: Beatus populus, qui scit jubilationem (Psal. LXXXVIII, 16). Non enim ait, Qui loquitur; sed, Qui scit, quia sciri quidem jubilatio intellectu potest, sed dicto exprimi non potest. Sentitur per illam quippe, quod ultra sensum est. Et cum vix ad hoc contemplandum sufficiat conscientia sentientis, quomodo ad hoc exprimendum sufficiat lingua dicentis? Quia ergo cordibus nostris lux se veritatis insinuans, modo districtam justitiam praetendendo contristat, modo interna gaudia aperiendo laetificat; post tentationum amaritudines, post tribulationum luctus, apte subjungitur: Videbit faciem ejus in jubilo.
11. Ad illud non pervenitur nisi prius purgata igne tribulationis mente.---Menti enim nostrae de consideratione caecitatis suae prius ignis tribulationis immittitur, ut omnis vitiorum aerugo concremetur; et tunc mundatis oculis cordis illa laetitia patriae coelestis aperitur, ut prius purgemus lugendo quod fecimus; et postmodum manifestius contemplemur per gaudia quod quaeramus. Prius a mentis acie exurente tristitia interposita malorum caligo detergitur, et tunc resplendente raptim coruscatione incircumscripti luminis illustratur. Quo utcunque conspecto, in gaudio cujusdam securitatis absorbetur, et quasi post defectum vitae praesentis ultra se rapta, in quadam novitate aliquo modo recreatur. Ibi mens ex immenso fonte infusione superni roris aspergitur; ibi non se sufficere ad id quod rapta est contemplatur, et veritatem sentiendo, videt quia quanta est ipsa veritas, non videt. Cui veritati tanto magis se longe existimat, quanto magis appropinquat, quia nisi illam utcunque conspiceret, nequaquam eam conspicere se non posse sentiret.
12. Animus in contemplatione luce divina reverberatus ad se relabitur. Contemplatio non est solida et permanens visio.---Adnisus ergo animi, dum in illam intenditur, immensitatis ejus coruscante circumstantia reverberatur. Ipsa quippe cuncta implens, cuncta circumstat; et idcirco mens nostra nequaquam se ad comprehendendam incircumscriptam circumstantiam dilatat, quia eam inopia suae circumscriptionis angustat. Unde et ad semetipsam citius labitur, et prospectis quasi quibusdam veritatis vestigiis, ad sua ima revocatur. Haec ipsa tamen per contemplationem facta non solida et permanens visio, sed, ut ita dixerim, quasi quaedam visionis imitatio, Dei facies dicitur. Quia enim per faciem quemlibet agnoscimus, non immerito cognitionem Dei, faciem ejus vocamus. Unde Jacob postquam cum angelo luctatus est, ait: Vidi Dominum facie ad faciem (Genes. XXXII, 30). Ac si diceret: Cognovi Dominum, quia me
cognoscere ipse dignatus est. Quam cognitionem plenissime fieri Paulus testatur in fine dicens: Tunc cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12). Quia ergo post laborum certamina, post tentationum fluctus, saepe in excessu anima suspenditur, ut cognitionem divinae praesentiae contempletur, quam tamen praesentiam et sentire possit, et explere non possit, recte post tot labores de hoc tentato homine dicitur: Videbit faciem ejus in jubilo. Quia vero unusquisque quanto amplius coelestia contemplatur, tanto magis a terrena operatione corrigitur, bene post gratiam contemplationis, justitiam subdit operationis, dicens:
CAPUT VII
IBID. Et reddet homini justitiam suam.
13. Qua ratione justitia, nostra dicatur.---Justitia nostra dicitur, non quae ex nostro nostra est, sed quae divina largitate fit nostra, sicut in Dominica oratione dicimus: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie (Matth. VI, 11; Luc. XI, 3). Ecce et nostrum dicimus; et tamen, ut detur oramus. Noster quippe fit, cum accipitur, qui tamen Dei est, quia ab illo datur. Et Dei ergo est ex munere, et noster fit veraciter per acceptionem. Ita ergo hoc loco homini suam justitiam Dominus reddit, non quam ex semetipso habuit, sed quam conditus ut haberet accepit, et in qua lapsus perseverare noluit. Illam ergo justitiam reddet Deus homini, ad quam conditus fuit, ut inhaerere Deo libeat, ut minacem ejus sententiam pertimescat, ut serpentis callidi blandis jam promissionibus non credat.
14. Quotidie diabolus verba Dei de cordibus hominum conatur evellere.---Quod enim in paradiso egit (Genes. III, 5), hoc quotidie antiquus hostis agere non desistit. Verba quippe Dei de cordibus hominum molitur evellere, atque in eis ficta promissionis suae blandimenta
radicare; quotidie id quod Deus minatur levigat, et ad hoc credendum quod falsum promittit invitat. Falso enim pollicetur temporalia, ut mentibus hominum ea supplicia leviget quae Deus minatur aeterna. Nam cum praesentis vitae gloriam spondet, quid aliud dicit quam, Gustate, et eritis sicut dii? Ac si aperte dicat: Temporalem concupiscentiam tangite, et in hoc mundo sublimes apparete. Et cum timorem divinae sententiae amovere conatur, quid aliud loquitur quam id quod primis hominibus dixit: Cur praecepit vobis Deus, ut non comederetis de omni ligno paradisi (Genes. III, 1)? Sed quia divino munere redemptus homo justitiam recepit, quam dudum conditus amisit, robustiorem se jam contra blandimenta callidae persuasionis exercet, quia experimento didicit quantum obediens esse debeat praecepto. Et quem tunc culpa duxit ad poenam, nunc poena sua restringit a culpa, ut tanto magis delinquere metuat, quanto cogente supplicio et ipse jam quod perpetravit accusat. Unde et sequitur:
CAPUT VIII
VERS. 27---Respiciet homines, et dicet: Peccavi.
15. Qui sanctorum Patrum exempla respicit, peccatorem se intelligit, quod justitiae est initium.---Se peccatorem non cognosceret, si justitiam non haberet. Nemo quippe tortitudinem suam, nisi cum rectus esse coeperit, deprehendit. Nam qui omnino perversus est, neque hoc potest videre quod est. Qui vero peccatorem se intelligit, jam ex parte aliqua justus esse inchoavit, atque id quod non justus fecerat, ex eo quod justus est accusat. Qua accusatione sua Deo inhaerere inchoat, dum rectum contra se judicium proferens, hoc in se quod illi sentit displicere condemnat. Recepta ergo justitia sua dicit homo iste: Peccavi. Et notandum quod praemittitur: Respicit homines; et tunc deinde subjungitur: Et dicet, Peccavi. Ideo enim nonnulli peccasse se nesciunt, quia
homines non attendunt. Nam si considerarent homines, citius agnoscerent quantum peccando infra homines cecidissent. Et quamvis Scriptura sacra aliquando homines ponere soleat humana sapientes, sicut ait Apostolus: Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis (I Cor. III, 3)? et paulo post subjicit, dicens: Nonne homines estis? nonnunquam tamen homines dicit eos quos a bestiis ratio distinguit, id est quos non atteri bestiali passionum motu demonstrat. Quibus per prophetam Dominus dicit: Vos autem greges pascuae meae homines estis (Ezech. XXXIV, 31), quia illos nimirum Dominus pascit, quos voluptas carnis jumentorum more non afficit. At contra hi qui carnali affectioni succumbunt, non jam homines, sed jumenta nominantur, sicut de quibusdam in peccato suo morientibus per prophetam dicitur: Computruerunt jumenta in stercore suo (Joel. I, 17). Jumenta quippe in stercore suo computrescere est carnales homines in fetore luxuriae vitam finire. Non enim esse homines, sed jumenta declarantur, de quibus per prophetam dicitur: Unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat (Jerem. V, 8). Et de quibus propheta alius dicit: Ut carnes asinorum, carnes eorum; et fluxus equorum, fluxus eorum (Ezech. XXIII, 20). Unde et per David dicitur: Homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13). Cum ergo vocentur homines hi qui justitiae ratione suffulti sunt, et irrationabilia jumenta nominentur hi qui carnali delectationi deserviunt, recte de hoc poenitente dicitur: Respiciet homines, et dicet: Peccavi. Ac si dicatur: Sanctorum virorum exempla conspicit, atque eorum comparatione se pensans, iniquum se esse deprehendit. Qui enim plenissime intelligere appetit qualis est, tales nimirum debet conspicere qualis non est ut ex bonorum forma metiatur, quanto ipse deserto bono deformis est. Ex his quippe quibus plenissime bona adsunt, perpendit recte, quae sibi minus sunt, atque in illorum pulchritudine conspicit foeditatem suam, quam in semetipso et potest
perpeti, et sentire non potest. Lucem namque debet conspicere, qui vult de tenebris judicare, ut in illa videat quid de tenebris aestimet, per quas videre praepeditur. Peccator namque si incognita vita justorum semetipsum conspicit, peccatorem se nullatenus comprehendit. Videre enim se non potest, quia, fulgorem lucis nesciens, cum semetipsum conspicit, quid aliud quam tenebras attendit? Justorum ergo debemus vitam conspicere, ut subtiliter deprehendamus nostram. Illorum videlicet species, quasi quaedam forma nobis imitanda proponitur.
16. Justi libri sunt, ex quibus judicabimur.--- Viva lectio est vita bonorum; unde et non immerito iidem justi in sacro eloquio libri nominantur, sicut scriptum est: Libri aperti sunt, et alius liber apertus est, qui est vitae, et judicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris (Apoc. XX, 12). Liber namque vitae est ipsa visio advenientis judicis. In quo quasi scriptum est omne mandatum, quia quisquis eum viderit, mox, teste conscientia, quidquid non fecit intelligit. Libri etiam aperti referuntur, quia justorum tunc vita conspicitur, in quibus mandata coelestia opere impressa cernuntur. Et judicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris, quia in ostensa vita justorum, quasi in expansione librorum legunt bonum quod agere ipsi noluerunt, atque ex eorum qui fecerunt comparatione damnantur. Ne ergo unusquisque tunc videns eos quod non fecit defleat, nunc in eis quod imitetur attendat. Quod quidem facere electi non cessant. Meliorum namque vitam considerant, et deterioris usus conversationem mutant.
