Traité des principes (De principiis) (page 11)

Origène · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — trad. Rufin · 13 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

seminatur in ignobilitate, resurget in gloria.» Sicut ergo profectus est homini quidam, ut cum sit prius animalis homo, nec intelligat quæ sunt spiritus Dei, veniat in hoc per eruditionem ut efficiatur spiritualis, et dijudicet omnia, ipse vero a nemine dijudicetur: ita etiam de corporis statu sentiendum est, quod ipsum idem corpus quod nunc pro ministerio animæ nuncupatum est animale, per profectum quemdam, cum anima adjuncta Deo unus cum eo spiritus fuerit effecta, jam tunc corpus quasi spiritui ministrans in statum qualitatemque proficiat spiritualem, maxime cum, sicut sæpe ostendimus, talis a Conditore facta sit natura corporea, ut in quamcumque voluerit, vel res poposcerit qualitatem, facile subsequatur."

Omnis igitur hæc ratio hoc continet, quod duas generales naturas condiderit Deus: naturam visibilem, id est corpoream; et naturam invisibilem, quæ est incorporea. Istæ vero duæ naturæ diversas sui recipiunt permutationes. Illa quidem invisibilis, quæ rationabilis est, animo propositoque mutatur pro eo quod arbitrii sui libertate donata est; et per hoc aliquando in bonis, aliquando in contrariis invenitur. Hæc vero natura corporea substantialem recipit permutationem: unde et ad omne quod moliri, vel fabricare, vel retractare voluerit artifex omnium Deus, materiæ hujus habet in omnibus famulatum, ut in quascumque vult formas vel species, prout rerum merita deposcunt, naturam corpoream transmutet et transferat. Quod evidenter Propheta designans ait: «Deus qui facit omnia, et transmutat.»

Jam sane illud quærendum est, si tunc cum erit Deus omnia in omnibus, in consummatione omnium universa corporis natura una specie constabit, et omnis qualitas corporis illa sola erit quæ in illa inenarrabili gloria fulgebit, quæ spiritualis corporis futura esse sentienda est. Si

enim recte accipimus, id in initio libri sui Moyses scribit dicens: «In principio fecit Deus cœlum et terram.. Hoc enim principium totius creaturæ; ad hoc principium finem omnium consummationemque convenit revocare: id est, ut illud cœlum et illa terra, habitatio et requies sit piorum; ita ut prius terræ illius sancti quique et mansueti hæreditatem capiant, quandoquidem hoc etiam Lex et Prophetæ et Evangelium docent. In qua terra puto esse veras illas et vivas formas illius observantiæ quam Moyses per Legis umbram tradebat. De quibus dictum est, quia «exemplari et umbræ deserviunt cœlestium,» hi scilicet qui serviebant in Lege. Sed et ad ipsum Moysen dictum est: «Vide ut facias omnia secundum formam et similitudinem quæ tibi ostensa est in monte.» Unde mihi videtur quod sicut in hac terra Lex pædagogus quidam fuit eorum qui ad Christum ab ipsa perduci deberent, eruditi ab ea et instituti ut facilius possent post institutionem Legis perfectiora quæque instituta Christi suscipere: ita etiam alia terra sanctos quosque suscipiens, veræ et æternæ Legis institutionibus eos prius imbuat et informet, quo facilius etiam illis cœli perfectis, et quibus addi jam nihil potest, institutis potiantur; in quo vere erit illud quod æternum dicitur Evangelium, et Testamentum semper novum quod nunquam veterascet.

Hoc itaque modo in consummatione ac restitutione omnium fieri putandum est, ut paulatim proficientes, et ascendentes modo et ordine perveniant primo ad terram illam, et eruditionem quæ in ea est, in qua ad meliora, et illa quibus jam addi nihil potest, instituta præparentur. Post actores enim et procuratores Christus dominus, qui est rex omnium, regnum ipse suscipiet: id est, post eruditionem sanctarum virtutum eos qui eum capere possunt

secundum quod sapientia est, ipse instruet, regnans in eis tamdiu usquequo eos etiam Patri subjiciat qui sibi subdidit omnia, id est ut cum capaces Dei effecti fuerint, sit eis Deus omnia in omnibus. Tunc ergo consequenter etiam natura corporea illum summum, et cui addi jam nihil possit, recipiet statum. Hactenus nobis etiam corporeæ naturæ vel spiritualis corporis ratione discussa, arbitrio legentis relinquimus, ex utroque quod melius judicaverit eligendum. Nos vero in his finem libri tertii faciamus.

