Traité des principes (De principiis) (page 10)
Nunc ne de humanis quidem tentationibus silendum puto, quæ nascuntur interdum ex carne et sanguine, vel ex prudentia carnis et sanguinis quæ Deo dicitur esse inimica. Et utrum verum sit quod quidam dicunt quasi binas animas esse per singulos, posteaquam de his tentationibus exposuimus quæ plus quam humanæ dicuntur, id est quas adversum principatus et potestates, et adversum mundi hujus rectores tenebrarum harum, et adversus spiritualia nequitiæ in cœlestibus gerimus, vel quæ nobis adversus spiritus malignos et immundos dæmones peraguntur, dicemus. In qua re consequenter arbitror requirendum, si in nobis hominibus qui ex anima constamus et corpore ac spiritu vitali, est etiam aliud aliquid quod incitamentum habeat proprium, et commotionem ad malum provocantem: sicut haberi a quibusdam quæstio solet hujusmodi, utrumnam velut duæ animæ in nobis dicendæ sint, una quædam divinior et cœ- lestis, et alia inferior; an vero ex hoc ipso quod corporibus inhæremus (quæ corpora secundum propriam quidem naturam mortua sunt et penitus exanima, quia ex nobis, id est,
ex animabus, corpus materiale vivificatur, quod utique contrarium est et inimicum spiritui) trahimur et provocamur ad hæc mala quæ corpori grata sunt; an vero tertium, quod quidam Græcorum arbitrati sunt, quia anima nostra cum una sit per substantiam, ex pluribus tamen constet, et una pars ejus rationabilis, pars vero alia irrationabilis dicatur, et ea quidem pars quam irrationabilem dicunt in duos rursum dividatur affectus cupiditatis et iracundiæ. Has ergo tres quas supra diximus de anima opiniones a nonnullis haberi invenimus. Ex quibus illud interim quod quibusdam Græcorum philosophis visum diximus, quia tripartita sit anima, non valde confirmari ex divinæ Scripturæ auctoritate pervideo ad alia vero duo quæ reliqua sunt, inveniri possunt aliquanta quæ ex divinis litteris aptari posse videantur.
Ex quibus primo illud discutiamus quod astruere solent quidam, quia una sit bona in nobis anima et cœlestis, alia vero inferior et terrestris; et quod ea quidem quæ melior est, cœlitus inseratur, qualis est illa quæ et Jacob adversus Esau adhuc in utero posito palmam victoriæ supplantati præstitit fratris, et quæ in Hieremia sanctificatur ex vulva, et Spiritu sancto repletur ex utero in Joanne. Illam vero inferiorem quam dicunt, ex corporali eam semine simul asserunt cum corpore seminari, unde et præter corpus vivere eam vel subsistere negant posse, propter quod et carnem eam frequenter appellari dicunt. Quod enim scriptum est: Caro concupiscit adversus spiritum,» non hoc de carne dictum accipiunt, sed de hac anima quæ proprie carnis est anima. Sed et ex his student nihilominus confirmare hæc quæ in Levitico ita scripta sunt: «Anima omnis carnis, sanguis ipsius.» Ex eo enim quod per totam carnem sanguis diffusus vitam præstat carni, in sanguine inesse aiunt hanc animam quæ dicitur totius carnis esse anima. Hoc
autem ipsum quod dictum est, carnem repugnare adversus spiritum, spiritum autem adversus carnem; et quod dictum est: «Anima omnis carnis, sanguis ipsius,» alio nomine iidem vocari dicunt sapientiam carnis, quod est spiritus quidam materialis qui legi Dei subjectus non est, sed nec potest esse subjectus, quia voluntates habet terrenas et desideria corporalia. De hoc putant etiam Apostolum dixisse illud quod ait: «Video autem aliam legem in membris meis re» pugnantem legi mentis meæ, et captivum me ducentem in lege peccati quæ est in membris meis.» Si vero quis objiciat eis hoc dici de natura corporis, quod vere secundum proprietatem quidem naturæ suæ mortuum est, habere autem dicitur sensum vel sapientiam quæ inimica est Deo, vel quæ repugnat adversus spiritum, pro eo veluti si quis dicat quodammodo carnis ipsius esse vocem quæ clamet non esuriendum, non sitiendum, non algendum, neque velle prorsus in aliquo molestiam pati sive ex abundantia, sive ex penuria: hæc illi resolvere atque impugnare conabuntur, ostendentes quamplurimas alias esse passiones animæ quæ in nullo prorsus e carne originem trahant, et tamen his spiritus adversetur, sicut est ambitio, avaritia, æmulatio, invidia, superbia, et his similia; cum quibus pugnam quamdam esse humanæ menti, vel spiritui videntes, ideo causam omnium horum malorum non ponunt aliud quid nisi hanc de qua superius diximus, velut corporalem animam et ex seminis traduce generatam. Adhibere quoque ad assertionem horum etiam illud testimonium Apostoli solent, quod ait: «Manifesta autem sunt opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitiæ, idololatria, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, hæreses, sectæ, invidiæ, ebrietates, comessationes, et his dicentes non hæc omnia de usu vel delecta» similiatione carnis originem trahere, ita ut putentur ejus substantiæ quæ animam non habet, id est carnis, hi omnes motus existere. Sed et illud quod ait: «Videte, fratres, vocationem» vestram, quoniam non multi inter vos sapientes secundum carnem,» ad hoc videbitur inclinandum, ut propria quædam videatur esse carnalis ac materialis sapientia, alia vero sit sapientia secundum spiritum, quæ utique non potest dici sapientia, nisi sit anima carnis quæ sapiat hoc quod carnis sapientia nominatur. Ad hæc aiunt etiam illud: «Si» caro repugnat adversus spiritum, et spiritus adversus carnem,» uti non quæ volumus illa faciamus, quæ sunt de quibus dicit ut non quæ volumus faciamus? Certum est, aiunt, de spiritu non dici; non enim voluntas spiritus prohibetur. Sed neque de carne: quia si non habet animam propriam, sine dubio nec voluntatem habebit. Superest ergo ut de hujus animæ voluntate dicatur quæ habere potest propriam voluntatem, quæ utique adversatur voluntati spiritus. Et si ita est, constat quod hujus animæ voluntas quædam media est inter carnem et spiritum, uni sine dubio e duobus serviens et obtemperans: cuicumque obtemperare delegerit. Quæ cum se delectationibus carnis subdiderit, carnales homines facit: cum vero se spiritui junxerit, in spiritu esse homines facit, et propter hoc spirituales nominari. Quod designare Apostolus videtur, cum dicit: «Vos autem in carne» non estis, sed in spiritu.» Requirendum ergo est quæ sit omnino hæc ipsa voluntas inter carnem et spiritum, præter eam voluntatem quæ carnis esse vel spiritus dicitur. Pro certo namque habetur quod omnia quæcumque spiritus esse dicuntur, voluntas sit spiritus; et quæcumque opera carnis esse dicuntur, voluntas sit carnis. Quæ ergo ista est præter hæc voluntas animæ quæ extrinsecus nominatur, quam voluntatem nolens nos facere Apostolus dicit; «Ut non quæcumque vultis illa faciatis?» In quo hoc videtur designari, quod neutro ex his duobus, id est neque carni neque spiritui, debeat adhærere. Sed dicet quis quia sicut melius quidem est animæ si propriam faciat voluntatem, quam ut voluntatem faciat carnis: sic iterum melius est facere voluntatem spiritus magis quam propriam voluntatem. Quomodo ergo Apostolus ait: «Ut non quæ vultis illa faciatis?» Quoniam in ea pugna quæ inter carnem et spiritum geritur, non omnino spiritus certa victoria est; manifestum est enim obtinere in quamplurimis carnem,
Verum quoniam in disputationem incidimus profundam in qua necesse est ex singulis quibusque partibus quæ possunt moveri discutere, videamus ne forte in hoc loco tale aliquid tractari potest; quia sicut melius est animæ sequi spiritum, tunc cum spiritus carnem vicerit, ita etiam si videtur ei esse deterius sequi carnem repugnantem adversus spiritum, et ad se revocare animam volentem, tamen forte utilius videatur obtineri animam a carne, quam residere in suis propriis voluntatibus. Namque quoniam nec calida dicitur esse, nec frigida, sed in medio quodam tepore perdurans, si tardam et satis difficilem conversionem poterit invenire. Si vero carni adhæreat, ex his ipsis interdum malis quæ ex carnis vitiis patitur, satiata aliquando et repleta, velut gravissimis oneribus luxuriæ ac libidinis fatigata, facilius et velocius converti a materialibus sordibus ad cœlestium desiderium et spiritualem gratiam potest, Et hoc arbitrandum est dixisse Apostolum, idcirco pugnare spiritum adversus carnem, et carnem adversus spiritum, ut non quæcumque volumus, illa faciamus, sine dubio ea quæ extra voluntatem spiritus et extra voluntatem carnis designata sunt: ut si aliis nominibus diceremus, quia melius est hominem aut in virtute esse aut in malitia, quam in
nullo horum: anima vero priusquam se convertat ad spiritum et unum efficiatur cum eo, dum adhæret corpori, et de carnalibus cogitat, neque in bono statu videtur esse, neque manifeste in malo, sed esse animali, ut ita dixerim, similis. Melius autem est ut, si fieri potest, adhærens spiritui efficiatur spiritualis. Si vero fieri non potest, magis expedit eam vel carnis malitiam sequi, quam in suis positam voluntatibus, animalis irrationabilis statum tenere. Hæc autem tractavimus volentes singularum assertionum disserere opiniones, ampliori quam voluimus usi excursu, uti ne latere nos putarentur ea quæ moveri solent ab his qui quærunt utrum sit alia anima in nobis præter hanc cœlestem et rationabilem, quæ huic naturaliter adversetur, et vocetur vel caro, vel sapientia carnis, vel anima carnis.