17. Et lilia inter quae pasci debemus.---Unde sponsi voce sanctae Ecclesiae in Canticis canticorum dicitur: Duo ubera tua sicut duo hinnuli capreae gemelli, qui pascuntur in liliis, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae (Cant. IV, 5). Quae enim sunt duo ubera, nisi ex Judaea ac gentilitate veniens uterque populus, qui in sanctae Ecclesiae corpore per intentionem sapientiae
arcano est cordis infixus? Ex quo populo hi qui electi sunt idcirco capreae hinnulis comparantur, quia per humilitatem quidem parvos sese ac peccatores intelligunt, sed eis per charitatem currentibus, si qua obstacula de impedimento temporalitatis obviant, transeunt, et datis contemplationis saltibus, ad superna conscendunt. Qui ut haec agant praecedentium sanctorum exempla conspiciunt. Unde et in liliis pasci referuntur. Quid enim per lilia, nisi illorum vita declaratur, qui veraciter dicunt: Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15)? Electi ergo ut assequi summa praevaleant, conspecta odorifera et candida justorum vita, satiantur. Jam quidem videre Dominum sitiunt, jam de ejus contemplatione satiari charitatis aestibus inardescunt. Sed quia in hac vita positi necdum valent, per praecedentium interim Patrum exempla pascuntur. Unde et apte illic tempus de ipso liliorum pastu definitur, dum dicitur: Donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Tandiu quippe refici justorum exemplis indigemus, donec praesentis mortalitatis umbras, aeterno die aspirante, transeamus. Cum enim hujus temporalitatis umbra, transacta hac mortalitate, fuerit inclinata, quia ipsius diei internum lumen cernimus, nequaquam jam appetimus ut ad amorem ejus per aliorum exempla flagremus. Nunc autem quia necdum eum intueri possumus, summopere necesse est ut eorum qui illum perfecte secuti sunt conspectis actionibus incitemur. Intueamur ergo quam pulchra est agilitas sequentium, et videamus quam turpis sit hebetudo pigrorum. Statim namque, ut bene agentium gesta respicimus, nosmetipsos confusione intima ulciscente judicamus: mox verecundia mentem concutit, mox juste saeviens reatus addicit; et vehementer hoc etiam displicet, quod adhuc fortasse turpiter libet.
18. Justus templum Dei est, ex cujus conspectu de iniquitatibus nostris confundimur.---Unde bene per Ezechielem dicitur: Fili hominis, ostende domui Israel templum, ut confundantur ab iniquitatibus suis, et
metiantur fabricam, et erubescant ex omnibus quae fecerunt (Ezech. XLIII, 10). Templum quippe Dei filiis Israel ad confusionem ostenditur, quando uniuscujusque justi anima, quam inspirando Deus inhabitat, quanta sanctitate fulgeat, ad confusionem suam peccatoribus demonstratur, ut in illa bonum quod negligunt videant, et in seipsis malum quod operantur erubescant. Metiri vero fabricam est pensare subtiliter justorum vitam. Sed dum metitur fabricam, necesse est ut ex cunctis quae fecimus erubescamus, quia bonorum vitam quanto subtilius pensando discutimus, tanto severius in nobis omnia inique gesta reprobamus. Bene autem prophetae dicitur ut ostendat templum. Quia enim justorum rectitudinem considerare peccator dissimulat, saltem hanc ex voce praedicantis agnoscat. Templum quippe peccatoribus ostendere est sponte sua considerare nolentibus rectorum opera narrare. Qui itaque, sicut diximus, perduci ad summa desiderant, semper necesse est ut meliorum provectibus intendant, quatenus tanto districtius in se culpas judicent, quanto in illis altius quod admirentur vident.
19. Ipsi justi ex aliorum sanctorum consideratione proficiunt.---Sed quid ista de peccantibus dicimus, cum ipsos quoque operatores justitiae tanta provehi dispensatione videamus (I Cor. XII, 8, 9, 10 et 11)? Alius namque donum scientiae accipit, et tamen ad virtutem mirae abstinentiae non pertingit. Alius magna abstinentiae virtute accingitur, nec tamen in summa scientiae contemplatione dilatatur. Alius per prophetiae spiritum valet omnia ventura praenoscere, sed tamen per curationis gratiam non valet praesentis molestiae mala sublevare. Alius per curationis gratiam mala praesentis molestiae sublevat, sed tamen quia prophetiae spiritum non habet, quid sequatur ignorat. Alius indigentibus multa jam propria largiri potest, sed tamen injuste agentibus obviare libere non potest. Alius injuste agentibus audacter pro Deo obviat, sed tamen
indigentibus quae habet tribuere omnia recusat. Alius jam et ab otioso se sermone restringens, linguae lasciviam superat, sed tamen adhuc insurgentes irae stimulos perfecte non calcat. Alius insurgentem iram jam perfecte edomat, sed tamen adhuc linguam in laetitiam relaxat. Quid est hoc, quod iste eo bono indiget quo alius pollet; et ille, cum multis polleat, abunde aliis bonum adesse considerat quod sibi deesse suspirat, nisi quod mira nobiscum dispensatione agitur, ut per hoc quod alter habet, et iste non habet, unus altero melior ostendatur, quatenus tanto ardentius ad humilitatem quisque proficiat, quanto ex bonis quae non habet inferiorem se habentibus pensat? Sicque fit ut dum ille in isto, atque hic in illo respicit quod admiretur, distincta bona et ab altitudine elationis reprimant, et ad studium profectus accendant. Magna namque sollicitudine ad curam nostrae meliorationis accingimur, quando id virtutis in aliis cernimus quod non habemus. Unde Ezechiel propheta, cum volantia animalia descripsisset, adjunxit: Et audivi post me vocem commotionis magnae: Benedicta gloria Domini de loco sancto suo, et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram (Ezech. III, 12). Quid namque alas animalium, nisi virtutes debemus sentire sanctorum? Qui dum terrena despiciunt, ad coelestia volando sublevantur. Unde recte etiam per Isaiam dicitur: Qui confidunt in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas ut aquilae (Isai. XL, 31). Volantia itaque animalia alis suis se vicissim feriunt, quia sanctorum mentes in eo quod superna appetunt, consideratis invicem alternis virtutibus excitantur. Ala enim sua me percutit, qui exemplo sanctitatis propriae me ad melius accendit. Et ala mea vicinum animal ferio, si aliquando alteri opus bonum quod imitetur ostendo.
20. Quod exemplo sanctorum apostolorum Pauli et Petri confirmatur.---Sed quia sanctorum vitam significari istis animalibus diximus, libet in ipso volatu animalium oculos mentis attollere, et quanta vicissim alarum
percussione se excitent, subtili consideratione pensare. Paulus namque, cum caeterorum sanctorum sollicitudinem in praedicatione robustius laborando transcenderet, ut ab elatione se premeret, et vires suas in humilitatis gremio nutriret, crudelitatis suae antiquae non immemor, apostolorum omnium innocentiam contemplatus, ait: Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. XV, 9). Et tamen eorumdem omnium apostolorum primus, quasi accepti principatus oblitus, ac si minus ipse aliquid saperet, in Paulo sapientiam miratur, dicens: Sicut et charissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis, sicut et in omnibus epistolis, loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu (II Petr. III, 15). Ecce Paulus in apostolis miratur innocentiam, ecce apostolorum princeps miratur in Paulo sapientiam. Quid est hoc, nisi quod sancti viri, dum virtutum consideratione vicissim sibi alios praeferunt, volantia animalia alarum percussione se tangunt, ut eo ad volatum se altius excitent, quo humilius alter in altero quod admiretur videt? Hinc itaque colligendum est quanta debemus sollicitudine meliorum vitam conspicere nos, qui in infimis jacemus, si et hi qui jam tanta sanctitate sublimes sunt, ut per humilitatis gressum ad majora proficiant, adhuc quaerunt in aliis quod imitantes admirentur.
21. Reprobi ad deteriorum exempla semper convertuntur.---Sed haec reprobi nesciunt, quia mentis oculos semper in infimis premunt, qui et si quando in viam Domini veniunt, non ad meliorum vestigia, sed ad intuenda semper deteriorum exempla vertuntur. Neque enim eorum vitam considerant, quibus se humiliando postponant, sed quibus superbiendo se praeferant. Deteriores namque respiciunt, quibus meliores se esse gloriantur; et idcirco proficere ad meliora non possunt, quia hoc sibi sufficere aestimant, quod pessimos antecedunt. O miseri, viam pergunt, et in terga respiciunt.
Per spem quidem, quasi ante se pedem proferunt, sed per considerationem pravorum hominum post se oculos tendunt. Recti videri appetunt, sed ad inveniendos se tortam regulam sumunt. Si enim semetipsos quales sunt cognoscere appetunt, non deteriorum conspicere, sed meliorum exempla debuerant. Idcirco ergo peccatores se esse non intelligunt, quia homines non attendunt. Nam si homines attenderent quantum peccando distarent a bonis hominibus, invenirent. De hoc ergo poenitente qui idcirco bonorum exempla considerat ut sibimetipsi quantum a bono recessit innotescat bene dicitur:
CAPUT IX
VERS. 27.---Respiciet homines et dicet: Peccavi et vere deliqui, et ut eram dignus non recepi.
22. Dum se ficte peccatores esse confitentur, de confessione peccati ornari volunt, non humiliari.--- Peccatores se esse plerumque confitentur etiam qui se peccasse non credunt. Nam saepe contingit ut passim se homines iniquos esse fateantur, sed cum peccata sua veraciter aliis arguentibus audiunt, defendunt se summopere, atque innocentes videri conantur. Unusquisque ergo cum talis est, si deliquisse se dicit, vere non dicit, quippe qui peccatorem se non ex cordis intimo, sed verbotenus asserit. Quia enim scriptum est: Justus in principio accusator est sui (Prov. XVIII, 17), iste de confessione peccati ornari voluit, non humiliari; per accusationem suam humilis appetiit videri, non esse. Nam si confitendo peccatum esse humilis veraciter appeteret, de perpetratione peccati arguentes se alios non impugnaret. Itaque justus vitam suam judicans per exempla meliorum ex cordis intimo cognoscit se esse quod dicit. Ait enim: Peccavi, et vere deliqui. Atque de eo ipso quod tolerat flagello subjungit: Et ut eram dignus non recepi.