Scriptura divinitus inspirata: quomodo hæc legenda et intelligenda. Quæ obscuritatis in ea ratio. Cur aliqua in ea secundum litteram impossibilia vel a ratione aliena.

Quoniam in tantarum rerum disquisitione, vulgaribus sententiis et eorum quæ sub oculos cadunt evidentia non contenti, assumimus tam ex illo quod vetus, quam ex illo quod novum dicitur, Testamento testimonia Scripturarum quas divinas esse credimus, ad ea quæ dicimus comprobanda, tum fidem nostram ratione confirmare conamur; necdum vero de Scripturis ut divinis disseruimus: age de his quoque pauca summatim et breviter disputemus, proponentes ea quæ nos movent ut pro divinis litteris illas habeamus. Verum antequam ab ipsis Scripturis et iis quæ in ipsis declarantur testimonia proferamus, de Moyse et de Jesu Christo, quorum alter Hebræorum legislator, alter salutarium Christianæ religionis documentorum auctor est,. hæc nobis dicenda sunt. Cum enim inter Græcos et Barbaros quamplurimi extiterint legumlatores, doctores item qui veritatis notitiam suis præceptis pollicerentur, nullum tamen fuisse accepimus legislatorem qui reliquis gentibus suarum legum suscipiendi studium ingenerare potuerit. Et quamvis philosophi cum multo prodirent demonstrationum apparatu quæ e ratione petitæ viderentur, quæque multum

probabilitatis haberent, nemo ex illis fuit qui probatam sibi veritatem diversis populis, vel unius gentis præcipuæ multitudini persuadere potuerit: atqui peroptassent legislatores et doctores, illi iis quas bonas putabant legibus universum, si fieri potuisset, hominum genus subjici, hi quam animo conceperant veritatem ubique terrarum disseminari; sed, utpote non idonei qui alterius linguæ multarumque gentium homines ad legum suarum observationem et ad suam disciplinam suscipiendam adducerent, ne aggressi quidem sunt id efficere; prudenter enim præviderant id se consequi nullo modo posse. At universa tum Græcia, tum quæ per universum nostrum terrarum orbem patet Barbaria, innumeros habet qui, derelictis patriis legibus et diis receptis, summo studio Mosaïcas leges et disciplinam verborum Jesu Christi custodiunt; quamvis simulacrorum cultoribus odio sint qui Mosaïcæ legi adhærent, et præter odium, in vitæ periculo versentur qui Jesu Christi doctrinam susceperunt.

Quod si ad id quoque animum attenderimus quo pacto annis tam paucis, tot insidiis structis adversus Christianos, quorum nonnulli necati, alii bonis mulctati sunt, potuerit hæc doctrina, licet alioqui non magna sit doctorum copia, ubique terrarum prædicari, ita ut Græci et Barbari, sapientes et insipientes ad verum per Jesum Christum Dei cultum sese adjunxerint, rem humanis viribus majorem dicere non dubitabimus, cum præsertim summa cum potestate et fiducia docuerit Christus nunquam suam victum iri doctrinam. Itaque jure pro oraculis habendæ sunt ejus voces, quales hæ sunt: «Ad reges et præsides ducemini propter me in testimonium illis et gentibus. Et: Multi dicent mihi in illa» die, Domine: Domine, nonne in nomine tuo manducavi>>mus, et in nomine tuo bibimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus? et dicam eis: Discedite a me qui operamini iniquitatem. Nunquam novi vos.» Hæc enim temere prolata, nec proinde vera esse, forte olim verisimile erat: at cum deinde evenerint quæ tanta cum auctoritate dicta fuerant, perspicuum est Deum vere hominem factum salutarem hominibus doctrinam tradidisse.

