Moralia in Iob (page 21)

Grégoire le Grand · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : local Spec (livres-important) · 23 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Quorum pavorem quis explicet, cum contigerit miseris et intra se culpas cernere, et ante se judicem justum videre? Hoc nimirum quotidie in usu vitae praesentis agitur, ut de qualitate venturi judicis mortalium corda doceantur. Nam cum duo ad judicium pergunt, alius innocentiae sibi conscius, alius culpae, ante prolatam sententiam adhuc tacentem judicem utrique conspiciunt, et tamen culpae debitor gravem contra se iram hoc ipsum judicis silentium suspicatur. Quam iram sibi non denuntiat perturbatio judicis, sed recordatio pravitatis, quia etsi adhuc foris reum sententia non clamat, intus tamen graviter conscientia accusat. At contra justitiae amicus decernentis vultum conspicit, sed intus de testimonio bonae recordationis hilarescit, et quo apud se quod metuat non habet, eo omne quod erga semetipsum est blandum videt. Hoc itaque loco furor Domini dicitur non perturbatio divinae substantiae, sed super peccatores male sibi conscios examinatio justae vindictae. Quamvis enim eum tranquillum in judicio videant, tamen quia feriendos se ab illo non dubitant, eum in suis motibus perturbatum putant. Sequitur:

CAPUT VIII

IBID.---Et respiciens omnem arrogantem humilia.

10. Omnis arrogans aut poenitendo cognoscit culpam, aut pereundo percipit poenam.---Ac si dicat ut ego. Apte autem ad vindictae ordinem arrogantibus superborum culpa praeponitur, quia nimirum non superbia de arrogantia, sed generatur arrogantia de superbia. Duobus autem modis a Domino peccator unusquisque respicitur, cum aut a peccato convertitur, aut ex peccato punitur. De respectu enim conversionis dicitur: Quia respexit Dominus Petrum, et recordatus Petrus verbi Jesu flevit amare (Luc. XXII, 61). De respectu ultionis rursus dicitur: Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum (Psal. XXXIII, 17).

Utrisque autem modis in humilitate arrogans sternitur, quia aut poenitendo cognoscit culpam, aut pereundo percipit poenam:

CAPUT IX

VERS. 7.---Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo.

Superbi dum elevatur dejectio.---Subaudis ut ego. Superbi enim ex respectu Domini confunduntur, aut hic de pietate cognoscentes et damnantes crimina, aut illic supplicia de justitia sentientes. Impiorum vero locus ipsa superbia est, quia cum scriptum sit: Initium omnis peccati superbia (Eccli. X, 15), unde oritur impietas, ibi continetur, quamvis nec quidquam a superbia distat impietas. Valde enim superbire est impia de auctore sentire. Impius ergo in loco suo conteritur, quia ipsa superbia qua elevatur opprimitur; cumque, efferendo se in cogitationibus erigit, lumen sibi justitiae quod invenire debuisset abscondit. Saepe autem dum contra Deum falsa gloria exterius proficit, vera miseria interius inanescit. Unde Propheta ait: Dejecisti eos dum allevarentur (Psal. LXXII, 18). Non enim ait: Dejecisti eos postquam elevati sunt, sed dum allevarentur, quia hoc ipsum sit superbis interius dejici, quod eis falsa contingit gloria exterius elevari. Ordinante enim divino judicio, non eis hic aliud culpa est, atque aliud poena, sed sua illis in poenam vertitur culpa, ut elatis fastu superbiae hoc ipsum sit vere intus cadere quod foris ostenditur profecisse. Sequitur:

CAPUT X

VERS. 8.---Absconde eos in pulvere, simul et facies eorum demerge in foveam.

12. Deus corda superborum, terrenis negotiis et desideriis opprimi permittit.---Ac si dicat ut ego. Superbos enim atque impios justo judicio Dominus in pulvere abscondit, quia eorum corda ipsis quae, despecto amore creatoris, eligunt terrenis opprimi negotiis permittit. Unde et illorum vitam cum in extremo judicio discutit, tanquam sibi absconditam non agnoscit, dicens: Nescio qui estis (Luc. XIII, 27). Vita pravorum sub pulvere absconditur, quia abjectis et infimis desideriis gravatur. Quisquis enim adhuc ea quae mundi sunt appetit, quasi ante faciem veri luminis non apparet, quia nimirum sub pulvere terrenae cogitationis latet. Hunc pravarum cogitationum pulverem oppressa mens tolerat, quem ventus nequissimae tentationis apportat. Hinc est enim quod de unaquaque anima terrenis desideriis aggravata sub Ephraim specie per prophetam dicitur: Factus est Ephraim panis subcinericius, qui non reversatur (Osee. VII, 8). Ex natura quippe bene condita est nobis intentio, quae surgat in Deum; sed ex conversatione nequiter assueta inest voluptas, quae praesens premat in saeculum. Panis autem subcinericius ex ea parte est mundior, quam inferius occultat, atque ex ea parte sordidior, qua desuper cinerem tolerat. Quisquis ergo intentionem qua Deum debuisset quaerere negligit, quasi more panis subcinericii mundiorem partem inferius premit, et cum curas saeculi libenter tolerat, quasi congestum cinerem superius portat. Reversaretur autem panis subcinericius, si desideriorum carnalium cinerem repelleret, et intentionem bonam, quam in se dudum despiciendo oppresserat, superius ostentaret. Sed reversari renuit, cum mens, amore curarum saecularium pressa, molem superpositi cineris abjicere negligit, dumque assurgere in intentionem bonam non appetit, quasi mundiorem faciem subter premit.

13. Dum superbiendo altiora petunt, ad inferiora retruduntur.---Apte autem subjungitur: Simul et facies eorum demerge in foveam. Ac si dicat, Ut ego. Justo

namque judicio superborum facies Dominus in foveam mergit, quia intentionem cordis eorum sese ultra homines erigentem inferius dejicit. Ima enim respicit, cujus facies foveam attendit. Et bene de superbis dicitur quod eorum facies in foveam demerguntur, quia ima petunt, dum superbiendo altiora appetunt; et quo magis extollendo se erigunt, eo magis ruendo inferius tendunt. Terrenam quippe gloriam quaerunt, et infima sunt quae prospiciunt, dum superbiendo alta sectantur. Unde miro et diverso modo res agitur, ut humiles coelum petant, dum se inferius dejiciunt; superbi infima appetant, dum despiciendo caeteros quasi in altioribus extolluntur. Isti se, dum despiciunt, coelestibus junguntur; illi, dum se erigunt, a superioribus dividuntur, atque, ut ita dixerim, illi se elevantes deprimunt, isti deprimentes elevant. Et bene de superbientibus per Psalmistam dicitur: Humiliat autem peccatores usque ad terram (Psal. CXLVI, 6), quia ea quae infra sunt ambientes, dum extollendo se erigunt, amisso coelo quid aliud quam terram petunt? Quibus hoc ipsum jam in imis cecidisse est relictis superioribus ima quaesisse. Recte ergo eorum facies in foveam demergi perhibentur, quia sequentes infima, ad inferni barathrum tendunt. Justo enim judicio agitur, ut quos hic voluntaria aversio excaecat, illic ab intuitu veri luminis digna supplicii fovea abscondat. Igitur quia vir sanctus tanto divinae potentiae terrore discussus est, ut ei diceretur: Si habes brachium ut Deus, et si voce simili tonas, disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia, et caetera quae Deus quidem facere, sed homo vix sufficit audire, cuncta haec qua Dominus intentione praemiserit, fine subditae conclusionis ostendit, dicens:

CAPUT XI

VERS. 9.---Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.

14. Pelagianorum error suis viribus salvari posse confidentium.---Ac si aperte diceret: Si potes terribilia haec facere, ipse quae protuli, tibi et non mihi deputo bona omnia quae fecisti. Si vero peccantes alios respiciendo non potes perdere, liquet quod a reatu nequitiae tua te non vales virtute liberare. Ecce divina voce ad beatum Job dicitur quod sua dextera non salvetur, et tamen nonnulli hominum, qui ab hujus viri viribus longe sunt, despecto Dei adjutorio, sua se fortitudine salvari posse confidunt. Pro quibus quid deprecari aliud debemus, nisi ut si jam dona bonorum operum perceperunt, hoc quoque donum accipiant, ut a quo haec acceperint discant? Quia autem praemissis verbis Dominus potentiam suae magnitudinis intulit, nunc in subsequentibus nequitiam antiqui hostis ostendit, ut bonus famulus et, auditis prius virtutibus Domini, sciret quantum diligeret, et, cognita post calliditate diaboli, disceret quantum timeret. Unde bene per prophetam dicitur: Leo rugiet, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit (Amos III, 8)? Postquam enim virtus ei sui conditoris innotuit, nequaquam illum vires adversarii latere debuerunt, ut eo magis defensori suo se humilius subderet quo hostis sui nequitias subtilius agnovisset, protectoremque suum tanto ardentius quaereret, quanto terribiliorem hostem cognosceret quem vitaret. Certum quippe est quia minus diligit ereptorem suum qui minus intelligit periculum quod evasit, et vile solatium deputat defensoris qui virtutem adversarii debilem putat. Unde bene ereptionem suam Domino tribuens propheta dicebat: Diligam te, Domine, virtus mea (Psal. XVII, 1), aperte videlicet dicens: Eo te magis diligo, quo infirmitatem propriam sentiens, virtutem meam te esse cognosco. Hinc rursum ait: Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te (Psal. XVI, 7), quia tunc nimirum misericordiae Domini mirae apud nosmetipsos qui eripimur fiunt, cum per easdem misericordias quam gravia fuerint pericula quae evasimus, agnoscuntur.

15. Vires fraudesque hostis nostri describuntur.---Et quia sermone praecedenti Dominus beato Job mira opera sanctorum sequentium patefecit, ut his auditis disceret de virtutum suarum culmine quam humilia sentire debuisset, nunc ei cum quo hoste bellum gerat ostenditur, et vires fraudesque illius subtilius indicantur, ut qui ad colloquium auctoris sui perductus est, argumenta adversarii aperte cognoscat. Verbis enim sequentibus fideli famulo Dominus cunctas hostis callidi machinationes insinuat, omne quod opprimendo rapit, omne quod insidiando circumvolat, omne quod minando terret, omne quod suadendo blanditur, omne quod desperando frangit, omne quod promittendo decipit. Cuncta ergo tergiversationis ejus certamina exorditur, dicens:

CAPUT XII

VERS. 10.---Ecce Behemoth, quem feci tecum.

16. Omnia creata sunt simul secundum substantiam, non secundum speciem.---Quem sub Behemoth nomine nisi antiquum hostem insinuat, qui interpretatus ex Hebraea voce, in Latina lingua animal sonat? Cujus inferius, dum malitia subditur, patenter persona monstratur. Sed cum de Deo scriptum sit quia fecit omnia simul (Eccli. XVIII, 1), cur hoc animal cum homine fecisse se indicat, dum cuncta quia simul fecerit constat? Rursum quaerendum est, quomodo Deus cuncta simul condidit, dum S. Moyses sex dierum mutatione variante distincte creata describat (Genes. I, 32). Quod tamen citius agnoscimus, si ipsas causas originum subtiliter indagamus. Rerum quippe substantia simul creata est, sed simul species formata non est, et quod simul exstitit per substantiam materiae non simul apparuit per speciem formae. Cum enim simul factum coelum terraque describitur, simul spiritalia atque corporalia, simul quidquid de coelo oritur, simul factum quidquid de terra producitur indicatur. Sol quippe, luna et sidera quarto die

in coelo facta perhibentur, sed quod quarto die processit in specie primo die in coeli substantia exstitit per conditionem. Primo die creata terra dicitur, et tertio arbusta condita, et cuncta terrae virentia describuntur; sed hoc quod die tertio se in specie protulit, nimirum primo die in ipsa de qua ortum est terrae substantia conditum fuit. Hinc est quod S. Moyses distincte per dies singulos condita omnia retulit, et tamen simul omnia creata subjunxit, dicens: Istae sunt generationes coeli et terrae, quando creatae sunt in die quo fecit Dominus coelum et terram, et omne virgultum agri, antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis (Genes. II, 4, 5). Qui enim diversis diebus creatum coelum et terram, virgultum, herbamque narraverat, nunc uno die facta manifestat, ut liquido ostenderet quod creatura omnis simul per substantiam exstitit, quamvis non simul per speciem processit. Hinc illic quoque scriptum est: Creavit Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam fecit eos (Genes. I, 27). Necdum enim Eva facta describitur, et jam homo masculus et femina perhibetur. Sed quia ex Adae latere procul dubio femina erat processura, in illo jam computatur per substantiam, a quo fuerat producenda per formam. Considerare tamen haec et in minimis possumus, ut ex minimis majora pensemus. Herba namque cum creatur, necdum in illa fructus, necdum fructus sui semen ostenditur. Inest vero ei etiam cum non apparet fructus et semen, quia nimirum simul sunt in radicis substantia quae non simul prodeunt per temporis incrementa.

17. Quo sensu angelus et homo simul creati. Angelus desertor peccando dona gratiae amisit, non naturae. Duo Manichaeorum principia rejiciuntur.---Sed quia haec simul creata per substantiam dicimus, quae prodire alia ex aliis invenimus, quo pacto cum beato Job Behemoth creatus asseritur, cum neque una sit substantia angeli et hominis, neque homo ex angelo, neque angelus ex homine

proferatur? Si vero propter hoc factus Behemoth cum beato Job dicitur, quod creatura omnis ab auctore, qui in actione sua nequaquam temporis protelatione distenditur, simul condita non dubitatur, cur de Behemoth specialiter dicitur quod commune cum creaturis omnibus generaliter habetur? Sed si rerum causas subtili discussione pensamus, simul angelum factum hominemque cognoscimus, simul videlicet non unitate temporis, sed cognitione rationis; simul per acceptam imaginem sapientiae, et non simul per conjunctam substantiam formae. Scriptum namque de homine est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Genes. I, 26). Et per Ezechielem ad Satan dicitur: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia et perfectus decore in deliciis paradisi Dei fuisti (Ezech. XXVIII, 12). In cuncta igitur creatura, homo et angelus simul conditus exstitit quia ab omni creatura irrationali distinctus processit. Quia ergo in cuncta conditione rerum nullum rationale animal nisi angelus et homo est, quidquid ratione uti non potest, cum homine factum non est. Dicatur itaque homini, dicatur de angelo, qui etsi potentiam sublimitatis perdidit, subtilitatem tamen naturae rationalis non amisit: Ecce Behemoth, quem feci tecum. Ut dum homo eum qui in ratione secum factus est, periisse considerat, vicinum sibi casum superbiae ex ipsa propinqui sui perditione pertimescat. In his autem verbis solerter intuendum est quod aperte voce dominica nefarium Manichaei dogma reprehenditur, qui dum duo principia loquitur, tenebrarum gentem non factam asserere conatur. Quomodo enim non facta gens nequissima dicitur, dum Behemoth istum, videlicet auctorem nequitiae per naturam bene conditum se Dominus fecisse testatur? Sed quia Behemoth iste, cum quo sit factus audivimus, perditus quid agat audiamus. Sequitur:

CAPUT XIII

IBID.---Fenum sicut bos comedet.

18. Diabolus mundam spiritualium vitam labefactare potissimum cupit.---Si prophetarum sollicite verba discutimus, haec et illa uno spiritu prolata reperimus. Isaias namque cum cerneret vitam peccantium ab antiquo et insatiabile hoste devorari, ait: Leo sicut bos comedet paleas (Isai. XI, 7). Quid autem feni palearumque nomine nisi carnalium vita signatur? De qua per prophetam dicitur: Omnis caro fenum (Isai. XL, 6). Qui ergo hic Behemoth, illic leo; qui hic fenum, illic paleae nominantur. Sed perscrutari mens nititur cur iste vel apud Isaiam leo, vel hic dominica voce Behemoth, in comestione feni vel paleae, utroque loco, non equo, sed bovi comparetur. Quod tamen citius agnoscimus, si in utrisque animalibus quae sit nutrimentorum distantia perpendamus. Equi namque fenum quamlibet sordidum comedunt, aquam vero non nisi mundam bibunt. Boves autem aquam quamlibet sordidam bibunt, sed feno non nisi mundo vescuntur. Quid est ergo quod bovi, qui mundo pabulo pascitur, Behemoth iste comparatur, nisi hoc quod de isto antiquo hoste per prophetam alium dicitur: Esca ejus electa (Habac. I, 16)? Neque enim se eos gaudet rapere, quos pravis ac sordidis actionibus implicatos in imis secum respicit voluntarie jacere. Fenum ergo comedere sicut bos appetit, quia suggestionis suae dente conterere mundam vitam spiritalium quaerit.

19. Multi videntur electi, et non sunt.---Sed quaerendum video quomodo Behemoth iste, fenum sicut bos comedens, vitam spiritualium consumere dicitur, cum, sicut supra dictum est, feni nomine vita carnalium designatur. Esca quoque ejus electa jam non erit, si fenum comedens carnalem rapit. Sed ad haec citius occurrit, quia nonnulli hominum et apud Deum fenum sunt, et apud homines sanctitatis nomine censentur, cum et ante humanos oculos aliud ostendit vita, et ante divina judicia aliud intendit conscientia. Ii itaque apud humana

judicia electi sunt, sed apud subtile Domini examen fenum. An ante divinos oculos Saul fenum non erat, de quo Samuel propheta populo dicebat: Certe videtis quem elegit Dominus (I Reg. X, 24); et de quo paulo superius dicitur: Electus et bonus? Quem enim peccans populus meruit, et apud Deum reprobus exstitit, et tamen causarum ordine electus et bonus fuit. Quia multi fenum, sunt, et electos se ex humana aestimatione suspicantur, bene per Salomonem dicitur: Vidi impios sepultos, qui etiam dum adhuc viverent, in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi justorum operum (Eccle. VIII, 10). Quia multi fenum sunt, sed tamen sanctitatis favore vallantur, bene quidam sapiens indicat, dicens: Transi, hospes, et orna mensam (Eccli. XXIX, 33). Transeundo namque hospes ornare mensam dicitur, quia si ad altare Dei quis positus, per bona opera gloriam propriam quaerit, et de ostentatione sanctitatis ejus laus altaris extenditur, et ipse tamen apud Deum in numero civium non habetur. Aliis ejus opinio proficit, et tamen a Deo extraneus ipse pertransit. Mensam itaque transeundo decoravit, quia stare ad sacra noluit qui per omne quod agere studuit ad humanas laudes mente decurrit. Quia ergo nonnulli mundam quidem vitam per studium ducunt, sed ex illa intus placere non appetunt, recte et esca ejus electa dicitur, et tamen fenum sicut bos comedere Behemoth iste perhibetur. Quasi enim ante os Behemoth istius mundum fenum in terra atque in infimis jacet, cum et vita quasi innocens per mandatorum custodiam agitur, et tamen inter actionem quae bona ostenditur cor ad appetenda sublimia non elevatur. Quid itaque utilitatis agit qui in se munditiam vitae custodit, si per intentionem infimam in ore Behemoth hujus inveniendum se in terra derelinquit? Quia igitur omnipotens Deus quid hostis noster agat insinuat, nunc quomodo praevaleat innotescat, ut calliditatis ejus nequitia quo apertius cognoscitur, eo facilius superetur. Sequitur:

CAPUT XIV

VERS. 11.---Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus.

20. Diabolus per luxuriam utrique hominum sexui plerumque dominatur.---Seminaria coitus viris in lumbis esse, inesse autem feminis in umbilico perhibetur. Hinc est enim quod Veritas discipulis dicit: Sint lumbi vestri praecincti (Luc. XII, 35). Hinc Petrus, cum luxuriam a corde restringeret, admonebat, dicens: Succincti lumbos mentis vestrae (I Pet. I, 13). Hinc Paulus cum per Abrahae sacrificium Melchisedech tempore Levi sacerdotium diceret decimatum, ubi tunc in Abrahae corpore Levi lateret ostendens, ait: Adhuc enim in lumbis patris erat (Hebr. VII, 10). Quia vero seminarium luxuriae feminis in umbiculo continetur propheta testatur, qui, sub specie feminae prostitutae, Judaeae petulantiam increpans, ait: In die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus (Ezech. XVI, 4). In die quippe ortus umbilicum praecidere est conversionis tempore carnis luxuriam resecare. Quia enim difficile est male inchoata corrigere, et semel formata deformiter in melius reformare, de ortu suo Judaea reprehenditur, quae dum in Deo nata est, impraecisum umbilicum retinuit, quia fluxa luxuriae non abscidit. Quia igitur potestate diaboli utriusque generis sexus valde ex luxuriae infirmitate substernitur, et fortitudo ejus in lumbis contra masculos, et virtus illius contra feminas in umbilico perhibetur.

21. Spiritus superbiam sequi solet carnis corruptio.--- Sed cur cum Behemoth istum fenum comedere intulit, prima deceptionis ejus argumenta luxuriae damna subjunxit, nisi quod liquido omnibus patet quia postquam semel hominis spiritum superbia ceperit, mox se ad corruptionem carnis extendit? Quod in ipsis quoque hominibus primis agnoscimus, qui, dum post perpetratam superbiam pudenda membra contegunt, patenter indicarunt quia postquam apud semetipsos intus arripere alta conati sunt, mox in carne foris erubescenda

pertulerunt (Genes. III, 7). Behemoth itaque iste insatiabiliter saeviens, et devorare totum simul hominem quaerens, modo in superbiam mentem erigit, modo carnem luxuriae voluptate corrumpit. Bene autem nequaquam fortitudo ejus in lumbis vel umbilico eorum dicitur qui prosternuntur, sed, fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus. Ac si aperte diceretur: Fortitudo ejus in lumbis suis, et virtus illius in umbilico ventris sui, quia nimirum ejus proprie corpus fiunt, qui, suggestionum turpium blandimentis decepti, ei per luxuriae fluxa succumbunt. Sequitur:

CAPUT XV

VERS. 12.---Stringit caudam suam quasi cedrum.