23. Qui pro peccatis flagellatur, minus se percussum quam mereatur, agnoscat. Paena nos interrogat, si vere culpam agnoscamus.---Unusquisque enim in flagello positus minus adhuc peccata sua considerat, si vel tantum vel amplius se percussum quam merebatur existimat. Iste autem, quia quanto majorum exempla considerat, tanto districtiori examinatione se pensat, minus se percussum quam merebatur agnoscit, quia in illorum justitia conspicit quam gravis sibi culpa fuerit quod erravit; et idcirco hoc quod patitur districtum esse non sentit, quia districte novit pensare quod fecit. Valde autem facile est ut peccatorem se quisque, cum nihil pro peccato suo patitur fateatur. Secure videlicet iniquos nos dicimus, cum vindictam nullam de iniquitate sentimus. Nam peccatores nos quidem in tranquillitate loquimur, sed cum de peccatis ipsis flagello interveniente corripimur, murmuramus. Poena ergo nos interrogat, si veraciter cognoscimus culpam. Vir itaque justus, quia culpam suam districte considerat, etiam in flagello positus dicat: Et ut dignus eram non recepi. Sequitur:
CAPUT X
VERS. 28.---Liberavit enim animam suam, ne pergeret in interitum.
24. Gratiae praevenientis et liberi arbitrii subsequentis concordia.---Quia praeveniente divina gratia in operatione bona, nostrum liberum arbitrium sequitur, nosmetipsos liberare dicimur, qui liberanti nos Domino consentimus. Unde Paulus, cum diceret: Abundantius illis omnibus laboravi (I Cor. XV, 10), ne labores suos sibi tribuisse videretur, illico adjunxit: Non autem ego, sed gratia Dei mecum. Quia enim praevenientem Dei gratiam in se per liberum arbitrium fuerat subsecutus, apte subjungit, Mecum: ut et divino muneri non esset ingratus, et tamen a merito liberi arbitrii non remaneret extraneus. De hoc autem qui liberatori suo semetipsum cognoscendo
consensit, recte dicit: Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum. Sequitur:
IBID.---Sed vivens lucem videret.
Lucem scilicet veritatis quam corde mortuus videre non posset. Vel certe, quia Dominus dixit: Ego sum lux mundi (Joan. VIII, 12), videbunt lucem etiam mortui, quando omnes injusti eum venire ad judicium in humanitatis forma conspexerint. Sed vivens tunc lucem respicit, qui liberis oculis cordis in forma eum divinitatis attendit. Sequitur:
CAPUT XI
VERS. 29.---Haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos.
25. Tribus vicibus electi prius maerore, posterius gaudio affici solent.---De hoc tentato flagellatoque homine dictum superius fuerat: Abominabilis ei fit in vita sua panis; et appropinquavit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis. Inferius vero subnexum est: Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit; et videbit faciem ejus in jubilo, et liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret. In his itaque jam collectis coacervatisque sententiis, et supra moeror amaritudinis, et infra subjuncta est laetitia securitatis; moxque post haec dicitur: Haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos. Ac si diceret: Quod semel de uno dixi, hoc tribus vicibus per singulos agitur. Sed solerter intuendum est quae tres istae vices sint quibus unusquisque homo anxietate moeroris afficitur, et post moerorem protinus ad securitatem laetitiae revocatur. Id enim superius, sicut jam dixi, narraverat, quod et gravis prius moeror afficit, et magna postmodum laetitia attollit. Igitur si vigilanter intendimus, has tres vices moeroris et
laetitiae in uniuscujusque electi animo istis alternari modis invenimus, id est conversione, tentatione et morte.
26. 1. In conversione, cum hinc spiritus vocat, hinc caro revocat.---In prima quippe quam diximus conversionis vice gravis moeror est, cum sua unusquisque peccata considerans, curarum saecularium vult compedes rumpere, et viam Dei per spatium securae conversationis ambulare; desideriorum temporalium onus grave abjicere, et leve jugum Domini libera servitute portare. Cogitanti enim ista occurrit illa familiaris sua delectatio carnalis, quae inveterata dudum, quanto eum diutius tenuit, tanto arctius astringit, atque a se tardius abire permittit. Et quis ibi moeror, quae anxietas cordis, quando hinc spiritus vocat, hinc caro revocat; hinc amor novae conversationis invitat, hinc usus vetustae perversitatis impugnat; hinc desiderio ad coelestem patriam flagrat, et hinc in semetipso carnalem concupiscentiam tolerat, quae eum etiam aliquo modo invitum delectat? Recte ergo de hoc amarescente homine dici potest: Abominabilis ei fit in vita sua panis; et appropinquavit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis. Sed quia divina gratia diu nos istis difficultatibus affici non permittit, ruptis peccatorum nostrorum vinculis citius nos ad libertatem novae conversationis consolando perducit, et praecedentem tristitiam subsequens laetitia refovet; ita ut conversi uniuscujusque animus eo magis ad votum suum perveniendo gaudeat, quo magis se pro illo meminit laborando doluisse. Fit cordi immensa laetitia, quia ei quem desiderat, jam per spem securitatis propinquat, ut recte de hoc dici debeat: Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit; et videbit faciem ejus in jubilo. Vel certe: Liberavit animam suam ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret.
27. 2. In tentationum exercitatione. Acriores sunt post conversionem tentationum stimuli.---At ne conversus quisque jam sanctum se esse credat, et quem moeroris
pugna superare non valuit, ipsa postmodum securitas sternat, dispensante Deo permittitur ut post conversionem suam tentationum stimulis fatigetur. Jam quidem per conversionem Rubrum mare transitum est; sed adhuc in eremo vitae praesentis ante faciem hostes occurrunt. Jam peccata praeterita velut exstinctos Aegyptios post terga relinquimus; sed adhuc nocentia vitia, quasi alii hostes obviant, ut ad terram promissionis pergentibus coeptum iter intercludant. Jam priores culpae, velut insequentes adversarii, sola divina virtute prostratae sunt, sed tentationum stimuli, quasi hostes alii contra faciem veniunt, qui et cum nostro labore superentur. Conversio videlicet securitatem parit, mater autem negligentiae solet esse securitas. Ne ergo securitas negligentiam generet, scriptum est: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II, 1). Non enim ait, ad requiem, sed ad tentationem, quia hostis noster adhuc in hac vita nos positos, quanto magis nos sibi rebellare conspicit, tanto amplius expugnare contendit. Eos enim pulsare negligit, quos quieto jure possidere se sentit. Contra nos vero eo vehementius incitatur, quo ex corde nostro quasi ex jure propriae habitationis expellitur. Hoc enim in seipso Dominus sub quadam dispensatione figuravit (Matth. IV, 1), qui diabolum non nisi post baptisma se tentare permisit, ut signum nobis quoddam futurae conversionis innueret, quod membra ejus postquam ad Deum proficerent, tunc acriores tentationum insidias tolerarent. Post primam igitur vicem moeroris atque laetitiae, quam unusquisque per studium conversionis agnoscit, haec secunda suboritur, quia ne securitatis negligentia dissolvatur, impulsu tentationis afficitur. Et quidem quisque in ipso conversionis initio magna plerumque excipitur dulcedine consolationis, sed durum laborem postmodum experitur probationis.
28. Tres conversionis gradus.---Tres quippe modi sunt conversorum, inchoatio, medietas, atque perfectio. In
inchoatione autem inveniunt blandimenta dulcedinis, in medio quoque tempore certamina tentationis, ad extremum vero perfectionem plenitudinis. Prius ergo illos dulcia suscipiunt, quae consolentur; postmodum amara, quae exerceant; et tunc demum suavia atque sublimia, quae confirment. Nam et sponsam suam vir quisque prius dulcibus blandimentis fovet, quam tamen jam conjunctam asperis increpationibus probat, probatam vero securis cogitationibus possidet. Unde et plebs Israelitica, cum despondente se Deo ad sacras mentis nuptias ex Aegypto vocaretur, quasi arrharum vice prius accepit blandimenta signorum; conjuncta autem, probationibus exercetur in eremo; probata vero, in repromissionis terra virtutis plenitudine confirmatur. Ante igitur in miraculis degustavit quod appeteret, postmodum in labore tentata est si custodire noverit quod gustasset; ad extremum quoque plenius accipere meruit, quod laboribus probata custodivit. Ita ergo vitam uniuscujusque conversi, et inchoatio blanda permulcet, et aspera medietas probat, et plena post perfectio roborat.