Quid vero attinet dicere prænuntiatum fuisse Christum, tunc nempe defuturos principes ex Juda et duces de femore ejus, cum venisset cui repositum est, regnum videlicet, et prodiisset expectatio gentium? Ex historia enim et iis quæ hodie cernuntur, manifestum est a Christi temporibus nullos deinde Judæorum reges extitisse, fractis et dissipatis rebus omnibus Judaïcis quibus gloriabantur, templo nempe, altari, rei divinæ consueto ritu, et indumentis pontificis. Impleta est quippe Prophetia quæ dicit: «Per dies multos sedebunt filii Israël sine rege, sine principe, sine sacrificio, sine altari, sine sacerdotio, sine responsis. >> Quibus verbis utimur adversus eos qui, dum urgentur iis quæ in Genesi ab Jacob ad Judam dicta sunt, permanere etiamnum ex genere Judæ asserunt principem qui populo dominetur, neque defuturos ex semine ejus duces usque ad eum quem sibi animo fingunt Christi adventum. Si enim «per dies multos sedebunt filii Israël sine rege, sine principe, sine sacrificio, sine altari, sine sacerdotio;» ex quo autem eversum est templum, non est sacrificium, non altare, non sacerdotium: perspicuum est defecisse principem ex Juda et ducem de femore ejus. Quoniam igitur Prophetia dicit: «Non deficiet princeps ex Juda, nec dux de femore ejus, donec veniant reposita ei,» venit certe cui reposita sunt, expectatio gentium. Quod et manifestum est ex multitudine gentium quæ per Christum in Deum crediderunt.

propter prioris populi peccata futura electio prophetice declaratur, quæ non per alium quam per Jesum facta est. Ipsi enim, inquit, me provocaverunt in eo qui non erat» Deus, et irritaverunt in idolis suis: et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos.» Atque aperte omnino perspicere licet quo pacto Hebræi qui Deum dicuntur, in eo qui non erat Deus, ad æmulationem provocasse, et ipsum irritasse in idolis suis, incitati sint ad æmulationem in non gente et in gente stulta quam elegit Deus per adventum Jesu Christi, et discipulos ejus. Videmus igitur «vocationem nostram quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, sed stulta mundi elegit Deus ut confundat sapientes; et ignobilia et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt,» ut ea quæ erant prius destrueret:» et ne glorietur coram Deo qui secundum carnem est Israël, ab Apostolo caro appellatus.

Quid autem opus est de iis dicere quæ de Christo præcinuntur in Psalmis, ubi canticum inscribitur pro dilecto, cujus lingua esse dicitur «α calamus scribæ velociter scribentis: ipse speciosus forma præ filiis hominum, quoniam diffusa est gratia in labiis» ejus. Indicium enim diffusæ gratiæ in labiis ejus, hoc est quod licet pauco tempore docuerit (annum enim et menses aliquot docuit), universus tamen orbis doctrina ejus et vero per ipsum Dei cultu impletus est. Orta est enim «in diebus ejus justitia et abundantia pacis,» permanens usque ad consummationem, quæ ablatio lunæ vocata est: «et dominatur a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad terminos orbis terrarum.» Datum est præterea signum domui David. Virgo enim peperit et concepit, et peperit filium; et nomen ejus Emmanuel, quod est Nobiscum Deus. Id impletum est quod ait idem Propheta: «Nobiscum Deus: cognoscite gentes et vincimini, potentes cedite.» Superati enim et victi sumus quos ex gentibus gratia doctrinæ ejus cepit. Sed et locus natalium ejus prædictus est apud Michæam: «Tu enim, inquit, Bethleem, terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda. Ex te enim exibit dux qui regat populum meum Israël. Et septuaginta hebdomades impletæ sunt usque ad Christum ducem juxta Danielem; venitque is qui in libro Job dicitur ingentem cetum subegisse, et qui veris suis discipulis proculcandi serpentes et scorpios potestatem dedit et omnem inimici vim ita proterendi ut nihil ab illis lædantur. Apostolorum etiam quos ad promulgandum Evangelium misit Jesus, peregrinationem per universum orbem consideranti, res humanis viribus major suscepta Dei jussu videbitur. Et si perpendamus quo pacto homines novam doctrinam peregrinosque sermones audientes ad Apostolos sese applicuerint, et quomodo voluntatem illis insidiandi posuerint divina quadam victi potestate quæ istorum saluti consulebat, nulli dubitabimus eos miracula quoque edidisse, sermonibus ipsorum testimonium reddente Deo per signa et prodigia et varias virtutes.