Nunc videamus quid etiam adversum hæc responderi soleat ab his qui defendunt unum esse in nobis molum, et unam vitam unius ejusdemque animæ, cujus sive salus sive perditio secundum actus suos ipsi proprie ascribatur. Et primo videamus cujusmodi sint passiones animi quas patimur cum sentimus intra nosmetipsos velut in partes nos rapi per singula; cum pugna quædam fit cogitationum in cordibus nostris, et quædam nobis verisimilitudines suggeruntur, quibus nune in hoc, nunc in aliud inclinamur, quibusque nunc quidem arguimur, nunc vero nosmetipsos amplectimur. Nihil autem magnum est si mala ingenia dicamus quia varium ac sibi ipsi repugnans judicium habeant, et a semetipso discordans; cum etiam in omnibus hominibus ita inveniatur, si quando deliberatio incertæ rei ad consilium venerit, et prospicitur, vel consulitur quid rectius vel utilius eligatur. Nihil ergo mirum si duæ verisimilitudines sibi invicem occurrentes, et contraria suggerentes, in diversas partes animum rapiunt. Verbi causa, si cogitatio invitet aliquem ad fidem et timorem Dei, tunc non
potest dici quia caro adversum spiritum pugnet: sed dum incertum est quod verum et utile est, animus in diversa rapitur. Ita et cum putatur caro ad libidinem provocare, consilium vero melius hujuscemodi incitamentis resistit, non putandum est vitam esse aliquam aliam quæ adversus aliam resistat, sed naturam corporis quæ repleta sativi humoris loca evacuare gestit atque defluere: sicut nec contraria aliqua virtus, nec vita alterius animæ putanda est quæ nobis excitat sitim et provocat ad bibendum, vel quæ esurire facit, et irritat ad cibum. Sed sicut hæc naturalibus motibus corporis vel appetuntur, vel evacuantur; ita et naturalis seminis congregatus per tempus in suis locis humor expelli gestit et abjici: quod in tantum nequaquam impulsu alterius cujusquam provocationis efficitur, ut etiam sponte interdum soleat egeri. Cum ergo dicitur, quia «caro pugnat adversus spiritum,» ita intelligunt isti, quia usus, vel necessitas, vel delectamentum carnis provocans hominem abstrahit et abducit a divinis, et spiritualibus rebus. Pro necessitate etenim corporis abstracti, divinis et in æternum profuturis rebus vacare non sinimur. Sic rursus divinis et spiritualibus anima vacans, et spiritui conjuncta, impugnare dicitur carnem, dum resolvi eam deliciis non sinit, et voluptatibus fluitare, quibus naturaliter delectatur. Hoc modo etiam illud asserunt quod dictum est: «Sapientia carnis inimica est Deo,» non quod vere animam habeat caro, vel sapientiam propriam; sed sicut abusive dicere solemus et sitire terram et velle eam bibere aquam, hoc utique quod dicimus velle, non proprie, sed abusive proferimus, velut si dicamus iterum quia domus recomponi vult, et alia multa his similia: ita et sapientia carnis accipienda est, vel quod dictum est quia «caro concupiscit adversus spiritum.» Adjicere solent etiam illud quod dictum est: «Vox sanguinis
fratris tui clamat ad me de terra.» Quod enim clamat ad Dominum, non est proprie sanguis ille qui effusus est; sed abusive sanguis clamare dicitur, dum ejus qui sanguinem effudit vindicta deposcitur. Sed et illud quod Apostolus ait: «Video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meæ,» ita intelligunt tanquam si dixisset, quod is qui verbo Dei vacare vult, pro necessitatibus et usibus corporalibus quæ velut lex quædam corpori inest, distrahitur atque divellitur atque impeditur ne sapientiæ vacans intentius possit divina contueri mysteria.
Quod vero inter carnis opera descriptæ sunt esse etiam hæreses, et invidiæ, et contentiones, vel cætera, ita accipiunt, quod anima cum crassioris sensus fuerit effecta, ex eo quod corporis sese passionibus subdit, oppressa vitiorum molibus, et nihil subtile ac spirituale sentiens, caro dicitur effecta, et inde nomen trahit in quo plus studii vel propositi gerit. Addunt etiam hæc requirentes: Quis invenietur, vel quis dicetur conditor mali hujus sensus qui dicitur sensus carnis? Quia alium nullum creatorem animæ et carnis quam Deum credendum esse defendunt. Et si dicamus quia bonus Deus in ipsa conditione sua aliquid sibi creavit inimicum, utique absurdum videbitur. Si ergo scriptum est, quia «sapientia carnis inimica est Deo,» et hoc factum ex conditione dicetur, videbitur ipse Deus naturam sibi aliquam fecisse inimicam, quæ ei non potest esse subjecta nec legi ejus: quippe si animale esse putabitur, de quo hæc dicuntur. Quod si ita recipiatur, quid jam differre videbitur ab his qui diversas naturas animarum dicunt esse creatas, quæ naturaliter vel perituræ sint vel salvanda? Quod utique solis hæreticis placet, qui dum justitiam Dei pia ratione asseverare non possunt, hujuscemodi impietatis figmenta componunt. Et nos quidem prout potuimus ex singulorum
personis quæ dici possunt disputationis modo de singulis dogmatibus in medium protulimus: qui autem legit, eligat ex his quæ magis amplectenda sit ratio.