29. Initia conversionis pacatissima excipiunt graves tentationes. Nam saepe conversi quique in ipso adhuc aditu inchoationis suae, vel tranquillitatem pacatissimam carnis, vel dona prophetiae, vel praedicamenta doctrinae, vel signorum miracula, vel gratiam curationis accipiunt (I Cor. XII, 10); post haec autem duris tentationum probationibus fatigantur, a quibus tentationibus adhuc, cum inciperent, valde liberos se esse crediderunt. Quod divinae gratiae dispensatione agitur, ne in inchoatione sua tentationum asperitate tangantur, quia si eorum initia amaritudo tentationis exciperet, tam facile ad ea quae reliquerant redirent quam nec longius discesserant; nam contemptis prius vitiis, quasi juxta positis replicarentur [Quasi reimplicarentur, seu iterum implicarentur]. Unde et scriptum est: Cum emisisset Pharao populum, non eos duxit Dominus per viam terrae Philisthiim, quae vicina est, reputans ne forte poeniteret
eum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Aegyptum (Exod. XIII, 17). Ex Aegypto itaque exeuntibus e vicino bello subtrahuntur, quia derelinquentibus saeculum quaedam prius tranquillitas ostenditur, ne in ipsa sua teneritudine atque inchoatione turbati, ad hoc territi redeant quod evaserunt. Prius ergo suavitatem securitatis sentiunt, prius pacis quiete nutriuntur; post cognitam vero dulcedinem, tanto jam tolerabilius tentationum certamina sustinent, quanto in Deo altius cognovere quod ament. Unde et Petrus prius in montem ducitur, prius claritatem transfigurationis Dominicae contemplatur (Marc. IX, 1), et tunc demum tentari ancilla interrogante permittitur (Matth. XXVI, 70), ut per tentationem factus sibi ex infirmitate conscius, ad illud flendo et amando recurreret quod vidisset; et cum eum timoris unda in peccati pelagus raperet (Matth. XIV, 24), esset prioris dulcedinis anchora quae retineret. Saepe autem tam diutina sunt tentationum certamina, quam longa inchoationum fuerant blandimenta. Saepe vero majus datur in inchoatione dulcedinis, minus autem in labore probationis. Saepe minus in inchoatione dulcedinis, majus in labore probationis. Nunquam vero laborem tentationis dispar sequitur perfectio firmitatis, quia juxta summam certaminis remuneratur quisque plenitudine perfectionis. Plerumque autem in eo quisque conversus labitur, quod dum quibusdam donis gratiae, dulcedine inchoationis excipitur, confirmationem accepisse se perfectionis arbitratur, et plenitudinis consummationem aestimat, quae adhuc blandimenta esse inchoationis ignorat. Unde fit ut dum subita tentationis procella tangitur, despectum se Deo et perditum suspicetur. Qui si inchoationi suae non passim crederet, adhuc in prosperis positus, mentem ad adversa praepararet, et vitiis venientibus postmodum tam firmius resisteret quam ea etiam sagacius praevidisset. Quae quidem tranquillius si praevidet tolerat. Eorum tamen omnino certamina, etiamsi praevideat, non declinat, quia
cursus nostri itineris nequaquam peragitur sine pulvere tentationis.
30. Cur tentationes post conversionem acriores quam ante videantur.---Plerumque autem conversus quisque talibus tentationum stimulis agitatur, qualibus ante conversionis gratiam nunquam pulsatum se esse reminiscitur, non quia tunc haec eadem radix tentationis deerat, sed quia non apparebat. Humanus quippe animus multis cogitationibus occupatus, saepe sibimetipsi aliquo modo manet incognitus, ut omnino quod tolerat nesciat, quia dum per multa spargitur, ab interna sui cognitione removetur. Si autem Deo vacare appetat, et ramos multimodae cogitationis abscidat, tunc libere conspicit, quod de intima radice carnis procedit. Carduus namque si nascatur in via, itinerantium pedibus teritur, atque ipso usu transeuntium ejus superficies ne appareat confricatur. Sed quamvis desuper fruticantes spinae non appareant, subter tamen radix occulta perdurat. Si autem eum transeuntium pedes terere et calcare cessaverint, mox in superficiem surgendo progreditur, et per spinam prodit in publicum quidquid in radice vivebat occultum. Ita et in corde saecularium saepe occulta quaedam tentationum radix non facile apparet exsurgere, quia velut in via actionum sita transeuntium teritur pede cogitationum, et per innumeras curas quasi multis itinerantibus premitur, ne videatur. Si autem per conversionis gratiam a via cordis curarum turba removetur, ut nulla actionum insolentia conterat, nullus cogitationum tumultus premat, tunc quod occultum latebat agnoscitur, tunc de radice vitiorum pungit libere spina tentationum. Contra quam bene viventis manu agitur ut, in quantum potest fieri, non tegatur occulta, sed radicitus evellatur. Quod donec fiat, uniuscujusque conversi animum ita haec spina conturbat, ut saepe percussione subita pene superari se sentiat, ejusque vulnus medullitus inflictum exitialiter pertimescat.
31. Tentationes, cum ob assiduitatem despiciuntur, periculosae. Deus tentationibus probat, non reprobat.--- Plerumque vero ipsi tentationum stimuli, dum in usum veniunt, dilatantur, et non quidem acriores, sed longiores existunt. Minus autem dolent, sed magis inficiunt, quia dum menti diutius adhaerent, tanto fiunt minus pavendi, quanto magis assueti. Inter haec ergo deprehensa mens huc illucque distenditur, et multiplicibus tentationum aestibus dissipatur, et saepe hinc inde provocata, cui tentanti vitio obviet, vel quod primum impugnet, ignorat. Unde plerumque evenit ut dum nimis insurgentia vitia cruciant, dum repugnantis animum jamjamque quasi in lapsum desperationis inclinant, conversus quisque hanc ipsam sublimitatis viam, quam sibi ad remedium eligit, expavescat, et quasi in summo eductus titubat, qui in imo solidius stabat. Ita vero circumfrementibus tentationum motibus angustatur, ut recte de eo dici debeat: Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animae illius cibus ante desiderabilis. Vel certe: Appropinquavit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis. Sed quia misericors Deus probari nos permittit tentationibus, non reprobari, sicut scriptum est: Fidelis autem Deus, qui non patitur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere (I Cor. X, 13), citius nobis consolationis ope succurrit, et surgentes tentationum stimulos mitigat, impugnantesque se cogitationum motus interna pace tranquillat. Moxque anima immensam de spe coelesti laetitiam percipit, dum devictum malum respicit, quod toleravit, ut jure de hoc tentato liberatoque homine dici debeat: Videbit faciem ejus in jubilo; et, liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret. Istis itaque duabus vicibus, id est conversionis et probationis, per moerorem laetitiamque transactis, superest tertia, cujus et moerorem adhuc sustineat, et gaudia consequatur.
32. Tertia vice justi ex pavore mortis et timore extremi judicii auxiliantur.---Post conversionis namque
certamina, post probationis aerumnam, restat adhuc dura tentatio, quia venire non potest ad perfectae gaudia libertatis, nisi prius debitum solverit humanae conditionis. Conversus autem quisque sibi caute sollicitus, tacite secum considerare non cessat, aeternus judex quam districtus adveniat, suumque terminum quotidie prospicit, et ante severitatem tantae justitiae quas rationes vitae suae sit positurus attendit. Etsi cuncta prava opera, quae intelligere potuit, devitavit, venturus tamen coram districto judice, illa magis quae in semetipso non intelligit, pertimescit. Quis enim considerare valeat quanta mala per momenta temporum ipsis inconstantibus cogitationum motibus perpetramus? Facile est enim opera perversa vitare, sed nimis difficile est ab illicita cogitatione cor tergere. Et tamen scriptum est: Vae vobis qui cogitatis inutile (Mich. II, 1). Et rursum: In die cum judicabit Dominus occulta hominum (Rom. II, 16). Qui etiam praemisit: Inter se invicem cogitationum accusantium, aut etiam defendentium (Ibid., 15). Et rursum: Labia dolosa in corde, et corde locuti sunt mala (Psal. XI, 3). Et rursum: Etenim in corde iniquitates operamini in terra (Psal. LVII, 3). Humana autem anima semel aeternitatis statum deserens, ad fluxum temporalitatis delapsa, hanc mutabilitatem alternantium motionum, quam dum caderet volens appetiit, dum conatur surgere, cogitur invita tolerare. Inde quippe punita est unde delectata, quia inde conversa habet laborem certaminis, unde perversa appetiit gaudium voluptatis. Saepe ergo electis etiam nolentibus in cogitatione subrepitur quod in se quidem solerter inspiciunt, et ante Dei oculos quanti sit reatus attendunt; et cum de his omnibus semper judicia districta pertimescant, tunc tamen haec vehementer metuunt, cum ad solvendum humanae conditionis debitum venientes, districto judici appropinquare se cernunt. Et fit tanto timor acrior, quanto et retributio aeterna vicinior. Ante oculos autem cordis nihil inane tunc transvolat de phantasmate cogitationis, quia subductis e medio
omnibus, se et illum tantummodo considerant, cui appropinquant. Crescit pavor vicina retributione justitiae, et urgente solutione carnis, quanto magis districtum judicium jamjamque quasi tangitur, tanto vehementius formidatur. Et si ea quae sciunt nunquam se praetermisisse meminerunt, formidant tamen illa quae nesciunt, quia videlicet semetipsos dijudicare et comprehendere omnino non possunt, atque urgente exitu, subtiliori terrentur metu. Unde Redemptor noster solutioni carnis appropinquans, et membrorum suorum servans speciem, factus in agonia, coepit prolixius orare (Luc. XXII, 44). Quid enim pro se ille cum in agonia esset peteret, qui in terris positus coelestia cum potestate tribuebat? Sed appropinquante morte, nostrae mentis in se certamen expressit, qui vim quamdam terroris ac formidinis patimur, cum per solutionem carnis aeterno propinquamus judicio. Neque enim tunc cujuslibet anima immerito terretur, quando post pusillum hoc invenit, quod in aeternum mutare non possit.
33. Quid imminente morte sit formidandum.--- Consideramus quippe quod viam vitae praesentis nequaquam sine culpa transire potuimus, consideramus etiam quia nec hoc quidem sine aliquo reatu nostro est, quod laudabiliter gessimus, si remota pietate judicemur. Quis enim nostrum vitam praecedentium patrum valeat vel superare, vel assequi? Et tamen David dicit: Ne intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2). Paulus cum diceret: Nihil mihi conscius sum, caute subjunxit: Sed non in hoc justificatus sum (I Cor. IV, 4). Jacobus dicit: In multis enim offendimus omnes (Jac. III, 2). Joannes dicit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Quid ergo facient tabulae, si tremunt columnae? Aut quomodo virgulta immobilia stabunt, si hujus pavoris turbine etiam cedri quatiuntur. Solutioni ergo carnis appropinquans, nonnunquam terrore vindictae etiam justi anima turbatur.