His autem breviter de Jesu divinitate demonstratis, et Prophetarum de eo prolatis vaticiniis, una quoque divinitus inspiratas esse quæ de eo prænuntiant Scripturas demonstramus; et quæ ejus adventum doctrinamque annuntiant, litteras omni et potestate et auctoritate ita constare, ut propterea gentium electio subsecuta sit. Huc adde Propheticorum sermonum divinitatem et legis Mosaïcæ spiritum adventu Jesu resplenduisse: nec enim ante Christi adventum manifestis argumentis ostendi poterat veteres Scripturas divinitus fuisse inspiratas; Christi autem adventus iis qui

suspicari poterant Legem et Prophetas non esse divinos, perspicue declaravit cœlesti gratia esse conscriptos. Sed et qui diligenter attenteque in lectione Prophetarum versatus erit, divini afflatus vestigium sentiet, et inde persuasissimum habebit non hominum esse sermones quos pro divinis habemus. Lumen igitur Moysis legi inhærens quod velamine obtegebatur, adveniente Jesu Christo refulsit, ablato velamine, et bonis quorum umbram habuit littera, in notitiam sensim prodeuntibus.

Operosum nunc fuerit antiquissimas de singulis quæ futura erant prædictiones recensere, ut qui dubitat, iis tanquam divinis perculsus, omni dubitatione et ancipitis animi hæsitatione deposita, Dei sermonibus tota se mente dedat. Quod si indoctis non videntur majores humano captu sententiæ singulis locis occurrere, nihil mirum in operibus enim illius quæ mundum universum complectitur, providentiæ, alia liquet illius esse opera; alia sic abstrusa et occulta sunt, ut dubitandi ansam præbere videantur an Deus arte et potentia inenarrabili cuncta administret. Neque enim in iis quæ supra terram sunt tam aperta est providentis Dei artificiosa ratio, quam in sole et luna et astris; neque tam manifesta est in humanis eventis et casibus, quam in anima et corpore animantium: cum plane compererint qui his perscrutandis diligentiam adhibent, cur quamque ob causam hi sint impetus, hæ species in animo, hæ naturæ animantium, hæc fabrica corporum. Sed quemadmodum providentia apud eos qui eam probe perceperunt, nihil quidquam detrimenti capit ob ea quæ non comprehenduntur: ita neque Scripturæ divinitati per eam totam diffusæ quidquam detrahitur ex eo quod ingenii nostri imbecillitas in unaquaque dictione minime possit pervenire ad arcanum sententiarum splendorem in humili et abjecta locutione delitescentem: «Habemus enim thesaurum in vasis fictilibus, ut

sublimitas virtutis Dei fulgeat, et non putetur esse ex nobis hominibus.» Nam si tritæ inter homines demonstrationum viæ nostris libris insertæ convertissent humanum genus, merito quis suspicari potuisset fidem nostram in humana sapientia, et non in virtute Dei sitam esse. Nunc vero cuilibet oculos attollenti perspicuum est sermonis et præ dicationis vim in multitudinem, non in persuasibilibus positam fuisse sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis. Quamobrem cum nos virtus cœlestis, imo cœlesti superior, ad eum solum colendum qui nos creavit excitet, relicto sermone initiorum Christi, hoc est primorum elementorum, ad perfectionem omni animi contentione feramur, ut ea quæ perfectis edisseritur sapientia, nobis quoque exponatur. Sapientiam enim promittit is qui eam adeptus est, loqui se inter perfectos, aliam plane a sapientia hujus sæculi et a sapientia principum hujus sæculi quæ destruitur. Hac autem sapientia aperte informabimur, quæ et revelabit mysterium ab æterno absconditum, nunc vero manifestum per scripta Prophetarum et per adventum Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi: cui gloria in omnia sæcula. Amen.