22. Diabolus divina potestate ligatus, olim solvetur, et per Antichristum multa signa faciet.---Multa in his suppetunt, quae instruendis moribus proferantur; sed prius Behemoth istius violenta discutimus, ut post subtilius astuta detegamus. In Scriptura sacra cedri nomine aliquando alta excellentia gloriae coelestis exprimitur, aliquando autem pravorum rigida elatio designatur. Cedri nomine coelestis gloriae celsitudo exprimitur, sicut Psalmista testatur: Justus ut palma florebit, sicut cedrus Libani multiplicabitur (Psal. XCI, 13). Cedri rursus nomine superba pravorum potentia designatur, sicut per eumdem Prophetam dicitur: Vox Domini confringentis cedros (Psal. XXVIII, 5). Quid autem cauda Behemoth istius, nisi illa antiqui hostis extremitas dicitur; cum nimirum vas proprium illum perditum hominem ingreditur, qui specialiter Antichristus nuncupatur? Qui quoniam modo honoribus saeculi, modo signis et prodigiis fictae sanctitatis in tumorem potentiae elevari permittitur, recte voce Dominica cauda illius cedro comparatur. Sicut enim cedrus arbusta caetera in altum crescendo deserit, ita tunc Antichristus mundi gloriam temporaliter obtinens, mensuras hominum et honoris culmine, et signorum

potestate transcendet. Spiritus quippe in illo est qui, in sublimibus conditus, potentiam naturae suae non perdidit vel dejectus. Cujus idcirco virtus nunc minime ostenditur, quia dispensatione divinae fortitudinis ligatur. Unde per Joannem dicitur: Vidi angelum descendentem de coelo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua; et apprehendit draconem serpentem antiquum, qui est diabolus et Satanas, et ligavit eum per annos mille, et misit eum in abyssum, et clausit et signavit super eum (Apoc. XX, 1, 2, 3). Ligatus quippe missus in abyssum perhibetur, quia retrusus in pravorum cordibus, potentia divinae dispensationis astringitur, ne in quantum nocere valet effrenetur, ut quamvis per eos occulte saeviat, ad violentas tamen rapinas superbiae non erumpat. Sed illic quomodo in mundi fine sit solvendus intimatur, cum dicitur: Et postquam consummati fuerint mille anni, solvetur satan de carcere suo, et exibit, et seducet gentes (Ibid., 7). Millenario namque numero universum pro perfectione sua hoc quantumlibet sit Ecclesiae sanctae tempus exprimitur. Quo peracto, antiquus hostis suis viribus traditus, pauco quidem in tempore, sed in multa contra nos virtute, laxatur.

23. Saeviet, sed ad breve tempus.---Quem quamvis saevitia ad crudelitatem dilatet, superna tamen misericordia dierum brevitate coangustat. Hinc enim Veritas per semetipsam dicit: Erit tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet (Matth. XXIV, 21). Hinc rursum ait: Nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro (Ibid., 22). Quia enim et superbos nos et infirmos Dominus conspicit, dies quos singulariter malos intulit misericorditer breviatos dicit, profecto et ut superbiam terreat de adversitate temporis, et infirmitatem refoveat de brevitate dierum.

24. Ex signis quae faciet plus metuendus, quam ex poenis quas martyribus intulit.---Sed considerandum valde est, cum Behemoth iste caudam suam sicut cedrum

sublevat, in quo tunc atrocior quam nunc se exerit surgat. Quae enim poenarum genera novimus, quae non jam vires martyrum exercuisse gaudemus? Alios namque improviso ictu immersus jugulo gladius stravit, alios crucis patibulum affixit, in quo et mors provocata repellitur, et repulsa provocatur. Alios hirsutis serra dentibus attrivit, alios armata ferro insulcans ungula carpsit, alios belluina rabies morsibus detruncando comminuit, alios ab intimis viscerum per cutem pressa vis verberum rupit, alios effossa terra viventes operuit, alios in altum demersos in mortem praecipitium fregit, alios in se projectos aqua replendo absorbuit, alios edax flamma usque ad cineres depasta consumpsit. Cum igitur Behemoth iste caudam suam in fine mundi nequius dilatat, quid est quod in his tormentis tunc atrocius crescat, nisi hoc quod in Evangelio Veritas per semetipsam dicit: Surgent pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia; ita ut in errorem mittantur, si fieri potest, etiam electi (Matth. XXIV, 24)? Nunc enim fideles nostri mira faciunt, cum perversa patiuntur; tunc autem Behemoth hujus satellites, etiam cum perversa inferunt, mira facturi sunt. Pensemus ergo quae erit humanae mentis illa tentatio, quando pius martyr et corpus tormentis subjicit, et tamen ante ejus oculos tortor miracula facit. Cujus tunc virtus non ab ipso cogitationum fundo quatiatur, quando is qui flagris cruciat signis coruscat? Dicatur igitur recte: Stringit caudam suam quasi cedrum, quia nimirum et altus tunc erit veneratione prodigii, et durus crudelitate tormenti.

25. Antichristus alios mentitis virtutibus decipiet, alios vi superabit.---Non enim sola tunc potestate erigitur, sed etiam signorum ostensione fulcitur. Unde et per David dicitur: Insidiatur in occulto, quasi leo in cubili suo (Psal. IX, 30, vel Psal. X, 9). Ad apertam namque potentiam suffecisset ut leo esset, etiamsi insidians non fuisset; rursumque ad occultas versutias suffecisset, ut insidians subriperet, etiam si leo non esset. Sed quia hic antiquus

hostis in cunctis suis viribus effrenatur, saevire per utraque permittitur, ut contra electos in certamine et fraude et virtute laxetur, virtute per potentiam, fraude per signa. Recte ergo et leo et insidians dicitur: insidians per miraculorum speciem, leo per fortitudinem saecularem. Ut enim eos qui aperte iniqui sunt pertrahat, saecularem potentiam ostentat; ut vero justos etiam fallat, signis sanctitatem simulat. Illis enim suadet elationem magnitudinis, istos decipit ostensione sanctitatis. De hac cauda Behemoth istius sub draconis specie per Joannem dicitur: Et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum coeli, et misit eas in terram (Apoc. XII, 4). Coelum namque est Ecclesia quae in hac nocte vitae praesentis, dum in se innumeras sanctorum virtutes continet, radiantibus desuper sideribus fulget. Sed draconis cauda in terram stellas dejicit, quia illa Satanae extremitas, per audaciam assumpti hominis erecta, quosdam quos velut electos Dei in Ecclesia invenit obtinendo reprobos ostendit. Stellas itaque de coelo in terram cadere est relicta nonnullos spe coelestium, illo duce, ad ambitum gloriae saecularis inhiare.

26. Per Antiochum praesignatus est.---Hinc Daniel sub Antiochi specie contra hanc draconis caudam loquitur, dicens: Dejecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas, et usque ad principem fortitudinis magnificatus est, et ab eo abstulit juge sacrificium, et dejecit locum sanctificationis ejus. Robur autem datum est ei contra juge sacrificium, propter peccata; et prosternetur veritas in terra, et faciet, et prosperabitur (Dan. VIII, 10-12). De fortitudine quippe et de stellis dejicit, cum nonnullos et luce justitiae resplendentes, et virtute operis robustos frangit. Qui usque ad principem fortitudinis magnificatur, quia contra ipsum auctorem virtutis extollitur. Juge sacrificium tollit, quia studium conversationis Ecclesiae in eis quos ceperit interrumpit. Robur vero ei propter peccata contra juge sacrificium datur, quia nisi pereuntium merita exigerent, eos qui recti

credebantur, obtinere adversarius nequaquam posset. Veritas in terra prosternitur, quia fides tunc rerum coelestium ad desiderium vitae temporalis inclinatur. Et faciet, et prosperabitur, quia tunc non solum in reproborum mentibus, sed etiam in electorum corporibus crudelitate inaestimabili, sine qualibet objectione grassabitur. Hinc rursum per Danielem dicitur: Consurget rex impudens facie, et intelligens propositiones, et roborabitur fortitudo ejus, sed non in suis viribus (Dan. VIII, 23). Illius namque hominis fortitudo non suis viribus roboratur, quia Satanae virtute in gloriam perditionis attollitur. Hinc rursum ait: Interficiet robustos et populum sanctorum secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu ejus (Ibid., 24, 25). Robustos namque interficit, cum eos qui mente invicti sunt corporaliter vincit. Vel certe robustos et populum sanctorum secundum voluntatem suam interficit, cum eos qui robusti ac sancti credebantur ad nutum suae voluntatis trahit. In cujus manu dolus dirigitur, quia in illo fraus per opus adjuvatur. Quod enim fallendo dicit, hoc mira faciendo asserit; nam quidquid mendax lingua simulat, hoc quasi verum esse manus operis ostentat.

27. Daniel et Paulus de Antichristo eadem docent.--- Hinc rursum dicit: Contra principem principum consurget, et sine manu conteretur (Ibid., 25). Hinc Paulus ait: Ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tanquam sit Deus (II Thess. II, 4). Hinc rursum ait. Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui. Quod enim per Danielem dictum est: Contra Principem principum consurget (Dan. VIII, 25), hoc per Paulum dicitur: Ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus. Et quod per Danielem subjungitur: Sine manu conteretur (Ibid., 25), hoc per Paulum exprimitur: Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui (II Thess. II, 8). Sine manu quippe conteretur, quia non angelorum bello, non sanctorum certamine, sed per adventum judicis solo oris spiritu aeterna morte ferietur. De hujus

Behemoth elatione item per Paulum dicitur: Qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur (Ibid., 4). De quo Daniel cum quartam bestiam diceret decem cornibus fultam, protinus adjunxit: Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum, et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus; et ecce oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia (Dan. VII, 8). Undecimum quippe hujus bestiae cornu esse describitur, quia regni ejus potentia iniquitate roboratur. Omne enim peccatum undenarium est, quia dum perversa agit, praecepta decalogi transit. Et quia in cilicio peccatum plangitur, hinc est quod in tabernaculo vela cilicina undecim fiunt (Exod. XXVI, 7). Hinc per undecimum Psalmum dicitur: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus (Psal. XI, 1). Hinc in undenario numero remanere Apostolos Petrus metuens, Matthiam duodecimum, sorte missa, requisivit (Act. I, 26). Nisi enim signari culpam per undenarium cerneret, impleri apostolorum numerum tam festine duodenario non curaret. Quia ergo per undenarium transgressio exprimitur, hujus bestiae cornu undecimo ipse auctor transgressionis indicatur. Quod videlicet parvulum oritur, quia purus homo generatur: sed immaniter crescit, quia usque ad conjunctam sibi vim angelicae fortitudinis proficit. Quod tria cornua quae ei ante faciem sunt evellit, quia ditioni suae regna totidem quae sibi vicina sum subigit. Cujus oculi sunt ut oculi hominis, sed os ingentia loquitur, quia in illo humana quidem forma cernitur, sed verbis suis ultra homines elevatur. Quod ergo per Paulum dicitur: Extollens se super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, hoc Daniel propheta testatur, dicens: Os loquens ingentia (II Thess. II, 4). Quod vero illum vel Daniel ingentia loqui, vel Paulus perhibet supra cultum Deitatis extolli, hoc est quod apud beatum Job divino eloquio cedro comparatur. More enim cedri ab alta nititur, dum in omni fastu fallaciae, et virtutis robore et culminis elatione prosperatur. Bene autem stringere caudam dicitur, quia

tota ejus virtus in uno illo damnato homine congesta densatur, ut tanto per illum fortia ac mira faciat, quanto illum collectis suis viribus instigat. Sed quia quale sit iniquorum caput audivimus, nunc huic capiti quae membra adhaereant agnoscamus. Sequitur:

CAPUT XVI

VERS. 12.---Nervi testiculorum ejus perplexi sunt.

28. Praedicatorum diaboli argumenta perplexa. Antichristi testes multi jam sunt.---Tot iste Behemoth testes habet quot iniquitatis suae praedicatores possidet. An ejus testes non sunt, qui pravis persuasionibus corda hominum, vinulenta erroris sui semina fundendo, corrumpunt? Apte autem dicitur quod testiculorum ejus nervi perplexi sunt, quia videlicet praedicatorum illius argumenta dolosis assertionibus innodantur, ut recta esse simulent quae perversa suadent, ut allegationum implicatio, quasi nervorum perplexitas, etsi videri possit, solvi non possit. Nervos ejus testiculi perplexos habent, quia acumina praedicatorum illius sub argumentis duplicibus latent. Plerumque autem cum verbis corda inficiunt, in opere innocentiam ostendunt. Neque enim ad se bonos persuasione sua traherent, si se et in actionibus perversos exhiberent. Sed quia testes sunt hujus belluae, et perplexis nervis illigantur, et rectos se ostentant ut lateant, et perversa praedicant ut corrumpant, ipsum nimirum suum caput imitantes, qui quasi leo in insidiis et saevit per potentiam terreni culminis, et blanditur per speciem sanctitatis. Sed haec bellua utinam tunc solum talia ageret, et nunc quoque ad corrumpenda fidelium viscera hos luxuriae testiculos non haberet! Neque enim malum sola locutione oris infunditur, sed pejus et a pluribus operis exemplo propinatur. Quam multi enim Antichristum non viderunt, sed tamen testiculi ejus sunt, quia corda innocentium actionis suae exemplo corrumpunt. Quisquis namque in superbia extollitur,

quisquis avaritiae desideriis cruciatur, quisquis luxuriae voluptatibus solvitur, quisquis injustae atque immoderatae irae flagris ignitur, quid aliud quam Antichristi testis est? Qui dum se libenter ejus usibus implicat, exemplo suo aliis erroris fetus ministrat. Iste prava agit, ille prava agentibus adhaeret, et non solum non obviat, sed etiam favet. Quid ergo aliud quam Antichristi testis est, qui perdita auctoritate promissae Deo fidei, testimonium praestat errori? Quos tamen si quis redarguat, mox se sub quodam velamine defensionis occultant, quia videlicet eorum nervi perplexi sunt et male impliciti, corruptione solvi nequaquam possunt. Sequitur:

CAPUT XVII

VERS. 13.---Ossa ejus velut fistulae aeris.

29. Qui sint Antichristi ossa.---In corpore ossa sunt quae continent membra, et quae continentur. Habet ergo carnes haec bellua, habet et ossa, quia et iniqui sunt alii, qui tamen ab aliis in errore retinentur, et nequiores alii, qui in errore et alios retinent. Quid itaque aliud ossa Antichristi quam quoslibet in ejus corpore valentiores accipimus? in quorum corde iniquitas dum vehementer induruit, per eos tota ejus corporis compago subsistit. Multi namque in hoc mundo divites videntur, qui dum rebus opibusque subnixi sunt, quasi ex fortitudine solidantur; sed largiendo haec ipsa quibus fulti sunt, ad suum alios errorem trahunt. Modo nonnullos ut pravi fiant donis illiciunt, modo nonnullos ut pravi permaneant muneribus astringuat. Quid itaque hi nisi Antichristi ossa sunt, qui dum malos continendo multiplicant, in ejus corpore carnes portant? Hi nonnunquam in decipiendis auditoribus exhibent linguae dulcedinem, quia et spinae proferunt flores; et apparet quidem in eis quod oleat, sed latet quod pungat. Amaris dulcia, noxiis blanda permiscent, et potestate quidem admirandi videri

appetunt, sed fallendi arte per remissa colloquia quasi humilitet substernuntur, et per sermonem de se insinuant quod per exhibitionem negant.

30. Cur fistulis aeris comparantur.---Unde et recte ossa Behemoth istius aeris fistulis comparantur, quia nimirum, more metalli insensibilis, sonum bene loquendi habent, sed sensum bene vivendi non habent. Hoc namque quasi humiliter loquendo asserunt, quod elate vivendo contemnunt. Unde bene per Paulum dicitur: Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens (I Cor. XIII, 1). Bona quippe loquens, sed per amorem eadem bona non sequens, velut aes aut cymbalum sonitum reddit, quia ipse non sentit verba quae ipse facit. Sunt vero nonnulli in hujus belluae corpore non honoribus clari, non divitiis fulti, non virtutum specie decorati, non scientia calliditatis periti, sed tamen videri quales non sunt ambiunt, et idcirco contra bonorum vitam nequiores fiunt, de quibus et sequitur:

CAPUT XVIII

IBID.---Cartilago illius, quasi laminae ferreae.

31. Qui in Antichristi corpore debiliores sunt, ad perpetranda mala nequiores existunt.---Cartilago namque ossis quidem speciem habet, sed ossis fortitudinem non habet. Quid est ergo quod cartilago ejus laminis ferreis comparatur, nisi quod hi qui in illo debiliores sunt, ad perpetranda mala nequiores existunt? Ferro quippe caetera metalla conciduntur, et cartilago ejus ferro similis dicitur, quia hi qui in ejus corpore ad ostensionem virtutum non sufficiunt contra necem fidelium acrius accenduntur. Quia enim cum eo se facere signa et prodigia non posse considerant, fideles se illi per crudelitatem probant; et pro eo quod innocentium corda corrumpere persuadendo non possunt, multiplicius

caeteris bonorum corpora se exstinguere gloriantur. Bene ergo dicitur: Cartilago ejus ut laminae ferreae, quia in ejus corpore quod infirmius quisque crediderit, hoc est quod nequius incidit. Qui recte non ferro tantummodo, sed laminis ferreis comparantur, quia dum se circumquaque in crudelitate dilatare ambiunt, quasi in ferri se laminas extendunt.

32. Libet arctiori inquisitionis manu haec eadem verba conditoris, quae jam videntur discussa, distinguere, atque uberiores intelligentiae fructus instruendis moribus apportare. Nam quia antiquus hostis quid per assumptum hominem contra homines agat audivimus, superest ut nunc quid in hominibus etiam per semetipsum sine homine moliatur exploremus. Ecce enim dicitur:

CAPUT XIX

VERS. 12.---Stringit caudam suam quasi cedrum.

33. Prima diaboli suggestio tenera est et facile conteritur. Sed postea robur ejus fit intolerabile. Peccatum tribus modis admittitur.---Prima quidem serpentis suggestio mollis ac tenera est, et facile virtutis pede conterenda, sed si haec invalescere negligenter admittitur, eique ad cor aditus licenter praebetur, tanta se virtute exaggerat, ut captam mentem deprimens, usque ad intolerabile robur excrescat. Caudam itaque quasi cedrum stringere dicitur, quia semel ejus in corde recepta tentatio, in cunctis quae subsequenter intulerit velut ex jure dominatur. Hujus ergo Behemoth caput herba est, cauda cedrus, quia ex prima quidem suggestione blandiens substernitur, sed per usum vehementer invalescens, succrescente tentationis fine, roboratur. Superabile namque est omne quod initio suggerit, sed inde sequitur, quod vinci vix possit. Prius enim quasi consulens blanda ad animum loquitur; sed cum semel dentem delectationis infixerit, violenta post

consuetudine pene insolubiliter innodatur. Unde et bene stringere caudam dicitur. Dente enim vulnerat, cauda ligat, quia suggestione prima percutit, sed percussam mentem, ne evadere valeat, invalescente fine tentationis, astringit. Quia enim peccatum tribus modis admittitur, cum videlicet serpentis suggestione, carnis delectatione, spiritus consensione perpetratur, Behemoth iste, prius illicita suggerens, linguam exerit; post, ad delectationem pertrahens, dentem figit; ad extremum vero, per consensionem possidens, caudam stringit. Hinc est enim quod nonnulli peccata longo usu perpetrata in semetipsis ipsi reprehendunt, atque haec ex judicio fugiunt, sed vitare opere nec decertantes possunt, quia dum Behemoth istius caput non conterunt, plerumque cauda et nolentes ligantur. Quae contra eos cedri more induruit, quia a blanda voluptate exordii usque ad violentiam retentionis excrevit. Dicatur ergo: Stringit caudam suam quasi cedrum, ut tanto quisque debeat initia tentationis fugere, quanto finem ejus intelligit citius solvi non posse.

34. Diabolus cum vitae finis imminet, tunc graviores tentationes suggerit.---Sciendum quoque est quod plerumque eis quos ceperit tunc graviores culpas ingerit, cum praesentis vitae termino illos propinquare cognoscit; et quo se consummaturum tentationem considerat, eo eis iniquitatum pondera graviora coacervat. Behemoth igitur caudam suam quasi cedrum stringit, quia quos per prava initia ceperit, ad finem deteriores reddit, ut tentamenta ejus quo citius cessatura sunt, eo valentius compleantur. Quia enim suis poenis eorum satagit aequare supplicium, in eis ardentius ante mortem nititur omne exaggerare peccatum. Plerumque vero Behemoth iste jam cor male subditum possidet, sed tamen divina illum gratia repellit, et manus misericordiae ejicit, quem ad se captiva voluntas introduxit. Cumque a corde expellitur, acriores infigere iniquitatum stimulos conatur, ut eos tentationum fluctus mens ab illo impugnata sentiat, quos etiam possessa nesciebat. Quod bene in Evangelio exprimitur,

cum exire ab homine immundus spiritus Domino jubente narratur. Nam cum daemoniacus puer fuisset oblatus, scriptum est: Comminatus est Jesus spiritui immundo, dicens: Surde et mute spiritus, ego tibi praecipio, exi ab eo, et amplius ne introeas in eum. Et exclamans, et multum discerpens eum, exivit ab eo (Marc. IX, 24). Ecce eum non discerpserat cum tenebat, exiens discerpsit, quia nimirum tunc pejus cogitationes mentis dilaniat, cum jam egressui divina virtute compulsus appropinquat. Et quem mutus possederat, cum clamoribus deserebat, quia plerumque cum possidet, minora tentamenta irrogat; cum vero de corde pellitur, acriori infestatione perturbat. Bene itaque dicitur: Stringit caudam suam quasi cedrum, quia et cor possidens semper in malitia ex posterioribus crescit, et cor deserens vehementioribus cogitationum stimulis percutit. Adhuc autem Behemoth istius mira pietate conditoris astutiora argumenta panduntur, cum subditur:

CAPUT XX

IBID.---Nervi testiculorum ejus perplexi sunt.