Cui et si quid tranquillum in hac vita sapere potuit, mortis articulo interveniente concutitur, ut jure dici debeat: Abominabilis fit ei panis in vita sua, et animae ejus cibus ante desiderabilis. Vel certe propter pavoris poenam hoc, quod illic subditur: Appropinquavit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis.
34. Justorum animae hoc pavore a levibus culpis purgantur.---Sed quia justorum animae a levibus quibusque contagiis ipso saepe mortis pavore purgantur, et aeternae retributionis gaudia jam ab ipsa carnis solutione percipiunt, plerumque vero contemplatione quadam retributionis internae etiam priusquam carne exspolientur hilarescunt, et dum vetustatis debitum solvunt, novi jam muneris laetitia perfruuntur, recte dicitur: Videbit faciem ejus in jubilo. Vel certe: Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret. Justi itaque anima in jubilo faciem Dei conspicit, quia tantum de laetitia interna percipit, quantum capere vel assumpta vix possit. Ibi igitur lucem vivens videt, quia spiritalem oculum in radios aeterni solis infigit. Ibi lucem vivens videt, quia omni jam mutabilitatis vicissitudine atque obumbratione calcata, veritati aeternitatis inhaeret; eique inhaerendo quem cernit, ad similitudinem incommutabilitatis assurgit, atque in semetipsam auctoris sui inconversibilem speciem dum respicit assumit. Quae enim ad mutabilitatem per semetipsam lapsa est, ad immutabilitatis statum immutabilitatem videndo formatur. Igitur Eliu de afflicto hoc liberatoque homine, quia prius moeroris amaritudinem et postmodum gaudia consolationis expressit, apte subjunxit: Haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos, videlicet conversionis, probationis, et mortis, quia per tria haec, et duris primum stimulis moeroris afficitur, et magnis postmodum securitatis gaudiis refovetur. Et quia electi uniuscujusque mens iisdem tribus vicibus, id est vel labore conversionis, vel tentatione probationis, vel
formidine solutionis atteritur, atque ipsa attritione purgata liberatur, apte subjungitur:
CAPUT XII
VERS. 30.---Ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium.
35. Lux praesens, morientium est; lux aeterna, viventium.---Lux quippe morientium est, quam corporeis oculis cernimus. Qui autem adhuc huic mundo vivunt, luce morientium tenebrescunt. Illuminantur autem luce viventium, qui, despecto temporali lumine, ad splendorem internae claritatis recurrunt, ut ibi vivant, ubi verum lumen sentiendo videant, ubi non aliud lumen, atque aliud vita, sed ubi ipsa lux vita sit, ubi sic nos lux exterius circumscribat, ut interius impleat; sic interius impleat, ut incircumscripta exterius circumscribat. Illuminantur ergo hac luce viventium, quam tanto tunc subtilius conspiciunt, quanto nunc ad illam purius vivunt.
36. Superbi veris et mysticis inania et tumida solent permiscere.---Magna Eliu ac valde fortia protulit, sed hoc unusquisque arrogans habere proprium solet, quod dum vera ac mystica loquitur, subito per tumorem cordis quaedam inania et superba permiscet. Foris enim placere appetit in hoc quod veraciter sentit; et inde mox inanescit a vero, unde per elationis typum recedit ab intimo. Quia enim approbari doctus exterius quaerit, intus plenitudinem qua docebatur amittit. Unde et Eliu, quem tenere arrogantium typum saepe jam diximus, postquam multa sapientiae profunda digessit, subito post easdem sententias veraces ac mysticas fastu scientiae inflatus extollitur, cujus mox inflationis merito ejus sensus ad inania verba derivatur. Nam subdidit, dicens:
CAPUT XIII
VERS. 31-33.---Attende, Job, et audi me, et tace dum ego loquor. Si autem habes quod loquaris, responde mihi: loquere, volo enim te apparere justum. Quod si non habes, audi me; tace, et docebo te sapientiam.
37. Quando aliquid humiliter loquuntur, diu in ejusdem humilitatis specie non perseverant.---Qualem se apud se habeat hac locutione manifestat, qua dicit: Attende, Job, et audi me, et tace dum ego loquor. Immensa enim superbia est, a seniore sibi reverentiam exigere, et silentium imperare meliori se. Quia autem praedicatores justi dum quoslibet corripiunt, saepe per humilitatis gratiam ad cogitationum suarum intima revertuntur, atque in eo ipso quod corripiunt, ne quid fortasse fallantur exquirunt, correptisque licentiam tribuunt ut si quid pro seipsis justius sentiant fateantur, hoc nonnunquam etiam arrogantes imitari appetunt. Paulisper enim in verbis elatione postposita, quasi eorum quos corripiunt, si forte reperire potuerint, justitiam quaerunt, non quia ita sentiunt, sed quia ornari per humilitatis speciem concupiscunt. Metuunt enim ne superbi ac tumidi, quia sunt, esse videantur. Unde Eliu statim subdidit, dicens: Si autem habes quod loquaris, responde mihi; loquere, volo enim te apparere justum. Sed quia haec ex corde non protulit, audire quod quaesierat non exspectavit. Nam illico subjunxit: Quod si non habes, audi me; tace, et docebo te sapientiam. Qui enim veraciter quaerunt audire quod justum est, aequanimiter exspectant audire quod quaerunt. Eliu autem, quia veraciter requisitionis verba non protulit, dici quod quaesierat non permisit, sed mox quod intrinsecus gestabat erupit, qualemque se in oculis suis habebat ostendit, dicens: Tace, et docebo te sapientiam. Arrogantes enim viri quando aliquid humiliter sonant, diu in ejusdem humilitatis specie non perdurant. Cum fortasse quaerunt ut audiant, mox loquendo obviant ne doceantur, quia superficiem vocis quam protulerant citius ostentationis intentio comprimit, quae ex radice cordis
exsurgit, atque eamdem humilitatis formam specie tenus sumptam eo celerius probant quia aliena est, quo illam diutius tenere non possunt. Ecce Eliu justitiam cum requirit ut discat, promittit quia doceat. Ecce quasi requirendo quod justum est aliquid planum sonuerat lingua; sed mox celare non potuit hoc quod altum tumebat conscientia. Nam repente subjunxit: Tace, et docebo te sapientiam. Quia vero arrogantes omnes in eo quod proferunt typho superbiae inflantur, et, velut in alto positi sic doctorum speciem sumunt ac si eorum verba dignatione quadam super indignos homines coelitus effundantur, bene a scriptore hujus historiae versus interponitur, quo dicatur:
CAPUT XIV
CAP. XXXIV, VERS. 1.--- Pronuntians quoque Eliu, etiam haec locutus est.
38. Justi ex radice humilitatis loquuntur; secus iniqui.- --Quid enim per hujus pronuntiationis vocabulum, nisi inflatio elationis ostenditur, ut verba, quae de alta superbiae radice veniebant, cum quadam quasi altitudine et distinctione procederent. Ita videlicet praedicare omnes arrogantes solent? Cum quodam enim fastu proferunt hoc quod singulariter intellexisse se credunt; et fortasse tunc humilitatem praedicant, cum per elationis typhum exempla superbiae ostentant. Unde fit ut eorum praedicatio concors sibi manere non possit, quia id quod rectum loquentes seminant, perverse tumentes impugnant. Humilibus namque auditoribus verba sua non compatiendo, sed vix dedignando largiuntur. Longe quippe se in altum positos aestimant, et super eosdem auditores suos quasi praecedentes doctrinae respectum vix de summo dignanter inclinant. At contra verba justorum ex radice veniunt humilitatis, ut fructum valeant ferre pietatis: et quidquid salubre potuerint, non tumendo, sed compatiendo subministrant. Per verba
quippe charitatis vel se in auditoribus suis, vel auditores suos in se ita transformant, ac si et illi per istos hoc quod audiunt doceant, et isti per illos hoc quod docendo proferunt discant. Eliu ergo typum arrogantium tenens, et cum pronuntiationis ostentatione inchoans, quid dicat audiamus. Sequitur:
CAPUT XV
VERS. 2, 3.---Audite, sapientes, verba mea, et eruditi auscultate me. Auris enim verba probat, et guttur escas gustu dijudicat.
39. Superbi doctores non quaerunt auditores suos sapientes efficere, sed suam sapientiam ostentare.---Ac si diceret: Sicut nec auris escas, nec guttur verba cognoscit; ita nec stultus quisque sententiam sapientis intelligit. Sapientes ergo atque eruditi audite quod dico, qui potestis ea quae fuerint dicta cognoscere. Videamus igitur quantum tumeat, qui verba sua non nisi a sapientibus audiri decenter existimat. Verus autem sapientiae praedicator dicit: Sapientibus et insipientibus debitor sum (Rom. I, 14). At contra arrogans in praedicatione sua aures tantummodo sapientium exspectat, quia non ideo praedicat ut possit quoslibet sapientes efficere, sed ideo sapientes quaerit, ut possit quod senserit superbiendo monstrare. Sicut enim superius dictum est, non illos appetit erudire, sed se ostendere; nec intuetur quam justi qui audiunt fiant, sed ipse quam doctus, cum a doctis auditur appareat. Quia vero praedicationem arrogantium nullus admitteret, si non et aliquid de humilitatis imagine permiscerent, bene Eliu postquam per tumida verba se extulit, rursum quasi ad aequalitatis concordiam condescendit, dicens:
CAPUT XVI
VERS. 4.---Judicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius.
40. Humilitatem quandoque prae se ferunt, sed fictam.---Sed utrum hoc judicium ex humili corde quaesierit, facile cognoscimus, si subsequentia ejus verba pensemus. Sequitur:
VERS. 5, 6.---Quia dixit Job: Justus sum, et Deus subvertit judicium meum. In judicando enim me mendacium est; et violenta sagitta mea absque ullo peccato.
Justos falsorum criminum insimulant.---Haec beatum Job dixisse queritur, quae tamen quia minime dixerit, requisita sacrae historiae verba testantur. Sed qui judicium aeque quaesierat, ex culpa quam finxit, protinus sententiam promulgat. Nam sequitur:
VERS. 7, 8.---Quis est vir, ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam, qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis?