Postquam veluti cursim probavimus divinitus inspiratas esse Scripturas sacras, necesse est ut earum legendarum et intelligendarum rationem pertractemus: cum multi errores et lapsus ex eo contigerint quod viam multi non invenerint qua esset in sancta lectione insistendum. Duri enim corde et idiotæ qui e circumcisione sunt, prophetiarum quæ de Christo loquuntur dictionem sequi se existimantes, in Salvatorem nostrum non crediderunt; et cum sensibiliter non cernerent ipsum prædicasse captivis remissionem, neque ædificasse quam vere credunt esse civitatem Dei, neque exterminasse currus Ephraïm et equum de Jerusalem, neque butyrum et mel comedisse, neque priusquam nosset aut

eligeret mala, elegisse bonum; rati insuper esse prophetatum fore ut lupus animal quadrupes cum agno pasceretur, pardus cum hædo stabularetur; vitulus, taurus et leo simul pascerentur, et a puerulo ducerentur; bos et ursus una pabulum sumerent, eorum parvulis simul educatis; leo quoque ut bos palea vesceretur: nihil horum in ejus quem Christum credimus adventu sensibiliter cernentes factum, Dominum nostrum Jesum nedum susceperint, eum, tanquam sese contra jus Christum prædicaret, cruci affixerunt. Hæretici autem legentes: «Ignis exarsit ex ira mea; et: a Ego Deus æmulator reddens peccata patrum in filios in» tertiam et quartam generationem; et: Pœnitet me unxisse» Saül in regem; et: Ego Dominus faciens pacem et creans mala;» et alio loco: «Non est malum in civitate quod non» fecerit Dominus;» et illud insuper: «Descenderunt mala» a Domino in portas Jerusalem; et: Spiritus malus a Deo» suffocabat Saül,» et infinita propemodum his consimilia, negare quidem eas esse Dei Scripturas non ausi sunt, sed illius quem Judæi colunt Creatoris eas esse rati, quasi imperfectus nec bonus esset ille conditor, arbitrati sunt advenisse Salvatorem qui perfectiorem annuntiaret Deum quem dicunt non esse mundi opificem, in varias eas de re abrepti sententias, et postquam a Creatore, qui est ingenitus solus Deus, defecerunt, figmentis adhæserunt, excogitatis fictitiis hypothesibus secundum quas facta esse putant visibilia, et alia quædam invisibilia, quæ animo sibi finxerunt. Quin etiam simpliciores nonnulli qui se de Ecclesia esse gloriantur, Creatore quidem nullum majorem existimant, sanam hac in re amplexi sententiam, verum ea de ipso suspicantur quæ ne de homine quidem crudelissimo et injustissimo cogitare fas sit.

lis autem omnibus nulla falsarum opinionum, nulla impietatis et stolidorum de Deo sermonum causa esse alia videtur quam Scriptura non secundum spiritualem sensum intellecta, sed secundum litteralem accepta. Quapropter iis qui persuasum habent sacros libros non hominum esse commentarios, sed sancti Spiritus afflatu, voluntate Dei parentis universorum per Jesum Christum scriptos esse et ad nos pervenisse, qua via in eorum lectione insistendum esse nobis videatur, indicare conabimur, servata cœlestis secundum successionem Apostolorum Ecclesiæ Jesu Christi regula. Et esse quidem mysticas quasdam dispensationes quas divinæ Scripturæ indicant, etiam simpliciores fidelium credunt; quænam vero hæ sint, cordati et modesti nescire se fatentur. Quare si quis sciscitetur de congressu Loth cum filiabus, de duabus uxoribus Abraham, de duabus sororibus quæ nupserunt Jacob, de duabus ancillis quæ ex ipso pepererunt, nihil aliud respondebunt quam mysteria hæc esse a nobis non intellecta. Sed et tabernaculi fabricam cum legunt, credentes quæ scripta sunt esse figuras, quærunt quæ possint in singulas tabernaculi partes accommodare. Neque vero in eo quod credunt rei alicujus figuram esse tabernaculum, falluntur; sed cum rationem cujus typus est tabernaculum, certæ cuipiam rei, prout postulat Scripturæ dignitas, aptare volunt, aliquando aberrant: et omnem quidem narrationem quæ vel nuptias spectare videtur, vel liberorum procreationem, vel bella, aut alias quaslibet historias quæ vulgo circumferri possunt, figuras esse declarant; sed quarum rerum figuræ sint, interdum propter habitum non omnino bene compositum, aliquando propter temeritatem, quandoque etiam quod supra modum hominibus difficile sit res ejusmodi explorare, quantumlibet quis exercitatus et perspicax sit, non ita evidenter apparet, nec singulorum ratio afferri potest.