Post hæc jam quoniam quidem de ecclesiasticis definitionibus unum habetur præcipue secundum historiæ nostræ fidem, quod mundus hic factus sit, et ex certo tempore cœperit, et secundum promulgatam omnibus consummationem sæculi, pro sui corruptione solvendus sit, etiam de hoc pauca repetere non videtur absurdum. Et quantum quidem ad Scripturarum fidem pertinet, perfacilis videtur de hoc assertio. Denique hæretici cum in alia multa distracti sint, in hoc tamen Scripturæ auctoritati cedentes, visi sunt consonare. De conditione ergo mundi quæ alia nos Scriptura magis poterit edocere quam ea quæ a Moyse de origine ejusdem scripta est? Quæ, licet majora intra se contineat quam historiæ narratio videtur ostendere, et spiritualem in quammaximis contineat intellectum, atque in rebus mysticis et profundis velamine quodam litteræ utatur; tamen nihilominus indicat hoc sermo narrantis, quod ex certo tempore creata sunt omnia quæ videntur. De consummatione vero mundi, primo Jacob indicat cum ad filios suos testatur dicens: «Convenite ad me, filii Jacob, ut annuntiem vobis» quid erit in novissimis diebus, vel, post novissimos dies. >> Si ergo sunt novissimi dies, vel post novissimos dies, cessare dies necesse est qui cœperunt. David quoque ita ait: «Cœli peribunt, tu autem permanebis, et omnes sicut vestimentum veterascent; et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.» Dominus vero et Salvator noster, cum dicit: «Qui creavit ab initio masculum et fœminam fecit eos,» factùm etiam esse mundum ipse testatur: et rursum dicens quia «Cœlum et terra transient, verba autem mea non transient,» corruptibilem eum finiendumque designat. Sed et Apostolus dicens: «Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum qui subjecit in» spe, quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei,» manifeste finem mundi declarat; et cum rursum dicit: «Transiet habitus hujus mundi.» Verum in eo ipso quod dixit quia vanitati creatura subjecta est, etiam initium ejus ostendit; si enim vanitati creatura subjecta est propter spem aliquam, ex causa utique subjecta est: et quod ex causa est, necesse est ut cœperit: non enim poterat sine ullo initio vanitati creatura esse subjecta, et sperare liberari a servitute corruptionis, quæ servire non cœperat. Sed et quamplurima alia in Scripturis divinis hujuscemodi dicta reperiet si quis requirat ex otio, quibus et initium habere mundus et finem sperare dicitur.
Si quis ergo est qui adversetur in hac parte vel auctoritati Scripturæ nostræ, vel fidei, inquiremus ab eo utrum dicat Deum comprehendere posse omnia, an non posse? Et dicere quidem non posse, manifeste impium est. Si vero, quod necesse est, dixerit quia omnia comprehendit, superest ut eo ipso quo comprehendi possunt, et initium habere intelligantur et finem. Nam quod penitus sine initio ullo est, comprehendi omnino non potest. In quantumcumque enim se intellectus extenderit, in tantum comprehendendi facultas sine fine subducitur et differtur, ubi initium non habetur.
Sed solent nobis objicere dicentes: Si cœpit mundus ex tempore, quid ante faciebat Deus quam mundus inciperet? Otiosam enim et immobilem dicere naturam Dei, impium est simul et absurdum, vel putare quod bonitas aliquando bene non fecerit, et omnipotentia aliquando non egerit potentatum. Hoc nobis objicere solent dicentibus mundum hunc ex certo tempore cœpisse, et secundum Scripturæ fidem annos quoque ætatis ipsius numerantibus. Ad quas propositiones non arbitror aliquem hæreticorum secundum rationem dogmatis sui posse facile respondere. Nos vero consequenter respondebimus observantes regulam pietatis, et dicentes, quoniam non tunc primum cum visibilem istum mundum fecit Deus, cœpit operari, sed sicut post corruptionem hujus erit alius mundus, ita et antequam hic esset fuisse alios credimus. Quod utrumque divinæ Scripturæ auctoritate firmabitur. Nam quod erit post hunc alius mundus, Esaias docet, dicens: «Erit cœlum» novum et terra nova, quæ ego faciam permanere in conspectu meo, dicit Dominus.» Quod autem ante hunc mundum fuerint etiam alii, Ecclesiastes ostendit dicens: «Quid est quod factum est? Id ipsum quod futurum est.» Et quid est quod creatum est? Hoc ipsum quod creandum: et nihil est omnino recens sub sole. Sed quis loquetur, et dicet, Ecce hoc novum est? Jam fuit id in sæculis quæ fuerunt ante nos. Quibus testimoniis utrumque simul probatur, quod et ante fuerint sæcula, et futura sint postmodum. Non tamen putandum est plures mundos simul esse, sed post hunc initium aliorum futurum: de quibus nunc non est necessarium per singula repetere, cum jam id in superioribus fecerimus.