Ecce judicium quaerens judicium protulit, et post allegationem suam nulla beati Job exspectata sententia, eum damnatione dignum ex reproborum societate judicavit. Ait enim: Quis est vir, ut est Job? Ut utique subaudiamus, nullus. Atque subjungit: Qui bibit subsannationem quasi aquam. Aqua autem cum bibitur, ita liquide sumitur, ut ad sorbendum nulla sui pinguedine retardetur. Subsannationem vero ut aquam bibere est Deum sine aliquo obstaculo cogitationis irridere, ut in eo quod superbit lingua vel conscientia, nulla trepidatio contradicat. Haec autem ejus sententia super beatum Job quantum a tramite veritatis exorbitet, illa Domini attestatione cognoscimus, qua ad diabolum dicit: Nunquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra (Job. I, 8)? Ecce quem Veritas dicit absque
comparatione justum, eum Eliu asserit absque comparatione peccatorem. Sed haec esse propria arrogantium praedicatorum solent, ut etiam afflictos auditores suos magis districte corripere appetant, quam blande refovere. Plus enim student, ut mala objurgando increpent, quam bona laudando confirment. Superiores quippe videri desiderant, et magis gaudent cum eorum animum ira elevat, quam cum charitas exaequat. Semper invenire optant quod increpando rigide feriant. Unde scriptum est: In ore stulti virga superbiae (Prov. XIV, 3), quia videlicet percutere rigide scit, sed compati humiliter nescit.
41. Sancti praedicatores, cum alios correpturi sunt, blandimenta praemittunt. Ut periti medici, prius palpant, postea feriunt.--- Solent etiam praedicatores justi auditores suos objurgando corripere, solent in eorum vitia districta increpatione saevire. Unde scriptum est: Verba sapientium quasi stimuli, et sicut clavi in altum defixi (Eccl. XII, 11). Recte autem eorum verba clavi vocati sunt, quia culpas delinquentium nesciunt palpare, sed pungere. An Joannis verba clavi non erant, cum dicebat: Progenies viperarum, quis vobis demonstravit fugere ab ira ventura (Matth. III, 7)? An verba Stephani clavi non erant, cum dicebat: Vos semper Spiritui sancto resistitis (Act. VII, 51). An verba Pauli clavi non erant, cum dicebat: O insensati Galatae, quis vos fascinavit (Galat. III, 1)? Et rursum cum Corinthiis diceret: Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis (I Cor. III, 3)? Sed necesse est ut caute videamus quia praedicatores justi in ipsis quos corrigunt, cum ex parte alia fortasse aliquid bonae operationis inveniunt, ad eadem objurgationis verba cum quanta dispensatione descendunt. Ecce Paulus Corinthios docens, eosque in culpa divisionis aspiciens exorsus est, dicens: Gratias ago Deo meo semper pro vobis, in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Jesu, quia in omnibus divites facti estis in illo (I Cor. I, 4). Multum profecto
laudavit quos in Christo divites in omnibus dixit. Et ecce adhuc blandimenta multiplicat, dicens: In omni verbo et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis (Ibid., 5). Testimonium Christi confirmatum est in vobis, dixit, ac si opere peregissent quod doctrina didicerant. Et mox in laudis consummatione subjunxit: Ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi. Quaeso te, Paule, istis tot favoribus jam quo tendas insinues. Et ecce paulo post sequitur: Obsecro vos autem, fratres, per misericordiam Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Significatum est enim mihi de vobis, fratres mei, ab his qui sunt Chloes, quia contentiones inter vos sunt. (Ibid., 10). De quibus contentionibus paulo post subdidit, dicens: Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis (I Cor. III, 3)? [a 1Kb] Ecce quibus laudibus ad aperta correptionis verba descendit; ecce in corde audientium quam blanda favoris manu viam districtae increpationis aperuit. Prius namque superborum brachia studuit per blandimentorum vincula religare, ut postmodum potuisset vulnus superbiae ferro correptionis incidere. Erant profecto in Corinthiis et quae laudari debuissent, erant et quae argui. Peritus itaque medicus prius sana membra, quae circa vulnus erant, laudando palpavit, et postmodum putridum sinum vulneris feriendo transfixit. Habet ergo in sanctis praedicatoribus ad utraque aptum doctrinae regula pondus suum, ut et recta faventes nutriant, et perversa animadvertentes abscindant.
42. Aliud est percutere cum justitia stimulat, aliud cum inflat superbia. Quis in correptione servandus modus. Hunc ignorant superbi. Nonnunquam vero etiam praedicatores justi rigide feriunt. Sed aliud est cum justitia stimulat, aliud cum superbia inflat. Justi cum severe corrigunt, internae dulcedinis gratiam non amittunt. Nam saepe pro inquietudine refrenanda
pravorum duritiam districti vigoris assumunt, sed intus charitatis igne liquefiunt, atque eorum amore ardent, in quos aspera correptione saeviunt; seque etiam eis intrinsecus in secreto cordis humiliant, quos foris duris animadversionum stimulis quasi despiciendo castigant. Plerumque autem et non despiciendo despiciunt, et non desperando desperant, ut tanto eos celerius a culpa pavescere ac resilire faciant, quanto jam quasi vicinius mortis foveam ostentant. Saepe etiam quodam decenti moderamine suas culpas coram discipulis indicant, ut illi audientes discant quomodo semetipsos de suis actionibus subtiliter reprehendant. Tanta autem dispensatione se temperant, ut neque cum se erigunt intrinsecus rigidi sint, neque rursum cum se humiliant extrinsecus remissi, quia et in disciplina humilitatem custodiunt, et in humilitate disciplinam. Paulus disciplinam tenuit, cum Corinthiis diceret: Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis (I Cor. III, 3)? Sed humilitatem in disciplina non perdidit, quia deprecando praemisit, dicens: Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata (I Cor. I, 10). Rursum humilitatem tenuit, cum eisdem Corinthiis loquens paulo latius fortasse quam voluerat, semetipsum reprehendit, dicens: Factus sum insipiens (II Cor. XII, 11). Sed disciplinam in hac humilitate non perdidit, quia illico adjunxit: Vos me coegistis. Exemplum magnae humilitatis exhibuit, cum discipulis dixit: Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum, nos autem servos vestros per Christum (II Cor. IV, 5). Sed in hac humilitate disciplinae justitiam non amisit, qui eisdem delinquentibus dicit: Quid vultis, in virga veniam ad vos (I Cor. IV, 21)? et caetera. Sciunt ergo praedicatores sancti utroque moderamine artem magisterii temperare, et cum delinquentium reatus inveniunt, sciunt modo severe corripere, modo humiliter deprecari. Sed cum arrogantes viri eos imitari appetunt, sumunt ab eis aspera verba correptionis, et sumere ab eis veraciter nesciunt preces
humilitatis. Magis enim terribiles possunt esse quam mites; et idcirco discunt unde se erigant, et discere negligunt, ut animum submittant. Cumque admonere delinquentes placide nesciunt, nimio rigoris usu per invectionis iracundiam, etiam contra recte agentes effrenantur. Quorum iste Eliu speciem tenens, beatum Job non refovet, sed objurgat, dicens: Quis est vir, ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam, qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis? Et quia aliena semper est a veritate superbia, mox et ad falsa prorumpit, dicens:
CAPUT XVII
VERS. 9.---Dixit enim: Non placebit vir Deo, etiamsi cucurrerit cum eo.
43. Aliena semper est a veritate superbia.---Quod profecto quia minime dixerit, quisquis beati Job verba legit agnoscit. Sed qui idcirco loquitur, ut semetipsum ostendendo superbiat, quid mirum si in altero fingit quod reprehendat? Quomodo enim veritati cohaereat in verbis increpationis, quem intra semetipsum longe ab eadem veritate dirimit tumor mentis? Sequitur:
VERS. 10.---Ideo viri cordati audite me.
Ecce iterum fastu superbiae inflatus, eos tantummodo, qui quasi digne intelligendo, se assequi valeant quaerit, et sic quod sentiebat erumpit, dicens:
CAPUT XVIII
VERS. 10 et 11.---Absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas. Opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet eis.
44. Deus in hac vita non semper reddit singulis juxta opera.---Bene dixit, quia in omnipotente Deo iniquitas vel impietas non est. Sed in hac vita nequaquam semper hoc agitur, quod subjunxit, quia juxta opus suum singulis et juxta vias proprias reddit. Nam et multos illicita et perversa perpetrantes gratuito praevenit, atque ad opera sancta convertit, et nonnullos rectis actibus deditos flagello interveniente corripit, ac sic placentes quasi displiceant affligit, Salomone attestante, qui ait: Sunt justi quibus multa eveniunt, quasi opera egerint impiorum; et sunt impii qui ita securi sunt, ac si justorum facta habeant (Eccle. VIII, 14). Quod nimirum omnipotens Deus inaestimabili pietate dispensat, ut et justos flagella crucient, ne opera extollant; et injusti saltem sine poena hanc vitam peragant, quia ad tormenta quae sine fine sunt male agendo festinant. Nam quia aliquando justi nequaquam juxta opera flagellantur, hac ipsa historia quam tractamus ostenditur. Neque enim idem beatus Job pro culpa fuerat flagellatus, qui ante flagelli stimulum ipso judice attestante laudatus est. Verius ergo Eliu diceret, si dixisset: Quia in omnipotente Deo impietas atque iniquitas non est, etiam cum juxta vias proprias hominibus reddere non videtur. Nam et quod a nobis non intelligitur, ex occulti judicii non injusta lance profertur. Quia vero praedicatores arrogantes, dum multa inania spargunt, etiam saepe vera ac solida proferunt, Eliu recte subjungit:
CAPUT XIX
VERS. 12.---Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet judicium.