Quid attinet dicere de Prophetiis, quas omnes scimus ænigmatis et obscuris sermonibus plenas? Et si ad Evangelia accedimus, illorum etiam accuratus sensus, utpote Christi sensus, eget gratia quæ data est ei qui dixit: «Nos autem» sensum Christi habemus, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis, quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in doctrina spiritus.» Quis etiam quæ Joanni revelata sunt legens non obstupescat in occultationem mysteriorum quæ etiam non intelligenti quæ scripta sunt, latens quid et arcanum habere videntur? Apostolorum autem Epistolæ cuinam sagaci et perito sermonum judici videantur apertæ ac intellectu faciles, cum illic infinita prope sint quæ veluti per foramen maxima et quamplurima intelligendi materiam amplam præbeant? Quæ cum ita se habeant, et prope innumeri labantur, non sine periculo quis pronuntiaverit se legendo intelligere quæ indigent clavi intelligentiæ quam Salvator penes legisperitos esse ait. Dicant enimvero qui nolunt apud eos qui Christi adventum præcesserunt veritatem extitisse, quo pacto scientiæ clavis a Domino nostro Jesu Christo dicitur apud eos esse qui, ut ipsi aiunt, carebant libris arcana scientiæ et omnis generis mysteria complectentibus. Verba enim hæc sunt: «Væ vobis» legisperitis, quia tulistis clavem scientiæ! ipsi non introistis, et eos qui introibant prohibuistis.

Via igitur qua insistendum nobis videtur ad legendas et intelligendas Scripturas, ejusmodi est, ex ipsismet Scripturarum oraculis indagata. Apud Salomonem in Proverbiis tale quippiam præcipitur de divinis sententiis scripto consignatis. Tu vero describe tibi hæc tripliciter in consilio» et scientia, ut respondeas sermones veritatis ad ea quæ tibi proponentur.» Trifariam igitur describenda in mente sunt sanctarum Litterarum sententiæ: ut simplicior quidem,

ab ipsa veluti carne Scripturæ, quo nomine obvium ejus sensum appellamus; qui vero aliquantum ascenderit, ab ipsa quodammodo anima ejus; perfectus autem et iis similis de quibus Apostolus ait: «Sapientiam loquimur inter perfectos sapientiam autem non hujus sæculi, neque principum hujus sæculi qui destruuntur; sed loquimur Dei sapientiam in mysterio absconditam, quam prædestinavit» Deus ante sæcula in gloriam nostram,» a lege spirituali ædificetur umbram habente futurorum bonorum. Ut enim homo constat corpore, anima et spiritu, ita et Scriptura, quæ divina dispensatione in hominum salutem data est, Proinde nos quod dicitur in libro qui inscribitur Pastor et a nonnullis contemnitur, Hermæ imperatum esse ut duos libros scriberet ac postea presbyteris Ecclesiæ annuntiaret quæ didicerat a Spiritu, ad hunc modum exponimus. Sic autem ad verbum legitur: «Duos libros scribes, dabisque unum Clementi et alterum Graptæ: et Grapte quidem commonebit viduas et pupillos; Clemens autem mittet ad» externas urbes tu vero annuntiabis presbyteris Ecclesiæ.» Nam Grapte, quæ viduas et orphanos instituit, ipsa est nuda littera, docens si qui mente pueri sunt, et nondum Deum patrem sibi vindicare possunt, ideoque orbi vocantur; instituens vero eas quæ improbo marito non amplius serviunt, sed viduæ sunt, quod nondum sponso dignæ factæ fuerint: Clemens autem, qui jam e littera excessit, dicitur quæ scripta sunt ad externas mittere civitates, hoc est, ad eas animas quæ extra corporeas et terrestres cogitationes versantur: sed ut Spiritus discipulus non amplius per litteras, sed per vivos sermones, presbyteris totius Ecclesiæ Dei præ prudentia canis annuntiare jubetur.