Illud sane otiose prætereundum non arbitror, quod Scripturæ sanctæ conditionem mundi novo quodam et proprio nomine nuncupaverunt, dicentes καταβολὴν mundi, quod latine satis improprie translatum constitutionem mundi dixerunt: καταβολὴ vero in græco magis dejicere significat, id est deorsum jacere, quod latine improprie, ut diximus, constitutionem mundi interpretati sunt, sicut in Evangelio secundum Joannem cum dicit Salvator: «Et erit tribulatio» in illis diebus qualis non fuit a constitutione mundi,» hic constitutio καταβολὴ dicta est: quod ita intelligendum est sicut superius exposuimus. Sed et Apostolus in Epistola ad Ephesios eodem sermone usus est cum ait: «Qui elegit» nos ante mundi constitutionem,» et hic constitutionem mundi καταβολὴ dixit, eodem sensu quo superius interpretati sumus intelligendam. Dignum igitur videtur inquirere quid est quod hoc novo nomine indicetur: et arbitror, quoniam quidem finis et consummatio sanctorum erit in his quæ non videntur et æterna sunt, ex ipsius finis contemplatione, sicut in superioribus frequenter ostendimus; simile etiam initium rationabiles creaturas habuisse censendum est. Et si tale initium habuerint qualem finem sperant, fuerunt sine dubio jam ab initio in his quæ non videntur et æterna sunt. Quod si est, de superioribus ad inferiora descensum est non solum ab his animabus quæ id motuum suorum varietate meruerunt, verum et ab his quæ ad totius mundi ministerium ex illis superioribus et invisibilibus ad hæc inferiora et visibilia deductæ sunt, licet non volentes; «Vanitati quippe creatura subjecta est non volens, sed» propter eum qui subjecit in spe,» qua vel sol, vel luna, vel stellæ, vel Angeli explerent obsequium mundo, et his animabus quæ ob nimios defectus mentis, crassioribus istis et solidioribus indiguere corporibus, et propter eos quibus hoc erat necessarium, mundus iste etiam visibilis institutus est. Ex hoc ergo communiter omnium per hanc significantiam, id est per καταβολὴν, a superioribus ad inferiora videtur indicari deductio. Spem sane libertatis universa creatura gerit ut a servitutis corruptione liberetur cum filii Dei qui vel prolapsi, vel dispersi sunt, in unum fuerint congregati, vel cum cætera officia expleverint in hoc mundo quæ solus cognoscit omnium artifex Deus. Talem vero ac tantum putandum est factum esse mundum, qui vel omnes eas animas quæ in hoc mundo statutæ sunt exerceri caperet, vel omnes eas virtutes quæ adesse eis, et dispensare eas, ac juvare paratæ sunt. Unius namque naturæ esse omnes rationabiles creaturas, ex multis assertionibus comprobatur: per quod solum Dei justitia in omnibus earum dispensationibus defendi potest, dum unaquæque in semetipsa habet causas quod in illo vel in illo vitæ ordine posita sit.
Hanc ergo dispositionem Dei quam postea ordinavit, jam tunc ab origine mundi rationibus causisque perspectis eorum qui vel pro defectu mentis venire in corpora merebantur, vel eorum qui visibilium cupiditate raptabantur, sed et illorum qui vel volentes vel inviti præstare officia quædam his qui in hunc statum deciderant compellebantur, ab eo qui in spe subjiciebat, non intelligentes quidam, nec advertentes quod ex præcedentibus liberi arbitrii causis instituta fuisset a Deo dispositionis ista varietas, arbitrati sunt vel fortuitis motibus vel fatali necessitate agi omnia quæ in hoc modo fiunt, nec esse aliquid in nostro arbitrio. Unde nec Dei providentiam inculpabilem assignare potuerunt.
Sicut autem diximus, quia multis, vel ministris, vel rectoribus, vel auxiliatoribus eguerunt animæ omnes quæ in hoc mundo versatæ sunt: ita in novissimis temporibus cum jam finis mundo proximus immineret, et in ultimam perditionem omne humanum vergeret genus, infirmatis non solum his qui regebantur, verum etiam illis quibus regendi
fuerat sollicitudo commissa, non jam tali auxilio, nec similibus suis indiguit defensoribus, sed auctoris ipsius et creatoris sui opem depoposcit, qui et his obediendi et illis regendi corruptam profanamque restitueret disciplinam. Unde unigenitus Filius Dei, qui erat verbum et sapientia Patris, cum esset in ea gloria apud Patrem quam habuit ante quam mundus esset, exinanivit semetipsum, et formam servi accipiens efficitur obediens usque ad mortem, ut obedientiam doceret eos qui non aliter nisi per obedientiam salutem consequi poterant: regendi quoque regnandique corruptas restituit Leges, dum omnes inimicos subjecit pedibus suis, ut per hoc quod necesse est eum regnare donec ponat inimicos suos sub pedibus et novissimum inimicum destruat mortem, rectores ipsos regendi doceat moderamina. Quia ergo non solum regendi vel regnandi, verum etiam obediendi, ut diximus, venerat reparare disciplinam, in semetipso prius complens quod ab aliis volebat impleri, idcirco non solum usque ad mortem crucis Patri obediens factus est, verum etiam in consummatione sæculi in semetipso complectens omnes quos subjicit Patri, et qui per eum veniunt ad salutem, cum ipsis et in ipsis ipse quoque subjectus dicitur Patri: dum omnia in ipso constant, et ipse est caput omnium, et in ipso est salus et salutem consequentium plenitudo. Hoc ergo est quod de eo dicit Apostolus: «Cum autem ci subjecta fuerint omnia,» tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui sibi subdidit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.»