36. Peccata ita implicata sunt, ut dum unum vitatur, fere semper labamur in aliud. Tribus ordinibus constat Ecclesia.---Nervi testiculorum ejus sunt pestifera argumenta machinationum (Dist. 13, can. 2). Per ipsa quippe calliditatis suae vires erigit, et fluxa mortalium corda corrumpit. Testiculi ejus sunt suggestiones pravae, quibus in mentis corruptione fervescit, atque in constuprata anima iniqui operis prolem gignit. Sed horum testiculorum nervi perplexi sunt, quia suggestionum illius argumenta implicatis inventionibus illigantur, ut plerosque ita peccare faciant, quatenus si fortasse peccatum fugere appetant, hoc sine alio peccati laqueo non evadant; et culpam faciant dum vitant, ac nequaquam se ab una valeant solvere, nisi in alia consentiant ligari. Quod melius ostendimus, si qua ex

conversatione hominum illigationis hujus exempla proferamus. Quia vero in tribus ordinibus sancta Ecclesia constat, conjugatorum videlicet, continentium, atque rectorum; unde et Ezechiel tres viros liberatos vidit, videlicet Noe, Daniel, et Job (Ezech. XIV, 14, seq.); et in Evangelio Dominus dum alios in agro, alios in lecto, atque esse in molendino alios perhibet (Luc. XVII, 34, 35), tres procul dubio in Ecclesia ordines ostendit; liquido satisfacimus, si singula ex singulis exquiramus.

36. Tentationes saeculo militantium.---Ecce enim quidam dum mundi hujus amicitias appetit, cuilibet alteri similem sibi vitam ducenti quod secreta illius omni silentio contegat se jurejurando constringit; sed is cui juratum est adulterium perpetrare cognoscitur, ita ut etiam maritum adulterae occidere conetur. Is autem qui jusjurandum praebuit ad mentem revertitur, et diversis hinc inde cogitationibus impugnatur, atque hoc silere formidat, ne silendo, adulterii simul et homicidii particeps fiat; et prodere trepidat, ne reatu se perjurii obstringat. Perplexis ergo testiculorum nervis ligatus est, quia in quamlibet partem declinet, metuit ne a transgressionis contagio liber non sit.

CAPUT XXI

VERS. 13.---Ossa ejus sicut fistulae aeris.

40. Quantum ex astutis diaboli consiliis periculum immineat.---Quid per ossa Behemoth istius, nisi consilia designantur? Nam sicut in ossibus positio corporis roburque subsistit, ita in fraudulentis consiliis tota se ejus malitia erigit. Neque enim vi quempiam premit, sed calliditate pestiferae persuasionis interficit. Et rursum, sicut ossa quae irrigant medullae confortant, ita ejus consilia per spiritalis naturae potentiam infusa ingenii subtilitas roborat. Hoc vero testiculi ejus ab ossibus, id est suggestiones a consiliis, distant, quod per illas aperte

noxia inserit, per haec autem quasi ex bono consulens ad culpam trahit, per illas pugnando superat, per haec velut consulendo supplantat. Unde et bene ejus ossa, id est haec eadem consilia, aeris fistulis comparantur. Aeris quippe listulae sonoris aptari cantibus solent, quae admotae auribus dum blandum carmen subtiliter concinunt, interiora mentis in exteriora delectationis trahunt; et dum dulce est quod auribus sonant, virilitatem cordis in voluptatis fluxu debilitant. Cumque auditus ad delectationem trabitur, sensus a statu suae fortitudinis enervatur. Ita quoque astuta ejus consilia dum quasi blanda provisione consulunt, cor a forti intentione invertunt; et dum dulcia resonant, ad noxia inclinant. Quasi ergo aeris fistulae sunt, quae dum libenter audiuntur, ab interna intentione animum in exterioris vitae delectationem dejiciunt. Hoc enim Behemoth iste magnopere ad exsequendam deceptionem satagit, ut dum perversitatis suae consilium quasi utile ostendit, suaviter valeat sonare quod dicit, quatenus et ostensa utilitate mentem mulceat, et absconsa iniquitate corrumpat.

41. Exemplis palam fit. Qua arte divitiis acquirendis insudare suadeat.---Quae apertius in cunctis ostendimus, si pauca breviter consiliorum ejus argumenta pandamus. Ecce enim quidam rebus contentus propriis, decrevit nullis mundi hujus occupationibus implicari, valde formidans quietis suae commoda perdere, et valde despiciens cum peccatis lucra cumulare. Ad hunc hostis callidus veniens, ut intentionem bonae devotionis subruat, quasi utilitatis consilium subministrat, dicens: Ea quidem quae habes, in praesenti sufficiunt, sed his deficientibus quid acturus es? Si enim post haec nulla providentur, adsunt quae ad praesens impendenda sunt filiis, sed tamen paranda sunt quae serventur. Deesse potest citius etiam quod adest, si sollicitudo provida cesset parare quod deest. An non et terrena potest actio peragi, et tamen in actione culpa declinari, quatenus et exteriora

stipendia praebeat, et tamen internam rectitudinem non inflectat? Haec interim blandiens insinuat, et seorsum jam in negotio terreno quod providet peccati laqueos occultat. Ossa itaque ejus sicut fistulae aeris sunt, quia perniciosa ejus consilia auditori suo consulentis vocis suavitate blandiuntur.

42. Et mundo nuntium remittere meditantem avertat. ---Alius quoque non solum decrevit terrena commoda non quaerere, sed etiam cunctis quae possidet renuntiare ut in discipulatu coelestis magisterii tanto se liberior exerceat, quanto et expeditior redditus, ea quae possidentem premere poterant deserens calcat. Hujus cor hostis insidians occulta suggestione alloquitur, dicens: Unde haec temeritatis tantae surrexit audacia, ut credere audeas quod omnia relinquendo subsistas? Aliter te creator condidit, atque aliter tu teipsum disponis; valentiorem te robustioremque faceret, si sequiste sua vestigia cum inopiae necessitate voluisset. An non plerique et terrena patrimonia nequaquam deserunt, et tamen ex his per misericordiae opera supernae sortis bona aeterna mercantur? Haec blandiens suggerit, seorsum vero in eisdem rebus quas retinere admonet ante retinentis oculos delectationes pestiferas decipiens apponit, quatenus seductum cor ad blandimenta exteriora pertrahat, in intima perfectionis vota pervertat. Ossa itaque ejus sicut fistulae aeris sunt, quia dolosa ejus consilia dum blandum ex exterioribus sonum reddunt, perniciosum dispendium de interioribus ingerunt.

43. Maxime si ad monasticae perfectionis culmen tendat. ---Alius, relictis omnibus quae exterius possederat, ut ordinem sublimioris discipulatus apprehendat, etiam intimas frangere voluntates parat, ut rectioribus se alterius voluntatibus subdens, non solum pravis desideriis, sed ad perfectionis cumulum etiam in bonis votis sibimetipsi renuntiet, et cuncta quae sibi agenda sunt ex alieno arbitrio observet. Hunc hostis callidus tanto mollius

alloquitur, quanto ab excelsiori loco dejicere ardentius conatur, moxque virulenta suggestione blandiens, dicit: O quanta per temetipsum miranda agere poteris, si nequaquam te judicio alterius subdis! Cur profectum tuum sub studio meliorationis imminuis? Cur intentionis tuae bonum, dum ultra quam necesse est extendere niteris, frangis? Quae enim dum voluntate propria usus es, perversa perpetrasti? Qui ergo tibi plene ad bene vivendum sufficis, alienum super te judicium cur requiris? Haec blandiens intimat, seorsum vero in voluntatibus ejus propriis exercendae superbiae causas parat; et dum laudat cor de intestina rectitudine, investigat callide ubi subruat in pravitate. Ossa itaque ejus sicut fistulae aeris sunt, quia clandestina ejus consilia unde quasi animum blanda delectant, inde perniciosa a recta intentione dissipant.

44. Quomodo ab officiis charitatis avocare student.--- Alius fractis plene voluntatibus suis, multa jam vetusti hominis vitia et mutatione vitae, et lamentatione poenitentiae correxit; et tanto majori zelo contra aliena peccata accenditur, quanto sibimetipsi funditus mortuus, iniquitatibus propriis non tenetur. Hunc hostis callidus, quia zelo justitiae etiam caeteris prodesse cognoscit, quasi prospera consulentibus verbis impetit, dicens: Quid te ad aliena curanda dilatas? Utinam tua considerare convalescas. An non perpendis quia cum ad aliena extenderis, erga ea curanda quae tua sunt minor inveniris? Et quid prodest alieni vulneris cruorem tergere, et putredinem proprii negligendo dilatare? Haec dum quasi consulens dicit, zelum charitatis adimit, et omne bonum quod prodire ex charitate poterat, gladio subintroducti torporis exstinguit. Si enim proximos sicut nosmetipsos diligere praecipimur (Matth. XIX, 19; XXII, 39), dignum est ut sic eorum zelo contra vitia, sicut et nostro, flagremus. Quia igitur dum suaviter consulit, mentem ab intentione propria alienam reddit, recte dicitur: Ossa ejus sicut fistulae aeris. Quando enim per

fraudulenta consilia audientis animo blandum sonat, quasi cum fistula aeris cantat, ut unde mulcet, inde decipiat. Sed Behemoth iste valde mollius certamen movet, quando se in insidiis sub praetextu infirmitatis exercet. Tunc autem duriores tentationes excitat, quando ante tentati oculos iniquitatis laqueos sub specie virtutis occultat. Unde et recte subjungitur:

CAPUT XXII

VERS. 13.---Cartilago ejus quasi laminae ferreae.

45. Duriores tentationes excitat cum laqueos sub specie virtutis occultat.---Quid enim per cartilaginem, nisi simulatio ejus accipitur? Cartilago namque ossis ostendit speciem, sed ossis non habet firmitatem. Et sunt nonnulla vitia quae ostendunt in se rectitudinis speciem, sed ex pravitatis prodeunt infirmitate. Hostis enim nostri malitia tanta se arte palliat, ut plerumque ante deceptae mentis oculos culpas virtutes fingat, ut inde quisque quasi exspectet praemia, unde dignus est aeterna invenire tormenta. Plerumque enim in ulciscendis vitiis crudelitas agitur, et justitia putatur, atque immoderata ira justi zeli meritum creditur; et cum a distortis moribus peccantes dirigi caute debeant, violenta inflexione franguntur. Plerumque dissoluta remissio quasi mansuetudo ac pietas habetur; et dum plus quam decet delinquentibus temporaliter parcitur, ad aeterna supplicia crudeliter reservantur. Nonnunquam effusio misericordia creditur, et dum male servare culpa sit, pejus spargi quod acceptum est non timetur. Nonnunquam tenacia parcitas putatur, et cum grave sit vitium non tribuere, virtus creditur accepta retinere. Saepe malorum pertinacia constantia dicitur, et dum mens a pravitate sua flecti non patitur, quasi ex recti defensione gloriatur. Saepe inconstantia quasi tractabilitas habetur, et quo quisque fidem integram nulli servat, eo amicum se hominibus aestimat. Aliquando timor incompetens humilitas creditur, et cum temporali

formidine pressus quisque a defensione veritatis tacet, arbitratur quod juxta Dei ordinem humilem se potioribus exhibeat. Aliquando vocis superbia veri libertas aestimatur, et cum per elationem veritati contradicitur, loquendi procacitas veritatis defensio putatur. Plerumque pigritia quasi continentia quietis attenditur, et cum gravis culpae sit recta studiose non agere, magnae virtutis meritum creditur a prava tantum actione cessare. Plerumque inquietudo spiritus, vigilans sollicitudo nominatur; et cum quietem quisque non tolerat, agendo quae appetit, virtutis debitae implere se exercitium putat. Saepe ad ea quae agenda sunt incauta praecipitatio laudandi studii fervor creditur; et cum desideratum bonum intempestiva actione corrumpitur, eo agi melius quo celerius aestimatur. Saepe accelerandi boni tarditas consilium putatur; et cum exspectatur ut ex retractatione proficiat, hoc insidians mora supplantat. Igitur cum culpa velut virtus aspicitur, necessario pensandum est quia tanto tardius mens vitium suum deserit, quanto hoc quod perpetrat, non erubescit; et tanto mens tardius vitium deserit, quanto, per virtutis speciem decepta, praemiorum etiam de eo retributionem quaerit. Facile autem culpa corrigitur quae et erubescitur quia esse culpa sentitur. Quia itaque error cum virtus creditur difficilius emendatur, recte dicitur: Cartilago ejus quasi laminae ferreae. Behemoth enim iste que sub praetextu boni calliditatem suam fraudulentius exhibet, eo in culpa mentem durius tenet.

46. Qui viam sanctitatis appetunt, aliquando in errorem lapsi, tardius emendantur. Frigidis mentibus frigidiores fiunt.---Hinc est quod nonnunquam hi qui viam sanctitatis appetunt in errorem lapsi tardius emendantur. Rectum quippe aestimant esse quod agunt, et sicut excolendae virtuti, sic vitio perseverantiam jungunt. Rectum existimant quod agunt, et idcirco suo judicio enixius serviunt. Unde bene Jeremias cum diceret: Candidiores Nazaraei ejus nive, nitidiores lacte,

rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores; denigrata est super carbones facies eorum, et non sunt cogniti in plateis, illico adjunxit: Adhaesit cutis eorum ossibus, aruit, et facta est quasi lignum (Thren. IV, 7). Quid enim Nazaraeorum nomine, nisi abstinentium et continentium vita signatur, quae nive et lacte nitidior dicitur? Nix enim ex aqua congelascit quae desuper venit, lac autem ex carne exprimitur quae in inferioribus nutritur. Quid ergo per nivem nisi candor vitae coelestis, quid per lac nisi temporalis dispensationis administratio demonstratur? Et quia plerumque continentes viri in Ecclesia tam mira opera faciunt, ut ab eis multi qui coelestem vitam tenuerunt, multi qui terrena bene dispensaverunt, superari videantur, et candidiores nive, et nitidiores lacte referuntur. Qui etiam, quia per fervorem spiritus, antiquorum ac fortium patrum nonnunquam vincere vitam videntur, recte subjungitur: Rubicundiores ebore antiquo. Dum enim ruboris nomen imprimitur, sancti desiderii flamma signatur. Ebur vero esse os magnorum animalium non ignoramus. Ebore itaque antiquo rubicundiores sunt, quia saepe ante humanos oculos nonnullis praecedentibus patribus studii ferventioris existunt. De quibus ut totum simul ostendatur, adjungitur: Sapphiro pulchriores. Aetherei quippe coloris est sapphirus. Et quia praecedentes multos, atque ad superna tendentes per coelestem conversationem videntur vincere, narrantur sapphiro pulchriores exstitisse. Sed plerumque dum virtutum copia etiam plus quam expedit prosperatur, in quamdam sui fiduciam mens adducitur, et decepta praesumptione propria, repente peccato subripiente fuscatur; unde recte subjungitur: Denigrata est super carbones facies eorum. Nigri enim post candorem fiunt, quia, amissa Dei justitia, cum de se praesumunt, in ea etiam quae non intelligunt, peccata dilabuntur; et quia post amoris ignem ad frigus torporis veniunt, exstinctis carbonibus ex comparatione, praeferuntur. Nonnunquam enim dum timorem Dei per sui fiduciam deserunt, etiam frigidis mentibus frigidiores

fiunt. De quibus recte subjungitur: Non sunt cogniti in plateis. Platea quippe sermonis Graeci ratione pro latitudine dicitur. Quid vero est humanae menti angustius quam voluntates proprias frangere? De qua fractione Veritas dicit: Intrate per angustam portam (Matth. VII, 13). Quid autem latius quam nullis propriis [c 1Kb] voluntatibus reluctari, et quaquaversum impulsus arbitrii duxerit se sine retractione diffundere? Qui ergo per fiduciam sanctitatis postposito meliorum judicio se sequuntur, quasi per plateas pergunt. Sed non sunt cogniti in plateis, quia de vita sua aliud ostenderant quando frangendo voluntates proprias in angusto se calle retinebant. Et bene additur: Adhaesit cutis eorum ossibus. Quid in osse nisi duritia fortitudinis, quid in cute nisi mollities exprimitur infirmitatis? Cutis ergo corum adhaerere ossibus dicitur, quia ab eis prava sentientibus infirmitas vitii duritia virtutis putatur. Infirma enim sunt quae faciunt, sed, elationis fiducia decepti, fortibus ea suspicionibus jungunt, et quo de se magna sentiunt, eo de sua nequitia emendari contemnunt. Unde et recte adjungitur: Aruit et facta est quasi lignum. Culpa quippe eorum tanto insensibilior redditur, quanto apud eos etiam laudabilis habetur. Quam recte aridam asserit, quia nulla sui cogitatione viridescit. Quod ergo apud Jeremiam per infirmitatem cutis, hoc apud beatum Job per fragilitatem dicitur cartilago; et quod illic ossa per duritiam, hoc hic laminae ferreae esse memorantur. Sed Behemoth iste, qui per membra sua extremo tempore contra electos Dei tanta se arte iniquitatis exercet, qui etiam per semetipsum ad decipiendas mentes in tanta insidiarum tergiversatione se exhibet, cujus naturae, cujus sit conditionis audiamus. Neque enim tam mira vel in maligna operatione posset, si non ex magna conditione subsisteret. Unde et mox mira pietate Dominus, ac si causas tantae astutiae tantaeque fortitudinis redderet, adjunxit, dicens:

CAPUT XXIII

VERS 14.---Ipse est principium viarum Dei.

47. Prima et nobilior creatura fuit angelus qui cecidit.---Velut si aperte diceret: Idcirco ad tam multa fortiter sufficit, quia in natura rerum hunc creando per substantiam conditor primum fecit. Quid enim vias Dei, nisi ejus actiones accipimus. De quibus per prophetam dicit: Non enim sunt viae meae sicut viae vestrae (Isai. LV, 8). Et principium viarum Dei Behemoth dicitur, quia nimirum cum cuncta creans ageret, hunc primum condidit, quem reliquis angelis eminentiorem fecit. Hujus primatus eminentiam conspicit propheta cum dicit: Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei; abietes non adaequaverunt summitatem ejus; platani non fuerunt aequae frondibus illius; omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi et pulchritudini ejus, quoniam speciosum fecit eum in multis condensisque frondibus (Ezech. XXXI, 8, 9). Qui namque accipi in cedris, abietibus et platanis possunt, nisi illa virtutum coelestium procerae celsitudinis agmina in aeternae laetitiae viriditate plantata? Quae quamvis excelsa sint condita, huic tamen nec praelata sunt, nec aequata. Qui speciosus factus in multis condensisque frondibus esse dicitur, quia praelatum caeteris legionibus, tanta illum species pulchriorem reddidit, quanta et supposita angelorum multitudo decoravit. Ista arbor in paradiso Dei tot quasi condensas frondes habuit, quot sub se positas supernorum spirituum legiones attendit. Qui idcirco peccans sine venia damnatus est, quia magnus sine comparatione fuerat creatus. Hinc ei rursum per eumdem prophetam dicitur: Tu signaculum similitudinis Dei, plenus sapientia et perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti (Ezech. XXVIII, 12, 13). Multa enim de ejus magnitudine locuturus, primo verbo cuncta complexus est. Quid namque boni non habuit, si signaculum Dei similitudinis fuit? De sigillo quippe annuli talis similitudo imaginaliter exprimitur, qualis in sigillo eodem essentialiter habetur. Et licet homo ad similitudinem Dei creatus sit (Genes. I, 27), angelo

itamen quasi majus aliquid tribuens, non eum ad similitudinem Dei conditum, sed ipsum signaculum Dei similitudinis dicit, ut quo subtilior est in natura, eo in illo similitudo Dei plenius credatur expressa.

48. Ejus primatus in novem angelorum ordines. Cherub quid significet.---Hinc est quod primatus ejus potentiam adhuc insinuans idem propheta, subjungit: Omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius et topazius et jaspis, chrysolithus, onyx, et berillus, sapphirus, carbunculus et smaragdus (Ezech. XXVIII, 13). Novem dixit genera lapidum, quia nimirum novem sunt ordines angelorum. Nam cum per ipsa sacra eloquia angeli, archangeli, throni, dominationes, virtutes, principatus, potestates, cherubim, et seraphim, aperta narratione memorantur, quantae sint supernorum civium distinctiones ostenditur. Quibus tamen Behemoth iste opertus fuisse describitur, quia eos quasi vestem ad ornatum suum habuit, quorum dum claritatem transcenderet, ex eorum comparatione clarior fuit. De cujus illic adhuc descriptione subjungit: Aurum opus decoris tui et foramina tua in die qua conditus es, praeparata sunt (Ibid., 13). Aurum opus decoris ejus exstitit, quia sapientiae claritate canduit, quam bene creatus accepit. Foramina vero idcirco in lapidibus fiunt, ut vinculati auro in ornamenti compositione jungantur, et nequaquam a se dissideant, quos interfusum aurum repletis foraminibus ligat. Hujus ergo lapidis in die conditionis suae foramina praeparata sunt, quia videlicet capax charitatis est conditus. Qua si repleri voluisset, stantibus angelis tanquam positis in regis ornamento lapidibus potuisset inhaerere. Si enim charitatis auro sese penetrabilem praebuisset, sanctis angelis sociatus, in ornamento, ut diximus, regio lapis fixus maneret. Habuit ergo lapis iste foramina, sed per superbiae vitium charitatis auro non sunt repleta. Nam quia idcirco ligantur auro ne cadant, idcirco iste cecidit, quia etiam perforatus manu artificis, amoris vinculis ligari

contempsit. Nunc autem caeteri lapides, qui huic similiter fuerant perforati, penetrante se invicem charitate ligati sunt, atque hoc in munere, isto cadente, meruerunt ut nequaquam jam de ornamento regio cadendo solvantur. Hujus principatus celsitudinem adhuc idem propheta intuens, adjungit: Tu cherub extentus et protegens in monte sancto Dei, in medio lapidum ignitorum perfectus ambulasti (Ezech. XXVIII, 14). Cherub quippe plenitudo scientiae interpretatur; et idcirco iste Cherub dicitur, quia transcendisse cunctos scientia non dubitatur. Qui in medio ignitorum lapidum perfectus ambulavit, quia inter angelorum corda charitatis igne succensa, clarus gloria conditionis exstitit. Quem bene extentum ac protegentem dicit. Omne enim quod extenti protegimus, obumbramus. Et quia comparatione claritatis suae caeterorum claritatem obumbrasse creditur, ipse extentus et protegens fuisse perhibetur. Reliquos enim quasi obumbrando operuit, qui eorum magnitudinem excellentia majore transcendit. Quod ergo illic speciosus in multis frondibus, quod illic signaculum similitudinis, quod illic cherub, quod illic protegens dicitur, hoc hic voce dominica Behemoth iste viarum Dei principium vocatur.