45. Justa Dei judicia, etsi occulta.---Ad diabolum Dominus dicit: Commovisti me adversus eum, ut afflgerem eum frustra (Job. II, 3). Eliu autem dicit: Quia non condemnabit Dominus frustra. Quod utique discordare dictis Veritatis creditur, nisi subtili consideratione
pensetur. Aliud namque est damnare, aliud affligere. Affligit ergo juxta aliquid frustra, sed frustra non damnat. An non juxta aliquid frustra Job afflixerat, cum non delebatur vitium, sed meritum augebatur? Frustra enim condemnare non potest, quia damnatio fieri non ex parte ad aliquid potest, quae videlicet in extremo punit omne quod hic quisque inique commiserit. Nec omnipotens Deus subvertit judicium, quia etsi minus recta videntur esse quae patimur, recte tamen in occulto examine decernuntur. Sequitur:
CAPUT XX
VERS. 13.---Quem constituit alium super terram, aut quem posuit super orbem, quem fabricatus est?
46. Quem per se condidit mundum, per se quoque regit.---Ut videlicet subaudias nullum. Per se quippe mundum regit, quem per se condidit; nec eget alienis adjutoriis ad regendum, qui non eguit ad faciendum. Sed haec idcirco colliguntur, ut liquido indicet quia omnipotens Deus, si per semetipsum regere non negligit quod creavit, quod bene creavit utique bene regit, quia quod pie condidit impie non disponit; et qui necdum facta curavit ut essent, quae sunt facta non deserit. Quia ergo praesens est in regimine qui auctor exstitit in creatione, ideo curam nostri non praeterit. Unde et apte subjungit:
CAPUT XXI
VERS. 14.---Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet.
47. Curva hominum corda, cum vult, ad se erigendo, dirigit.---Curvum cor est cum ima appetit, dirigitur cum ad superna sublevatur. Si ergo homo cor suum ad Dominum dirigit, spiritum et flatum illius Dominus ad se trahit. Spiritum videlicet pro internis cogitationibus, flatum vero
qui per corpus trahitur, pro externis actionibus ponit. Deo ergo spiritum hominis et flatum a se trahere est ad conversionem sui desiderii et interiora nostra et exteriora commutare, ut nihil jam menti exterius libeat, nihil caro inferius, vel si appetit, adipisci conetur; sed omne quod homo est ad eum videlicet a quo est et interius desiderando ferveat, et exterius se edomando constringat. Unde et apte subjungit:
CAPUT XXII
VERS. 15.---Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur.
48. Tunc caro deficiet, et homo in cinerem per humilitatem revertitur.---Simul enim omnis caro deficit, quando jam nullis suis moribus servit, quia praesidens spiritus cuncta ejus fluxa restringit, et quodam districtionis suae gladio omne quod in illa male vivebat, interficit. Hoc nimirum disciplinae gladio semetipsum Jeremias interfecerat, cum dicebat: Postquam convertisti me, egi poenitentiam; et postquam ostendisti mihi percussi femur meum (Jerem. XXXI, 19). Quid enim in femore, nisi voluptas carnis accipitur? Et quid est quod ait: Postquam ostendisti mihi, percussi femur meum, nisi quod postquam superna spiritaliter vidit, omne quod in se inferius carnaliter vivebat exstinxit, ut quanto magis summa patescerent, tanto amplius ima quae tenuerat non liberent? Nam quanto incipit quisque superius vivere, tanto et inchoat inferius interire. Juxta affectum namque carnalis operationis omnis caro Pauli simul interierat, cum dicebat: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Galat. II, 29).
49. Peccator mortalitatis suae obliviscitur, secus justus.---Bene etiam Eliu hoc loco subdidit: Et homo in cinerem revertetur. In peccato enim quisque positus mortalitatis suae obliviscitur, et terram se esse non
meminit, dum adhuc per superbiam inflatur. Post conversionis vero suae gratiam, cum humilitatis spiritu tangitur, quid esse se aliud quam cinerem recordatur? Jam in cinerem David reversus fuerat, cum dicebat: Memento, Domine, quod pulvis sumus (Psal. CII, 15). Abraham in cinerem reversus fuerat, dicens: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis (Genes. XVIII, 27). Et si viventem carnem necnon in terra mors solverat, hoc tamen apud se erant, quod se futuros absque dubitatione praevidebant. Hinc alias dicitur: Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertuntur (Psal. CIII, 29). Qui autem spiritus, nisi spiritus superbiae nominatur? Tollatur ergo spiritus eorum ut deficiant, id est subducto superbiae spiritu, nihil se de se esse cognoscant. Et revertantur in pulverem, id est humilientur ex infirma conditione. Propter hunc pulverem, ad cujus memoriam qui semetipsos considerant revocantur, per Sapientiam dicitur: Justi fulgebunt, et sicut scintillae in arundineto discurrent (Sap. III, 7). Sancti enim viri dum peccatoribus permiscentur, eos exemplorum suorum igne succendunt, atque omne quod nitent, in cinerem redigunt, quia pietatis flamma consumpti, dum infirmitatem conditionis suae conspiciunt, nihil aliud quam favillam se esse cognoscunt, ut a superbiae suae duritia resoluti, per poenitentiam dicant id quod supra protulimus: Memento, Domine, quia pulvis sumus (Psal. CII, 15). Bene ergo dicitur quia cum ad se spiritum hominis Dominus trahit, deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur. Haec Eliu et vera sunt et magna, quae dicit; sed quia male mox ex eo quod bene sensit intumuit, verbis sequentibus prodit, dicens:
CAPUT XXIII
VERS. 16.---Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei.
50. Superbi plus videndo caligant et caecutiunt. Quo magis superbiae vitium patimur, minus videmus.---Habent hoc proprium omnes arrogantes, ut cum fortasse acutum aliquid sentiunt, inde mox ad vitium elationis erumpant, sensusque omnium in sui comparatione despiciant, seque in suo judicio aliorum meritis anteponant. Quibus contingit miseris ut plus videndo tenebrescant, quia dum subtilia attendunt, semetipsos intueri nesciunt; et quo intelligentiam acutius percipiunt, eo per superbiam deterius cadunt. Qui bene quidem subtilia conspicerent, si in eo quod proferunt se viderent. Superius namque Eliu dixerat: Si habes quod loquaris, responde mihi: loquere, volo enim te apparere justum (Job XXXIII, 32). Nunc autem ait: Si habes intellectum, audi quod dicitur. Ecce quomodo paulisper elatio per verborum incrementa proficit. Superius dubitavit si posset beatus Job proferre quod justum est; nunc vero discutit si hoc quod dicitur saltem possit audire. Ibi dixit: Si habes quod loquaris, responde mihi. Ac si diceret: Dic aliquid, si tamen dignus poteris esse qui dicas. Hic autem ait: Si habes intellectum, audi quod dicitur. Ac si aperte dicat: Audi me, si tamen dignus poteris esse qui audias. Isti sunt quotidiani defectus, qui in cordibus reproborum fiunt, quibus indesinenter ad deteriora descendunt, quia dum minora incaute negligunt, ad majora perniciose prorumpunt. Jam et hoc de superbia fuerat, quod beatum Job id quod justum est loqui posse dubitabat. Sed dum hanc in semetipso considerare negligit, ad nequiora pervenit, ut non solum posse ab eo dici quod justum est dubitet, sed etiam dicentem se justa ab eo intelligi posse desperet. Unde vitium superbiae ab ipsa mox radice secandum est, ut cum latenter oritur, tunc vigilanter abscidatur, ne provectu vigeat, ne usu roboretur. Difficile enim in se quisque inveteratam superbiam deprehendit, quia nimirum hoc vitium quanto magis patimur, tanto minus videmus. Sic quippe in mente superbia, sicut in oculis caligo generatur. Quo se haec latius dilatat, eo vehementius lumen angustat. Paulisper ergo elatio in
praecordiis crescit, et cum se vastius extenderit, oppressae mentis oculum funditus claudit, ut captivus animus typum elationis et pati possit, et tamen id quod patitur videre non possit. Sed quia arrogantes viri aliquando, ut diximus, recta non recte sentiunt, et bona invenire noverunt, sed haec bene proferre contemnunt, Eliu post elationis typum, quo dixerat: Si habes intellectum, audi quod dicitur, subdit dicens:
CAPUT XXIV
VERS. 17.---Nunquid qui non amat judicium sanari potest? Quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas?
51. In omnibus quae dicimus attendendum; quid, cui, quando et quomodo dicatur.---Bonam quidem sententiam protulit, sed beato Job proferenda non fuit. In omni enim quod dicitur summopere intuendum est quid dicatur, cui dicatur, quando dicatur, quomodo dicatur. Eliu autem attendit quid diceret, sed cui diceret non attendit. Beatus quippe Job amabat judicium, quia causas suas cum Domino pensare subtiliter noverat. Nec condemnaverat eum qui justus est, sed cur sine peccato percussus fuerat in dolore positus cum humilitate requirebat. Amat judicium quisquis vias suas subtiliter discutit, et secretarium cordis ingressus, quid Dominus ipsi tribuat, quid ipse Domino debeat pensat. Quod beatus Job quomodo non fecerat, qui tam crebra sacrificia in expiatione filiorum etiam pro cogitationibus offerebat? Quia ergo Eliu dixit quod is qui judicium non amat sanari non possit, arguens beatum Job quod judicium non amaret, et quia eum qui justus est condemnasset, illico ejusdem justi, id est Domini, justitiam subdit, dicens:
CAPUT XXV
VERS. 18.---Qui dicit regi, apostata; qui vocat duces impios.