Verum quoniam Scripturæ quædam sunt quæ nihil habent corporeum, ut deinceps ostendemus, alicubi sola

veluti anima et spiritus quærendus est. Ideo fortasse quæ dicuntur pro purificatione Judæorum hydriæ positæ, ut in Joannis Evangelio legimus, capiunt metretas binas vel ternas: quibus sub involucro designatur eos qui apud Apostolum in occulto Judæi sunt, purificari per Scripturas, aliquando binas metretas capientes, id est, ut sic dicam, animam et spiritum; aliquando ternas, cum nonnullæ præter prædicta, habeant etiam corpus quod ædificare potest. Sex autem hydriæ merito sunt pro iis qui in mundo purificantur condito sex diebus, numero perfecto. Primam ergo expositionem etiam per se utilem esse posse, testatur eorum multitudo qui ingenue et simpliciter crediderunt; illius vero quæ veluti ad animam referri potest, exemplum est quod apud Paulum in prima ad Corinthios habetur: «Scriptum» est enim, inquit, Non alligabis os bovi trituranti.» Deinde legem hanc explicans addit: «Numquid de bobus cura est Deo? an propter nos utique hoc dicit? nam propter nos scriptum est quoniam debet in spe qui arat arare, et qui triturat in spe percipiendi.» Tum plurimæ quæ circumferuntur multitudini accommoda, et ædificantes eos qui altiora intelligere nequeunt, interpretationes, eadem propemodum forma et charactere sunt.

At spiritualis expositio illius est propria qui dé monstrare potest quarum cœlestium rerum similitudini et umbræ Judæi secundum carnem servirent, et quorum futurorum bonorum umbram lex habeat. Ac, ut summatim dicam, in omnibus secundum Apostoli præceptum requirenda est sapientia in mysterio abscondita «quam prædestinavit Deus» ante sæcula in gloriam justorum, quam nemo principum» hujus sæculi cognovit.» Alicubi autem dicit idem Apostolus, utens verbis quibusdam Exodi et Numerorum, quia hæc in figura contingebant illis, scripta sunt autem propter nos in quos fines sæculorum devenerunt.» Et occasionem præbet intelligendi, quorumnam figuræ illa essent, dicens: Bibebant enim ex spirituali consequente eos petra, petra autem erat Christus.» Et quæ de tabernaculo dicta sunt in alia epistola deformans, usus est hoc testimonio: «Facies omnia secundum formam quæ tibi in monte» demonstrata est.» Sed et in Epistola ad Galatas veluti probro afficiens eos qui legem se putant legere licet eam non intelligant, et illos nihil intelligere judicans qui allegorias in Scripturis non esse arbitrantur: «Dicite mihi, inquit, qui sub lege vultis esse, legem non auditis? scriptum est» enim quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera; sed qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per repromissionem:» quæ sunt per allegoriam dicta. Hæ enim sunt duo Testamenta;» et quæ sequuntur. Observanda enim singulatim quæ ab ipso dicta sunt. Qui, inquit, sub lege vultis esse, non, qui sub lege estis; et: Legem non auditis, ubi audire idem est quod intelligere et cognoscere. Et in Epistola ad Colossenses breviter universæ legis sensum perstringens ait: «Nemo ergo vos judicet in cibo aut in potu aut in parte D» diei festi aut neomeniæ, aut sabbatorum, quæ sunt umbra» futurorum.» Et in illa ad Hebræos de iis qui e circumcisione sunt disserens, scribit: «Qui exemplari et umbræ deserviunt cœlestium.» Hinc forte de quinque libris Moysi ascriptis non dubitabunt ii qui semel Apostolum ut divinum virum susceperint. Vultis scire num etiam reliqua historia per figuram contigerit? Observandum est ex Epistola ad Romanos istud: «Seposui mihi septem millia virorum qui non flexerunt genu ante Baal:» quod habetur in tertio Regnorum, Paulum accepisse pro Israëlitis qui sunt secundum

electionem, propterea quod non solum gentes ex adventu Christi fructum perceperint, sed et nonnulli divino genere orti.