49. Ex angeli casu discat homo non superbire.---De quo idcirco tam mira in quibus fuit et quae amisit insinuat ut territo homini ostendat quid ipse si superbiat de elationis suae culpa passurus sit, si feriendo illi parcere noluit quem creando in gloriam tantae claritatis elevavit. Consideret ergo homo quid elatus in terra mereatur, si et praelatus angelis angelus in coelo prosternitur. Unde et bene per prophetam dicitur: Inebriatus est in coelo gladius meus (Isai. XXXIV, 5). Ac si aperte diceret: Qua ira feriam superbos terrae perpendite, si ipsos etiam quos in coelo juxta me condidi pro elationis vitio percutere non peperci? Tot itaque hostis antiqui virtutibus auditis, tanta conditionis ejus magnitudine cognita, quis non immensa formidine corruat? quis non desperationis

percussione succumbat? Sed quia elationem nostram ostensa hostis nostri potentia reprimit, etiam infirmitatem nostram Dominus patefacta gratiae suae dispensatione fovet. Unde cum eum principium viarum suarum diceret, illico adjunxit:

CAPUT XXIV

IBID.---Qui fecit eum, applicavit gladium ejus.

50. Angeli apostatae potentiam Deus coercet.--- Gladius quippe Behemoth istius ipsa nocendi malitia est Sed ab eo a quo bonus per naturam factus est, ejus gladius applicatur, quia ejus malitia divina dispensatione restringitur, ne ferire tantum mentes hominum quantum appetit permittatur. Quia ergo hostis noster et multum potest, et minus percutit, ejus gladium pietas conditoris astringit, ut replicatus intra ejus conscientiam lateat, et ultra quam desuper juste disponitur, sese in mortes hominum ejus malitia non extendat. Quod igitur ad multa fortiter praevalet, hoc de principio magnae conditionis potest, quod vero a quibusdam vincitur, ejus nimirum gladius ab auctore replicatur. Iste namque Behemoth, qui principium viarum Dei est, cum contra sanctum virum licentiam tentationis accepit, gentes movit, greges abstulit, ignem de coelo deposuit, perturbato aere ventos excitavit, domum concutiens subruit, convivantes filios exstinxit, uxoris mentem in dolo pravae suasionis exercuit, mariti carnem inflictis vulneribus confodit (Job. I, 13, seq.); sed ejus gladius a conditore replicatur, cum dicitur: Animam illius serva (Ibid., II, 6). Qui replicato gladio quantae sit infirmitatis, evangelista testante describitur, quia nec manere in obsesso homine potuit, nec rursus invadere bruta animalia nisi jussus praesumpsit, dicens: Si ejicis nos, mitte nos in gregem porcorum (Matth. VIII, 31). Malitiae quippe ejus gladius quam sit replicatus ostenditur, cui si potestas summa licentiam non praeberet, nec grassari in porcorum

gregem valeret. Quando ergo iste sua sponte nocere factis ad Dei imaginem hominibus audeat, de quo nimirum constat quod non jussus contingere nec porcos praesumat?

51. Arii haeresis confutatur.---Notandum quoque est quod dum viarum Dei principium Behemoth dicitur, vesanum dogma Arii aperta ratione dissipatur. Facturam quippe Dei Filium fatetur, et ecce. Behemoth in factura rerum primus creatus ostenditur. Superest ergo ut Arius aut non factum Filium praedicet, aut eum post Behemoth conditum stultus putet. Quia vero omne quod applicatur in semetipsum reducitur, recte applicatus Behemoth gladius dicitur. In semetipsam namque se ejus malitia decoquit, cum ad votum suum sese contra electorum vitam prohibita non exercet. Multos autem exigentibus meritis ferire permittitur, ut cum Deum deserunt, damnato hosti famulentur. Ab electis vero eo valentius vincitur, quo soli auctori omnium humilius substernuntur. Quia igitur per hoc quod viarum Dei principium dicitur, per hoc quod permittente Domino valde intolerabilis demonstratur, aperte cognoscimus cum quanto hoste pugnemus. Superest igitur ut unusquisque nostrum tanto se plenius auctori subjiciat, quanto contra se verius violentas adversarii vires pensat. Quid namque nos nisi pulvis sumus? Quid vero ille, nisi unus ex coelestibus spiritibus, et, quod adhuc majus est, summus? Quid ergo de propria virtute audeat, quando contra angelorum principem pulvis pugnat? Sed quia supernorum spirituum conditor terrenum corpus assumpsit, recte jam superbientem angelum humilis pulvis vincit. Inhaerendo quippe verae fortitudini vires accipit, quas transfuga spiritus, cum semetipsum sequitur, amisit. Et dignum est ut vincatur a pulvere, qui fortem se credidit deserto creatore; ut superatus inveniat, quia defecit elatus. Valde autem anhelat saeviens, quod cum ipsum ima cruciant, homo ad summa conscendat; quod in illa celsitudine subvecta caro permanet, a qua tantus ipse spiritus sine fine projectus

jacet. Sed loca mentium mutavit ordo meritorum. Sic sic superbia meruit dejici, sic humilitas exaltari, quatenus et coelestis spiritus erigendo se tartarum toleret, et terra humilis sine termino super coelos regnet.

LIBER TRIGESIMUS TERTIUS. Expositionem versus decimi quinti et reliquorum capitis XL, nec non duodecim priorum cap. XLI exhibet, ubi variae daemonis artes deteguntur, doceturque praedestinatio gratuita, et cum libero arbitrio conciliatur.

1. Superbi diabolo familiarius serviunt.---Antiquo hosti, qui sub Behemoth nomine dominica voce describitur, superbi quique tanto familiarius serviunt, quanto hujus vitae successibus apud semetipsos altius intumescunt. His namque cum gloria augetur elatio, cum elatione vero additur cura, huc illucque animus tenditur, quia et desideria cum rebus crescunt. Cumque cogitationes innumeras quasi agri fenum proferunt, eisdem cogitationibus velut desiderato pabulo Behemoth istius famem pascunt. Unde nunc recte dicitur:

CAPUT PRIMUM.

VERS. 15.---Huic montes herbas ferunt

2. Quid mons, quidve montes in sacra Scriptura significent.---In Scriptura sacra cum numero singulari mons ponitur, aliquando incarnatus Dominus, aliquando sancta Ecclesia, aliquando testamentum Dei, aliquando apostata angelus, aliquando quilibet haereticus designatur. Cum vero montes plurali numero nominantur, aliquando celsitudo apostolorum atque prophetarum, aliquando vero saecularium potestatum tumor exprimitur. Mons namque Dominum designat, sicut scriptum est: Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini

in vertice montium (Isai. II, 2). Mons quippe est in vertice montium incarnatus Dominus, transcendens celsitudinem prophetarum. Rursum per montem sancta designatur Ecclesia, sicut scriptum est: Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion (Psal. CXXIV, 1). Sion namque speculatio dicitur, per quam scilicet speculationem contemplans Deum Ecclesia figuratur. Rursum per montem testamentum Dei exprimitur, sicut Habacuc ait: Deus a Libano veniet, et sanctus de monte umbroso et condenso (Habac. III, 3). Qui enim venturum se per testamenti sui paginas spopondit, quasi inde venit, unde velut sub promissione se tenuit. Quod videlicet testamentum bene mons umbrosus et condensus dicitur, quia spissis allegoriarum obscuritatibus opacatur. Rursum per montem angelus apostata designatur, sicut sub Babylonis regis specie de antiquo hoste praedicatoribus dicitur: Super montem caliginosum levate signum (Isai. XIII, 2). Praedicatores quippe sancti super caliginosum montem signum elevant, quando contra Satanae superbiam, qui saepe sub nebula simulationis absconditur, virtutem crucis exaltant. Rursum per montem haereticus quilibet exprimitur, sicut ex voce Ecclesiae Psalmista ait: In Domino confido, quomodo dicitis animae meae, Transmigra in montem sicut passer (Psal. X, 1)? Cum enim fideli animae unitate relicta, in tumenti doctrina confidere haeretici praedicatoris dicitur, deserto Domino quasi in montem transmigrare suadetur. Rursum per montes apostolorum atque prophetarum celsitudo designatur, sicut scriptum est: Justitia tua sicut montes Dei (Psal. XXXV, 7). Et voce Pauli dicitur: Ut nos efficeremur justitia Dei in ipso (II Cor. V, 21). Vel sicut iterum vore sperantis Ecclesiae Psalmista ait: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi (Psal. CXX, 1). Rursum per montes saecularium potestatum tumor exprimitur, de quibus Psalmista ait: Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini (Psal. XCVI, 5), quia multi qui prius alta rigiditate tumuerant. Deo in carne apparente, magno sunt per poenitentiam timore

liquefacti. Vel sicut idem Propheta iterum dicit: Ascendunt montes, et descendunt campi (Psal. CIII, 8). Plerique enim persecutores Domini superbi contra eum veniunt, sed ab eo humiles revertuntur. Qui montes ascendunt per tumorem potentiae, sed campi descendunt, plani videlicet facti per cognitionem culpae.

3. Elati male operando daemones alunt.---Sed quia nonnulli in elationis suae altitudine remanent, et ad divina obsequia flecti humiliter dedignantur, eo quod juxta desiderium antiqui hostis prava cogitare ac perpetrare non desinunt, recte hoc loco de Behemoth dicitur: Huic montes ferunt herbas. Elati namque saeculi huic Behemoth herbas ferunt, quia ex eo illum reficiunt, quod nequiter operantur, Huic Behemoth herbas ferunt, quia suas illi offerunt fluxas et lubricas voluptates. Erunt enim, ait Apostolus, homines seipsos amantes (II Tim. III, 2). Quorum descriptionem complexus est, dicens: Voluptatum amatores magis quam Dei (Ibid., 4). Quae est ergo herba montium, nisi voluptas fluxa, quae ex corde gignitur superborum? Qui nisi Deum superbiendo contemnerent, nequaquam tot lubrica lasciviendo perpetrarent. Quibus nimirum herbis iste Behemoth pascitur, quia in eis poenam aeternae mortis esuriens, eorum perditis moribus satiatur. Superbi enim hujus saeculi, etsi quando supernae dispensationis ordine praepediti, ab expletione pravorum operum cessant, prava tamen in cogitatione multiplicant, modo ut se potentiores caeteris, rebus et honoribus ostendant, modo ut eamdem suam potentiam in studio alienae laesionis exerceant, modo ut, lubricis motibus ducti, per levia se facta voluptatesque dissolvant. Qui dum rebus divinitus acceptis nequaquam recta, sed prava semper agere cogitant, quid aliud faciunt, nisi suis contra Deum donis pugnant? Quia igitur Behemoth iste in superborum mentibus sua semper desideria recognoscit, quasi herbas in montibus invenit, quibus refectum suae malitiae ventrem tendit. Bene autem subditur:

CAPUT II

IBID.---Omnes bestiae agri ludent ibi.

4. Ludus daemonum est humanas mentes de vitio in vitium rotare.---Quid per bestias nisi immundi spiritus, quid per agrum nisi praesens saeculum designatur? Unde de ipso malignorum spirituum principe contra Ephraim dicitur: Bestia agri scindet eos (Osee XIII, 8). Vel sicut Isaias ait: Et mala bestia non ascendet per eam (Isai. XXXV, 9). Quia autem agri nomine mundus accipiatur, dominicus per Evangelium sermo testatur, qui ait: Ager autem est mundus (Matth. XIII, 38). Agri ergo bestiae in herbis montium ludunt, quia projecta de superioribus in hoc mundo daemonia pravis superborum operibus delectantur. Bestiae in herbis ludunt cum reprobi spiritus humana corda in illicitas cogitationes pertrahunt. An non immundis spiritibus ludere est mentes hominum ad imaginem Dei conditas, modo ficta promissione decipere, modo vacuis terroribus irridere, modo eis transitoria gaudia quasi mansura imprimere, modo mansuras poenas quasi transitorias levigare? Harum procul dubio bestiarum illusionem pertimuerat, qui dicebat: Deus meus, in te confido, non erubescam; neque irrideant me inimici mei (Psal. XXIV, 2). Quia igitur superborum cor ad omne vitium sternitur, ut cuilibet maligno spiritui irruenti prava cogitatione praeparetur, recte de herbis montium dicitur: Omnes bestiae agri ludent ibi. Pro eo enim quod superbi quique nullum malum cogitando praetereunt, nulla est agri bestia, quae non horum montium herbis satietur. Nam etsi quando carnis luxuriam fugiunt, interioris luxuriae vitium de ipsa castitate gloriando committunt. Si quando nil avare exterius rapiunt, nequaquam ab illecebra avaritiae mundi sunt, quia etsi res nullas ambiunt, favore tamen hominum laudem de continentia rapere conantur. Huic ergo Behemoth montes herbas ferunt, et omnes bestiae agri ludunt ibi, quia in superborum corde quilibet malignus spiritus tanto latius

pascitur, quanto et omne vitium de superbia generatur. Sed quia audivimus quid iste Behemoth comedat, nunc audiamus necesse est ubi Interim per pravum suum desiderium requiescat. Sequitur:

CAPUT III

VERS. 16.---Sub umbra dormit in secreto calami, in locis humentibus.

5. Quid per umbram Scriptura intelligat.--- Obumbratio in sacro eloquio aliquando incarnatio Domini ponitur, vel mentis refrigerium a fervore carnalium cogitationum, unde appellatione umbrae ex superna protectione hoc ipsum refrigerium cordis insinuari solet. Aliquando vero umbra, recedente charitate, torpor frigidae mentis accipitur. Nam quod dominica incarnatio servata veritate historiae, obumbrationis appellatione signetur, angelicus sermo testatur, qui ad Mariam ait: Virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35). Quia enim umbra non aliter exprimitur, nisi per lumen et corpus, virtus ei Altissimi obumbravit, quia in ejus utero lux incorporea corpus sumpsit. Ex qua videlicet obumbratione omne in se refrigerium mentis accepit. Rursum per umbram ex superna protectione refrigerium cordis exprimitur, sicut Psalmista ait: Sub umbra alarum tuarum protege me (Psal. XVI, 9). Vel sicut sponsa in Canticis canticorum adventum sponsi praestolata praenuntiat, dicens: Sub umbra illius quem desideraveram sedi (Cant. II, 3). Ac si dicat: Ab aestu desideriorum carnalium sub adventus illius protectione requievi. Rursum per umbram recedente charitate, torpor frigidae mentis exprimitur, sicut de peccante homine scriptum est, quia secutus est umbram (Genes. III). Calorem enim charitatis fugiens, veritatis solem homo deseruit, et sub umbra se interni frigoris abscondit. Unde et voce ejusdem Veritatis dicitur: [b 1Kb] Abundabit iniquitas, et refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV, 12). Unde primus homo post

culpam inter arbores paradisi ad auram post meridiem absconsus invenitur (Genes. III, 8). Quia enim meridianum charitatis calorem perdiderat, jam sub peccati umbra quasi sub frigore aurae torpebat.

6. Satanas in his quos frigidos facit, facile quasi sub umbra requiescit. In illis securus jacet.---Iste igitur Behemoth quia in illis quasi quamdam requiem invenit, quos a veri solis ardore subtrahendo frigidos facit, sub umbra dormire perhibetur. Nonnunquam vero per umbram, si tamen cum adjectione mortis ponatur, vel mors carnis exprimitur, vel quilibet reprobi, qui antiqui hostis tenebras studio pravae operationis imitantur. Unde voce martyrum per Psalmistam dicitur: Humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis (Psal. XLIII, 20). Umbra enim mortis electos Dei operit, cum mors carnis, quae imago mortis aeternae est, ab hac eos vita disjungit, quia sicut illa animam a Deo, ita haec ab anima separat corpus. Vel certe umbra eos mortis operit, quia de antiquo hoste scriptum est: Nomen illi mors (Apoc. VI, 8). Umbra ergo mortis sunt omnes reprobi, quia illius nequitiam elationis imitantur; ejusque imaginem quasi umbram exprimunt, dum ejus in se malitiae similitudinem trahunt. Qui electos Dei operiunt, dum contra illos in atrocitate persecutionis temporaliter convalescunt. Hoc autem loco umbra nequitiae torpor accipitur, in qua iste Behemoth dormit, quia contra corda charitate calentia sollicitus vigilat, in frigidis autem mentibus securus jacet. Dormire enim in sanctorum mentibus non potest, quia et si quando se in eis ad breve momentum collocat, ipse eum desideriorum coelestium aestus fatigat, et quasi toties ut recedat pungitur, quoties ab eis amore intimo ad aeterna suspiratur. Tantae eum voces excitant, quantae ex illorum mentibus sanctae cogitationes ad coelum clamant. Unde fit ut bonarum actionum armis territus, ac suspiriorum spiculis percussus fugiat, et ad corda reproborum frigida rediens, eam quam securus possideat

malitiae umbram quaerat. Quae ubi ab illo inveniatur ostenditur, cum protinus subinfertur: In secreto calami.

7. Calami et arundinis variae significationes in sacra Scriptura.---In sacro eloquio calami vel arundinis appellatione aliquando verbum manens, aliquando doctorum peritia, aliquando mobilitas mentis, aliquando nitor gloriae temporalis accipitur. Per calamum quippe Verbi aeternitas designatur, cum voce Patris per Psalmistam dicitur: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis (Psal. XLIV, 2). Quia enim quod loquimur transit, quod scribimus permanet, lingua Patris scribae calamus dicitur, quia ab eo est Verbum illi coaeternum, ac sine transitu generatum. Rursum per calamum scriptorum doctrina exprimitur, sicut de sancta Ecclesia propheta pollicetur, dicens: In cubilibus in quibus dracones prius habitabant, orietur viror calami et junci (Isai. XXXV, 7). Qua nimirum sententia, sicut in hoc opere longe superius diximus (Sup. lib. XXIX, n. 51), per calamum exprimitur doctrina scribentium, per juncum viriditas auditorum. Rursum per calamum, seu certe arundinem, mentis mobilitas designatur, sicut Judaeorum turbis in Joannis laude a Domino dicitur: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam (Matth. XI, 7)? ut videlicet subintelligatur non. Joannes quippe arundo vento agitata non erat, quia ejus mentem Spiritu sancto solidam per diversas partes nullus linguarum flatus inclinabat. Rursum per calamum vel arundinem nitor gloriae temporalis exprimitur, sicut de justis per Sapientiam dicitur: Fulgebunt justi, et tanquam scintillae in arundineto discurrent (Sap. III, 7). Arundinetum namque vitam saecularium appellat, qui more arundinum per temporalem gloriam foris quasi ad alta proficiunt, sed intus a soliditate veritatis inanescunt. Unde et Judaeorum regnum calamo comparatur, cum per prophetam apparente in veritate carnis Domino dicitur: Calamum quassatum non confringet, et linum fumigans non exstinguet (Isai. XLII, 3). Quid enim calami nomine, nisi

Judaici populi temporale regnum denuntiat, nitens quidem exterius, sed interius vacuum? Et quia in eodem populo genus jam regale defecerat, et regnum ejus alienigena possidebat, apte hoc idem regnum calamum quassatum vocat. Quid vero per linum, nisi ejus sacerdotium exprimitur, quod lineis nimirum vestibus utebatur? Quod quia in adventu Domini charitatis ardorem perdidit, quasi amisso jam igne fidei, non ardens, sed fumigans fuit. Incarnatus autem Dominus calamum quassatum non confregit, et linum fumigans non exstinxit, quia Judaeae regnum, quod pene destructum jam fuerat, ejusque sacerdotium quod ignem fidei non tenebat, non potestate judicii perculit, sed cum patientiae longanimitate toleravit.

8. Mentes saecularium gloriae temporali deditae, arundini similes.---Hoc ergo loco quid aliud appellatione calami, nisi mentes saecularium temporali gloriae deditae designantur? Qui tanto apud semetipsos intus inanescunt, quanto alti et nitidi exterius ostenduntur, quia dum ad exteriorem gloriam per superficiem defluunt, nulla intus firmitate solidantur. More quippe calami intus sunt quidem per fatuitatem vacui, sed foris per speciem et ostentationem pulchri; sed quanto ab eis exterior gloria studiosius quaeritur, tanto eorum corda gravioribus cogitationum stimulis agitantur. Unde recte nunc Behemoth iste in secreto calami dormire perhibetur, quia quorum studia ad appetitum temporalis nitoris atque altitudinis commovet, eorum corda tacitus tenet; et quasi ipse ibi quietus dormit, ubi eos quos possidet quiescere non permittit. Dum enim excedere caeteros bonorum altitudine ambiunt, dum more calami per nitorem exterioris munditiae justorum speciem, quasi solidarum arborum corticem, vincunt, in hoc quod ipsi interius vacui remanent, locum Behemoth isti, ubi apud se requiescere debeat, praebent. Unde et in Evangelio Dominus dicit quod spiritus exiens qui in locis aridis et inaquosis requiem non invenit, quia domum quam reliquerat

vacuam scopisque mundatam reperit, hanc multiplicior intravit (Matth. XII, 43, seq.). Quia enim fluxa fit terra quae infunditur, loca arentia atque inaquosa sunt corda justorum, quae per disciplinae fortitudinem ab omni carnalis concupiscentiae humore siccantur. Unde hic quoque adhuc ubi Behemoth iste dormiat, demonstratur, cum protinus subditur: In locis humentibus.