52. Apostata est qui aliis praeest non ut prosit, sed ut dominetur.---Saepe novimus quod plerique qui praesunt inordinatum sibi metum a subditis exigunt, et non tam propter Dominum quam pro Domino venerari volunt. Intus enim se tumore cordis extollunt, cunctosque subditos in sui comparatione despiciunt, nec condescendendo consulunt, sed dominando premunt, quia videlicet alta cogitatione se erigunt, et aequales se illis quibus eos praeesse contingit non agnoscunt. Contra hunc tumorem per Ecclesiasticum librum dicitur: Ducem te constituerunt; noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex illis (Eccli. XXXII, 1). Hunc tumorem Dominus per prophetam in pastoribus increpans ait: Vos autem cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia (Ezech. XXXIV, 4). Ipsa enim bona quae subditis dicunt dominando potius quam consulendo proferunt, quia videlicet quidquam eis quasi ex aequo dicere semetipsos existimant dejecisse. Singularitate enim gaudent culminis, et non aequalitate conditionis. Sed quia haec tumentia corda rectorum subtiliter Dominus pensat, bene contra eos dicitur: Qui dicit regi, apostata. Unusquisque enim superbus rector toties ad culpam apostasiae dilabitur, quoties, praeesse hominibus delectatus, honoris sui singularitate laetatur. Sub quo enim sit non considerat, et quod aequalibus quasi non sit aequalis exsultat. Unde autem haec vitiorum radix pullulat in corde regentium, nisi ex imitatione illius qui, despectis angelorum societatibus, dixit: Ascendam super altitudinem nubium, et similis ero Altissimo (Isai. XIV, 14)? Quia ergo unusquisque rector quoties extollitur in eo quod caeteros regit, toties per lapsum superbiae a summi rectoris servitio separatur; et cum aequales sibi subditos despicit, ejus super se dominium sub quo omnes aequales sunt non agnoscit, recte dicitur: Qui dicit regi, apostata.
53. Impius est, si suae superbiae exemplo, subditos in praeceps trahat.---Quia vero cum dominando praesunt, exemplo suae superbiae subditos ad impietatem trahunt, apte subjungitur. Qui vocat duces impios. Ad viam namque pietatis ducerent, si subditorum oculis humilitatis exempla monstrarent. Dux autem est impius, qui a tramite veritatis exorbitat; et dum ipse in praeceps ruit, ad abrupta sequentes invitat. Dux est impius, qui per tumoris exempla viam ostendit erroris. Paulus dux esse impietatis metuebat, cum potestatis suae celsitudinem reprimebat, dicens: Nec quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis, cum possimus oneri esse, ut Christi apostoli, sed facti sumus in medio vestrum parvuli (I Thessal. II, 6). Parvulus in medio eorum factus fuerat, quia timebat ne si inter discipulos honorem suae celsitudinis vindicaret, exempla elationis ostenderet. Timebat nimirum ne dum ipse sibi potestatem pastoralis potentiae quaereret, grex subditus per abrupta sequeretur, et ad impietatem sequentes duceret, qui pietatis officium suscepisset.
54. Sibi subditis virtutum splendore praeluceat. Eorum culpas prudenter et humiliter corrigat.---Unde necesse est ut is qui praeest quae exempla subditis praebeat solerter attendat; et tantis se sciat vivere, quantis praeesse; ac vigilanter inspiciat ne in eo quod praelatus est intumescat; ne jura debitae potestatis immoderatius exigat; ne disciplinae jus mutetur in rigorem superbiae; et unde a perversitate subditos restringere poterat, inde magis intuentium corda pervertat; ne, ut dictum est, impietatis dux per officium pietatis existat. Non autem debet hominum ducatum suscipere, qui nescit homines bene vivendo praeire; ne qui ad hoc eligitur ut aliorum culpas corrigat, quod resecare debuit, ipse committat. Hinc inde ergo se qui praesunt circumspiciant, ut sibi et subditis vivant, ut bonum quod faciunt, et intra sinum mentis abscondant, et tamen ex eo ad provectum sequentium exempla rectae
operationis impartiant, ut subditorum animadvertentes culpas corrigant, nec tamen per vim ejusdem animadversionis intumescant, ut quaedam leniter correpta tolerent, nec tamen disciplinae vincula eadem lenitate dissolvant, ut quaedam tolerando dissimulent, nec tamen ea crescere dissimulando permittant. Laboriosa sunt ista, et nisi divina gratia fulciat, ad custodiendum difficilia. Recte vero de adventu districti judicis per Sapientiae librum dicitur: Horrende et cito apparebit, quoniam judicium durissimum his qui praesunt fiet (Sap. VI, 6). Quia ergo plerumque per potestatem regiminis ad culpam prorumpitur elationis, atque apud districtum judicem ipsa elatio impietas aestimatur, bene de Domino per Eliu dicitur: Qui vocat duces impios. De ipso quippe ducatu dum superbiunt, exemplo suo subditos ad impietatem trahunt.
55. Alios judicans, superno judici assidue se sistat. Potestas accepta non honor, sed onus aestimanda. Ambitus infinita mala. Cura pastoralis nec cupiditate amplectenda, nec formidine deferenda.---Unde magnopere curandum est ut qui regendis hominibus praefertur, apud se intra secretarium mentis in cathedra praesideat humilitatis. Cumque judicanti ei a caeteris foris assistitur, vigilanti oculo incessanter aspiciat, cui quandoque judici ipse de his judicandus assistat, ut quanto nunc ante eum quem non videt, sollicitius trepidat, tanto eum cum viderit securior cernat. Penset ergo qui ad satisfaciendum districto judici de sua tantummodo anima fortasse vix sufficit, quia quot regendis subditis praeest, reddendae apud eum rationis tempore, ut ita dicam, tot solus animas habet. Quae nimirum cogitatio, si assidue mentem excoquit, omnem superbiae tumorem premit. Et rector providus tanto jam neque rex apostata, neque dux impius vocabitur, quanto ei cogitatione sollicita potestas quae accepta est, non honor, sed onus aestimatur. Nam cui esse nunc judiciem libet, huic videre tunc judicem non libet. Numerari enim culpae nequeunt, quae habendae
potestatis amore perpetrantur. Tunc solum vero potestas bene geritur, cum non amando, sed timendo retinetur. Quae ut ministrari recte valeat, oportet primum ut hanc non cupiditas, sed necessitas imponat. Percepta autem nec pro formidine debet deseri, nec ex libidine amplecti; ne aut pejus quis quasi ex humilitate superbiat, si divinae dispensationis ordinem fugiendo contemnat; aut eo jugum superni rectoris abjiciat, quo eum super caeteros privatum regimen delectat. Potestas ergo cum percipitur, non ex libidine amanda est, sed ex longanimitate toleranda, ut inde tunc ad judicium salubriter levis sit, unde nunc ad ministerium patienter gravis innotescit.
>>sequitur Pars 8>>
>>Pars 8>>
LIBER VIGESIMUS QUINTUS.
In explicatione capitis XXXIV, a versu 19 ad 30, de reproborum poena occultisque Dei judiciis disseritur.
CAPUT PRIMUM.
1. Error illorum qui in hominibus quod habent, non quod sunt, attendunt.---Ipsa humanae conditionis qualitas indicat quam longe rebus caeteris praestat. Nam collata homini ratio asserit quantum omnia quae vel vita, vel sensu, vel ratione carent, natura rationalis antecedit. Et tamen, quia ab internis atque invisibilibus oculos claudimus, et visibilibus pascimus, plerumque hominem non ex eo quod ipse est, sed ex his quae circa ipsum sunt veneramur. Cumque non intuemur quid ipse sit, sed quid possit in acceptione personarum, non ex personis, sed ex rebus adjacentibus ducimur. Sicque fit ut is quoque apud nos intus in despectionem veniat, qui foris honoratur, quia dum pro his quae circa illum sunt honorabilis habetur, rebus suis in examine nostro postponitur. Sed omnipotens Deus vitam hominum ex sola qualitate interrogat meritorum; et saepe inde plus punit, unde hic majora ad ministerium contulit, Veritate attestante, quae ait: Cui multum datum est, multum quaeretur ab eo (Luc. XII, 48). Unde bene nunc per Eliu dicitur:
CAPUT II
CAP. XXXIV, VERS. 19.---Qui non accipit personam principum, nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem.
2. Non est acceptio personarum apud Deum.---Potest autem per principem vel tyrannum quisque superbus
intelligi; per pauperem vero humilis designari. Tyrannum ergo disceptantem contra pauperem non cognoscit, quia superbos omnes vitam nunc humilium deprimentes, in judicio nescire se perhibet, dicens: Nescio vos unde sitis (Luc. XIII, 25). Et quia sic potenter cum vult destruit, sicut cum voluit potenter creavit, apte ratiocinando subjungitur:
IBID.---Opus enim manuum ejus sunt universi. Atque mox subditur:
CAPUT III
VERS. 20.---Subito morientur, et in media nocte curvabuntur populi, et pertransibunt.
3. Iniquorum omnium mors subita, quia non praevisa.---Quamlibet sero de hac vita tollantur iniqui, subito et repente tolluntur, quia finem suum cogitando praevidere nesciunt. Subitum est homini, quod ante cogitare non potuit. Subito dives ille tultus est, qui horrea quae praeparabat deseruit, et inferni locum quem non praevidebat invenit. Ad aliud exercebat animam per cogitationem, sed ad aliud emisit per sententiam; aliud dum viveret contemplatus est, aliud dum moreretur expertus. Reliquit enim diu tractata temporalia, et inopinata invenit aeterna. Unde ei propter hanc ignorantiam caecitatis suae bene per divinam sententiam dicitur: Hac nocte repetunt animam tuam a te (Luc. XII, 20). In nocte quippe ablata est, quae in obscuritate est cordis amissa. In nocte ablata est, quae considerationis lucem habere noluit, ut quod poterat pati praevideret. Unde bene discipulis futura cogitantibus Paulus apostolus dicit: Vos autem fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tanquam fur comprehendat. Omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei; non sumus noctis neque tenebrarum (I Thess. V, 4). Dies enim exitus tanquam fur in nocte comprehendit, quando stultorum animas futura non
praevidentes ejicit. Unde hic quoque apte subjungitur: Et in media nocte curvabuntur populi, et pertransibunt. In media nocte curvati pertranseunt, qui obscuritate suae negligentiae humiliati rapiuntur. Tunc curvabuntur per sententiam judicis, qui nunc curvari negligunt per humilitatem cordis. Electi autem ne inviti curventur in morte, sponte curvantur in humilitate. Unde sanctae Ecclesiae de conversa prole persecutorum dicitur: Venient ad te curvi filii eorum, qui humiliaverunt te (Isai. LX, 14).