Concilium Lateranum IV — Canones (1215) (page 5)
Cappas manicatas ad divinum officium intra ecclesiam non gerant sed nec alibi qui sunt in sacerdotio vel personatibus constituti nisi iusti causa timoris exegerit habitum transformari.
Fibulas omnino non ferant neque corrigias auri vel argenti ornatum habentes sed nec anulos nisi quibus competit ex officio dignitatis.
Pontifices autem in publico et in ecclesia superindumentis lineis omnes utantur nisi monachi fuerint quos oportet deferre habitum monachalem.
Palliis diffibulatis non utantur in publico sed vel post collum vel ante pectus hinc inde connexis.
Dolentes referimus quod non solum quidam minores clerici verum etiam aliqui ecclesiarum praelati circa comessationes superfluas et confabulationes illicitas ut de aliis taceamus fere medietatem noctis expendunt et somno residuum relinquentes vix ad diurnum concentum avium excitantur transcurrendo undique continuata syncopa matutinum.
Sunt et alii qui missarum celebrant solemnia vix quater in anno et quod deterius est interesse contemnunt et si quando dum haec celebrantur intersunt chori silentium fugientes intendunt externis collocutionibus laicorum dum que auditum ad indebitos sermones effundunt aures intentas non porrigunt ad divina.
Haec igitur et similia sub poena suspensionis penitus inhibemus districte praecipientes in virtute obedientiae ut divinum officium diurnum pariter et nocturnum quantum eis deus dederit studiose celebrent pariter et devote.
Sententiam sanguinis nullus clericus dictet aut proferat sed nec sanguinis vindictam exerceat aut ubi exercetur intersit.
Si quis autem huiusmodi occasione statuti ecclesiis vel personis ecclesiasticis aliquod praesumpserit inferre dispendium per censuram ecclesiasticam compescatur nec quisquam clericus literas scribat aut dictet pro vindicta sanguinis destinandas unde in curiis principum haec solicitudo non clericis sed laicis committatur.
Nullus quoque clericus rottariis aut balistariis aut huiusmodi viris sanguinum praeponatur nec illam chirurgiae artem subdiaconus diaconus vel sacerdos exerceant quae ad ustionem vel incisionem inducit nec quisquam purgationi aquae ferventis vel frigidae seu ferri candentis ritum cuiuslibet benedictionis aut consecrationis impendat salvis nihilominus prohibitionibus de monomachiis sive duellis antea promulgatis.
Relinqui nolumus incorrectum quod quidam clerici sic exponunt ecclesias supellectilibus propriis et etiam alienis ut potius domus laicae quam dei basilicae videantur non considerantes quod dominus non sinebat ut vas transferretur per templum.
Sunt et alii qui non solum ecclesias dimittunt incultas verum etiam vasa ministerii et vestimenta ministrorum ac pallas altaris necnon et ipsa corporalia tam immunda relinquunt quod interdum aliquibus sunt horrori.
Quia vero zelus nos comedit domus dei firmiter prohibemus ne huiusmodi supellectilia in ecclesias admittantur nisi propter hostiles incursus aut incendia repentina seu alias necessitates urgentes ad eas oporteat haberi refugium.
Sic tamen ut necessitate cessante res in loca pristina reportentur. Praecipimus quoque ut oratoria vasa corporalia et vestimenta praedicta munda et nitida conserventur.
Nimis enim videtur absurdum in sacris sordes negligere quae dedecerent etiam in prophanis.
Statuimus ut in cunctis ecclesiis chrisma et eucharistia sub fideli custodia clavibus adhibitis conserventur ne possit ad illa temeraria manus extendi ad aliqua horribilia vel nefaria exercenda.
Si vero is ad quem spectat custodia ea incaute reliquerit tribus mensibus ab officio suspendatur et si per eius incuriam aliquid nefandum inde contigerit graviori subiaceat ultioni.