9. Carnales homines locis humidis similes. Diabolus hominibus per elationem vel per luxuriam dominatur.--- Loca enim humentia sunt terrenorum hominum mentes, quas humor carnalis concupiscentiae, quia replet, fluidas facit. In quibus Behemoth iste iniquitatis suae vestigia tanto altius imprimit, quanto in eisdem mentibus pertransitus illius quasi in fluxa terra descendit. Loca quippe humentia sunt opera voluptuosa. Pes quippe in arida terra non labitur, fixus vero in lubrica vix tenetur. In locis ergo humentibus iter vitae praesentis faciunt, qui in hac ad justitiam recti stare non possunt. In his itaque locis humentibus Behemoth dormit, quia in reproborum hominum lubrica operatione requiescit. Nonnulli vero loca humentia, membra genitalia suspicantur. Quod si ita est, quid aperte aliud locis humentibus nisi luxuria designatur, ut et per calamum gloria superbiae, et per loca humentia luxuria corporis exprimatur? Duo quippe haec sunt vitia, quae humano generi immaniter dominantur, unum videlicet spiritus, atque aliud carnis. Elatio namque spiritum erigit, luxuria carnem corrumpit. Antiquus itaque hostis humanum genus vel per elationem praecipue, vel per luxuriam premens, in secreto calami atque in locis humentibus dormit, quia hominem damnatum sub ditione suae dominationis aut per elationem spiritus, aut per carnis corruptionem tenet. Quosdam vero in utroque possidet, quia cum eos superbiae spiritus elevat, a tumore suae altitudinis nec verecundia corruptionis inclinat. Sed nunquid contra hos intra sanctam Ecclesiam incessanter quotidie virtutum magistri non vigilant? Nunquid redarguere voluptates infimas, et suadere

gaudia patriae coelestis cessant? Sed pravorum mentes tanto obstinatius summa non audiunt, quanto arctius infimis inhaeserunt. Quibus neque hoc sufficit, ut ipsi pereant, sed adhuc, quod est deterius, cum quoslibet argui emendarique conspiciunt, justorum increpationibus obviant, ne saltem alii corrigantur. Unde et bene subditur:

CAPUT IV

VERS. 17.---Protegunt umbrae umbram ejus.

10. Umbrae sunt diaboli peccatores qui se invicem protegunt. Crimen dum defenditur, augetur.---Umbrae quippe sunt diaboli, omnes iniqui: qui dum imitationi iniquitatis ejus inserviunt, quasi ab ejus corpore imaginis speciem trahunt. Sicut autem umbrae ejus sunt pluraliter reprobi, ita singulariter umbra ejus est unusquisque peccator. Sed dum doctrinae justorum mali contradicunt, dum ab eis iniquum quemlibet corrigi non permittunt, umbrae Behemoth istius umbram ejus protegunt, quia peccatores quique in quo sibi male sunt conscii, in eo et alium peccantem defendunt. Umbrae umbram ejus protegunt, dum nequissimorum facta nequlores perversis patrociniis tuentur. Quod hoc nimirum studio faciunt, ne dum culpa in qua et ipsi obligati sunt, in aliis corrigitur, ad ipsos quandoque veniatur. Se igitur tegunt dum alios protegunt, quia suam vitam inde praevident impeti, unde alios considerant libera correptione confundi. Sicque fit ut summa criminum dum defenditur augeatur, et uniuscujusque nequitia eo sit ad perpetrandum facilis, quo difficilis ad puniendum. Scelera quippe peccantium tanto majora incrementa percipiunt, quanto per defensionem potentium diu inulta tolerantur. Sed tales quique seu extra, seu intra sanctam Ecclesiam esse videantur, tanto se apertiores Dei hostes exhibent, quanto majores sunt patroni vitiorum. Contra illum quippe suis defensionibus pugnant, cui ea displicent, quae defendendo multiplicant. Quod factum bene per

prophetam Dominus sub Babylonis specie redarguit, dicens: Oriuntur in domibus ejus spinae et urticae, et paliurus in munitionibus ejus (Isai. XXXIV, 13). Quid namque per urticas nisi cogitationum prurigines, quid vero per spinas nisi vitiorum punctiones accipimus? In domibus igitur Babylonis urticae et spinae pullulant, quia in confusione mentis reprobae et desideria cogitationum surgunt quae exasperant, et operum peccata quae pungunt. Sed haec agentes habent etiam nequiores alios defensores suos. Unde illic apte protinus subdidit: Et paliurus in munitionibus ejus. Paliurus quippe tanta spinarum circumdatione densescit, ut prae asperitate tangi vix possit. Intus igitur urtica et spina nascitur, sed utrumque hoc exterius per paliurum munitur, quia videlicet minores iniqui mala quaelibet faciunt, sed ea nequissimi majores tuentur. Unde bene et hic dicitur: Protegunt umbrae umbram ejus. Dum enim malum pejor vindicat, quasi umbra umbram, ne a veritatis lumine irradietur, obscurat. Sequitur:

CAPUT V

IBID.---Circumdabunt eum salices torrentis.

11. Mali salicibus similes: virent quidem, sed fructum non ferunt.---Infructuosae quidem arbores sunt salices; sed tamen tantae viriditatis sunt, ut arescere vel abscissae radicitus et projectae vix possint. Unde in sacro eloquio salicum nomine aliquando pro viriditate boni, aliquando pro sterilitate, reprobi designantur. Nisi enim electorum vitam per constantiam suae viriditatis exprimerent, nequaquam de sanctae Ecclesiae filiis propheta dixisset: Germinabunt inter herbas, sicut salices juxta praeterfluentes aquas (Isai. XLIV, 4). Sanctae enim Ecclesiae filii inter herbas sicut salices germinant, dum inter arescentem vitam carnalium hominum, et multiplici numerositate, et perpetua mentis viriditate perdurant. Qui bene juxta praeterfluentes aquas germinare

perhibentur, quia unusquisque eorum ubertatem ad fructum percipit ex doctrina sacri eloquii, quae temporaliter percurrit. Et rursum nisi per sterilitatem salicum vita peccantium signaretur, nequaquam ex voce praedicantium contra Babyloniam Psalmista dixisset: In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra (Psal. CXXXVI, 2). Babylonis quippe medio inesse salices describuntur, quia nimirum infructuosi quique, atque ab amore patriae coelestis alieni, totis visceribus cordis in hac saeculi confusione radicantur. Unde et praedicatores sancti in istis salicibus non exercent organa, sed suspendunt, quia cum infructuosas ac reprobas mentes aspiciunt, vim suae praedicationis non exhibent, sed potius lugentes silent. Quid etiam per torrentem, nisi hujus mortalis vitae cursus exprimitur? De quo rursum per Prophetam dicitur: De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput (Psal. CIX, 7), quia videlicet Redemptor noster mortalis vitae poenam in quodam transitu attigit, et idcirco diu eidem morti cui sponte succubuit non inhaesit. Unde die tertia hoc quod moriendo posuerat resurgendo caput elevavit. Quid est ergo quod de Behemoth isto dicitur: Circumdabunt eum salices torrentis, nisi quod amatores vitae mortalis a bonis actibus quasi a fructibus alieni, tanto illi arctius inhaerent, quanto eos largius delectatio transitoriae voluptatis infundit? Hos enim quasi in radicibus torrens rigat, dum in suis cogitationibus amor vitae carnalis inebriat. Qui scilicet more salicum fructus non ferunt, sed in foliis viridescunt, quia ea quae gravia ad dicendum non sunt, aliquando honestatis verba proferunt, sed nullum vitae pondus ex bonis operibus ostendunt. Bene igitur dicitur: Circumdabunt eum salices torrentis, quia infructuosi quique dum amori vitae temporalis inserviunt, antiquo hosti perversis moribus familiarius obsequuntur. Sed quia quid ei a suis clientibus impendatur audivimus, nunc etiam quid in illis agat ipse audiamus. Sequitur:

CAPUT VI

VERS. 18. Absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus.

12. Satanas homines pene omnes absorbuit ante Redemptorem; et post, non paucos deglutit.---Quid enim hoc loco fluvii nomine nisi humani generis decursio designatur, quae velut a fontis sui origine nascendo surgit, sed quasi ad ima defluens moriendo pertransit? Qui autem signantur appellatione Jordanis, nisi qui jam imbuti sunt sacramento baptismatis? Quia enim Redemptor noster in hoc flumine baptizari dignatus est, ejus nomine debent omnes baptizati exprimi, in quo hoc ipsum contigit sacramentum baptismatis inchoari. Quia igitur Behemoth iste a mundi origine exortum, vix paucis electis evadentibus, humanum genus in ima defluens usque ad redemptionis tempora quasi quemdam in se fluvium traxit, bene nunc dicitur: Absorbebit fluvium, et non mirabitur. Quia vero et post Mediatoris adventum quosdam qui recte vivere negligunt etiam fideles rapit, recte subjungitur: Et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus. Ac si aperte diceretur: Ante Redemptorem mundi mundum non miratus absorbuit, sed, quod est gravius, etiam post Redemptoris adventum quosdam qui baptismatis sacramento signati sunt deglutire se posse confidit. Alios namque sub Christianitatis nomine positos devorat, quia in ipso eos fidei errore supplantat. Alios a rectitudine fidei nequaquam deviat, sed ad usum pravae operationis inclinat. Alios quantum vult in operatione immunditiae inflectere non valet, sed apud semetipsos intus in studio intentionis intorquet, ut dum a charitate mentem dividunt, rectum non sit quidquid extrinsecus operentur. Et fidem tenent, sed vitam fidei non tenent, quia aut aperte illicita faciunt, aut ex perverso corde quae agunt prava sunt, etiam si sancta videantur. Quia enim nonnulli confitendo fideles sunt, non vivendo, hinc est quod voce Veritatis dicitur: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Matth. VII,

21). Hinc rursum ait: Quid autem vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quae dico (Luc. VI, 46)? Hinc Paulus ait: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). Hinc Joannes dicit: Qui dicit se Deum nosse, et mandata ejus non custodit, mendax est (I Joan. II, 4). Hinc est quod de ipsa sua prima plebe Dominus conqueritur, dicens: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Marc. VII, 6, ex Isai. XXIX, 13). Hinc etiam Psalmista ait: Dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei (Psal. LXXVII, 36). Sed minime mirum fuit quod Behemoth iste ante lavacri undam, ante sacramenta coelestia, ante corpoream praesentiam Redemptoris, humani generis fluvium hiatu profundae persuasionis absorbuit; sed hoc valde mirum, hoc valde terribile est, quia multos aperto ore etiam post cognitionem Redemptoris suscipit, post lavacri undam polluit, post sacramenta coelestia ad inferni profundum rapit. Dicatur ergo, dicatur terribiliter voce Veritatis: Absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus. Neque enim pro magno diabolus habuit, quod infideles tulit; sed toto nunc annisu in illorum mortem se erigit, quos contra se regeneratos tabescit. Nemo igitur sibi fidem sine operibus sufficere posse confidat, cum scimus quod scriptum sit: Fides sine operibus mortua est (Jac. II, 20). Nullus Behemoth morsum ex sola confessione fidei plene evasisse se existimet, quia jam quidem fluvium absorbuit, sed adhuc Jordanem sitit; et toties in os illius Jordanis fluit, quoties Christianus quisque ad iniquitatem defluit. Os quidem ejus jam fide nos sublevante fugimus, sed magno studio curandum est, ne in hoc lubrica operatione dilabamur. Si ambulandi cautela negligitur, incassum credendo rectum iter tenetur, quia via quidem fidei ad coelestem patriam proficit, sed offendentes minime perducit.

13. Iis praesertim qui sanitate praestant, insidiatur. Qui nisi summam vigilantiam adhibeant, pejus de alto ruunt.---Habemus adhuc quod hac in re subtilius

perpendamus. Hi enim quos per Jordanem diximus exprimi, possunt per fluvium designari. Qui enim fidem jam veritatis agnoverunt, sed vivere fideliter negligunt, recte fluvius dici possunt, quia videlicet deorsum fluunt. Jordanis vero Hebraeo vocabulo descensio eorum dicitur. Et sunt nonnulli qui viam veritatis appetentes semetipsos abjiciunt, atque a vitae veteris elatione descendunt; cumque aeterna cupiunt, valde se ab hoc mundo alienos reddunt, dum non solum aliena non appetunt, sed etiam sua derelinquunt, et non solum in eo gloriam non quaerunt, sed hanc cum se obtulerit, etiam contemnunt. Hinc est enim quod voce Veritatis dicitur: Si quis vult venire post me, abneget semetipsum (Luc. IX, 23). Semetipsum enim abnegat, qui, calcato typho superbiae, ante Dei oculos esse se a se alienum demonstrat. Hinc Psalmista ait: Memor ero tui de terra Jordanis et Hermoniim (Psal. XLI, 7), Jordanis quippe, ut dixi, descensio, Hermoniim autem anathema, id est alienatio, interpretatur. De terra igitur Jordanis et Hermoniim Dei reminiscitur, qui in eo quod semetipsum dejicit, atque a se alienus existit, ad conditoris sui memoriam revocatur. Sed antiquus hostis hoc pro magno non habet, quod sub jure suae tyrannidis terrena quaerentes tenet. Propheta quippe attestante cognovimus quia esca ejus electa (Habac. I, 16). Neque enim mirum deputat, si eos absorbeat, quos superbia erigit, avaritia tabefacit, voluptas dilatat, malitia angustat, ira inflammat, discordia separat, invidia exulcerat, luxuria inquinans necat. Absorbebit ergo fluvium, et non mirabitur, quia pro magno non aestimat cum eos devorat, qui per ipsa suae vitae studia deorsum currunt; sed illos magnopere rapere nititur, quos, despectis terrenis studiis, jungi jam coelestibus contemplatur. Unde absorpto fluvio recte subjungitur: Et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus, quia illos insidiando rapere appetit, quos pro amore supernae patriae a praesentis vitae gloria semetipsos dejicere agnoscit. Nonnulli quippe mundum deserunt, honorum transeuntium vana derelinquunt, et, ima

humilitatis appetentes, humanae conversationis morem bene vivendo transcendunt; atque in tanta studiorum arce proficiunt, ut signorum jam virtutes operentur; sed quia semetipsos circumspiciendo tegere negligunt, inanis gloriae telo percussi, pejus de alto ruunt. Hinc est enim quod aeternus judex, qui occulta cordis examinat, ejusdem ruinae casum praenuntians intentat, cum dicit: Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis quia nunquam novi vos, discedite a me qui operamini iniquitatem, nescio qui estis (Matth. VII, 22, 23). Hinc etiam per prophetam dicitur: Vocavit Dominus judicium ad ignem et devoravit abyssum multam, et comedet partem domus Domini (Amos. VII, 4). Judicium quippe ad ignem vocatur, cum justitiae sententia ad poenam jam aeternae concremationis ostenditur. Et multam abyssum devorat, quia iniquas atque incomprehensibiles hominum mentes concremat, quae nunc se hominibus etiam sub signorum miraculis occultant. Pars autem domus Domini comeditur, quia illos quoque gehenna devorat, qui nunc quasi in sanctis actibus de electorum numero se esse gloriantur. Qui ergo hic Jordanis, ipsi illic pars domus Domini vocantur. Antiquus ergo hostis habet fiduciam quod in os ejus et Jordanis influat, quia nonnunquam calliditatis suae insidiis eos etiam qui jam electi putantur necat. Sed cujus cordis duritiam non ista Domini verba perturbent? cujus mentis constantia non ab intimis cogitationum radicibus quatiatur, cum hostis noster tantae esse contra nos fortitudinis demonstratur? Nullumne erit consolationis adjutorium? Erit certe, nam subditur:

CAPUT VII

VERS. 19.---In oculis ejus quasi hamo capiet eum.

14. Diabolus Christum deglutire cupiens, quasi hamo captus est.---Notandum valde est quod Scripturae suae verba misericorditer temperans Deus, modo nos asperis incitationibus terret, modo blandis consolationibus refovet, et terrorem fomentis miscet, et fomenta terrori, ut dum circa nos utrumque mira magisterii arte temperatur, nec desperate inveniamur territi, nec incaute securi. Nam cum Behemoth astutas insidias, atque effrenatas vires multiplicibus sententiis indicasset, protinus unigeniti Filii sui Redemptoris nostri commendat adventum, et quo ab illo ordine Behemoth iste sit perimendus insinuat, ut quia cor nostrum narrata illius virtute perculerat, moerorem nostrum citius indicata ejus perditione relevaret. Igitur postquam dixit: Absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus, ipsum illico dominicae incarnationis adventum annuntiat, dicens: In oculis ejus quasi hamo capiet eum. Quis nesciat quod in hamo esca ostenditur, aculeus occultatur? Esca enim provocat, ut aculeus pungat. Dominus itaque noster ad humani generis redemptionem veniens, velut quemdam de se in necem diaboli hamum fecit. Assumpsit enim corpus, ut in eo Behemoth iste quasi escam suam mortem carnis appeteret. Quam mortem dum in illo injuste appetit, nos quos quasi juste tenebat amisit. In hamo ergo ejus incarnationis captus est, quia dum in illo appetit escam corporis, transfixus est aculeo divinitatis. Ibi quippe inerat humanitas quae ad se devoratorem duceret, ibi divinitas quae perforaret, ibi aperta infirmitas quae provocaret, ibi occulta virtus quae raptoris faucem transfigeret. In hamo igitur captus est, quia inde interiit unde devoravit. Et quidem Behemoth iste Filium Dei incarnatum noverat, sed redemptionis nostrae ordinem nesciebat. Sciebat enim quod pro redemptione nostra incarnatus Dei Filius fuerat, sed omnino quod idem Redemptor noster illum moriendo transfigeret nesciebat. Unde et bene dicitur: In oculis ejus quasi hamo capiet eum. In oculis quippe habere dicimus quod coram nobis positum videmus. Antiquus vero hostis humani generis

Redemptorem ante se positum vidit, quem, cognoscendo confessus, confitendo pertimuit, dicens: Quid nobis et tibi, Flii Dei? venisti ante tempus torquere nos (Matth. VIII, 29). In oculis itaque suis hamo captus est, quia et novit, et momordit; et cognovit prius quem pertimesceret, et tamen post non timuit, cum in illo quasi escam propriam, mortem carnis esuriret. Igitur quia caput nostrum per se quid fecit audivimus, nunc per membra sua quid faciat audiamus. Sequitur:

CAPUT VIII

IBID.---Et in sudibus perforabit nares ejus.

15. Sagacissimas ejus insidias detegendo, sancti veluti sude nares ipsius perforant.---Quid aliud sudes, id est palos accipimus, qui videlicet exacuuntur ut figantur, nisi acuta sanctorum consilia? Quae hujus Behemoth nares perforant, dum sagacissimas ejus insidias et vigilando circumspiciunt, et superando transfigunt. Per nares vero odor trahitur, et deducto flatu hoc agitur, ut res etiam quae longe est posita cognoscatur. Naribus ergo Behemoth callidae ejus insidiae designantur, per quas sagacissime nititur et occulta cordis nostri bona cognoscere et haec pessima persuasione dissipare. In sudibus itaque Dominus nares ejus perforat, quia callidas ejus insidias acutis sanctorum sensibus penetrans enervat. Saepe autem bonorum vias tanta insidians arte circumvolat, ut per ea quae ab eis bene gesta cognoverit, ad malitiam aditum quaerat. Nam unde alium largiri quid conspicit, inde alium in discordiae flamma succendit; et cum hunc respicit misereri, illi persuadet irasci, ut dum bonum quasi non communiter factum insinuat, concordes animos a bono gratiae communis abscindat. Quia enim justorum mentes ad mala suadendo non valet frangere, bonis satagit actibus inter eas mala seminare. Sed sancti viri has ejus insidias tanto celerius vincunt, quanto et subtilius deprehendunt. Quod melius ostendimus, si unum

e multis assertoribus veritatis in testimonium Paulum vocemus, sub quo quidam Corinthius dum incesti facinus perpetrasset, cum doctor egregius in carnis interitum ad satisfactionem poenitentiae Satanae tradidit, et in diem Domini salvum ejus spiritum reservavit (I Cor. V, 5). Magna quippe arte magisterii ipsi est traditus coactus in poenam cui sponte est substratus in culpa, ut qui auctor fuerat ad vitium nequitiae, ipse flagellum fieret disciplinae. Qua tamen bene gesta poenitentia, dum cognovisset Corinthios super eum jam misericorditer motos, ait: Cui aliquid donastis, et ego; nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi (II Cor. II, 10). Communionis vero gratiam cogitans ait: Cui aliquid donastis, et ego. Ac si diceret: A bono vestro non dissentio, meum sit quidquid ipsi fecistis. Atque mox subdidit: Et ego si quid donavi, propter vos. Ac si diceret: Vestris actibus bonum addidi, quidquid propter vos misericorditer feci. Vestra ergo est utilitas bonitas mea, mea est utilitas bonitas vestra. Qui ipsam mox compagem cordium, in qua sic tenetur, adjungens subdidit: In persona Christi. Cui velut si dicere praesumamus: Quare te ita caute discipulis copulas? quare vel te illorum, vel illos tuis actionibus tam sollicita mente conformas? illico subjunxit: Ut non circumveniamur a satana (Ibid., 11). Cujus sagaces insidias quam acuto sensu transfigat insinuat subdens: Non enim ignoramus cogitationes ejus. Ac si verbis aliis dicat: Acutae auctore Domino sudes sumus, et nares Behemoth istius subtiliter circumspiciendo penetramus, ne hoc quod bene mens inchoat, ipse in malitiae finem vertat.

