Traité des principes (De principiis) (page 9)
ad pejora aut meliora illo motu utamur: sic illam agendi vim qua sumus animalia nobis quidem Deus impertiit, et velle a Deo quidem accepimus; sed illam volendi necnon agendi vim nos ipsi ad honesta vel contraria flectimus.
Refragari insuper libertati nostri arbitrii videtur id quod Apostolus sibi objiciens ait: «Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat. Dices itaque mihi: Quid ad» huc queritur? Voluntati enim ejus quis resistit? O homo ! tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic? An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem» vas in honorem, aliud vero in contumeliam?» Dicet enim quispiam: Si quemadmodum ex eodem luto alia quidem in honorem, alia vero in contumeliam vasa figulus facit, sic et Deus alia in salutem, alia in perditionem, non est in nobis vel salvos fieri vel perire, neque sumus liberi. Sed ab eo qui hæc ita accipit, quæremus audeatne cogitare Apostolum pugnantia loqui. Neminem puto tanta fore audacia ut hoc dicat. Si ergo pugnantia non dicit Apostolus, quomodo, secundum istius interpretationem, juste accusat eum qui Corinthi fornicatus erat, vel eos qui deliquerant quosque libidinis ac intemperantiæ suæ non poenituerat? Quo pacto etiam iis quos laudat quasi recte egerint, Onesiphori verbi gratia domui benedicit his verbis: «Det misericordiam Dominus Onesiphori domui: quia sæpe me refrigeravit, et» catenam meam non erubuit: sed cum Romam venisset,» sollicite me quæsivit et invenit. Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die.» Non igitur ejusdem est Apostoli eum qui peccavit, ut reprehensione dignum, vituperare, et eum qui recte fecit, ut laude dignum, approbare; ac rursum, quasi nihil sit in nostra potestate, dicere in causa esse mundi Opificem cur aliud vas sit in honorem,
aliud in ignominiam. Quo pacto illud: «Nos omnes assistere» oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum,» consistet, cum ii qui mala egerunt eo devenerint, quod conditi essent in vasa ignominiæ, et ii qui ad virtutis normam vixerunt bene se gesserint, quod ad id ab initio essent comparati et vasa honoris facti? Præterea quomodo huic quam. ex iis quæ adduximus verbis conceperunt, opinioni, in causa esse Opificem cur aliud vas sit in honorem, aliud in contumeliam, non repugnat id quod alibi dicitur: «In magna domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia: et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam. Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem, sanctificatum et utile Domino,» ad omne opus bonum paratum?» Nam si qui se expurgavit fit vas in honorem, qui vero vitiorum suorum sordes abstergere neglexerit fit vas in contumeliam, quantum ex his verbis colligere licet, non est ejus rei causa mundi Opifex. Facit enim vasa honoris et vasa ignominiæ, non a principio secundum prænotionem, quia per ipsam nec præ condemnat nec præjustificat, sed vasa honoris facit eos qui se expurgarint, vasa vero ignominiæ, qui vitiorum suorum sordes abstergere neglexerint; ita ut priusquam fingantur vasa in honorem et vasa in contumeliam, antiquiores causæ extiterint cur alius fiat in honorem, alius in contumeliam. Quod si semel admittimus ex præcedentibus quibusdam causis aliud esse vas honoris, aliud vas contumeliæ, quid absurdi fuerit, ad locum de anima recurrentes, dicere ex præcedentibus causis dilectum fuisse Jacob priusquam corpus assumeret, et odio habitum fuisse Esau antequam in utero esset Rebeccæ?
subjacet figulo lutum ex cujus concretione vasa in honorem et ignominiam fiunt, ita cum una omnium animarum natura subjaceat Deo, et una, ut ita dicam, sit rationabilium substantiarum massa, ex præcedentibus causis fieri ut alii quidem sint in honorem, alii vero in contumeliam. Quod si objurgatorius est Apostoli sermo dicentis: «O homo! tu quis es qui contra respondeas Deo?» non eum respicit qui libere agit cum Deo, qui fidelis est et recte vivit, qualis erat Moyses. «Moyses enim loquebatur, Deus vero respondebat» illi cum voce; atque ut Moysi Deus respondet, sic Deo vir sanctus. Qui vero ea fiducia non est præditus, videlicet vel quod eam amiserit, vel quod de his non discendi, sed contentionis studio quærit, atque ideo dicit: «Quid adhuc queritur? voluntati enim ejus quis resistit?» is sane dignus fuerit hac increpatione: «O homo! tu quis es qui contra respondeas Deo?» Qui autem diversas inducunt naturas et Apostoli dicto utuntur, iis hæc dicenda sunt: Si tuentur ex una eademque massa esse qui pereunt et qui salvi fiunt, atque unum eumdemque esse utrorumque opificem; si bonus est qui non solum spirituales sed et terrenos facit (hinc enim id consequitur), fieri sane potest ut qui nunc ex anteactis quibusdam bonis operibus factus est vas honoris, si vase honoris indigna fecerit, altero sæculo fiat vas ignominiæ: sicut rursum fieri potest ut qui ex antiquioribus hae vita causis factus est hic vas contumeliæ, si se emendaverit, in nova creatione fiat vas sanctificatum, utile Domino, et ad omne opus bonum paratum. Ita etiam fortasse qui nunc sunt Israëlitæ, si nobilitate sua indignam vitam egerint, ab illa decident, veluti ex vasis honoris in vas ignominiæ mutati; et multi ex iis qui nunc Ægyptii et Idumæi sunt, Israëlitarum fide suscepta, ubi fructus uberes dederint, in Ecclesiam Domini ingredientur, neque inter Ægyptios et Idumæos,
sed inter Israëlitas annumerabuntur: ita ut pro variis voluntatis motibus quidam a deterioribus in meliora procedant, alii a melioribus in deteriora delabantur; alii maneant in bonis, vel a bonis ad meliora proficiant; alii contra in malis hæreant, vel ex malis effusa improbitate pejores fiant.