Verum nescio quo pacto hæretici non intelligentes Apostoli sensum qui his verbis continetur, subjectionis in Filio nomen infamant: cujus appellationis si proprietas requiritur, ex contrariis facile poterit inveniri. Nam si subjectum esse non est bonum, restat ut illud quod contrarium
est, bonum sit, id est, non esse subjectum. Sermo namque, Apostoli secundum quod isti volunt, hoc videtur ostendere, Cum autem ei subjecta fuerint omnia, tunc dum dicit:» et ipse Filius subjectus erit ei qui sibi subdidit omnia:» ut quasi is qui nunc Patri subjectus non sit, subjectus futurus sit tunc cum prius Pater ei universa subjecerit. Sed miror quomodo hoc intelligi possit, ut is qui nondum sibi subjectis omnibus non est ipse subjectus, tunc cum subjecta fuerint sibi omnia, cum rex omnium fuerit, et potestatem tenuerit universorum, tunc eum subjiciendum putent, cum subjectus ante non fuerit: non intelligentes quod subjectio Christi ad Patrem beatitudinem nostræ perfectionis ostendit, et suscepti ab eo operis palmam declarat, cum non solum regendi ac regnandi summam quam in universam emendaverit creaturam, verum etiam obedientiæ et subjectionis correcta reparataque humani generis Patri offerat instituta. Si ergo bona et salutaris accipitur ista subjectio qua subjectus esse dicitur Filius Patri, valde consequens et cohærens est ut et inimicorum quæ dicitur Filio Dei esse subjectio, salutaris quædam intelligatur et utilis: ut sicut cum dicitur Filius Patri subjectus, perfecta universæ creaturæ restitutio declaratur, ita cum Filio Dei inimici dicuntur esse subjecti, subjectorum salus in eo intelligatur, et reparatio perditorum.
Verum certis quibusque et modis, et disciplinis, et temporibus subjectio ista complebitur: non necessitate aliqua ad subjectionem cogente, ne per vim subditus fiat omnis mundus Deo; sed verbo, ratione, doctrina, provocatione meliorum, institutionibus optimis, comminationibus quoque dignis et competentibus, quæ juste immineant his qui salutis et utilitatis suæ curam sanitatemque contemnunt. Denique et nos homines, cum vel servos vel filios erudimus,
dum adhuc per ætatem rationis incapaces sunt, minis eos et metu coercemus; cum vero boni, utilis, et honesti intelligentiam ceperint, tum jam cessante verberum metu, verbo ac ratione suasi, ad omnia quæ bona sunt acquiescunt. Quomodo autem servata in omnibus rationabilibus creaturis arbitrii libertate unusquisque debeat dispensari, id est, quos velut jam paratos et capaces sermo Dei et inveniat et instituat, quos autem interim differat, a quibus vero penitus occultetur, et longe eorum a se fieri dispenset auditum, quosque rursum contemnentes indicatum sibi et præ dicatum verbum Dei correptionibus quibusdam et castigationibus illatis perurgeat ad salutem, conversionemque eorum quodammodo exigat et extorqueat; quibusnam vero etiam occasiones quasdam præstet salutis, ita ut interdum etiam ex responsione sola fide probata indubitatam quis ceperit salutem; quibus hæc ex causis vel quibus occasionibus fiant, quidve in his intro inspiciens divina sapientia, vel quos motus propositi eorum videns hæc universa dispenset: soli Deo cognitum est, et Unigenito ejus per quem creata ac reparata sunt universa, et Spiritui sancto per quem cuncta sanctificantur, qui ab ipso Patre procedit, cui est gloria in æterna sæcula. Amen.
De fine vero mundi et consummatione omnium jam quidem et in superioribus pro viribus nostris disseruimus, secundum quod divinæ Scripturæ indulsit auctoritas, quæ sufficere ad instructionem putamus, paucis etiam nunc admonitis, quoniam ad hunc nos locum quæstionis ordo perduxit. Igitur summum bonum ad quod natura rationabilis universa festinat, quod etiam finis omnium dicitur, a quamplurimis etiam philosophorum hoc modo terminatur, quia summum bonum sit, prout possibile est, similem fieri Deo. Sed hoc non tam ipsorum inventum, quam ex divinis libris ab eis assumptum puto. Hoc namque indicat Moyses ante omnes, cum primam conditionem hominis enarrat dicens: «Et dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.» Tunc deinde addit: «Et fecit Deus» hominem, ad Dei imaginem fecit illum, masculum et fœminam fecit eos, et benedixit eos.» Hoc ergo quod dixit: ad imaginem Dei fecit cum,» et de similitudine siluit, non aliud indicat nisi quod imaginis quidem dignitatem in prima conditione percepit, similitudinis vero perfectio in consummatione servata est scilicet ut ipse sibi eam propriæ industriæ studiis ex Dei imitatione conscisceret, cum possibilitate sibi perfectionis in initiis data per imaginis dignitatem, in fine demum per operum expletionem perfectam sibi ipse similitudinem consummaret. Sed apertius hæc et evidentius ita se habere Joannes Apostolus definit, hoc modo pronuntians: «Filioli, nondum scimus quid futuri sumus: si» vero revelatum nobis fuerit de Salvatore, sine dubio dicetis: Similes ei erimus.» Per quod certissime indicat et finem omnium, quem adhuc sibi dicit ignotum, et similitudinem Dei sperandam, quæ pro meritorum perfectione præstabitur. Ipse quoque Dominus in Evangelio hæc eadem non solum futura, verum etiam sui intercessione futura designat, dum ipse hoc a Patre discipulis suis impetrare dignatur, dicens: «Pater, volo ut ubi ego sum et isti sint me» cum; et sicut ego et tu unum sumus, ita et isti in nobis» unum sint.» In quo jam videtur ipsa similitudo, si dici potest, proficere, et ex simili unum jam fieri, pro eo sine dubio quod in consummatione vel fine omnia et in omnibus Deus est. In quo requiritur a nonnullis, si ratio naturæ corporeæ quamvis expurgatæ ad liquidum et penitus spiritualis effectæ, non videatur obsistere vel ad similitudinis dignitatem, vel ad unitatis proprietatem: quod naturæ divinæ quæ utique incorporea est, nec similis videatur dici corporea natura posse, nec unum cum ea vere ac merito designari; maxime cum id quod unum est Filius cum Patre, ad naturæ proprietatem referendum fidei veritas doceat.