16. Christi divinitatem explorans, ejus verbis in naso confixus est et captus.---Possunt per sudes acuta ipsius per carnem manifestatae sapientiae verba signari, ut quia naribus odor trahitur, per Behemoth nares illa antiqui hostis exploratio figuretur. Qui cum Deum incarnatum esse dubitaret, hoc expetitis miraculis voluit tentando cognoscere, dicens: Si Filius Dei es, dic ut

lapides isti panes fiant (Matth. IV, 3). Quia ergo signorum indiciis odorem divinitatis ejus cognoscere concupivit, quasi flatum naribus traxit. Sed dum ei protinus respondetur: Non in pane solo vivit homo. Et: Non tentabis Dominum Deum tuum (Ibid., 4, 7), quia sententiarum suarum acuminibus indagationem antiqui hostis veritas perculit, quasi nares ejus sudibus perforavit. Sed quia Behemoth iste per varia fraudum argumenta distenditur, adhuc adjuncto et alio nomine notatur: nam subditur:

CAPUT IX

VERS. 20.---An extrahere poteris Leviathan hamo?

17. Divinitas in carne velut hamus in esca satanam transfixit.---Leviathan quippe additamentum eorum dicitur. Quorum videlicet, nisi hominum? quibus semel culpam praevaricationis intulit, et hanc usque ad aeternam mortem quotidie pessimis suggestionibus extendit. Quibus dum reatum fenore peccati multiplicat, poenas procul dubio sine cessatione coacervat. Potest quoque Leviathan etiam per irrisionem vocari. Primo quippe homini persuasione callida divinitatem additurum se perhibuit, sed immortalitatem tulit (Genes. III, 5). Additamentum ergo hominum per irrisionem dici potest, quibus dum hoc quod non erant se addere spopondit, etiam hoc quod erant fallendo subtraxit. Sed Leviathan iste hamo captus est, quia in Redemptore nostro dum per satellites suos escam corporis momordit, divinitatis illum aculeus perforavit. Quasi hamus quippe fauces glutientis tenuit, dum in illo et esca carnis patuit, quam devorator appeteret, et divinitas passionis tempore latuit, quae necaret. In hac quippe aquarum abysso, id est in hac immensitate generis humani, ad omnium mortem inhians, vitam pene omnium vorans, huc illucque aperto ore cetus iste ferebatur, sed ad mortem ceti istius hamus in hac aquarum profunditate caliginosa mira est dispositione suspensus. Hujus hami linea illa est per Evangelium

antiquorum patrum propago memorata. Nam cum dicitur: Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Jacob (Matth. I, 2); cumque caeteri successores interposito Joseph nomine usque ad Mariam virginem desponsatam describuntur, quasi quaedam linea torquetur, in cujus extremo incarnatus Dominus, id est hamus iste ligaretur, quem in his aquis humani generis dependentem aperto ore iste cetus appeteret, sed eo per satellitum suorum saevitiam morso, mordendi vires ulterius non haberet. Ne ergo iste humanis mortibus cetus insidians quos vellet ultra devoraret, hamus hic raptoris fauces tenuit, et sese mordentem momordit. Incarnationem igitur unigeniti Filii fideli famulo indicans Deus, ait: An extrahere poteris Leviathan hamo? Subaudis ut ego, qui ad raptoris mortem incarnatum unigenitum Filium mitto, in quo dum mortalis caro conspicitur, et immortalitatis potentia non videtur, quasi hamus quidam inde devorantem perimit unde acumen potentiae quo transfigat occultat. Sequitur:

CAPUT X

IBID.---Et fune ligabis linguam ejus.

18. Ejus linguam Dominus ligavit, dum silere coegit errores.---Subaudis ut ego. Scriptura enim sacra fune aliquando dimensionum sortes, aliquando peccata, aliquando fidem designare consuevit. Nam propter haereditarias dimensionum sortes dicitur: Funes ceciderunt mihi in praeclaris; etenim haereditas mea praeclara est mihi (Psal. XV, 6). Funes quippe in praeclaris cadunt, dum per humilitatem vitae sortes nos patriae melioris excipiunt. Rursum quia fune peccata signantur, per prophetam dicitur: Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis (Isai. V, 18). Iniquitas namque in funiculis vanitatis trahitur, dum per augmentum culpa protelatur. Unde et per Psalmistam dicitur: Funes peccatorum circumplexi sunt me (Psal. CXVIII, 61). Quia enim funis addendo torquetur ut crescat,

non immerito peccatum in fune figuratur, quod perverso corde saepe, dum defenditur, multiplicatur. Rursum fune fides exprimitur, Salomone attestante, qui ait: Funiculus triplex difficile rumpitur (Eccle. IV, 12), quia fides videlicet, quae de cognitione Trinitatis ab ore praedicantium texitur, fortis in electis permanens, in solo reproborum corde dissipatur. Hoc itaque loco funis nomine sive peccatum, sive fidem nil obstat intelligi. Incarnatus etenim Dominus noster fune Leviathan linguam ligavit, quia in similitudine carnis peccati apparuit, et omnia errorum ejus praedicamenta damnavit (Rom. VIII, 3). Unde Paulo attestante dicitur: Et de peccato damnavit peccatum (Ibid.). Fune linguam ligavit, quia per similitudinem carnis peccati ab electorum suorum cordibus cuncta ejus fallaciae argumenta destruxit. Ecce enim apparente in carne Domino, Leviathan lingua ligata est, quia ejus veritate cognita, illae falsitatis doctrinae tacuerunt.

19. Academici et Mathematici refelluntur.---Ubi enim nunc est Academicorum error, qui certe conantur astruere certum nil esse, qui impudenti fronte assertionibus suis fidem ab auditoribus exigunt, cum vera esse nulla testantur? Ubi Mathematicorum superstitio qui, dum signorum cursus suspiciunt, vitas hominum in siderum momenta suspendunt? Quorum aperte doctrinam saepe geminorum nativitas dissipat, qui cum uno eodemque momento horae prodeant, non in una conversationis qualitate perdurant. Ubi tot praedicamenta falsitatis, quae enumerare fugimus, ne ab exponendi ordine longe recedamus? Sed cuncta jam erroris doctrina conticuit, quia Leviathan linguam Dominus incarnationis suae fune constrinxit. Unde bene etiam per prophetam dicitur: Et desolabit Dominus linguam maris Aegyptii (Isai. XI, 15). Lingua quippe maris est scientia doctrinae saecularis. Bene autem mare Aegyptium dicitur, quia peccati obscuritate fuscatur. Linguam ergo maris Aegyptii Dominus desolavit, quia hujus mundi falsam sapientiam

per carnem se ostendendo destruxit. Fune ergo Leviathan lingua constringitur, quia per similitudinem carnis peccati ligata est praedicatio vetusti peccatoris.

20. Disseminata sanctissimae Trinitatis fide scientia saecularis tacuit.---Si autem fides fune signatur, isdem nobis iterum intellectus innuitur, quia dum per praedicatores sanctos in mundo fides Trinitatis innotuit, contra electorum mentes erumpere mundi doctrina cessavit. Unde bene Domino per prophetam dicitur: Tu dirupisti fontes et torrentes, tu siccasti fluvios Ethan (Psal. LXXIII, 15). Ethan quippe interpretatur fortis. Et quis est hic fortis, nisi de quo per Evangelium Dominus dicit: Nemo potest vasa fortis ingressus domum diripere, nisi prius fortem alliget (Marc. III, 27)? Fontes itaque et torrentes Dominus dirupit, dum in apostolorum suorum cordibus fluenta veritatis aperuit. De quibus rursum per prophetam alium dicitur: Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris (Isai. XII, 3). Ad eorum quippe doctrinam sitientes pergimus, ut veritatis plenas cordium nostrorum lagunculas reportemus. Sed emanantibus suis fontibus Ethan fluvios exsiccavit, dum doctrinam fortis et maligni spiritus ostenso radio suae veritatis arefecit. Leviathan ergo lingua fune stringitur, quia, extensa fide Trinitatis, errorum praedicamenta siluerunt. Sed quia jam se aperte extollere non valet, huc illucque circumiens per insidias mordet. Mira autem misericordia contra hunc pro nobis Dominus vigilat, atque eum et in hoc quod fraudibus molitur expugnat. Unde subditur:

CAPUT XI

VERS. 21.---Nunquid pones circulum in naribus ejus?

21. Circulus in naribus diaboli divinae virtutis omnipotentia.---Sicut per nares insidiae, ita per circulum divinae virtutis omnipotentia designatur. Quae cum apprehendi nos tentationibus prohibet, miris ordinibus

antiqui hostis insidias circumplectens tenet. Circulus ergo ei in naribus ponitur, dum circumducta protectionis supernae fortitudine, ejus sagacitas retinetur, ne contra infirmitatem hominum tantum praevaleat, quantum perditionis argumenta latenter explorat. Potest etiam circuli nomine occulti judicii adjutorium designari, quod in hujus Behemoth naribus ponitur, cum a callida sua crudelitate refrenatur. Unde bene per prophetam, cum ab Israelitarum laesione prohibetur, regi Babyloniae dicitur: Ponam circulum in naribus tuis (Isai. XXXVII, 29). Ac si aperte diceretur: Cogitando insidias suspiras; sed explere quod appetis non valendo omnipotentiae meae circulum in naribus portas, ut cum bonorum mortem ardentius anhelas, ab eorum vita vacuus redeas. Quod vero hoc loco circulum, hoc et Scriptura sacra per Joannem in Apocalypsi falcem vocat. Ait enim: Vidi, et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem similem Filio hominis, habentem in capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam (Apoc. XIV, 14). Potestas enim divini judicii, quia undique stringit, circulus dicitur; et quia intra se omnia incidendo amplectitur, falcis appellatione signatur. In falce enim quidquid inciditur, quaquaversum flectitur, intus cedit. Et quia potestas superni judicii nullatenus evitatur, intra ipsam quippe sumus, quo libet fugere conemur, recte cum venturus judex ostenditur, falcem tenere perhibetur, quia cum potenter ad omnia obviat, incidendo circumdat. Esse se intra judicii falcem Propheta vidit, cum diceret: Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero ad infernum ades. Si sumpsero pennas meas ante lucem, et habitavero in extremis maris, etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua (Psal. CXXXVIII, 8, 9, 10). Intra quamdam falcem se vidit, cum ex nullo sibi loco patere fugae aditum posse cognovit, dicens: Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus (Psal. LXXIV, 7); subaudis patet via fugiendi, atque mox ipsam supernae potentiae omnimodam comprehensionem subdens, ait: Quoniam Deus judex est.

Ac si diceret: Fugiendi via undique deest, quia ille judicat qui ubique est. Divina itaque judicia sicut signantur falce, quia circumvallantia incidunt, ita exprimuntur circulo, quia undique stringunt. In Leviathan itaque naribus a Domino circulus ponitur, quia judicii ejus potentia in insidiis suis ne quantum vult praevaleat coarctatur. Dicatur ergo: Nunquid pones circulum in naribus ejus? Subaudis ut ego, qui astutas ejus insidias omnipotenti judicio constringo, ut nec tantum tentet quantum appetit, nec tantum capiat quantum tentat. Sequitur:

CAPUT XII

IBID.---Aut armilla perforabis maxillam ejus?

22. Haec plurimos quos devoravit, ab ejus faucibus extrahit.---Ab intellectu circuli armilla non discrepat, quia ipsa hoc quoque ubi ponitur ambiendo constringit. Sed quia armilla latius tenditur, per armillam occulti ejus judicii erga nos protectio impensior designatur. Armilla ergo Dominus maxillam Leviathan istius perforat, quia ineffabili misericordiae suae potentia sic malitiae antiqui hostis obviat, ut aliquando eos etiam quos jam cepit amittat; et quasi ab ore illius cadunt, qui post perpetratas culpas ad innocentiam redeunt. Quis enim ore illius semel raptus maxillam ejus evaderet, si perforata non esset? An non in ore S. Petrum tenuit, cum negavit (Matth. XXVI, 71)? An non in ore S. David tenuit, cum in tantam se luxuriae voraginem mersit (II Reg. XI, 4)? Sed cum ad vitam uterque per poenitentiam rediit, Leviathan iste eos aliquo modo quasi per maxillae suae foramina amisit. Per foramen ergo maxillae ab ejus ore subtracti sunt qui post perpetrationem tantae nequitiae poenitendo redierunt. Quis autem hominum Leviathan istius os evadat, ut nulla illicita committat? Sed hinc cognoscimus quantum redemptori humani generis debitores sumus, qui non solum nos in os Leviathan ire prohibuit, sed ab ore etiam redire concessit; qui spem peccatori non abstulit, quia

maxillam ejus, ut evadendi viam tribueret, perforavit, ut saltem post morsum fugiat, qui incautus prius morderi nequaquam metuebat. Ubique ergo nobis occurrit superna medicina, quia et dedit homini praecepta ne peccet, et tamen peccandi dedit remedia, ne desperet. Unde cavendum summopere est ne quis delectatione peccati Leviathan istius ore rapiatur, et tamen, si raptus fuerit, non desperet, quia si peccatum perfecte lugeat, adhuc foramen in maxilla ejus invenit, per quod evadat. Jam dentibus teritur, sed adhuc si evadendi via quaeritur, in maxilla ejus foramen invenitur. Habet etiam captus quo exeat, qui praevidere noluit ne caperetur. Quisquis ergo nondum captus est, maxillam ejus fugiat; quisquis vero jam captus est, in maxilla foramen quaerat. Pius enim ac justus est conditor noster.

23. Ante culpam justitia Dei metuenda; post culpam speranda misericordia. Ruina majorum sit cautela minorum.---Sed nemo dicat: Quia pius est, venialiter pecco. Et nemo qui peccaverit dicat: Quia justus est, de peccati remissione despero. Relaxat enim Deus facinus quod defletur, sed perpetrare quisque timeat quod si digne deflere possit ignorat. Ante culpam ergo justitiam metuat, post culpam tamen de pietate praesumat; neque ita justitiam timeat, ut nulla spei consolatione convalescat; neque ita confidat de misericordia, ut adhibere vulneribus suis dignae poenitentiae negligat medicinam; sed quem praesumit sibi pie parcere, semper etiam cogitet et districte judicare. Sub pietate itaque ejus spes peccatoris gaudeat, sed sub districtione illius poenitentis correctio contremiscat. Spes igitur praesumptionis nostrae habeat etiam morsum timoris, ut ad corrigenda peccata justitia judicantis terreat, quem ad fiduciam veniae gratia parcentis invitat. Hinc enim per quemdam sapientem dicitur: Ne dixeris, Miserationes Domini multae sunt, peccatorum meorum non memorabitur (Eccli. V, 6). Pietatem namque ejus protinus, et justitiam subdit, dicens: Misericordia enim et ira ab illo

(Ibid., 7). Divina itaque clementia maxillam Behemoth istius perforans, ubique humano generi et misericorditer et potenter occurrit, quia nec libero admonitionem praecavendi tacuit, nec capto remedium fugiendi subtraxit. Ad hoc quippe in Scriptura sacra virorum talium, id est David et Petri, peccata sunt indita, ut cautela minorum sit ruina majorum. Ad hoc vero utrorumque illic et poenitentia insinuatur et venia, ut spes pereuntium sit recuperatio perditorum. De statu ergo suo David cadente, nemo superbiat. De lapsu etiam suo David surgente, nemo desperet. Ecce quam mirabiliter Scriptura sacra eodem verbo superbos premit, quo humiles levat. Unam namque rem gestam retulit, et diverso modo superbos quidem ad humilitatis formidinem, humiles vero ad spei fiduciam revocavit. O inaestimabile novi generis medicamentum, quod uno eodemque ordine positum, et premendo tumentia exsiccat, et sublevando arentia infundit! De majorum nos lapsu terruit, sed de reparatione roboravit.

24. Incassum sperat misericordiam, qui justitiam non timet.---Sic quippe semper, sic nos divinae dispensationis misericordia et superbientes reprimit, et ne ad desperationem corruamus fulcit. Unde etiam per S. Moysen admonet, dicens: Non accipies loco pignoris superiorem, aut inferiorem molam (Deut. XXIV, 6). Accipere namque aliquando dicimus auferre. Unde et aves illae quae sunt rapiendis avibus avidae, accipitres vocantur. Unde Paulus apostolus dicit: Sustinetis enim si quis devorat, si quis accipit (II Cor., XI, 20). Ac si diceret, Si quis rapit. Pignus vero debitoris est confessio peccatoris. A debitore enim pignus accipitur, cum a peccatore jam peccati confessio tenetur. Superior autem et inferior mola est spes et timor. Spes quippe ad alta subvehit, timor autem cor inferius premit. Sed mola superior et inferior ita sibi necessario junguntur, ut una sine altera inutiliter habeatur. In peccatoris itaque pectore incessanter debet spes et formido conjungi, quia

incassum misericordiam sperat, si non etiam justitiam timeat; incassum justitiam metuit, si non etiam de misericordia confidat. Loco igitur pignoris mola superior aut inferior tolli prohibetur, quia qui peccatori praedicat, tanta dispensatione componere praedicationem debet, ut nec derelicta spe timorem subtrahat, nec subtracta spe, in solo eum timore derelinquat. Mola enim superior aut inferior tollitur, si per praedicantis linguam in peccatoris pectore aut timor a spe, aut spes a timore dividatur.

25. Cur Deus electos a carnalibus vitiis illaesos non custodit. Superbia majus peccatum quam luxuria. Homo de medicamento vulnus facit, Deus de vulnere medicamentum.---Sed quia, exigente causa, David ad medium deducto, tanti facinoris memoriam fecimus, lectoris fortasse animus movetur, cur eos omnipotens Deus, quos in perpetuum elegit, quos ad donorum quoque spiritalium culmen assumpsit, illaesos a corporalibus vitiis non custodit. Unde quia satisfieri citius credimus, breviter respondemus. Nonnulli enim per accepta dona virtutum, per impensam gratiam bonorum operum in superbiae vitium cadunt, sed tamen quo ceciderint, non cognoscunt. Proinde contra eos hostis antiquus, quia jam interius dominatur, etiam exterius saevire permittitur, ut qui in cogitatione elati sunt, per carnis luxuriam prosternantur. Scimus autem quia aliquando minus est in corporis corruptionem cadere quam cogitatione tacita ex deliberata elatione peccare; sed cum minus turpis superbia creditur, minus vitatur. Luxuriam vero eo magis erubescunt homines, quo simul omnes turpem noverunt. Unde fit plerumque ut nonnulli post superbiam in luxuriam corruentes, ex aperto casu malum culpae latentis erubescant; et tunc etiam majora corrigunt, cum prostrati in minimis gravius confunduntur. Reos enim se inter minora conspiciunt, qui se liberos inter graviora crediderunt. Pia ergo Domini dispensatione laxatus nonnunquam Behemoth iste de culpa ad culpam trahit, et dum plus percutit, inde eum quem ceperat amittit, atque

unde vicisse cernitur, inde superatur. Considerare libet intra munitum gratiae sinum quanto Deus favore misericordiae nos continet. Ecce qui de virtute se extollit per vitium ad humilitatem redit. Qui vero acceptis virtutibus extollitur, non gladio, sed, ut ita dixerim, medicamento vulneratur. Quid est enim virtus, nisi medicamentum? et quid est vitium, nisi vulnus? Quia ergo nos de medicamento vulnus facimus, facit ille de vulnere medicamentum, ut qui virtute percutimur, vitio curemur. Nos namque virtutum dona retorquemus in usum vitiorum, ille vitiorum illecebras assumit in artem virtutum, et salutis statum percutit ut servet, ut qui humilitatem currentes fugimus, ei saltem cadentes haereamus. Sed inter haec sciendum est quod plerique hominum, quo in multis corruunt, arctius ligantur; cumque eos Behemoth iste ex uno vitio percutit ut concidant, ex alio quoque illigat ne resurgant. Consideret itaque homo cum quo hoste bellum gerat; et si jam se in aliquo deliquisse perpendit, saltem ad culpam pertrahi ex culpa pertimescat, ut studiose vitentur vulnera, quibus frequenter interficit, quia valde rarum est, quod hostis noster electorum saluti etiam vulneribus servit.

26. Tentatio aliquando meritorum est custodia. Diabolus tentando sanctos ad regnum servat invitus.--- Maxilla tamen Behemoth istius perforata intelligi et aliter potest, ut in ore tenere dicatur non quos jam perfecte peccato implicavit, sed quos adhuc peccati persuasionibus tentat, quatenus ei quemlibet mandere sit de peccati eum delectatione tentare. Mandendum quidem, sed non deglutiendum acceperat Paulum, quando illum post tot revelationum sublimia stimulis carnis agitabat (II Cor. XII, 7). Tunc ergo cum contra illum licentiam tentationis accepit, in maxilla eum tenuit, sed perforata. Qui vero elatus perire poterat, tentatus est ne periret. Tentatio ergo illa non vorago vitiorum, sed custodia meritorum fuit, quia Leviathan iste fatigando eum in afflictione contrivit, sed non in culpa capiendo

devoravit. Elatos autem in sanctitate viros non amitteret, nisi tentaret. Sancti quippe non essent, qui de sanctitatis gloria superbirent, et tanto sub ejus jure caderent, quanto se in suis virtutibus elevarent. Sed miro dispensationis ordine dum tentantur humiliantur, dum humiliantur ejus esse jam desinunt. Bene ergo maxilla Behemoth istius perforata dicitur, quia electos Dei unde conterit, inde amittit; unde tentat ut perdat, agit inde ne pereant. Antiquus itaque hostis, occultis Dei dispensationibus serviens, sanctorum animas ad interitum tentat volens, sed ad regnum tentando servat invitus. Maxilla ergo ejus perforata est, quia eos quos tentando, id est mandendo conterit, quasi cum deglutit amittit. Quod quia non humana sed divina providentia agitur, ut utilitati justorum ipsa vetusti adversarii astutia suffragetur, quatenus cum electos tentat, eos magis tentando custodiat, bene ad beatum Job dicitur: Aut armilla perforabis maxillam ejus? Subaudis ut ego, qui provide cuncta disponens, electos meos inde robustius in integritate custodio, unde eos per maxillam Leviathan istius labefactari aliquo modo ab integritate permitto. Sequitur:

CAPUT XIII

VERS. 22.---Nunquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia?