Ego arbitror posse quosdam homines a parvis vitiis incipientes ad tantam nequitiam pervenire (si tamen noluerint ad meliora converti, et poenitentia emendare peccata) ut et contrariæ fortitudines fiant; et rursum ex inimicis contrariisque virtutibus in tantum quosdam per multa tempora vulneribus suis adhibere medicinam, et fluentia prius delicta constringere, ut ad locum transeant optimorum. Sæpius diximus in infinitis perpetuisque sæculis in quibus anima subsistit et vivit, sic nonnullas earum ad pejora corruere, ut ultimum malitiæ locum teneant; et sic quasdam proficere, ut de ultimo malitiæ gradu ad perfectam veniant consummatamque virtutem.
Sed quoniam Apostolus interdum non ascribit Deo quod vas sit in honorem vel in contumeliam, sed tototum ad nos refert cum ait: «Si quis igitur expurgaverit» se, erit vas in honorem sanctificatum, utile Domino, et ad omne opus bonum paratum;» interdum id nobis non tribuit, sed totum Deo ascribere videtur cum dicit: «Potestatem habet figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam;» nec illa secum pugnant: concilianda utraque sunt, et ex iis perfectus unus sensus conficiendus. Neque libertas nostra sine
scientia Dei, neque scientia Dei nos proficere cogit, nisi ad bonum ipsi aliquid conferamus: cum neque libertas nostra sine scientia Dei et usu dignitatis arbitrii nostri faciat ut in honorem aliquis vel in ignominiam fiat; neque sola Dei voluntas in honorem aut ignominiam quemquam faciat, nisi materiem quamdam differentiæ habeat nostram voluntatem quæ in deteriora vel meliora propendeat. Sed hæc sufficiant nobis de libertate arbitrii.
Videndum nunc est secundum Scripturas, quomodo contrariæ virtutes vel ipse diabolus reluctantur humano generi provocantes et instigantes ad peccatum. Et primo quidem in Genesi serpens Evam seduxisse describitur: de quo in ascensione Moysi, cujus libelli meminit in Epistola sua Apostolus Judas, Michaël archangelus cum diabolo disputans de corpore Moysi, ait a diabolo inspiratum serpentem causam extitisse prævaricationis Adæ et Evæ. Sed et illud requiritur a quibusdam, quis est Angelus qui de cœlo loquitur ad Abraham dicens: «Nunc cognovi quoniam tu times Deum, et non pepercisti filio tuo dilecto quem dilexisti pro me?» Manifeste enim Angelus fuisse describitur, qui dicit cognovisse se tunc quia timeret Deum Abraham, et non pepercisset filio suo dilecto, sicut Scriptura dicit: sed non declaravit quia pro Deo, sed pro se, hoc est pro eo qui hoc dicebat. Requirendum est etiam illud de quo in Exodo dicitur, quia voluerit interficere Moysen pro eo quod abibat in Ægyptum. Sed et postea quis est qui exterminator Angelus dicitur; necnon et ille qui sit qui in Levitico scriptus est Apopompæus, id est transmissor, de quo ait ita Scriptura: «Sors una domino, et sors una Apopompæo, id est, transmissori?» Sed et in primo libro Regnorum, spiritus pessimus Saülem dicitur effocare. In tertio vero libro Michæas propheta dicit: «Vidi Dominum Israël sedentem super thronum suum, et omnis militia cœli stabat circa eum a dextris ejus, et a sinistris ejus. Et dixit Dominus: Quis seducet Achab regem Israël, ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad? Et dixit iste sic, et ille dixit» sic. Exiit spiritus, et stetit in conspectu Domini, et dixit:» Ego seducam eum. Et dixit Dominus ad eum: In quo? Et dixit: Exeam, et ero spiritus mendax in ore omnium pro» phetarum ipsius. Et dixit: Seduces, et quidem poteris.» Exi ergo, et fac cito sic. Et nunc dedit Dominus spiritum mendacem in ore omnium prophetarum tuorum: Dominus locutus est super te mala.» Manifeste enim per hoc ostenditur voluntate et proposito suo elegisse spiritus quidam ut seduceret, et mendacium operaretur quo abuteretur Dominus ad necem Achab qui hoc pati dignus erat. In primo quoque libro Paralipomenon: «Suscitavit, inquit, diabolus Satan in Israël, et concitavit David ut numeraret populum.» In Psalmis vero Angelus malus atterere dicitur quosdam. In Ecclesiaste quoque Salomon ait: «Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimittas, quoniam sanitas compescet peccata multa.» In Zacharia vero legimus diabolum stantem a dextris Jesu, et resistentem ei. Esaias vero ait gladium Domini exsurgere super draconem serpentem perversum. Quid autem dicam de Ezechiel in secunda visione ad principem Tyri manifestissime de virtute contraria prophetante, qui etiam in fluminibus Ægypti draconem dicit habitare? Totus autem liber qui scriptus est de Job, quid aliud quam de diabolo continet, petente potestatem sibi dari omnium quæ habet Job, et filiorum ejus, insuper corporis ejus? Qui tamen per ejus patientiam vincitur. In quo libro multa responsis suis edocuit Dominus de adversante nobis virtute draconis istius. Hæc interim ex veteri Testamento, quantum ad præsens memoriæ succurrere potuerunt, dicta sint de eo quod contrariæ virtutes vel nominantur in Scripturis, vel humano generi dicuntur adversari, postmodum puniendæ. Videamus autem et in novo Testamento, ubi Satanas ad Salvatorem accedit, tentans eum; spiritus vero maligni, et dæmonia immunda quæ aliquantos obsederant, fugata sunt a Salvatore de corporibus patientium, qui et liberati ab eo dicuntur. Sed et Judas cum jam diabolus misisset in cor ejus ut traderet Christum, postea etiam totum Satanam suscepit in sese: scriptum est enim quia post buccellam introivit in illum Satanas. Paulus vero Apostolus docet nos non debere dare locum diabolo: «Sed induite, inquit, arma Dei, ut possitis resistere adversus astutias diaboli: designans luctamen esse sanctis non adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi hujus rectores tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiæ in cœlestibus.» Sed et Salvatorem crucifixum esse dicit a principibus hujus mundi qui destruentur, quorum etiam sapientiam dicit se non loqui. Per hæc igitur omnia docet nos Scriptura divina esse quosdam invisibiles hostes dimicantes adversus nos, et præcipit armari nos debere contra eos. Unde et simpliciores quique Domino Christo credentium existimant, quod omnia peccata quæcumque commiserint homines, ex istis contrariis virtutibus mentem delinquentium perurgentibus fiant, pro eo quod in certamine isto invisibili superiores inveniantur potestates. Quod si, verbi causa, diabolus non esset, nemo hominum omnino delinqueret.