Omnis utriusque sexus fidelis postquam ad annos discretionis pervenerit omnia sua solus peccata confiteatur fideliter saltem semel in anno proprio sacerdoti et iniunctam sibi poenitentiam studeat pro viribus adimplere suscipiens reverenter ad minus in pascha eucharistiae sacramentum nisi forte de consilio proprii sacerdotis ob aliquam rationabilem causam ad tempus ab eius perceptione duxerit abstinendum.
Alioquin et vivens ab ingressu ecclesiae arceatur et moriens christiana careat sepultura.
Unde hoc salutare statutum frequenter in ecclesiis publicetur ne quisquam ignorantiae caecitate velamen excusationis assumat.
Si quis autem alieno sacerdoti voluerit iusta de causa sua confiteri peccata licentiam prius postulet et obtineat a proprio sacerdote cum aliter ille ipsum non possit solvere vel ligare.
Sacerdos autem sit discretus et cautus ut more periti medici superinfundat vinum et oleum vulneribus sauciati diligenter inquirens et peccatoris circumstantias et peccati per quas prudenter intelligat quale illi consilium debeat exhibere et cuiusmodi remedium adhibere diversis experimentis utendo ad sanandum aegrotum.
Caveat autem omnino ne verbo vel signo vel alio quovis modo prodat aliquatenus peccatorem sed si prudentiori consilio indiguerit illud absque ulla expressione personae caute requirat quoniam qui peccatum in poenitentiali iudicio sibi detectum praesumpserit revelare non solum a sacerdotali officio deponendum decernimus verum etiam ad agendam perpetuam poenitentiam in arctum monasterium detrudendum.
Cum infirmitas corporalis nonnumquam ex peccato proveniat dicente domino languido quem sanaverat vade et amplius noli peccare ne deterius aliquid tibi contingat decreto praesenti statuimus et districte praecipimus medicis corporum ut cum eos ad infirmos vocari contigerit ipsos ante omnia moneant et inducant quod medicos advocent animarum ut postquam infirmis fuerit de spirituali salute provisum ad corporalis medicinae remedium salubrius procedatur cum causa cessante cesset effectus.
Hoc quidem inter alia huic causam dedit edicto quod quidam in aegritudinis lecto iacentes cum eis a medicis suadetur ut de animarum salute disponant in desperationis articulum incidunt unde facilius mortis periculum incurrunt.
Si quis autem medicorum huius nostrae constitutionis postquam per praelatos locorum fuerit publicata transgressor extiterit tamdiu ab ingressu ecclesiae arceatur donec pro transgressione huiusmodi satisfecerit competenter.
Ceterum cum anima sit multo pretiosior corpore sub interminatione anathematis prohibemus ne quis medicorum pro corporali salute aliquid aegroto suadeat quod in periculum animae convertatur.
Ne pro defectu pastoris gregem dominicum lupus rapax invadat aut in facultatibus suis ecclesia viduata grave dispendium patiatur volentes in hoc occurrere periculis animarum et ecclesiarum indemnitatibus providere statuimus ut ultra tres menses cathedralis vel regularis ecclesia praelato non vacet infra quos iusto impedimento cessante si electio celebrata non fuerit qui eligere debuerant eligendi potestate careant ea vice ac ipsa eligendi potestas ad eum qui proximo praeesse dignoscitur devolvatur.
Is vero ad quem devoluta fuerit potestas dominum habens prae oculis non differat ultra tres menses cum capituli sui consilio et aliorum virorum prudentium viduatam ecclesiam de persona idonea ipsius quidem ecclesiae vel alterius si digna non reperiatur in illa canonice ordinare si canonicam voluerit effugere ultionem.
Quia propter electionum formas diversas quas quidam invenire conantur et multa impedimenta proveniunt et magna pericula imminent ecclesiis viduatis statuimus ut cum electio fuerit celebranda praesentibus omnibus qui debent et volunt et possunt commode interesse assumantur tres de collegio fide digni qui secreto et singulatim voces cunctorum diligenter exquirant et in scriptis redacta mox publicent in communi nullo prorsus appellationis obstaculo interiecto ut is collatione adhibita eligatur in quem omnes vel maior vel sanior pars capituli consentit.