27. Satanas sive per se, sive per membra sua, nimirum reprobos, Christo preces adhibuit.---Subaudis ut mihi. Si enim ad personam Filii haec verba referantur, incarnato ei mollia loquebatur cum diceret: Scio quia sis sanctus Dei (Luc. IV, 34). Ad quem Leviathan iste multiplicavit preces, cum per subditam sibi legionem dixit: Si ejicis nos, mitte nos in gregem porcorum (Matth. VIII, 31). Quamvis intelligi potest apertius, quia ad Dominum preces multiplicat, cum extremi die judicii iniqui qui ejus corpus sunt sibi parci deprecantur, cum membra

ejus, videlicet reprobi, sero clamantes dicunt: Domine, Domine, aperi nobis (Luc. XIII, 25). Quibus protinus dicitur: Nescio vos unde sitis. Tunc etiam Domino per membra sua mollia loquetur, quando multi ex ejus corpore dicturi sunt: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus (Matth. VII, 22)? Mollia quidem deprecantes dicunt, cum ejus nomine replicant quae fecerunt, sed duro corde illa cum facerent, in suam laudem rapuerunt. Unde mox audiunt: Nescio qui estis (Ibid., 23). Sequitur:

CAPUT XIV

VERS. 23.---Nunquid feriet tecum pactum? Subaudis ut mecum: Et accipies eum servum sempiternum.

28. Sanctos tentans eorum utilitati servit, ac Dei voluntati.---Subaudis ut ego. Sed valde solerter intuendum est quod pactum cum Domino Leviathan iste feriat, ut sempiternus ab eo servus habeatur. In pacto enim, discordantium partium voluntas impletur, ut ad votum suum quaeque perveniat, et jurgia desiderato fine concludat. Antiquus itaque hostis a sinceritate divinae innocentiae malitiae suae face succensus discordat, sed ab ejus judicio etiam discordando non discrepat; nam viros justos semper malevole tentare appetit, sed tamen hoc Dominus vel misericorditer fieri, vel juste permittit. Haec ipsa ergo tentationis licentia pactum vocatur, in qua et desiderium tentatoris agitur, et tamen per eam miro modo voluntas justi dispensatoris impletur. Erudiendos enim, sicut nuper diximus, electos suos Dominus saepe tentatori subjicit, sicut post paradisi claustra, post tertii coeli secreta, ne revelationum magnitudine Paulus extolii potuisset, ei Satanae angelus datus est (II Cor. XII, 7). Sed, ut praefati sumus, ipsa hac tentatione disponitur, ut qui elati perire poterant, humiliati a perditione serventur. Secreto ergo dispensationis ordine, unde saevire

permittitur iniquitas diaboli, inde pie perficitur benignitas Dei. Et bene ex hoc pacto quod cum Domino ferire dicitur, servus accipi perhibetur, quia inde obtemperat nutibus supernae gratiae, unde exercet iram nequissimae voluntatis suae. Servus ergo ex pacto est, qui dum voluntatem suam implere permittitur, a superni consilii voluntate ligatur, ut electos Dei, sicut dictum est, volens tentet, et tentando nesciens probet.

29. Reproborum poena Dei electorumque gloriae famulatur.---Sed quia tandiu in hac vita electorum usibus servit, quandiu malitiae suae nequitiam tentationibus exercere potuerit, hoc autem in loco a Domino non solum ex pacto servus, sed sempiternus servus accipi dicitur, investigare compellimur quomodo et post praesentis vitae terminum servire eum in perpetuum Domino demonstremus. Neque enim tunc justos coelesti felicitate pollentes adhuc tentare permittitur, cum ante eorum oculos aeternis gehennae ignibus mancipatur, quia nequaquam in illa superna patria tentationibus erudiendi sunt, in qua jam pro tentationum laboribus remunerantur. Sed tunc Leviathan iste cum suo corpore, reprobis videlicet omnibus, flammis ultricibus traditur, quibus sine fine crucietur. Quos scilicet cruciatus dum justi conspiciunt, in Dei laudibus crescunt, quia et in se cernunt bonum quo remunerati sunt, et in illis inspiciunt supplicium quod evaserunt. Ita enim tunc pulchra erit universitas, dum et gehenna juste cruciat impios, et aeterna felicitas juste remunerat pios. Sicut enim niger color in pictura substernitur, ut superjectus albus vel rubeus pulchrior ostendatur, ita tunc etiam malos bene ordinans Deus, feliciora exhibet gaudia beatorum, ostensis ante eorum oculos suppliciis reproborum. Et quamvis illud ex visione dominica eorum gaudium non sit quod crescat, magis tamen auctori suo esse se debitores sentiunt, quando et bonum cernunt quod juste remunerati percipiunt, et malum quod misericorditer adjuti vicerunt. Igitur si utilitati justorum et hic tentatio Leviathan istius,

et illic damnatio proficit, sempiternus servus est dum Dei laudibus nesciens servit, et illic poena ejus justa, et hic voluntas injusta. Sequitur:

CAPUT XV

VERS. 24.---Nunquid illudes ei quasi avi?

30. Diabolus animal quadrupes per actionis immundae fatuitatem; draco per nocendi malitiam; avis per elationem.---Quid est quod adversarius noster prius Behemoth, postmodum Leviathan dicitur, nunc vero avi in perditionis suae illusione comparatur? Behemoth, quippe, ut diximus, bellua interpretatur, quae quadrupes ostenditur, dum sicut bos fenum comedere perhibetur. Leviathan vero, quia hamo capitur, procul dubio serpens in aquis innotescitur. Nunc vero ad avis similitudinem ducitur, cum dicitur: Nunquid illudes ei quasi avi? Cur ergo bellua, vel jumentum, cur draco, cur avis appelletur, indagemus. Citius enim nomina ejus agnoscimus, si tergiversationis illius astutiam subtiliter exploremus. De coelo quippe ad terram venit, et ad spem coelestium nulla jam respiratione se erigit. Irrationale ergo et quadrupes animal est per actionis immundae fatuitatem, draco per nocendi malitiam, avis per subtilis naturae levitatem. Quia enim hoc quod contra se agit ignorat, bruto sensu bellua est; quia malitiose nobis nocere appetit, draco est; quia vero de naturae suae subtilitate superbe extollitur, avis est. Rursum, quia in hoc quod inique agit ad utilitatem nostram divina virtute possidetur, jumentum est; quia vero latenter mordet, serpens est; quia autem nonnunquam per indomitam superbiam se etiam lucis angelum simulat, avis est. Humanum etenim genus quamvis inexplicabili iniquitatis arte lacessat, tribus tamen vitiis valde tentat, ut videlicet alios sibi per luxuriam, alios per malitiam, alios per superbiam subdat.

31. Secundum varias illas formas, varie tentat. Satanae escam ostendit Christus, laqueum abscondit.--- Non ergo immerito in eo quod agere nititur ex ipso suarum actionum nomine vocatur, cum jumentum, draco, vel avis dicitur. In eis quippe quos ad stultitiam luxuriae excitat, jumentum est; in eis quos ad nocendi malitiam inflammat, draco est; in eis autem quos in fastum superbiae quasi alta sapientes elevat, avis est; in illis vero quos pariter in luxuria et superbia et malitia polluit, jumentum, draco, simul et avis existit. Per tot namque ad deceptorum cor se species intulit, in quot eos nequitias implicavit. Multarum igitur rerum nomine vocatur, quia ante deceptorum mentes in varias formarum species vertitur. Cum enim hunc per carnis luxuriam tentat, et tamen minime superat, mutata suggestione cor illius in malitiam inflammat. Quia ergo ad eum venire bellua non valuit, draco venit. Illum veneno malitiae corrumpere non valet, sed tamen bona sua ejus oculis opponit, et cor illius in superbiam extollit. Huic ergo ut draco subrepere non valuit, sed tamen adducto phantasmate inanis gloriae, coram cogitationis ejus obtutibus quasi avis volavit. Quae nimirum avis tanto contra nos immanius extollitur, quanto nulla naturae suae infirmitate praepeditur. Quia enim carnis morte non premitur, et Redemptorem nostrum carne mortalem vidit, altiori fastu elationis intumuit; sed ubi contra auctorem suum penna se superbiae extulit, ibi laqueum suae mortis invenit. Nam ea ejus carnis morte prostratus est, quam expetiit elatus; et inde pertulit laqueum, unde quasi escam suae malitiae mortem justi concupivit. Dicatur ergo: Nunquid illudes ei quasi avi? Quasi avi quippe Dominus illusit, dum ei in passione unigeniti Filii sui ostendit escam, sed laqueum abscondit. Vidit enim quod ore perciperet, sed non vidit quod gutture teneret. Nam quamvis eum fuerat ipse confessus Filium Dei, velut purum tamen illum hominem mori credidit, ad cujus mortem Judaeorum persequentium animos concitavit (Matth. VIII, 29). Sed in ipso traditionis ejus tempore tarde jam cognovisse intelligitur, quod ipse

illa ejus morte puniretur. Unde et Pilati conjugem somniis terruit, ut vir illius a justi persecutione cessaret (Matth. XXVII, 19). Sed res interna dispensatione disposita nulla valuit machinatione refragari. Expediebat namque ut peccatorum mortem juste morientium solveret mors justi injuste morientis. Quod quia Leviathan iste usque ad tempus passionis illius ignoravit, quasi more avis illusus, divinitatis ejus laqueum pertulit, dum humanitatis ejus escam momordit. Sequitur:

CAPUT XVI

IBID.---Aut ligabis eum ancillis tuis.

32. Christus infirma mundi eligens, diaboli fortitudinem debellavit. Domus sapientiae Christi corpus, et Ecclesia. Ad praedicandum Evangelium soli assumpti sunt qui per se non essent idonei.---Subaudis ut ego. In servis etsi despecta est conditio, virilitas viget; in ancillis autem cum conditione pariter sexus jacet. Bene ergo Dominus Leviathan istum non servis, sed ancillis suis ligare se asserit, quia ad nostram redemptionem veniens, et suos contra mundi superbiam praedicatores mittens, relictis sapientibus insipientes, relictis fortibus debiles, relictis divitibus pauperes elegit. Ancillis ergo suis Leviathan hujus fortitudinem Dominus ligavit, quia attestante Paulo: Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia (I Cor. I, 27). Unde bene per Salomonem dicitur: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem, immolavit victimas, miscuit vinum, proposuit mensam, misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et moenia civitatis (Prov. IX, 1, 2, 3). Sapientia quippe domum sibi condidit, cum unigenitus Dei Filius in semetipso intra uterum Virginis, mediante anima, humanum sibi corpus creavit. Sic quippe corpus Unigeniti domus Dei dicitur, sicut etiam templum vocatur; ita vero, ut unus idemque Dei atque hominis filius ipse sit qui inhabitat, ipse qui inhabitatur. Quod tamen recte et aliter

accipitur, si domus sapientiae Ecclesia vocetur. Quae septem sibi columnas excidit, quia ab amore praesentis saeculi disjunctas ad portandam ejusdem Ecclesiae fabricam mentes praedicantium erexit. Quae pro eo quod perfectionis virtute subnixae sunt, septenario numero designantur. Immolavit victimas, quia vitam praedicantium mactari in persecutione permisit. Vinum miscuit, quia divinitatis et humanitatis suae nobis pariter arcana praedicavit. Mensam quoque proposuit, quia Scripturae sacrae nobis pabula aperiendo praeparavit. Ancillas etiam suas misit, quae ad arcem nos atque civitatis moenia vocarent, quia praedicatores infirmos abjectosque habere studuit, qui fideles populos ad spiritalis patriae aedificia superna colligerent. Unde in Evangelio Dominus Nathanaelem laudat (Joan. I, 47), nec tamen in sorte praedicantium numerat, quia ad praedicandum eum tales venire debuerant, qui de laude propria nihil habebant, ut tanto solidius veritatis esse cognosceretur quod agerent, quanto et aperte cerneretur quia ad hoc agendum per se idonei non fuissent. Ut ergo mira potentia per praedicatorum linguas claresceret, prius mirabilius actum est ut eorumdem praedicantium meritum nullum esset. Ancillas ergo Dominus misit, et Leviathan hujus fortitudinem ligavit, quia infirmos praedicatores mundo exhibuit, et potentes quosque, qui ejus corpus fuerant, sub terroris sui vinculo restrinxit. Et in semetipso Leviathan iste ancillis ligatur, cum infirmis praedicantibus, veritatis clarescente lumine, contra electorum mentes antiquus hostis non quantum vult saevire permittitur; sed ne sub infidelitatis captivitate cunctos quos appetit teneat, signis et virtutibus coarctatur. Ipse ergo per se hoc fortiter facit, qui contra contra illum vires non fortibus tribuit. Sed quia quos contra eum Dominus mittat insinuat, nunc etiam quid ipsi agant qui mittuntur, adjungit. Sequitur:

CAPUT XVII

VERS. 25.---Concident eum amici, divident illum negotiatores.

33. Diaboli membra conciduntur, cum ab ejus corpore peccatores separantur Christo sociandi. Praedicatores sunt negotiatores.---Leviathan iste toties conciditur, quoties divini verbi gladio sua ab illo membra separantur. Iniqui enim cum verbum veritatis audiunt, et, sancto timore perculsi, ab antiqui se hostis imitatione suspendunt, ipse in corpore suo dividitur, cui hi qui prave inhaeserant subtrahuntur. Ipsos vero amicos nominat, quos superius ancillas vocat; ipsos etiam negotiatores appellat, quos amicos dixerat. Sancti etenim praedicatores prius ancillae sunt per formidinem, post amici per fidem, ad extremum quoque negotiatores per actionem. Ipsis quippe infirmantibus dicitur: Nolite timere, pusille grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum (Luc. XII, 32). Ipsis rursum convalescentibus dicitur: Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV, 15). Ipsis ad extremum in negotii operationem pergentibus jubetur: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae (Marc. XVI, 15). In praedicatione quippe fidei quasi quoddam negotium geritur, dum verbum datur, et fides ab auditoribus sumitur. Quasi quoddam negotium faciunt, qui praedicationem praerogant, et a populis fidem reportant. Fidem impartiunt, et eorum sanctam protinus vitam sumunt. Si enim justorum praedicatio negotium non fuisset, profecto Psalmista non diceret: Sumite psalmum, et date tympanum (Psal. LXXX, 2). In tympano etenim corium siccatur ut sonet. Quid est ergo dicere: Sumite psalmum, et date tympanum, nisi accipite spiritale canticum cordis, et reddite temporalem macerationem corporis? Si superna praedicatio negotium non fuisset, nequaquam sub typo fortis mulieris Salomon de sancta Ecclesia diceret: Sindonem fecit et vendidit, et cingulum tradidit Chananaeo (Prov. XXXI, 24). Quid enim signatur per linteum sindonis, nisi subtilis intextio sanctae

praedicationis? In qua molliter quiescitur, quia mens in illa fidelium spe superna refovetur. Unde et Petro animalia in linteo demonstrantur (Act. X, 11), quia peccatorum animae misericorditer aggregatae, in blanda fidei quiete continentur. Hanc ergo sindonem Ecclesia fecit, et vendidit, quia fidem quam credendo texuerat loquendo dedit, et ab infidelibus vitam rectae conversationis accepit. Quae et Chananaeo cingulum tradidit, quia per vigorem demonstratae justitiae, fluxa opera gentilitatis astrinxit, ut hoc quod praecipitur vivendo teneatur: Sint lumbi vestri praecincti (Luc. XII, 35). Praedicatores ergo suos Dominus quaerendo ancillas invenit, permutando amicos facit, ditando negotiatores exhibet. Qui enim mundi prius minas infirmi timuerunt, post ad cognoscenda divina consilia ascendunt. Ditati autem virtutibus, usque ad exercendum fidei negotium perducuntur, ut Leviathan istius membra increpando atque suadendo tanto severius incidant, quanto et amici facti amori veritatis semetipsos verius copulant, atque ab eo peccantium animas tanto celerius subtrahant, quanto negotiatores idonei effecti in semetipsis amplissimas apothecas virtutum monstrant. Quia enim per praedicatores Dei valde laudabiliter a Leviathan isto res possessa dividitur, veritatis vox per prophetam pollicetur, dicens: Et si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris (Jerem. XV, 19). Pretiosum quippe a vili separat, qui humanas mentes a reproba antiqui hostis imitatione disjungit. Recte os Dei dicitur, quia per eum procul dubio eloquia divina formantur. Sequitur:

CAPUT XVIII

VERS. 26. Nunquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius?

34. In Ecclesiae sagena prius capti piscatores, deinde per eos rhetores et philosophi.---Quid per sagenas vel gurgustium piscium nisi ecclesiae fidelium, quae unam

Ecclesiam catholicam faciunt, designatur? Unde in Evangelio scriptum est: Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti (Matth. XIII, 47). Regnum coelorum scilicet vocatur Ecclesia, cujus dum mores Dominus ad superna sublevat, jam haec ipsa in Domino per coelestem conversationem regnat. Quae recte etiam sagenae missae in mare comparatur, ex omni genere piscium congreganti, quia missa in hoc gentilitatis saeculum, nullum respuit; sed malos cum bonis, superbos cum humilibus, iracundos cum mitibus, et fatuos cum sapientibus cepit. In pelle vero Leviathan istius, stultos ejus corporis, in capite autem prudentes accipimus. Vel certe pelle, quae est exterius, subditi ad haec extrema servientes, capite autem praepositi, designantur. Et bene Dominus, servato ordine, has sagenas vel gurgustium piscium, id est Ecclesiam suam, et vota fidelium prius se pelle ejus et postmodum capite asserit impleturum, quia, sicut superius diximus (Sup., c. 16 hujus lib., n. 32), prius elegit infirma, ut post confunderet fortia. Elegit quippe stulta mundi, ut confunderet sapientes (I Cor. I, 27). Prius namque collegit indoctos, et postmodum philosophos; et non per oratores docuit piscatores, sed mira potentia per piscatores subegit oratores. Dicit ergo: Nunquid implebis sagenas pelle ejus, aut gurgustium piscium capite illius. Subaudis, ut ego, qui intra Ecclesiam fidelium prius quasi pellem diaboli extremos atque infimos colligo, et postmodum caput illius, id est prudentes mihi adversarios, subdo. Sequitur: Pones super eum manum tuam? Id est ut ego, qui forti illum potentia reprimens, non plus quam expediat saevire permitto, ejusque saevitiam quantum permisero in electorum meorum utilitatem retorqueo. Vel certe manum super eum ponere est virtutis potestate superare. Beato igitur Job per interrogationem dicitur:

VERS. 27.---Pones super eum manum tuam?

Ac si aperte diceretur? Nunquid virtute illum propria reprimes? Unde et apte mox subditur:

CAPUT XIX

IBID.---Memento belli, nec ultra addas loqui.

35. Quam alta dispensatione Deus famulos suos vel minis, vel etiam flagellis premat.---Alta dispensatio judiciorum Dei idcirco saepe bene merentes famulos vel minis impetit, vel flagellis premit, vel quibusdam superimpositis oneribus gravat, vel laboriosis occupationibus implicat, quia mira potentia praevidet quod si quieti ac liberi in tranquillitate persisterent, tentationes ferre adversarii non valentes, mentis prostrati vulneribus jacerent. Dum ergo eos foris tolerandis flagellis vel oneribus occupat, a suscipiendis intus tentationum jaculis occultat. Moris quippe medicinalis est, ut saepe fervorem viscerum in pruriginem cutis trahat, et plerumque inde interius curat, unde exterius sauciat. Ita nonnunquam divinae dispensationis medicamine agitur ut exterioribus doloribus internum vulnus adimatur, et flagellorum sectionibus repellatur ea quae occupare mentem poterat interior putredo vitiorum; et tamen saepe dum patentis culpae sibi homines conscii non sunt, et aut doloribus cruciantur, aut laboribus deprimuntur, contra justum atque omnipotentem judicem in querelam prosiliunt, scilicet minus intuentes contra quam fortem adversarium bellum gerunt. Cujus si intolerabiles vires sollicite attenderent, nequaquam de his quae exterius tolerant murmurarent.

36. Haec gravia non videntur, si bella occulti adversarii graviora ponderemus. Non patris flagellum sed hostis gladium formidemus.---Sed ideo videntur nobis haec gravia, quia bella occulti adversari nolumus pensare graviora. A quibus plerumque bellis, ut diximus, dum flagellamur, defendimur, dum affligimur, occultamur.