Quæ cum ita sint, adumbrandæ sunt quæ nobis videntur, intelligendarum Scripturarum formæ. Ac primum quidem illud demonstrandum est spiritum qui divina providentia per Verbum quod erat in principio apud Deum, ministros veritatis Prophetas et Apostolos illuminavit, ad arcana in præcipue respexisse mysteria earum rerum quæ ad homines pertinent. Homines nunc dico, animas corporibus utentes, ut qui doceri potest, investigandæ altitudini sensuum sub vocibus delitescentium se tradens, omnium consilii ejus dogmatum particeps fiat. Inter ea vero quæ animas attinent, quoniam hæ perfectionem consequi nequeunt nisi per locupletem et sapientem et veram Dei notitiam, necessario ut præcipua posita sunt quæ Deum spectant, tum quæ Unigenitum ejus: qualis sit naturæ; quomodo sit Dei Filius; quæ causa sit cur ad carnem usque humanam descenderit, et hominem omnino assumpserit; quæ sit illius operatio, ad quos, et quando perveniat. Necessario etiam ob quamdam cum istis veluti cognationem, de cæteris rebus rationabilibus, tum divinioribus, tum iis quæ beatitudine exciderunt, et de causis earum lapsus actum esse oportuit in divinæ doctrinæ sermonibus; sed et de differentia animarum, et unde istæ differentiæ ortæ sint: tum deinde quid sit hic mundus, et quare factus. Præterea unde malum tantum ac tale in terris, et utrum non in terris solum sit, sed etiam alibi, discere necesse est. Hæc et similia cum sibi proposuerit ille qui sanctorum veritatis ministrorum mentes illustrat Spiritus, secundo ipsi propositum est propter eos qui tantis rebus inveniendis necessarium laborem perferre nequeunt, rationem prædictorum occultare vocibus quæ opificia Dei sensibus objecta, hominis creationem, et

eorum qui ex primis parentibus per successionem in multitudinem excreverunt, generationem enarrent. Idem quoque in aliis præstitit historiis quæ justorum res gestas, eorumdem ut hominum peccata quædam, necnon injustorum impiorumque scelera, libidines et cupiditates exponunt. Et quod mirabile prorsus est, ipsis etiam bellorum historiis, ubi victi et victores commemorantur, arcana quædam insunt mysteria quæ iis solis qui hæc perscrutari possunt declarantur. Quodque adhuc mirabilius est, ipsæ veritatis leges lege scripta continentur, ordine ac serie descriptis hisce omnibus ea potestate quæ divinæ sapientiæ vere conveniat. Id enim propositum fuit, ut ipsum quoque spiritualium indumentum, id est, quod in Scripturis corporeum est, in multis non sit inutile, sed multos possit, quantum capaces sunt, meliores efficere.

Verum quoniam si Legis utilitas et varietate oblectans historiæ series ubique sese proderet, non utique credidissemus aliud quiddam præter id quod obvium est, in Scripturis intelligi posse, idcirco Dei verbum in Lege ac historia interponi curavit offendicula et impossibilia quædam, ne dictione nihil præter illecebram habente deliniti, et nihil Deo dignum addiscentes, tandem a dogmatis recedamus, aut nude litteræ penitus adhærentes, nihil divinius percipiamus. Oportet autem et istud scire: cum eo præcipue spectet Dei verbum ut in rebus spiritualibus et gestis et gerendis seriem declaret, ubi secundum historiam invenit facta quæ arcanis istis accommodari possent, illis usus est, multis occultans abstrusiorem sensum; ubi vero in explananda illa spiritualium connexione non sequebatur certárum quarumdam rerum praxis quæ propter arcaniora ante scripta fuerit, Scriptura subnexuit historiæ quod factum non erat, imo aliquando quod fieri non poterat, quandoque autem quod poterat quidem fieri, sed factum

Tous les livres