Nos vero rationem dilucidius intuentes, hæc ita esse non arbitramur, considerantes ea quæ manifeste ex corporali necessitate descendunt. An vero putandum est quod diabolus esuriendi vel sitiendi causa nobis existat? Neminem esse puto qui hoc audeat affirmare. Si ergo esuriendi et sitiendi non nobis ipse sit causa, quid aliud cum uniuscujusque ætas ad virilitatis tempus advenerit, et naturalis caloris incentiva suggesserit? Consequens est sine dubie, ut sicut esuriendi et sitiendi diabolus causa non est, ita nec ejus quidem motus qui adultæ ætati naturaliter suggeritur, id est appetendi coïtus desiderium. Quam causam non utique semper a diabolo moveri certum est, ita ut putandum sit quia si diabolus non esset, hujuscemodi admixtionis desiderium corpora non haberent. Tum deinde consideremus si, ut superius ostendimus, cibus hominibus non ex diabolo, sed naturali quodam appetitur instinctu, utrum posset fieri ut si diabolus non esset, humana experientia tanta in percipiendo cibo disciplina uteretur, ut nunquam penitus excederet modum, id est, ut vel aliter quam res posceret, vel amplius quam ratio indulgeret, acciperet, et nunquam eveniret hominibus in servando cibi modo mensuraque delinquere. Ego quidem non arbitror hoc ab hominibus ita potuisse servari, etiamsi nulla diaboli provocasset instinctio, ut in percipiendo cibo modum disciplinamque nullus excederet, priusquam id longo usu experientiaque didicissent. Quid igitur est? In escis quidem et potu possibile erat delinquere nos etiam sine diaboli incitamentis, si forte minus continentes vel minus industrii fuissemus inventi: in appetendo vero coïtu, vel naturalibus desideriis temperandis,
putandum est quod non simile aliquid pateremur? Arbitror autem quod eadem rationis consequentia etiam in cœ- teris naturalibus motibus possit intelligi cupiditatis, vel iræ, vel tristitiæ, vel in omnibus omnino quæ per intemperantiæ vitium modum mensuræ naturalis excedunt. Evidens igitur ratio est, quia sicut in bonis rebus humanum propositum solum per se ipsum imperfectum est ad consummationem boni, adjutorio namque divino ad perfecta quæque perducitur: ita etiam in contrariis initia quædam, et velut quæ- dam semina peccatorum ab his rebus quæ in usu naturaliter habentur, accipimus. Cum vero indulserimus ultra quam satis est, et non restiterimus adversus primos intemperantiæ motus, tunc primi hujus delicti accipiens locum virtus inimica instigat, et perurget omnibus modis, studens profusius dilatare peccata, et quidem nobis hominibus occasiones et initia præbentibus peccatorum, inimicis autem potestatibus latius ea et longius, et si fieri potest absque ullo fine propagantibus. Ita denique in avaritiam lapsus efficitur, cum primo hominés parum quid pecuniæ desiderant, deinde augescente vitio cupiditas increscit. Post hoc jam cum etiam cæcitas mentis ex passione successerit, inimicis virtutibus suggerentibus ac perurgentibus, pecunia jam non desideratur, sed rapitur, et vi, aut etiam sanguinis humani profusione conquiritur. Ad certiorem denique rei fidem, quod immensitates istæ vitiorum a dæmonibus veniant, contemplari etiam ex eo facile potest, quod nihil minus his qui corporaliter vexantur a dæmonibus, etiam illi patiuntur, qui vel immoderatis amoribus, vel iræ intemperantia, vel nimietate tristitia perurgentur. Nam et in nonnullis historiis refertur, quod in insaniam quidam ex amore deciderunt, alii ex iracundia, nonnulli ex tristitia, vel nimio gaudio: quod arbitror ex eo accidere, quia contrariæ istæ virtutes, id est dæmones loco sibi in eorum mentibus
dato quem intemperantia prius patefecerit, sensum eorum penitus possederint: maxime cum nulla eos ad resistendum virtutis gloria concitarit.
Quod autem sint quædam peccata quæ non a contrariis virtutibus veniant, sed ex naturalibus corporis motibus initium sumant, manifestissime declarat Apostolus Paulus in eo dum dicit: «Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: hæc sunt quæ sibi invicem resistunt, ut non quæ vultis illa faciatis.» Si ergo caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, est nobis aliquando colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est cum homines sumus, et secundum carnem ambulamus, et cum non possumus tentari in majoribus tentationibus quam humanis, cum dicitur de nobis: Tentatio vos non comprehendat nisi humana. Fidelis autem Deus qui non permittet vos tentari supra id quod potestis.» Sicut enim hi qui agonibus præsunt, eos qui ad certamen veniunt, non utcumque, neque fortuito inter se sinunt inire certamina, sed diligenti examinatione prout vel corpora viderint, vel ætates, æquissima comparatione jungentes illum cum illo, verbi gratia, pueros cum pueris, viros cum viris, qui sibi vel ævi vel roboris propinquitate conveniant: ita intelligendum est etiam de divina Providentia, quod omnes qui in hos humanæ vitæ descenderint agones, justissima moderatione dispenset secundum rationem uniuscujusque virtutis, quam ipse solus, qui solus corda hominum intuetur, agnoscit: ut alius quidem pugnet adversus carnem talem, alius vero adversus talem; et alius quidem in tantum tempus, alius vero in tantum; et ut alter instigetur carne in hoc vel illud, alius vero in aliud: tum vero ut alius resistat adversus inimicam potestatem illam vel illam, alius vero adversus duas vel tres simul; aut nunc quidem adversus aliam, nunc iterum adversus aliam; et certo tempore quodam adversus illam, et certo quodam adversus aliam; vel post quæ gesta adversus quas pugnet, post quæ vero adversus alias. Intuere enim, ne forte tale aliquid indicetur per hoc quod dicit Apostolus: «Fidelis autem Deus qui non patietur vos tentari supra id quod potestis,» id est, pro eo quod singuli pro virtutis suæ quantitate vel possibilitate tentantur. Nec tamen quoniam diximus justo Dei judicio unumquemque pro virtutis suæ quantitate tentari, idcirco putandum est quia omni genere debeat vincere qui tentatur: sicut ille quidem qui in agone contendit, quamvis æqua moderatione comparatus sit adversario, non tamen omni genere vincere poterit. Verum nisi æqualis fuerit concertantium virtus, non erit justa palma vincentis, nec juste culpabitur victus, propterea quod permittit quidem nos tentari, non tamen supra id quod possumus: pro viribus enim nostris tentamur: nec tamen scriptum est, quia faciet in tentatione etiam exitum sustinendi, sed exitum ut sustinere possimus. Ut vero hoc quo posse nobis ipse dedit vel strenue vel segniter impleamus, in nobis est. Dubium enim non est quod in omni tentatione adest nobis tolerandi virtus, si tamen nos competenter utamur virtute concessa. Non enim idem est habere vincendi virtutem, et vincere, sicut ipse Apostolus cautissimo sermone signavit, dicens, quia «dabit Deus exitum ut sustinere possitis,» non ut sustineatis. Multi enim non sustinent, sed in tentatione vincuntur. A Deo autem datur, non ut sustineamus; alioquin nullum jam videretur esse certamen: sed ut sustinere possimus. Ea autem virtute quæ nobis data est ut vincere possimus, secundum liberi arbitrii facultatem aut industrie utimur, et vincimus; aut segniter, et superamur. Si enim totum nobis hoc detur ut omni genere superemus, et nullo modo
vincamur, quæ jam superest causa certandi ei qui vinci non potest? Aut quod palmæ meritum, ubi repugnandi adimitur vincendique facultas? Si vero æque quidem omnibus nobis vincendi possibilitas præbeatur, in nostra autem positum sit potestate quomodo hac possibilitate uti debeamus, id est vel industrie, vel segniter, justa erit vel victi culpa, vel palma victoris. Igitur ex his quæ pro viribus nostris disputata sunt, arbitror quod evidenter apparuit esse quædam delicta quæ nequaquam malignis virtutibus perurgentibus committamus, alia vero esse quibus instinctu earum ad nimietatem quamdam immoderationemque provocemur. Unde consequens est nunc inquirere quomodo ipsæ contrariæ virtutes hæc ipsa incitamenta operentur in nobis.
Cogitationes quæ de corde nostro procedunt, vel memoria quorumcumque gestorum, vel quarumlibet rerum causarumque contemplatio, invenimus quod aliquoties ex nobis ipsis procedant, aliquoties a contrariis virtutibus concitentur; interdum etiam a Deo, vel a sanctis Angelis immittantur. Verum hæc ita esse fabulosum fortasse videbitur, nisi Scripturæ divinæ testimoniis fuerit comprobatum. Quod ergo cogitatio oriatur ex nobis, David testatur in Psalmis dicens: «Quia cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi.» Quod autem et a contrariis virtutibus fieri soleat, Salomon in Ecclesiaste testatur hoc modo: «Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimittas: quoniam sanitas compescit peccata multa.» Et Paulus Apostolus de iisdem testimonium dabit, dicens: «Cogitationes destruentes, et omnem elationem quæ se extollit adversus scientiam» Christi.» Ex Deo autem quod fiat, David nihilominus testatur in Psalmis dicens: «Beatus vir cujus est susceptio apud te, Domine, ascensus in corde ejus. D» Et Apostolus
dicit quoniam «Deus dedit in corde Titi.» Quod vero etiam per Angelos, vel bonos vel malos, aliqua humanis cordibus suggerantur, designat vel Tobiam Angelus comitatus, vel Prophetæ sermo dicentis: «Et respondit Angelus qui loquebatur in me.» Sed et Pastoris liber hæc eadem declarat dicens quod bini Angeli singulos quosque hominum comitentur: et si quando bonæ cogitationes cor nostrum ascenderint, a bono Angelo suggeri dicit; si vero contrariæ, mali Angeli dicit esse instinctum. Eadem quoque Barnabas in Epistola sua declarat, cum duas vias esse dicit, unam lucis, alteram tenebrarum, quibus et præesse certos quosque Angelos dicit: viæ quidem lucis Angelos Dei; tenebrarum autem viæ, Angelos Satanæ. Nihil tamen aliud putandum est accidere nobis ex ipsis quæ cordi nostro suggeruntur bonis vel malis, nisi commotionem solam et incitamentum provocans nos vel ad bona vel ad mala. Possibile autem nobis est cum maligna virtus nos cœperit ad malum incitare, abjicere a nobis pravas suggestiones, et resistere suasionibus pessimis, et nihil prorsus culpabiliter gerere. Et rursum possibile est ut cum nos divina virtus ad meliora provocaverit, non sequamur, liberi arbitrii potestate in utraque nobis servata. Dicebamus sane in superioribus, quod etiam memoriæ nobis quædam vel bonorum vel malorum suggerantur, sive per divinam providentiam, sive per virtutes contrarias: sicut ostenditur in libro Esther, cum beneficia justissimi Mardochæi Artaxerxes non meminisset, et nocturnis vigiliis fatigatus a Deo in memoriam recepisset rerum gestarum monimenta chartis mandata requirere; in quibus de beneficiis Mardochæi admonitus inimicum quidem ejus Aman suspendi juberet, ipsi vero honores magnificos, universæ autem Sanctorum genti salutem periculo jam imminente conferret. Per contrariam vero diaboli virtutem memoriæ pontificum et Scribarum putandum est suggestum illud quod venientes ad Pilatum dixerunt: «Domine, re cordati sumus quomodo seductor ille dixit, dum adhuc» viveret, Quia post tertiam diem resurgam.» Sed et Judas quod de proditione Domini Salvatoris cogitavit, non fuit a sola mentis ejus malitia veniens. Testata est enim Scriptura, quia diabolus jam misisset in cor ejus ut traderet eum.» Propter quod et Salomon recte præcepit, dicens: «Cum» diligentia serva tuum cor.» Et Paulus Apostolus ait: «Amplius debemus intendere his quæ audivimus, ne forte effluamus.» Et cum dicit: «Nolite locum dare diabolo.» ostendens per hoc quia certo opere vel certa quadam desidia animi locus diabolo datur, ut si semel ingressus fuerit cor nostrum, aut obtineat nos, aut certe vel polluat animam si non penitus obtinere potuerit, cum ignita sua jacula jactat in nos: quibus aliquando quidem in altum descendente vulnere sauciamur, aliquando vero tantummodo inflammamur. Raro certe et paucis quibusdam hæc ejus ignita jacula restinguuntur, ita ut locum vulneris non inveniant, id est, cum quis munitissimo et validissimo scuto fidei fuerit obtectus. Quod vero dictum est in Epistola ad Ephesios: «Quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates, ad» versus mundi hujus rectores tenebrarum harum, adversus» spiritualia nequitiæ in cœlestibus:» ita oportebit intelligi quod dixit, nobis; id est mihi Paulo, et vobis Ephesiis, et quibuscumque non est colluctatio cum carne et sanguine. His etenim certamen est adversus principatus et potestates, adversus mundi hujus rectores tenebrarum, non sicut erat Corinthiis, quibus certamen adhuc adversus carnem et sanguinem erat, quos tentatio non apprehenderat nisi humana.
Nec tamen putandum est quod singuli quique adversus omnia hæc decertent. Impossibile enim id esse arbitror ulli hominum, quamvis ille sit sanctus, ut adversus omnia hæc simul possit habere certamen. Quod si ullo modo id accidat, quod certe fieri non potest, impossibile est ut id prorsus ferre possit humana natura sine maxima subversione sui: sed sicut, verbi gratia, quinquaginta aliqui milites si dicant sibi imminere certamen adversus alios quinquaginta, non ita intelligendum est, quod unus ex illis adversus quinquaginta dimicaturus sit, sed recte dicit unusquisque illorum, Quia certamen nobis est adversum quinquaginta, omnibus tamen adversum omnes: ita etiam hoc audiendum est quod Apostolus dicit, quod universis athletis et militibus Christi colluctatio et certamen est adversus omnia ista quæ enumerata sunt; omnibus, singulis tamen, vel cum singulis futuro certamine, vel certe prout probatum fuerit ab agonis ipsius justo præside Deo. Arbitror namque quia certa mensura sit humanæ naturæ; etsi Paulus ille sit de quo dicitur «Vas electionis est mihi iste;» aut Petrus, adversus quem portæ Inferi non prævalent; aut si Moyses ille sit amicus Dei: quorum nullus prorsus omnem simul adversariarum virtutum catervam posset sine sui aliqua pernicie tolerare, nisi forte illius solius virtus operetur in eo qui dixit: «Confidite, ego vici mundum.» Propter quem confidenter etiam Paulus dicebat: «Omnia possum in eo qui me confortat Christus.» Et iterum: «Amplius autem quam omnes illi laboravi; non autem ego, sed gratia Dei mecum Propter hanc ergo virtutem quæ utique humana non est, operantem et loquentem in se, Paulus dicebat: «Certus sum autem quia neque mors neque vita, neque Angeli, neque principatus neque potestates, neque præsentia neque futura, neque altitudo neque profundum, neque virtus, neque alia ulla creatura poterit nos separare a charitate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro.» Sola enim per se humana natura non arbitror quia possit adversus Angelos, et excelsa et profunda, et aliam creaturam habere certamen: sed cum senserit præsentem in se Dominum et inhabitantem, confidentia divini adjutorii dicet: «Dominus illuminatio mea et Salvator meus, quem timebo?
Domi» nus protector vitæ meæ, a quo trepidabo? Dum appropiant» super me nocentes ut edant carnes meas, qui tribulant me» inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt. Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum: si exurgat» adversum me prælium, in hoc ego sperabo.» Unde ego arbitror quod nunquam homo fortassis per seipsum virtutem contrariam vincere potest, nisi usus fuerit adjutorio divino. Unde et Angelus luctatus esse dicitur cum Jacob. Quod nos quidem ita intelligimus, quia non idem sit luctatum esse cum Jacob Angelum, quod est adversum Jacob: sed is quidem qui ei salutis ipsius causa aderat, qui et cognitis profectibus ejus, etiam nomen ei Israël dedit, iste cum ipso luctatur; id est, cum ipso est in agone, et juvat eum in certamine: cum sine dubio alius esset adversus quem dimicaret, et adversus quem ei certamen ageretur. Denique Paulus non dixit nobis esse luctamen cum principibus, vel cum potestatibus, sed adversus principatus et potestates. Unde etsi Jacob luctatus est, sine dubio adversus aliquam harum virtutum luctatus est quas humano generi, et sanctis præcipue, adversari et movere certamina Paulus enuntiat. Ideo denique dicit de eo Scriptura, quia «luctatus est cum Angelo, et invaluit ad Deum:» ut sit agonis quidem certamen Angeli adjutorio sustentatum, perfectionis vero palma vincentem perducat ad Deum.
Nec sane arbitrandum est quia hujusmodi certamina corporum robore et palæstricæ artis exercitiis peragantur; sed spiritui adversus spiritum pugna est, similiter ut Paulus designat adversus principatus et potestates, et mundi hujus rectores tenebrarum nobis imminere certamen. Ipsa vero certaminum species ita intelligenda est, cum damna, cum pericula, cum opprobria, cum criminationes excitantur adversum nos, non id agentibus adversis potestatibus ut hæc tantummodo patiamur, sed ut per hæc vel ad iram multam, vel ad tristitiam nimiam, vel ad desperationem ultimam provocemur; vel certe, quod est gravius, conqueri adversus Deum fatigati et victi tædiis compellamur, tanquam humanam vitam non æque justeque moderantem: ut per hoc infirmemur in fide, vel decidamus ab spe, vel transferri cogamur a veritate dogmatum, et impium aliquid de Deo sentire persuadeamur. Talia namque quædam scripta sunt de Job, cum diabolus dari sibi facultatem bonorum ejus poposcisset a Deo. Per quod etiam illud edocemur, quod non fortuitis aliquibus incursionibus impugnemur, si quando nos talia aliqua facultatum damna percusserint; neque quod fortuito nostrorum aliquis captivus abducitur, vel domorum ruinæ in quibus chari quique opprimantur eveniunt: in quibus omnibus unusquisque fidelium dicere debet, quia Non haberes adversum me potestatem, nisi esset» data tibi desuper.» Vide enim quia non cecidisset domus Job supra filios ejus, nisi prius adversus eos diabolus accepisset potestatem; neque equites ternis ordinibus irruissent ut raperent camelos ejus, vel boves, cæteraque animalia, nisi instincti ab eo spiritu cui se ministros ex propositi sui obedientia mancipaverant. Sed nec ille quidem qui videbatur ignis, vel quod putatum est fulmen, cecidisset super oves Job, antequam diabolus diceret ad Deum: «Nonne tu communisti omnia quæ foris sunt, et quæ intus sunt, et ejus reliqua? Sed nunc immitte manum tuam, et continge omnia quæ habet, nisi in faciem benedixerit tibi.»
Ex quibus omnibus illud ostenditur, quod omnia hæc quæ fiunt in hoc mundo, quæ media existimantur, sive illa tristia sint, sive quoquomodo sint, non quidem a Deo fiunt, nec tamen sine Deo; dum malignas et contrarias virtutes talia volentes operari non solum non prohibet Deus, sed et permittit facere hæc, sed certis quibusque temporibus et personis: sicut et in ipso Job dicitur quia ad certum tempus paratus est cadere sub aliis, et domus ipsius deprædari ab iniquis. Propterea docet nos Scriptura divina omnia quæ accidunt nobis tanquam a Deo illata suscipere, scientes quod sine Deo nihil fit. Quod autem hæc ita sint, id est, quod sine Deo nihil fiat, quomodo possumus dubitare, Domino et Salvatore pronuntiante, et dicente: «Nonne duo» passeres asse væneunt, et unus ex ipsis non cadet super» terram sine Patre vestro qui in cœlis est?» Sed necessitas nos traxit paulo amplius evagari de colluctatione adversarum virtutum, quam adversus homines gerunt, disputantes et de his quæ humano generi accidunt tristioribus, id est tentationibus vitæ hujus, sicut ait Job: «Nonne tentatio est omnis vita hominis super terram?» ut manifestius quomodo hæc accidant, et quam pie de his sentiri debeat, panderetur. Nunc videamus quomodo homines etiam in peccatum falsæ scientiæ dilabuntur, vel quo prospectu virtutes contrariæ etiam de his pugnas adversum nos soleant commovere.
Docere nos volens sanctus Apostolus magnum aliquid et reconditum de scientia et sapientia, in prima ad Corinthios epistola ait: «Sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non hujus mundi, neque principum hujus mundi qui destruuntur; sed loquimur Dei» sapientiam in mysterio absconditam, quam prædestinavit» Deus ante sæcula in gloriam nostram, quam nemo principum hujus mundi cognovit; si enim cognovissent, nunquam Dominum majestatis crucifixissent.» In quo ostendere volens sapientiarum differentias, describit esse quamdam hujus mundi sapientiam, et esse quamdam sapientiam principum hujus mundi, aliam vero esse Dei sapientiam. Sed et hoc cum dicit: «sapientiam principum hujus mundi,» non arbitror eum communem aliquam omnium principum hujus mundi sapientiam dicere, sed singulorum principum propriam quamdam mihi videtur indicare sapientiam. Et rursum cum dicit: «Sed loquimur Dei sapientiam in mysterio absconditam, quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram 2,» requirendum est si eamdem dicit Dei sapientiam hanc quæ abscondita est a temporibus aliis et generationibus, et non innotuit filiis hominum, sicut nunc revelata est sanctis Apostolis ejus et Prophetis, quæ erat et illa ante adventum Salvatoris sapientia Dei, ex qua sapiens erat Salomon, quo Salomone plus esse quod docet Salvator, ipsius Salvatoris sermo pronuntiat, cum dicit: «Et ecce» plus Salomone hic.» In quo ostenditur quia hi qui docebantur a Salvatore, plus aliquid docebantur quam sciverat Salomon. Si enim quis dicat quia sciebat quidem Salvator
amplius, non tamen etiam aliis plura tradebat quam Salomon, quomodo conveniet et consequenter dictum putabitur etiam illud quod in subsequentibus ait: «Regina austri surget in judicio, et condemnabit homines generationis hujus, propterea quod venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus Salomone hic?» Est igitur sapientia mundi hujus, est et sapientia per singulos fortasse principes mundi hujus. De ipsa vero unius Dei sapientia illud sentimus indicari, quod minus quidem in antiquioribus et veteribus operata sit, amplius vero et manifestius revelata per Christum est. Verum de sapientia Dei in locis propriis requiremus.