Cum ergo in fine Deus esse omnia et in omnibus promittatur, sicut consequens est, non est putandum venire ad illum finem animalia, vel pecora, vel bestias, ne etiam in animalibus, aut pecoribus, vel bestiis Deus inesse designetur; sed nec ligna, vel lapides, ne in his quoque esse dicatur Deus. Ita ne ullam quidem malitiam ad illum finem putandum est pervenire; ne dum in omnibus Deus esse dicitur, etiam in aliquo malitiæ vasculo inesse dicatur. Nam et si nunc quoque ubique et in omnibus dicimus esse Deum, pro eo quod nihil potest esse vacuum Deo, non tamen ita esse dicimus, ut omnia sit nunc in quibus est. Unde diligentius intuendum est quale est hoc quod perfectionem beatitudinis rerumque finem significat: quod non solum in omnibus esse dicitur Deus, sed etiam omnia in omnibus. Quæ sint ergo ista omnia quæ Deus futurus sit in omnibus, requiramus.
Et ego quidem arbitror quia hoc, quod in omnibus omnia dicitur esse Deus, significet etiam in singulis eum omnia esse. Per singulos autem omnia erit hoc modo, ut quidquid rationabilis mens, expurgata omnium vitiorum fæce, atque omni penitus abstersa nube malitiæ, vel sentire, vel intelligere, vel cogitare potest, omnia Deus sit, nec ultra jam aliud aliquid nisi Deum videat, Deum teneat, omnis motus sui Deus modus et mensura sit; et ita erit omnia Deus: non enim jam ultra boni malique discretio, quia nusquam malum: omnia enim Deus est, cui jam non adjacet 4 Rom. vIII, 21,
malum: nec ultra ex arbore sciendi bonum et malum manducare concupiscet, qui semper in bono est, et cui omnia Deus est. Sic ergo finis ad principium reparatus, et rerum exitus collatus initiis, restituet illum statum quem tunc habuit natura rationabilis cum de ligno sciendi bonum et malum comedere non egebat, ut amoto omni malitiæ sensu, et ad sincerum purumque deterso, solus qui est unus bonus Deus hic ei fiat omnia, et non in paucis aliquibus vel pluribus, sed in omnibus ipse sit omnia. Cum jam nusquam mors, nusquam aculeus mortis, nusquam omnino malum, tunc vere Deus omnia in omnibus erit. Verum istam perfectionem ac beatitudinem rationabilium creaturarum, vel naturarum, ita demum quidam permanere in eodem statu quo supra diximus putant, id est ut Deum omnia habeant, et Deus eis sit omnia, si nullatenus eas societas naturæ corporalis amoveat. Alioquin existimant gloriam summæ beatitudinis impediri, si materialis substantiæ interseratur ad mixtio. De qua re plenius a nobis quæ in superioribus occurrere potuerunt, pertractata atque digesta sunt.
Nunc vero quoniam apud Apostolorum mentionem spiritualis corporis invenimus, qualiter etiam inde sentiri debeat de hoc, tantummodo prout possumus requiramus. Quantum ergo sensus noster capere potest, qualitatem spiritualis corporis talem quamdam esse sentimus, in quo inhabitare deceat non solum sanctas quasque perfectasque animas, verum etiam omnem illam creaturam quæ liberabitur a servitute corruptionis. De corpore etiam illud Apostolus dixit: «Domum habemus non manu factam, æternam in cœlis, id est in mansionibus beatorum. Ex hoc ergo conjecturam capere possumus, quantæ puritatis, quantæ subtilitatis, quantæque gloriæ sit qualitas corporis illius, si comparationem faciamus ejus ad ea quæ nunc, licet cœlestia
sint et splendidissima corpora, manu facta tamen sunt et visibilia. De illo autem dicitur domus esse non manu facta, sed æterna in cœlís. Quia ergo «quæ videntur temporalia» sunt, quæ autem non videntur, æterna sunt,» omnibus his corporibus quæ sive in terris sive in cœlis videmus, et quæ videri possunt, et manu facta sunt, et æterna non sunt, multa longe prælatione præcellit illud quod et visibile non est, nec manu factum est, sed æternum est. Ex qua comparatione conjici potest quantus decor, quantus splendor, quantus fulgor sit corporis spiritualis; et verum esse illud quod dictum est, quia «oculus non vidit, nec auris audivit,» nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus diligentibus illum.» Non autem dubitandum est naturam corporis hujus nostri voluntate Dei qui talem fecit eam, usque ad illam qualitatem subtilissimi et purissimi ac splendidissimi corporis posse a Creatore perduci, prout rerum status vocaverit, et meritum rationabilis naturæ poposcerit. Denique cum varietate et diversitate mundus indiguit, per diversas rerum facies speciesque omni famulatu præbuit se materia Conditori, utpote domino et creatori suo, quo diversas cœlestium terrenorumque ex ea duceret formas. Cum vero res ad illud coeperint festinare ut sint omnes unum, sicut est Pater cum Filio unum, consequenter intelligi datur, quod ubi omnes unum sunt, jam diversitas non erit.