Caro enim nostra prius quam resurrectionis incorruptione solidetur, si nullo moerore afficitur, in tentationibus effrenatur. Quis autem nesciat quod multo melius sit ardere flamma febrium quam igne vitiorum? Et tamen cum febre corripimur, quia vitiorum aestum qui occupare nos poterat considerare negligimus, de percussione murmuramus. Quis nesciat quod multo melius sit duris in servitio hominibus subjici, quam blandientibus daemoniacis spiritibus subdi? Et tamen cum alto Dei judicio jugo humanae conditionis atterimur, in querelam prosilimus, nimirum quia minus attendimus quod si nos nulla conditio servitutis opprimeret, fortasse mens nostra multis iniquitatibus pejus libera deserviret. Ideo ergo haec quae toleramus, gravia credimus, quia bella hostis callidi, quam sint contra nos dura atque intolerabilia non videmus. Menti enim nostrae omne pondus vilesceret, si ea quae se opprimere poterant, occulti adversarii bella pensaret. Quid enim si omnipotens Deus onera quae patimur sublevet, sed tamen sua nobis adjutoria subtrahat, et inter Leviathan istius nos tentamenta derelinquat? Saeviente tanto hoste quo ibimus, si nullis auctoris nostri protectionibus defendamur? Quia ergo beatus Job culpae sibi conscius non erat, et dura tamen flagella tolerabat, ne fortasse in vitio murmurationis excedat, memoretur quod timeat, et dicatur ei: Memento belli, nec ultra addes loqui. Ac si ei aperte diceretur: Si occulti hostis contra te bellum consideras, quidquid a me pateris, non accusas. Si impetentem te adversarii gladium prospicis, flagellum patris nullatenus perhorrescis. Vides enim quali flagello te ferio, sed intueri negligis a quanto te hoste flagellando liberum servo. Memento ergo belli, nec ultra addas loqui, id est, tanto te ad disciplinam patris exhibe tacitum, quanto te prospicis ad bella hostis infirmum. Dum ergo me corripiente percuteris, ut aequanimiter feras, hostem tuum ad memoriam revoca, et durum non aestimes omne quod pateris, dum externis cruciatibus ab interna passione liberaris. Quia autem Leviathan iste de divina

misericordia falsa sibi promissione blanditur, postquam terrorem fortitudinis ejus intulit, et beati Job animum in ejus circumspectione commovit, dicens: Memento belli, nec ultra addas loqui; ut irremissibilem reatum ejus ostenderet, illico adjunxit:

CAPUT XX

VERS. 28.--- Ecce spes ejus frustrabitur eum.

37. Diaboli et reproborum omnium aeterna damnatio, praesentibus omnibus electis publicanda.--- Quod sic de eo debet intelligi, ut referri etiam ad illius corpus possit, quia iniqui omnes qui districtionem justitiae divinae non metuunt, incassum sibi de misericordia blandiuntur. Moxque ad consolationem nostram rediens, extremi judicii futurum ejus interitum praenuntiat, dicens:

Et videntibus cunctis praecipitabitur.

Cunctis enim videntibus praecipitabitur, quia aeterno tunc judice terribiliter apparonte, astantibus legionibus angelorum, assistente cuncto ministerio coelestium potestatum, atque electis omnibus ad hoc spectaculum deductis, ista bellua crudelis et fortis in medium captiva deducitur, et cum suo corpore, id est cum reprobis omnibus, aeternis gehennae incendiis mancipatur, cum dicitur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). O quale erit illud spectaculum, quando haec immanissima bestia electorum oculis ostendetur, quae hoc belli tempore nimis illos terrere potuerat, si videretur! Sed occulto ac miro Dei consilio agitur, ut et nunc per ejus gratiam a pugnantibus non visa vincatur, et tunc a laetis victoribus jam captiva videatur. Tunc autem justi divino adjutorio quantum debitores sunt plenius recognoscunt, quando tam fortem bestiam viderint quam nunc infirmi vicerunt, et in hostis sui

immanitate conspiciunt quantum debeant gratiae defensoris sui. Redeunt enim de hoc praelio tunc milites nostri virtutum trophaea referentes; et receptis corporibus, cum jam in illo judicio coelestis regni introitum sortiuntur, prius immanissimas vires hujus antiqui serpentis aspiciunt, ne vile aestiment quod evaserunt. Bene ergo dicitur: Et videntibus cunctis praecipitabitur, quia visa mors ejus tunc gaudium exhibet, cujus tolerata vita nunc justis quotidie in cruciatibus bellum movet. Sed audientes ista, ac si protinus quereremur, Domino dicentes: Domine, qui Leviathan istum tantae esse fortitudinis non ignoras, eum in certamine infirmitatis nostrae cur suscitas? illico adjunxit:

CAP. XLI, VERS. 1.---Non quasi crudelis suscitabo eum.

Et velut si mox a nobis causa rationis quaereretur. Quomodo non eum quasi crudelis suscitas, quem scimus quia tantos invadere et devorare permittis? statim subdidit, dicens:

CAPUT XXI

VERS. 1, 2.---Quis enim resistere potest vultui meo? et quis ante dedit mihi, ut reddam ei?

38. Gratia Dei gratuita.---Quibus duobus versibus et virtutem suae potentiae, et omne pondos rationis explevit. Nam propter potentiam dixit: Quis enim resistere potest vultui meo? Et propter rationem subdidit: Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? Ac si diceret: Non eum quasi crudelis suscito, quia de ejus fortitudine et electos meos potenter eripio, et rursum reprobos non injuste, sed rationabiliter damno; id est, et eos quos benigne eligo eripere mirabiliter possum, et eos quos respuo non injuste derelinquo. Nemo quippe ut divina

illum gratia subsequatur prius aliquid contulit Deo. Nam si nos Deum bene operando praevenimus, ubi est quod Propheta ait: Misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11). Si quid nos bonae operationis dedimus, ut ejus gratiam mereremur, ubi est quod Apostolus dicit: Gratia salvati estis per fidem; et hoc non ex vobis, sed Dei donum est, non ex operibus (Ephes. II, 8)? Si nostra dilectio Deum praevenit, ubi est quod Joannes apostolus dicit: Non quia nos dilexerimus Deum, sed quia ipse prior dilexit nos (I Joan. IV, 10)? Ubi est quod per Osee Dominus dicit: Diligam eos spontanee (Oseae XIV, 5)? Si sine ejus munere nostra virtute Deum sequimur, ubi est quod per Evangelium Veritas protestatur, dicens: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5)? Ubi est quod ait: Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum (Ibid. VI, 43)? Ubi est quod iterum dicit: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Ibid. XV, 16)? Si saltem dona bonorum operum virtute nostra bene cogitando praevenimus, ubi est quod rursum per Paulum tam salubriter dicitur, ut omnis de se humanae mentis fiducia ab ipsa cordis radice succidatur, cum dicit: Non quia sufficientes simus aliquid cogitare a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5)? Nemo ergo Deum meritis praevenit, ut tenere eum quasi debitorem possit; sed miro modo aequus omnibus conditor, et quosdam praeelegit, et quosdam in suis pravis moribus juste derelinquit.

39. Nec electis pietas sine justitia, nec reprobis justitia sine misericordia exhibetur.---Nec tamen electis suis pietatem sine justitia exhibet, quia hic eos duris afflictionibus premit; nec rursum reprobis justitiam sine misericordia exercet, quia hic aequanimiter tolerat quos quandoque in perpetuum damnat. Si ergo et electi praevenientem se gratiam sequuntur, et reprobi juxta quod merentur accipiunt, et de misericordia inveniunt electi quod laudent, et de justitia non habent reprobi quod accusent. Bene itaque dicitur: Quis ante dedit mihi,

ut reddam ei? Ac si aperte diceretur: Ad parcendum reprobis nulla ratione compellor, quia eis debitor ex sua actione non teneor. Idcirco enim nequaquam coelestis patriae praemia aeterna percipiunt, quia ea nunc dum promereri poterant, ex libero arbitrio contempserunt. Quod videlicet liberum arbitrium in bono formatur electis, cum eorum mens a terrenis desideriis gratia aspirante suspenditur.

40. Bonum quod agimus et Dei est, et nostrum.--- Bonum quippe quod agimus, et Dei est, et nostrum: Dei per praevenientem gratiam, nostrum per obsequentem liberam voluntatem. Si enim Dei non est, unde ei gratias in aeternum agimus? Rursum si nostrum non est, unde nobis retribui praemia speramus? Quia ergo non immerito gratias agimus, scimus quod ejus munere praevenimur; et rursum, quia non immerito retributionem quaerimus, scimus quod obsequente libero arbitrio bona elegimus quae ageremus. Sequitur: Omnia quae sub coelo sunt mea sunt. Omnibus liquet quod non solum ea quae sub coelo sunt, sed ipsa quoque quae super coelos condita coelestia vocantur ejus voluntati serviunt a quo se creata esse meminerunt. Cur ergo tantummodo de inferioribus loquens ait.

CAPUT XXII

IBID.---Omnia quae sub coelo sunt, mea sunt?

41. Omnia Deo serviunt.---Sed quia de Leviathan loquitur, qui jam non in aetherei coeli sede continetur, cuncta quae sub coelo sunt asserit sua esse, ut eum quoque qui de coelo cecidit, suae doceat potestati servire, ac si diceret: Leviathan iste beatitudinem quidem meam perdidit, sed dominium non evasit, quia et ipsae mihi potestates inserviunt quae mihi pravis actionibus adversantur. Sequitur:

VERS. 3.---Non parcam ei verbis potentibus, et ad deprecandum compositis.

42. Qua ratione diabolus dicitur Deum deprecari.--- Quis hoc, quod legisse se nequaquam novit, existimet, quia culparum suarum diabolus sit veniam petiturus? Sed ille fortasse homo, quem Leviathan iste in mundi termino vas sibi proprium facit, quem, attestante Paulo, Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui (II Thess. II, 8), territus tantae majestatis praesentia, quia exercere vires suas non valet, ad preces inclinatur. Quod tamen de ejus corpore, id est iniquis omnibus intelligi aptius potest, qui sero ad petitionum verba veniunt, quia nunc exsequi facta contemnunt. Unde per Evangelium Veritas dicit: Novissime veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis (Matth. XXV, 11). Quibus illico respondetur: Amen dico vobis, nescio vos (Ibid., 12). Sed cum verba potentia ad deprecandum componere dicitur, urget magis ut quod de ejus corpore in futuro diximus in hoc tempore sentiamus.

43. Irritae sunt preces quas pia vita non sequitur. Nonnullis in usum negotiationis vertitur oratio. Veram orationem efficiunt amari gemitus, non verba composita.-- -Sunt namque intra sanctam Ecclesiam nonnulli, qui prolixas ad Dominum preces habent, sed vitam deprecantium non habent; nam promissa coelestia petitionibus sequuntur, operibus fugiunt. Hi nonnunquam etiam lacrymas in oratione percipiunt, sed cum post orationis tempora eorum mentem superbia pulsaverit, illico in fastu elationis intumescunt; cum avaritia instigat, mox per incendia avidae cogitationis exaestuant; cum luxuria tentaverit, illicitis protinus desideriis anhelant; cum ira suaserit, mox mansuetudinem mentis flamma insaniae concremat. Ut ergo diximus, et fletus in prece percipiunt, et tamen, expletis precibus, cum vitiorum suggestione pulsantur, nequaquam pro aeterni regni desiderio se flevisse meminerunt. Quod aperte de se

Balaam innotuit, qui justorum tabernacula conspiciens, ait: Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia (Num. XXIII, 10). Sed cum compunctionis tempus abscessit, contra eorum vitam quibus se similem fieri etiam moriendo poposcerat, consilium praebuit; et cum occasionem de avaritia reperit, illico oblitus est quidquid sibi de innocentia optavit. Virtutis igitur pondus oratio non habet, quam nequaquam perseverantia continui amoris tenet. Quo contra bene de Anna flente perhibetur: Vultusque ejus non sunt amplius in diversa mutati (I Reg. I, 18), quia videlicet mens ejus nequaquam post preces inepta laetitia lasciviendo perdidit, quod orationis suae tempore gemituum rigore exquisivit. Nonnullis vero in usum negotiationis vertitur labor orationis. De quibus in Evangelio Veritas dicit: Devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis. Hi accipient prolixius judicium (Marc. XII, 40). Quia ergo iniquorum petitionibus qui Leviathan istius corpus sunt nullo modo parcitur, cum eorum preces opere destruuntur, recte nunc dicitur: Non parcam ei verbis potentibus et ad deprecandum compositis. Quamvis et per hoc quod verba potentia et ad deprecandum composita referuntur, aperte inanitas orationis ostenditur. Veraciter namque orare, est amaros in compunctione gemitus, et non composita verba resonare. Sed quia antiquus hostis quo districtius frangitur, eo nequius per multiplicia argumenta dilatatur, cujus tamen insidias Dominus quanto subtilius occultari considerat, tanto nobis misericordius manifestat, recte subjungitur:

CAPUT XXIV

VERS. 14.---Quis revelabit faciem indumenti?

44. Satan aliter religiosas mentes, aliter mundo deditas tentat.---Leviathan iste aliter religiosas hominum mentes, aliter vero huic mundo deditas tentat; nam pravis

mala quae desiderant aperte objicit, bonis autem latenter insidians, sub specie sanctitatis illudit. Illis velut familiaribus suis iniquum se manifestius insinuat; istis vero velut extraneis cujusdam quasi honestatis praetextu se palliat, ut mala quae eis publice non valet, tecta bonae actionis velamine subintromittat. Unde et membra ejus saepe cum aperta nequitia nocere non possunt, bonae actionis habitum sumunt; et prava quidem se opere exhibent, sed sancta specie mentiuntur. Iniqui enim si aperte mali essent, a bonis recipi omnino non possent; sed sumunt aliquid de visione bonorum, ut dum boni viri in eis recipiunt speciem quam amant, permistum sumant etiam virus quod vitant. Unde quosdam Paulus apostolus intuens sub praedicationis velamine ventris studio servientes, ait: Ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis (II Cor. XI, 14). Quid ergo mirum si ministri ejus transfigurantur velut ministri justitiae? Hanc transfigurationem Josue timuit, quando videns angelum, cujus esset partis inquisivit, dicens: Noster es, an adversariorum (Josue V, 13)? ut videlicet si adversae virtutis esset, eo ipso quo se suspectum cognosceret, ab illusione resiliret. Quia ergo Leviathan iste in eo quod iniquitatis opus molitur, saepe specie sanctitatis induitur; et quia nisi per divinam gratiam simulationis ejus detegi indumenta non possunt, bene dicitur: Quis revelabit faciem indumenti ejus? Subaudis nisi ego, qui servorum meorum mentibus gratiam subtilissimae discretionis inspiro, ut revelata malitia faciem ejus nudam videant, quam coopertam ille sub habitu sanctitatis occultat. Et quia aliquando fidelium mentes corrumpere ostensione sua, aliquando suggestione conatur (agit enim modo opere, modo persuasione), recte subjungitur:

CAPUT XXV

IBID.---Et in medium oris ejus quis intrabit?

45. Deus electis calliditatem ejus revelat.---Subaudis nisi ego, qui per discretas electorum mentes suggestionum ejus verba dicutio, et non ita haec esse ut sonuerunt manifesto. Bonum namque videntur promittere, sed ad perditum finem trahunt. In medium igitur oris ejus intrare est calliditatis ejus verba penetrare, ut nequaquam pensetur quid resonant, sed quo intendant. Intrare Adam in medium oris ejus noluit, quando intentionem persuasionis illius caute pensare neglexit; divinitatem quippe se per illum accipere credidit, et immortalitatem amisit (Genes. III). Unde ergo ab intellectu verborum ejus incaute exterius stetit, inde se ori illius devorandum funditus praebuit. Sequitur:

CAPUT XXVI

VERS. 5.---Portas vultus ejus quis aperiet?

46. Portae Leviathan pseudopraedicatores appellantur. Has Dominus aperit, magistros errorunt manifestando.---Portae vultus ejus sunt iniqui doctores, qui idcirco portae vultus ejus vocati sunt, quia per ipsos quisque ingreditur, ut Leviathan iste quasi in potestatis suae principatu videatur. Sicut enim Scriptura sacra sanctos viros portas Sion vocare consuevit (Sion quippe speculatio interpretatur, et non immirito praedicatores sanctos portas Sion dicimus, quia per eorum vitam atque doctrinam abscondita supernae contemplationis intramus), ita etiam portis Leviathan istius errorum magistri signantur, quorum dum praedicatio perversa recipitur, miseris auditoribus via perditionis aperitur. Sed portae istae ante oculos hominum plerumque ad introducendum quidem apertae sunt, sed tamen ad deprehendendum clausae, quia recta in specie exhibent, sed opere prava persuadent. Ad deprehendendum ergo clausae sunt, quia ne intrinsecus cognosci valeant, exteriori simulatione muniuntur. Quas tamen mira potentia Dominus aperit, quia electis suis hypocritarum

mentes comprehensibiles facit. Portas ergo vultus ejus quis aperiet? Subaudis nisi ego, qui electis meis magistros errorum sub specie sanctitatis absconditos perspicua cognitione manifesto. Et quia Antichristus veniens ipsas etiam summas hujus saeculi potestates obtinebit, qui duplici errore saeviens conatur ad se corda hominum et missis praedicatoribus trahere, et commotis potestatibus inclinare, bene de Leviathan isto Dominus subdidit, dicens:

CAPUT XXVII

IBID.---Per gyrum dentium ejus formido.

47. Dentes Leviathan iidem falsi doctores.---Mutato namque nomine, hos ejus dentes insinuare aliter voluit, quos superius portas vocavit. Perversi enim praedicatores portae ejus sunt, quia ingressum perditionis aperiunt. Dentes ejus sunt, quia eos quos in errore capiunt, a veritatis soliditate confringunt. Sicut enim sanctae Ecclesiae dentes accipimus eos qui praedicationibus suis peccantium duritiam conterunt, unde ei per Salomonem dicitur: Dentes tui sicut greges detonsarum ascendentium de lavacro (Cant. IV, 2); qui non immerito detonsis ac lotis ovibus comparantur, quia innocuam vitam sumentes, in lavacro baptismatis conversationis pristinae vellera vetusta posuerunt; ita etiam dentibus Leviathan istius errorum magistri figurantur, quia reproborum vitam mordendo dilaniant, et eos a veritatis integritate subductos in sacrificio falsitatis mactant. Quorum quidem praedicatio facile despici ab auditoribus poterat, sed hanc ante humana judicia adjunctus saecularium potestatum terror exaltat.

48. Muniunt illos saeculi potestates. Alii verbis, alii gladiis saeviunt. Insidiae Antichristi ex falsis miraculis.--- Recte ergo dicitur: Per gyrum dentium ejus formido, id est, iniquos praedicatores Antichristi perversae hujus

saeculi protegunt potestates. Nam quos illi appetunt loquendo seducere, multi potentium student saeviendo terrere. Per gyrum ergo dentium ejus formido est, ac si aperte diceretur: Idcirco isti perversi praedicatores aliquos suadentes conterunt, quia circa ipsos sunt alii qui infirmorum mentes terrentes affligunt. Quale itaque illud tempus persecutionis apparebit, quando ad pervertendam fidelium pietatem alii verbis saepiunt, alii gladiis? Quis enim etiam infirmus Leviathan istius dentes non despiceret, si non eos per circuitum potestatum saecularium terror muniret? Sed duplici contra eos calliditate agitur, quia quod eis ab aliis verbis blandientibus dicitur, hoc ab aliis gladiis ferientibus imperatur. Quae utrorumque actio, id est potentium atque loquentium, in Joannis Apocalypsi brevi est sententia comprehensa, qua dicitur: Potestas equorum in ore et in caudis eorum erat (Apoc. IX, 19). In ore namque doctorum, scientia; in cauda vero, saecularium potentia figuratur. Per caudam quippe, quae retro est, hujus saeculi postponenda temporalitas designatur, de qua Paulus apostolus dicit: Unum autem, quae retro sunt oblitus, ad ea quae ante sunt extentus (Philip. III, 13). Retro enim est omne quod transit, ante vero est omne quod veniens permanet. Istis ergo equis, id est nequissimis praedicatoribus, ubique carnali impulsu currentibus, in ore et in cauda potestas est, quia ipsi quidem perversa suadendo praedicant, sed temporalibus potestatibus fulti, per ea se quae retro sunt exaltant. Et quia ipsi apparere despicabiles possunt, ab iniquis auditoribus suis per eos sibi reverentiam exigunt, quorum patrociniis fulciuntur. Unde hic quoque non immerito per gyrum dentium ejus formido inesse describitur, quia multis terroribus agitur, ut in perversis eorum praedicationibus etsi non veritatis sententia, certe temporalis potentia timeatur. Unde bene eumdem Antichristum Psalmista descripsit, dicens: Sub lingua ejus labor et dolor, sedet in insidiis cum divitibus in occultis (Psal. IX, 28). Propter enim perversa dogmata sub lingua

ejus labor et dolor est; propter miraculorum vero speciem sedet in insidiis; propter saecularis autem potestatis gloriam, cum divitibus in occultis. Quia enim simul et miraculorum fraude et terrena potestate utitur, et in occultis et cum divitibus sedere perhibetur:

CAPUT XXVIII

VERS. 6.---Corpus illius quasi scuta fusilia.

49. Mali corripientibus scutum excusationis opponunt.---Sacra Scriptura scuti nomine aliquando uti in parte prospera, aliquando in adversa consuevit. Nam saepe scuti defensio pro divina protectione ponitur, nonnunquam vero pro humana repugnatione memoratur. Pro divina enim protectione ponitur, sicut per Psalmistam dicitur: Scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos (Psal. V, 13). Scuto nos Dominus coronare perhibetur, quia quos protegens adjuvat, remunerans coronat. Rursum pro humana repugnatione per eumdem Prophetam scutum ponitur sicut alibi ait: Ibi confregit cornua, arcum, scutum, gladium et bellum (Psal. LXXV, 4). In cornibus quippe elatio superborum, in arcu vero insidiae longe ferientium, in scuto autem obstinata duritia defensionum, in gladio vicina percussio, in bello vero ipsa contra Dominum mentis motio designatur. Quod nimirum totum in sancta Ecclesia confringitur, dum mentes Deo resistentium, superposito jugo humilitatis, edomantur. Hinc rursum per eumdem Psalmistam dicitur: Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni (Psal. XLV, 10). Arcum enim Dominus conterit, cum occulta insidiantium machinamenta dissolvit. Arma confringit, cum ea quae contra se erecta fuerant patrocinia humana comminuit. Scuta igni comburit, cum peccantium mentes obstinata se duritia defendentes, ad poenitentiae et confessionis ardorem sancti Spiritus calore succendit. Quod vero in hoc loco corpus Leviathan istius scutis fusilibus comparatur, perscrutandum nobis innuitur, quia durum

Tous les livres