Nunc vero quoniam quidem in manibus est tractatus de virtutibus contrariis, qualiter moveant etiam ea certamina quibus falsa scientia etiam humanis mentibus inseritur, et seducuntur animæ dum se putant invenisse sapientiam; necessarium puto dicere, atque distinguere quæ sit sapientia mundi hujus, et quæ principum mundi hujus, ut per hoc qui sint etiam patres hujus sapientiæ, imo vero sapientiarum harum, possimus advertere. Arbitror igitur, sicut supra diximus, sapientiam esse hujus mundi aliam quamdam præter illas sapientias quæ sunt principum hujus mundi, per quam sapientiam intelligi videntur ea et comprehendi quæ hujus mundi sunt. Quæ tamen in se nihil habet ut possit aliquid vel de divinitate, vel de mundi ratione, vel de quibuscumque excelsioribus rebus, vel de bonæ ac beatæ vitæ institutione sentire; sed est talis, verbi causa, ut est omnis ars poëtica, vel grammatica, vel rhetorica, vel geometria, vel musica, cum quibus annumeranda est fortassis etiam medicina. In his omnibus sapientiam mundi hujus inesse sentiendum est. Sapientiam vero principum hujus mundi intelligimus, ut est Ægyptiorum secreta quam
dicunt et occulta philosophia, et Chaldæorum astrologia, et Indorum de scientia excelsi pollicentium, sed et Græcorum multiplex variaque de divinitate sententia. Igitur in Scripturis sanctis invenimus principes esse per singulas gentes, sicut in Daniele legimus principem esse quemdam regni Persarum, et alium principem regni Græcorum; quos non homines esse, sed virtutes quasdam, evidenter ex consequentia ipsius lectionis ostenditur. Sed et in Ezechiele propheta princeps Tyri virtus esse quædam spiritualis manifestissime designatur. Hi ergo et alii hujusmodi, habentes singuli sapientias suas, et astruentes dogmata sua variasque sententias, ut viderunt Dominum et Salvatorem nostrum pollicentem et prædicantem se ob hoc venisse in hunc mundum, ut destrueret omnia illa quæcumque essent falsi nominis scientiæ dogmata, continuo quis obtegeretur intrinsecus ignorantes, insidiati sunt ei; «Astiterunt enim» reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus» Dominum et adversus Christum ejus.» Quibus ecrum insidiis cognitis, et his quæ adversus Filium Dei moliti sunt intellectis, cum gloriæ Dominum crucifixerunt, ait Apostolus quia «Sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam» autem non hujus sæculi, neque principum hujus sæculi» qui destruuntur, quam nemo principum hujus mundi cognovit. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent.»
Quærendum sane est utrum istæ sapientiæ principum hujus mundi quibus homines imbuere nituntur, insidiandi et lædendi studio ingerantur hominibus ab adversariis virtutibus, aut tantummodo erroris causa adhibeantur; id est, non lædendi hominis prospectu, sed quia hæc vera esse ipsi illi mundi hujus principes arbitrantur, ideo etiam cæteros docere cupiant ea quæ ipsi vera esse opinantur:
quod et magis arbitror. Sicut enim, verbi causa, Græcorum auctores, vel uniuscujusque hæresis principes cum prius ipsi errorem false doctrinæ pro veritate susceperint, et hanc esse veritatem apud semetipsos judicaverint, tunc demum etiam cæteris eadem persuadere conantur, quæ apud semetipsos vera esse censuerint: ita putandum est facere et principes hujus mundi, in quo mundo certæ quæque spirituales virtutes certarum gentium sortitæ sunt principatum, et propter hoc principes hujus mundi appellatæ sunt. Sunt præterea etiam aliæ præter hos principes speciales quædam mundi hujus energia, id est, virtutes spirituales aliquæ, certa quædam operantes quæ ipsæ sibi pro arbitrii sui libertate ut agerent elegerunt, ex quibus sunt isti principes qui operantur sapientiam hujus mundi: verbi causa, ut sit propria quædam energia ac virtus quæ inspiret poëticam, alia quæ geometriam, et ita quæque singulas quasque hujuscemodi artes disciplinasque commoneant. Denique quamplurimi Græcorum opinati sunt artem poëticam sine insania non posse constare: unde et in historiis eorum refertur aliquoties eos quos vates appellant, subito insaniæ cujusdam spiritu esse repletos. Quid autem dicendum est de his etiam quos divinos appellant, a quibus per inoperationem dæmonum eorum qui eis præsunt, versibus arte modulatis responsa proferuntur? Sed et hi quos magos vel maleficos dicunt, aliquoties dæmonibus invocatis supra pueros adhuc parvæ ætatis, versu eos dicere poëmata admiranda omnibus et stupenda fecerunt. Quæ hoc modo geri arbitranda sunt, quod sicut sanctæ et immaculatæ animæ si cum omni affectu omnique puritate se voverint Deo, et alienas se ab omni dæmonum contagione servaverint, et per multam abstinentiam purificaverint se, et piis ac religiosis imbutæ fuerint disciplinis, participium per hoc divinitatis assumunt et prophetiæ ac cæterorum divinorum donorum gratiam merentur: ita putandum est etiam eos qui se opportunos contrariis virtutibus exhibent, id est, industria vita, vel studio amico illis et accepto, recipere eorum inspi rationem, et sapientiæ eorum ac doctrinæ participes effici. Ex quo fit ut eorum inoperationibus repleantur quorum se prius famulatui subjugarunt.
De his sane qui de Christo aliter docent quam Scripturarum regula patitur, non otiosum est intueri, utrum insidioso proposito adversum Christi fidem nitentes contrariæ virtutes fabulosa quædam simul et impia dogmata commentæ sint; an vero etiam ipsæ audito verbo Christi, et neque evomere id valentes ex arcanis conscientiæ suæ, neque pure sancteque retinere, per vasa opportuna sibi, et, ut ita dicam, prophetas suos, diversos errores contra regulam christianæ veritatis induxerint. Et magis putandum est quod apostatæ et refugæ virtutes quæ a Deo recesserint, et ipsa mentis suæ propositique nequitia, vel invidia eorum quibus veritate cognita ad illum gradum unde ipsæ delapsæ sunt præparatur ascensus, ad impediendos hujuscemodi profectus, errores hos falsæ doctrinæ deceptionesque componunt. Manifeste ergo et ex multis indiciis demonstratur, quod humana anima dum in hoc est corpore, recipere potest diversas energias, id est, inoperationes spirituum diversorum malorum ac bonorum; et malorum quidem duplici specie, id est, vel tunc cum penitus ex integro eorum possederint mentem, ita ut nihil omnino eos quos obsederint intelligere vel sentire permittant, sicut exemplo sunt hi quos vulgo Energumenos vocant, quos amentes et insanos videmus, quales illi erant qui in Evangelio a Salvatore curati esse referuntur; vel cum sentientem quidem et intelligentem animum cogitationibus variis et sinistris persuasionibus inimica suggestione depravant, ut exemplo est Judas ad proditionis facinus diaboli immissione provocatus, sicut
Scriptura declarat, dicens: «Cum autem jam diabolus misisset in cor Judæ Scariotis ut traderet eum.» Boni vero spiritus recipit quis energiam, id est, inoperationem, cum movetur et provocatur ad bona, et inspiratur ad cœlestia vel divina; sicut sancti Angeli et ipse Deus inoperatus est in Prophetis, suggestionibus sanctis ad meliora provocans et cohortans: ita sane ut maneret in arbitrio hominis ac judicio, si sequi velit aut nolit ad cœlesti et divina provocantem. Unde et ex hac manifesta discretione dignoscitur quomodo anima melioris spiritus præsentia moveatur, id est, si nullam prorsus ex imminenti aspiratione obturbationem vel alienationem mentis incurrat, nec perdat arbitrii sui judicium liberum: sicut exemplo sunt omnes vel Prophetæ, vel Apostoli, qui divinis responsis sine ulla mentis obturbatione ministrabant. Boni ergo spiritus suggestionibus humanam memoriam ad recordationem meliorum provocari exemplis jam in superioribus edocuimus, cum Mardochæi et Artaxerxis fecimus mentionem.
Illud quoque consequenter requirendum puto, ex quibus causis humana anima nunc quidem a bonis, nunc autem moveatur a malis (10). Cujus rei causas suspicor esse quasdam antiquiores etiam hac nativitate corporea, sicut designat Joannes in matris ventre tripudians et exultans, cum vox salutationis Mariæ ad aures Elisabeth matris ejus allata est; et ut declarat Hieremias propheta, qui antequam plasmaretur in utero matris cognitus erat Deo, et antequam e vulva procederet sanctificatus ab eo est, et puer adhuc prophetiæ gratiam accepit. Et rursum e contrario manifeste ostenditur ab adversariis spiritibus quosdam a prima statim ætate possessos, id est nonnullos cum ipso dæmone esse natos; alios vero a puero divinasse historiarum fides declarat. Alii a prima ætate dæmonem quem Pythonem nominant, id
est ventriloquum, passi sunt. Pro quibus omnibus ab his qui Dei providentia regi omnia quæ in mundo sunt asserunt, sicut nostra quoque continet fides, ut mihi videtur, non aliter poterit responderi, ita ut absque omni injustitiæ culpa Providentia demonstretur, nisi priores quædam fuisse eis causæ dicantur, quibus antequam in corpore nascerentur animæ, aliquid contraxerint culpæ in sensibus vel motibus suis, pro quibus hoc merito pati a divina providentia judicatæ sunt. Liberi namque arbitrii semper est anima, etiam cum in corpore hoc, etiam cum extra corpus est: et libertas arbitrii vel ad bona semper, vel ad mala movetur: nec unquam rationabilis sensus, id est mens vel anima, sine motu aliquo vel bono vel malo esse potest. Quos motus causas præstare meritorum verisimile est etiam prius quam in hoc mundo aliquid agant: ut pro his meritis vel causis per divinam providentiam statim a prima nativitate, imo et ante nativitatem, ut ita dicam, vel boni aliquid vel mali perpeti dispensentur. Et hæc quidem dicta sint de his quæ videntur hominibus, vel a prima nativitate statim, vel etiam antequam in hanc lucem prorumpant, evenire. De his vero quæ a diversis spiritibus animæ, id est humanæ cogitationi suggeruntur, quæ vel ad bona vel ad contraria provocent, interdum etiam in hoc existere quædam anteriores corporeæ nativitatis causæ putandæ sunt. Interdum vero vigilans mens, et abjiciens a se quæ mala sunt, bonorum ad se adjutorium provocat vel e contrario negligens et ignava, dum minus cauta est, locum dat his spiritibus qui velut latrones ex occulto insidiantes, irruere humanas mentes, cum locum sibi datum per segnitiem viderint, moliuntur, sicut ait Petrus Apostolus quia «adversarius noster diabolus tanquam leo» rugiens circuit, quærens quem devoret.» Propter quod die noctuque cor nostrum omni custodia servandum est, et
locus non est dandus diabolo; sed omnia agenda sunt quibus ministri Dei, hi videlicet spiritus qui ad ministerium missi sunt eorum qui ad hæreditatem salutis vocati sunt, inveniant in nobis locum, et delectentur ingredi hospitium animæ nostræ, et habitantes apud nos consiliis nos regant: si tamen habitaculum cordis nostri virtutis et sanctitatis cultu invenerint exornatum. Verum sufficiant ista pro viribus nostris disserta a nobis de his virtutibus quæ humano generi adversantur.