Propterea namque etiam novissimus inimicus, qui mors appellatur, destrui dicitur, ut neque ultra triste sit aliquid, ubi mors non est, neque adversum sit, ubi non est inimicus. Destrui sane novissimus inimicus ita intelligendus est, non ut substantia ejus quæ a Deo facta est pereat, sed ut propositum et voluntas inimica, quæ non a Deo, sed ab ipso processit, intereat. Destruetur ergo non ut non sit, sed ut inimicus non sit et mors. Nihil enim omnipotenti impossibile est, nec insanabile est aliquid factori suo: propterea enim fecit omnia ut essent; et quæ facta sunt ut essent, non esse non possunt. Propter quod immutationem quidem varietatemque recipient, ita ut pro meritis vel in meliori vel in deteriori habeantur statu; substantialem vero interitum ea quæ a Deo ad hoc facta sunt ut essent et permanerent, recipere non possunt. Non enim quæ opinione vulgi interire creduntur, continuo etiam vel fidei vel veritatis ratio ea interire consenserit. Denique caro nostra ab imperitis et infidelibus ita post mortem deperire existimatur, ut nihil prorsus reliquum substantiæ suæ habere credatur. Nos vero qui resurrectionem ejus credimus, immutationem ejus tantummodo per mortem factam intelligimus; substantiam vero ejus certum est permanere, et voluntate Creatoris sui certoque tempore rursus reparari ad vitam, atque iterum permutationem ejus fieri, ut quæ primo fuit caro ex terra terrena, tum deinde dissoluta per mortem, et iterum facta cinis ac terra, «quoniam terra es, inquit, et in terram ibis,» rursum resuscitetur e terra, et post hoc jam prout meritum inhabitantis animæ poposcerit, in gloriam corporis proficiat spiritualis.
In hunc ergo statum omnem hanc nostram substantiam corporalem putandum est perducendam, tum cum omnia restituentur ut unum sint, et. cum Deus fuerit omnia in omnibus. Quod tamen non ad subitum fieri, sed paulatim et per partes intelligendum est, infinitis et immensis labentibus sæculis, cum sensim et per singulos emendatio fuerit et correctio prosecuta, præcurrentibus aliis et velociori cursu ad summa tendentibus, aliis vero proximo quoque spatio insequentibus, tum deinde aliis longe posterius: et sic per multos et innumeros ordines proficientium ac Deo se ex inimicis reconciliantium pervenitur usque ad novissimum inimicum qui dicitur mors, ut etiam ipse destruatur ne ultra sit inimicus. Cum ergo restitutæ fuerint omnes rationabiles animæ in hujuscemodi statum, tunc natura etiam hujus corporis nostri in spiritualis corporis gloriam perducetur. Sicut enim de rationabilibus naturis videmus, non alias esse quæ pro peccatis in indignitate vixerint, et alias quæ pro meritis ad beatitudinem invitatæ sint, sed has easdem quæ ante fuerant peccatrices, conversas postmodum et Deo reconciliatas videmus ad beatitudinem revocari: ita etiam de natura corporis sentiendum est, quod non aliud corpus est quo nunc in ignobilitate et in corruptione et infirmitate utimur, et aliud erit illud quo in incorruptione, et in virtute, et in gloria utemur; sed hoc idem, abjectis his infirmitatibus in quibus nunc est, in gloriam transmutabitur spirituale effectum, ut quod fuit indignitatis vas, hoc ipsum expurgatum fiat vas honoris, et beatitudinis habitaculum. In quo statu etiam permanere semper et immutabiliter Creatoris voluntate est credendum, fidem rei faciente sententia Apostoli dicentis: «Domum habemus non manu factam, æternam in cœlis.» Non enim, secundum quosdam Græcorum philosophos, præter hoc corpus quod ex quatuor elementis est, aliud quintum corpus quod per omnia aliud sit et diversum ab hoc nostro corpore, fides Ecclesiæ recipit: quoniam neque ex Scripturis sanctis vel suspicionem aliquam proferre de his quis potest, neque ipsa rerum consequentia hæc recipi patitur, maxime cum manifeste definiat sanctus Apostolus, quia non nova aliqua corpora resurgentibus a mortuis dentur, sed hæc ipsa quæ viventes habuerant, ex deterioribus in melius transformata recipiant. Ait enim: «Seminatur corpus animale, resurget corpus spirituale: seminatur in corruptione, resurget in incorruptione: seminatur in infirmitate, resurget in virtute: